Contra Adversarium Legis et Prophetarum/I

E Wikisource
II 

1             CONTRA ADVERSARIUM LEGIS ET PROPHETARUM LIBRI DUO

2             LIBER PRIMUS

De suscepto operis consilio et argumento.

  1. 1. Libro, quem misistis, fratres dilectissimi, nescio cuius haeretici invento, sicut scripsistis in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio responderem, prius quaesivi, cuiusnam esset erroris. Non enim soli Manichaei legem prophetasque condemnant, sed et Marcionistae et alii nonnulli, quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem, cuius nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem; cum Manichaei, quamvis librum Geneseos non accipiant atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum etsi ex aliena natura atque materia confiteantur. Sed quamquam non mihi apparuerit, cuius sectae sit iste blasphemus, defendenda est adversus eius linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur. Et quoniam se quoquo modo christianum videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia, etiam scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est, ut ostendatur in reprehensione veterum inconsideratius quam versutius insanire.

Quod pius poterat ore religioso, quaerit iste impius ore sacrilego.

  1. 2. Ac primum, quod pius poterat religioso, quaerit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram 1, quamquam non addiderit terram, de qua post loquitur. Quaerit ergo: " quo principio? Eiusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? ". Cui respondetur, quia nec Deus esse coepit nec eum vacationis suae taeduit, qui neque aliquando non fuit nec cessando torpuit nec operando laboravit nec sine caelo sedis indiguit nec facto caelo sedem tamquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo, quod sunt omnes sancti et angeli et homines, sic impertire habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum, quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum, sine qua beatus esse non possit 2. Aut ergo sic intellegendum est quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, ut principium sit, ex quo esse coeperunt; non enim Deo coaeterna semper fuerunt, sed facta initium, ex quo esse inciperent, acceperunt. Aut certe quia in principio sibi coaeterno fecit Deus caelum et terram, hoc est in unigenito Filio 3. Ipse est enim sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 4. Et Deo qui fecit caelum et terram, dicitur in psalmo: Omnia in sapientia fecisti 5. Aut si de psalmo iste non vult accipere testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso condita sunt omnia, in caelo et in terra, visibilia et invisibilia 6.

Deus nec coepit esse nec desinet.

  1. 3. Deus igitur nec coepit esse nec desinet, sed opera eius quaedam incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia; quaedam incipientia permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam percepturi sunt, vita aeterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nec ipsum potuit attendere numerum, cuius initium est ab uno et finis in nullo. Nullus quippe numerus quamlibet magnus vel dicitur vel si iam dici non potest cogitatur, cui non addi possit ut maior sit. Et puto quod iste quamlibet haeresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo utique beatam, cuius tunc poterit esse principium, cum vitae huius miserae finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa, quam non negat habituram vel habere principium, utrum habitura an non habitura sit finem? Si dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quod ausus est dicere nullum esse sine fine principium?

Olim ex initio factum est; ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium.

  1. 4. Quaerit etiam: " Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? ". Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum aut ideo non debuit hoc bonum fieri, quia non est aequale facienti. Quod autem quaerit, cur non istud olim ex initio factum sit, responsum habeat: immo vero olim ex initio factum est; ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium. Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est: In principio fecit Deus; quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit, cum ipse rursus quaerat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram 7, argumentatur et dicit: " In principio igitur quo? ". Eiusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum vacuum esse taeduit? Ita et nos ad id quod ait: " Cur non istud olim ex initio ab eo factum est? ". Respondeamus et dicamus ei: Ex initio igitur quo? eiusne quo idem Deus esse coepit an ex eo quo illum vacuum esse taeduit? Hoc quippe illi displicet, quod non olim ex initio fecerit Deus caelum, cum dicit: " Cur non olim ex initio? ". Tamquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo ex initio, ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere caelum, diceretur ei: habet ergo Deus initium ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse est? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo fecit, id est, ex quo coepit esse quod fecit. Aut ergo Deus ipsorum nihil boni unquam fecit; aut secundum istum, quodcumque boni fecit, ex illo initio fecit, ex quo ipse est; et habenti initium metuendus est finis. Aut sanctae Scripturae verbis debet acquiescere et intellegere Deum, qui ex nullo coepit esse principio, fecisse caelum in principio, vel ex quo caelum esse coepit, vel in Filio, qui Iudaeis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit 8.

Quod ex initio quod in principio.

  1. 5. Nisi forte dicturus est aliud initium aliud vero esse principium. Si ergo ita esset scriptum: In initio fecit Deus caelum et terram, nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit: " Cur non olim ex initio factum est? ". Quandoquidem legeret: In initio fecit Deus, non existimans impium, si credatur Deus habere initium, sed non habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum 9. Cur enim non etiam hic iste dicat: In principio igitur quo? Eiusne quo idem Verbum esse coepit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: " Eiusne quo idem Deus esse coepit? ". Dicat hic si placet etiam illam definitivam suam, ubi audit: In principio erat Verbum, dicat etiam hic, si audet: nullum est principium sine fine, ut ab ipsis etiam Manichaeis, qui eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt, libentissime legunt, iudicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De Christo enim scriptum est: In hoc mundo erat et mundus per eum factus est 10.

Bonum quippe etiam non summum, immo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset.

  1. 6. Intellegat itaque Deum facere bona posse, bonis autem a se factis egere non posse, unde nec faciendis eguit, qui factis non eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed tamen bona. Bonum quippe etiam non summum, immo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia aequale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est iam non est bonum. Porro si in rebus quas condidit ea quae sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, haec facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino infimis eguisse credendus est. Quae tamen fecit tamquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Iesus, per quem factus est mundus 11 non sola caelestia, sed etiam terrestria eorumque terrestrium quae videntur exigua, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? 12 Unus ergo atque idem Deus est institutor caeli et terrae, stellarum et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in caelo et in terra, quidquid vivit in caelo et in terra, quidquid sentit in caelo et in terra, quidquid intellegit in caelo et in terra. Quae non solum illi, a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat aequalia, et ideo sunt omnia. Nam si essent aequalia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum: Et in rerum bonarum inaequalitate ipsa est iucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum est commendatio.

Non est ergo malum nisi privatio boni.

  1. 7. Ea vero, quae dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum, quae omnino extra res bonas per se ipsa alicubi esse non possunt, aut supplicia peccatorum, quae de iustitiae pulchritudine veniunt. Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam. Vitium quippe contra naturam est, quia naturae nocet, nec noceret, nisi bonum eius minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bona. Etsi non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est, non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus et quaeque superiora caelestia; mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt; si autem nocent, bonum minuunt. Etsi amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: etsi totum consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur, ac per hoc nec malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cuius bonum nocendo minuatur.

Bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt.

  1. 8. Utrum autem aliqua natura, hoc est substantia prorsus ad nihilum redigatur, disputatio subtilissima est. Sed fides veracissime Deo cantat: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es 13. Nec fecit igitur nec regit mutabilia bona nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint eis, quibus sola immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram, habent tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum. Sed maior quam humanus est sensus, quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa, quae Deo suo dicit: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti 14, quamvis amore vivendi conditionem mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse, qui reprehendit nec Deum esse credit, cuius terrena opera videt esse mortalia, eumdem sermonem suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriaeque mandaret, nisi vocibus ad sua quaeque verba pertinentibus et incipientibus tamen et deficientibus implere non posset, ita pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere quidquid oritur et moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum, si in tam magna universitate naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non permansione rerum sicut nonnulla sublimia spiritalia, sed pro decore sui generis imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?

Deus non tantum res creatas postea vidit, sed et creandas ante praevidit bonas in genere atque ordine suo.

  1. 9. Quae cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae: vidit Deus lucem quia bona est 15. Non solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit caelum, et solem et lunam et caetera sidera, verum etiam ligna et herbas et in aquis ac terris quaecumque mortalia et creavit Deus summe bonus et vidit, quia bona sunt in genere atque ordine suo. Nec timuit, qui spiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores vaniloquos et mentis seductores primitus suae deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas, quia et ipsos, in quantum homines sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant, in quantum membra corporis eorum suis distinguuntur officiis et concordissima differentia in unitatem suae pacis mirabili ordinatione consentiunt 16, in quantum anima eis naturali excellentia praestat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat 17 dissimili potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non potest, sapere atque intellegere potest, vidit Deus quia boni sunt, et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit, sed et creandos ante praevidit, et quod perversa voluntate et caeco errore maligni sunt, non ideo vidit, quod non essent creandi; praevidit enim ubi sint ordinandi, et sic eos ex eadem massa primae praevaricationis merito damnata fecit vasa irae, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiae, quo eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant 18. Magna quippe opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 19. Quid autem mirum est, quia displicet humanae stultitiae, quod opera sua placent divinae sapientiae? Quid est enim aliud: Vidit lucem quia bona est 20, nisi quia placuit ei?

Aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus.

