Consuetudines Lorriaci

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search



Maurice Prou, Les coutumes de Lorris et leur propagation aux XIIe et XIIIe siècles (Paris, L. Larose et Fourcel, 1884), p. 129-141 (Google Books)


CARTA FRANCHESIE LORRIACI

Hec est carta Ludovici regis de Lorriaco.

Ludovicus, etc. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod:

1. Quicumque in Lorriaci parrochia domum habebit, pro domo sua, et pro quodam arpenno terre, si in eadem parrochia habuerit, sex denarios census tantum persolvat; et, si illud acquisierit, ad censum domus sue illud teneat.

2. Nullus hominum de parrochia Lorriaci tonleium neque aliquam consuetudinem reddat de nutritura sua; nec etiam de annona sua quam de labore suo vel de labore suorum quorumcumque animalium habuerit minagium reddat; et de vino suo quod de niveis suis habuerit foragium nunquam reddat.

3. Nullus eorum in expeditionem nec equitacionem eat, nisi ea dem die ad domum suam, si voluerit, reveniat.

4. Et nullus eorum pedagium usque Stampas reddat, nec usque Aurelianos, nec usque Miliacum, quod est in pago Gastinensi, nec usque Meledunum.

5. Et quicumque in parrochia Lorriaci possessionem suam habuerit, nihil ex ea perdat pro quocumque forifacto, nisi adversum nos vel aliquem de hospi tibus nostris forifecerit.

6. Nullus ad ferias seu ad mercatum Lorriaci veniens seu rediens capiatur nec disturbetur, nisi die illa forifactum fecerit. Et nullus in die mercati vel ferie Lorriaci vadium plegii sui capiat, nisi die consimili plegiacio illa facta fuerit.

7. Et forifactum de LX solidis ad quinque solidos, et forifactum de quinque solidis ad XII denarios veniat; et clamor prepositi ad IIII denarios.

8. Et nullus eorum a Lorriaco cum domino rege placitaturus exeat.

9. Nullus, nec nos nec alius, hominibus de Lorriaco talliam, nec ablationem, nec rogam faciat.

10. Et nullus Lorriaci vinum cum edicto vendat, excepto rege qui proprium vinum in cellario suo vendat.

11 Lorriaci autem habebimus creditionem in cibis ad nostrum et regine opus ad dies quindecim completes persolvendum. Et si quis vadium domini regis vel alius habuerit, non tenebit ultra octo dies, nisi sponte.

12. Et, si alius erga alium ini miciciam incurrerit, absque castelli vel burgi infractura, et clamore pre posito non facto concordaverit, nichil ob hoc nobis nec preposito nostro sit emendaturus, et, si clamor inde factus fuerit, licet illis concordare, ex quo districtum per solverint; et, si alius de alio clamorem fecerit, et alter erga al terum nullam fecerit emendationem, nihil pro his nobis aut preposito nostro eritemendaturus.

13. Et si alius alii facere sacramentum debuerit condonare ei liceat.

14. Et si homines de Lorriaco vadia duelli temere dederint, et, prepositi assensu, antequam tribuantur obsides, concordaverint, duos solidos et VI denarios persolvat uterque; et, si obsides dati fuerint, VII solidos et sex denarios persolvat uterque. Et si de legitimis hominibus duellum factum fuerit, obsides de victi C et XII solidos persolvent.

15. Eorum nullus corvatam nobis faciet, nisi semel in anno ad vinum nostrum adducendum Aurelianos; nec alii hoc facient nisi illi qui equos et quadrigas habuerint, et inde summoniti fuerint, nec a nobis habebunt procurationem. Villani autem ligna ad coquinam nostram adducent.

16. Nullus eorum captus teneatur si plegium veniendi ad jus dare potuerit.

17. Et eorum quilibet res suas, si vendere voluerit, vendat, et redditis venditionibus, a villa, si recedere voluerit, liber et quietus recedat, nisi in villa forifactum fecerit.

18. Et quicumque in parrochia Lorriaci anno et die manserit, nullo clamore eum sequente, neque per nos sive per prepositum rectitudinem prohibuerit, deinceps liber et quietus permaneat.

19. Et nullus cum aliquo placitabit nisi causa rectitudinis recipiende et exequende.

20. Et quando homines de Lorriaco ibunt Aurelianos cum mercatura, pro quadriga sua solum nummum persolvent in urbis egressu, scilicet quando ibunt non causa ferie. Et, quando causa ferie in Marcio ierint, in egressu Aurelianis IIII denarios persolvent pro quadriga, et in ingressu II denarios.

21. In nupciis Lorriaci preco consuetudine nichil habebit, nec excubitor.

22. Et nullus agricola de parrochia Lorriaci qui terram colat cum aratro plusquam unam minam siliginis omnibus de Lorriaco servientibus consuetudinem prebeat, quando messis erit.

23. Et si miles aliquis, seu servions, equos vel alia animalia hominum de Lorriaco in nemoribus nostris invenerit, non debet illa ducere nisi ad prepositum de Lorriaco. Et, si aliquod animal de parrochia Lorriaci forestam nostram, a tauris fugatum vel a muscis coactum intraverit sive haiam, nichil ideo debebit prepositis emen dare ille cujus fuerit animal qui poterit jurare quod custode invito illud intraverit. Et si, aliquo custodiente scienter, intraverit, XII denarios pro illo dabit; et, si plura fuerint, totidem pro quolibet persolvat.

24. In furnis Lorriaci non erunt portatores consuetudine.

25. Et excubie non erunt Lorriaci consuetudine.

26. Et aliquis de Lorriaco, si duxerit sal vel vinum suum Aurelianos, pro quadriga I denarium dabit tantum.

27. Et nullus hominum Lorriaci debet emendationem preposito Stamparum, nec preposito Piveris, nec in toto Gastinesio.

28. Nullus eorum dabit tonleium Ferrariis, nec Castronantone, nec Puteolis, nec Nibelle.

29. Et homines de Lorriaco nemus mortuum ad usum suum extra forestam capiant.

30. Et quicumque in mercato Lorriaci emerit aliquid vel vendiderit et per oblivionem tonleium suum retinuerit, post octo dies illud persolvet, sine aliqua causa, si jurare poterit quod scienter non retinuisset.

31. Et nullus hominum Lorriaci habentium domum vel vineam vel pratum aut agrum vel ediflcium aliquod in terra Sancti Benedicti justificabit se pro abbate Sancti Benedicti vel pro ejus serviente, nisi pro garba, vel pro censu suo forifecerit; et tunc a Lorriaco non exibit causa rectitudinis tenende.

32. Et, si aliquis hominum de Lorriaco accusatus de aliquo fuerit, et teste comprobari non poterit, contra probationem impetentis per solam manum suam se deculpabit.

33. Nullus etiam de eadem parrochia de quoeumque vendiderit vel emerit super septimanam, et de quocumque emerit in die Mercurii in mercato pro usu suo nullam consuetudinem dabit.

34. Hec autem consuetudines, sicut concesse sunt hominibus de Lorriaco, similiter communes sunt hominibus qui habitant apud Corpalez et apud Chantelou et in balliata Herpardi.

35. Proinde constituimus ut quotiens in villa movebitur prepositus, unus post alterum juret se stabiliter servaturum has consuetudines, et similiter novi servientes, quotiens movebuntur.

Quod ut ratum etc. Actum Aurelianis anno Domini MoCoLVo.