Migne Patrologia Latina Tomus 20
ZacChr.Consul 20 Zacchaeus Christianus360-430 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
PRAEFATIO.
Apud quosdam contradictio gentilium, quia sit ab omni vera sapientia exclusa, exsul et vacua, spernenda potius videtur esse quam refellenda; cum in contemptu ejus fastidium inutile; in informatione autem duplex bonum sit, quod et religio nostra sicut est sancta et simplex, omnibus intimatur: et solent edocti credere quod spreverint nescientes. Visum est ergo rem magnam licet tenui stylo condere, et clarius quidem a multis, sed sparsim dicta in corpore quodam credulitatis aperire; atque introducta sciscitantis respondent isque persona paulatim consultationes de contradictionibus facere. Itaque ne sibi velut absenti praejudicatum gentilitas quereretur, et, ut ille ait: ne, inquam et inquit, saepius interponeretur, placuit gentilitatis adhibere Philosophum, qui in praefatione propositionis suae dum de credulitate nostra arrogantius disputat, breviter quid credere debeamus exponit: membratim postea perscrutans omnia, subcrescentibus interrogationum causis fatum homini non esse cognoscet: de quo praecipue ob mathesim aliquantisper resultans, sicut de caeteris, ad extremum fidei manus dabit. Noster vero in expositionem venerandae religionis sensim leniterque descendens, ex multis atque inenarrabilibus pauca et summa perstringet, rationem quae sola ab hujusmodi disputatoribus quaeritur, sicubi terrenis intellectibus deest, fidei spiritualiter commissam demonstrans, rerum indiciis non soliditatibus moraturus, quoniam admotum caecis oculis lumen si splendore non cernitur, calore sentitur.
CAPUT I. Si Christus Deus et homo esse possit. APOLLONIUS.--In tempore, Zacchaee, te mihi et his qui adsunt, opportunitas praestitit, ut quae olim abusive praeloquebamur, nunc libere proferre liceat et probare. Omnes enim religionum sectas, et universos sacrorum ritus rationabilibus manasse primordiis facile intelligas, si diligenter inquiras: vestrae autem credulitatis secta ita superflua et irrationabilis est, ut mihi non nisi per stultitiam recipi posse videatur. Quid enim tam absurdum, et ab humana ratione tam discrepans, quam ut Christus quem Dei Filium dicitis, Deus et homo pariter idemque credatur? Conceptum sine semine virgo pariat? Deus nascatur ex femina; per consequentes postea aetatum gradus terreni actus humilitatem cognoscat, sentiat, patiatur et perferat? fixus deinde cruci mortem adeat, atque ad extremum mortuus a se suscitetur? Nec sufficit hujus persuasionis auctoribus tam stultae traditioni aggregare consensum, nisi et immortales gentilium deos fastidiosa infestatione condemnent. Vigentem praeterea aeternitate sua mundum velut temporarium brevemque despiciant; sibi sine Fati ullius constitutione degentibus post resurrectionem corporum mortuorum immortalitatis beatitudinem pollicentes. Cujus observantiae rationem (si tamen ratio dicenda est, hominum stulta persuasio) reddere potes vel audes cum praesentium examinatione demonstra; ut aut convictus ab errore discedas, aut me, eadem conditione superatum, traditioni tuae concilio teste conjungas.
ZACCHAEUS.-- Audere quidem quivis facile potest verum et de Deo proferre, si tamen quidquam ex divinis vestrae sapientiae congruum, talisque justitiae non abhorrens possit expromi: vestrae enim sententiae est, sapientem nihil opinari, nihil credere, non falli, sed per se omnia scire, et occulta atque ignorata non perpeti, nec majorem creatori possibilitatem facere, quam creaturae, aeque de Dei sensu atque hominis judicare: et praecipue adversum Christianos hanc disputationis intentionem tenere: unde haec quoque collectio tua coepit quod prius damnaveris, postea velle cognoscere.
CAPUT II. Quomodo idem Christus sit Dei Filius. APOLL.--Facilitas me vestrae credulitatis, et contra totius mundi rationem legemque naturae suscepta confessio vehementius loqui, et districtius disserere coegit. Verumtamen si est respondendi fiducia, hanc primum mihi fidem pande, quomodo Christum videri Deum vel Dei Filium vultis, quem postea et hominem non negetis: cum utique aut Deus aut homo debeat praedicari, quia omnium intellectibus patet, alterum fieri posse, simul utrumque esse non posse.
ZACCH.--Vestrarum argutiarum est ista subtilitas, quod credi nolitis recepta primum parte destruere, et ad hoc exiguis manus dare, ut integra subruatis. Unde maxime ad vos silentium praestat; quia cum sit levior culpa non deferre quam laedere; vos nec credere in Deum vultis, et loqui sine ejus injuria non potestis.
CAPUT III. Ne sine causa sit haec colluctatio. APOLL.--At ego horum tractatuum collationes semper prodesse dubitantibus credo, et quibusdam inquisitionum rivis ad veritatis fontem veniri expertus affirmo; ac propterea universarum sectarum esse doctrinas, ut audiendo intelligas quod ante nescieris: facilius enim, si ratio suppetat, credi audita possunt, quam inaudita cognosci. Qua de re, si dignum est, speciatim pande proposita, ne in vacuum certantibus nobis, hi qui praesentes sunt non sperato intellectu, sed fastidio compleantur.
ZACCH.--Dignum plane est coelestium consiliorum sacramenta cognosci; et tam simplex de Christi divinitate atque elucens per se veritas est, ut eam licet digne nemo eloqui possit, quivis tamen facile intelligat, si voluntatem exhibeat credituri: qua in re etiam ego qui sum Christianorum minimus, non reticerem, nisi per legem talium altercationum occasiones vitare praeciperer. Ubi enim nullus profectus est, conflictus inhibetur. Unde si disputare tantum et convinci impune niteris non crediturus, Epicureos ac Platonicos, caeteraque similium sectarum ostenta perquire. Nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XI, 16).
CAPUT IV. Si de Christo aliquid poetae dicant. APOLL.--Omissa ista haec facito, nequaquam a proposita conditione discedens, ut eum scilicet altera pars sequatur, qui hisdem audientibus in fine superaverit. Et quia, ut vere dicis, pro religione loqui nemo oneri juste reputat, membratim universa dicturus de Christo, primum evidentem pande rationem, ut si Deum vel Dei Filium probare potueris, caeteris quae ab eodem gesta aut gerenda memoratis, facilius acquiescam; nec me pigebit libere credere quod dii non potuerint prohibere.
ZACCH. Et ego per ipsum credo, quia excitare sibi incolas etiam ex lapidibus potest (Matth. III, 9), te a gentilitatis errore facile posse deduci, si eum cujus majestatem vel conscius negligis, vel ignorans requiris, deposito falsae sapientiae supercilio confestim, ubi rebus agnoveris, corde non renuas: ecce enim munitum Christi fide loquentem dii tui audient, nec prohibebunt. Sed te miror formam totius scientiae praeferentem, an sit Deus Christus vel Dei Filius dubitanter inquirere, qui non nescias etiam vestrorum auctorum volumina testari ejus divinitatem, et crucem quam irridetis proferre; ex quibus interim duorum exempla nunc proferam. Plato enim, quem doctissimum ac sapientissimum perhibetis, cum de revelanda Christi majestate loqueretur, his verbis etiam signum illius intimavit, futurum astruens Deum, cujus signum circumrotundatum et decussatum est. Sibyllae perinde praedivina, ut asseritis, carmina proprietatem sancti nominis personarunt cum dignitate naturae: haec eadem Deum postea uno versu crucemque signavit, quam vos multis disputationibus refutatis, praedictum poema ita ponens: Felix ille Deus, ligno qui pendet ab alto.
Vide distantibus quidem verbis, expressam tamen utriusque confessionem. Ille futurum designat, quia manifestandum in homine sentiebat: haec felicem eum vocat, quia divinam praevidet in hominis fragilitate virtutem, et in ejusdem hominis morte victoriam. Quos tamen non idcirco consequi convenit, quia his velut per somnium veram sapientiam loqui aliquando permissum est; neque ut gentilitas meruisse ex Deo praescientiam videretur, sed ut Deum Christum ac Dei Filium etiam vestri loquerentur auctores, qui cum pene in omnibus falsi sint, in hoc probabiliter erraverunt.
CAPUT V. Non solum de dictis poeticis, sed de praesentibus miraculis. APOLL.--Bene quidem utriusque dictorum ad tempus reminisceris: sed quia probandi libertas est, praecedentem sententiam tuam pari liceat sermone cohiberi; quod hi quorum auctoritas recipi in omnibus (non) debet, in hoc forte humaniter erraverunt. Unde si vere Christus Deus vel Dei Filius est; non veterum tantummodo litteris, sed praesentibus edoceri debet exemplis.
ZACCH.--Quam iniqua est gentilis persuasionis intentio! cum pro se asserit, suis utitur; cum revincitur, nec suis credit. Non est tam inops fidei nostrae aut egena defensio, ut in sui probatione externis tantum testimoniis innitatur, nec quod intra se est, foris quaerit. Audi immundos daemoniorum spiritus, quae vestra sunt numina, sub hujus vocabuli invocatione conterritos Christum Deum et Dei Filium non negare, ac velut reos cum tormenta saeviunt quaestionum, non quod placeat, dicere; sed quod extorquetur, fateri; et si credulitati nostrae et fidei derogatis, diis saltem vestris credite; aut si alterius pudor non est, negent homines quod etiam daemones confitentur.
CAPUT VI. Ut quid ad rationem dandam de daemoniis dicatur. APOLL.--Quid mihi varia daemonum pro omni ratione commenta, et volubilem incertorum spirituum pro tota fide niteris objectare sententiam? Si vobis haec sola probatio est, ad praedictorum auctoritatem honestius recurretis.
ZACCH.--Aequum esset vestrorum vos primum testimoniis credere; deinde invitam daemonum confessionem non levi aestimatione pensare: quia nisi invisibilibus cruciatibus agerentur, libere utique pro se facilius dicerent, quam semper contra se mentirentur. Sed cum in re omni inaestimabiles sint divitiae Dei; maxime in honore sui nominis approbando provocandisque ad fidem hominibus, majestas vera diffunditur. Unde si haec parva sunt, inaudita curationum remedia succedunt, et inenarrabilia Dei etiam in mortuos porrecta beneficia. Jubente itaque Christo caeci illuminantur, auditus redditur surdis, claudi ambulant, mundantur leprosi, mortui suscitantur (Matth. XI, 5). Quae si ab eodem gesta non creditis, fieri ab hominibus in nomine ejus aut facta cognoscite; qui utique si Dei Filius aut Deus non esset, vel falso induisse hominem crederetur, nec invocatus assisteret, nec profutura indigentibus signa praestaret; quia aperte intelligi potest nec Deum acquiescere mendacio, nec homines per mendacium signa posse promereri.
CAPUT VII. Quae necessitas Deo fuit descendendi ad terras. APOLL.--Viderentur haec a fide non abesse quae loqueris, si credulitatem sequentia mererentur: nam ut alia interim taceam, veniendi ad terras Deo quae ratio aut necessitas fuit?
ZACCH.--Deum quidem necessitas nulla complectitur, quia semper liber et nulli est obnoxius passioni: ipsi per semet subjecta sunt omnia, nec cuiquam ipse subjectus est. Verumtamen absoluta est ejus et certa sententia: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9, sec. LXX). Proinde si animum in tenebris oberrantem ad superni intellectus lumen erexeris, ut Deum quaecumque velit credas et posse; veniendi eidem ad terras, immo quia ubique semper est, in homine ut visibiliter appareret, necessitatem quidem, quantum in ipso est, non deprehendes, sed cum ratione fuisse intelliges voluntatem.
CAPUT VIII. Quare incorruptibilem hominem Deus suscepit. APOLL.--Sicut ea quae velit Deum posse, ambigi non potest; ita eum nolle contraria ac se indigna, perspicuum: atque ideo si necessitas non fuit, cum ratione edoce voluntatem.
ZACCH.--Hoc primum menti tuae trade, quaecumque idem inter homines Deus ostendit, suscepit ac pertulit, causa est vel servandi humani generis vel reparandi: in quo ita beneficia sua quae a principio dederat semper dilexit, ut plus veniae largiretur indultis quam ultionibus mali pensaret. Propter hominem volumina Scripturae referta exemplis praeteritorum, et adhortatione praesentium, futurorum praeterea spe metuque completa sunt; ut si ad agnitionem Creatoris et cultum, quae est summa justitiae, non illicerent promissa fidelia, denuntiati examinis formido constringeret. Cum haec igitur constituta parum proficerent per prophetas, praesentiam sui Salvator indulsit, ut salutis nostrae opus integrum cum praedicatione virtus impleret, nec semper a solo homine castigatio venire putaretur: cum in Christo et doctrina et actibus et signis divinitas eluceret, nosque ad imitationem justitiae ac sanctitatis non vi cogeret, sed mirabilibus invitaret. Itaque opus tantae dignationis acturus, quemadmodum debuit ad terrena descendere, nisi ut illum in suo fragilis hominum materia sustineret, quem erat visura praesentem, docentem auditura, imitatura operantem?
CAPUT IX. Quare Deus ex femina nascatur. APOLL.--Esto veniendi ad terras probabilis cum voluntate ratio videatur, quoniam pro hominis miseratione Deus venisse perhibetur: numquidnam ei impossibile fuit ex quacumque sublimiore materia incorruptibile corpus efficere, quo assumpto ita homini opem ferret, ne corruptibili homine gravaretur?
ZACCH.--Omnia Deus ex voluntate sua faciens, nihil quod sibi grave sit velut coactus assumit; sed sicut falli non potest, ita ipse non fallit. Verum ergo ab eo fieri, non simulatum decebat, nec praestigiorum more phantasiam pro homine monstrari, sed ut hoc esset quod esse vellet videri. Itaque in homine vero pro omnium salute venturus, et nasci debuit, et per ordinem vitae aetatis incrementa suscipere, ut simul et ea doceret quae facere homo possit, nec fieri praeciperet quod non prius ipse per hominem assumptum fecisset.
CAPUT X Quomodo fragilitatem humanam evasit ex Virgine natus. APOLL.--Fiat si libet certandi ex hac quoque parte compendium. Nonne hoc saltem indignum fuit intra uterum femineum coalescere? aut credibile est eum nasciturum sine semine fuisse conceptum?
ZACCH.--Dixi dudum, intellectus fidem sequitur, nec nisi per fidem quae se altiora sunt et Deo proxima, humana mens percipit. Si enim ex non subsistenti materia, vel ex quacumque, ut paulo ante dixisti, Deus cum vellet et facere hominem potuit: nempe facilius de subsistenti et sua, ut nihil non verum, et mirum magis esset, et permixtionem seminis non haberet. Vel quod animal aut elementum Deo charius quam homo est? Quae tantae formationi materia, quam sanctae Virginis aptior, intra quam Spiritus Dei electo purissimorum viscerum flore corpus effecit: in quo Filius Dei inter homines conversatus habitavit? Quod ne incredibile videatur per Spiritum Dei fieri potuisse, intuere quid mundi spiritus possit, qui utique non Deus, sed unus ex operibus Dei est; quam facile dissolutam naturaliter humum rigore constringat, aquas vertat in glaciem, ex iisdem et nivem gignens, quae pondus levitate, colorem caudore commutet; idem crystalla flatibus duret, naturae suae non receptura mollitiem: et post haec Deo impossibile fuisse crede, quod esse possibile intelligis creaturae.
CAPUT XI. Quomodo per aetates diversas Deus creverit. APOLL.--Etiamne Virginem peperisse testamini? Creatio enim, sicut asseris, non de incorruptibili Deo, sed ex materia corruptibili effecta, quo pacto modum propriae fragilitatis excessit?
ZACCH.--O mundi sapientia divinum in tua persuasione nihil sentiens! Dei opere fieri intra hominem omnium audis salutem; et cum sine turbatione corporis conceptum intelligas, absque ejus dissolutione prodisse non credis! Ubi est ergo beneficium aut potentia Dei, si humanae fragilitati sacra conjunctio nomen tantum communicat, non honorem? Tu Christum ex hoc vel maxime Deum esse non credis, quia contra consuetudinem humanae nativitatis natus praedicatur ex Virgine. At ego hinc eum magis transisse in Dei gloriam credo, quod conditioni nostrae etiam secundum hominem in aliquo dissimilis, et nascendi ordinem decenter implevit, et materni corporis integritatem nascentis [ An nascendi] necessitate non violavit. Dubium ergo non est, cum sit creatio de spiritu incorruptibilis Dei, incorruptibilem etiam editionem fuisse; et quod erat fragile hominis, divinitatis potius virtute servatum, quam id quod erat Dei, fragilitate hominis imminutum.
CAPUT XII. De virtutibus Christi. APOLL.--Pone, ut ita se Christi divinitas et nativitas habeat, quia propter Deum quem rationi semper immisces, etiam Virginem parere potuisse judicandum est; quid momenti fuit infantem in cunis vagisse, deinde in puerili ignorantia remoratum, aut lubricum adolescentiae tempus annis non transisse majoribus, ubi possibilitate divina statim a firmitate virili quae erat gesturus inciperet?
ZACCH.--Ex hoc tibi vitae ipsius ratio adjuncta divinitatis voluntate respondit, ut qui convalescentis uteri moras tulerat, tempore servaret aetatis: nec dedignaretur ut homo vivere, qui dignatus fuerat ita nasci. Quando enim verum induisse hominem crederetur, si hos vitae gradus transcucurrisset? Sed forte spernere aliquid de homine debuit, qui ad edocendam humilitatem et patientiam veniebat. Quanto modestius in se Deum et hominem probans et mira praetulit, et infirma non respuit! Inde in moerore doluisse, dormisse in lassitudine, in inedia esum desiderasse, flevisse in luctu, et gemuisse in morte perscribitur; ut cum Deum verum quae superius comprehensa sunt sublimia opera demonstrarent, verum hominem flebilia loquerentur. Cum et quae nobis sunt propria suscipiendo pertulerit, et quae soli Deo possibilia, verbo, cum voluerit, effecta praestiterit.
CAPUT XIII. Si Christus alios suscitavit, quomodo morte non caruit. APOLL.--Memini dudum et curationum varietates, et mortuorum suscitationes fuisse prolatas; in quibus tamen specialem Christi admirationem fuisse non video: siquidem cum et peritiores magi mortuos suscitent, et medici universis debilitatibus remedia largiantur.
ZACCH.--Nec me praeterit magicis carminibus non mortuorum, sed daemonum spiritus evocari, eosdemque per phantasiam paulisper simulare quod non sunt: conditionem praeterea addere falsitati, ut aut non visi respondeant, aut, si videntur, obticeant: ut imprudentium vota debilia umbrarum illudat effigies. Defunctorum autem animae resolutis corporibus ad sedes debitas perducuntur, ac pro meritis usque ad futuri judicii diem vel in locis beatorum morantur, et subjectae magorum invocationibus non sunt, aut quibusdam clausae carceribus venire ad superna prohibentur: ita fit ut iisdem venire vel dedignantibus, vel retentis, eorum similitudinem daemones fingant, ut et fallaciae quam diligunt semper intersint, et credentes talibus veri imitatione frustrentur. Medicorum vero medelae multis herbarum confectionibus nec statim nec omnibus prosunt; et si quando altior aegris morbus inoleverit, aut igni viscera exusta torrentur, aut ferro pernicies occulta resecatur: nihil in remedium imperio agitur, nihil solo sermone perficitur. Et certe fateri omnes possumus derogare medicinam ex eo quod sit in homine, posse; addere non posse quod non sit, quae Christi operum contra reputatio est. Caecus materias luminum ab initio non habens, et vacua oculorum loca praebens, limo illitus, quemadmodum erat primum homo factus, visum recepit: gressum nesciens jubetur incedere: solutus in muliere venarum sanguis, dicto sistitur: imperio auris solidatur abscissa: nec medicamine fugit lepra, sed verbo. Huc tabefactum sepulcris cadaver et prodire jubetur, et vivere; nec subitam praesentiam cernentibus praestat, sed cunctis hominum actibus interest, atque annos victurus exsultat. Quis praeter Deum quinque panibus tantum plura hominum millia pascere ita potuit ut saturaret? Quis mare pedibus ingredi, et immensum ambulando libere calcavit elementum, ut famulantibus viae fluctibus figeret firma vestigia? Quis ventis jubere, et saevientes in tempestatem procellas sermone compescere? Quis de aqua vinum facere, et ex eadem in eamdem natura sine intellectu demutationis melioris speciei praestare profectum? Quae Christus in homine agens ut se et Deum probaret, multis videntibus fecit. Itaque si echo loquenti, aut fontibus spuma, vel vero lumini umbra coaequanda est; non indigna comparatione junguntur opera hominum virtutibus Dei: cum hic, haec tantum remediorum mora sit, ut prodesse jubeantur; illic praestita per laborem prius pene quam sentiantur, evanescant.
CAPUT XIV. Qui sit diabolus, vel quod peccatum hominis. APOLL.--Si praedicta miracula, ut credi studes, manens in homine Deus praestitit, numquid suscipere et pati crucem voluit? aut quam ob causam erepturus a morte alios, morte non caruit? vel quemadmodum aliis proderit, qui sibi prodesse non potuit? cum in hoc magis fidem de se ambigentibus munire debuerit, liberaturum et alios fore qui hoc primum in sua liberatione monstrasset. Qua in re aut rationem prodi necesse est, aut credulitatem non exigi satis justum.
ZACCH.--Etiam in hoc aestimatio tua fallitur, ut in crucis affixione divinitatem credas injuriam pertulisse; quae incomprehensibilis et libera nec pati potuit, nec teneri: sed quemdam de diabolo per assumptum hominem egit triumphum, cum in ligno victoriam carnis imponens, eum sine sui injuria per hominem superavit, qui hominem cum Dei injuria egerat in delictum. Homo ergo, non divinitas cruci data est; et qui per lignum peccaverat, fixus in ligno est. Atque haec Deo fuit assumendi hominem praecipua ratio vel voluntas, ut peccatum ab homine contractum per hominem tolleretur, et ab illo fides resurrectionis inciperet, quem primum resurgere debuisse constaret: purus enim et ab omni immunis delicto pati pro omnibus voluit; ut non sola potestate, sed merito, omnibus praeferretur. Vides ergo quae sit divinae pompa virtutis vitaeque victoria, mortem non meruisse, sed merentibus abstulisse, et vexillo spiritalis triumphi culpam materiae affixisse non propriam; quoniam quicumque alius, dum a peccatis nemo hominum liber est, pro se tantum vitam dedisset, illum oportuit pro omnibus interire, qui pro se noxae nihil debens, cum condemnari non posset, acquieverit et occidi, ne nos perpetua mors teneret.
CAPUT XV. Si Deus impassibilis est, quare irascitur et vindicat. APOLL.--Remoto hoc interim, ut quis iste diabolus vel unde sit dicas, quem incentorem nescio cujus peccati fuisse confirmas; ipsum, si non piget, hominis pande peccatum, cujus tanta atrocitas sicut asseris fuit, ut nisi per solam Christi crucem non potuerit expiari: inspecta enim si qua est criminis qualitate, quid haec crucis praedicatio tantopere elata praestiterit, promptius elucebit.
ZACCH.--Non piget plane offensae veteris explanare principia, et quem mali gradum primi hominis transgressio fecerit, simplici narratione contexere; ut qui peccati tantum causas audire desideras, etiam Creatorem humani generis propius agnoscas. Cum enim Deus omnia fecisset ex nihilo, habitatorem mundi hominem finxit ex limo, rudique adhuc et exanimo corpori spiritum sensumque largitus est; spiritum quo communem carpimus aerem, quo membra provehimus; sensum quo a caeteris animalibus discrepamus: tum vivendi proprium arbitrium addidit, liberum in omnia imperium tribuens; tum immortalitas cum conditione permissa [ An promissa?] est, et in voluntate lex posita, non quae observatione difficilis periculum inferret ignaro; sed quae ostensa ne usurparetur, tantam Creatoris gratiam cum immortalitatis beneficio custodiret. Sic posito itaque homini inter delicias paradisi, amoenissimi scilicet loci, et nulla aurarum intemperie ac varietate corrupti, ex omni pretiosarum arborum fructu edendi copiosa datur facultas; sed in multis unius tantum arboris usurpatio prohibetur, ut interdictam eamdem arborem semper intuens homo, ejus qui interdixerat meminisset, et praelatus omnibus prae se esse non oblivisceretur auctorem; ac sibi ita omnia subjecta cognosceret, ut ei qui sibi subjecerat, esset ipse subjectus: simul ne homo rationabilis factus sicut bruta animalia sine observatione torperet; sed ut eo quem solus praecipuum acceperat sensum, inter praeceptum ac beneficium et cavere intelligeret et mereri.
Huic beatitudini diabolus invidens per serpentem, qui erat caeteris animalibus prudentior, mulierem primum, id est inferioris sexus hominem, et ad credendum animi facilioris illexit interdictum gustatum arboris temerare: per eamdem postea virum simili falsitate decepit, futuros asserens Deo similes si ejus ligni pomis non abstinerent, quod velut ideo divinitas excepisset, ne coelestem scientiam cum hominibus partiretur. His deceptos dolis in peccatum pravissimum compulit, ut se per transgressionem praecepti Creatori similes esse, quamvis non possint, velle tamen ausi sint. Hac fraude immortalitatis beneficio spoliati de paradiso ejiciuntur; ex illa inviolabili temperie detractis, et sub hoc corruptibili aere victuris pelliceus statim vestitus imponitur, et ad quaerendum victum labor improbus deputatur; ut solum verterent nil sponte praebiturum, et inter spinas ac tribulos desudantes, quamvis plura congererent, mortis tamen sententiae subjacerent.
Haec interdicti prima transgressio malorum omnium causa mortisque principium; nec tamen in vindictam Dei promptam patientia sententiae irrogavit effectum, sed vim severioris edicti temporis interpositione mollivit; ut meritum veniae esset ex labore poenitentiae, ac lapsi observationem justitiae vel posteros edocerent, quorum gratia restitui vitae quam amiserant possent, qui per se graviter corruissent. Haec intervalla pietatis ac salutaris viae tramitem non per conversionem satisfactio tenuit, sed vitiorum potius incrementa creverunt, et sequentium hominum consumpsit abusio; ita ut postea mortis convalescente sententia, ardentium criminum labem diluvii infusio sola restingueret.
CAPUT XVI. Quomodo post diluvium homines sint creati. APOLL.--Suspectae audientiae est praeterire quae permovent: nam si Deus et impassibilis et bonus est, quemadmodum nunc et iratus aut vindicans est? ira enim passibilem significat, ultio malum.
ZACCH.--Aequus humanorum actuum Deus judex est, qui reddit bonis praemia, malis poenam: bonus, cum retribuit; cum vindicat, justus. Unde ira non passibilem significat, sed improbantem; et non malum vindicta, sed justum.
CAPUT XVII. Unde origo Judaeorum. APOLL.--Cedendum est reverentiae divinitatis, maxime cum hoc semper credi de Deo debeat, quod pro honore sit dignum. Unde ad suspensum articulum narrationem reducens, quemadmodum post diluvium vel facti homines vel nati sint, si auditu dignum est, consultus expone.
ZACCH.--Dignum plane Dei erga nos ab initio pandere medicinam, et post diluvium servatum in Noe humani generis semen expromere, atque hinc progeniem venisse per posteros, non jactis post tergum lapidibus puerili modo Deucalionem Pyrrhamque confingere. Itaque terra diluvio eluta, Noe tantum, quia solus justus inventus sit, ad propagandum humanum genus cum progenie reservatur; mortis tamen adhuc sicut nunc manente sententia, ut ex merito conversationis cum resurrectione immortalitas redderetur. Aliquamdiu apud homines justitiae forma duravit, et exempli memoria viguit disciplina, ac reverentia terrore servata est. Sed sicut semper longa prosperitas ex abundantia securitatem, ex securitate abolitionem, ex abolitione abusionem creavit; obliti metum obliviscuntur auctorem, et a vitiis in sacrilegia proruperunt: jam nec terris habitare contenti, tamquam ascensuri coelum exstruunt turrem, et hominum manu nubium celsa temerantur. O inexplicabilis bonitas Dei, et nulli, ut dignum est, eloquenda miseratio! Deo non obedire mors justa est, et Dei sedem appetisse impunitas fuit.
Intuere divinae clementiae lenitatem: temerarii non puniuntur in scelere, sed ab scelere deducuntur; et ubi saevire debuit coeleste judicium, praestantur signa virtutum. Insuper poenitentiae via et intellectus aperitur; nam cum esset adhuc eo tempore unus omnibus sermo, in numerosas quae nunc per orbem sparsae sunt, gentes, lingua dividitur singulorum, et in opere ferventissimo, hoc tantum unusquisque loquitur, quod solus intelligit. Cum enim in exstructione sceleris perseveraret audacia, repente nesciunt rogare poscentes, obedire nesciunt ministrantes, et quae molientibus velut necessaria ingeruntur, adversa sunt. Sic non poena, sed taedio, coepta linquuntur, ut miraculis ad omnes postea cum stupore formido sine supplicii perveniret exemplo; cum quam ob causam linguae prioris notitiam perdidisset, genti suae in quam sermonis novitatem transierat, unusquisque narraret.
Sed quid prodest crimina texisse diluvio? Quid hanc insaniae machinam indulgentia destruxisse, non poena? Ecce iterum, o homo, in Dei injuriam elementa confundis, honorem et cultum invisibilis majestatis ad visibiles transferens creaturas. Si altitudinem suspicis, Deus supra est; si magnitudinem, ille immensior, ubique est; si splendorem (Sap. XIII, 3-5), Creator est clarior, et qui fecit speciem necesse est hac virtute a se facta praecedat: sit postremo haec inter Creatorem creaturamque distantia, ut sic admirationem quae cernimus habeant, ut ea quae ob majestatem videre non possumus, cum reverentia non amittant.