  1. 10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum (in quo utinam opus eius displiceret ei et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte quid dixerit: " Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo eam primum videns optimam iudicaret ". Ergo et Dominus Iesus, quando auditis verbis centurionis miratus est et dixit discipulis suis: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 21, nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam primum videns optimam iudicaret. Aut vero alius eam in corde centurionis operabatur quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius est, unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est Iesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc est, sibi ea placita comprobare; quisquis autem miratur, profecto secundum consuetudinem, qua homines loquuntur, inopinatum atque improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Iesus, qui omnia praesciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quae fecit, ut hinc informaretur pietas fidelium non pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili iudicare, sed laudanti Deo credere et discere? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit 22. Vidit ergo Deus lucem quam fecit quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit, nullo modo indigeret ea luce, quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus, hinc potius intellegendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus. Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas eius ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.

Et materiam ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis, sed bona est intellegenda, formabilis id est formationis capax.

  1. 11. Quin etiam " stultitiae scribentis " assignat, " quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de tenebris ", quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras sempiternas, cum scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum 23. Ex illo ergo tenebrae esse coeperunt, ex quo confusa moles caeli esse coepit ac terrae, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur et tamquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio? Quamquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de qua in libro sapientiae legitur: Qui fecisti mundum de materia informi 24. Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est, nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tamquam a nullo facta, nec alius eam fecit, ut haberet Deus, de qua faceret mundum. Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret, inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis, sed bona est intellegenda, formabilis id est formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba. Est ergo illa formabilis, ista formata, illa, quae formam capit, ista, quae habet. Nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque enim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis, sed potius de voce fieri verba sonantia quis non intellegat?

Deus de materie informi fecit mundum, sed simul eam concreavit cum mundo.

  1. 12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam et intervallo aliquo interposito temporis formasse, quod informe prius fecerat, sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur, ita intellegendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari.

Deum verum summum et bonum fecisse cuncta, quae cernimus et quae meliora non cernimus, dubitare fas non est.

  1. 13. Sive ergo prius nomine caeli et terrae vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus, (quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus et vix utcumque intellegitur, cum res in deterius commutantur; tamquam ei propinquet quidque deformius nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intellegibilis species), sive per caelum et terram generaliter prius insinuata sit spiritalis corporalisque natura, sive aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intellegi potest: Deum tamen verum summum et bonum fecisse cuncta, quae cernimus et quae meliora non cernimus, quamvis modus quo ea fecerit comprehendi humana mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis indoctis blasphematoribus litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate agendum est, qua ista quaerenda sunt et inter pacificos Dei filios 25 disputanda.

Pater lux, eiusque splendor unigenitus Filius.

  1. 14. Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire " summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis ", primo audire ab eo vellem, cuius lucis existimet esse splendorem summum Deum, utrum et ipsa lux Deus sit, et utrum patrem intellegat lucem, eiusque splendorem unigenitum Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sed quod eum, quem credit esse lumen de lumine, vel incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi, improbo et culpo, cum ibi legat: Mundus per eum factus est 26, ubi legit: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 27. Improbo etiam, si nescit, magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur, ut decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum: Accedite ad eum et illuminamini 28, et Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos 29, et Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem 30. Neque enim hoc orabat homo utique mortalis, ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret optabat, sed eos utique oculos illuminari sibi petebat, de quibus Apostolus dicit: Illuminatos oculos cordis vestri 31.

Filius est dies ex die, lumen de lumine, salutare Dei.

  1. 15. Porro si huic displicet lucem initium sumpsisse de tenebris - etiam hoc enim verbis garrulae vanitatis exagitat -, eidem Apostolo hoc dicat, qui scribens ad fideles ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 32. Quis enim hoc fecit, nisi ille, qui cum tenebrae essent super abyssum dixit: Fiat lux. Et facta est lux 33? Quod apertius alio loco idem Apostolus expressit dicens: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris 34. Si autem hoc putat Scripturis deesse propheticis, quod Filius sit lumen de lumine vel splendor lucis, legat, quod in eisdem Litteris legitur de Sapientia: Candor est enim lucis aeternae 35, aut illud in prophetico psalmo: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra, cantate Domino et benedicite nomen eius, bene nuntiate diem ex die salutare eius 36. Quis est enim dies ex die, nisi Filius lumen de lumine? Salutare autem Dei esse Christum legat in Evangelio dicente simeone sene, quando illum cognovit in manibus matris, carne minimum, spiritu maximum, acceptoque in manus suas ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 37.

Primo confitebitur a luce summa, quod est ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen.

  1. 16. Hic si responderit aliam esse lucem, de qua dictum est: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 38, quia spiritalis lux mentis est ista, non carnis, aliam vero illam, de qua scriptum est: Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux 39, quae ad oculos pertinet corporales, primo confitebitur a luce summa, quod est ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen. Deinde unde scit etiam qualis et quanta sit? Postremo utrum spiritalis an corporalis? Nisi forte fideles homines, qui quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino 40, possunt iam merito ipsius fidei lux vocari et angeli non possunt, qui semper vident faciem Patris 41? Unde ergo scit, utrum talis lux primitus facta sit? Unde scit, quomodo in illa luce vespere et mane 42 possit intellegi? Quomodo denique senario numero praesentata fuerit operibus Dei, et in ea septima requieverit Deus, unde ad istos dies nobis notissimos, qui solis circuitu revolvuntur, septenarii ipsius numeri quaedam forma translata est? Sed etsi lux facta est corporalis, unde novit, quomodo esse potuerit ante solem et ante firmamentum, quod caelum postea nuncupatum est 43, remota ab aspectibus terrenorum in superioribus partibus mundi, ut solus Deus inter illam tenebrasque divideret? Nam inter istas tenebras, quae nobis faciunt notissimam noctem, et lucem, quae nobis facit notissimum diem, luminaria nobis visibilia, ut dividerent, imperavit 44. Quis autem ferat, quamvis non sit indignandum potius quam ridendum, indicare istum nobis, quod " diem horae designent, horas autem sol discernat atque disterminet " et velle ut credamus, " quod Moyses ista nescierit, et ideo diem antequam sol fieret nominaverit 45 "? Sed conveniant homines ad librum istius audiendum et proponatur eis, quid sit credibilius, utrum istum nescire quamdam lucem et quemdam diem, quem sciebat Moyses, an Moysen nescisse istam lucem ac diem, quem non solum iste, verum etiam qui verba eius non intellegunt sciunt.

Species duorum gravium elementorum, humoris et humi.

  1. 17. Quid quod etiam " de aquarum congregatione " ingerit nescio quis imperitissimus quaestionem? Immo vero non quaestionem, sed reprehensionem, tamquam " non recte dictum sit: Congregentur aquae in congregationem unam et appareat arida 46, eo quod aquis omnia tenebantur ": ignorans quemadmodum aqua in aerios vapores tenuata rarescat et nebulosa caligine multum occupet spatii, exiguum vero si congregata denseatur, nec iam levis volitet, sed gravis fluitet. Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit? Quid, si etiam divino nutu in magnos sinus terra subsedit atque ita, quidquid naturae humidae per totum eius iacebat, in partes concavas confluens recessit a ceteris et quod operiebat aperuit congregata in humiliora succumbentia, qua mare interflueret et circumflueret, atque altiora deserens, qua orbis emineret? Omitto quod potest hic intellegi significatum esse, quod informis illa materies aquae vel abyssi vocabulo insinuata sit et species acceperit duorum istorum gravium elementorum, humoris et humi, et ideo dictum esse: Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est. Appareat autem arida, quia immobilis fixa est. Nam illud quod magis propheta libri huius auctor intendit, ut eius narratio rerum factarum esset etiam praefiguratio futurarum, non est contentiosis et infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quaerentibus pateant, ne temere tanta reprehendatur auctoritas, unde iste nisi diabolico instinctu in eis rebus eligit calumniari, quas non est idoneus perscrutari?

Poena primo inoboedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non oboediatur nec a semetipso.

  1. 18. Quod vero " in hominis conditorem Deum " caecus et ingratus invehitur et audet dicere ei, qui se finxit: " Quare sic me fecisti? ", cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum praecipitis mentis audacia est. Sed vasa irae permittuntur ista garrire, ut tamquam de neglegentiae somno excitentur vasa misericordiae 47 et studio respondendi pestilentibus maledictis adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit iste " hominis conditorem, quia prohibuerit eum sumere cibum dignoscentiae boni et mali 48, tamquam eum pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei negasset cui potestatem dedisset in bestias 49 ", quo solo homo superat bestias. Quam necessarium est vitae bene agendae, quod discimus quaedam infeliciter disci et felicius nonnulla nesciri? Morbos enim et dolores quanto felicius nesciremus? Si ergo medicus nos ab aliquo cibo prohiberet, quo accepto aegrotaturos esse praesciret et ob hoc appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo quod per ipsum homo, cum aegrotare coepisset, experiendo dignosceret, quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem, quod utique melius ignorasset et in illa quam perdidit sanitate mansisset credens medico per oboedientiam, non morbo per experientiam, numquid talem medicum invidisse nobis eiusmodi scientiam diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laude dictum est de Domino Iesu Christo, quia non noverat peccatum 50. Non ergo noverat hoc malum atque ideo illam, unde Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. Hic si quaeratur: Quomodo quod non noverat, arguebat? Neque enim peccata non arguebat: Omnia autem, quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a lumine manifestantur 51. Quomodo igitur a quo arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur: et noverat et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinae sapientiae credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia, quae fit per experientiam, praecepto Dei oboediens temperaret. Sic enim malum nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim facere potuit voluntate inoboedientiae, nisi quod ipse pateretur lege iustitiae. Haec est namque poena inoboedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non oboediatur nec a semetipso. De qua re uberius in aliis et maxime in quarto decimo libro de civitate Dei disputavimus.

Oboedientia commendatur, quae maxima est virtus.

  1. 19. Nunc autem breviter respondemus ad id quod ait iste, "hominis institutorem a magno bono prohibuisse quem fecerat, dum eum pecori similem sine dignoscentia boni et mali 52 esse voluisset ". Haec enim dignoscentia non est beati hominis sapientia, sed miseri experientia. Unde lignum nomen accepit, a cuius cibo est homo prohibitus, ut oboedientia commendaretur, quae maxima est virtus et, ut sic dixerim, omnium origo materque virtutum in ea natura, cui sic datum est arbitrium liberae voluntatis, ut eam tamen necesse sit vivere sub potestate melioris. Quamquam non defuerint, quibus visum est illam dignoscentiam boni et mali magnum aliquod bonum fuisse, cuius capaces nondum fuerunt, qui hanc usurpantes contra vetitum, per inoboedientiam peccaverunt.

Deus de humano genere iuste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam, gratia sua factam, in aeternum regnum se translaturum esse testatur.

  1. 20. Quibus autem videtur sic hominem fieri debuisse, ut peccare nollet, non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo desipiendum est, ut homo videat melius aliquid fieri debuisse et hoc Deum vidisse non putet, aut putet vidisse et credat facere noluisse, aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat rationalem creaturam illam esse meliorem, quae nulla inoboedientia deserit Deum, quam istam, quae ita deseruit, sciat quisquis hoc sapit nec illam deesse caelestibus rebus quae nunquam deserit Deum, nec istam ita esse factam, ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum. Et quia voluntate deseruit, nihil ex hoc diminutum sapientissimis dispositionibus Dei, qui et malis bene et perversis recte utitur et de humano genere iuste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam non eius merito, sed gratia sua factam, in aeternum regnum se translaturum 53 esse testatur.

Deus nec ignarus fuit hominem peccaturum, sed simul etiam, quid iusti et boni fuerat et de peccante facturus, praescivit.

  1. 21. Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem usurpato dignosceret a quo bono cecidisset et in quod malum incidisset, appellavit lignum dignoscentiae boni et mali 54. Cur enim occultaret, de quo mandatum dabat et per quod oboedientiam commendabat? nec ignarus fuit hominem peccaturum, sed simul etiam, quid iusti et boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate praescivit. Nec instituit quod obesset, si homo sibi obesse noluisset, sed potius instituit quod prodesset, quia homo non sine bona mercede oboedientiam custodisset et non sine utili exemplo, ut eam sancti eius posteri custodirent, poenas inoboedientiae persolvisset. Nec voluit quod non potuit, hoc enim voluit, ut aut oboediens homo esset aut inoboediens impune non esset. Nec infructuose voluit quod homo non fuerat servaturus iubere, quia poena contemptoris docuit alios oboedire. Nec in homine pars Dei restitit Deo, quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa nec ab aliquo decipi nec ad aliquid male faciendum sive patiendum ulla necessitate compelli nec in melius vel deterius mutari omnino potuisset.

Anima non est pars Dei nec de substantia et natura eius creata sive prolata, sed ex nihilo facta est.

  1. 22. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit factus est ab ipso, non de ipso. Quia nec hominis flatus hominis pars est nec homo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et effuso. Deus vero et de nihilo et vivum rationalemque potuit, quod non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in eius faciem sufflavit et factus est in animam vivam 55, sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare, animam tamen non esse partem Dei nec de substantia et natura eius creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam dubitare fas non est.

Nullo modo deciperetur homo, si non in se exaltato corde recessisset a Deo.

  1. 23. Non itaque, sicut ait iste blasphemus, " invenitur serpens loco meliore quam Deus, quia praevaluit decipere hominem quem fecerat Deus 56 ". Nullo enim modo deciperetur homo, si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe quoniam divina est illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor 57. Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo deseritur et in se tenebratur 58. Quid autem mirum, si dum tenebratur, nescit quid sequatur, quoniam non a se ipso lumen est, sed ab illo illuminatur 59? Quod ergo Deus semper invictus sit 60, etiam homo victus ostendit, quia victus non fuisset, si ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis deceptor, cum a semetipso sit etiam ipse deceptus? Unde et ille qui decepit et ille quem decepit ambo decepti sunt recedendo ab eo, qui non potest decipi; et ambo sunt victi recedendo ab eo, qui non potest vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur, quia tanto est inferior quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri prius inferendo vincere videtur, amplius ipse bonum amittendo vincatur, nec fieri potest ut ei sit locus melior, cum causa sit peior. Et quod ad tempus praevaluisse visus est diabolus homine superato, etiam sic in aeternum victus est homine reparato 61. Nec Dei confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis 62. Sicut Apostolus ubi dicit: Donate mihi hanc iniuriam 63, utique a contrario vult intellegi, si adsit pronuntiator doctus, non calumniator indoctus.

Quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est insipientia, huius rei significandae gratia lignum vitae in paradiso.

  1. 24. Porro autem cui displicet peccator prohibitus a ligno vitae, quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo et alio quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset, sed quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est insipientia, huius rei significandae gratia lignum vitae in paradiso fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus traditus est morti, consumendus aetate 64, quod nequaquam illi accidisset, si semper eodem cibo frueretur, significatum est, quod prius ab spiritali vitae ligno propter peccatum anima eius exclusa est et ista quadam sua interiore morte iam mortua. Nam de sapientia scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam 65. Quod iste non intellegens ait: " Quatenus ergo ante maledictum immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore cibum sumpserat? ". Quasi aliquis ei dixerit aut in illo libro alicubi legerit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris vitae. Quin potius intellegendus est, quoniam inde illi vita in corpore perpetua suppetebat, ne vetustate consumeretur aetatis, ad hoc inde prohibitus, ut ex peccati poena iam illi esset necessitas mortis.

A ligno vitae significabatur sapientia.

  1. 25. " Quomodo ", inquit, " ex Dei maledicto mori coeperit, cum vita ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? ". Quasi optaverit ei Deus mortem, sicut homo homini; ac non Dei verba ad sententiam pertinent punientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali fuit a vitae arbore separare, cum iam fuisset spiritaliter mortuus, animo utique separatus ab alimento sapientiae. Deus itaque, quid ei contigisset in animo, significare voluit separando eum a ligno vitae, quo significabatur sapientia.

Esse cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno.

  1. 26. " Sed ista ", inquit, " arbor quae in paradiso vitae fructus ferebat, cui proderat? ". Cui, nisi prius illis primis hominibus, masculo et feminae, qui in paradiso fuerant constituti 66? Deinde istis de paradiso pro merito suae iniquitatis eiectis mansit ad memoriam significandae spiritalis arboris vitae: quod est, ut diximus, ipsa sapientia, beatarum cibus immutabilis animarum. Utrum autem illo cibo nunc vescatur aliquis, nisi forte Enoch et Elias 67, non temere asseverandum puto; ligno tamen illo vitae, quod est in spiritali paradiso, nisi alerentur animae beatorum, non pro munere pietatis et fidelissimae confessionis latronis animae credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 68. Esse autem ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno. Ipse est quippe sapientia, de qua, ut superius commemoravi, scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam 69.

Salubriter non solum bonitatem verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur.