CAPUT XVIII. Quare post egressionem Aegypti in eremo ducti sunt, vel cur Lex data sit. APOLL.--Si horum quae recolis fides vera est, inaestimabili modo Dei erga homines, ac sine fine patientia est. Sed quoniam opere turris obmisso, per omnem terram gentes factas linguarum diversitate memorasti; quemadmodum cum Moyse Judaeorum subrepserit secta; aut quam ob causam tot saeculorum temporibus absumptis latio legis emerserit, cum hominis sensibus naturaliter lex inserta sit, si facultas scientiae est, arrepto ordine ingravanter eloquere.
ZACCH.--A primo homine usque ad quod dixi tempus, per successionum gradus, Dei notitia tenta est; lex autem etsi non scripta litteris, sicut ipse professus es, sensibus erat inserta naturaliter: sed postquam abolitione utraque cesserunt, Abraham vir fidei singularis eligitur, quem patrem totius credulitatis ob hoc meritum Deus statuit, quod primum incunctabundus domum, patriam propinquosque per vocationem Dei, ad ignota et peregrina iturus, reliquit; ne servituti idolorum degens inter proximos dederetur, et gratiam fidei quam jam merebatur et erat aucturus, amitteret, aut certe tepidius retineret: in sua iterum et uxoris senectute postrema, jam membris per aetatem frigentibus, nasciturum sibi filium, quia hoc ei Deus promisisset, non desperavit, credens naturae difficultatem divinae sponsionis possibilitate vincendam: quem postea cum esset ei unicus, Dei jussu caedendum arae incunctanter admovit; praestare amplius Creatori, quam affectui studens, simulque confidens etiam de ambustis cineribus reddi sibi integrum posse, quem Dei causa ignis hausisset. Verum numquam credentibus dura divinitas, non orbari lectissimum virum passa est, sed tantum probari; nam sub ictu gladii jam jamque ferientis arietem subjecit intento, hostiam mitiorem; ut et absque pietatis dispendio devotio compleretur, et nihilominus gratiam fidei acciperet, qui Deum affectui praetulisset.
Tali igitur credulitate promissionem affluentis terrae secuturo semini meruit, et Judaici princeps populi circumcisionem primus accepit. Non quod praeputium justitiae praejudicaret aut fidei, vel aliquid superfluum in homine Deus creasset, quod postea juberet abscindi; sed ut inter alias gentes signaculo corporis electi viri soboles nosceretur.
Itaque plebs eadem ob inopiam earum quas inhabitabat regionum transit in Aegyptum: non quod his Deus quocumque loci praestare abundantiam non valeret; sed ut rursum educturus ex Aegypto, quantus esset mirabilibus edoceret. Fit magnus ex hac progenie populus, et usque ad invidiam multitudinis paucitas crescit; ita ut cum sibi praevalituros Aegyptii formidarent, tamquam debitae subditos servituti indignis operibus afficere niterentur, saeva insuper edicti violentia virilem sexum ab utero neci dabant, ut oriundos expositio, labor validos assumeret. Sub his afflictionibus auctorem Deum sibi a majoribus traditum peregrina plebs convenit, et in sui liberationem cultam per patres poscit divinitatem; qua factum est ut contra vim crudelis edicti Moyses primum a parentibus educaretur occulte; inventus deinde a filia Pharaonis, cum ob metum praecepti esset expositus, omni Aegyptiorum informaretur sapientia, atque ad liberandum Dei populum praecepta susciperet, ne vel indoctus casualiter, vel mediocris intellectu, si institutus omni eorum sapientia non fuisset, incautus quae susceperat et credidisse videretur et gerere. Huic per ignem de rubo Deus loquitur, et valitura in Aegyptios signa demonstrat: quibus utique et hi crederent quorum servitus solvebatur, et qui renisuri erant deterrerentur, possetque in hac prodigiorum ostentatione gens utraque servari; cum Dei manu evidenter inspecta, et converti ab impietate sua contumaces admonerentur, et liberarentur afflicti.
Tum Moysi emissionem memoratae plebis ex Dei auctoritate poscenti, cum Pharaone Aegyptiorum rege magi resistunt, fallere eumdem prodigiorum quae fecisset imitatione nitentes: nec cedit aliquantisper similitudo veritati, signisque phantasia; sed obniti utcumque permittitur, non ut profanorum falsitas vinceret, sed ut Dei virtus latius eluceret. Nam cum plagarum diversitates in causa signi sicut Moses faciebat, idem quoque facere viderentur, revocare non poterant quod fecissent. Et sicut haec monstruosa scientia solet, nocere noverant, succurrere nesciebant; malorum quae ipsi intulerant cessationem ab eo rursum quem imitari conabantur, orantes. Sic ad extremum dimittere populum vi inimitabilium signorum et impossibilitatis suae confessione compulsi sunt. Admonentur Dei judicio profecturi celebritatem gaudii sub brevi simulare discessu, et ad ornatum absentium solemniorum impetrare hospitum censum, eumdemque pro diuturni laboris merito retinere; non fraudis studio, sed honore mercedis. Ii delusi, cum adhuc de opum retentione nihil scirent, quos ad iter oratu compulerant, recrudescente malitia cum ira insequuntur emissos, et imminente Aegyptiorum exercitu spes evadendi metuentibus deest, cum et a tergo hostes insisterent, et mare a fronte oppositum prohiberet.
Adest territis Deus, et in summo desperantium metu coeleste pugnat auxilium: interjectae primum per diem tenebrae velut objectu impenetrabili praecedentes defendunt, et a persequentium impetu, mutata elementorum vice, tuetur trepidos subdita noctis infusio. Virga deinde Moyses percutere pelagus jubetur immensum, atque ad praebendam transeuntibus viam profundi aquas imperio removere; celsa altrinsecus undarum acies erigitur, et tamquam ad signum bellici moris dispositos stare diceres fluctus, ac mare muri similitudine solidatum intelligentis obsequio dividi. Panditur siccum gradientibus solum, et ima pelagi ardua laterum mole vacuantur; populoque in littus aliud evadente, cum persequentes abeuntibus imminerent, ictum similiter per Moysen rursum in se convenit mare; et tamquam ob Dei injuriam vindicis elementi immensitas recursu tumidiore conflueret, innumerabili curruum et equorum cum electis ascensoribus multitudo submergitur; mixtaque arenis bellatorum manus, tamquam non fuisset, obtecta est.
His primordiis ab Abraham Moyse duce plebs assumpta Judaeorum est; et post transitum maris usque ad eremum in qua quadraginta annis mansere, perducti sunt. Hos per noctem columna lucis tamquam itineris dux praeibat: eadem etiam per diem ne fessos lassitudo conficeret, in nube praecedens ab aestus injuria vindicabat. Ita prorsus famulantibus elementis Dei auxilio usi sunt, ut in ejus beneficiis non sola coelestis potentiae dignatione, sed et paternae pietatis indulgentia fruerentur, et cum inter admirationem ac necessitatem stuperent, signa et pericula non timerent.
CAPUT XIX. Si Lex plus attulit hominibus quam natura. APOLL.--Grata est quidem cognitio praedictorum; sed nisi rationis plenitudine muniatur, infirma est. Quid igitur fuit causae, ut emenso mari tantis rerum miraculis liberati ad eremum ducerentur; aut cur postea in desertis tam longi temporis ablegatione cruciati sunt? Cum illis praeterea alimoniam caeteraque vitae necessaria horrens regionum nuditas non praeberet; unde ergo multitudine pastus; aut quam ob causam haec tantopere liberatis poena fuerit; vel quemadmodum postea lex lata, deprome.
ZACCH.--Nec poena illud relegationis fuit, nec in desertis ac squalentibus locis necessaria defuerunt; sed pastus hominum exhibitione pretiosior, et eremi ipsius circuitio congrua: atque haec praecipua morarum causa, ut illic praecedentia miraculorum augerentur exempla; et quia semper assueta diligimus, providendum fuit, ne statim ad promissionis terram brevi ac recto itinere pervenirent, quibus ad Aegyptum revertendi voluntas, sicut confestim probatum est, posset aliquando subrepere; cum etiam in summa abundantia incognitae regionis assuetorum desideriorum et profani sacrorum ritus a quibus maxime arcebantur, occurrerent; ne expellendarum praeterea ex iisdem regionibus gentium, licet praevia divinitate illis non illatura dispendium, statim bella terrerent. Simul etiam ut post eremi injuriam promissa habitatio plus placeret, quam licet per se inaestimabilis amoenitas commendaret, praeteritorum tamen recordatio faceret aptiorem. Et vide clementem in sua patientia divinitatem. Victum non supplici sperantibus prece, sed deesse tumultuarie querentibus, nubem quamdam praestat annonae, et angelorum cibo corpora humana vescuntur: ita ut nocturnae largitatis infusio non querelae tantum intercluderet locum, sed usui congesta superesset. Illic per omne quod dixi tempus mirum in modum, non calceamentum, non vestis atteritur, nulla perinde capillorum aut unguium excretio dominata est; sed velut immortalitate jam reddita, immutabilem hominis formam simplex servavit integritas.
Illic Moyses ad suscipiendam legem vocatur in montem, et quadraginta diebus ac noctibus Dei tentus alloquio, scripta in lapideis tabulis refert praecepta: proh nefas! corruptos sacrilegio quos reliquerat deprehendens, dum adhuc manna et coelesti oblectatione essent refecti. Cum enim ejusdem Moysi moras velut non redituri idem populus incusaret, praedicta abundantia saturatus cito Deum a quo ex Aegypto eductus esset, oblitus est; poscere per luxuriam quos coleret deos coepit; missisque in ignem mulierum monilibus, illi se dandum professus est religioni, quae culti in Aegypto idoli formam referret. Reversus Moyses fideliter saevit in facinus, et redacto in pulverem tauri capite quod factum in similitudinem abominationis Aegyptiae fuerat, delatas in legem tabulas indignatione confringit, indignos fore Dei litteris judicans quos talis ausi exsecratio polluisset. Nec prius ab irae impetu destitit, quam missis per castra sectoribus multorum caede piaretur admissum, et sedata injuria Dei refecta in tabulis reportarentur praecepta; quorum reparatione monstratum est, Deum non odisse quos permiserit corrigi, sed deleri noluisse quos sic voluerit castigari. Haec ergo eremi circuitio, haec erga susceptam semel plebem beneficia Dei quadraginta annis durarunt: tum lex divinitus lata est, quae sui editione non praeceptorum novitatem, sed reparationem justitiae naturalis afferret; ut quod ante pauci admodum et sapientes sciebant, omnes nunc intueantur et perlegant; nec excusandi habeat ignoratio locum, cum id quod sibi ingenitum quis fore non sentit, non solis sensibus quaerat, sed visibus recognoscat.
CAPUT XX. Quare salus hominum tam tarde advenerit. APOLL.--Haerere naturaliter humanis sensibus legem, et inesse omnibus intellectum quid noceat ac prosit, quid aequum aut injustum sit, aperta cognitio est; quando et diligere propria scimus et odisse contraria, ac simul placita alii praestare sit bonitas, et rursum improbitas alii quae displiceant irrogare. Unde quid amplius lex per Moysen lata detulerit, quam natura tradiderat, nisi edictorum qualitas exponatur, intelligere non possum.
ZACCH.--Dei agnitio et cum dilectione formido, lex prima est. Deum enim nosse quid prodest, si diligere ac timere non cordi est? Consummatus deinde justitiae ordo subsequitur, studere pietati, et in observantias bonorum operum mentis puritate transcendere. Inest praeterea praesens poena commissis et piacula junguntur offensis, summaque edictorum conclusione praecipitur, ne aliis facias quod fieri tibi nolis; et rursum, ut aliis facias quod fieri tibi velis. Creatio perinde mundi hujus inserta est, et hanc elementorum conspirationem idem qui ex nihilo fecerat fabricator exposuit, sui indicans operis, quae illi coaeterna humanus error invexit.
Post Moysen currentibus temporum spatiis, cum per abusionem salutarium praeceptorum idolorum cultus incresceret, additur frequens increpatio prophetarum, et adventum Christi quem jam experti sumus, et nunc opperimur, multa curationum genera denuntiat ac praecedunt. Deus enim ne vel raro vindicet saepius comminatur, irae coelestis severitatem timeri magis quam exseri cupiens. At contra Judaeorum contumax natio non solum corrigi detrectat, sed argui dedignatur; Deique imperio missos prophetas diversis mulctavere suppliciis, ut humanarum superstitionum traditio praesumptis honoribus non careret, intentiosa pravitate designans Dei se forsitan praesentia corrigendos, quem tamen postea cruci dantes post signa atque virtutes credere noluerunt, cum et venturum scissent, et venisse cognoscerent.
CAPUT XXI. Si praefinita consummatio sit, an ordo exhibeat finem. APOLL.--Si igitur tam necessarius adventus illius fuit, ut per se formam justitiae praebiturus pati pro omnibus non recusaret, in morte propria spem novae resurrectionis ostendens; cur et Dei beneficium et salus hominum tantorum temporum dilatione tardata est?
ZACCH.--Grandi, ut inspicere potuisti, dispensatione Dei humanum a principio genus tutatum semper est atque servatum; et si breviter summa perstringas, videbis ad hoc divinae providentiae ordinem concurrisse, ne justo judicio Dei necesse esset homines aboleri: potuit enim mortis sententia in prima statim transgressione compleri, ut temeratores punirentur edicti, et tamen pro ratione poenitentiae vivendi tempus indultum est. Subcrescentibus postea sceleribus terra corrumpitur; sed ita pollutio eluitur elementi, ut per Noe humani generis reliquiae reserventur. Post diluvium valida jam et multiplex manus in aedificationem turris insurgit, et non exstinguitur pro immanitate ausi, sed ut corrigi possit cum admiratione dispergitur. Postmodum non cessante perfidia, sicut Noe in diluvio ob generationem, ita Abraham ad propagandam fidem in quadam vitiorum inundatione secernitur: multiplicatus per ejus progeniem populus Aegyptiorum contagione polluitur, et ad Dei cultum non judicii severitate, sed beneficiis signisque revocatur: iterum in eremo deos sculptiles faciendo a vero creatore discedunt: tamquam tunc primum factis hominibus, aut in sensu non habentibus legem, lex Dei sermone conscripta Moyse deferente transmittitur.
Cum vero nihilominus impietas serperet, praedicatio adjungitur prophetarum, et interjectis temporibus divina sollicitudo semper in speculis aut ab errore prohibet, aut mediocriter vindicans viventes in errore castigat. Ipse ad extremum coeli terraeque et hominis conditor, velut magnae familiae dominus fidelibus famulis ante praemissis, potentiae suae largitur adventum, assumptionem terreni corporis pro hominum salute non spernens: atque in ipsum quem induit, crucis passionem mortemque convertens, et plenitudinem legis exhibuit et salutis.
Quaeris cur ante non venerit? Nonne in promptu est tardari debuisse postrema, finemque differri, ut plenitudinem justitiae plenitudo temporum custodiret, et inter traditionem ac judicium per prolixitatem abolitio non auferret, quod magna Dei dignatio praestitisset? Si enim vel mediis vel quibuscumque ante temporibus Christus venisset, jam non sola abusio fidem, sed cum abusione tulisset et oblivio, nullaque justitiae cura hominum corda morderet; quoniam difficilius antiquis credendum esset exemplis, cum vix recentibus fides detur. Ecce adhuc Dominicae crucis ac mortis indicia felicis sepulcri exuviae continent, et signatus a praesenti multitudine locus post resurrectionis visum coelestem testatur ascensum: pene adhuc solo resident pedum pressa vestigia, ac lustratae operibus regiones virtutum exempla demonstrant: et a multis Christus aut quia fuit mortuus, Deus esse non aestimatur; aut quoniam si Deus, fuisse mortuus et post mortem resurgere potuisse non creditur; cum praeter caetera et mors hominem probet, et resurrectio Deum. Exstant praeterea Apostolicae conversationis actus, et formam justitiae sequi pene ut a praesentibus edocemur, cum ea quae fecisse legimus vivos, etiam ante defunctorum cineres fieri saepe videamus. Vix propinquitate finis et instantis examinis terrore compellimur, relictis idolis, veram colere divinitatem; et inter primum quem novimus ac secundum Christi quem exspectamus adventum, brevitate salutari atque ipsis temporum arctamur angustiis, nec oblivionem admittere praeceptorum, nec promissae beatitudinis desperare proventum. Necessarium ergo vides fuisse, ut interclusione saeculorum nec periclitari finem sineret propinquitas adventus alterius, et servari justitiam imminens judicii terror exigeret; praecipue cum maxima esset et perfecta delaturus, et quae perfecta sunt nisi postrema esse non possint. Videto enim, quantos anterior illius salvasset adventus, plures certe quam nunc faciet, cum a fide invenerit alienos, posterior perdidisset; quoniam quem talium curationum remedia non sanarint, denuntiati examinis ordo damnabit; parque in desperationem perpetuitatis esse exspectatio potest, Deum per legem scire, et nolle justitiam, quam ea agere quae justitiae videantur, et Deum per legem nolle cognoscere.
CAPUT XXII. Si corpora reformentur in resurrectionem. APOLL.--Non ignoramus animas depositis corporibus ad Deum, id est ad auctorem proprium remeare; sed in his prius contractam humanis actibus labem aetherio igne purgari, ut Deo iterum ex quo utique sunt, purae ac simplices misceantur. Unde si hoc forte judicium vultis videri, non praefinita universorum consummatio efficit finem, sed ordo decedentium.
ZACCH.--Tota in errore est vestra definitio: nam quemadmodum animae hominum judicium susciperent, si ex Deo essent? Simplex enim substantia divinitatis non purgatur, quia nec pollui potest: necesse est enim ut purgatio passione non careat, quam, sicut scimus, substantia divina non recipit. Animae ergo hominum non ex Deo sunt, sed a Deo factae, et opus Creatoris, non consortes Divinitatis. Cum vero praedicti judicii tempus advenerit, defuncta quaelibet olim recepturae sunt corpora, ut cum iisdem aut juste acta percipiant, aut inique perpetrata patiantur. Christus autem manifeste iterum de coelestibus veniet: illius coram tribunali astabimus, illius sententia universorum merita pensabuntur: et qui sub judicio passus est, judicabit, nulla iniquitatis vestigia relicturus, cum et fidelibus immortalitatem reddat in regno, et incredulis perpetuum in dolore cruciatum.
CAPUT XXIII. De neglectis et a bestiis devoratis. APOLL.--Hoccine etiam asseri a sapientibus potest, antiquas mortuorum favillas, et in sepulcris saeculorum aetate consumptis vix ossium cinerem residentem, rursum in corpora posse componi, ac pristinum membrorum vigorem dubii pulveris collectione solidari? Unde animas cuilibet judicio subdi posse facilius acquiescam, quam mortuorum corpora in vitae ordinem posse revocari.
ZACCH.--Et admonitionis meae et tuae sponsionis oblitus es, si Deo aliquid impossibile contendis. Qui igitur quod non erat fecit ut esset, ergo ut sit quod fuerat non potest facere? aut non etiam nobis difficilius est facere quod non fuerit, quam reparare quod fuerit? Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capiat, si hoc praesentes non edocent creaturae, si tempora specierum varietate non signant. Diversae arbores hiemis rigore nudantur, et decussis foliis perisse cum gratia spem germinum credas. At ubi lenius veris tempus afflavit, mirum in modum humor radicibus tentus celsa conscendit, candorem cum specie quem in ligno non habuerat, in floribus creans: fructus adjiciuntur in pomis, et quidam vestitus in foliis, quodque in arbore non erat, videtur in tempore. Quid jacta in agris semina? non plenam fidem resurrectionis ostendunt? Aperiuntur terrae viscera, ut nuda sulcis grana mandentur; quod humus non texerit, vires non habet renascendi. Unde etiam in parvis potentiam Creatoris considera: nisi putruerint semina non resurgunt, et nisi prius mortua non reviviscunt. Numquid sulcis virentia sunt demersa, aut cum calamis operta latuerunt? Unde ergo in uno multiplex semen? Unde cum aristis novus palearum candor emergit? Quo pacto ex radice vis germinis scandit in spicas, vel quemadmodum postea ex viridibus herbis alba mollities mutatur in farra? Quae certe similiter fieri posse non crederes, nisi semper videres. Quod ergo in his quae ad victum hominis pertinent, ut ab initio Deus statuit, terra sic reddit, in ipsius hominis reparatione non faciet? Qui mirabilium Dei testis effectus (est), in se necesse est post resurrectionem maxime stupeat, quod in subjectis ante laudavit. Unde horum omnium ratione perspecta, defunctorum cineres vel favillas semen corporum esse non nescias, ex quo in adventum majestatis suae Christus secundum merita excitabit et formas. Parum est enim divinae clementiae species tantum reparare quae fuerint, nisi et bonorum corpora splendor exornet, et malorum confusio deformitatis obscuret.
CAPUT XXIV. Quomodo moles coeli aut facta sit aut fine praetereat. APOLL.--Pone interim quod de sepulcris tamquam ex notis sedibus mortuorum favillae reparentur in corpora; et quia condita membra sua animae noverint, ex iisdem locis confidenter reposcant: quid eos qui fluctibus mersi sunt bellisque prostrati, et post latronum caedes exsequiis funebribus carnerunt, escis, non sepulcris membra linquentes; numquid credibile est in eadem quae habuerint corpora posse restitui, cum etiam reliquiae cinerum non queant inveniri?
ZACCH.--Si Deum posse omnia crederes, hoc denique factu facile judicares, neque humana disputatione discerneres, utrum fieri possit quod faciundum ille dixisset: et ideo fides summum prae bonis omnibus meritum est, quia quae Deus dixerit, implenda non dubitat. Rei autem hujus haec ratio est: elementa omnia cunctaeque creaturae nullo quidem nobis sensu intellectuque respondent, et ad observantiam tantum proprii ministerii videntur bruta subsistere, quoniam vel indigni eorum imperio sumus, vel mundi arcana nescimus: Deum autem et intelligunt et verentur, atque ita jussis illius obsecundant, ut ad nutum praecepta mox impleant. Quaelibet ergo exesis corporibus piscium, bestiarum alitumque digestio aut aquis miscetur, aut terris: nec fieri ullo pacto potest, ut ex eo quod qualitercumque substiterit, nihil restet; sed pretiosiorem materiem quacumque deciderit, haec duo elementa conservant, et in se velut speciali colore distinctam resurrectioni redditura custodiunt, nec residere umquam velut perditum poterit quod et divinitus inquirendum est, et sponte prometur: sic famulantibus cunctis dispersorum viscerum reliquiae in suam formam corpusque rediturae sunt; ita ut in resurrectionis miraculo inde fidei meritum credentibus augeatur, unde aliis incredulitatis augmentum est.
CAPUT XXV. Si mundus reparetur in melius. APOLL.--Jam dudum in hoc tractatus tui tendit intentio, ut cum elementa singula ex nihilo facta commemores, etiam mundum quem ex semetipso esse, et sua credimus aeternitate mansurum, et initio minuas et fine concludas; ac licet assertionis tuae ordinem teneam, quo factum a Deo in praecedentibus meministi: quemadmodum tamen inexplicabilis poli molem aut factam credi velis, aut sicut nunc est non semper futuram, ratione confirma.
ZACCH.--Omnia igitur elementa quae vos Deo velut coaeterna numeratis, ab ipso, sicut jam dixi, et ex nihilo facta sunt, et in hanc mundi formam mirabili conspiratione sociata; quae sicut initium ex Dei creatione sumpserunt, ita perennitatem ejus beneficio consequentur: et ideo ei coaeterna non sunt a quo facta sunt; quia nulli dubium est auctori quaelibet non solum paria non esse, sed esse subjecta. Hoc autem intellectui apertissime patet mundum expluribus fuisse compositum; unde adverti facile potest non illi inesse, sed praeesse divinitatem, quoniam alterius adjumento divinitas sola non indiget, sed una in se et simplex atque perfecta est, quia incorporalis; et ideo invisibilis et incorruptibilis Deus est: quae in hujus mundi actu et contemplatione non ita sunt, sed corporalia esse, etiam ea quae ex ipso mundo gignuntur ostendunt. Quaecumque praeterea ab eodem vel agi cernimus vel creari sub dispositione divina, non suae voluntatis, sed officii sunt. Aspice transitus solis lunaeque discursus, et utrique quotidie per vicissitudines temporum vel ortum vel occasum esse repetendum. Adventu noctis sol diem perdit, quem tamen nec semper objectu nubium velut exclusus illuminat. Luna sui patitur detrimentum, et plenitudinem luminis sub constitutione rectoris aut perdit, aut recipit. Varius praeterea siderum lapsus, et rationi signa famulantia, et intumescens notis mensibus mare, et sub certa horarum dispensatione excessum modumque custodiens aut sereno quiescit, aut tempestate turbatur. Terra imbribus infusa mollitur, eademque rursum aut gelu stringitur, aut calore siccatur: quin et aspectu Dei metuens contremiscit, et se imperio subditam motu fatetur. Ipsum aerem perniciosior halitus saepe corrumpit, et postquam gravaverit, efficit pestilentem. Vincuntur piis ad Dominum precibus pluviae, et prolixa rursum serenitas supplicatione mutatur: cunctaque aut impositae serviunt rationi, aut in usum hominis necessarium sub religiosa deprecatione vertuntur.
Haec vos appositis nominibus pro Deo singula atque universa veneramini. Quod si ita est, falso dii aestimantur, et error in promptu est; si vero aliquos qui iisdem ex arbitrio Dei praesint, apertae stultitiae est subjicienti aequare subjectos. Dii enim plures non sunt, sed unus nascentium viventiumque formator sicut fecit omnia, et regit, parique imperio vel mansura efficit vel casura decernit. Vides ergo Deo soli initium non apponendum a quo omnium processit exordium, nec consempiterna majestati illius aestimanda, quae ut aeterna sint, sicut de homine, ipse facturus est. Illo enim adveniente destructa in melius mutabuntur, ut immortalia cum homine perdurent, quae nunc utique nostris criminibus, licet invita et gementia, aut passione tamen polluuntur aut visu; quoniam quae a passione immunia sunt, contaminantur aspectu (Rom. VIII, 20, 22). Ita fiet ut etiam elementis cum homine in melius innovatis, memoria auctoresque intereant vitiorum; cum etiam illa purgentur quae ingenitam puritatem non factis, sed factorum scientia perdiderunt.
CAPUT XXVI. Cur frustra adorentur idola, si in templis donant responsa. APOLL.--Credi quidem arduum est, ut mundus tanta virtutum admiratione consistens aut destrui umquam possit aut refici; sed quia immutandum Dei possibilitate confirmas, quid futurum sine ullo erit? aut qualis reparatio est effectura clariorem, cujus tanta vel magnitudo vel gratia est, ut nec magnitudo ejus ratione aut notitia deprehendi, nec splendor possit augeri? Quae ergo super hoc definitio vel sententia sit sequenda, promissae instructioni convenit non sileri.
ZACCH.--Recte quidem dicis, intellectibus nostris ad integrum in Dei providentia indeprehensibilem esse rationem; sed praesentis gratiae formam multiplex splendor aucturus est: quoniam longe amplior ei a Creatore lux veniet, quam est ab eodem inserta creaturis. Ergo invisibilia metiri ex visibilibus nos oportet, et incorruptibilia de corruptibilium admiratione pensare: justis autem in gaudia aeterna surgentibus, coelum novum et rudis terra revelabitur: multiplicatum perinde supra solem ex Dei conspectu se lumen infundet; quia multo magis sol a Deo distat, quam nos ab eodem sole distamus. Hi potius quos ad hanc vitam diversis justitiarum gradibus merita provexerint, splendorem solis habituri sunt, et ita singuli indeptae felicitatis honoribus perfruentur, ut nec altior efferatur, nec spernatur inferior, sed gaudia sua unusquisque sic diligat, ut claritatis distantiam pari immortalitate compenset. Nulla tum interjectio noctis continuitatem diei lucisque violabit: praesens enim cernentium visibus Deus, et beatorum laetitiae semper socia divinitas obscuritatem fugabit, diemque junctura est. Non livor miseros, non suspicio vexabit incautos, nullus animi ac viscerum dolor; nullaque peccati vel necessitas, vel occasio, vel voluntas mortem aut mereri faciet aut timeri: vernabunt cuncta cum fructibus, omnium specie nulla temporum varietate mutata: odor cum amoenitate certabit: non illic importunae obscuritatibus pluviae, aut perennis aurae libertatem rigor calorque corrumpet: sed manebit perpetuo blanda temperies, et inaestimabilia illius beatitudinis gaudia praeteritorum recordatio nulla vexabit; ita ut praesentis mundi usum etiamsi abolitio futura non tolleret, transisse tamen gauderent justi potius quam dolerent.
CAPUT XXVII. Si Deus solus debetur honorari, quare et homines honorantur, et imagines sculpuntur in vasis Dei. APOLL.--Magna est, sicut dicis, adhortatio futurorum, sed nondum patuit gentilium vanam religionem, aut vacua honore divinitatis numina nuncupari; quando et certa ex adytis responsa praestantur, et futura noscuntur in templis: quae si et vera sunt et quaerentibus prosunt, frustra Christiani destruere conamini quod eripere non potestis.