  1. 27. Numquidnam et hoc refellendum est, quod velut acute, ut sibi videtur, irridet? Primo, " Deum non praescisse quod contigit ", deinde, " implere non valuisse quod magnopere cogitavit ", tertio, "ad maledictum se convertisse superatum ". Unde scit Deum non praescisse quod contigit? An quia contigit? Quin immo si non contigisset, nullo modo id praescisset futurum, quia non erat futurum. Aut si putat propterea non praescisse, quia si praescisset, ne contingeret providisset, potest hoc et de Christo dicere, qui talentum dedit homini nihil acquisituro 70; quod propterea utique dederat, ut eius augeretur pecunia, quidquid est quod illa significat. Ergo quia contigit, ut ille sua pigritia nihil acquireret, hoc non praescivit ille qui dedit? Dicere etiam potest non implesse de hoc lucro Christum quod magnopere cogitavit. Potest et illum tertium, " ad maledictum se convertisse superatum ", quoniam dixit: Ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores 71. Sicut de Adam dictum est, ut a ligno vitae separatus morte etiam corporis plecteretur 72. Huic enim homini diserto deficientis maledictum videtur potentis imperium. Dicat ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spiritali pecunia non potuit quod cupiebat efficere. Dicat aemulum ac malitiosum, quod servo suo inviderit lucem ac salutem, quem proici iussit in tenebras, ubi esset fletus et stridor dentium 73. Si autem de Christo ista non dicit, ne hoc modo se indicet non esse christianum, cur audet dicere de hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de hominis redemptore 74 et, si eius praecepta contempserit, poena aeternae mortis ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in Christum haec maledicta nesciens iste iaculatur? Quandoquidem ille ait: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 75. Quid enim Pater sine Filio vel tunc fecit vel unquam facit? Si ergo salubriter non solum bonitatem verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur, unde Apostolus eodem loco utrumque commemorat dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei 76, quid est quod iste insanus et praeceps, cum christianum esse se iactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo invenit Apostolorum; quoniam idem Deus est de illorum et istorum?

Deus nec futurorum improvidus dicitur, nec impotens, nec aemulus ac malitiosus.

  1. 28. Quod autem de isto commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores 77 severitas Dei, ubi nec futurorum improvidus dicitur, quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens, quia ut bene ageret non ipse rexit, ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus, quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum, quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidelis lector advertere. Hoc ergo etiam de diluvio. Neque enim Dominus Iesus non tale aliquid futurum in suo praenuntiavit adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe: manducabant, bibebant, novellabant, aedificabant, nubebant, uxores ducebant; venit diluvium et perdidit omnes: sic erit et adventus Filii hominis 78. Hoc et de obduratione cordis pharaonis 79. Neque enim Novi Testamenti litterae non dicunt de quibusdam: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt 80. Hoc de spiritu mendaci, quem Deus, qui bene utitur etiam malis, iustissimo iudicio ad impium regem decipiendum misit, sicut Michaeas propheta sibi in visione prophetica demonstratum esse testatur 81. Neque enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se sciret verissime dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati 82. Hoc de facto per Moysen, cui Deus dixit: Accipe omnes duces populi, et victima illos Domino contra solem 83, hoc est in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens impios 84. Neque enim et Dominus Iesus non dixit: Eos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me 85. Ubi profecto, quia mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et metuenda quam corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam 86.

Testamenti utriusque unus est Deus, semper misericors.

  1. 29. Huius generis mortes, per quas animae mittuntur in gehennam, si quis fideli mente ut dignum est cogitaverit, valde viliter aestimabit quamlibet ingentissimam stragem et sanguinis fluvios mortalium corporum, et quomodocumque quandocumque moriturorum. Quas caedes iste exaggerans et scholastica vanitate describens ad blasphemandum Deum, qui talibus mortibus eos, quibus huiusmodi terror utilis fuerat, flagellabat, horrorem incutit mortalibus sensibus et aliquid se agere putat calces adversus stimulum iaciendo 87, ut cum de morte carnis accusat Dei providentiam, morte cordis mittatur in gehennam. Quis autem utriuslibet sexus homo non mallet gladio trucidari, etiam illo modo, quo trucidavit sacerdos phinees fornicarios, in ipso complexu nefariae voluptatis, terribile constituens adversus exsecrandas libidines ultionis exemplum 88, propter quod maxime Deo placuit: quis, inquam, non mallet tali genere mortis interfici, quis non postremo igne consumi vel ferinis morsibus per ipsa pudenda laniari, quam mitti in gehennam ignis aeterni 89? Cur igitur Deus christianorum peccantes talibus mortibus puniat, ut post corporis interitum transitorium sequatur in gehenna sine fine supplicium, nisi quia Testamenti utriusque unus est Deus? Nam possent Iudaei dicere adversus huius impietatem, quantumlibet exaggeret bella, caedes, vulnera, funera, sanguinem, longe incomparabiliter Deo nostro Deum se habere mitiorem, longe scilicet mitius punientem transitoriis mortibus corporum quam flammis perpetuis gehennarum.

Non Deo sed populo religio pietasque prodest.

  1. 30. At enim " propterea videtur " huic " Deus Legis et Prophetarum ", qui unus et verus est Deus, " crimine crudelitatis arguendus, quia propter levissimas causas vel etiam erubescendas poenam mortis vel corporalis inflixit, quod David populum numerasset 90, quod infantes ", sicut iste dicit, " filii Heli sacerdotis, de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent 91 ". Qua in re non disputo, quantum et quam perniciosum elationis vitium tam sancto viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit eorumque mortibus non aeternis, sed iamiamque humana conditione venturis et celeriter transituris, fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus. Nec dico filios Heli non fuisse infantes, ut iste loquitur, nesciens quid loquatur, sed eius aetatis, qua possent et deberent, pro sacrilego ausu, quo se Domino Deo in sacrificiis praeferebant, digna coercitione cohiberi; quod neglectum Deus non sibi consulens, sed populo, cui religio pietasque profuisset, bello etiam vindicavit: ubi Dei timorem potuerunt augere victuri, per eorum mortes, qui fuerant, etsi senescerent, post non longa temporum spatia morituri. Mortibus quippe corporum legimus alios etiam mortuos, propter non sua, sed aliena peccata 92: ubi magis est in dolore cordis plaga viventium quam in resolutione carnis poena morientium; ubi animae de corporibus exeuntes suas causas habent vel malas vel bonas, non propterea gravatae, quia exutae; animarum vero morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum existimet iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus est homo non habens vestem nuptialem 93: puto, si humana consideratione ista metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut plurimum invitantis indignatio protenderetur, vestem mutare compelli: et tamen dictum est: Ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 94. Sed dicet: Non levem culpam significat vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt rerum. Sic ergo et sacrificia visibilia, cum sint in terrenis rebus exigua, magnarum quoniam divinarum signa sunt rerum, in quibus filii sacerdotis se ipsi Deo, cuius honor in sacrificiis attenditur, praeferebant. Non autem ille conviva se praetulit sponso, sed tantum non congruit, qui nuptialem tunicam non habebat. Verumtamen inter ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intellegit, qui corporalibus et temporalibus spiritalia et sempiterna praeponit.

Testamenti utriusque unus est Deus, et ibi et hic fidelis, nusquam crudelis.

  1. 31. Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi veteri comparans Dominus et non illud malum quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebat, perfectius esse contestans: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit racha, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis 95. Quid tam parvum in peccatis, quam fratri dicere fatue? Quid tam magnum in suppliciis quam gehenna ignis? Si in Lege et Prophetis iste invenisset aliquem, quoniam dixisset fratri suo fatue, lapidari iussum fuisse divinitus, quantae Deum crudelitatis argueret? Quis non autem non dico lapidari, sed per singulos artus, immo per singula corporis frustra paulatim atque minutatim vivens et sentiens dilaniari consumique maluisset, quam gehennae ignibus mancipari? Absit tamen, ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis Deum intellegens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege terrentem carnalibus, in Evangelio spiritalibus poenis et ibi et hic fidelem, nusquam crudelem.

Non mirum est, quod tantae sterilitati velut infructuosarum arborum ignis aeterni supplicium praeparatur.

  1. 32. Quid illud? Nonne si a Christo linguam reperiret alienam in eumque blasphemam et qualis est huius impia garrulitate damnabilem, acerbius et amarius exagitaretur, quam quod iste de obsonio sacrificii praegustato corporalem temporalemque poenam pro sacrilegio sic indignatur ingestam, ubi venturum se Dominus et ad sinistram positis Gentibus minatur esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 96? Huius tanti supplicii quaeris causam? Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare 97. Ecce pro esca temporali non ablata, sed non data aeternum et horrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas veritatem. Perparvum est enim quod in eleemosynis datur; sed cum pie datur, aeternum inde meritum comparatur. Et ideo potius, quia parvum est quod datur, magna impietate non datur. Unde non mirum est, quod tantae sterilitati velut infructuosarum arborum ignis aeterni supplicium praeparatur. Si autem consulas hominem, ut de suo respondeat tibi: Omnis homo mendax 98, contemnit culpam, exaggerat poenam; illam quippe non videt mente carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe mitioribus quam leguntur in Evangelio corporalibus poenis. Quod enim diluvium comparari aeternis ignibus potest? Quae caedes, quae vulnera, quae corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti quattuor milia 99 cadentium tanto buccarum strepitu inflat insanus, quasi non innumerabilia milia cottidie moriantur toto orbe terrarum? Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit, quot milia stabunt ad sinistram ex omnibus Gentibus, quae sempiternis damnanda sunt ignibus?

Offendit ipsum Christum, qui accusat Deum Prophetarum.

  1. 33. Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, quasi "confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam: Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum 100 ". De quibus verbis sic iste accusat " Deum ", velut " semper humanum sanguinem esurientem " quasi dixerit: " Inebriabo me sanguine "; aut: " manducabo carnes de sanguine vulneratorum ". Sed quantumlibet hanc utilem " Dei comminationem tamquam facinoris avidam et ", ut dicit, " in sola crudelitate malis tantummodo gloriantem ", vanus et vesanus exhorreat; quid aut quantum valet verbis comparata dicentis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 101? Ibi non sanguine inebriabuntur sagittae, sed non satiabuntur membris omnibus flammae; nec carnes gladius manducabit sensum doloris citius auferens mortuis quam inferens vulneratis, sed nemo cruciatibus saltem moriendo subtrahitur, ne in moriente simul etiam ipsa poena moriatur. Cur non hic dicit: Colendum ne istum an potius exsecrandum fugiendumque esse dicemus? An timet de Christo ista dicere, ne ipsius ignis aeterni supplicium non evadat, quo ille impios praeparat mittere, et ignorat miser haec dicendo de Deo Prophetarum de ipso se dicere, cuius tam tremendam severitatem in Evangelio formidat offendere?

In V. Testamento intelligimus Christum promissum, in Novo accipimus redditum.

  1. 34. Reprehendit etiam, quod " poenas impiorum significatas per uvam fellis et botrum amaritudinis et furorem draconum atque aspidum collectas dicit esse Deus apud se et signatas in thesauris suis, reddendas in tempore, cum lapsus fuerit pes eorum 102 "; ignorans thesauros hic appellatas occultas dispositiones Dei, qui disponit reddere unicuique secundum opera eius. Unde Apostolus dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 103. Apud quem sibi enim thesaurizat iram cor impoenitens, nisi apud eum qui vivos est iudicaturus et mortuos 104? Neque enim nesciunt etiam illi veteres libri thesaurum desiderabilem, de quo ibi scriptum est, quod requiescat in ore sapientis 105. Et in Proverbiis legitur, quia Deus thesaurizat diligentibus se salutem 106; et Isaias propheta dicit: In thesauris salus nostra; ibi sapientia et disciplina et pietas ad Dominum. Hi sunt thesauri iustitiae 107. Sed vaniloqui et mentis seductores adversantes litteris sacris, quas intellegere nolunt, eligunt ex eis aspera, quae ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei, et de litteris evangelicis atque apostolicis lenia, quae ibi leguntur ad commendandam bonitatem Dei, et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde quaerunt favorem; quasi difficile sit, ut quisquam similiter blasphemus atque impius eo modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri carpens de Vetere, quibus ibi commendatur Dei bonitas, et e contrario de Novo, quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus atque venosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et miserator, longanimis et multae misericordiae; qui non in finem irascetur neque in aeternum indignabitur; qui non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur timentes se 108; qui dicit: Nolo mortem impii, quantum ut revertatur et vivat 109. Non ille qui propter lucrorum avaritiam etiam eum servum, qui non perdidit talentum quod acceperat, tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus et pedibus proici iussit in tenebras exteriores, ubi esset ei fletus et stridor dentium 110, et qui hominem non habentem vestem nuptialem de convivio suo tollit et similiter alligatum simili supplicio punit 111, et qui venientibus ad se et pulsantibus et dicentibus: Domine, aperi nobis, respondet: Non vos novi 112, tantum quia oleum secum quod infunderent suis lampadibus, non tulerunt, et qui propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam 113, et qui pro temporali cibo non accepto igne damnat aeterno 114. Haec atque huiusmodi si quis vesana mente sacrilegus inde lenia hinc aspera colligat ac sic homines utrarumque Litterarum imperitos a Christo tamquam saevo et crudeli conetur avertere et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque convertere, nonne et huic ipsi, qui hoc facit Veteri Testamento, quod ab homine similiter sacrilego posset fieri Novo, impurus atque impius apparebit? Qui autem recte colit Deum, et profecto utriusque Testamenti invenit unum Deum et eiusdem unius Dei in utroque diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem, in illo intellegens promissum Christum, in isto accipiens redditum Christum.

Qui dicta tamquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nescit aut ut decipiat imperitos se scire dissimulat.

  1. 35. Nonne prius in illis veteribus libris lectum est non reddendum malum pro malo, ubi praecipitur, ut si iumentum inimici sui errare quisque invenerit, revocet domino eius, et si cecidisse in via, non pertranseat, sed levet cum illo 115? nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi 116? Nonne ibi prius homo Dei Deo suo quod ei utique scit placere dicit: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala 117? Nonne ibi prius Ieremias propheta describit sancti patientiam praebentis percutienti se maxillam 118? Nonne ibi prius per alium prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur 119? Quid est ergo quod iste blasphemus haec tamquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens aut ut decipiat imperitos se scire dissimulans? A quo tamen si quaeratur, utrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum 120, profecto turbabitur et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem pro dente 121 homini auferre, ubi mensura vindictae modum non transit iniuriae, quam propter non exhibitam humanitatem tantam reprehendere severitatem, ubi transitoria est culpa et finem non habet poena; atque ita discet, si pervicax non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis enim in Vetere Testamento propter temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem servos pariat temporalis Ierusalem, in Novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua Lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione iustitiae 122, liberos pariat aeterna Ierusalem 123, tamen et illis temporibus fuerunt iusti spiritales, quos non occidebat littera iubens, sed vivificabat spiritus iuvans 124. Unde et fides venturi Christi habitabat utique in Prophetis venturum praenuntiantibus Christum 125; et nunc sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non intellegendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli lacte nutriuntur aut tamquam palea perseverans futuris ignibus praeparantur 126. Sicut autem Deus unus et verus creator bonorum est et temporalium et aeternorum, ita idem ipse auctor est amborum Testamentorum, quia et Novum in Vetere est figuratum et Vetus in Novo est revelatum.

Quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus.

  1. 36. Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet, ut sit iniquitas impunita aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni caelorum sic dedit Christus Ecclesiae, ut non solum diceret: Quae solveritis super terram, soluta erunt et in caelis, ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ecclesia, verum et adiungeret: Quae ligaveritis in terra, erunt ligata in caelo 127, quia bona est et vindicandi iustitia. Illud enim quod ait: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 128, gravius est quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si feris subrigeretur. Nam ibi quoque subiunxit: Amen dico vobis, quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelis 129, ut intellegeretur, quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si placet: siccine mandata Salvatoris accepimus iubentis: Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam, praebete et alteram 130; et: Dimittite iniurias fratribus vestris? Ecce ab hominibus non reddentibus malum pro malo alligatur homo amarius et infelicius Ecclesiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. " Absit ", inquit, " ut hoc dicam, quoniam christianus sum ". Hoc si vere esset, nec illa dixisset. Quoniam Deus Prophetarum, quorum scripta blasphemat, ipse est Deus Apostolorum, quorum scripta blasphemare formidat.

Singulari et solo vero sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est.

  1. 37. " Sed David, inquit, Deum rogavit et non est exauditus nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur, et ideo non est credendus Deus verus qui sacrificiis delectatur " 131. Iam de poena occisorum hominum, quibus quandoque morituris mors illa non obfuit et eorum tamen mortibus cor regis sese extollentis merito vapulavit, superius respondimus. De sacrificio autem valde iste nihil sapit, et ideo fallitur, quia iam sacrificia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam venit unicum sacrificium, cuius umbrae fuerunt illa omnia 132 non hoc improbantia, sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et multis linguis significari potest, sic unum verum et singulare sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intellegendum et praecipites ad reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi vero Deo deberi sciret 133. Falsus enim deus sic se vult honorari ab eis quos decipit, quomodo verus Deus honoratur ab eis quibus consulit; et maxime sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia cetera, quae divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum non egere quis nesciat? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi utile est laudare Deum, sic nobis non illi utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est 134, ideo primis temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi iussit offerri 135, ut quemadmodum illa immaculata erant a corporum vitiis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis 136. Quae tempora per prophetam sic praenuntiantur: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris eius 137. Et paulo post in eodem psalmo: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia caeli et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi. Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 138. Et iterum in fine psalmi eius: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me et ibi via qua ostendam illi salutare Dei 139. Iam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi. Quod est autem sacratius laudis sacrificium quam in actione gratiarum? Et unde maiores agendae sunt Deo gratiae quam pro ipsius gratia per Iesum Christum Dominum nostrum 140? Quod totum fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cuius umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem vaniloqui reprehensores Veteris Testamenti etiam si cetera quae commemoravi de hoc psalmo minus intellegunt, sufficiat eis quantum ad praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnes nec sanguinem potat hircorum. Talem quippe eum noverant sancti, qui pleni eius spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur, umbra erat futuri, qua significatum est, quod per unum sacrificium, cuius illa figura erat, saluti populi spiritaliter parcitur. Ipse est enim Christus Iesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit, propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 141, propter quod etiam dicit: Pascha nostrum immolatus est Christus 142.

Israel carnalis et Israel spiritalis.