ZACCH.--Haec quidem quae in templis ostendere extorum inspectio solet, et ex adytis velut futura portendere, nec semper vera sunt, et nulli umquam, ut arbitror, prosunt; quia si adversa sunt, et ad correctionem ex Deo veniunt, nisi ab ipso non queunt immutari. Et denuntiata scisse quid prodest, si vitari praedicta non possunt? si autem ex Deo non sunt, nec bona possunt esse nec vera, et sicut haud officiunt, ita nihil prosunt: sed sive sunt falsa, seu certe ex proventu habent aliquid veritatis; omnia figmenta sunt daemonum, qui et sperari a se volunt, et sperantes decipere consueverunt; ut cum a Dei cultu homines abstraxerint, etiam beneficiis exuant atque ab ejus bonitate disjungant. Hi gentilium obsident templa, hi sub mortuorum hominum nominibus sedem in vestris adytis collocarunt; et quia illis nusquam praeterea consistendi in terra locus est, aerem sub nubibus praecipites incursant, volucrique discursu omnia perscrutantes, aut jam visa denuntiant, aut a se nequiter faciunda quasi ut caveantur, adversa praedicunt. Nam licet nequam et incerti sint spiritus, omnique crimine reatuque polluti; incorporalis tamen, ejusque substantiae cujus dignitatem amisere cum coelo, naturae beneficio et vigore non carent, ac plus quam homines sciant necesse est, quorum et creatio sublimior est, nec terreno corpore sensus includitur. Et quae, rogo, illorum divinatio est? Nonne similiter cum hominibus quos per vitia ceperint, Christi invocatione terrentur? Volunt quaedam sponte praedicere, et de absentibus vel futuris, velut manifesta denuntiant, dum aut medelam cruciatibus sperant, aut praedicturos imitantur ut fallant. Omnis tamen divinandi simulatio de rebus actibusque terrenis est: nihil ante factum, quod sit Dei, praevident; nihil prius quam videant coeleste noverunt; et quod magis mirere, ne cogitationes quidem in cordibus hominum deprehendunt.
His ergo non pudet cultum verae divinitatis ascribere, his vitam hominis spemque committi, quibus circumscribendi semper dolus est, et fallendi pro divinatione subtilitas? His etiam simulacra aut igni excocta componitis, aut in ligno vel sculptilibus adoranda praebetis, ex quibus is vobis venerabilior deus est, qui artificis manu melius expolitus; et hoc divinitas clarior, pictura si pulchrior: nec requirendi Creatorem studium est, aut agnoscendi Deum verum sensus apponitur. Nonne manifestae dementiae est, his quasi Deo hominem subjici quos tibi possis Deum credendo subjicere, et ab his vitae auxilia postulare quos in reatu esse non dubium est? Quos si profuturos putas, et ideo placari debere confidis; profuturos cuiquam crede propitios, si spreti a fidelibus nocent, si his a quibus propter Deum contemnuntur officiunt. Cum ergo nos timeant, vobis praesunt. Et vide qualiter haberi debeant, qui nec prodesse umquam possunt, nec semper nocere, cum et sit facilius, et velle non desinant.
CAPUT XXVIII. Quare Christiani fatum non credunt. APOLL.--Habet quidem speciem veritatis objurgatio tua, sed potest recurrentibus confutari. Nos enim eorum simulacra vel imagines adoramus, quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas, vel metallis defictas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et ut ipsi praedicatis Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis? Quod si et illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis Christiani, aut cur hoc vestri non prohibent sacerdotes, ne id quod ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis?
ZACH.--Istud quidem nec debeo probare nec possum, quia evidentibus Dei dictis non elementa, non Angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur. Divini enim speciale hoc nomen officii est, et altior omni terrena veneratione reverentia: sed sicut in hujusmodi malum primum adulatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat; in quo tamen incautum obsequium, non aliquem divinum deprehenditis cultum. Scilicet propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciunt, quam hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes; et licet hanc incautioris obsequii consuetudinem districtiores horreant Christiani, nec prohibere desinant sacerdotes; non tamen Deus dicitur cujus effigies salutatur, nec. adolentur thure imagines, aut colendae aris superstant, sed memoriae pro meritis exponuntur, ut exemplum factorum probabilium posteris praestent, aut praesentes pro abusione castigent. Vides ergo nil vestris erroribus simile in hoc esse quod arguis, nec juste profanis actibus officia incautiora conferri; quando etiam ipsi ad quos referri istud potest, aut fieri hoc nolint si consulantur, aut quamlibet vanae gloriae consuetudinem non recidant, nihil temere assumentes divinum, mortales se esse, et Dei indignos honore fateantur, cui et quod sunt debent, et fide ut hoc essent fortasse meruerunt.
CAPUT XXIX. Quare Christiani fatum non credunt. APPOLL.--Advertere in hujus propositionis principio potuisti, tenui me objectione ista libasse, quia professionis vestrae perfecta, ut vultis, observatio, nil penitus quo exasperari Deus possit, debet admittere: nunc autem neglectis his, hoc si videtur signanter exprome, cur fatum homini esse nolitis, aut quam ob causam nullam decreti necessitatem videri; cum haec ipsa per cursum siderum lunaeque rationem ita inveniantur et certa sint, ut nemo facile devitet quod futurum ei statuta propriae nativitatis affixerint.
ZACCH.--Credo intelligas ex interpretatione sermonis fati nomen assumptum, et quod vocari putatur in specie non rei alicujus esse, sed verbi; decreti autem necessitas si est ulla, quod credi nefas est, humanae vitae Deus aut ignarus est, aut injustus: injustus, si bona malaque inexpertis ipse constituit; ignarus, si decerni ab alio se cessante permittit. Nam si necesse est bonos esse, cur ascribuntur merita voluntati; si malos, cur poena commissis? Ergo et lex supervacua est, et nescio quam ob causam saeculi jura condantur, si quod recte homo gesserit, proventibus ascribendum est; quod prave, necessitati. Cur praeterea idem bonorum potius conditor Deus tantis scripturarum voluminibus vel comminatur judicium, vel beatitudinem repromittit? Quid religiosae hominum preces faciunt, aut supplicatio enixa quid praestat, si potestas aliqua decreti inexpertis hominibus atque in lucem nascendo prodeuntibus, quod vitari non queat, et quod ipsi videtur affigat? At contra, justus et nulli umquam inaequalis judicio Deus, sicut cuncta ipse formavit, ita et cuncta moderatur, legem ab initio statuens, ut boni tantum simus; immo quia sic creamur et nascimur, ne mutemur: neque tantum ne mali simus, sed ne vel mali esse velimus, ut et faciamus semper bona, non ut merentes mala aliquando patiamur.
Verum hanc de homine, ut videtur, praescientiam malitiarum omnium diabolus auctor invenit, ut velut per innoxiam mathesim occultius decipiantur, qui fraudem illius hanc esse non norunt. Inter omnes enim scelerum suorum artes nulla dubios perniciosius appetit, nec alia a Dei cultu subtilius homines avocat, quam ut, cum sciamus omnes Deo nos debere quod formamur et nascimur, fato nos suadeat debere quod vivimus. Fallimur nisi haec quibusdam pro tota religione praecipua cura est ut futura non nesciant. Velint nolint, ei a quo scierint efficiuntur obnoxii, quia credunt; ac dum ista sectantur, a fide et religione discedunt; et, quod est saevius, sub specie innocentiae malum non cavetur, dum vitari posse non creditur, neque si est prosperum a Deo poscitur, quod necessario eventurum speratur. Intuere praeterea ipsam maleficiorum scenam: signorum qualitas, status lunae, dies, hora, consulentis nomen inquiritur. Ecce jam incerta divinatio est, ubi falli interrogans vel respondens potest. Fit postea quicumque prosperorum gradus, et cum evadendi conditione praedicuntur adversa. Nempe etiam hic memorati artificis fraus elucet, quod esse fateatur incerta, quae evadi posse denuntiet. Deus enim innoxiis adversa non statuit, inexpertis mala non tribuit. Vides ergo et divinae patientiae et humanae curiositati fraudem diabolicae artis illudere, et velut in supputatione lunae ac siderum cursu occultum perfidiae vulnus et virus latere, ut inter cognitionem ac praescientiam futurorum et reverentia Dei, et amor justitiae apud homines minuantur, cum Deus aut mala nascentibus statuisse credendus sit, aut ab alio constituta auferre non posse.
CAPUT XXX. Si diabolus in occultis nocet, quomodo potest in cursibus lunae vel siderum cum sint in praesenti nocere. APOLL.--Quantum video magna est diaboli hujus potentia, quia contra Dei, ut intelligitur, voluntatem, etiam lunae ac siderum cursui ea per quae hominibus nocere possit, inseruit: verum tamen quo pacto aliunde venire credenda sunt, quae illic inspecta noscuntur? Arbitror autem in occultis falsitatibus illudi homines ab eo posse; mathesim vero cum signis ac sideribus simpliciter convenire: ac non ideo noxiam debere judicari, quia nihil de casibus subtrahit, sed magis utilem, quae aut denuntiet prospera, aut cavenda praedicat.
ZACCH.--Prius dixi mathesim hoc esse saevius malum quod innocens aestimatur; sed licet investigabili subtilitate tecta atque conclusa sit, actus sui tamen, sicut exposui, corpore ac fine reseratur. Ex Deo enim non est; et idcirco nec sideribus cohaerere credenda est; quae primum incerta et infidelis, deinde inanis est operis, et idcirco observari supervacuum est nil profuturam. Multae autem stoliditatis est ab eadem praedicta metuere, quae et cum praedicentis confessione evadi possunt, et praecipue conversis ad Deum precibus superari. Prosperum vero aliquid ab eadem sperare perstultum est, cum tam facile aut falli possit aut fallere. Sed finge verum aliquando denuntiet; quod consilium est cum manifesto reatu ab hujusmodi prodigiis dubios potius exspectare proventus, quam in fide semper securum, vel medelam a Deo sperare vel meritum? Hoc magis noveris, quemdam esse diabolo in sceleribus principatum, atque huic immundorum spirituum ministeria diversa servire; sub illius enim flagitiosa divisione alii concupiscentiae faces praeferunt, et luxuriae fomenta succendunt: per quosdam in praeceps fertur libido, atque avaritia officiis suis utitur; alii amore habendi cruenta persuadent, et fraudes furtorum sorores. (Laetantur ad cognitos.) Hi maeroribus praesunt, et qui terrores metuentibus ingerant certi sunt: aliorum exercetur turba cruciatibus, ut saevius infelicium hominum corpora vexatione quatiantur: a quibusdam sub incremento lunae augetur insania, et tamquam de plenitudine purissimi luminis captorum labes veniat, sub quadam mali dimensione aut exaggeratur aut incipit: nonnulli magicam praestolantur artem, et mentiri mortuorum figuras in meditatione deputant: his etiam divinationibus doctiores praecurrunt, et fallendi subtilissimos velut simplex mathesis amplectitur. Alii in avibus auguria praecinunt, et volantum lapsus certis laterum partibus monstrant; atque ita illo falsitatum omnium incentore vel praesule, diversis criminum stipendiis daemones militant, ut indefessos humano generi laqueos praetendentes, vitari ab hominibus ferrique non possint; si tamen, sicut illi vel credi semper vel fieri volunt, totum aut crederetur aut fieret.
CAPUT XXXI. Qui sint daemones, et a quo diabolus. APOLL.--Opportune ad responsionem interrogatio dudum sequestrata descendit: unde igitur quive isti sunt daemones quos dudum in templis gentilium commorari, et nunc universis vel praeesse vel interesse criminibus signantius edidisti? Quis eorum similiter princeps, quem diabolum vocas? vel unde ad haec opera sunt dejecti, si ulla his tamen sublimioris naturae dignitas fuit? Effici enim per eos quae in superioribus meministi, non nisi ipsorum genere et qualitate monstrabitur.
ZACCH.--Eadem quidem etiam nunc illis est natura quae ab initio fuit, quia quod semel creaverit Deus, aut in melius mutat, aut ipse non abrogat: coelestem vero dignitatem non sui Creatoris, sed voluntate propria, perdiderunt. Unde quia et offensae causas requiris, ex Scripturarum ratione utraque cognosce. Duo creationum genera cum omnia conderet, praecipua Deus fecit, quibus secundum officium tribuit et sensum: in coelis Angelos, homines in terris: incorporales sunt et vere spiritus Angeli; nos vero coelestes sensus intra corpora terrena gestamus. Et cum munere Creatoris voluntas utrisque sit libera, major est tamen in hominibus occasio delinquendi; quibus et animo et corpore cavendum est: nam desideriis animae, corpora actibus peccant.
Hi ergo propiores Deo, qui magis liberi; et quia imperiorum ejusdem ministri semper ac medii, ideo plus scientes. Ergo (ut) quaecumque in terris agi potestatum et dignitatum gradibus vides, umbra coelestium est: ita et illic magis secundum Dei datum et disciplinae et ordinum modus praesidentis Dei servit imperiis, atque ad nutum ineffabilis majestatis innumerabilem Angelorum multitudinem, Archangelorum obedientia regit. Qui nunc autem diabolus et daemonum princeps, primus omnium Angelus fuit; qui factura et gradu caeteris praeeminens, dum effertur superbia, infra omnes effectus est: videri se etenim Deum, quod non erat, voluit; et quia primus inter omnes factus fuerat, Divinitati se comparando honorem Creatoris assumere: ob cujus ausi praesumptionem cum aliquantis ex inferioribus, qui assensum praebuerant, ejectus e coelo est; quos postquam secum traxit ad terras, tamquam amissum reparans principatum, ex Angelis satellites suos fecit; et, sicut paulo ante memoravi, officiis criminum malisque lapsorum, negatum in coelos reditum consolatur. Hic primum hominem ad temerandam praecepti legem in serpente praevius et suasor animavit, et in consequentibus semper bonam nostri creationem per vitae blandimenta egit in crimina; et quamlibet per manus hominum, hoc tamen Christus insistente crucifixus est.
Illi invidia, tumor, crudelitas et mixtus concupiscentiae luxus in sordibus cordi semper et gaudio est; et ne semper impia vel polluta sectando subtilis nequitiae figmenta nudaret, informationi atque effectibus scelerum honesta permiscuit; videri studens sibi virginitatem placere, dicari debere idolis castitatem, ut quod re destruit, ambiret in nomine; purificatis etiam plus quiddam fallaciae suae praestans, et quamlibet homini sectam libenter indulgens, dum Deum nec ignoratum aliquis scire queat, nec agnitum ex ipsius voluntate ac lege veneretur. Hi ergo daemones, et hic eorum diabolus princeps: hos Christi nomen intra hominum viscera abditos terret et cruciat. Hi omnibus memoratas superius insidias struunt, quos metu nequeunt illecebris capientes, ut cum quolibet modo offensos Deo fecerint, ab spe immortalitatis abducant et oblectatione praesentium, et incredulitate futurorum.
CAPUT XXXII. Cur praescius futurorum Deus fecerit diabolum, qui futurus esset hominibus inimicus. APOLL.--Si tam malus est diabolus quam dicis, et tam pertinax criminum, futuri praescius Deus nec malum creare debuerat, nec tanto culmine dignitatis efferre, ne aut sibi obvium, aut hominibus crearet inimicum; cujus quae ratio facti sit, si scientia suppetit, narratio subsequatur.
ZACCH.--Nihil malum penitus in suo opere Deus fecit, nec insitum in his creaturis aliquid noxium est, sed ab his potius appetitum, quia ut placerent facta sunt omnia, non ut nocerent: sed primum Angelis sicut hominibus postea liberam Deus praestitit voluntatem, alioquin in nullo praeter naturam mutis animalibus praestitissent, hoc est sicut jam de hominibus dixi, in quodam ignorantiae torpore compositis aut licerent omnia, aut omnia non licerent. Fons ergo totius rationis Deus irrationabiles sibi erat creaturus ministros? Aut quae ipsorum sensibus ratio, si nulla voluntati potestas? Quae postremo obedientia, aut quis Dei cultus nisi jubentis imperiis consequens esset similitudo famulantum? Quod si propter uniuscujusque voluntarium malum creator est arguendus, quod dici nefas est; et de omnibus hoc modo argui potest, quia ad bonum usum facta sunt omnia, et malos exitus habent, si his aliter uti velis.
Numquid malum est ignis? et certe quae importune admoveris exuruntur: terra obruit, sed cum subruitur: non naufragiis maria congregata sunt, et tamen intempestive ratibus adita submergunt. Numquid ad decidendum celsa constructa sunt? et nisi summis cautius consistamus, excidimus. Vertendae in sulcos terrae atque excidendorum causa lignorum ferrum hominibus datum est, et exin gladios bella sumpserunt. Numquid in resti mors posita est? et multi vitam laqueo finiunt. Quis hominum lapidationibus saxa, quis ligna crucibus deputavit? Numquid summae dignitates idcirco regibus dantur, ut tyrannides facilius assumantur? Quam bona creatio vini est! et acceptum effusius gignit insaniam. Ipsi herbarum succi qui profuturis medicaminibus admiscentur, aut saevius inseiis nocent, aut largius hauriuntur et perimunt. Creandorum liberorum causa sunt permissa conjugia, et ex licitis coitibus adulteria admittuntur illicita.
Quid, rogo, aequius facere Deus debuit, quam rationabilem Angelorum et hominum creaturam, atque hanc nec libertate privaret, et scientia cautionis imbueret? Quod si futuri praescius Deus creare hujusmodi, aut caeteris praeferre non debuit, ergo nec hominem facere aut cunctis praeferre debuerat, quem peccaturum sciebat: et sicut tu dicis, ne ipsa quidem fieri elementa debuerunt, si nullius erant usui profutura, vel quoniam nocere universa possunt, si iisdem non ita utaris ut facta sunt. Quanto hic divinae providentiae probabilior ordo est, idcirco illi primum summa committere, qui erat ausurus illicita, ut attentior successuris cura justitiae et amare creatorem institueret et timeret, ac simul tentari eum nec ab Angelis impune monstraret, qui ob praesumptionem etiam Archangelum dejecisset. Vides ergo Dei creatione bonum factum, atque ipsius beneficio in sublimibus constitutum voluntate propria, quam liberam acceperat, et bonitatem mutasse malitia, et dignitatem insolentia perdidisse.
CAPUT XXXIII. Si peccavit diabolus cum sociis, quare non statim interfectus est. APOLL.--Etiam haec cum ratione facere videntur quae de diaboli creatione casuque dixisti: sed quid causae sit quod, post ausum tantae temeritatis, sicut jam quaesivi, deletus statim cum satellitibus non fuerit, signanter edissere.
ZACCH.--Dei judicium non tantum ex potestate, sed ex ratione est, qui in condemnatione non judicantis solam vult esse sententiam, nisi et conscientiam delinquentis per quamdam poenitentiae comperendinationem, misericordiam semper ad se reverti cupientibus praestans. Et licet in omni aequitate sua justus sit, est tamen in miseratione propensior, neque ad ulciscendum celeri indignatione festinat cujus judicio nemo succedit. Salvare ergo, non perdere quod creavit studet, et inde inenarrabilis patientiae nec praecipitis aliquando vindictae est: quod si idem diabolus caeterique ejus perditionis socii ante augmenta consequentium flagitiorum, et secretorum coelestium quae ex parte sciebant, proditionem obnoxias poenitentiae manus dedissent, humilitatis exoratione crimen superbiae diluentes; profecto in eos honor redisset angelicus, nec miseri in eorum nunc sordibus volverentur, quos captos, nequitiarum laqueis deprimunt, et infelici sorte vitiorum tamquam in solatium suae perditionis adsciscunt.
Vide praeterea inter delicta et justitiam hominum daemonumque certamen, ex compugnantibus inter se luxu atque virtutibus, praemium immortalitatis exsistere. Spectat nos quotidie praeliantes meritorum arbiter Deus, et spiritales insidias fragili corpore superari placidus intuetur: debuit profecto tam sublimis creaturae culpa sic plecti, et erecta in Deum Angeli superbia hominibus subjugari, ut qui sibi auctorem suum praeesse noluerit, subditorum prius nunc imperia pateretur, et quamlibet in pejorem partem homines voluntatis suae dominos pertrahat, plures tamen per se ad Dei sedem virtutum ac fidei probatione transmittit. Vides ergo diabolum ejusdemque participes futuro judicio per providentiam Dei etiam cum quadam hominum utilitate servatos, ut et longanimitas creatoris lapsis poenitentiae locum daret; et si indulgentiae spatia nihil profecissent, sua potius quam Dei sententia damnarentur; quorum reatui quotidie extrinsecus illud accrescit, quod licet ad justitiam hisdem impugnantibus exerceamur: nihilominus tamen et eo magis obtinet terrena fragilitas, quod hi nullo adversante in substantia angelica perdiderunt.
CAPUT XXXIV. Quare Deus non angelum misit, qui aut hominem restitueret aut diabolum perderet. APOLL.--Intelligo assertionis tuae summam in hanc venire sententiam, ut Dei Filium Christum non solum ad restituendum hominem, verum etiam ad condemnandum diabolum ejusque consortes, vel jam ad terras venisse, vel iterum venturum esse confirmes; quod si ita est, potuit et Angelus mitti, qui absque injuria Dei et discretos a bonis malos perderet, et ipsum cum sociis malorum principem divina auctoritate puniret.
ZACCH.-- Prima est quidem causa qua Christus Dei Filius veniendi ad terras habuit voluntatem, ut vel periturum hominem perire non sineret, vel perditum repararet: sed hoc quoque ejus providentiae junctum est, ut diabolum atque ipsius socios sicut in homine in primo superavit adventu, ita in homine judicet in secundo; nec difficile Deo fuit per quamlibet coelestis militiae potestatem finem praesenti saeculo mittere, et punire praedictos: sed quia memoratus nequitiarum auctor Deum se, sicut jam exposui, voluisset videri, ut coram qui uterque esset ab Angelis et hominibus nosceretur, manifestari Dei Filium visibiliter oportuit, et praesumptorem cominus confutari, ut nulla deinceps de intellectu unius majestatis apud utramque creaturam dubitatio linqueretur. His praeterea additur causis, quod hominem sub conditione immortalem antea factum, idem restituere in melius debuit, qui ante plasmaverat. Etenim indecens erat si a Deo corruptibilis homo factus ab Angelo incorruptibilis redderetur, postea quam hoc fidei probatione meruisset. Quid vero Dei munificentia dignius, quam ut praesentiam suam in summam beatitudinis praestet, et quod homini negaverat inexperto, indulgeat restituto? Ut postremo quem tantis malorum passionibus sequimur, quem cum saeculi invidia et periculis confitemur et credimus, sicut cupimus, ab his omnibus liberati, in sua videamus majestate regnantem.
CAPUT XXXV. Cur iniqui florent et recti premuntur. APOLL.--Firmata est intra animum expositorum fides: sed, ut nihil cunctationis resideat, jam credenti pande, quaeso, quae vis florere iniquos facit, vel deprimit rectos; et cum de homine, sicut aperuisti, tanta sit Deo cura, tam prava nihilominus utrosque diversitas agat, ut cum in illis malorum et voluntas et actus sit, copia contrario cedat bonorum; his prospera denegentur, quos magis aequum est esse locupletes.
ZACCH.--Facilis rei istius intellectus est, nec tota in spiritalibus experimenta quaerenda sunt; quoniam evidenter etiam praesens conversatio docet quo pacto aut iniquis affluant cuncta, aut necessaria bonis desint. Hi enim versa actuum vice non solum pertinaciter quaesita concludunt, verum insuper populantur aliena; hi quibuslibet lucris totius vitae tempus addicunt, et in pecunia spem requirunt. Hi autem propter occasionem delicti etiam honesta compendiorum studia devitant, ac bene parta pertinaciter non tuentes, quietem jurgiis praeferunt, et auctorem justitiae vindicem sperant. Additur, quod pravos miseratio numquam permovet, aut ad data exigua vix educit. His vero inopum sumptus operi est, et prompta semper in opere bonae voluntatis expensa: quia vero morum subversio ex abundantia maxime venit, suos tantum incentor criminum fovens largas exsultantibus sufficit opes; ut successibus gaudiorum luxuria subrepat: deinde in comessationem exuberatio vertatur, et captiva temulentia vitiis irrigetur. Hinc ad Deum minor abundantibus cura est, et fiducia praesentium sperare non sinit divitias futurorum; prolixae autem patientiae Deus et tumentes in dissolutionem projici sinit, et angustatos in passione confirmat, promissum cunctis judicium redditurus, ut hoc illic percipiat unusquisque quod hic egerit, hoc in perpetuum patiatur, quo inferiores ac subditos temporarie despiciendo vexaverit.
CAPUT XXXVI. Si justus est Deus, quare infantes, malorum nescii, diversis malis afficiuntur. APOLL.--Aperte etiam hujus interrogationis membra patuerunt; et nisi molestum vererer aliquid tamquam in cumulum praestitae hactenus expositionis adjicere, non supervacue inquirerem quid hoc sit, quod vitiorum ac peccatorum penitus inscii diversis malis afficiuntur infantes, ac nonnumquam ex utero prodeuntes aut debilitas occupat, aut ad mortem immatura vis praeripit; quod saeva innoxios vexat insania, nec majestatis indubie pietas et justitia omnibus prompta succurrit. Unde si, ut dixi, taedium non est, breviter cuncta ostensurus eloquere.
ZACCH.--Amplius quidem postulas quam sufficere possit credenti, et necessariae scientiae terminos inquisitione praetergrederis: sed ne in fidei susceptione ex aliquo incertus nutes aut haereas, atque ut in nullo de Dei justitia infidelium disputatio locum teneat; quid sentiri debeat adverte. (Ex quatuor elementis hominem Deus fecit, siccis, humidis, calidis, frigidisque. In splene frigida, calida ponuntur in felle, in sanguine humida, sicca reputantur in ossibus, miraque, ut intelligis, conspiratio haec ex contrariis factoris opus in homine conservat, et divinae artis ingenio, praestantiorem speciem sociata demonstrant quam in semet prius singula retinebant. Sic ire semper in melius quidquid a creatore renovatur, apparet. Haec ergo in conceptionem aequis partibus confluunt, atque ita ex omni viscerum regione conveniunt, ut in nullo aequalitatem germina Creatoris excedant; sed hanc nascendi integritatem aut parcimonia aut nimietas temperat parentis alterius, et quod male praevaluerit coalescenti intra uterum, vel mox ex utero prodeunti aut valetudines gignit aut mortes: geminae enim in homine venae sunt, quae praecipuum inter omnes spiraminis ac sanguinis obtinent principatum, et ab ipsa sede vitalium exiguis meatibus sparsae totum corpus illustrant, notisque discursibus exploratum vitae iter ac pervium servant; quarum si alteram de praedictis vis aliqua praecluserit, perniciem haud dubiae debilitatis ac mortis operatur: unde infantes saepissime aut totius lucis efficiuntur expertes, aut confestim parvulos immatura mors praeripit.) Nonnumquam et ob eorumdem parentum vel peccata vel merita, infantum citus finis est; quia dilectorum ablatione probantur boni, puniuntur injusti; et qui se argui doloribus aliis, damnisque non sentiunt, etiam orbitatibus affliguntur: justos autem major fidei ignis examinat, cum in levioribus stabiles etiam amissione probantur affectuum.
Quod vero nondum boni vel mali conscios infanda daemonum vexat insania, patrum quidem, sed distantibus modis causa est: si iniqui sunt, nec praedictis vel similibus castigationibus emendantur, etiam innocentum suorum arguuntur exitiis. Hi autem quibus conversatio recta est, et per se malitiam diabolicam superant, etiam tamen talibus fatigantur insidiis; neque a taediorum exercitio vacant, quibus nocere aliter vis dolosa non praevalet, ad hoc malorum versutiam semper involvens, ut sive ob vitia, seu propter fidem, ista proveniant, aut iniquum aut negligentem Deum, si quibus forte suadere possit, affirmet. Sed qualibet arte vel parvulos cruciet, vel parentes, Dei justitia in utroque non deest: nam et infantibus translatio malis vitae istius melior etiam hoc praestat, ne ex improbis geniti similes quandoque efficiantur auctoribus; et hisdem qui genuerunt pro beneficio reputandum est, quod temporario vexatorum dolore aut peccatis eruuntur, et boni sunt, aut meritis augentur, et in fide crescunt.
Habes ergo interrogationum tuarum causas, et omnium ambiguitatum intellectum patentem. Itaque jam subditus Deo promissam concilio fidem redde, abjectaque hac mundi sapientia, verae sapientiae affatibus crede; et quaerere a te altiora desistens, rationem coelestium secretorum Auctoris sui scientiae consilioque permitte. Nam licet nunc plura cognoveris, et de interioribus fidei aliqua supersint; non tamen putes omnia hominem scire posse quae Dei sunt, nisi quae aut scire hominem ipse perdocuit, aut intelligere divina aspiratione permisit. Age ergo, et fidem cordis simplicitate susceptam, devoti oris confessione testare, nec gravi praeceptorum onere terrearis: levis est servitus Dei, et intra voluntatem hominis tota necessitas legis, quam cum penitus revelatam compereris, ita ejus agnitione gaudebis, ut licet stimulet de ante acto errore poenitentia, major tamen veniat de confessione gratulatio.
CAPUT XXXVII. Quae sit plenitudo legis, confessio credulitatis ad Deum. APOLL.--Jam dudum voluntas quam expetis, prompta est: sed velut oppleta ruderibus fundamentorum loca, ita mentem dubietatibus emundari, ignorantiam scientia oportuit imbui; ut patentem fidei aditum veterum purgatio firma prospiceret. Unde, quia occupatiori dudum plena legis non potuit haerere revelatio, digestam in pauca nunc repete; ut, quam propemodum non recepturus audieram, examinatam multipliciter cum veneratione suscipiam.
ZACCH.--Repetam plane; et animae visceribus intimandam brevioribus eloquar verbis. Christianis fidei integritas, plenitudo justitiae est, id est Deum nosse, colere, timere, diligere; manu facta nec adorare nec colere, nec profanis immolatorum cibis vesci. Ecce jam non copiosae cruor hostiae aut odor polluti ignis exposcitur: enixe Deum colueris, si temet pro omnibus Deo dedas, duo ex omnibus praecipua tenturus praecepta, ut Deum plus quam te, sicut te autem hominem diligas; quia nec prodesse sibi ullus ex se tantum potest, quantum ille vel omnibus in commune vel singulis: quid autem aequius quam ut sicut te hominem diligas, a quo te similiter diligi, si consolari exoptas? Sic praestare quemadmodum et cupere bona: certe non propter caducam brevissimi temporis voluptatem, spem beatissimae aeternitatis excludere, nec tueri praesentium vanitatem, ac fidem destruere futurorum; cum ex duobus conducibilius fore alterum clareat, non dicam sub Dei, sed cujuslibet honesti hominis arbitrio spem ponere, et propter electionem venientium praesentia spernere, quam ob praesentium transeuntem usum mansura praeterire.