  1. 38. Unde autem iste probare conatus est " evidenter servisse daemoniis, qui sacrificiis ea promeruerit ", volens hoc intellegi de sancto David ibi evidentius, quanta fraude imperitorum animis insidietur, ostendit. Adhibuit enim Apostolum testem eo quod dixerit: Vide Israel carnaliter nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? Dico, quod idolum sit aliquid? Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant. Quod non ita scriptum est, sed ita: Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? Dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri 143. Potuit autem accidere, ut secundum interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego dixi, secundum carnem, alii codices habeant carnaliter; et quod ego dixi qui de sacrificiis manducant, aliqui habeant edunt hostias; quod ipse posuit et quod ego socii sunt altaris, habeant aliqui, participes sunt altaris; et quod ego posui: Quid ergo? Dico quia idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, aut minus codex eius habuerit, et ideo tantummodo posuit quia " idolum est aliquid ". Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Apostolus: Sed quia quae immolant daemoniis et non Deo immolant. Iste autem dixit: Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant; quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi daemonibus. Non enim ait Apostolus: qui sacrificant, sed quae sacrificant, vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet qui idola colunt, quae sacrificant daemoniis et non Deo, sacrificant sive, immolant. Et ideo subiunxit: Nolo vos socios daemoniorum fieri; eos quippe ab idololatria prohibebat. Propter quod eis ostendere voluit ita illos fieri socios daemoniorum, si idolothyta sacrificia manducaverint 144, quomodo Israel carnalis socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe addidit, carnaliter vel secundum carnem, quia est Israel spiritaliter vel secundum spiritum, qui veteres umbras iam non sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus significata est veritatem. Hinc enim coepit, ut hoc diceret: Propter quod, dilectissimi mihi, fugite ab idolorum cultura 145. Deinde secutus ostendit, ad quod sacrificium iam debeant pertinere dicens: Quasi prudentibus dico, iudicate vos, quod dico. Calix benedictionis quem benedicimus nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus nonne communicatio est corporis Domini? Quia unus panis unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus 146. Et propter hoc subiunxit: Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? 147 Ut intellegerent ita se iam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret ab idolatria prohibebat, unde locus iste sermonis eius, sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent ideo non esse curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est, existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem et ipse nihil esse idolum, nec ideo se ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum, sed quia quae immolant, inquit, id est idolorum cultores, daemoniis et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri 148. Istum sensum veritas ipsa declarat, quia in templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia, quae in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Deo tamquam idolorum sacrificia damnarentur vel tamquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso quem mundaverat diceret: Vade, ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis 149. Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis sacrificium, nondum suscitaverat sui corporis templum 150. Nec de illo templo eiciens eos, qui boves et columbas vendebant, diceret: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum 151.

Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum.

  1. 39. Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus apostolorum Andreae Iohannisque conscripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas usque ad nostra et deinceps tempora perseverat et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis 152, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 153. Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum; a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium, quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi 154, et cetera, quae iam supra commemoravi. De huius enim domo non accipit vitulos neque de gregibus eius hircos 155. Iste immolat Deo sacrificium laudis non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec 156. Quod in eo psalmo positum est, quem Dominus Iesus in Evangelio de se conscriptum esse testatur quaerens a Iudaeis respondentibus Christum filium esse David, quod solum de illo carnaliter noverant, quomodo eum David in spiritu dixerit Dominum. Tunc enim huius psalmi commemoravit exordium: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 157. Ibi quippe et hoc dictum est: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec 158. Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedec, quando benedixit Abraham 159; et si iam sunt participes eius, vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem iuratio incredulorum est increpatio. Et quod Deum non paenitebit, significatio est quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et hostiam non accipiam de manibus vestris 160. Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit et dicit: Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in Gentibus et in omni loco incensum offertur nomini meo et hostia pura; quia magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus omnipotens 161. Ecce quod est secundum ordinem Melchisedec. Incensum enim quod est Graece sicut exponit Iohannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum 162. Deus quippe ille, sicut canitur in psalmo, qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, cui terrae id est cui populo diffuso a solis ortu usque ad occasum diceret: Non accipiam de domo tua vitulos; immola Deo sacrificium laudis 163. Ipse per hunc prophetam quod certissime futurum erat iam velut factum praedicans ait: Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in Gentibus et in omni loco incensum offertur nomini meo et hostia pura; quia magnum est nomen meum in Gentibus 164.

Deus ergo quando eum paenitet, non mutatur et mutat; quando irascitur, non movetur et vindicat; et quando miseretur, non dolet et liberat; et quando zelat, non cruciatur et cruciat.

  1. 40. Non enim sicut hominem paenitet Deum; sed sicut Deum, quemadmodum non sicut homo irascitur nec sicut homo miseretur nec sicut homo zelat, sed omnia sicut Deus. Paenitentia Dei non est post errorem; ira Dei non habet perturbati animi ardorem; misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in latina lingua nomen accepit, zelus Dei non habet mentis livorem. Sed paenitentia Dei dicitur rerum in eius potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio; ira Dei est vindicta peccati; misericordia Dei est bonitas opitulandi; zelus Dei est providentia, qua non sinit eos, quos subditos habet, impune amare quod prohibet. Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei paenitentiam, discat primo vix inveniri aliquid, quod digne de Deo dici possit, sed plurima et paene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae magis homines ex hominibus metiuntur, sicut autem de illo intellegenda sunt, vix a paucis et spiritalibus intelleguntur. Propter quod providentissime Scriptura divina de illo ineffabili loquens ad quaedam etiam verba descendit, quae iam hominibus et ipsis carnalibus, cum de Deo sermo est, videntur absurda et indigna: ut, cum timentur ista sic accipi quomodo in hominibus solent, et discutiuntur quemadmodum de Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa, quae humanis sensibus in eisdem scripturis Deo digna videbantur, non secundum hominum mores intellegi vel credi oportere. Cito enim videtur paenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Deum, sed non cito videtur etiam misericordia, sicut homines miserentur, non cadere in Deum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, discit homo et hoc requirere, quod iam sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando eum paenitet, non mutatur et mutat; sicut quando irascitur, non movetur et vindicat; et quando miseretur, non dolet et liberat; et quando zelat, non cruciatur et cruciat.

Deus est ineffabilis, de quo nihil ab homine vel homini dici satis digne et satis competenter potest.

  1. 41. Numquid autem in libris Testamenti Novi desunt haec verba, quae si accipiantur sicut in hominibus intellegi solent, nullo modo congruunt divinitati et gravem pariunt offensionem? Cum enim de Christo verissime dicat evangelista, quod non opus habebat ut ei quisquam testimonium perhiberet de homine 165; ipse enim sciebat quid esset in homine, cur ipse quibusdam dicit: Nescio vos 166? Ipsos denique sanctos suos cum praescierit et elegerit ante mundi constitutionem 167, quid est quod dicit Apostolus: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo 168; quasi nunc eos cognoverit, quos antea nesciebat? Quod vero ait: Spiritum nolite extinguere 169, tamquam extingui Spiritus possit, quis ferat nisi qui ea prudenter intellegit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum 170? Calumnietur ergo et huic verbo iste blasphemus et dicat: Qualis est qui irascitur cum scriptum sit: Iracundia viri iustitiam Dei non operatur 171? Calumnietur isto modo et Apostolo dicenti: Numquid iniquus Deus, qui infert iram? 172 Iam porro si quisquam diceret: Confundetur Christus et hoc eo tempore, quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis eum christianus patienter audiret? Tamen in Evangelio: Qui me, inquit, confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis 173. Cur autem orantes dicimus: Sanctificetur nomen tuum 174, si semper est sanctum, nisi quia verum est et quod scriptum est de quibusdam, quia polluerunt nomen Domini Dei sui 175? Et cur dictum est Domino: Memento mei, cum veneris in regnum tuum 176, si nihil obliviscitur, nisi quia non insipienter, sed intellegenter ei dicitur: Oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram 177? Ergo et scienter nescit; et quod semper scivit, aliquando cognoscit; et cum extinguitur a negantibus, inextinguibilis permanet; et tranquille irascitur; et confundi non potest, etiam quando confunditur; et nomen eius pollui non potest, etiam quando polluitur; et oblivisci non potest, etiam quando obliviscitur; et meminit, etiam quando admonetur. Sic est ineffabilis. Haec enim de illo dicuntur, de quo nihil ab homine vel homini dici satis digne et satis competenter potest. Quae cum ita sint, quis religiosus non istum exsufflet ut pulverem, quem proicit ventus a facie terrae 178, qui tumens et elatus atque irruens in oculos infirmorum eosque perturbans videtur sibi aliquid dicere, arguendo verba in Vetere Testamento quae non intellegit, nec intuendo quae in Novo intellegit?

De paenitentia Dei.

  1. 42. Hoc autem de paenitentia Dei, unde factum est ut loqueremur, cum commemoraremus prophetiam de Christo, ubi dictum est: Iuravit Dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec 179, ad commendandum sacrificium salutare, in quo pro nobis sacer sanguis effusus est, cuius umbrae fuerant sacrificia 180, quae de pecoribus immaculatis iussa sunt immolari 181: hoc ergo de paenitentia Dei, ne sic eam putaret accipiendam, ut ex eo quod non intellegit in blasphemiarum latratus rabidus insaniret, habebat unde commoneretur in proximo. Ipse quippe commemoravit Deum dixisse: Paenitet me unxisse Saul in regem 182. Hoc autem scriptum est Samueli sancto dictum fuisse, per quem Deus arguit Saulem, quod homini quem Deus occidi iusserat pepercisset, exhibens velut misericordiam contempta oboedientia; quasi vero melius nosset, quid de homine fieri debuerit, quam ille qui hominem fecit. Ubi quod saluberrimum est discimus, ut semper divinum praeceptum humanum in nobis vincat affectum. Idem tamen Samuel, cui dixerat Deus: Paenitet me unxisse Saul in regem, dicit evidenter Deum non paenitere. Nam ita scriptum est: Et factum est verbum Domini ad Samuel dicens: Paenitet me quod constituerim Saul in regem, quoniam aversus est a me et verba mea non custodivit: et paulo post Sauli dixit ipse Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo bono super te et dividetur Israel in duo et non convertetur neque paenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum 183. Ecce qui noverat intellegere Deum sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem, sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine paenitentia paenitentem; non iste qui secundum verbum Dei non loquendo et Litteras eius non considerando et voces earum non advertendo factus est mutus latrator, caecus lector, surdus auditor.

Deus se admoneri voluit, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit, ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus.

  1. 43. " Obliviosus ", inquit, " Deus et emortua memoria arcum posuit in nubibus, qui iris dicitur, unde commoneatur non amplius humanum genus delere diluvio 184, quid agat omnino nesciens, cui merito opus sit assiduo monitore ". Iste vero non memoria, sed anima mortua quid loquatur nesciens, si in rebus apertioribus calumniatur, quanto magis caligat in nubibus et delirare compellitur? Cui tamen ut cito respondeam ita dico Deum se admoneri voluisse, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit, ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus 185. Nolo enim dicere, quos arcus ille significet resplendens e nubibus fulgore et radiis luminis, quo roscida illustratur obscuritas, grata quodam modo confessione respondens, et quomodo Deus non perdat orbem diluvio spiritali, dum est eorum memor, quorum illuminatae nubes figuram gerunt, horum enim nomina scripta sunt in caelis 186, ut memor sit eorum Pater qui est in caelis, quoniam non de suo lucere se sciunt, sed de sole iustitiae, sicut illae nubes de sole visibili. Sed ex illo quod commemoravi urgendus est, quomodo accipiat Dominum dicentem de Lazaro: Ubi posuistis eum? 187 Et locus ei, tamquam ignoret, ostenditur. Nisi enim aliquid eum ista, qua nesciens videbatur, inquisitione significasse fateamur, quomodo praedicamus Christum non solum scisse praesentia, verum etiam futura praescisse? Maxime quia iste in eam se praecipitavit mirabili caecitate sententiam, ut diceret: "Nemo nisi ignarus interrogat ". Ubi cogitare non potuit, quotiens Christus interrogaverit. Annon interrogat qui dicit: Quid vobis videtur de Christo? Cuius est filius? 188 Quid hoc testimonio manifestius? Quod si nimium durus est, numquid etiam ibi negabit interrogasse Christum, ubi se ipse interrogare testatur dicens: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: baptisma Iohannis unde erat? E caelo an ex hominibus? 189 Ubi nunc se abscondet loquacissimus contra Deum et desperatissimus disputator? Ubi est quod ait: " Nemo nisi ignarus interrogat "? Ecce Christus ignarus non est et tamen interrogat. His nempe oculis reprehendit Prophetarum Deum, quibus non videt Christum. Sed in talibus interrogationibus apertissime doctor est Christus. In his autem quando ait: Ubi posuistis eum? 190 Et: Quis me tetigit? 191 Et si quid dixisse huiusmodi legitur, videtur doceri velle quod nescit et tamen scit. Sic ergo et in illis Libris Deus tamquam oblitus admonetur, sed tamen absit, ut quidquam unquam obliviscatur.

Quibusdam litteris Deus tamquam oblitus admonetur, sed tamen absit, ut quidquam unquam obliviscatur.

  1. 44. Quid illud ipsum quod dixit Dominus discipulis suis: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis 192; nonne videtur tamquam ex illo arcu, qui refulget ex nubibus, velut quibusdam in caelo Deus litteris admoneri? Nisi haec pie accipiantur, donec fides impetret ut intellegantur, nonne ut fabulosa ridentur? Quibus ridentibus, nisi insipientibus et eo ipso, quo sapientes sibi videntur, magis magisque dementibus? quis enim cogitat, quomodo ad memoriam Dei scribantur in caelis sequentes Dominum, derelinquentes autem Dominum scribantur in terra, de quibus propheta Ieremias dicit: Universi qui derelinquunt te confundantur; recedentes super terram scribantur 193? Quos bene intellegitur significasse Iesus, quando Iudaei victi atque confusi, cum audissent: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat, unus post alterum recesserunt. Tunc autem ille ostendens de quo numero essent digito scribebat in terra 194.

Diluvii sacramentum.

  1. 45. " Si putamus, inquit, merito conversationis suae homines diluvii excepisse sententiam et Noe iustum ad reparationem creaturae melioris esse servatum 195, cur exinde peiores oriuntur et in eodem actu vitae sordentis humani generis etiam nunc nativitas revolvitur "? Ita hoc dicit, tamquam vixerit cum eis qui diluvio perierunt et inde noverit, quod nunc peiores oriuntur. Sed sive in peiore sive in eodem sive in meliore actu post diluvium genus versetur humanum, puto Dei dimittendum esse iudicio, qui novit retribuere unicuique secundum merita eius, non huic cani rabido adversus Dominum suum latranti vel asino stulto adversus stimulum calcitranti. Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit? 196 Et iste illi, cui nullus est consiliarius, audet esse adversarius. Quid autem interest morituris cunctis, quantum ad mortem attinet corporis, utrum singillatim an simul omnes pariterque moriantur, nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes mortem et omnes de mortuis patiuntur dolorem; cum autem simul universos rapit unus interitus, saltem nemini relinquitur luctus? Verum etiam altius in illo diluvio consilium Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem: In diebus Noe cum fabricaretur arca, octo animas salvas factas per aquam; quod et vos, inquit, simili forma baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 197. Ecce habet expositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum, per resurrectionem Iesu Christi, ut diem intellegeremus octavum; quod significavit in arca numerus hominum: octavo enim die, hoc est, post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic illa quae gesta commemorantur, si quis intellegat, etiam prophetiae fuerunt. Sed iste praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam constitutus, submersus est diluvio, non ablutus.

Semen pessimum dicitur, quod nascitur impia voluntate et moribus exsecrabilibus pullulat.

  1. 46. De testimonio quoque Isaiae prophetae calumniatur atque blasphemat eo, quod dixerit: " Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt; et eosdem paulo post appellaverit semen pessimum 198, tamquam se ostendens genitorem malorum, cuius filii sunt semen pessimum ": nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam gratiae Dei, qua filii facti erant, peccando degeneres exstiterunt, eorum filii facti, quorum imitatores esse voluerunt. Unde illis alio loco dicitur: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea 199, quarum Gentium sunt impietatem malitiamque sectati, ex quibus tamen carnis originem non ducebant. Sed solvat iste quaestionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se? 200 Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater; utrumque enim Veritas dixit. Annon erant mali quibus ait: Si ergo vos cum sitis mali 201? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait: Quanto magis Pater vester qui in caelis est, dabit bona petentibus se? 202 Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est in hac infirmitate mortalium quorumlibet etiam vita iustorum, quanto convenientius semen pessimum diceretur, quod nasceretur impia voluntate et moribus exsecrabilibus pullularet?

Homo potest nunc in arbore mala, nunc in arbore bona mutata voluntate converti.

  1. 47. Sed " hunc ", inquit, " Deum Dominus Christus appellavit arborem malam facientem fructus malos ". Immo vero huius talia sentientis tamquam malae arboris iste ipse sermo blasphemus fructus est malus. Nam hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cuius fructus mali essent opera mala, et hominem bonum arborem bonam, cuius fructus boni essent opera bona 203, id est, ipsas hominum voluntates vel malam mali hominis vel bonam boni hominis diversas esse arbores diversos fructus ferentes satis evidenter ipse testatur dicens: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 204. Quomodo autem diceret: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum 205, nisi homo posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti?

Dei severitas, quia iusta est, alio modo reperitur bona; omne enim iustum bonum.