CAPUT XXXVIII. APOLL.--Dei unam esse et simplicem majestatem atque ab eo visibilia et invisibilia condita omnes quidem sentiunt, et intelligere omnes possunt; plenam perinde legis ac promissorum illius fidem, plenamque justitiae et merito divinae possibilitati subesse, resurrectionis effectu aeterno careat, qui non credit; quique te, Christe, Dei Filium et Deum manentem in homine diffitetur, nec redemptorem humani generis, evecto in coelos crucis triumpho, et confitetur et praedicat; qui retributorem sancti laboris, aut scelerum vindicem non sperat futurum; ille consortio diaboli gemens perpetuas eat exsul ad tenebras, et profundae noctis mersus horroribus flagrantis coeni volvatur incendiis.
Absit autem nunc mihi amplius quam de Deo rebusque illius sapere, et nisi ab illo edocta scire velle vel quaerere; tantum, ne ignorantiae vel tardae credulitatis culpam poena comitetur. Maculatae idolorum concidant sedes, et exsecrandae abominationis templa vacuentur, ipsaque divinatio quae, ut video, a multifariis daemonum fraudibus vel dolosa vel falsa est, sub reverentia sanctae religionis intereat. Ego Deum Christum et salutis viam sequar, illum prae anima et cunctis visceribus diligens, in me hoc tantum amaturus quod ille dilexerit. Tu autem, qui divini in me muneris minister fuisti, ab auctore gratiam recepturus, trade, quaeso, plenitudinem fidei; trade interioris sacramenta mysterii, et caducam materiem celsioris spei innovatione perfunde; si quid enim creditis qui nostris tractatibus affuistis, ita animum verae lucis gaudia perfuderunt, ut Deum Christum ejusque pietatem, licet diu ignorasse poeniteat, aeternae tamen beatitudinis sperem esse, vel sero agnitum, credidisse.
LIBER SECUNDUS. PRAEFATIO. Cum ad exercitium justitiae optima atque exoptabilis via sit pie vivere, et vitae ipsius rationem factorum et cognitionum observantia custodire; praecipui inter bona omnia studii est, aut Deo semper aut de Deo fideliter loqui, quodque in homine maximum est, linguae ac mentis officium Auctoris sui laudibus deputare, nec tamen ita fervore piae voluntatis attolli, ut in aliquo sentiendi ac profitendi modum subnixa fidei vota transcurrant, aut sacros divinae praedicationis terminos audentior licitis calcet ingressus. Non ergo fiducia, sed fide prompti, insinuationem primum sanctae Trinitatis aggredimur; post in Judaeos, ac deinceps in haereticos plana expositione pergentes, etiam schismaticum Novatianorum detegemus errorem. Ita instructio ex multis collecta voluminibus breviarii vicem dabit, non omnia in singulis elaborans. Experti itaque rem inter personas melius agi, Zacchaeum nostrum Apolloniumque jam nostrum ad praedictos causarum gradus robustiore scientia deducemus, ut libelli superioris more, religionis nostrae aemuli praedamnentur; et is qui discendi accenditur studiis, Deo vivere cupiat ac vitiis interire. Nunc ergo inter praedictos leni collatione et proferentur omnia et probabuntur, ut congrua brevitate monstretur quid recipi debeat, quid caveri; cum et fidelium credulitas coelestibus confirmetur exemplis, et profanorum perfidia suis vel maxime intellectibus destruatur. APOLLONIUS.--Si quisquam, Zacchaee, referre, ut dignum est, gratiam Deo pro collatis in se ejus miseratione beneficiis, aut sermonibus sufficit, aut animo comprehendit: ego praecipue perfungi hoc munere debeo confessionis et mentis, qui illius aspiratione tuave doctrina tantis errorum laqueis evolutus, mortis vincla deposui, et terrenum exutus hominem, in spem coelestium gaudiorum Dei adoptione transivi; aeterni insuper sacrificii particeps factus, immo Deum sumendo pars ipsius, toto animi vigore et salutaria expetere debeo, et obliqua destruere. Sed quoniam in retribuenda gratiarum vice, nec in hoc quidem sufficientes sumus quod intelligendo sentimus; haec solum retributionis penes impares via est, si largitor totius indulgentiae Deus, dignatione qua nostris cogitationibus interest, debentibus inspiciat votum, et pro effectu recipiat voluntatem. Quamlibet ergo ineffabilis laetitiae compos magna sim consecutus, major mihi tamen ignorantiae metus est ex quo aliquid esse coepit scientiae; grandisque animum cura sollicitat, si spiritualium conscius secretorum plenitudinis sacrae quantum audire farique liceat, aut ignarus aut trepidus deprehendar. Nam prima fidei in me praecepta concludens, Patris tantum ex quo sunt omnia, et Filii per quem facta sunt omnia, credulitatem simplicem poposcisti; post autem ineuntis traditionem mysterii etiam sancti Spiritus mihi a te exacta confessio est, et tota in Trinitatem missa credulitas.
CAPUT I. Si sit tertia in religionis honore persona. APOLL.-- Promissionis igitur memor, pande an sit tertia in religionis honore persona, vel si ex usu multiplicis reverentiae et non ex speciali appellatione nomen assumptum: quod si haec sapientiae coelestis occulta reseraveris, quidquid in susceptione advenientis fidei bene cessit consummatum notitia perfectiore roborabitur: consequens erit ut doctrinas quoque haereticorum et universas schismatum pravitates, quo vitari ocius possint, consultus expedias, si prius qualiter credi debeant jam concessa monstraveris.
ZACCHAEEUS.--Semper quidem stipendiis militiae spiritalis accinctos velut sub imminentium exspectatione bellorum instructionis usu oportet institui, et otium detestari; sed a multis quae expetis et prolixe et sublimiter condita, velut novae eruditionis opus recusant, ac tam plane de omni dudum ambignitate dissertum est, ut nunc non modo rudes in interpretationibus sensus, sed verba denique nisi inculcata non suppetant. Notissimum praeterea in qualibet editione fastidium est aut refricare jam cognita, aut clarioribus inserta monumentis suppresso auctore proferre; unde magis utrique nostrum fortasse conveniat exemplaria adire priscorum, ac de illustrium voluminibus hujusmodi haurire doctrinam: quia et tibi absque dubio conducibilius est perfecta ab eruditioribus discere, et mihi de maximis tutius reticere.
CAPUT II. Si Spiritus sanctus Deus sit. APOLL.--Et ego credo aliquos super his, crescente fide nostra, latius disputasse, ac tantis annorum temporumque curriculis spiritalium virorum ingenia, non silentio possessa, sed meritis. Verumtamen rudibus animis diffusa tardius innotescunt, et sensum prius onerant prolixa, quam doceant. Atque ideo excusatione cessante invidiae metum utilium fervor excludat, et indeptae quietis quam amplecteris gratiam inexsuperabilis fidei amor vincat; verecundiam proverbii veteris sententia sublevante. Quid enim dici a quoquam potest quod ante non dictum sit? Aut quae tam abstrusa in nostris rebus scientia est, quam usus non illustraverit praecedentum? Unde hoc primum de sancto Spiritu certus revela: Deus ne, an res aliqua Dei sit? et munus divinitatis, an plenitudo credendus? Probari autem testimoniis oportebit quidquid simpliciter credituro fidei sacramenta dictaveris.
ZACCH.--Oneri licet expostulatio tua sit, et quoddam negotium tantae interrogationis nectat intentio, quia ardui operis res loquenda, et fide magis est intuenda quam verbis: tamen quoniam exigere ab humilibus magna non desinis, et recitandi opportunitatem dominicus fervor exsuscitat, quod fidei substantiam non depressam humo regere, id est, non inclusam cordis retinere secretis, sed notitiae cupientium prompta annumeratione mutuare, ac vice fenoris multiplicare praecipimur: ad expositionem ineffabilis majestatis trepidi, ad confessionem securi commissa auctori suo ora solvamus. Deus unus est, et quamlibet personis ac nominibus distincta sit Trinitas, a se tamen atque a sua aeternitate non distat, sed manens ante saecula divinitas in Patre ac Filio et sancto Spiritu, vere ac proprie creditur una atque eadem, nec dividi nostris interpretationibus potest, nec rursum versa in unius personam Trinitate confundi. Sic ergo Spiritus sanctus, ut Pater ac Filius, Deus est. Neque in Trinitate unus, sed Trinitas unum est. Haec fides plena, haec nostra credulitas. Idcirco Deos nec aestimari patimur nec vocari, sed Deum in praedictis personis ac nominibus confitemur. Inenarrabilis enim divinitas, non ut concludi aut apprehendi, vel vocabulis possit intra nomina personasque se praestitit: sed ut quod erat, esse et nosceretur, intelligentiam sui ex parte, quam capere humani sermonis angustiae praevalebant, credentibus dedit. Verum haec tibi non subtracta aestimes prius, sed non credita prius; quia ab idolorum multitudine veniens, etiam hic tibi praedicari deos putasses, nisi id quod plenitudo fidei continet traditionis exordia siluissent.
CAPUT III. Si Scripturis sanctis possit firmari haec elocutio. APOLL.--Quantum intelligi datur, adest sperata in interpretationibus fides, ac veritati ratio expositionis cohaeret; verumtamen sacris interlocutionibus eadem dicta firmari stabilitas purae credulitatis exposcit, et quoddam veritatis culmen cessantibus argumentis lectione constitui; quia videri incongruum potest, ita de Deo loqui, ut non magis illa quibus se idem insinuari voluit, proferantur. Qua de re ex multis quae enumerari ad praesens non posse arbitror, neque ut nunc enumerentur expostulo, qui interim doctrinae ordinem, non historiae corpus inquiro; perspicua quoque et pauca dicturus auctoritatem redde memoratis. Nam, sicut dixi, velut tenuiter jacta nutabunt, nisi humanis astructa sermonibus, divinis insuper fulciantur exemplis.
ZACCH.--Competenter exposcis, ut his potius fides detur quae in testimonium sui Divinitas ipsa prolucuta est; et recte ex innumerabilibus pauca proferri; quoniam verae probatio majestatis, tametsi habet pluralitatem, pluralitate non indiget; credentique et pauca sufficiunt, quae increduli, etiam si in multis scrutentur, ignorant. Unde primum de veteris Testamenti libris, post etiam novi, sanctum Spiritum in substantia unius divinitatis agnosce, libro Genesis sic inchoante: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, sec. LXX). Ille principium est, qui Judaeis, quis esset, interrogantibus dixit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25); unde ab eo et alio loco dictum est: In capite libri scriptum est de me (Ps. XXXIX, 8; Hebr. X, 7.) Ferebatur autem Dei Spiritus super aquas, ut ex his viva omnia producturus ipse rudibus ignis proprii frmeota praestaret, qui nunc purificatis dona sanctificationis infundit. David perinde, Deo aspirante, testatur: Verbo Domini coeli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Vide quam plena sit brevitas, et quam clare in sacramentum unitatis recurrat; Patrem in Domino, in Verbi significatione Filium ponens sanctum Spiritum ex ore Altissimi nuncupavit. Et ne vocis editio reputaretur in Verbo, coelos per eum edocet factos: ne flatus in Spiritu, virtutis in eo plenitudinem demonstravit. Nam ubi virtus, ibi necesse est et persona subsistens, ubi omnis, non ablata a duabus sed consummata signatur in tertia; non ut sola habeat quod in toto est, sed ne minus habeat quae in sola appellatione postrema est.
Iterum idem propheta Trinitatem, dum precatur, exponit: Cor mundum crea in me, Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me (Ps. L, 12-14). Principalis Spiritus Patris est, rectus est Filii, Sanctus vero cognominis sui adjectione distinguitur. Nec de vocabulorum adjectione movearis, quod principalis et rectus Spiritus sanctus prophetica appellatione signatus est. Licet proprietas una sit in singulis, tamen quia Deus Spiritus est, ne personarum confusio nostris intellectibus fieret, nominibus est adjecta diversitas: qui enim sanctus, necessario rectus est; nec potest iterum rectus esse, nisi sanctus sit: principalis autem, quia ex eo unigenitus Filius, atque ab ipso Spiritus sanctus procedens; de quo Esaias sub persona Dei de Christo loquentis haec posuit: Ego locutus sum; et ego vocavi et adduxi eum, et prosperum iter ejus feci: accedite ad me et audite haec. Non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 15, 16). Angelus perinde ad Mariam sacrae nativitatis mysteria nuntians, paria de eodem sic depromit: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Dominus postea, cum de vocatione gentium loqueretur, intra unum divinitatis nomen sanctum Spiritum praedicans, ait: Euntes nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Paulus similiter apostolus: Qui autem confirmat nos vobiscum Christus Dominus, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22). Et iterum, dum coelestia Corinthiis precaretur, haec subdidit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Unde propositae veritatis memor, sententiarum multitudinem quae largissima suppetit, non requiras; quoniam, sicut dixi, in paucis Deo credere consuetudo fidelium est; meminisse autem plurium, diligentiae magis per se proficientis, quam docentis, officium est.
CAPUT IV. Quid Judaeis respondendum sit. APOLL.--Jam quidem simplex assertio fidem fecerat sanctum Spiritum vere ac proprie Deum credi; sed quia facilius est sermonibus praebere consensum, quam intellectum sensibus mutuari, firmiter oportuit examinare suscepta, ac voluntariam confessionem coelestibus confirmare doctrinis. Nunc autem sectarum quae adversae nobis sunt pravitates retexens, a Judaeis, si videtur, ordire principia, cur indomabilis populus Deum ac Dei Filium abnuat Christum, creaturamque omnium Dominum in neutra velint nativitate subsistere, qui utique ante omnes quae nunc salvantur salvataeque sunt nationes, futurorum scientiam per legem prophetasque noscentes, quae erant pro mundi salute faciunda nescire nullatenus potuerunt, cum et Deum nossent et Dei eloquiis non carerent.
ZACCH.--Non fallitur aestimatio tua, Redemptoris nostri nativitatem, et quae secundum Deum et quae secundum hominem in uno eodemque nunc permanet, totis Scripturarum voluminibus contineri; aperteque Judaeis sacri adventus mysteria revelata, quae intimare summatim ab animo non abesset, si in cunctis attentos sensus sequeretur ordo sermonum. Sed quoniam voluntas nobis intelligentiae simplicis, non pugnae contraria difficultas est, auditioni tuae satis sit libatis fastigiis totam lucem in parte luminis intueri, et utrumque brevi expositione percurrere. In libro itaque Genesis dum refertur conflagratio Sodomorum, unius quidem, ut semper, voluntatis, sed non unius personae actus ostenditur, Scriptura dicente: Et pluit Dominus a Domino de coelis (Gen. XXIX, 24). Moyses iterum Dei jussu in lapide constitutus cum posteriora illius cerneret, Trinitatis distinctionem in numero designavit dicens: Domine, Domine, Domine, misericors et miserator (Exod. XXXIV, 6). Per David autem loquentis ad Filium Dei Patris haec verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3). Per Salomonem vero de se Filius ipse testatur: Cum pararet Dominus coelum, aderam illi. Cum secerneret suam sedem, et super ventos validos faceret nubes; cum confirmatos poneret fontes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud eum disponens, ego eram cui adgaudebat: quotidie jucundabar ante faciem ejus, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 27, 31, sec. LXX). Idem iterum dum de ejus ac Patris ambigit nomine, proprietatem verae nativitatis exponit dicens: Quod nomen ejus, vel quod nomen Filii ejus (Prov. XXX, 4)? Haec de Christo secundum divinitatem ad praesens dicta sufficiant.
Assumendi vero corporis fidem, Moyses primum jussus hoc populo praedicare sic loquitur: In novissimis diebus Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris, sicut me: hunc audietis (Deut. XVIII, 15); et qui non audierit Prophetam illum, ego vindicabo, dicit Dominus (Ibid., 19). Quod testimonium a Salvatore firmatum est, cum in Evangelio eosdem Judaeos increpans dicit: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Innumeris vero sub ejusdem Moysi persona trucem populum dum Jesum Nave Deus commendaret, admonuit ut in cognomine terreni ducis, futuri et coelestis vocabulum nosceretur: ait enim Deus ad Moysen: Ecce hic Jesus qui assistit tibi: vide ne spernas illum, quia et ipse obtemperans tibi erit; et nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 20, 21). Planissime denique per Jacob patriarcham veritas propheticae benedictionis impleta est, cum et dux et princeps, id est rex et sacerdos, usque ad ejus tempus Judaeis futurus verbis talibus intimatur: Non deficiet dux de femoribus Juda, et princeps ex Israel, donec veniat cui repositum est: et ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Balaam perinde in Numeris eadem annuntiat, dicens: Orietur stella ex Jacob, et homo ex Israel exsurget (Num. XXIV, 17). Quod magi in Orientis partibus semper retinentes, primi ortum Salvatoris, inspecto sidere, nuntiarunt; et quod olim per auctorem suae artis fuerat prophetatum, per ipsos cognita aeterni luminis inspectione completum est. Per Isaiam denique Deus loquitur: Ecce mitto in Sion lapidem electum angularem, pretiosum; et qui crediderit in illum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16).
Hunc eumdem ex Virgine nasciturum idem propheta sic memorat: Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel; quod est interpretatum: Nobiscum Deus (Isa. VII, 14; Matth. I, 23). Sub verbis iterum eorumdem Judaeorum in futuro judicio gementium, cum Christum in Patris majestate conspicient, haec deprompsit: Non est Deus praeter te: tu enim es Deus; et nesciebamus (Isa. XLV, 14). Hieremias autem fidelis populi vocibus haec exponit: Hic est Deus noster et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38). Micheas vero etiam locum in quo erat oriundus ita prodidit: Et tu, Bethleem, domus illius Ephrata, numquid exigua es, ut constituaris in millibus Juda? Ex te enim mihi prodiet qui sit Princeps in Israel; et processiones ejus a principio saeculi (Mich. V, 2). Innumera praeterea leguntur et suppetunt, quae mysterium nativitatis utriusque in Deo Christo apertissime docent; sed confutari perditos ac rebelles suorum tantum auctoritatibus ratio est: et sicut jam admonui, interrogationi potius tuae quam renitentium intentioni respondere propositum: habere enim prolixitatum necessitatem ratio certaminum potest; expleri brevibus aequum est studia consulentium.
CAPUT V. Si et in aliis seducantur Judaei, praeter id quod Dei Filium non credunt. APOLL.--Dubium non est his testimoniis nequaquam subtrahi fidem posse, atque ejusmodi probationes ne ab ipsis quidem Judaeis, nisi insanire plus malunt, aequanimiter improbandas; praecipue cum ex eorumdem voluminibus intimatae adeo clara integritate perluceant, ut etiamsi sine assertore percenseas, ipsa se comprobent. Verumtamen quibus iidem Judaei in diversum agantur exemplis, fieri certior cuperem, nec solum rectis sed contrariis pariter edoceri; quoniam illa demum consummata dici doctrinae veritas potest, quae errantibus non solum in quo corrigi possunt, verum etiam in quo per semet depravantur ostendit.
ZACCH.--Inculcatum tibi saepissime retines, unum Deum esse, hoc est unam Trinitatis divinitatem, et in hujus vocabuli appellatione significationem unius substantiae, non unius esse personae: sed illis hinc error occasioque perfidiae est, quod sibi in Horeb monte Dei vocibus haec dicantur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et iterum: Ego Deus, et praeter me Deus non est (Ibid., 32, 39). Et tertio: Ego Deus, et non demutor (Malach. III, 6); gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8). Non utique nulli, sed non alteri; id est, huic tantum dabo per quem vobis ab initio amissam immortalitatem in melius reparari in praedestinatione constitui: demutari autem vere non potest, qui dispendium augmentumque non recipit. Cum vere alia Divinitas non sit, necesse est ut Deus alius non dicatur. Hoc tamen Judaeis de unitate Divinitatis non tamquam nescientibus dictum est, sed ad idola transgressuris praedictum, ne deos scilicet aut interpretarentur aut colerent, qui unum in substantia et majestate cognoscerent. Illud praeterea clarum est, cum Deus de mundi et hominis creatione disponeret, sacramentum Trinitatis ostensum, Scriptura dicente: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Cum dicit nostram, prodit utique non unius; cum vero ad imaginem et similitudinem profert, aequalitatem distinctionis insinuat, ut in eodem opere sit Trinitatis aperta cognitio, in qua nec pluritas cassa est, nec similitudo dissentiens, dum et consequentia sic traduntur: Et dixit Deus: Fiat: et, Fecit Deus: et, Benedixit Deus. Deus ergo Pater facienda denuntiat, Filius perficit dicta, Spiritus sanctus benedictione confirmat: et necesse est, ut creationis totius auctor Deus unus sit, tametsi est enuntiantis sermo Faciamus: quam fidei rationem antiqua denique per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populum sacramento trinae invocationis jubetur; ait enim Deus ad Moysen: Sic benedices populum meum, ut et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus et custodiat te: et illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui: attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 23). Unde intelligis non interesse indissociabilis atque indemutabilis Dei, si non ad omnes sententiarum proprietates humanae efficientiae verba conspirent; cum evidenti fidelium intellectui sit relictum, ut quod creari a Deo vel effici dicitur, agi et effici semper a Trinitate credatur.
CAPUT VI. Si Dominicae passionis sacramenta prophetarum oraculis sunt praedicta. APOLL.--Specialibus documentis Christi nativitas in Deo et homine monstrata est, atque indubitanter apparuit Spiritum sanctum in eadem substantia permanentem sacramentum perfectae Trinitatis implere. Unde nunc eadem, si suppetit, Scripturarum editione confirma, utrum et Dominicae crucis praedicta sit passio, vel si in aliquo legis veteris corpore venerandae mortis indicia praenotantur; ut sollicitudine parumper indulta, hanc denique sacri operis partem ordo coeptae eruditionis illustret, quam dudum simplicis traditionis informatio revelavit.
ZACCH.--Est plane omnium Scripturarum non solum de passione, verum etiam de resurrectione coelique conscensu aperta praedicatio, atque in nobis Dei regnum a Christi passione coepturum praescia prophetarum ora cecinerunt. David prae caeteris sic loquente: Dicite in gentibus, Deus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10). Non quod non semper a conditione nostra sub Dei imperio fuerimus; sed quamdiu ab ejus cultu ac voluntate dissensimus, aestimati sumus alieni. Unde et Moyses praedictum populum prophetice increpat dicens: Erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). De quo et in Numeris ita scriptum est: Non quasi homo Deus suspenditur, nec quasi filius hominis minas patitur (Num. XXIII, 19). Vere enim in ea exprobratione quod se Dei Filium diceret, cuncta perpessus est, et non ut homo datus est morti, quem non a crimine crux recepit. Per Amos vero prophetam Spiritus loquitur die media. sicut factum est in passione illius, noctem futuram; ait enim: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol meridie, et dies lucis obtenebrabitur super terram (Amos VIII, 9). Et Hieremias: Exterrita est quae parit, et timuit anima ejus. Subiit sol, cum adhuc medius dies esset, et confusa est (Jerem. XV, 9). Sub verbis autem ipsius Domini, etiam tormentorum atque illusionis injuriam Esaias apertissime declaravit dicens: Dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas, et faciem meam non averti a foeditate sputorum (Isa. L, 6). Hinc et per David ante praedixerat: Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt universa ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 17). Nota omnibus causa est, a militibus qui eum cruci dederant, vestem illius fuisse divisam, et unum ex omnibus vestimentis esse ante judicium sorte trancriptum. Aceti similiter et fellis admixtio quam iidem Judaei pendenti in cruce Domino dederunt, per David longe ante praedicta est, sic loquentem: Dederunt mihi in escam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Ita et per Zachariam de vulnerum acerbitate conquestus est dicens: Intuebuntur in me, quem transfixerunt (Zach. XII, 10). Lancea enim latus illius penetrantes; quia frangere os jam defuncto saevientibus non licebat, quod olim Moysi dictum fuerat impleverunt; ait enim Dominus ad Moysem: Accipient agnum maturum anniculum ab agnis et haedis, et occidet eum omnis multitudo synagogae ad vesperum, et munducabunt ea nocte; et os non frangetis ex eo (Exod. XII, 3 et seq.). Latrones denique suspensioni ejus esse jungendos Spiritus prophetavit, dicens: Et deputabitur cum iniquis (Isa. LIII, 12). De pactione vero infelicis Judae, qui unus ex apostolis fuit, et Salvatorem acceptis triginta argenteis tradidit, adeo Scriptura non tacuit, ut modum quoque pecuniae designaret, ait enim: Et fecerunt pretium appreciati triginta argenteos (Zacch. XI, 13). His testimoniis passionem probasse sufficiat.
Nunc vero resurrectionem sub ipsius Salvatoris verbis ad Patrem loquentis agnosce, David plenissime perdocente: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 10). Dicere hoc de se praedictus propheta non potuit, qui usque ad communis resurrectionis diem, in ea qua est patribus additus corruptione, durabit. Per Esaiam similiter: Nunc resurgam, nunc glorificabor, nunc exaltabor, nunc videbitis, nunc erubescetis (Isa. XXXIII, 10). Vere autem de Salvatore praemonitum praestita inferis bidui mora, et post ascensus consequens prodit, quo corpus sponte depositum, sponte iterum propria resumens evexit. Hunc enim dierum post resurrectionem illius numerum Osee propheta apertius indicavit dicens: Vivificavit nos Deus die tertio, post biduum resurgemus (Osee VI, 3). Esaias vero totam passionis ascensusque indicans fidem, haec in praedicatione sua posuit: Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem autem illius quis enarrabit? Quoniam tolletur a terra vita ejus (Isa. LIII, 7, 8). David perinde sub verbis Dei Patris ad Filium proloquentis, non solum ascensum, sed et judicium praedicavit, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). Cum igitur, testante propheta, Dominus ad Dominum sit locutus; cui dubium est, quod Filio Pater in gloriam divinitatis ex homine transeunti, coelestis judicii potentiam ac vim exercendae majestatis insinuet, sicut ipse in Evangelio de hoc eodem loco dicit, nulli umquam Angelorum aut hominum dictum fuisse, ut ad Dei Patris dexteram sedens subjectos pedibus nominis sui calcaret inimicos? Hunc sibi Zacharias astruens demonstratum, sic locutus est: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem Angeli Domini; et diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et dixit Dominus ad diabolum: Increpet Dominus in te, diabole, increpet Dominus in te, qui elegit Hierusalem. Nonne hic titio extractus ex igni est (Zach. III, 1, 2)? Id est, numquid non peracta jam passio est, et, hominis fragilitate deposita, potestas Christo sempiterna successit? Daniel quoque paria de eodem proferens ait: Videbam: ecce in nubibus coeli quasi filius hominis venit usque ad Veterem dierum: qui assistebant obtulerunt eum, et data est ei potestas regia, et omnis terra, et genus, et omnis claritas servient: et potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum illius non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Haec itaque Judaei audiunt et recensent: noverunt ista, nec tamen credunt Christum, quem a patribus abjuratum non nesciunt: sed nescire se simulant, dum ita semper etiam in eadem quam praeferunt lege vixerunt, ut id quod labiis faterentur, corde simul et opere denegarent.
CAPUT VII. Cur antiquae legis portio sit recisa, vel quae volumina observantiam justitiae tradiderint . APOLL.--Satis abundeque monstratum est, resurrectionem dominicam ascensumque coelestem divinis testimoniis elucere, et ista omnia spiritualibus fulgere documentis; ut etiam si admissi facinoris aliqua possint ignorantiae excusatione defendi, damnari praesentium incredulitatem veritas latius diffusa compelleret: quia auctoritatem coelestium statutorum actus denuntiatae humilitatis implevit, et subcrescentium docet credulitas populorum. Pande nunc itaque cur legis veteris portio sit recisa, vel quae antiquandorum priorum voluminum causa formam observantiae justioris invexerit; cum et idem utrorumque sit conditor, et eidem divinae majestatis substantiam possidenti nec voluntas in ratione dissentiat, et in praescientia aeternitas obsecundet.
ZACCH.--Fidelis ac vera professio est, utraque unius Dei censere praecepta, et per Moysen traditam legem non abrogatam per Christum, sed impletam fateri, ipso in Evangeliis sic protestante: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Olim enim evangelicae praedicationis promissa lex fuerat, Deo per Esaiam sic loquente: Lex ex Sion prodiet, et verbum Domini ex Hierusalem (Isa. II, 3). Id est, consummata justitiae fideique doctrina per Christum, in Ecclesia dignoscetur. Et iterum Michaeas: Lex ex Sion prodiet, et sermo Domini ab Hierusalem: et judicabit inter plurimos populos, et revincet et deteget validas nationes (Mich. IV, 2, 3). Alioquin veteri lege jam tradita, quae alia nisi Evangeliorum nuntiabatur addenda? De qua per Hieremiam similiter est locutus: Ecce dies veniunt, et consummabo supra domum Israel et domum Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, cum apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 32). Id est mitiorem in Evangeliis ordinabo, illaque cessabunt, de quibus scriptum est: Dedi illis praecepta non bona, in quibus non justificabuntur in eis (Ezech. XX, 25); sed qui fecerit ea, vivet in illis (Gal. III, 12). Quaedam ergo in lege idcirco severius sunt statuta, ut rebellem populum atque assueta gentilitate lascivum potius humiliarent, quam attolli justificatura permitterent; et velut quadam custodia disciplinae praesentis poenae terrore cohiberent, quos adhuc longe a saeculi fine degentes, servare judicii interminatio tarda non posset. Hinc illud est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20): Ne manducaveritis, ne contigeritis (Lev. XI, 8). Hinc mensium observatio definita, neomeniarumque festivitas: hinc statutum sabbati iter, ac pene totis humanorum actuum rebus otio interclusa libertas. Sacrari vero pecudum atque alitum victimas prima ratio consuetae abominationis exegit; quia arceri ab iisdem repente non poterant, consultius fuit paulatim abolenda respuere, quam statim inhibenda punire.
Haec autem alia et evidens ratio est, quod licet gentilium ritu hostias immolabant, Deo tamen docebantur offerre, quod praestare idolis ante consueverant, et multiplicis sacrificii actibus occupatis ne cogitare quidem de transgressione spatium aut occasio praebebatur; cum et quod desiderare possent, non auferebatur, semperque supererat quod explere devotionis intentio non valeret. Denique mox audiunt prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? plenus sum. Holocautomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo: nec sic veniatis ante conspectum meum. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare regiam meam non apponetis. Si attuleritis similaginem, vanum est: incensum, abominatio est mihi. Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et dies festos odit anima mea. Facti estis mihi in abundantiam. Non dimittam peccata vestra (Isa. I, 11, 15). Id est, non his piaculis crimina vestra purganda sunt; sed quid esset in nostro baptismate purificationis futurum prophetice demonstravit dicens: Lavamini, mundi estote (Ibid., 16). Id est, cum illius visitationis tempus advenerit, spiritalis lavacri sacramenta sectamini: Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo ea; si autem ut coccum, ut lanam candidam efficiam (Ibid., 18). In phoenicio obscuritas peccatorum, in cocco mens cruenta designatur. Talibus ergo per Christum denuntiata mutatio in melius versa est, ac pro obsoletis pecudum atque alitum victimis coeleste fidelium munus pura oblatione celebratur, et contra omnes insidias infestantis inimici spiritalis sacrificii admixtione munimur; et illud in assumptum hominem Dei Patris completur edictum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4). Ubi ergo Evangeliorum tempus illuxit, solvit continuo gratia quos legis servitus retinebat, sacroque Domini ore praedicatum est: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28, 30). Ne autem praedictarum vindictarum rigor maneret, et medelam salutaris poenitentiae incumbens reatui exitus raperet, sequestrari judicio plectenda constituit, in Evangelio Dominus ita praedicans: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19): quoniam nisi emendatio justa successerit, nemo rectius vindicat, quam qui in admissi probatione non fallitur.
Sic itaque et sabbati abolitus torpor est, atque a bono opere nullum fidelibus tempus exclusum; ipso in Evangeliis sic loquente: Quia licet sabbatis bene facere (Matth. XII, 12). Et, quia Filius hominis Dominus sabbati est (Ibid., 8). Edendi praeterea quae conveniant, facultas est attributa; quoniam, ut ipse testatus est: Non coinquinant hominem quae in os ingrediuntur: sed ea quae de ore exeunt (Ibid., 15, 11). Ita haec omnia quae cruciatui rebellibus erant, indulta per Christum libertate solvuntur; paucisque a superstitione cessantibus, quae vere justitiam merentur adjecta sunt: atque ideo inter exordia et plenitudinem fidei lex media subrepsit, quae feras Judaeorum mentes talium sanctionum difficultate confringeret, et venturae indulgentiae gratiam suscipi facilius persuaderet, quam diuturnae absolutio servitutis et exoptata olim libertas amabiliorem etiam incredulis reddidisset.
CAPUT VIII. Quae sit Judaeis in circumcisione justitia. APOLL.--Non immerito in hujus causae interrogatione prospexeram aliquod divinae providentiae fuisse consilium, ut haec rudis populi permissa primordiis velut profutura ac placita juberentur, quae aboleri postmodum conveniret. Quid, rogo, in circumcisione hisdem Judaeis sanctificationis aut meriti est, quod ea sibi etiam nunc in vicem baptismatis blandiuntur, quam in signaculum tantum electae sobolis constitutam praecedentis libelli tenore signaveras? Et procul dubio clarum est eos justitiae praemiis carituros, si in hac tantum corporis imminutione fidentes, totius spei documenta componant, quos, rejecta carnis injuria, gaudere potius incruentis sancti Spiritus muneribus oportebat.
ZACCH.--Recte recolis prioris libelli hujusmodi expositionem fuisse, in circumcisione carnali signaculum fidei, non statum fuisse justitiae, Scriptura memorante: Et dixit Deus ad Abraham: Hoc testamentum meum servabis inter me et vos; tu et semen tuum tecum. Circumcidetur omne vestrum masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri. Et erit in signum testamenti inter me et vos (Gen. XVII, 10, 11). Hanc usque ad Christum carnaliter custoditam Jesu Nave actus subsequens probat, qui post excessum eremi in qua iidem Judaei quadraginta vixerant annis, nec quisquam huic fuerat subjectus injuriae, quia in solitudine permixtio extraneorum non erat populorum, plebem signare praecipitur, atque indicto patribus more, Jordanem transituris cognitionem avitae credulitatis imponere, Scriptura dicente: Et ait Dominus ad Jesum Nave: Fac tibi cultellos petrinos, et sedens circumcides secundo filios Israel (Jos. V, 2). Istud quidem et secundum litteram contigit: sed in nos magis prophetica interpretatione porrectum est. Jesus enim ille, sed vocabulo tantum, noster et facto, Angelo ad Pastores in Evangeliis nuntiante: Natus est, inquit, vobis hodie Salvator (Luc. II, 11), quem vocabitis Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). In secundis autem filiis gentium intelligitur populus, et in abscisionibus petrinis evangelicae conveniunt disciplinae. Unde Moyses primum talia prophetavit dicens: In novissimis diebus circumcidet Deus cor vestrum, et cor similis populi tui ad amandum Deum vestrum (Deut. XXX, 6). Hieremias perinde non carnem circumcidendam, sed corda denuntiat dicens: Circumcidite vos Deo vestro; sed et circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 4).
Dominus autem in Evangelio principi Judaeorum evidentissime protestatur, nullum penitus sine lavacro spiritalis aquae posse salvari, aut possessionem regni illius adepturum; ait enim: Amen, amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Joan. III, 5). De quo tamen per Esaiam ante praedixerat: Nolite priora meminisse, et antiqua nolite recordari. Ecce nova facio, quae nunc orientur: et cognoscetis ea; et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, et plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret (Isa. XLIII, 18-21). Et iterum: Si sitierint per desertum, adducet illis aquam de petra; findetur petra et fluet aqua, et bibet plebs mea (Num. XX, 8). Et tertio: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Itaque secundum Apostolum, Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 29). Quae in fide evangelicae credulitatis impleta; gratiaque baptismatis, non nunc etiam sicut ante aut populum signat aut sexum: sed injuriam carnis in signaculum spiritale convertens, nec sexum excipit, nec gentem secernit; atque in se omnes aequaliter salvans praeputium in vitiis reputat, et circumcisionem tradit in moribus; quia id quod verae sanctificationis est, in fide dignoscitur; quod manifestae fidei, operibus justitiae non injuriae corporis deputatur.
CAPUT IX. Cur patriarchis licuit habere in conjugio plures. APOLL.--Hujus quoque dispensationis sicut acceperam certa probatio est, et Judaeorum vana praesumptio, qui reputandum sibi pro munere baptismatis credunt, quod pro temporis ratione praeceptum, non statum fidei, sed notitiam generis custodivit. Quid patriarchis justitiae merita retinentibus, quam ob causam habere in conjugio conventuque plures licuit? Nec in peccatum, Deo utique sciente, reputatum est, quod nunc ita inhibetur et plectitur, ut non solum Dei dignum aestimetur offensa, sed ultione hominum aequissimum judicetur.
ZACCH.--Multiplex quidem apud plures licentiae istius causa est, sed haec praecipua fuisse credenda; ut perfectionis ordine sequestrato, Dei primum credulitas fundaretur; et fidem potius stabilire contendens lex illata non tolleret, quod fieri velut innoxium reperisset eaque tantum signarentur illicita, quae vere mortalia credebantur. Inde Abrahae fides pro justitia reputata est, et devotio cessit ad merita, Scriptura dicente: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3). Deinde quod plebem exiguam Divinitas fovens, gaudere voluit successionibus numerosis, ut prae caeteris augeretur quam prae caeteris diligebat, et maledictum legis effugeret, qui semen in sobole substitisset. Sed excusatio cunctis ista communis est, et non paucorum causa, sed populi; patriarchis vero extrinsecus aestimatur; nam promissum ex semine suo Christum dum sibi quisque crederet proventurum, et oriundum adhuc absque semine non legissent, tantae sobolis amore ferventes conjugia adiere multarum, infirmissimum judicantes uni tantum matrimonio spem sublimissimi germinis deputare. His enim Dei verbis Abrahae primum ejus facta promissio est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Pari propemodum patriarcha Jacob honoratur eloquio, Domino ad eum loquente: Ego sum Deus tuus: cresce et reple gentes, et Ecclesiae gentium erunt de te: reges de lumbo tuo exhibunt; et terram quam dedi Abrahae et Isaac, tibi dabo eam et semini tuo post te (Gen. XXXV, 11, 12). David autem in spiritu planius sibi haec promissa commemorat dicens: Juravit Dominus David, et non poenitebit eum; de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11). Similis per Esaiam promissionis istius ordo servatus est; ait enim: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Is. XI, 1), in ipso gentes sperabunt (Ibid. 10). In virga Mariae venerabilis monstratur integritas; in odore floris et gratia signatus est Christus, ipso in Canticorum Canticis hoc docente: Ego sum flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Ergo haec avidorum vota simplicia, Domino per Esaiam loquente, mollita sunt, dum in salutem humani generis per occasionem signi virginalis partus ostenditur, propheta ad Achaz promissionem muneris istius sic loquente: Ecce dabit Dominus signum. Virgo concipiet et pariet filium (Is. VII, 14). Ecce tertia.
Prima ergo est causa, quod non vetitis simpliciter sunt abusi, missisque in numerosam sobolem studiis augeri insipientem populum Divinitas voluit. Haec denique insuper juncta, quod ex genere suo Christum promissum tamdiu sibi eventurum accessione multiplicis matrimonii incauta sanctorum desideria putaverunt, donec ex virgine nasciturum praedicatio continentiae jam vicina revelaret, et idem sensim salutis nostrae reparator et conditor crescente justitia impleturus afferret quod olim per dispensationem immaturi temporis distulisset.
CAPUT X. Quae gentium offensae; cur Judaeis, quibus prius Lex data est, abjectis, gentes quotidie amplectitur Deus, edocet. APOLL.--Quantum reor, et patere omnium intellectibus credo, a cunctis saevioris concupiscentiae suspicionibus sanctorum simplicitas absoluta est; praecipue cum explorator mentium Deus praerogativam justitiae talibus non dedisset, si id quod prohibitum pro dispensatione non fuerat, praesumptum injuria comprobasset. Sed exactis, ut jam videtur, causis, interrogatio inopina subrepit, quae fuerit gentium specialis offensa, quae tot saeculis ac temporibus abjectas a Dei informatione repulerit, et nunc spe aeternorum munerum provocatas amplectatur ac doceat, Judaeis penitus a gratia Dei pulsis, quibus et in legis susceptione usus anterior, et in electione sors prima est.
ZACCH.--Nullum a principio credentium Deus repulit, nec prius creatori suo displicuere gentes, quam beneficiorum illius et suae conditionis oblitae pro ejus reverentia vel honore insensibiles colerent creaturas, ac simulacra hominum et pecudum venerantes, his merito similes redderentur, quae sibi, cum potiores a Deo facti essent, praetulerunt; Scriptura memorante: Simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum (Ps. CXIII, 4). Similes eis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Ibid., 8). Similiter et Salomon: Homo fecit eos, et qui spiritum mutuatus est, finxit illos. Nemo autem hominum similem sibi poterit Deum fingere; cum sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis: melior est ipse his quos colit; quoniam ipse vixit, illi vero numquam (Sap. XV, 16, 17). Et iterum: Attendentes opera, non noverunt quis esset artifex; sed aut ignem, aut spiritum, aut aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt (Sap. XIII, 1, 2). Cum ergo totius spei fiduciam, neglecto Creatore, in talibus collocassent, mercedem proprii operis perceperunt, ut sua sponte in omne immunditiarum genus ruentes alienae ab informatione Dei fierent, quae solis vitiis serviebant, demersaeque criminibus non prius viam adipiscendae immortalitatis agnoscerent, quam mediatori Dei et hominum credidissent: unde in Deuteronomio scriptum est, Synagogae Ecclesiam ex gentibus praeferendam: Eritis, inquit, gentes in caput: incredulus autem populus in caudam (Deut. XXVIII, 44).
Judaeis autem quamdiu fides et justitia viguit, Dei quoque ab his dilectio non recessit, ipso per Esaiam in Canticis protestante: Cantabo nunc dilecto canticum dilectae vineae meae (Is. V, 2). Querela in Cantico, dilectus in Christo est: vinea. synagoga: hoc enim et in consequentibus ait: Et nunc homo Juda, et qui inhabitatis Hierusalem, judicate inter me et vineam meam: quid faciam vineae meae quod adhuc non fecerim ei (Ibid. 3, 4)? Vinea enim Domini sabaoth, domus Israel est (Ibid., 7). Homo Juda, Salvator ut supra: hi autem qui habitant Hierusalem, quorum pes in Ecclesiae fide currit. Itaque inter se ac populum Judaeorum velut pari conditione Dominus hortatur agnosci. Quid ei adhuc mirabilium ac beneficiorum praestare possit, quod ante non factum sit: cui ex Aegypto gravissimae liberatio servitutis, et absolutae a cophino manus; cui innumera in Pharaonem atque omnes Aegyptios signa, sicut in columna nubis et luminis die ac nocte visibile praeviae divinitatis auxilium, et a persequentium impenetrabilis discretio tenebrarum? Inaudita praeterea pelagi fuga, et contra insistentium violentiam defensio praeliantis elementi; manna in eremo, et sine decoris ac vestium detrimento diuturnae usus aetatis: expulsio perinde gentium vi ac numero imparibus praestita, atque in possessionem affluentis terrae haereditas constituta. Quid objurgatio saepe incruenta peccantibus, et abolita paucorum animadversione transgressio, remissae peccantium neces, ac pene in abusionem donantis redacta assiduitas lenitatis?
Tantis igitur debacchantis perfidiae malis quid adjici potius potuit in medelam, quam ut in remedia pereuntium ex utriusque et sancti Spiritus voluntate Dei Filius mitteretur, qui fragilitatis nostrae materiam dignatus assumere totum in Deo susciperet hominem, ut et totum si crederet, in sua adoptione salvaret? Sed restabat incredulis, ut in illos eorumque nunc posteros sententia compleretur: Oculis videant et non videant: corde intelligant et non intelligant; auribus audiant et non audiant; ne quando convertantur, et sanem illos, dicit Dominus (Isa. VI, 10). Et iterum: Vae genti peccatrici, populo pleno peccatis, filiis scelestis (Isa. I, 4). Et tertio: Derelinquetur filia Sion ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur (Ibid. 8). Quae a se olim per prophetam dicta confirmans, in Evangelio Dominus approbavit dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38). Id est quae Dei erat habitatio ante, nunc daemonum est: quia quidquid religio vera deseruerit, superstitio profana sibi vindicat.
Ubi ergo Judaeorum perditio in Christi internecione completa est, credulitati gentium fides patuit promissorum: et sicut ab initio non generis dignitati, sed meritis fidei salus magna promissa est, Domino sic docente cum se iidem Judaei pro potius fidei probatione Abrahae filios esse jactarent: Vos, inquit, de diabolo patre nati estis, et opera illius facitis (Joan. VIII, 44). Si enim Abrahae filii essetis, opera illius faceretis (Ibid. 39); id est, fides in vobis similis appareret: et sicut ille in omni humanae haesitationis difficultate mihi credidit, pari et vos mansuetudine crederetis. Hanc tamen eorum cordis duritiam manere quidem pro sui miseratione Divinitas non vult, sed existere pro eorum incredulitate permisit, ac secundum Apostolum: Ex parte in Israel caecitas contigit, ut fides gentium subintroiret (Rom. XI, 25). Itaque ad obtinenda aeternitatis bona nec Judaeis praerogativa generis sufficit, nisi et fides origini suffragetur; nosque rursum sola eorum non salvat offensa, nisi praelati humiliatorum pariter vereamur exemplum; et unam in Christo atque indubitabilem viam utrique populo patere credentes, intemerata fidei dona teneamus; sicut in Evangelio ipse nos docuit dicens: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joan. XVI, 6). Et: Qui crediderit in me, hic salvus erit (Joan. VI, 47). Id est, ut sicut unus Deus, ita unus credentium populus Creatoris in perpetuum serviat voluntati: cultumque non respuit, dum neutram partem Dei justitia deprimens, absolvi laetatur in confessione credentes, quos incredulitas in auctoribus praedamnavit.
CAPUT XI. Quae haereticorum genera vel errores. APOLL.--Multa est Judaeorum vecordia, si tam perspicua nesciunt; damnabilior contumacia, si intellecta contemnunt: sed sive ignorent seu intelligant et recusent, alieni a crimine esse non possunt, quibus aut negligentiae praejudicium in abusione, aut reatus in incredulitate subeundus est. Hos igitur perditioni suae, si hoc tamen eligunt, derelinquens, haereticorum genera proprietatesque mihi pande, ut in fide tamquam in immobili rupe sistentem, cum infestare fluctus perfidiae coeperint, praecogniti ante non moveant. Nam licet simplicis animi fore credam horum pravitates erroresque nescire, munitioris tamen fidei est pro cautione cognoscere.
ZACCH.--Tantae haereticorum ac tam innumerae pestes sunt, ut eos non solum enumerare difficile, verum etiam nominare deforme sit; ita miseros evidentium pravitatum detestanda traditio a fide avertendo caecavit, sic denique in sensus pereuntium subtilitas se diabolicae fraudis immersit, ut etiam haeretici haereticos habere se credant. Hi itaque, traditionem apostolicam relinquentes, magistros perfidiae sunt secuti, et nomen religionis mutavere cum sensu. Prout enim cuique libuit plebem insciam fallendo seducere, ac sibi honorem parare de crimine; Deum aut ex parte credendum docuit, aut penitus abnegandum: habentes praeterea Christi nomen, proprio nuncuparunt, ut quoquo pacto a sacrilegio non abessent, qui, Christi nomine derelicto, religionis vocabulum ex homine sumpsissent. Quid enim interest ab idolo an ab homine vocabulum accipiat, qui vocari Christianus desistit? Ex illo igitur haeresis unaquaeque nunc dicitur, quo auctore transgressa est, et in tantum proprietate criminis delectantur, ut nec sic quidem intelligant se ab unitate religionis abscissos, quod fidem etiam in nomine perdiderunt.
Ex Manete itaque Manichaei, ex Marcione similiter alumna plebs nominis: Photinus suos etiam vocabulo dividit: Sabellius perinde appellari ex se conventus sui exigit partem: Patripassianis error nomen imposuit; et in diaboli hereditate arcem Arius tenens ex se gregem nuncupat perditorum. Innumera praeterea talium prodigiorum portenta dicuntur, quae stultitiae vilitas etiam reprehensione indignos facit: praedictorum tamen impietati velut in appendicem connexi, impugnare Ecclesiam Christumque non desinunt. Sed quia semper nihil est validius veritate, elisis undique fluctibus, magnae molis pondus immobile est, et ictibus propriis infesta franguntur, dum ad hoc tantum perfidorum consurgit intentio, ut a se invicem discrepantes, fidem nostram dum destruere singuli cupiunt, astruant universi.
Manichaeus enim duos esse astruit deos, duoque principia, quorum alterum bonum, malum credi alterum velit; bonum scilicet, qui veritatem veterum praeceptorum Evangelii editione molliverit: malum, qui hunc fecerit mundum, et per Moysen ac per prophetas caeteros sit locutus. Humani generis insuper Redemptorem non veritatem asserunt carnis habuisse, sed speciem.
Marcion vero secundum divinitatem Dei Filium confitetur, secundum hominem negat. Porro Photinus ex tempore assumpti de Maria hominis filium Dei dicit, ante tempora non esse confirmat. Sabellius cum perfidia qua in Dei Filium blasphemat ut caeteri, etiam sanctum Spiritum diffitetur, et in Patre tantum veritatem deitatis assumit. Patripassianus esse quidem astruit Patrem, sed ipsum mox esse sibi Filium, atque eumdem ab innata substantia in nativitatem passionemque descendere; sanctum perinde Spiritum etiam in persona eumdem esse, non tertium. Scandit Arius sublimia ruiturus ad ima, et Trinitatem in personis ac nominibus confitetur, sed unitatem divinitatis excludit; Dei Filium per quem omnia sunt creata, creaturam statuens non creatorem: appellationi praeterea nominum gradus adjicit dignitatum, humiliorem faciens in honore, quem posterius loquatur in nomine.
Istae sunt principales haereticorum sectae, et tam funestae hominum persuasiones in dogmata diversa rapiuntur, ut substantiam indissociabilis Dei simplicem et divinitatis ineffabilis majestatem aut interpretationibus dividant, aut gradibus exhonorent, cum et quae indigna sunt de Deo fingunt, et quae ei sempiterna vel propria, diffitentur.
CAPUT XII. Contra Manichaeos, qui duos dicunt esse Dei filios. APOLL.--Aestimari ab his haud dubie potest, quas haberi principe loco dicis, quales illae hereticorum sectae sint, quae condemnari etiam a talibus possunt. Verum quoniam in sponsione propositi est exemplis cuncta firmari, quibus tandem Scripturis has perfidiae divisiones gradusque condiderint, quove intellectu ad haec praecipitia sint deducti, interpretationum qualitatibus pande. Ego enim licet nondum quid ab his obtendatur audierim, errare tamen miseros incunctanter adverto, et solam catholicae fidei integritatem manere; dum plenitudinem Trinitatis atque ejus spiritalia constituta, et probata non renuit, et suscepta custodit.
ZACCH.--Si recte de malis meliora dici possint, profecto veniabilius videretur nescire Deum, quam impie confiteri: sed quoniam hi quoque statutorum coelestium damnantur edictis, qui Deum per legem scire neglexerint; eadem perfidos credere detrectantes malorum perennium amplexura conditio est, Scriptura memorante: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). Merito hos eosdem Antichristos vocans, qui veram religionem latenti perfidia destruentes, ut fidem facilius impetant, Deum credere ac praedicare se simulant. Jamque primus Manichaeus nefas propriae traditionis ingressus, ut duos astruat deos duoque principia, ex Scripturis fidelibus auctoritates effecit infideles, Davidicum maxime illud assumens, quo ait: Tecum principium in die virtutis tuae (Ps. CIX, 3). Non intelligens in Verbo esse principium quod vere manens praedicatur in Christo: diem passionis et judicii mox futuri, omnemque divinitatem non in duobus, sed in Trinitate compleri. Aiunt praeterea malum esse qui hunc fecerit mundum, quia scriptum sit: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19). Non haec quae cernimus elementa sunt noxia, aut mali aliquid vel gignere vel habere credenda sunt, quae Dei operatione disposita, valde, cum facta sunt, placuerunt, Scriptura dicente: Ecce omnia bona valde (Gen. I, 31; Eccl. XXXIX, 21). Sed in malignitate iniquitas nostra, in mundo genus designatur humanum, Joanne dum de adventu Salvatoris praedicat, hoc docente: ait enim: In hunc mundum venit, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Si diversum Evangeliorum ac Legis asserunt conditorem, quoniam in Lege ultio praesens, in Evangeliis veniae locus datur: Lex quidem vicem poscit injuriae, et parem conditionem sancit amissi; Deus tamen non vindicat bis in id ipsum (Nahum. I, 9): et expensa in corpore pro admissi qualitate supplicii mitioris, ut credimus, judicii sorte pensanda sunt. Isthic autem satisfaciendi quidem tempus admittitur: sed nisi dignus poenitentiae fructus et opera subsequantur, aeternus ignis est vermisque perpetuus; Domino hisdem in Evangeliis protestante: Quorum vermis non morietur, nec ignis extinguetur (Marc. IX, 43, 45, 47; Isa. LXVI, 24). Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Non ergo alius in Christo Deus, aliudque principium; sed idem latae olim et nunc impletae auctor est legis: nec malus in Trinitate quisquam, quia unus dicitur bonus: sed cum in uno Deo divinitatis unitas exprimatur, eadem necesse est bonitatis unitatisque aequalitas intimetur: cum et in lege custos justitiae severitas, non malitia sit putanda; et in Evangeliis absque justitia bonitas non credenda.
His praeterea illud adjiciunt, non veram in Christo carnem fuisse, sed ex nescio qua re vel fluento frivolam speciem pro homine demonstratam. Quid ergo universa praedicatio prophetarum de corporali ejus nativitate praemonuit? Quid diversis vicibus Angeli sunt locuti? Joannes deinde fortasse non missus est, aut illa ad eumdem Dei Patris falsa sententia est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III, 1). Quid denique intra beatissimam Virginem infusio sancti Spiritus fecit? Cur non in abolitionem secundum praedictos tumentis uteri tempus exceptum est? Ubi integra felicis puerperii signa, et partus matrum omnium conditione sublimior? Infans in praesepibus vagiens, aetate et sapientia puer crescens, atque inter electos seniorum coetus divinorum intellectuum disputator? Quid rogo impietas flagitiosa non diceret, si haec fundator salutis omnium non egisset: si despiciens praedicantem, et opinionem tantum originis, non mysterium verae nativitatis intelligens incredula Judaeorum turba siluisset dicens: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater et fratres ejus nobiscum sunt (Matth. XIII, 55)? Veri ergo hominis gradus isti sunt, et annorum communium certa provectio, Evangeliis sic protestantibus: Proficiebat Jesus aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc II, 52). Metuit ergo esse quod natus est, qui justitia et vitae puritate Deo placuit, mansuetudine et humilitate consortibus. Adde usum corporis manifesti; et licet et vita inimitabilis sanctitatis, humanae tamen infirmitatis natura praesidio indiget vestium; esurit, sitit, moeret, quiescit, dolet perinde atque in fletum movetur, neque ullum ulterius actum aut spernit aut praeterit; quin etiam spiritalibus dolis tentatur et vincit, et hostis sui professione, an sit idem Dei Filius exploratur. Huic in exhortationem victricis constantiae Angeli ministraverunt; hic traditus osculo, tentus ac passus est: et si probari verum hominem infelix perfidia sibi velit, clamantem de cruce priusquam moreretur audiat: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? Ubi enim humilitas et injuria est, hominem intelligas: ubi virtus et divinitas, Deum credas, Apostolo sic docente: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19).
Ecce enim infirmus ac subditus statuto Apostolis loco sicut praedixerat, tertia die resurgens vix credendus stupentibus redit, fractisque inferi faucibus, coelo sedem locaturus apparuit. Gratias tibi, Thoma, qui unus ex omnibus tardius credidisti, qui clavorum loca palpans et totius passionis indicia flagitans, probari tibi confitenter expostulas, quod erat quandoque a perfidis denegandum. Profecto facilius incorporeum rediisse contenderent quem sine corpore vixisse confingunt, ex hoc fallaciae superioris suffragia colligentes, quod mare pedibus supergressus sit, quod manentia improvidus claustra penetrarit, atque exceptus nube fulgenti paternum solium iterum venturus inscenderit. Qui Petrum, jubente eodem, in fluctibus ambulasse non nesciant, et cadentibus sponte vinculis emissum custodia carceris per Angelum non ignorent: Paulum vero ut invidiam vanitatis effugeret, in corpore an extra corpus, sub Dei tamen scientia usque ad coelum tertium isse fateantur: Heliam denique curru igneo fuisse sublatum, et aspicientes relinquentem prophetas inauditum homini iter subiisse commemorent. Qui nunc in Dei Filio virtutes hujusmodi non credentes, dum sacramentum verae incarnationis abjurant, actumque dissimulant, et hominem nolunt habere quod meruit, et Deum non credunt potuisse quod fecit.
CAPUT XIII. Contra Marcionitas et Photinianos, quorum unus Dei Filium fuisse corporalem refutat, alius pro tempore fuisse corporeum, perpetuum esse non posse credit. APOLL.--Patuit sectae hujus impietas, et manifeste exsecrabilis damnanda persuasio, quamvis in exordiis narrationis inspecta sit, de propriis tamen est facta signatior: consequens nunc est, ut quae sit aliarum in sua traditione perversitas, vel quam defensionem objiciat singularum modum servaturus edisseras; quia speciatim ordinata distinctio confusionem intellectibus derogabit, dum expositionum luce sit clarius, quod errorum tenebris involutum lumen semper refugit veritatis.
ZACCH.--Intimatum est superius Marcionitas secundum divinitatem Dei Filium credere, secundum hominem refutare: Photinianos e contrario, ex tempore terrenae nativitatis Dei Filium dicere, ante tempora diffiteri. Vide concertantium perfidiarum in una collatione veritatem: simul quod in toto est neuter confitetur, et quod simul in toto est uterque non renuit. Dei enim Filius in Verbo ante omnium saeculorum creationem natus ex Patre, de sempiterno sempiternus, verus ex vero est. Neque in eo aliud potest esse quam id quod semper in Patre est, ipso in Evangeliis hoc docente: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et tamen non ita ab eo velut soli propria vindicantur, sed ita communia, ut in singulis plena. Et iterum: Abraham vidit diem meum, et laetatus est (Joan. VIII, 16). Et, Ante Abraham ego sum (Ibid., 58). Dicitur perinde ad patriarcham Jacob: Fac illi Deo altare, qui tibi apparuit cum fugeres a facie fratris tui Esau (Gen. XXXV, 1). Ipse iterum in Evangelio sic locutus ad Patrem est: Clarifica me, Pater, claritate quam habui apud te, prius quam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Iste est qui populum de Aegypto venientem praecessit in nube. Illum Esaias manifesto a se visum testatur aspectu. Ille denique se principem coelestis militiae fore in acie a Jesu Nave interrogatus edixit: Nemo enim umquam novit Patrem nisi Filius (sicut scriptum est), et cui voluerit Filius ostendere (Matth. XI, 27). Ille se semper humanis aspectibus dedit, quia, coelestem societatem fragilitati nostrae admiraturus ( sic ), in homine quod erat futurus, jam meditabatur intelligi. Haec itaque Marcionitis secundum divinitatem dicta sufficiant.
Corpoream nativitatem Photiniana vicissim haeresis agnoscat. Ait Dominus ad Nathan prophetam: Vade, dic servo meo David: Non tu aedificabis mihi templum (II Reg. VII, 5), sed suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum ejus: hic aedificabit domum nomini meo, et erigam thronum ejus in saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (Ibid., 12, 13). Similiter in Genesi patriarcha Jacob de eodem ante prophetaverat: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: de germine filius mihi ascendisti: recubans dormisti sicut leo et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9)? Forte non lateat nobilissimae ferae hanc esse naturam, ut leo sine spiritu integra tantum corporis forma nascatur, jacensque sic biduum spiramine genitoris usum vitae communis accipiat: unde haec in Salvatorem suscitatio comparata, merito subjecit: Quis suscitabit cum? Nemo utique nisi Pater. Adoratus vero Judas a fratribus suis non est: sed quia ex eadem tribu corpus assumpsit, propheticae benedictionis eloquiis Salvator in Juda, credentes autem computantur in fratribus; ipso in Evangeliis sic protestante: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei qui est in coelis (Matth. XII, 50). Esaias perinde ait: Confortate manus resolutas, et genua debilia roborate: Dominus noster judicium retribuit: ipse veniet et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet claudus sicut cervus: et plana erit lingua mutorum (Isa. XXXV, 4-6).
Jam quidem hoc in Evangelio novimus factum: sed faciundum plenius in resurrectione confidimus, cum innovata siccis ossibus membra jungentur, et post assumptorum corporum pulverem spiritalis formae muneribus induemur; Apostolo sic docente: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, et corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 53). Ut simus conformes formae corporis Christi, quem Hieremias venturum in corpore praedicans ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9, sec. LXX)? Non enim fuerat necessarium cum adjectione hominis de Deo loqui, nisi ut in Deo homo pariter monstraretur. David autem sub verbis Domini ipsius ait: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Ps. II, 7). Quod testimonium in Evangelio gemina Patris voce firmatum est: primum cum a Joanne baptizatum Jordanis emitteret: secundo cum in monte futurae claritatis splendore perfusus medius inter Moysen Heliamque consedit. Haec itaque de eodem Dei Patris utroque in tempore verba tonuerunt: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5). Id est, jam non Moysen qui tunc speciem legis exhibuit, aut Heliam qui figuram intulit Prophetarum; sed hunc audite, cui et sermo in potestate est, et in virtute lex gratiae. Sic enim de eo Scriptura praedixerat: Orietur vobis sol justitiae, et in pennis ejus sanitas (Malach. IV, 2). Paulus quoque praedicans ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4) qui factus est ei secundum carnem (Rom. I, 3). Joannes similiter: Omnis, inquit, spiritus qui confitetur Christum in carne venisse, de Deo est: qui autem negat, de Deo non est, sed antichristus est (I Joan. IV, 2).
Vides ergo perfacile Photinianorum, Marcionitarumque doctrinas posse convinci; sed imbutas funestis fraudibus mentes antiquus serpens diris nexibus illigavit, ut sectae inexplicabilis labem quadam constantiae praesumptione tueantur. Nihilominus tamen per utriusque confessionem veritas manifestae divinitatis elucet, dum altercantium malignitas discors hebesque perfidia partem negantis affirmat, cum partem negaverit confitentis.
CAPUT XIV. Contra Sabellianos, qui Spiritum sanctum negant Deum, credendum donum potius quam donatorem. APOLL.--Plana est etiam in his speratae expositionis inspectatio, et utriusque sectae indubitata perversitas infelicium pravitatum commenta nudavit. Ordo nunc haereses pergat in caeteras, et cunctarum vulgationem series coepta percurrat, ut tamquam venenatorum anguium intra volumina pectorum conditos sinus illata fidei lux revolvat; non quia tales mereantur agnosci, sed ne dubiorum sensibus nociturae facilius, dum ignorantur, obrepant.
ZACCH.--Credo teneas in praecedente titulo praenotatum, a Sabellianis praecipue sanctum Spiritum denegari, et donum potius quam donatorem impiorum traditionibus dici; malique hujus auctoritatem sactis vel maxime testimoniis usurpari, quia et dari legatur et accipi; Salvatore ad Apostolos sic loquente: Et insufflans eis dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Quidam etiam discipulorum a Paulo interrogati, An accepistis Spiritum sanctum (Act. XIX, 2)? neque accepisse, nec si esset scire se dixerunt. Quorum intellectuum ratio talis est. Datur quidem, non quia se ipse non praestet, sed ut in eo qui tribuit, inesse monstretur: sicut enim Pater in Filio, et Filius in Patre, ita sanctus Spiritus in utroque, ac rursus in ipso est uterque conspicuus. Hac igitur ratione post ascensum Salvatoris venturus dicitur qui ab eodem prius datur; et quem a se postea mittendum promittit, in se jam esse demonstrat; seque similiter post ejus adventum suumque conscensum nobiscum usque ad mundi consummationem futurum promittens idem Dominus, ait: Et ero, inquit, vobiscum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Et iterum: Nisi ego iero, Paraclitus ille non veniet (Joan. XVI, 7). Adeo connexa et indissociabilis datio in infusione indubitabilem Dei actu aliam probat in exspectatione personam, dum et ascendens ad Patrem nihilominus est nobiscum, et bene ab ascensuro creditur datus qui promittitur adfuturus. Quamvis enim Apostoli ante ascensum Salvatoris, sancti Spiritus donum fuerint consecuti, in ipso tamen postea plenitudinem perceperant, libro Actuum sic docente: Et factus est subito de coelo sonus tamquam spiritus validi advenientis; et implevit domum totam in qua erant sedentes: et apparuerunt illis linguae dividuae: seditque sicut ignis super singulos eorum (Act. II, 2, 3). Spiritus quin etiam et sermone manifestus est, eadem Scriptura memorante: Et ait Spiritus ad Philippum: Accede ad currum eunuchi (Act. VIII, 2). Et iterum: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus in quo assumpsi eos (Act. XIII, 2). Dominus autem in Evangelio sancti Spiritus reverentiam cum interminatione commendat dicens: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque hic, neque in futurum (Matth. XII, 32).
Hic fidelium corda sanctificat, atque ad omnem coelestis gratiae perfectionem informat et dirigit, Domino praedicante: Cum autem venerit Paraclitus ille quem ego mittam vobis a Patre meo (Joan. XV, 26), ipse vos diriget, et ipse arguet mundum a peccatis eorum (Joan. XVI, 8, 13). Non est ergo munus, sed munerator; nec donum aliquod, sed largitor donorum: non sanctificatur, sed ipse sanctificat; numquam inter creaturas, sed semper in substantia Trinitatis apparens, Apostolo sic docente: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum, idem autem Dominus: et divisiones operationum, idem autem Deus. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 4-6, 11).
Jam vero illud affirmare perstultum est, eumdem Angelum aut aliquem de supernis potestatibus aestimari, cum infundi in plures Angeli non queant, quod huic de propria divinitate possibile est. Illum perinde Angeli tantum obtinent locum, ad quem a Deo aut mittuntur aut redeunt: hic ita alicubi est, ut et ubique sit semper, Psalmista dicente: Quo abibo a Spiritu tuo (Ps. CXXXVIII, 7), etc. Angelos idem propheta ita indicat factos: Qui facis, inquit, Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem (Ps. CIII, 4). Sanctum vero Spiritum Deum esse Scriptura evidenter ostendit, dicens: Quoniam Spiritus Deus est (Joan. IV, 24). In largitatibus liber, in majestate simplex, et consentiens in Patris ac Filii voluntate, non subditus, Apostolo sic protestante: Tribuit Spiritus unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Implet omnia nec minuitur; a cunctis recipitur, et ipse nil recipit; temperat sancto moderamine pias mentes, et nullius indigens invenitur: in judicio justus est, promptus in munere. Namque et justum Ananiae exitus monuit; et non inaniter Deum credi ante invocationem docentis Petri Cornelius approbavit: sed tamen non haec tantum subsistentem ejus in deitate personam testantur aut comprobant. Viventis Dei viva species in columba e supernis coelorum sedibus venit, et ab ipso ut Redemptor mundi esset atque adoraretur ab Angelis, unctus et Christus, ipso de Isaia in Evangeliis sic recensente: Spiritus Dei super me, propterea quod unxit me (Luc. IV, 18; Isa. LXI, 1), etc.
Ergo his testimoniis innumerisque praeterea perditus Sabellianorum error ostenditur, qui sanctum Spiritum specialiter refutantes, plenitudinem solidae majestatis sacrilega traditione contaminant; non intuentes illum ut causae nostrae utilitas exegerit, aut in Patre aut in Filio, aut rursum iisdem in se manentibus demonstrari: quia licet plena nostrae credulitatis salus sit, unum per omnia sicut est Deum credere et confiteri, abesse tamen fidei non potest, Trinitatem non esse sine tertio.
CAPUT XV. Contra Patripassianos, qui Patrem passum esse existimant. APOLL.--Diversus quidem a memoratis Sabellianorum error et causa est; sed, ut credo, perfidiae exitus similis ac retributio praecedentibus comparanda; cum sanctum Spiritum in Dei virtute ac substantia permanentem ab unitatis excipiunt Trinitate, et Scripturis omnibus renitentes, fidem Trinitatis impugnant. Verum his quoque in numero profanorum relictis, residuorum perversitas confutetur, ne id quod retectum expositione non fuerit, suppressum potius aestiment quam relictum, et in quemdam ignem favilla deficiens convalescat, si quando quaesituris mentio facta praetereat, quod Scripturarum auctoritas fortasse non reticet.
ZACCH.--Praemonueram primae interrogationis exordiis plenitudinem ineffabilis majestatis utcumque intelligi fide posse, verbis ut dignum est patere non posse; siquidem cum ipsa nominum ac personarum distinctionem efficientia veritatis, non status faciat substantiae differentis: quoniam ad intuendam divinitatem cum etiam sensus impar sit; nulli dubium est imbecilliorem multo sermonis substantiam esse quam mentis. Hanc itaque humanae infirmitatis difficultatem auctores universorum amplectuntur errorum. E quibus Patripassianus eam sibi partem impietatis elegit, ut quia ex Patre primogenitus Filius, et ab ipso Spiritus sanctus procedens; idem Pater et Verbum sit, atque ab ipso et caro suscepta videatur et passio: idem perinde et Spiritus sanctus. Nec auctor in Trinitate, sed solus in divisionem divinitatis ad dispendium praedicatur, nisi in communionem Trinitas redacta credatur: de qua, ut creberrime memini, quod sensu percipi non potest, inenarrabile potius quam nullum est aestimandum. Non solum autem a Patre abesse injuriam passionis, verum etiam a Verbo multipliciter agnoscitur. Nec enim incorporabilis divinitas, sed corpus affixum est; et quidquid infra honorem coelestis potentiae Dei Filius pertulit, non Verbo, sed homini reputatur assumpto. Cumque peccatum in primo homine fuerit, quemadmodum denuntiata a tot saeculis humano generi redemptio proveniret, nisi illud sanguis veri iterum hominis expiasset? Cujus mortem licet jam testimonia plura docuerunt, ne tamen adversus se praedicta haeresis adstruat nihil prolatum, de copiosa exemplorum multitudine pauca sumemus.
David itaque sub verbis Domini ipsius dicit: Obediens factus sum usque ad mortem (Psal. XXI, Philipp, II, 8). Et iterum: Posuerunt me in sepulcris sicut mortuos saeculi (Ps. CXL, 3). Et tertio: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 5). O inaestimabilis Dei virtus, et inscrutabilis Dei sapientia! Unde hic paulo ante sicut mortuos saeculi, nunc sine adjutorio inter mortuos liber est? nisi quia, ut ipse praedixerat: Oportebat Filium hominis pati et crucifigi a scribis et principibus sacerdotum, et debellata morte die tertia ab inferis remeare (Matth. XVI, 21); ut in effectum nostrae salvationis, vivorum simul ac mortuorum acciperet dominatum; et illud sublimissimae charitatis statueretur exemplum, ut nosmet pro eo passionis calicem biberemus, quem non respuerat ille pro cunctis. Manifesta ergo in personis ac nominibus Trinitas, sed divinitas una est; nec Patripassiani recipimus unionem, sed catholicam in Deo amplectimur unitatem. Ab hac itaque memorati interpretatione dissentiunt, et falsa imponere moliuntur occultis; dum quod ex Patre est, non nisi in eo tantum esse confirmant, quod specialiter ex homine, injuriae divinitatis ascribunt.
CAPUT XVI. Contra Arianos, qui Filium et Sanctum Spiritum esse minores Patre dicunt. APOLL.--Quam metui ne quod validius aut abstrusius malum intra occulta perfidiae istius viscera resideret! Namque ad primam relationis tuae frontem non tam perspicua fidei nostrae membra cernebam, et obscuritatem noxiorum fraudibus involutam ignorantiae potius quam malitiae deputabam. Itaque probabilis doctrinae tuae ordo auctoris laceram rabiem perditioni miscuit et clientelae. Quid nunc sibi Ariani contra veritatem nostrae credulitatis assumant, simili modo pande; ut si vel ejusdem vel tectioris nequitiae docebuntur, gregi haereant praedictorum, non immerito exsecrabiles judicandi, si traditionibus subdolis derogant, quod professionis titulo non recusant.
ZACCH.--Dixi dudum Arianos arcem tenere perfidiae, et hoc ruinae majoris putandos, quo celsiora profitentes velut integram fidem praeferunt, qui fidei integritatem recusant: non enim creatorem, sed creaturam Dei Filium dicunt, et caeteris hoc tantummodo esse potiorem, quod factus prius ex Deo Patre, non genitus sit: tempori perinde obnoxium esse quia natus est. Quam impietatem talis sententiae calliditate confirmant: Erat, inquit, quando non erat. O saeva impiorum malignitas! Deusne potuit aliquando non esse? aut quemadmodum genitus, si et secundum divinitatem factus astruitur? Nam cum Deo speciale soli sit semper fuisse, ex ipso atque intra ipsum nascens quid aliud potest esse quam Pater est? Aut ille quemadmodum Pater, si in Verbo assumptio aliqua, non nativitas vera est? Quod si verus Pater, verus et Filius; et si in nullo dissimilis, tum demum certa imago genitoris. Atque illud consentiens in propheta: Eructavit cor meum verbum bonum (Ps. XLIV, 1). Et iterum: Ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3). Sed his confestim illa substituunt quae sub Domini ipsius verbis in persona assumpti hominis proferuntur: Pater, inquit, major me est (Joan. XIV, 28). Et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI, 38). Altioris denique sensus ex verbis Salomonis scripta corripiunt: Prior, inquit, omnium creata est Sapientia (Eccli. I, 4). Et, Dominus in initio viarum suarum creavit me (Prov. VIII, 22). Quae si in praescientia, sicut dixi, de auctore redemptionis nostrae praedicta non censent, et Salomonem in eodem Spiritu aliud putant sensisse quam caeteros; audiant aequalitatem substantiae et divinitatis unius, Patremque ac Filium licet in personis ac nominibus non eumdem, unum tamen in majestate cognoscant: Ego, inquit, et Pater meus unum sumus (Joan. X, 30). Et iterum: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et nondum me nostis (Joan. XIV, 9)? Qui me videt, videt et Patrem. Et tertio: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15); et quae vult Filius eadem vult et Pater; et: Sicut operatur Pater, operatur et Filius (Joan V, 19). Similiter clarificari perinde a Patre se postulat; sed rursum Patrem a se clarificatum coram hominibus protestatur. Quo autem pacto includi qualibet protensione temporum potest, a quo tempora sunt creata? Vel quod ei initium est adscribendum, per quem omnium initia prodierunt.
Intuere Ariani caecam persuasionem, et sensum totius impietatis terminos excedentem. Finge quod transgredi rerum initia opinione sua possit, et solidae majestati praejudicium comparare. Nonne apertae insaniae est, Deo cui omnia debeas, nomen substantiae deterioris ascribere, ac de immenso quasi possis exigua definire? Quid in te, o nequam homo, tantum ille promeruit; immo quid non prae caeteris, cum te post omnia formaret indulsit, ut bonis mala referas, ut zizania esse quam triticum malis? Cunctis posterior factus creaturis per eum potior factus es, quem a se factis profane permiscere studes. Tu de calcabili, ut ipse non renuis, limo, sensu, specie ac potestate imago ac similitudo Dei es; terrae insuper praees de qua assumptus es; validioribus infirmior dominaris, profunda modicis trabibus vectus ingrederis, et subjecto serviunt elementa, non praesunt: tibi anni aut gratae aut utiles vices mutantur, rerumque varietas dispositos universorum germinum educit fructus: tibi aereae aves decidunt, et aquis nascentia aluntur ac vivunt. Taceo quod generali exemptus ruina in spem quam amiseras repararis; quod per te munere immortalitatis exutus, per illum tamquam a principio dignus indueris; et velut exigua sit ista liberalitas, coelum insuper si mereare conscendes: situque materiae tuae ulterius non gravandus, choris misceberis Angelorum, ac tot saeculis invisibilem Deum perennis laetitiae possessor aspicies. Quid plura? Si adoptionis catholicae fidem serves, haeres Dei, cohaeres autem Christi perpetuo permanebis.
Sed his ac talibus pulsi haerere nihilominus malignis intellectibus student, illud ex Evangeliis assumentes, quod horam adventus sui diemque nescierit. Ut illis hoc dimittatur, assumptum hominem ante nescisse quam terrestrium et coelestium potestatem in Dei gloria receptus acciperet; numquid etiam Verbi divinitas ignorabat, aut cum sit Filius semper in Patre, atque in Filio Pater, sciet aliquid unus alio nesciente? Et quamlibet ex voluntate Patris a se tamen faciunda penitus ignorabit? cum in ipsa paternae voluntatis ratione non subjectio, sed consensus est; David in Spiritu sub verbis ipsius sic docente: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Ps. XXXIX, 9). Non est ergo ita obtemperans, quasi subditus, sed voluntatem Patris in sua faciens voluntate: mitti autem dicitur, sed ut alter intelligatur. Novitque etiam secundum hominem omnia; quae futura sic praenotat, ut in aperto sit consummationis diem nobis potius congruum fuisse nescire, quam illum penitus ignorasse. Denique hinc et vitae propriae fine celamur, ut attentiores ad justitiam incerti exitus sollicitudo perficiat, et sub omni peccatorum occasione compositi mortem facilius evitemus, si mortis adventum quotidie timeamus; hoc enim generaliter providens Scriptura praemonuit dicens: Stulte, hac nocte expostulabitur anima tua: ea quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 10)? Similiter Apostoli praemonentur, Salvatore dicente: Orate sine intermissione (I Thess. V, 17); quia nescitis quando Filius hominis venturus sit (Matth. XXIV, 42). Id est: Metus vobis et exspectatio incerta consultior est, ne securos fiducia subruat, et futurorum scientia decipiat nil timentes; cum magis spe diuturnitatis abjecta audere salubriter timeas, quod corrigi in spatio posse non credas.
Universae tamen haereticorum perfidiae de utraque Christi nativitate duobus vel maxime testimoniis subruuntur, Joannis Evangelio sic intonante: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Et iterum: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, pienum gratiae et veritatis (Ibid., 14). Vides ergo nullum Arianis locum relictum, quo merito a fidei nostrae integritate dissentiant: cum idem Dei Filius ante saecula unigenitus, et nunc primogenitus praedicetur; terreni corporis obtinens veritatem, et coelestem potentiam non omittens [ Forte amittens], utraque nativitate complexus est quod per solam divinitatem antea possidebat.
CAPUT XVII. Contra Novatianos, qui unitatem dissentiunt, et semel lapsum restaurari posse non credunt. APOLL.--Omnium quidem sectarum error et pravitas in prima statim expositione claruerat; sed ut promptius eluceret, necessario firmitas doctrinae sequentis accessit, et currens per singula modus competenter detexit quidquid traditio sceleratae interpretationis obduxerat. Unde nunc ut nulla animo desit instructio, pande, quaeso, quae Novatianos a nobis causa determinet, ut a credulitate catholica discedentes, non solum conventus extra Ecclesiam contrahant, sed, ut credo, etiam fidem illius impetant, a cujus pace unitatis odio recesserunt.
ZACCH.--Recte intelligis fidei unitatem penes eos esse non posse, a quibus Ecclesiae unitas sit relicta; quia non interest quemadmodum quis recedat, si ab ejus corpore sponte se dividit, Domino in Evangeliis hoc loquente: Qui mecum non est, adversus me est: et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Fuerunt hi enim aliquando nobiscum, sed quodam Novato auctore disrupti sunt; non tamen haereticis coaequandi, quia non a confessione catholica, sed a charitate dissentiunt, atque in solam pietatem rebelles Dei misericordiae subtrahunt quos semel inimici laqueis irretitos restitui non admittunt. Mundos se atque, ut ipsorum verbo utar, Catharos vocant, divinae admonitionis semper immemores, qua primum in Job Spiritus dicit: Quis enim mundus a sordibus, nec si unius diei sit ejus vita in terra (Job. XIV, 4, 5, sec. LXX)? Unde et Psalmista similiter sentiens, ait: In peccatis peperit me mater mea (Ps. L, 7). Et Joannes in Epistola sua: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus; et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Severioribus itaque judiciis plectenda non credunt, quae numquam in confessionem deducta, velut latere perpetuo possint, callidissime supprimuntur. Profitentibus vero cum praesentium emendatione praeterita non solum veniam non negari, verum etiam justitiae privilegium tribui Deus ipse sic loquitur, per Esaiam conversis ista denuntians: Dic tu injustitias tuas prius, ut justificeris (Isai XLIII, 26). Intuere cum venia praemium, et cujusdam honoris in simplici confessione mercedem: Deus illi justitiae fructum promittit, in quem Novatianus dura pronuntiat; et absolvi posse cum gratia pollicetur, quem ille ne salvetur, expellit.
His tamen non legitimus sacerdotii principatus, summaque in pontificio non fuit sedes, sed per obreptionem velut in quadam tyrannide discordia convalescens praedictum schismatis sectatur auctorem, et a consortio piae communionis exclusi tradi Satanae perpetuo malunt, quam Deo spiritalis gratiae exhortatione revocari; recipere innumera Scripturarum exempla nolentes, quibus haud dubia interpretatione cognoscitur et provocari lapsos debere, et suscipi revertentes, Psalmorum libro sic inchoante: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1). Beatus ergo est qui non ita abiit ut redire contemneret, et profectum consilii melioris accipiens misceri impiis destitit, postquam corrigi potius intellexit. Beatus perinde est qui in via non stetit peccatorum, ille utique qui ingressus vitia non permansit in vitiis, ipso in consequentibus hoc docente, cum obrepentium delictorum excusationem praemittens, conscius nostrae fragilitatis haec posuit: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Id est, admitti facilius posse, quam nosci. Addit in precibus, ut et ab alienis et ab occultis propriis emundetur, immaculatum se fore confidenter affirmans, si ea sibi non dominentur in quibus ante peccaverat. Ecce etiam a maximo delicto purus efficitur, qui in se crimina non reditura condemnat; et immaculati honore gloriatur, qui elegit hoc esse quod noluit, dum perfrui respuit quod dilexit. Similis per Ezechielem sententia Dei est, haec dicentis: Ut quid moriemini, filii hominum? convertimini ad me, et convertar ad vos (Ezech. XXXIII, 11). Id est: Inferni est via ista quam pergitis, et in veniae desperatione mors vera: non sum ego crimina avarus abolere, qui tam leniter ne jam admittantur admoneo, qui judicii mei inviolabilem formam his sermonibus pando: Nolo mortem morientis; tantum revertatur et vivat (Ibid.). Et, Si iniquus convertat se ab iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat justitiam et judicium; vita vivet et non morietur. Omnia delicta ejus quaecumque fecit, non commemorabuntur (Ibid., 14).
Sed tamen Dei munus et dignissimum piae remissionis edictum non solum in abolitione Novatianus reddi prohibet, sed pertinaciter ad veniam non sinit pertinere. Ne sane ab his horumque similibus penitus excedat, levissima quaeque et pauca dimittens, in qualibet correctione exsertae indulgentiae vim repellit: cum Salvator in Evangeliis mundari per eleemosynam cuncta commemoret, ac, sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Relicto denique toto admodum grege unam ovem fidei pastor inquirit, et inventam humeris superponens plus gaudii in amissae recuperatione constituit, quam habebat in salvis. Apostolus autem formari in se rursum more partus Galatas ait, quos revalescentibus vitiis frustra primum in regeneratione mentis ediderat. Unde et opere charitatis effecto peccatorum multitudinem regi, Petrus et Jacobus Domini frater affirmant, verbis similibus protestantes: Charitas, inquit, tegit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8; Jac. V, 20). Ita, his evidenter inspectis, intelligis Novatianos atroci obstinatione caecatos, malitiae potius suae quam Dei satisfacere voluntati; dum in proximos et post compunctionem praeteritorum, ipsis qui judicant fortasse meliores, et confessa condemnant, et expiata non solvunt; quae et donari possunt, et occuli non oportet.
CAPUT XVIII. Quae Novatianis respondenda sint. APOLL.--Manifesta et evidens ratio est, non dicam Dei, penes quem misericordiae summa est, verum etiam justorum hominum judicio irremediabiles (non) duci, qui vitiorum pravitate calcata ad meliora se conferunt, et antea vel aetatis ignorantia negligentes, vel casuum diversorum erroribus occupati, iter fidei repetunt, atque abjecta, quam prius praetulerant, carnis illecebra, supernae conversationis actibus diluunt quidquid ante terrenorum amore polluerant. Sed forte ante infusionem baptismatis ista concessa sint, et aliqua Novatianis adsit auctoritas, qua post lavacrum spiritale pollutos purgari non posse contendant, et inviolabilis sancti Spiritus munus tradi per homines semel posse, amissum restitui non posse confirment: assertioni ipsorum illo forsitan extrinsecus suffragante, quod a se locus poenitentiae non negetur, sed a Deo venia sit speranda; et satisfactio explenda pro factis, non reputanda pro meritis. Quid ergo in hujusmodi intentione durantibus referri debeat vel probari, more consuetae expositionis insinua: ut sermonis nostri occasione et pravis correctio, et venia suadeatur afflictis; dum irreligiosorum pertinacia panditur quidquid spei desperantium comprobatur.
ZACCH.--Felicius quidem est intemerata spiritalis gratiae dona servare, et incorruptum coelestis indulgentiae munus futuro deferre judicio, David hoc perdocente: Beati immaculati in via (Psal. CXVIII, 1). Apostolus similiter: Ut possimus, inquit, fratres, inegram et animam et corpus et spiritum servare in diem Jesu Christi Domini nostri (I Thes. V, 23). Sed alios incautae ignorantia juventutis, alios terrenae fervor illecebrae, ad proclivem delictorum viam ducit; sub verbis propriae excusationis David in Spiritu istud loquente: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7). Justarum quippe allegatio precum est, annis infirmioribus perpetrata forma remissionis recenseri, et cum aetatis privilegio perperam gesta dimitti; quia in hoc eodem testimonio non otiosa per prophetam refertur historia; sed aetatis ad casum facilitas incautior intimatur. In quo annorum gradu ne velut specialem Novatiani locum teneant, audiant Salomonem sine exceptione temporum similia praedicantem: Quis gloriabitur castum se habere cor, et mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Exclusa est ergo vanitas tacitae falsitatis: quamlibet purus oculis videatur humanis, non tamen ideo reus non est, quod suae ille conscientiae Deoque pollutus est.
Hanc igitur nostrae fragilitatis infirmitatem trino indulgentiae gradu purgari pietas divina permisit, donans principio cuncta per baptismum; obrepentia postea poenitentia tegens, reputari penitus nulla constituit, si ab omni corporis labe martyrii quempiam fervor absolvat, Psalmista dicente: Beati quorum remissae sunt iniquitates; et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1). Remittuntur ergo in baptismate omnia, quoniam illa tantum quae contracta post fuerint, ascribuntur: teguntur in poenitentia, quae si fuerint repetita reviviscunt. Imputari autem in martyrio nulla possunt, quia et primum pretiosa sanguinis effusione delentur, et in praejudicium exstincti feliciter corporis non recurrunt. Sed quamlibet astipulante poenitentia dimittere gravia suae potestatis negabunt, cum pariter officii ac professionis suae esse cognoscant, aut ligare quae dura sunt, aut expiata dissolvere; illa ad Petrum, in cujus personam potestas omnium convenit sacerdotum, Salvatoris sententia perdocente: Quaecumque ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: et quaecumque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19). Donari itaque delicta sine exceptione permissum est, si tantum in abolitionem missa non redeant; nec sicut scriptum est horrorem proprii vomitus canis repetat (II Pet. II, 22), atque ablutas piis laboribus sordes sus in volutabris mergenda desideret, plus post remedia passura discriminis, quam inchoantibus malis lapsura pertulerat, Domino in Evangeliis sic monente: Ecce sanus factus es, jam noli peccare; ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 34). Nolo dubites: praesentia semper, non praeterita Deus censet; hoc enim ait: In qua via te invenero, in ea te judicabo, dicit Dominus (Ezech. 33, 20).
Quod si post baptisma, id est, post sancti Spiritus susceptionem, redintegrandae nobis gratiae locus non est; quemadmodum Aaron, utique jam sacerdos, gravi exemptus offensae amissum pontificii gradum recepit, et post leprae infusionem mundari Maria coelitus meruit, quae ne quemquam pollueret, fuerat segregata? nam in castris congregatio spiritalis signatur Ecclesiae; lepra vero delicti mortalis effigies demonstratur. Cur patriarcha David geminis sanguinibus expiandus, innovari in se prioris gratiae Spiritum petit, evidenti fiducia Deo pollicens, ut iniquorum conversio veniae suae provocetur exemplo: patere insuper sibi in Dei laudibus loquendi copiam deprecatus, auctoritatem praedicationis obtinuit, dicens: Labia mea aperies, et eos meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et sumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Nisi forte in prophetis alium spiritum, quam nunc accipimus, fuisse contendunt, aut penitus non fuisse, atque immitiorem sub gratia Evangeliorum Deum quam in lege constituunt; qui Petrum, id est, ipsum Ecclesiae fundamentum, tametsi in crimine non mansisse, fuisse tamen in crimine fatebuntur; et admonitionis Dominicae recordantem, non perfidiae, sed infirmitatis reatum amaritudine diluisse intelligant lacrymarum. Talis perinde luxuriosi illius in Evangelio reditus absumptis opibus substantiae spiritalis, atque a se in coelum peccatum fatentis, non renuitur ut pollutus, nec refutatur ut prodigus, sed incumbentis in cervicem suam patris osculis, id est, catholica pace, suscipitur; qui utique nisi per adoptionem baptismatis prius filius esse non potuit. Magni etiam convivii laetatus est apparatu, id est, communionis divinae honore donatus est; in annulo fidem recipiens, in stola gratiae vestimentum: carne insuper pascitur vituli, id est, aeternae haereditatis, sacri corporis assumptione, fit particeps; plena Apostolicae dignitatis ornamenta sortitus.
Postremo etiam blasphemiam quae cuncta supergreditur crimina, remitti posse Salvator insinuat, abolerique in se commissa non renuit, si verae conversionis labore mereamur ut sub ejus praecepto coelum consentiat cum judicio sacerdotum; qua fiducia Salvatoris edicti eos, qui per fidem vitiis emundantur, non tantum ad veniam sed honorem gentium Doctor invitat dicens: Qui autem se emundaverit ab istis, erit vas sanctificatum in honore, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 21). Itaque ut in unitate divinitatis est Trinitas, ita in uno baptismatis nomine trina purgatio; Domino ad Apostolos sic loquente: Adhuc, inquit, habeo baptizari baptismate quod vos nescitis (Luc XII, 50). Cujus tamen gradus omnibus relicturus exemplum, agens in corpore ipse lustravit. In Jordane baptizatus est; poenitentiae speciem pertulit in deserto: quod autem summae purificationis erat, in passione complevit.
Unde advertis, Novatianos sub omni peccatorum occasione degentes adversum se stultissime recusare, quod Deum pro se intelligant praestitisse; solamque Ecclesiam, ut fide, ita et pietate, Deo proximam, supra vilem concubinarum gregem, reginam merito nuncupari, quae dextrae partis obtinens locum, sinistrae filios celsa condemnat; ad se venientibus integram fidem tradens, revertendi ad se cupientibus aditum non praecludens; dum et manifestam divinitatem fidelibus praedicat, et spe veniae promptioris mavult revocare pereuntes, quam corrigendos forsitan desperatione confundere.
CAPUT XIX. Quae sit mysteriorum divinorum integra plenitudo. APOLL.--In aperto est Novatianos stulte ignosci nolle peccatis, et suae fragilitatis immemores lapsorum magis damnatione, quam conversorum emendatione laetari: sed nisi expostulatio multiplex taedium gignit, unam hanc consummandi operis adjice firmitatem, ut totius credulitatis corpus amplectens, sacramentorum enumeres fastigia divinorum, et memoriae mandanda constituas, quae perenis spei intellectibus prodidisti, ut concluso paucis sensibus verbo recolere possit crebra confessio, quod in formam catholicae brevitatis insinuatio fidelis aptaverit.
ZACCH.--Sufficere quidem poterat decursa in causis singulis ratio, et omnium interpretationum textus elucens: sed ne aliquis ex varietate sensuum scrupulus, ne qua ex responsionum pluralitate ambiguitas excitetur; totius fidei sacrum ordinem tenens, semper haec recoles. Unus est Deus Pater, qui semper hoc habuit speciale quod Pater est, non recipiens ulla, sed a se proferens omnia; inconvertibilis, invisibilis, inaestimabilis, aeternus. Est igitur et Filius nomine atque persona, non substantia, a Patre distinctus, plenae majestatis ut genitor, perfectus perinde et sempiternus; nec secundum perfidorum opiniones a tempore credendus est quia natus est; sed cum Patre ante tempora manens, nobis ex tempore assumpti Salvatoris ostensus: unus nunc idemque mansurus et credendus est et confitendus; quoniam manifesta ejus divinitas non admittit ut aliquando non fuerit; nec rursum verae carnis assumptio patitur, ut sancti Spiritus cretione cessante natus ex Virgine non credatur. Est et Spiritus sanctus a Patre similiter ac Filio, persona tantum et nomine, non majestate aut substantia alius aestimandus; non genitus ut Filius, sed a Patre procedens, virtutis, divinitatis, honoris perinde ac voluntatis ejusdem, idem semper quod Pater ac Filius faciens atque idem praestans: informator sapientiae, fidei dator, largitor munerum, sanctificationis indultor, remissor criminum, gratiarum divisor, Patrique semper ac Filio omni operum bonitate permixtus; nec creatus aliquando, sed creans semper. Hunc perpetuo credi et confiteri, adorari, colique ac metui convenit; summaque cordis puritate sic diligi, ut sicut idem in Patre semper ac Filio est, ita in eo Patris ac Filii plenitudo credatur.
Habes quaesitorum itellectuum veram ac simplicem rationem, brevitatisque responsi scientiae congruentis affectum: superest, ut sicut praedictum in principio meministi, refertioribus majorum voluminibus strenuus lector invigiles, et in hoc vel sola brevitate contentus, celsioris doctrinae notitia glorieris: voluntati potius privatim tuae quam editioni publicae respondisse nos credens. Et sane ulterius pergere coelestium secretorum arcet immensitas, ac retusos propria imbecillitate sensus inenarrabilis majestatis prohibet magnitudo: jamque horis in occasum vergentibus vicina tenebris umbra diffunditur, atque attentos crebra interpretatione sensus et refoveri convenit, et resolvi. Tu autem haec toto mentis et corporis labore custodiens, numquam fidem, numquam deseras confessionem: ne licitis excedas dum sectaris illicita; et impossibilia cupiens, exuare salutaribus, Deo taliter praemonente: Altiora a te ne quaesieris et fortiora a te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Id est, quae tibi prodita de coelestibus vel infernis lege ipsius non sunt, noli penitus audire vel credere; quoniam quos decipere carnis vitiis diabolus non potest, tali studio et vanitate supplantat; occultaeque scientiae arbitros statuens, lapidem sub lapide cogit inquirere, ut inveniant serpentem. Ergo sufficiat canonicis inhaerere doctrinis et divinarum historiarum notitiam perquirenti, ea tantum non ignorare quae scripta sunt, summaque diligentia conditum assidue recordari Christum Dominum crucifixum, venturumque in judicium resurgentium corporum, et cum electis perpetuo regnaturum. Haec fiducialiter credes, haec futura profiteberis, ut sanctorum coetibus aggregatus aeternae vitae honore blandissimo et donari possis et perfrui. Sic inter obvias peccatorum procellas atque aestus saeculi collabentis justitiae regulam servans, fidei specialiter integritate merearis quae sunt perpetuo mansura post saeculum.
CAPUT XX. Confessio ad Deum. APOLL.--Magna est quidem libelli prioris editio, ac perspicuis intellectibus sensus rerum notitiam fidemque docuerunt; sed non minus praesentis utilitati, quam gratiae ascribendum est praecedentis: quia licet a multis, ut ipse professus es, decursa lustraveris, intulit tamen brevitas commodum quod raro mereantur eloquia prolixorum; fructusque non parvus est. Trinae primum unitatis divinitatem clara expositione cognoscere, tum Judaeorum in perfidia sua casum, et in haereticis universarum impietatum ruinam; tum denique in stultitia tua. Novatiane, convictus, quantum tibi ex Dei indulgentia derogaris, evidentibus Scripturarum testimoniis didicisti. Brevis insuper fidei adjecta conclusio est, cordique adeo cuncta sederunt, ut in his quae secunda sunt degere votum sit, in his consummare desiderium: modo ut haec rerum omnium creator ingenitus per eum quem ex se atque intra se genuit Deum, et nunc florem sumpti corporis habitantem in utraque mansurum nativitate complectitur, per sanctum perinde Spiritum impleturus exaudiat; et alumnae precationis effectu conferre non abnuat, quae praestitit velle; reptantemque inter praecepta sua parvis gressibus famulum placidus tueatur et dirigat, Trinitatem in personis ac nominibus, Deum in majestate ac substantia confitentem; utrumque tamen suae miserationis beneficiis relaturus, si et vivendo voluntatem ipsius impleam, et servatam patrum traditionibus fidem, futurae resurrectionis gaudiis repraesentem.
LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. Tertium hunc jam instruentes libellum conversationis catholicae formam loquemur, qua instrui alios, non qua ipsi velimus efferri: haec dispositis observantiae gradibus quid effici ab homine possit aut soleat, divinis ut exinde sententiis demonstrabit, exiguis ac mediocribus summa sic temperans, ut nequaquam humilioribus deroget, quod sit collatura potioribus; sed ut illud Apostoli: Quisque sibi vindicans fidem penes se habeat, nec judicans quemquam in Domino glorietur (Rom. XIV, 22): cautius utique servaturus in propriis, quod in alienis gravius aestimarit. Huic igitur operi paulisper studium commodantes, solitas exercebimus sub congrua disputatione personas; atque institutum a cognito eruditore discipulum arduae professionis honore provocabimus morem districtionis aggredi disciplinae, subjectisque actibus probabilium monachorum mentionem futurae consummationis inducere: cui haec breviter perscrutanti quae sit de Antichristo absolvetur obscuritas; ut his speciatim decursis ultima resurrectionis fides pateat, quae licet dudum bene credita atque suscepta sit, verbis tamen simplicibus intimata divina promissione firmabitur.
Primus itaque, ut in caeteris, Apollonius dilatae collationis spatia relaturus, velut comperendinatam repetet subnixa auctoritate vel affabilitate doctrinam, ut praedicti ordinis membra perlustrans servire justitiae arctius cupiat, aevique residua Deo deputans, mori quoque pro ejus nomine non recuset, cum librato in singulis tenore cognoscat quid velle hominem, quid audere conveniat: quia et soli fiduciae omnia credere parum firmum est, et infirmitati in omnibus subjici nihil merentis.
CAPUT I. Quae opportuna vivendi forma. APOLLONIUS.--Si digne comparatum est, o Zacchaee, ut id quod in mutis animalibus saepe comperimus, etiam in quorumdam hominum sensibus cerneremus; profecto in me hoc specialiter veniens dicti veteris sententiam comprobavit: nam sicut caetera animalia ad ea semper loca ubi aliquando bene pasta sunt revertuntur, nec largioribus illecta pabulis oblivisci possunt quod jejuna perceperint: sic nos post verbi, ut nunc intelligo, famem sitimque doctrinae colloquia tua avidi petimus, expertisque tractatibus fiducialiter inhaeremus; a quo scilicet coelestis scientiae cibos, et haustus intellectuum sumpsimus divinorum. Ecce enim vix adhuc vastis gentilitatis erroribus liberi, modo infusae regenerationis novitatem spirantes, integritatem fidei te tradente jam novimus, atque universa haereticorum membra carpentes munus catholicae confessionis amplectimur, et Deo auctore fidentes exstructae super petram domus tegmina possidemus; si idem bonorum omnium largitor indulgeat, terrenae conversationis actum et caecas saeculi vanitates ab evangelicae turris specula visuri. Sed quamlibet creatorem proprium, ut est, nosse bonum primum sit, atque in fidei susceptione verae salutis certa fundamina; alia tamen ordinatio credulitatis, alia vitae est: et spiritalis aedificii solidam molem tametsi impacta nequitiarum torrentibus unda non subruit; justitiae tamen metalla non pingunt, si nulla virtutum opera suffragentur. Unde quia ab hujusmodi studiis tempore pridem, non mente cessavimus, recentes post quietem sensus dilatis, ut recolis redde tractatibus; et quam nos potissimum vivendi formam inire conveniat, consultus exprome: ut dum spiritalem indulgentiam salubriter suades, haec denique ex Scripturis edicta constituas, quae cum fidem teneaat, virtutis operum et gratiam non omittant.
ZACCHAEUS.--Memini dudum collationem nostram diei fine suspersam, et subcrescentibus interrogationum causis tempus magis quam studia defuisse; ob quae nunc ea conditione tibi cedimus, ut a nobis vivendi formam requirens, competentem scientiae gradum, non quod gloriemur ex nobis, sed quod ex Deo prodesse aliis velimus, accipias: in quo tamen non absurda praemonitio est tutis primordiis munire proposita, et manentibus in observatione desideriis ascensum semper potiorum moliri. Ait enim in Evangelio Dominus: Nemo, inquit, aedificaturus turrem, non prius secum cogitavit et sumptum (Luc XIV, 28). Ne interrupto opere incautius coepta rideantur, et sint odii quae fuerant prius voti. Talis aggrediendorum hostium causa, praenoscere pugnaturos proprias docet vires, perpensoque adversi agminis pondere vel foedus inire vel praelium, ne sera infirmitatis querela dare insecuturo terga compellat, et post facti praecipitis poenitentiam loco motis aut lugubris conditio subeatur aut turpis.
Itaque prima ac sine discrimine via est, Deum firmiter credere, et cum bene credideris, plus timere; toto insuper, ut saepe jam diximus, formidatum corde diligere: non quia idem bene ac male facere potens est, sed quia magis praestare bona mavult, et numquam pro noxa ut meremur, ulcisci. Consequens bonum est vitae simplicis puritas, et exosis facinoribus in proximos studium charitatis. Sic enim scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis (Matth. XXII, 37); et proximum tuum tamquam te (Ibid., 39). Quo in loco non de propinquitate sola fit mentio, sed jure proximus dicitur, qui malis obrutus prosperis adjuvatur, et adoptiva miseratione confotus, quod cognatione generis non habet, gratiarum ad Deum reddit affectu. Unde illud Salomonis est: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ab omni malo (Eccli. XXIX, 15). Et iterum: Qui pauperis miseretur, Deo feneratur (Prov. XIX, 17). David similiter: Junior fui et senui, et non vidi justum derelictum (Psal. XXXVI, 25, 26); nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et commodat, et semen ejus in benedictione erit. Job perinde: Conservavi, inquit, egenum de manu potentis; et pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me semper, cum essem oculus caecorum, et pes claudorum, et invalidorum pater (Job. XXIX, 12, sec. LXX). Et Dominus in Evangelio se in personis humilium sublevari docuit, dicens: Amen dico vobis, quod fecistis uni ex minimis estis, mihi et fecistis (Matth. XXV, 40). Apostolus quoque: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquisque autem secundum quod proposuit in corde suo, non quasi ex tristitia et ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 6, 7). Totum autem misericordiae opus prodesse per Esaiam Spiritus pandit, dicens: Solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia tua, et claritas Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et ego exaudiam: dum adhuc loqueris dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 6, 9). Ergo substantia absque fraudibus parta, si ita possideatur, accepta est; ac non in facultate mediocri, sed in cupidine divitiarum causa peccati est, Domino protestante; Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Et iterum: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Luc. XVIII, 24).
Conjugia autem honesta Deo non displicent, et in procreationis liberorum solemnis tori modesta dilectio, Scriptura dicente: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Et iterum Quod Deus junxit, homo non disjungat. (Matth. XIX, 6). [Inde habitus non luxui deditus, sed nitori.] Et secundum Apostolum: Omnium quae in macello veneunt, esca sine culpa est (I Cor. X, 25); quoniam, sicut idem Apostolus ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Perniciosa tamen nimietas usus utriusque est, Domino sic monente: Videte ne graventur in vino et crapula corda vestra (Luc. XXI, 34). Quod jam tamen per Salomonem ante praedixerat: Cui vae, cui lividi oculi? nonne eorum qui commorantur in vino, et sectantur ubi convivia fiunt (Prov. XXIII, 29, sec. LXX)? Unde Apostolus sumendi propter infirmitatem vini dat Timotheo praecepta (I Tim. V, 3), sed modici. Haec et alio loco dicens: Nemo vos seducat (Coloss. II, 18); ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). In hac igitur vitae forma et conversationis sobriae disciplina mens ad Deum prompta sit; ciciraque jejunia et assiduae in supplicationibus preces justitiam aut mereantur aut faciant, ut sumpta ex Evangeliis sententia sic viventem comitetur ac protegat: Gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Haec mediocribus, si sublimium fervor aberit, dicta sufficient. His vitae perennis promissa concedi, omnium Scripturarum pandit auctoritas: ut si inter illa futuri regni clarissima sidera splendor eximius non attollit exiguos, delicta non opprimant, mansionumque, ut ipse meminit, apud Patrem diversitas consoletur, illudque in summa adhortantis Domini succurrit edictum: Omnes qui crediderint in me, non confundentur (Rom. IX, 33). Id est, ut eos a Christo vis nulla disterminet, quos semel eidem fides pura nexuerit, et salutaris signi integritate salventur, qui ea quae ob laborem difficilia sunt aut impossibilia respuunt, aut aggredi quia sunt ardua et magna, timuerunt.
CAPUT II. Quae sit sublimioris vitae regula conservanda. APPOL.--Aperta est doctrinae istius veritas, sanumque consilium, ut Deum prae cunctis affectibus diligentes, etiam si summa non capimus, nequaquam tamen vel mediocribus excedamus: et si honor sublimium splendorque non veniat, sententia miseros aeterna non damnet. Sed vere istud aut inertis aut diffidentis est animi, atque a Dei munificentia praecipuum niI sperantis, torpere in exiguis hominem cui summa proposita sint, et vitae tanti facere commoditatem, ut inaestimabilium saeculorum regna dissimulet, vel quadam vulgi conditione despectus sero se lugeat non quaesiisse, quod jam mereri exacta saeculi conversatione non possit. Quae nobis ergo vivendi forma sublimiorque sit ratio propositi celsioris, sacris non pigeat docere sententiis, quia non ita labor aspernatur infirmos, ut nulla divinae provocationis fiducia cohortetur, dum in his quae, ut ipse dixisti, velut impossibilia praedicantur, et temporibus meritum non tenetur, et actu levius fortasse quam creditur.
ZACCH.-- Angusta quidem et ardua via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); sed cum sint possibilia cuncta credentibus, in quantum ratio nostrae fragilitatis admittit, fastigia munerum divinorum sub Dei semper invocatione quaerenda sunt; praecipue cum in nostro corpore Dominus, agens nil penitus quod homo efficere non possit, injunxerit, Apostolis dicens: Ecce reliqui vobis exemplum quod sequamini (Joan. XIII, 15). Id est: Excusatio impossibilitatis abscedat: ea facere posse vos doceo quae ipse non renui: quapropter Si perfectus vis esse (ut idem consulenti juveni Dominus ait), vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Id est: Oblitus respuensque terrena, coelestia concupisce; et, sicut ipse subjicit dicens, Thesauri spiritalis opibus abundabis (Ibid.). Talis e im apud Deum voluntariae paupertatis est causa, ut temporarie inops factus, dives maneas in aeternum, et caducam saeculi dignitatem vel voluptatem pro illius amore contemnens, coelestes delicias possessurus obtineas. Inexsolubilia itaque mundi istius vincula rumpenda, et quaedam facultatum et praediorum abjicienda sunt onera; ut ad Redemptorem nostrum pervenire cupientes, nullis delictorum necessitatibus urgeamur: quibus tametsi cum voluntate ipsa peccandi necessitas abest, timenda nihilominus semper occasio est, ac nonnumquam sub honestis actibus culpa subrepens; in ipso Evangelio veritate sic testante: Qui non vendiderit omnia quae possidet (Luc. XIV, 33), et tulerit crucem suam, et secutus fuerit me, non potest meus discipulus esse (Ibid., 27). Ergo enitendum est, ut illius primum discipuli, post amici esse possimus. Cessat enim conditio servitutis, si meritum spiritale succedat, ipso dicente: Si feceritis quod mando vobis, ecce jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14). Hic labor sic viventibus gratus est, et pro spe hujusmodi cunctis deliciis praestat injuria, blanda humilitas, patiensque contemptus, victus exiguus, pauperque vestitus; et in imperia spiritus carne depressa, obliqua vitiis studia discenda sunt, iram vincere, invidiae nihil debere, ejus colere mansuetudinem, arrogantiam detestari, respuere humanae gloriae vanitatem, et linguam, saevissimum malum, ab obtrectatione cohibere; ut sic exuviis veteris hominis absumptis, non frustra illud Apostoli recenseatur: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 30); imitatoresque illius simus (I Cor. IV 16), sicut ille Christi, fiducialiter usurpantes: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Et, Pars nostra Dominus (Thren. III, 24). Cum in haec semper intenti nec visu recipimus nec auditu, quo aut admitti delictum aut admittendum soleat cogitari.
CAPUT III. Quae instituta monachorum; vel quare a multis odio habeantur. APOLL.--Sufficienter interrogationis istius vota suppleta sunt, et ita verae perfectionis merita patuerunt, ut quidam animo experiendi fervor obrepserit, et vitae praesentis usum a totis delictorum occasionibus segregarit. Quae nunc igitur monachorum congregatio vel secta sit, vel quam ob causam etiam nostrorum odiis digni habeantur, exprome: qui utique si honesta sectantur, neque a fidei unitate dissentiunt, imitandi sunt potius quam vitandi, quia, ut arbitror, ejusdem apud Deum criminis atque peccati est odisse bonos, cujus et noxios non vitare; dum fieri nullo pacto potest, ut esse bonus malit qui diligit malos; vel rursum, malitiae stimulis non agatur, qui quamlibet bonitatis speciem praeferat, sit vere illud quod immerito in aliis exsecretur.
ZACCH.--Justa aestimatione perpendis hujusmodi propositum, vitamque sectantes odio esse fidelibus non debere, ne sub incerto mentis arbitrio pro malis bonorum ineatur offensa; et sicut scriptum est: Qui oderunt justos, delinquent (Psal. XXXIII, 22). Vae his qui dicunt malum bonum (Isai. V, 20). Multiplex enim observantiae istius forma est, ac sub uno propositi nomine diversa genera monachorum: sed talis omnium causa, qualem in cunctis ordinibus fore nosti, ut propter morum varietatem sit etiam diversitas voluntatum: unde professio irreprehensibilis et sancta est; sed quidam sub hujus conversationis velamine odiis digna committunt, ac licet dissimili arguantur reatu, generaliter tamen a professione discedunt. Hi namque quorum inter deviantes perditior animus est, temporarie abstinentiam et continentiam simulant, et primum studiis lubricae familiaritatis irrepunt, captasque mulierculas vanis opinionibus illudentes, in usum miserae cupiditatis illiciunt; dum aut muneribus inhiant, et faeda avaritiae lucra conquirunt, aut dolo subditas vincunt, et a proposito devotae castitatis abducunt. Alii autem fideliter inchoant, ardentique proposito justitiae servire contendunt; deinde inconsiderantius arrepta non perferunt, atque a coeptis desistunt, vel certe invidentium aut aggredi detrectantium persuasionibus molliuntur, atque ab instituti rigore discedunt; tum remissioribus assuefacti in omnem illecebram corporis redeunt, ac primam fidem irritam facientes, communis vitae ordinem laudant, ut actum propositi durioris accusent. Unde intelligis non ab his eorumque similibus integritatem perdurantis industriae praedamnandam, aut in labore sanctissimo sublimiter consummantium gloriam reverentiamque minuendam; cum, sicut dictum est, persona magis quam ordo displiceat, nec jure despici propter aliquos possit, quod magnanimiter servatur a multis.
Hi autem vere modum professionis istius exsequuntur, qui, ut jam dictum est, abscissis penitus saeculi vinculis, in legis exercitatione versantur, et promissa ad integrum praestolantes, praecepta ad integrum implere nituntur: sed in his quoque observantiarum non parva distantia est; ac licet cunctis mereri cordi sit gloriam futurorum, alii tamen summis, alii mediocribus student.
Quidam etiam velut in postremo sectae istius gradu parva observatione contenti, tantum caelibes vivuat, vel numquam experti matrimonia respuentes, vel amissorum recordatione commoniti, secunda, si prima habuere, devitant; dum alterum fere non caventibus provenit, ut aut quod in primis perdiderunt, non inveniant in secundis; aut rursum in consequentibus patiantur, quod caruerint in defunctis. Hi, inquam, rebus communis conversationis intersunt, et secreta non expetunt, vitae hujus consuetudinem retinentes; ut etiam si a delictis vacui fore possunt, occasioni tamen subjaceant delictorum; dum lege corporis in diversum trahente difficilius magna perficiunt, qui possunt mala videre nolentes. Habitus his nec inhonorabilis nec abjectus est; et aut idem qui omnibus cibus potusque communis, aut raro abstinens et in paucis recisus. Psallendi perinde vigore non fervent, nullisque vigiliis nocturnam rumpunt quietem; non profusum, sed tractabilem censum poscentium inopiae suggerentes: fides calida est, non tamen fervens; et mens religiosa, non religioni penitus addicta. Hujusmodi autem consuetudo potiorum est; locis primum remotioribus habitant, etiamsi in urbibus degant, ipsumque conversationis ordinem non quidem jactanter ostentant, sed ab exhortationibus aliorum velle supprimere peccati loco ducunt.
His conveniendi unus omnibus locus est, sed dispar manendi; vestitus humilis, cibusque non blandus; nec interest ex quo potissimum sitis, vel quam vili liquore satietur, dum potandi arceat voluptatem, et vim corpore necessitatis excludat. Psallendi vero intentis crebra sunt studia, certisque horarum vicibus laudandi Deum devotio distributa: jugis jejunii usque ad vesperum labor, et opus diurnum prout est scientia exercetur; ac singulis proprium quod alicui suppetit, non est; et est commune quod deficit. Ideo cunctis exsecrabilis torpor et victus nisi ex labore non congruens. Juncia perinde lectulis strata, parvisque velaminibus permissum somno corpus obtegitur: quin etiam supplicandi in nocte statuta sunt tempora, notaeque vigiliae. Numquam praeterea diei falluntur adventu, sed strenuos semper psallentes aurorae tempus exsuscitat, atque offerendas Deo laudes devotio matutina compellit.
Hi autem quibus primus observantiae gradus est, soli eremum ac squalentia deserti loca habitant, verisque vocabulis nuncupati singularem transigunt vitam, aut cavatis in habitaculum saxis subterraneis specubus a sole et imbribus temperantes, pane veteri et sine ciborum adjectione vescuntur, sumentes purum e fontibus potum: vestitus talibus aut pellicius aut cilicinus est, et totius vitae usus in agone mentis et corporis. Jam vero ad Deum incessabiles preces, ac supplicatio in sacrificii vicem cedit; vel si quando ab oratione cessatur, psallendi gratia canitur laus divina, et alacritas mentis exercitio religiosae jucunditatis accenditur. Inest praeterea multifaria daemonum turba, et dolis immundorum spirituum victrix constantia saepe congreditur. Continuatio assidua jejunandi, noctesque pervigiles, et aut sine fulcris humo corpuscula decubant, aut saxo paulisper dejecta durantur, ut somnus non agi videatur injuriosa brevitate, sed pelli. Haec monachorum diversitas, et talis spiritaliter degentium coelestis in terris agitur disciplina. Pro Dei autem nomine votiva mors omnibus, atque optabilis sancti exitus pompa, dum nulla in saeculo compensatur injuria; quod et sublimi honore munerandum est, et sine ulla temporum mutatione mansurum.
CAPUT IV. Si fideles monachi a Dei praecepto haec gerant. APOLL.--Magna est quidem talium praedicatio virtutum, et in Dei voluntate vel laudibus famulantium servitus gloriosa; quoniam hujusmodi studiis et perniciosa vitae istius blandimenta vitantur, et perennis beatitudinis praemia conquiruntur. Singula tamen quae a fidelibus monachis agi superius meministi, ex Dei monentis manare praecepto ordine coeptae informationis ostende: nam procul dubio clarum est, incerti eadem esse momenti, si non ejus auctoritate suscepta sunt, a quo et muneranda creduntur.
ZACCH.--Specialis primum expetendorum secretorum monachis causa est, ut peccati, sicut jam dictum est, etiam occasionem devitent, et quibus voluntas in proposito recta est, actus alius esse non possit; simul denique ut bellum contra saeculum suscepturi, nulla mundi frangantur illecebra; fervens enim in spiritu fides rebus illius inimica est, sicut Joannes in Epistola sua praedicat, dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi est (I Joan. II, 15, 16). Jacobus similiter: Nescitis, fratres, quia amicitia hujus mundi inimica est Deo; et quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4)? Vestitus autem humilitatem, et jugem jejuniorum laborem Deo acceptabilem fore David specialiter indicat, dicens: Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio: et in jejunio humiliabam animam meam (Ps. XXXIV, 13). Et iterum: Posui vestimentum meum cilicium (Ps. LXVIII, 12). Et: Panem meum cum cinere miscebam, et potum meum cum fletu temperabam (Ps. CI, 10). Dominus vero Joannis habitum praedicans, ait: Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8; Luc. VII, 25). Ibi scilicet cultum fore indicans habitum, ubi et usum in voluptatibus abundantem: erat enim vestitus illius de pilis cameli, id est, etiam lanarum mollitie habitus carens. Zona perinde pellicia cingebatur; et vinum ac siceram non bibens, edebat locustas et mel silvestre: elegantis paratiorisque convivii copias non requirens, eo tantum utebatur, quod electae conversationi nec inferret luxuriam, nec gigneret sumptum.
Unde Heliae magnum iter ex Dei jussione subituro aqua tautum ab Angelo, et vilis ponitur panis. Daniel vero ut desideriorum obtineat effectum, poculis ciboque non fruitur. Ipse denique Dominus in jejunio et humilitate diabolum vincit, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), ut nos et paupertate illius divites fieremus, et ab injuria salvaremur (II Cor. VIII, 9). Qui tamen cum in eodem susceptam ex gentibus gubernare vellet Ecclesiam, abstinentiam quoque verbis talibus praedicavit: Bonum est non manducare carnes, et non bibere vinum (Rom. XIV, 21), in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Id est, ut Deum mens humiliata plus cogitet, carnemque subjectam a luxu pariter sumptuque submoveat, quo utique et quaerendo occupamur, et sollicitamur expenso: cum si in Dei regnum intenti potius fuerimus, in exhibendis necessariis sententia illa non desit, qua scriptum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid vestiamini (Luc. XII, 22); quoniam haec gentes requirunt (Ibid., 30): illi scilicet quorum venter deus est, et spes omnis in faucibus (Philipp. III, 19). Quibus edendi, bibendique animalium more sola ac praecipua cura est. Praedictam autem rei fiduciam tali protinus confirmavit exemplo: Aspicite volatilia coeli: non arant, neque serunt, neque in horrea congerunt: et Pater vester pascit (Matth. VI, 26): sic et vos modicae fidei (Ibid., 30): scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis; itaque quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Ibid., 32, 33): id est, nec opinantibus praebebuntur. Unde Apostolus, ut possideri omnia possit, nihil in sollicitudine possidendum declarat, dicens: Ut nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Itaque intelligis eos proprietati suae cuncta subjicere qui cuncta contempserint, atque insipientium judicio pauperes credi, qui sunt in Dei promissione locupletes, et temporarie parva despiciunt, ut perpetua magna mereantur: hisque in saeculo egere contenti sunt, quae ab aliis cum discrimine honestatis et vitae ad hoc per omne aevum contracta pariuntur, ut aut mox in saeculo hisdem viventibus pereant, aut quandoque de saeculo recessuris peritura cum saeculo relinquantur.
CAPUT V. Ex quibus Scripturis continentia vel virginitas praedicentur; vel si praeceptum est ut conjugia pro Dei amore separentur. APOLL.--Clare patuit contemptum mundi cum humilitate vestitus continentiaeque proposito, sacrae informationis oraculis praefulgere: eosque in coelestibus plus mereri qui de terrenis parva praesumpserint, atque ad hoc monachos duris observationibus erudiri, ut non solum vitia, sed materiam amputent vitiorum. Unde nunc evidens continentiae et virginitatis praeceptum iisdem Scripturarum auctoritatibus pande; quare denique caelibes non solum casibus facti, sed a justis conventibus abstinentes, recte quidem illicita condemnat, sed nihilominus licita aut aspernantur aut respuunt; quae si utique ex praecepto divinitatis ut praedicta venerunt, salubriter exiguntur: sin autem a coelesti informatione sejuncta sunt; quam ob causam velut oporteat imperantur, quae et in observatione difficilia, et in labore sine fructu sunt?
ZACCH.--Adae quidem a principio dictum est: Non est bonum esse solum (Gen. II, 18). Et mox procreationum sententia subsecuta: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28; IX, 1). Sed facta eidem atque ex eodem mulier prius solatio quam conjugio fuit, donec a paradiso inobedientia faceret extorres, quos intra paradisum obedientia tenuisset, ac post beatae sedis excessum, mulierem suam pulsus agnosceret, libro Genesis hoc docente: Et cognovit Adam mulierem suam, et concepit et peperit filium (Gen. IV, 1). Ergo addictum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adjecere conventus; secuta in procreationibus taedia, et parituram aliud praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios (Gen. III, 16). Quos utique sic creatos diversi, ut cernimus, casus luctusque subriperent. Unde Apostolus praedicans ait: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28). Non tamen conjugiorum inhonorabiles tori (Hebr. XIII, 4), aut immaculatum cubile sine fructu est: nempe soboles inde sanctorum; et quod laudatur in virginitate, conjugii est, sed sublimius continentiae praemium; celsiorque virginitas, nec potest timere quod minor sit, nec debet insultare quia major est: sed catholica interpretatio distincta honestis conjugiis praeconia tribuat castitatis; continentiae meritum abstinentibus reputet, integris praemium virginitatis ascribat. Hoc est non damnare quod bonum est, sed suadere quod melius; unde illud in Scripturis evidens continentiae documentum est: Sciebat, inquit, Dominus quoniam minoratus est Israel, et non est jam derelictus praeter continentes. Quod Salomon in Spiritu praevidens ait: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu (Eccl. III, 5). Quia praecepti veteris est, ut terra procreationibus impleatur; novi autem, ut continentia atque virginitas impleat coelum. Unde per Zachariam Dominus ait: Sancti lapides volvuntur super terram, in juvenibus triticum, vinum suave olens in virginibus (Zach. IX, 16). In Evangelio denique spadonum diversa genera memorantur: sed illis specialis regni possessio deputatur, qui se ejus causa et amore castraverint; id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas efficit continentes. Sic enim scriptum est, Domino disputante: Sunt spadones qui ab hominibus fiunt; et sunt spadones qui ab utero matris suae ita nati sunt; et sunt spadones qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). De quibus per Isaiam dicitur: Dabo illis locum meliorem filiis et filiabus (Isa. LVI, 5).
Quam tamen adeo ardui ac sublimioris praemii esse professus est, ut dicentibus quodam loco Apostolis: Si sic est homini causa cum muliere, ergo non expedit nubere, ille responderit: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10). Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec injungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed, ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: sed consilium do, tamquam et ipse scientiam Dei habens. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26). Joannes vero in Apocalypsi eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribit, qui contaminati mulierum conventibus non fuerunt, dicens: Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque vadit; hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt (Apoc. XIV, 4). Praeferuntur itaque rationabiliter meliora, sed tamen quae humiliora sunt, mala non sunt; nec aliquod in nuptiis signatur delictum; sed ut paulo ante cognosti, propter instantis finis necessitatem, ne secundum Evangelium, Vae praegnantibus et nutrientibus sit (Luc. XXI, 23), continentia persuadetur, simul ut districtae satisfactioni aliquando sint dediti, qui conjugiis vacaverunt; ac peccatorum onera recordantes restitui Deo arctius enitantur, dum recte etiam a licitis abstinent, qui illicita commiserunt.
CAPUT VI. Quae consuetudo psallendi orandique sit, vel unde monachis haec praecepta venerunt. APOLL.--Et ego sciebam virginitatis continentiaeque propositum meriti esse sublimis, praecipue cum Dei reverentiae dedicati humanam consecrent voluntatem: dum et veneratione communi digna suscipiunt, et vitam angelicae dignitatis vel conversationis imitantur. Sed quia imperium in hac parte, non consilium credidi; auctoritatem ex Scripturis oportuit dari. Nunc autem quae orandi psallendique consuetudo tam crebra sit, aut unde ad monachos talium doctrinarum studia defluxerint, breviter pande: quamvis enim grande sit in assidua supplicatione momentum, cantandi tamen studium videtur otiosum; cum et attentior in ipsa supplicatione sit raritas, et divinam majestatem seriis potius laudibus quam facetis deceat honorari.
ZACCH.--Intentos quidem orationi ac per omnia serios offerri nos Dei conspectibus fas est, et prosperum actuum regimen subjectis sensibus postulare; sed necesse est ut ocius impetret qui saepius deprecatur, Domino in Evangeliis depromente: Amen dico vobis, si non dabit propter amicitiam, dabit propter importunitatem (Luc. XI, 8); id est, si parum potest obtinere per meritum, rogandi frequentia praevalebit. Unde iterum: Orate sine intermissione, ut digni habeamini effugere mala quae superventura sunt vobis (Luc. XXI, 36). Per Salomonem vero Spiritus dicit: Ne impediaris orare semper (Eccli. XVIII, 22). Apostolus perinde: Orantes incessabiliter gratias Deo agite: haec enim est voluntas ejus (I Thess. V, 28). In illo autem de canticis sancti carminis textu totum serium, totumque venerabile est; adeoque sanctis cultibus dignum, ut eo semper aut laudetur divinitas aut oretur. Hoc enim illic indulgentia divina prospexit, cum infirmitati nostrae abusionique consuleret, ut tristibus mitia, severis blanda permiscens abire nos quoquo modo a sui recordatione non sineret, cum ejus beneficia non solum loqui, sed et canere delectaret, Moyse primum post Rubri maris transitum, sic docente: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1). David perinde pro bonorum retributione quid Deo potissimum offerret eligenti, cantandi psallendique amoenitas sedit; ait enim: Cantabo Domino qui bona tribuit mihi (Ps. XII, 6). Et: Psallam nomini tuo, Altissime (Ps. IX, 3). Et iterum: Exaltare Domine in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas (Ps. XX, 10). Per Hieremiam vero hujusmodi studiis deditos multiplicandos in gloria Deus dicit: Erunt, inquit, ex his cantantes vox laudantium; et multiplicabo eos, et non minorabuntur (Baruch. II, 32, 34).
Tres autem pueri in camino ignis intacti salvationis vicem in cantico laudis rependunt. Hymno cum Apostolis dicto, Dominus pergit ad montem; ut sanctae festivitatis libertas ab illo consummatae auctoritatis haberet exemplum, qui nos in omnibus imbuisset. Quod tamen certis diei noctisque horis esse celebrandum, David sub relatione proprii actus instituit, dicens: Ego, inquit, clamabo vespere, mane et meridie (Ps. LIV, 18). Et iterum: Septies in die laudem dixi tibi (Ps. CXVIII, 164). Et tertio: Clamabo per diem, nec exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi (Ps. XXI, 3). Exsultare ergo Dei laudibus nec regem puduit, nec prophetam, adeoque in his Deo nos placere perdocuit; ut cum sibi nocturnas spiritalium canticorum vigilias fore monstraret, officii ipsius et tempus edicat: Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine (Ps. CXVIII, 62). Hisdem se horis fortasse se venturum in Evangelio Salvator astruxit, tum primogenita Aegypti Angelo affligente percussa sunt; et quod a Christo de hujus mundi potentibus in fine faciendum est, plagae illius praefiguratione signatum est. Paulus denique cum Sila tali meditatione perfuncti, a vinctis caeteris audiebantur in carcere, eosque ab hac solemnitate nec poena compescuit. Unde advertis psallendi orandique frequentiam justis sanctorum officiis celebrari finemque communem vel, si advenerit, proprium sub tali actu exspectare securos, dum in hac mentium oblectatione et fidei honor et alacritas crescit animorum; interque saeculi ac professae inquietudinis curas laeta exigit gratia quod obtinere non praevalet tristior disciplina.
CAPUT VII. Si Antichristus veniet, aut quo mundus fine claudatur. APOLL.--Bene consummationis in narratione sanctorum actuum adducta cognitio est; atque interminatum saeculi, ut perhibetur, finem quo liberius inquireremus oblatum est. Quali ergo praesentium exitu rerum, vel quem in modum memorata libellis praecedentibus tempora concludentur? Unde praeterea tam confidentes gentium minae, ac profanorum superba sunt jurgia? Eritne aliquis sacrae appellationis assumptor, aut quisquam mortalium mentiri se Dei filium poterit audere? Mihi enim verisimile non videtur, ut diabolicae fraudis reliquiae vix admodum in paucissimis residentes, in legem iterum catholicam convalescant; et quam libet terminis careat divina potentia, in hoc usque antiqui serpentis injuria differatur, ut exstincta tot saeculis bella perfidiae funestus reducat, perque omnia terrarum loca Ecclesiae cultibus stratus impium rursus efferat caput, qui ita venerandae majestatis invocatione torquetur, ut jam adire etiam ipsorum criminosorum volutabra vix audeat, dum occultis ignium suorum cladibus tortus totum undique contremiscit, quidquid ex nomine catholicae religionis audierit.
ZACCH.--Saeva in memoriam redigi cupis, et ineluctabilem humani generis obtritionem supremorum narratione proferri; quae tam flebili exaggeratione dicenda sunt, ut, sicut scriptum est, Nec fuerint umquam nec futura sint talia (Dan. XII, 1). Sed haec fieri humanae fidei defectio, et peccatorum immensitas maturabit: nec sunt quasi ex aliqua necessitate decreta, sed ex praescientia sunt praedicta, Scriptura de Amorrhaeis prodente: Nondum, inquit, impleta sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV, 16). Daniel perinde quia delictorum expletio sit futura, consummationem astruit secuturam. Unde et Dominus in Evangelio de abusione humani generis conquerens, ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Apostolus etiam horum temporum iniquitatem increpans, ait: Erunt, inquit, in novissimis diebus tempora periculosa; homines se ipsos amantes, blasphemi, superbi, parentibus non obedientes, insensati, incompositi, sine affectione, sine misericordia (II Tim. III, 2, 3): qui cum justitiam Dei (Rom. I, 32), id est, futurum judicium, scirent, non intellexerunt; quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.
Horum igitur merito venturum Antichristum fides certa est, immo diabolum sub persona hominis saeviturum; sed gentilitatem detestabitur, et circumcisionem suadebit. Nec enim aliter Dei Filius credi posset, nisi a se legis veteris reparationem exhibitam mentiretur; ac primum Judaeos idem totius perfidiae caput ac fallaciae sibi subdet. Christum enim et venturum sciunt, et sempiternum judicem confitentur; sed ut atrocitatem illati a se facinoris excusent, in corpore quod interfecerunt venisse non credunt. Haereticis vero praedictus simulator Deum se quidem sed minorem asseret Patre, ut eorum denique impietatem perditioni suae suscepturus admisceat, et in utris que illa ex Evangeliis sententia compleatur: Credent, inquit, iniquitati, qui veritati credere noluerunt (Rom. II, 8). Tum gentiles, velut sensu rationabili carentia pecora, phantasiarum admiratione capturus est, ut illaqueatis nationum pene omnium populis, etiam electi, si fieri possit, dolis talibus seducantur: et hujus mali auctoritatem efficiet multitudo. Inde errorem mali veteris subintroducet; et qui primum idolorum vestigia convulsurus est, in locis sanctis poni sibi statuas imperabit; easque adorari atrociter cogens, quod se odisse simulaverat subtiliter reparare nitetur. Nam, sicut dixi, ad hujusmodi facinus ignaros signis, praemiis inconstantes, sanctos suppliciis coarctabit infaustae abominationis imagines vultusque mortificos supplici adoratione venerari; nusquam secura cedentibus fuga, nullaque ut celet in abditis latebra, cum et a proximis prodantur latentes, et fugientes inedia consumantur. Ait enim in Evangelio Dominus cum de malis illius loqueretur: Et tradet, inquit, homo proximum suum (Matth. XXIV, 10). Inopia vero fideles necandos, Apocalypsis sic declarat. Faciet omnes pusillos et magnos divites et pauperes, liberos et servos, ut dent ipsi sibi characteres in manu sua dextera, vel in frontibus suis; u nemo possit emere aut vendere, nisi qui habeat characterem vel nomen bestiae (Apoc. XII, 16, 17). Quem Daniel his sermonibus futurum praedixit: Exsurget rex improbus facie, intelligens propositionem; et fortis virtus ejus; mirabilia corrumpet et diriget, et exterminabit fortes, et populum sanctum: dolus in manu ejus et in corde suo magnificabitur, et abundantia corrumpet multos et ad interitum multorum stabit. Et iterum: Extolletur rex adversus omnem fortem, et magnificabitur super omnem deum: et loquetur superba, et diriget quoadusque perficiatur ira: in consummatione enim fiet, et omnem deum patrum suorum non intelliget: et in cupiditatem mulierum non ibit (Dan. XI, 36, 37).
Itaque intelligis exsecrandi temporis regem prae omnibus aestimandum, qui eos quos violentia ac fraude nequiverit corrumpere, nitetur illecebra carpere, nec in deos patrum suorum, id est gentilium, intelligens, feralem in corpore enervato quasi purus praeferens castitatem, sanctum populum, id est christianum crudeli internecione vastabit. Sed hunc mundi luctum tribulationemque justorum irae coelestis stigmata subsequentur, et rerum omnium finem, priusquam Domini dies magnus adveniat, malorum ineffabilium dolor praecedet, dum ante ultimam mundi solutionem humani generis reliquiis, aut in sacrilegiis perpetuo pereundum sit, aut ob sacrilegia in saeculo non vivendum.
CAPUT VIII. Quando veniet, vel quae longinquitas regni ejus. APOLL.--Futurum vere Antichristum, atque in orbis excidium legemque catholicam saeviturum nimis perspicue clareque docuisti; sed quando adventurus, quanto tempore sit futurus, expositio coepta non contingit: sedula itaque mente percurre quae regnantem clausura sint tempora, quae praecurrant indicia venientem; quoniam si in tanta signorum, regnique virtute spiritalis nequitiae exserit voluntatem, nullis contra aut destruendus rebus, aut signantius divulgandus; dignoscendae, ut arbitror, falsitatis nec ipsis copia fidelibus erit, nullaque dubios remediorum genera salvabunt; si compulsio transgressionum atrocitate et phantasiis plena, sit obscura notione. Unde hanc quoque ambiguorum partem divinae auctoritatis editione distingue; ut, evulsis radicitus fraudibus, et instruantur dubii, et confirmentur infirmi, dum et falsoris prodentur insidiae, et brevitate temporis forte constringitur insania bacchatoris.
ZACCH.--Manifeste quidem Antichristus veniet, sed confestim secuturus est Christus; et licet diem vel horam adventus sui, ut ipse ait (Matth. XXIV, 36), nec angeli sciant; quod secreti istius notionem in suam Pater redegerit potestatem; evidentia tamen eodem mox docente signa praemissa sunt, quibus perpensa praesenti temporis qualitate adesse confestim suprema dignoscimus. Sic enim ait: Cum videritis signa in coelis, et prodigia in terris, gentem super gentem, regnum super regnum, praelia et opiniones praeliorum. famem et terrae motus per loca; tunc erunt initia dolorum, sed nondum finis (Ibid., 6, 8; Luc. XXI, 10, 11). Percurre nunc singula, atque ex his quae gerantur aut gesta sunt quid supersit intellige: profecto id tantum deesse perspicies, quod novissimis aut jam ascribi possit aut jungi. Quis enim natus quietem patriae possidens vivit? Quis intra genitale solum populus labori exhibetur assueto, aut ab inferendo suscipiendoque discrimine, vel propriae salutis intuitu, vel domestico retinetur affectu? Ardet bellandi impius furor, atroxque insania armis delectatur et rapto: hinc fauces hiantes avaritiae cruor pascit, et cum pene injectis mortibus cuncta succenderit, reliquias tamen sitiens aut sternit aut spoliat. Non dilectio proximos, non justitia servat extraneos: gemens interea pietas exsulat, atque ab humanis mentibus pulsa, vestigia quae pridem reliquerat, auferre compellitur. Regnis insuper regna confligunt, et insuspicabiles sceptris justarum sedium Augustos depellunt. Adde prodigiorum ineffabiles minas, et terrae creberrimos motus, pluraque coelo signa fulsisse. Quid inediae funestos exitus loquar, et infandis humanorum corporum cibis impletas deficientium aviditates? Horret animus dicere parricidiis famem pastam, et reliquias corporum dilectorum, ut saevius quam vixerant interirent, visceribus suorum sepultas.
Aestima, quaeso, utrum hoc ferre diu saeculum possit, quod eloqui humanus sermo vix audet. Utrumne haec diabolo otiante sic saeviant; quae licet merito nostris sint reputanda peccatis, illius tamen opere tecto peraguntur; qui coram continuo congressurus, ita supremorum urgetur angustiis, ut quod implendum Evangelia praedixerunt, agere orbis desertione jam coeperit: haec enim his quae nunc memorata sunt, Dominus adjecit: Cum videritis abominationem desolationis stare in loco sancto: qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15): id est, cum fiet omnium solitudo terrarum, sacrisque altaribus exsecrabilium imaginum abominatio praeponetur, et praedicatum fuerit hoc evangelium in toto orbe, tunc erit finis (Ibid., 14). Quae nunc igitur portio habitatioque terrarum est, quae nomen nostrae religionis ignoret, immo quae nobis ex se credentium membra non miserit? Unde Evangelii praedicatio propemodum jam impleta intelligitur: in Heliae tamen qui nunc venturus est, sermone complebitur; tribus enim et senis annis primum Antichristum, deinde Christum adesse praedixit: qui quamlibet pari tempore regnaturus per Apocalypsin designetur, breviandos tamen ejus dies in Evangelio Salvator insinuat, ne intolerabilibus malis per diuturnitatem caro victa succumbat: sic enim ait: Et nisi breviati fuissent dies illi, non esset salva omnis caro (Ibid., 22). Non quod dierum ac noctium fixa ab initio constitutio sit mutanda, aut currentium temporum horis spatia recidenda; sed sicut per Nathan denuntiata populi caedes pro tribus diebus tres tantum horas divina miseratione promeruit; ita exsecrandi temporis regnum non spatio credimus minuendum esse, sed numero; nec divinae ordinationi modum, sed furentis imperiis imponendum; ut in resurrectione post tanti certaminis pugnam, et devotio fidelium, et perfidia non lateat impiorum; dum et antiqui hostis brevis dominatio pellitur, et Dei advenientis reverentia sanctorum confessionibus honoratur.
CAPUT IX. Quibus Scripturis sit resurrectio repromissa. APOLL.--Quantum videtur, et patere sollicitorum mentibus credo, ambiguae praedicationis obscuritas absoluta est, et tota in planum supremi temporis missa cognitio; praecipue cum astipulantibus quae aguntur dierum malis clara sit ratio, nec aliud superesse merito credatur, quam ut annuntiaturi prophetae praesentia demonstretur. Nunc vero unum hoc consummatis interrogationibus praesta, ut resurrectionem ex Dei possibilitate jam creditam doceas et promissam; ne tantae admirationis magnitudinem sine auctoritate coelestium statutorum assertio nuda contigerit; sed libellis prioribus intimata praesentis eruditione firmentur, gaudium allatura credentibus, disputationem dubiis ablatura, dum et possibilem ex Dei potentia fatebuntur, et faciendam ex ejus promissione cognoscent.
ZACCH.--Tam plena est divinae miserationis erga homines liberalitas, ut ea quae fragilitas terrena vix credit, probare voluerit antequam facere, ac prius veris confirmare credentes, quam probare dubiis credituros: nam cum hanc muneris sui partem totis admodum Scripturarum voluminibus indiderit, speciali per Ezechielem monstravit effectu, facilius homines suscitari a se posse quam facti sunt, frustraque quasi perditos hic lugeri, quos non sit impossibilitas ulla restitui. Ait enim: Et tulit me spiritus Domini: et ecce facies campi, et haec erat ossibus plena. Et circumduxit me in gyrum eorum; et ecce arida nimis. Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, tu scis, Domine. Et ait ad me: Prophetiza super ea, et dic: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego adduco super vos nervos et viscera, et obtegam vos cute, et dabo spiritum vobis, et vivetis. Et ecce os ad os conveniebat, et super ea nervi, et viscera nascebantur, et cutis desuper ascendit; et jacuerunt sine spiritu. Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, spiritui, et dic: Hoc dicit Dominus spiritui: A quatuor angulis coeli veni, spiritus, et insuffla ossibus istis et vivent. Et factum est: et steterunt pedibus suis congregatio nimis multa. Et ait ad me: Fili hominis, ossa haec domus Israel est. Qui dicunt: Vana est spes nostra nimis; interivimus. Et scient quod ego sum Dominus, cum educam eos de sepulcris et vivificabo populum meum, et ponam illos in terra ipsorum, et faciam haec, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 1 14).
Unde Salvator Sadducaeis resurrectionem non credentibus ait: Quomodo legistis, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est utique Deus mortuorum, sed vivorum (Luc. XX, 38). Apostolus autem sub elementorum comparatione, meritorum quoque distantiam praedicavit, dicens: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Joannes vero etiam eos quos mare fluctibus tegit, astruit reformandos, dicens: Et mare reddet mortuos suos (Apoc. XX, 13). Tunc illud David canentis implebitur: Deus manifeste veniet, et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Unde in Epistola sua Petrus: Quales nos, inquit, oportet esse, fratres, in die illa, cum coeli magno impetu transcurrent, et elementa ardore solventur (II Petr. III, 6)? Tunc illud sancti Apostoli vocibus deprometur: Ubi est, mors, aculeus tuus? absorpta est mors in victoria tua (II Cor. XV, 55). Et qui nunc lacrymosis seminibus justitiae vias implent, pretiosae mortis manipulos referentes, sublimium coronarum honore fulgebunt. De quibus scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). Et iterum: Exsultabunt ut vituli ex vinculis soluti (Malach. IV, 2). Et sicut scintillae inter arundines discurrent. (Sap. III, 7). Hi statuta coelestis throni sede Domini invitabuntur affatibus: Venite, benedicti Patris mei; accipite regnum quod vobis paratum est ante constitutionem mundi (Matth. XXV, 34). Illa impios sententia persequente: Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 14)? Id est, jam non subditus ut crucifigi a negantibus possim, sed paterna quam cernitis majestate subnixus, qui ex infirmitate carnis mortuus fueram, vivo ex virtute Dei, solioque aeterni judicis praesidens, non alia quam in Evangeliis praedixeram inimicos meos definitione condemno: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); ubi est fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 13).
Haec sunt quae moneri nostra voce te liceat: haec mentis et corporis labore fugienda sunt, et illa quae electis parantur adeunda, quorum magnitudinem formamque non quaeras: erit enim: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Sed si inaestimabiles quarumdam regionum amoenitates, odoresque vix creditos aut audimus, aut cernimus; si quibusdam gentibus auro turbidi fluunt amnes, et gemma pro lapide est; si passim cinnamum et amomum nascitur vulgo; si denique mollia redolentibus thura, et pretiosa balsamis ligna rorantur; si nobis etiam sub corruptibili aere lilia picta sic candent, nec sui imitationem quolibet habitu aut odore permittunt: quid aeternarum divitiarum habiturae sint gratiae, quid splendor coelestium dignitatum, eloqui sermo sensusque non praevalet: hoc tantum indubitanter accipias, nil illic necessarium, nil defuturum, sed omnium omnibus Deus laetitiarum inaestimabilium novitate generabit, quod dignum praesentiae suae possessione judicetur.
Nunc, inquam, mea qua potui instructione munitum indesinenter admoneo, ne aratrum culturae Dei ponens omissa respicias, aut ad propositum contendens bravium, cursum propositi ferventis retardes. Nisi peractus agon sit, palma non sequitur: nec nisi certamine consummato insignis gloriae praestatur triumphus. Unde in Salomone: Laus in exitu canitur. Et in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Fiat ergo fides tua felix, ac semper informatoris tui ad Deum memento, nec nimis saeculi aut malorum imminentium terrore movearis. Adjutor in omnibus Deus est, illoque virtutem spiritus ministrante inundatio tempestatum in leves defluet spumas; modo ut prima praestantis conscientiae arma non desint; ac si necessitas denuntiatae tribulationis advenerit, hostem confessio firma sustineat: dabit credenti in moerore patientiam, qui se praebiturum et verba promisit; opemque martyrii benignus impertiet, qui ut honorem nominis sui etiam morte tueremur, admonuit dicens: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam salvam faciet eam (Luc. IX, 24). Et iterum: Qui reliquerit uxorem, filios, parentes, et omnia quae habet propter nomen meum, in saeculo centuplum accipiet in futuro autem centuplum insuper et vitam aeternam (Matth. X, 30). Ad hoc tamen tentari paulisper cognitos sinens, ut eodem perfuncti examinis labore sibi placeant, et illic justitia sic muneretur afflictos, cum judicare coeperit persequentes.
CAPUT X. Oratio ad Deum APOLL.--Consummatus in interrogationibus ordo est, et vota in responsionibus plena, devotioris fidei ignem decursis Scripturarum testimoniis excitarunt: habes promptum institutionis tuae fructum, et nisi infirmitas carnis officiat, paratam spiritus voluntatem: ille tantum efficiendi substantiam praestet, qui magna cupere se donante permisit. Quid enim quandoque in pulverem redigendo praecipua corpori cura? Quid molles sine exercitio meritorum proderunt somni? Quid quaesitus magno labore vel pretio saeculi honor, et ciborum blandities peritura post fauces? Nulla est illic acceptio personarum, nec sequentur exstinctos onera facultatum: nudi introivimus in hunc mundum, nudi necesse est exeamus; ac sicut David ait: Dormient viri divitiarum, et nil invenient in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Et secundum Salomonem a multis talia sunt dicenda: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 8). Devinctam tu potius cultibus tuis mentem creaturarum omnium formator institue, et qui solus renum scrutator et cordis es, perfice quod in votis est, ut cum elevaveris confringere terram, cum sicut liber plicabitur coelum, terribilique incendio cuncta solventur, sit primum fidei integritas supplicanti, nec conscientiam desperatio ulla confundat: tum sub conspectu majestatis tuae assistentium angelorum innumeram multitudinem post magnos patriarcharum honores et coetus splendentium prophetarum, post sublimes apostolorum thronos et beatorum martyrum exercitus coronatos, felices perinde confessorum catervas, atque impollutorum agmina sacerdotum subsequens famulum turba suscipiat, vitaeque istius, si quae sunt maculae, labor verae perfectionis emundet: si vero indulgere pauperi perennium munerum largitor annueris, ut probatio catholicae confessionis et morte proveniat, vel quod lubricae conversationis actus infirmior fortasse non praevalet, devotio sanguinis pura sanctificet: erit ut in aeternum munere tuo gaudens vere me in laudibus tuis cantasse reminiscar: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13).