  1. 48. " Sed ipse Deus ", inquit, " per eumdem prophetam fatetur et dicit: Ego sum Deus faciens bona et creans mala 206 ". Ita plane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei 207. Haec autem severitas eius damnabilibus mala est, quia malum illis damnationis importat. Nam quia iusta est, alio modo reperitur bona; omne enim iustum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba discutere atque discernere nesciens quid loquatur? Quandoquidem hoc ipsum, quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur: faciens bona et mala aut creans bona et mala aut creans bona et faciens mala, sed: Faciens bona et creans mala 208, vult vertere in crimen et conatur ostendere quod fit forinsecus fieri, quod autem creatur, apud ipsum esse creatorem atque inde procedere, ut videlicet Deus Prophetarum tamquam extranei a se boni factor aliquando fuisse videatur, creator autem mali tamquam natura malus de se ipso proferens quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus locutionis humanae, et fieri et creari, non solum filii quos de semetipso quisque generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes et quaeque alia, quae non exeunt de gignente, sed forinsecus fiunt. Si autem quomodo Scripturae sanctae, quibus iste insidiatur, loqui soleant, perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur gignere, et variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differentiam dici potuit: Faciens bona et creans mala, cum dici etiam posset, creans bona et faciens mala; aut si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur haec verba, ut intellegeremus id fieri, quod si non fieret, omnino non esset, creari autem ex eo quod erat condi aliquid atque constitui, sicut diximus creari magistratus atque urbes. Nam et illi ex his, qui iam homines erant, constituuntur in honoribus, cum magistratus creantur; et ligna et lapides, quibus construuntur urbes, utique iam erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam ordine et compositione venerant, quod cum fit creari urbes dicuntur. Quod enim Graeci appellant , hoc nostri aliquando creare, aliquando constituere, aliquando condere interpretantur, quod saepissime idem significat in illis Litteris, quod est facere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei 209 et Deus creavit hominem inexterminabilem 210, legimus; et si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoc rectius potest interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat, creare autem ex eo quod iam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus creans mala, quoniam peccantibus ea convertit in malum dispositione severitatis suae, quae bonitatis eius largitate bona facta sunt. Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco et in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo sequatur et dicat: Et ad haec quis idoneus? 211 Nonne importuni quodam modo sumus ingerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis nullo modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere?

Quod Deus prophetarum creator bonorum legitur.

  1. 49. Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerit excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam idem putantes creatum esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut eius regula fallax atque distorta ex eodem prophetico et evangelico testimonio quod ipse posuit percussa frangatur, sic Deus loquitur per prophetam: Ego creans lucem et faciens tenebras, faciens pacem et creans mala 212. Quod ipse nec totum nec sicut illic legitur posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona, quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum non est, quia huius sententiae partem superiorem dolo potuit praeterire, ne diceret creans lucem, quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere, distinctionis tamen, quam sibi iste fecit, regula fracta est, quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo quod non intellegit culpat, ibi legitur creator bonorum, quod negat. Itemque ex Evangelio. Nempe nobis, tamquam plurimum suis partibus faveret, opposuit quod Dominus ait: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit 213. Cur ergo non secundum istum creat dixit, non facit, si vera est eius differentia, qua facientem a creante distinguit dicens quod fit alienum esse a faciente, quoniam de foris accedit, quod autem nascitur, proprium eius esse qui generat? Hinc enim existimat Deum generatorem malorum, quia dictum est creans mala, putans, quod et Ariani putaverunt, in scripturis illis nihil interesse, utrum generari dicatur aliquid an creari, sed certe in eo, quod Dominus arborem bonam fructus bonos, malam malos non dixit creare, sed facere, videat iste suam regulam fractam et comprimat linguam. Quid enim stultius quam dicere Deum Prophetarum esse arborem malam et id velle intellegi in eo quod Dominus ait: Arbor mala fructus malos facit, et rursus dicere: " Non facit mala, sed creat; quia si faceret, aliena ab illo essent eique forinsecus accederent; cum vero creat, ipse illa de se ipso tamquam radicitus generat "? Non ergo de isto Deo Dominus ait: Arbor mala malos fructus facit, quoniam creat mala iste, non facit. Ecce qui audet accusare Prophetas, qui ex Evangelio productis a se testibus refragatur.

Spiritus Dei et per horrorem mala patiendi incutiat timorem malefaciendi.

  1. 50. Item verba quaedam ex libro Deuteronomio velut impura exhorrescens impurus exagitat, quasi Deus verecundari debuerit, pudenda impiis irrogare vel praenuntiare tormenta, nec eo comminari modo, ut diceret: Quae mollis in vobis et tenera nimis fuerit, cuius experimentum non accepit pes eius ambulare super terram prae teneritudine et mollitie, zelabit oculo suo virum suum et filium suum et filiam suam et secundas suas et quod exierit per femora eius comedet 214. Immo vero quanto est horribilius, tanto est terribilius. Neque enim a propheta monendo dictum est, sed minando, non ut haec homines facerent, sed ne illa facerent, quae sensus perversus exercet, et ad haec pervenirent, quae sensus humanus exhorret. Quis autem digne eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior foeditas, poenas exhorrere meritorum et merita non cavere poenarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus et intaminabilis, quod audire anima recusat immunda et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immunditiam diligit suam extinctis sensibus cordis. Dicat haec Spiritus Dei et per horrorem talia mala patiendi incutiat timorem malefaciendi.

Deus quippe donat prodesse nobis non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas.

  1. 51. Idem namque Spiritus etiam per Apostolum loquens sensus impios non est verecundatus offendere, dum pios vellet instruere, ubi commemorata impietate quorundam, qua coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 215, subiunxit atque ait: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes 216. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ex his verbis talia dicere, qualia dicit ex Librorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam, in qua loquaciter insaniret, et quanto sibi videretur disertiora dicere, tanto detestabiliora maledicta iactaret, maxime quia dictum est: Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes? Oportuisse quippe non est veritus dicere Apostolus, ut qui creaturae potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem 217 non inviti haec turpia patiendo, sed libenter faciendo reciperent; iudicio scilicet non alicuius hominis immundissimi, quem talia delectarent, sed iustissimi Dei, qui tradidit eos in passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicentur et supplicia peccantium non sint tormenta, sed incrementa vitiorum. Sapiens autem cum haec audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et eius, cui talia iudicia displicent, verba insana contemnit, quia et in ipso poenam pharaonis, hoc est indurati cordis 218 agnoscit. Si enim quosdam, qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt 219, quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat quae non conveniunt? Sic enim oportet haereses esse, ut probati 220, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis. Sic vasa irae locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae 221, quae de massa eiusdem damnationis fiunt in honorem gratia illius, non meritis suis. Ille quippe donat prodesse nobis non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas, ut cum respondetur inquietissimae vanitati, auscultetur sincerissimae veritati.

Quare Deus, magis morum quam verborum pulchritudinem quaerens atque munditiam turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut non committeretur.

  1. 52. De turpi maledicto arguit vanitas, sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, misericors indicat veritas et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi maledicto potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant 222, quod etsi bene intellegentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum caelorum 223; potest tamen garrula caecitas etiam in Apostolo hoc reprehendere contendens, quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt et ipsum Dominum, qui eiusdem continentiae donum commendans ait: Sunt qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum 224. Legunt quippe isti litteriones -sic enim potius quam litterati appellandi sunt qui legendo litteratos nihil sapere didicerunt - legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unde sibi videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti. Ille namque cum doceret, in translatione verborum obscoenitatem esse vitandam: Nolo, inquit, dici morte africani castratam esse rem publicam 225. Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ut vitandum ostenderet, non vitavit, et quod dici noluit coactus est dicere, quanto magis res, quae verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intellegi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud redeamus, quod iste in Deuteronomio 226 reprehendit: Si Cicero vir eloquentissimus et verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur, quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quaerens atque munditiam turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne aliud committeretur, propter quod ad illa quae audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit faciem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias iaculatur. Videte si non sunt isti ex illo genere hominum, qui loquente Christo de sacramento corporis et sanguinis sui dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? 227 Nisi quod excusabiliores sunt, qui verba divina quae non intellegebant, non in maledictione, sed in benedictione horribilia non ferebant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur horretur; nec exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab exhorrente timeatur. Dominus autem talia dicebat, quae amari praeciperet, non timeri; et tamen quae infidelitas sufferat: Caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere potus est; et: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis 228? Si ergo Dei sapientia verbis sacramento congruis pascens animam credentem non curavit insipientiam nauseantem, quanto magis eadem ipsa sapientia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem non curavit insipientis errorem, quamvis eius praevideret horrorem? Quis autem istorum spiritalem novit horrere animae foeditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compellitur comedere, quae de suis carnalibus cogitationibus tamquam de femoribus exeunt 229? Nam illius maledicti, quod iste velut turpe reprehendit, rarus effectus est; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat; ista vero fame, qua miserorum animae inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quae carnalibus sensibus pariunt, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius et horretur minus.

Huius libri conclusio.

  1. 53. Sed puto me uni libro illius quem misistis nostro non uno, ne nimium prolixus sit, respondere debere. Proinde hic faciamus huius finem, ut ex his, quae discutienda restant, alius inchoetur. Nescio quo enim modo ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio.