Contra Epistolam Manichaei quam vocant Fundamenti

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Contra Epistolam Manichaei quam vocant Fundamenti
liber unus
Saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it


1             AUGUSTINUS HIPPONENSIS

 

2             CONTRA EPISTOLAM MANICHAEI

QUAM VOCANT FUNDAMENTI LIBER UNUS

 

 

Haeretici sanandi magis quam perdendi.

  1. 1. Unum verum Deum omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et rogavi et rogo, ut in refellenda et revincenda haeresi vestra, Manichaei, cui et vos fortasse imprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam, et magis de vestra correctione, quam de subversione cogitantem. Quamquam enim Dominus per suos servos regna subvertat erroris; ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius, quam perdendos iubet. Et quidquid divinitus ante illud ultimum iudicium vindicatur, sive per improbos sive per iustos, sive per nescientes sive per scientes, sive occulte sive palam; non ad interitum hominum, sed ad medicinam valere credendum est: quam qui respuerint, extremo supplicio praeparantur. Qua-

propter cum in hac universitate rerum, alia sint quae valent ad corporalem vindictam, sicut ignis, et venenum, et morbus, et cetera huiusmodi; alia quibus apud seipsum non molestiis corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueis animus puniatur, sicuti est damnum, exsilium, orbitas, contumelia, et his similia; quaedam vero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, disputationes; et quaecumque sunt talia : horum omnium quaedam etiam per malos nescientes operatur summa Dei iustitia, quaedam autem per scientes bonos. Nostrum igitur fuit eligere et optare meliora, ut ad vestram correctionem aditum haberemus, non in contentione et aemulatione et persecutionibus; sed mansuete consolando, benevole cohortando, leniter disputando; sicut scriptum est: Servum autem Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes 1. Nostrum ergo fuit velle has partes expetere: Dei est volentibus et petentibus donare quod bonum est.

Causae cur mitius agendum cum Manichaeis.

  1. 2. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum: non istum quem vos colitis coelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum de quo scriptum est per prophetam: Ortus est mihi iustitiae sol 2; et de quo dictum est in Evangelio: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 3. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex quantulacumque parte possit intellegi Deus. Postremo, illi in vos saeviant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident.

Augustinus quondam manichaeus.

  1. 3. Ego autem qui diu multumque iactatus tandem respicere potui quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei variis opinionibus erroribusque collectas vix miser merui Domino opitulante convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis, tam tarde clementissimo medico vocanti blandientique subieci; qui diu flevi, ut incommutabilis et immaculabilis substantia concinentibus divinis Libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae vos diuturna consuetudine implicatos et constrictos tenent, et quaesivi curiose, et attente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios pertinaciter animoseque defendi; saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et caecus errarem.

Arrogantia deponatur et veritas quaeratur.

  1. 4. Ut autem facilius mitescatis, et non inimico animo vobisque pernicioso mihi adversemini, illud quovis iudice impetrare me a vobis oportet, ut ex utraque parte omnis arrogantia deponatur. Nemo nostrum dicat iam se invenisse veritatem: sic eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. Ita enim diligenter et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione inventa et cognita esse credatur. Aut si hoc a vobis impetrare non possum, saltem illud concedite, ut vos tamquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. Iustum puto esse quod postulo: hac sane lege ser- vata, ut vobiscum non orem, non conventicula celebrem, non Manichaei nomen accipiam, si non mihi de omnibus rebus ad salutem animae pertinentibus sine ulla caligine rationem perspicuam dederitis.

Argumenta fidei catholicae.

  1. 5. In catholica enim Ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac vita perveniunt, ut eam ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant: ceteram quippe turbam non intellegendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit: ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in Ecclesia esse catholica non creditis; multa sunt alia quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum: tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot et tanta nominis christiani carissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia, etiamsi propter nostrae intellegentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se apertissime ostendat. Apud vos autem, ubi nihil horum est quod me invitet ac teneat, sola personat veritatis pollicitatio: quae quidem si tam manifesta monstratur, ut in dubium venire non possit, praeponenda est omnibus illis rebus, quibus in Catholica teneor; si autem tantummodo promittitur, et non exhibetur, nemo me movebit ab ea fide quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni astringit.

Contra titulum Epistolae Manichaei.

  1. 6. Videamus igitur quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti Epistolam dicitis, ubi totum pene quod creditis continetur. Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, illuminati dicebamur a vobis. Certe sic incipit: Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba, de perenni ac vivo fonte. Iam cum bona patientia, si placet, attendite quid quaeram. Non credo istum esse apostolum Christi. Quaeso ne succenseatis, et maledicere incipiatis. Nostis enim me statuisse, nihil a vobis prolatum temere credere. Quaero ergo quis sit iste Manichaeus? Respondebitis: Apostolus Christi. Non credo: quid iam dicas aut facias, non habebis; promittebas enim scientiam veritatis, et nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium mihi fortasse lecturus es, et inde Manichaei personam tentabis asserere. Si ergo invenires aliquem, qui Evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: Non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus: Crede Evangelio; cur eis non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichaeis? Elige quid velis. Si dixeris: Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodem vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris: Noli Catholicis credere; non recte facies per Evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi Evangelio Catholicis praedicantibus credidi. Si autem dixeris: Recte credidisti Catholicis laudantibus Evangelium; sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichaeum: usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione quod vis credam, quod non vis non credam? Multo enim iustius atque cautius facio, si Catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed manifestissime ac apertissime scire aliquid feceris. Quocirca si mihi rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus Evangelio credidi; et his iubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in Evangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui iubent ut tibi non credam: qua infirmata, iam nec Evangelio credere potero, quia per eos illi credideram; ita nihil apud me valebit, quidquid inde protuleris. Quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in Evangelio reperitur, Catholicis potius credam quam tibi. Si autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis, nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem, quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. Sed absit ut ego Evangelio non credam. Illi enim credens, non invenio quomodo possim etiam tibi credere. Apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur 4, non inter se continent nomen Manichaei. In locum autem traditoris Christi quis successerit, in Apostolorum Actibus legimus 5: cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus historiam 6. Lege mihi iam, si potes, in Evangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est; vel in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. An illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot et quanta sint, quae me revocent et deterreant ne Manichaeo credam.

Cur apostolum Christi se scripserit.

  1. 7. Quaero enim, cur epistolae huius principium sit: Manichaeus apostolus Iesu Christi; et non sit, Paracletus apostolus Iesu Christi. Si autem missus a Christo Paracletus Manichaeum misit, cur lego: Manichaeus apostolus Iesu Christi; et non potius: Manichaeus apostolus Paracleti? Si dicis ipsum esse Christum, qui est etiam Spiritus sanctus, contradicis ipsi Scripturae, ubi Dominus ait: Et alium Paracletum mittam vobis 7. Si autem Christi nomen ideo recte positum putas, non quia ipse est Christus, qui et Paracletus, sed quia eiusdem sunt ambo substantiae; id est, non quia unus est, sed quia unum sunt; poterat et Paulus dicere: Paulus apostolus Dei Patris; quia dixit Dominus: Ego et Pater unum sumus 8. Nusquam hoc dicit: sed nec quisquam Apostolorum Patris se apostolum scribit. Quid sibi ergo vult ista novitas? Nonne vobis videtur nescio quam redolere fallaciam? Certe si nihil interesse arbitratus est, cur non varie in aliis epistolis apostolum Christi se nominat; in aliis, Paracleti? Sed Christi semper audivi, quotiescumque audivi: Paracleti autem nec semel. Quid hoc esse causae arbitramur, nisi quia illa superbia, mater omnium haereticorum, impulit hominem, ut non missum se a Paracleto vellet videri; sed ita susceptum, ut ipse Paracletus diceretur? Sicut Iesus Christus homo, non a Dei Filio, id est Virtute et Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, missus est; sed ita susceptus secundum catholicam fidem, ut ipse esset Dei Filius, id est, in illo ipso Dei Sapientia sanandis peccatoribus appareret: sic se ille voluit a Spiritu sancto, quem Christus promisit, videri esse susceptum, ut iam cum audimus Manichaeum Spiritum sanctum, intellegamus apostolum Iesu Christi, id est, missum a Iesu Christo, qui eum se missurum esse promisit. Singularis audacia ista, et ineffabile sacrilegium!

Manichaeus Spiritus sanctus quomodo creditus a suis.

  1. 8. Sed tamen quaero, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus, vobis etiam confitentibus, non dispari natura copulentur, cur hominem susceptum a Spiritu sancto Manichaeum, non putatis turpe, natum ex utroque sexu praedicare; hominem autem susceptum ab unigenita Sapientia Dei, natum de virgine credere formidatis? Si caro humana, si concubitus viri, si uterus mulieris non potuit inquinare Spiritum sanctum; quomodo potuit uterus virginis inquinare Dei Sapientiam? Manichaeus ergo iste qui de sancto Spiritu et evangelica lectione gloriatur, necesse est vobis concedat, aut missum se esse a Spiritu sancto, aut susceptum. Si missus est, Paracleti se apostolum dicat; si susceptus, concedat ei hominem matrem quem suscepit unigenitus Filius, si ei quem suscepit Spiritus sanctus concedit et patrem. Credat virginitate Mariae Verbum Dei non esse pollutum, si concubitu parentum suorum Spiritum sanctum non potuisse pollui ut credamus hortatur. Quod si dixeritis, non in utero vel ante uterum, sed iam natum Manichaeum a Spiritu sancto esse susceptum, sufficit ut fateamini habuisse carnem de viro et femina procreatam. Cum enim vos non timeatis viscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu venientem, et intestina fimo plena, quae illa caro gestabat, et his omnibus non credatis contaminatum esse Spiritum sanctum, a quo illum hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum virginalem et intacta genitalia reformidem, et non potius credam Sapientiam Dei in ipsis maternis visceribus homine suscepto immaculatam sinceramque mansisse? Quapropter quoniam sive missum, sive susceptum a Paracleto se Manichaeus vester affirmet, nihil horum poterit obtinere: ego iam cautior neque missum eum credo, neque susceptum.

Festum natalis Manichaei.

  1. 9. Nam quod addidit dicens: providentia Dei Patris; quid aliud ambivit Iesu Christo nominato, cuius se dicit apostolum, et Deo Patre, cuius providentia missum se dicit a Filio, nisi ut Spiritum sanctum ipsum tertium esse crederemus? Sic enim scribit: Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris. Spiritus sanctus nominatus non est, qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum suum Paracleti promissione commendat, ut evangelica auctoritate imperitos premat. Quod cum a vobis quaeritur, respondetis utique Manichaeo apostolo nominato, Spiritum sanctum paracletum nominari, quia in ipso venire dignatus est. Quaero ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis cum dicit catholica Ecclesia, eum in quo venit divina Sapientia, natum esse de virgine: cum vos eum in quo Spiritum sanctum venisse praedicatis, natum de femina viro mixta nihil horreatis. Quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per Christi nomen ad imperitorum animos aditum quaerit, pro Christo ipso se coli voluit. Hoc unde coniciam, breviter dicam. Cum saepe a vobis quaererem illo tempore quo vos audiebam, quae causa esset quod Pascha Domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretur, nullis vigiliis, nullo prolixiore ieiunio indicto Auditoribus, nullo denique festiviore apparatu; cum vestrum bema, id est, diem quo Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et pretiosis linteis adornato, ac in promptu posito et obiecto adorantibus, magnis honoribus prosequamini: hoc ergo cum quaererem, respondebatur eius diem passionis celebrandum esse qui vere passus esset; Christum autem qui natus non esset, neque veram, sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. Quis non ingemiscat, homines qui se christianos dici volunt, timere ne polluatur veritas de virginis utero, et de mendacio non timere? Sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter attenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de femina, et humanum corpus habuisse, ne passio eius, quod totius iam orbis festissimum tempus est, ab eis qui sibi credidissent celebraretur, et non tanta devotione diem mortis suae desiderata solemnitas honoraret? Hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod pro Pascha frequentabatur: quoniam vehementius desiderabamus illum diem festum, subtracto alio qui solebat esse dulcissimus.

Spiritus sanctus quando missus.

  1. 10. Fortasse dicas mihi: Quando ergo venit a Domino promissus Paracletus? Hic ego si non haberem aliud quod crederem, facilius eum adhuc venturum exspectarem, quam per Manichaeum venisse concederem. Nunc vero cum in Actibus Apostolorum manifestissime sancti Spiritus praedicetur adventus, quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam facile credere? In libro enim memorato sic scriptum est: Primum quidem sermonem fecimus de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere in die qua Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium. Quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus est eis per dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus sit cum illis, et praeceperit eis ne discederent ab Ierosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo. Quoniam Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi estis non post multos dies istos usque ad Pentecosten. Illi quidem cum venissent, interrogabant eum, dicentes: Domine, si hoc in tempore repraesentaberis, et quando regnum Israel. Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in totam terram 9. Ecce habes ubi commemoravit discipulos pollicitationis paternae, quam ex ore eius audierant de Spiritu sancto venturo. Nunc videamus quando sit missus. Paulo post enim sequitur, et dicit: In illo tempore, quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul in unum: et factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes; et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Ierosolymis autem fuerunt habitantes Iudaei homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba, et confusa est; quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam et Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et regiones Africae, quae est ad Cyrenen; et qui advenerant Romani, et Iudaei, et incolae, et Cretes, et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem, et haesitabant ob id quod factum est, dicentes: Quidnam hoc vult esse? Alii autem irridebant, dicentes: Hi musto omnes onerati sunt 10. Ecce ubi venit Spiritus sanctus: quid vultis amplius? Si Scripturis credendum est, cur non his potius credam, quae robustissima auctoritate firmatae sunt; quae cum ipso Evangelio, ubi promissum Spiritum sanctum pariter credimus, innotescere populis et commendari posteris praedicarique meruerunt? Hos ergo Actus Apostolorum Evangelio pari auctoritate coniunctos cum lego, invenio non solum esse promissum illis veris Apostolis sanctum Spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus.

Spiritus sanctus bis datus.

  1. 11. Clarificatio enim Domini nostri apud homines, resurrectio est a mortuis, et in coelum ascensio. Scriptum est autem in Evangelio : Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus 11. Si ergo propterea nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus, clarificato Iesu necessario statim datus est. Et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum Deum, bis etiam datus est Spiritus sanctus: semel, postquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in faciem discipulorum, dicens: Accipite Spiritum Sanctum 12. Et iterum, postquam ascendit in coelum, decem diebus transactis: qui numerus perfectionem significat; cum septenario numero, quo condita universa consistunt, additur Trinitas conditoris. De quibus rebus inter spiritales viros pie cauteque multa tractantur. Sed ego a proposito non recedam: suscepi enim prius vobiscum sic agere, ut non ego vos doceam, quod superbum fortasse arbitramini; sed tamquam ipse a vobis discere studeam, quod novem annis non potui. Quapropter habeo quibus Litteris credam de adventu Spiritus sancti, quibus me credere si prohibetis, ne temere credam quod nescio; sic enim soletis monere; multo minus vestris litteris credam. Quare, aut omnes libros auferte de medio, et disputando pandite veritatem, de qua dubitare non possim: aut tales proferte libros, quibus non mihi cum arrogantia imponatur quod credam, sed exhibeatur sine fraude quod discam. Fortasse, inquis, et haec epistola talis est. Nolo ergo in eius limine ulterius immorari: interiora videamus.

Veritatem pollicetur Manichaeus, non exhibet.

  1. 12. Haec sunt, inquit, salubria verba, ex perenni ac vivo fonte; quae qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quae insinuant custodierit, numquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est iudicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit. Et haec, ut videtis, pollicitatio est, nondum exhibitio veritatis: et vos quoque animadvertere facillime potestis, isto velamine quoslibet errores fucari posse, ut imperitorum animis per ornatam ianuam latenter irrepant. Si enim diceret: Haec sunt pestifera verba, ex venenoso fonte; quae qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quae insinuant custodierit, numquam erit vitae restituendus, verum poenali et aerumnosa morte afficietur (nam profecto miser est iudicandus, qui hac inferna implicatus imperitia fuerit, per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit); si ergo hoc diceret, verum diceret: sed libro huic non solum nullum conciliaret lectorem; sed omnes in quorum manus incidisset, in maxima odia concitaret. Quamobrem ad consequentia transeamus, nec nos ista decipiant quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis verba communia. Quid ergo sequitur?

Tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus dici posse.

  1. 13. Pax, inquit, Dei invisibilis, et veritatis notitia sit cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt. Ita sit, ut dicit. Nam et ista benigna et acceptissima optatio est. Tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus dici posse. Itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. Nec illa quae adhuc sequuntur, improbaverim: adiungit enim: Sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursatione maligna, et a laqueis mundi. Et omnino quidquid in huius epistolae principio scriptum est, donec veniatur ad causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum operae consumatur. Iam ergo evidentissimam pollicitationem hominis videamus.

Deliramenta Manichaei.

  1. 14. De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici, de quo mihi significasti, dicens: Nosse te cupere cuiusmodi sic nativitas Adae et Evae, utrum verbo sint iidem prolati, an primogeniti ex corpore: respondebitur tibi ut congruit. Namque de his a plerisque in variis scripturis revelationibusque dissimili modo insertum atque commemoratum est. Quapropter veritas istius rei ut sese habet ab universis fere gentibus ignoratur, et ab omnibus qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. Si enim illis super Adae et Evae generatione provenisset manifesto cognoscere, numquam corruptioni et morti subiacerent. Manifestam ergo cognitionem huius rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti subiciamur. Et si adhuc parum est, vide quid sequatur: Necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda, ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perveniri. Hoc est quod dicebam, sic mihi demonstrari debere veritatem, ut ad eamdem sine ulla ambiguitate perveniam. Quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis evidentissimae atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet contradicentibus manichaeum me fieri non puderet. Iam igitur audiamus quid afferat.

Praelium ante mundi constitutionem commissum.

  1. 15. Unde si tibi videtur, inquit, ausculta prius quae fuerint ante constitutionem mundi, et quo pacto praelium sit agitatum, ut possis luminis seiungere naturam ac tenebrarum. Iam incredibilia et falsa omnino proposuit. Quis enim credat ante constitutionem mundi ullum praelium fuisse commissum? Et tamen si est credibile, modo nos non credere, sed cognoscere venimus. Nam qui dicit Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem; eam tamen quam vel auditam vel lectam possumus credere, non expertam comprehensamque cognoscere. Cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret; non enim ea promisit, quae cogerer credere, sed quae possem sine ulla ambiguitate cognoscere: quomodo eum non repudiabo, quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia? Sed quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? Audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate quod sequitur.

Duae substantiae contrariae. Regnum luminis.

  1. 16. Haec quippe, inquit, in exordio fuerunt, duae substantiae a sese divisae. Et luminis quidem imperium tenebat Deus Pater, in sua sancta stirpe perpetuus, in virtute magnificus, natura ipsa verus, aeternitate propria semper exsultans, continens apud se sapientiam et sensus vitales: per quos etiam duodecim membra luminis sui comprehendit, regni videlicet proprii divitias affluentes. In unoquoque autem membrorum eius sunt recondita millia innumerabilium et immensorum thesaurorum. Ipse vero Pater in sua laude praecipuus, magnitudine incomprehensibilis, copulata habet sibi beata et gloriosa saecula, neque numero, neque prolixitate aestimanda, cum quibus idem sanctus atque illustris Pater et genitor degit, nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut infirmo constituto. Ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moveri aut concuti possint.

Incerta pro certis tradi a Manichaeo.

  1. 17. Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognovit? Noli me terrere Paracleti nomine. Primo, quia non credere incognita, sed certa cognoscere accessi, a vobis ipsis factus timidior. Vos enim nostis, temere credentibus quam vehementer insultare soleatis: praesertim cum ipse, qui iam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante promiserit.

Pollicebatur rerum certarum cognitionem, et imperat incertarum fidem.

  1. 17. Deinde, quoniam si mihi fides imperanda est, magis me teneret illa Scriptura, ubi lego, venisse Spiritum sanctum, et Apostolos inspirasse 13, quibus eum Dominus se missurum esse promiserat 14. Quapropter, aut ea quae dicit, proba mihi vera esse, ut ostendas quae non possum credere; aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum sanctum esse, ut credam quae non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse praesumo: tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quae mihi profers: unum cum dicis Spiritum sanctum esse qui loquitur; et alterum, cum dicis manifesta esse quae loquitur. Utrumque abs te sine ulla dubitatione cognoscere debui: sed non sum avarus; unum horum doce. Ostende hunc esse Spiritum sanctum, et credam vera esse quae dicit, etiamsi nesciam: aut ostende vera esse quae dicit, et credam Spiritum sanctum esse, etiamsi nesciam. Numquid aequius aut benevolentius tecum agi potest? Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti, nisi laudare quod credis, et irridere quod credo. Cum igitur etiam ego vicissim laudavero quod credo, et quod credis irrisero; quid putas nobis esse iudicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus; et eos sequamur, qui nos invitant prius credere, quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti, quod credimus intellegere mereamur, non iam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante?

Si quid intersit inter cognoscere et credere.

  1. 18. Et quoniam quaesivi unde mihi probet, nunc quaero unde ipse cognoverit. Si dicit sibi esse revelatum a Spiritu sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quae dicit, certa et manifesta cognosceret; ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur: eis autem quibus haec narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichaeus efficitur; non certa cognoscendo, sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quaeritur, sine ulla ambiguitate perventionem; sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quae nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet: Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quae iam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis; primum pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus iubet. Quis ferat tantam fallaciam tantamque superbiam?

Non solum incerta, sed etiam falsa esse quae tradit. Deliramentum de terra et gente tenebrarum iuxta latus terrae sanctae ac substantiae Dei.

  1. 19. Quid, si non solum incerta, sed etiam falsa esse quae dicit: Deo et Domino nostro mihi opitulante monstravero? Quid infelicius ista superstitione inveniri potest, quae non modo non exhibet scientiam quam promittit atque veritatem, sed ea dicit quae vehementer sunt scientiae veritatique contraria? Quod in sequentibus manifestius apparebit. Ita enim dicit: Iuxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine, in qua habitabant ignea corpora, genera scilicet pestifera. Hic infinitae tenebrae, ex eadem manantes natura inaestimabiles, cum propriis fetibus: ultra quas erant aquae coenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles ac vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps omnium et dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae.

Confutatur primo, quia naturae Dei partes et latera tribuit tamquam sua mole per locorum spatia distendatur.

  1. 20. Si aerium vel etiam aetherium corpus diceret esse naturam Dei, profecto irrideretur ab omnibus, qui sapientiae veritatisque naturam per nulla locorum spatia distentam atque diffusam, sine ulla mole magnam et magnificam, nec in parte minorem, et in parte maiorem, sed per omnia aequalem summo Patri, nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram, ubique praesentem qualicumque acie iam serenioris mentis intueri valent.

Animam ipsam, etsi mutabilis sit, per spatia locorum non distendi. Nam tota sentit in singulis partibus corporis.

  1. 20. Sed quid dicam de veritate atque sapientia, quae omnes animae potentias superat; cum ipsius animae natura quae mutabilis invenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet? Quidquid enim qualibet crassitudine est, non potest nisi minui per partes, habendo aliud hic et aliud alibi. Minor est enim digitus quam tota manus; et minor est digitus unus quam duo; et alibi est iste digitus, alibi ille, alibi cetera manus. Quod non solum in molibus corporum articulatis videmus: sed etiam terrae pars ista non est ibi ubi illa, quia suum locum quaeque obtinet: et pars humoris minor minore, et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. Similiter aeris partes suos quaeque implent locos; nec fieri potest ut aer quo impletur haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem quem vicini habent: lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam; et maior per maiorem, per minorem autem minor. Nec omnino potest esse aliquod corpus, sive coeleste sive terrestre, sive aerium sive humidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco huius partis simul habere aliam partem; sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti et dividua, vel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. Animae vero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur qua intellegit veritatem, sed illa inferior qua continet corpus et sentit in corpore; nullo modo invenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. Nam singulis sui corporis particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis: nec minor pars eius in digito est, et maior in brachio, sicut ipse digitus brachio minor est; sed ubique tanta est, quia ubique tota est. Cum enim tangitur digitus, non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. Totam enim tactus ille non latet; quod non fieret, nisi tota praesto esset. Nec sic tota praesto est, cum tangitur digitus et sentit in digito, ut ceterum deserat corpus, et sese ad unum illum locum in quo sentit agglomeret. Sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus tangatur in pede, nec ibi desinit tota sentire: atque ita in singulis distantibus locis tota simul adest, non unum deserens ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens ut aliam partem hic habeat, et alibi aliam; sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis, satis ostendit se locorum spatiis non teneri.

Memoria capit maximorum locorum imagines.

  1. 20. Quid, si eius memoriam cogitemus, non rerum intellegibilium, sed harum corporearum quam et bestiae habere sentiuntur (nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines); quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines, ubi gestentur, vel ubi formentur? Si enim non possent esse maiores quam nostri corporis quantitas tenet, diceret aliquis, intra ipsa sui corporis spatia quibus et illa concluditur, has imagines animam figurare atque servare. Nunc vero cum perexiguam terrae partem occupet corpus, immensarum regionum et coeli ac terrae imagines animus volvit, quibus catervatim discedentibus ac succedentibus non fit angustus: atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus non quasi capitur, sed potius eas capit; non sinu aliquo, sed vi potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et detrahere, et in angustum eas contrahere, et per immensa expandere, et ordinare ut velit, et perturbare, et multiplicare, et ad paucitatem singularitatemve redigere.

Intellegendi potentia de rerum veritate deque ipsa cogitatione iudicat.

  1. 20. Quid iam de illa loquar potentia, qua intellegitur veritas, qua istis ipsis quae de corporis sensu haustae figurantur, imaginibus sese pro veritate opponentibus magna vivacitate resistitur? Qua videtur aliam, verbi gratia, veram esse Carthaginem, aliam quam cogitans fingit, et pro suo arbitrio tota facilitate commutat: ex eadem venire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter peregrinata est: et, ne multa consecter, ex eadem venire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam, et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis, in quibus Manichaei phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare. Quid est ergo haec potentia quae ista discernit? Profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est, et sine ulla tali rerum imaginatione cogitatur. Huic inveni spatia, si potes; hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore distende. Profecto si bene cogitas, non potes. Quidquid enim tibi tale occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per partes, facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem, quantum placet; illud autem ipsum quo ista iudicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate.

Si anima per locos non extenditur, multo minus Deus.

  1. 21. Quare, si animam toties mutabilem, sive variarum voluntatum turba, sive affectibus pro rerum copia vel inopia sese flectentibus, sive ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum, sive oblivione et memoria, sive doctrina et imperitia; si ergo animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus toties mutabilem, sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia talia spatia potentiae vivacitate superare: quid de ipso Deo cogitandum aut existimandum est, qui supra omnes rationales mentes inconcussus atque incommutabilis manens, tribuit quod cuique tribuendum est? Quem facilius eloqui audet anima, quam videre: et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius videre potuerit. Qui tamen si, ut Manichaeorum phantasmata perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis immenso spatio tenderetur: quantaelibet in eo particulae, et innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis arbitrio metirentur; ut bipedalis in eo, verbi gratia, pars octo partibus minor esset quam decempedalis. Id enim necesse est contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique totae esse non possunt: quod in ipsa anima non invenitur, et ab eis qui considerare haec non valent, deformiter de illa et turpiter creditur.

Deliramentum de duplici terra refellitur.

  1. 22. Verumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes, qui naturam incorpoream et spiritalem cogitando potius sequi, vel non audent, vel nondum valent; ita ut nec ipsam cogitationem suam eadem cogitatione considerent, et inveniant eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis iudicantem. Descendamus ergo ad eorum sensus, et quaeramus ab eis, iuxta quam partem et iuxta quod latus, sicut Manichaeus dicit, illustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Dicit enim, iuxta unam partem ac latus; nec dicit quam partem, vel quod latus, dextrum an sinistrum. Sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est, non dici unum latus, nisi ubi est et alterum latus. Ubi autem vel tria vel plura sunt latera, aut figurae ambitus intellegitur undique terminatus, aut si ex aliqua parte in immensum patet, ex iis tamen quae latera dicuntur, necesse est finiatur. Dicant ergo, ex alio latere, vel ex aliis lateribus, quid adiungebatur terrae lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum? Non dicunt: sed cum premuntur ut dicant, infinita dicunt esse alia latera terrae illius quam lucis vocant, id est, per infinita spatia distendi, et nullo fine cohiberi. Nec intellegunt iam non esse latera, quod quibusvis tardis ingeniis apertissimum est. Tunc enim essent latera, si finibus suis terminarentur. Quid ad me, inquit, si non sint latera? Sed cum diceres, iuxta unam partem ac latus, aliam quoque partem sive partes, et aliud latus sive latera cogebas intellegi. Nam si unum tantum latus erat, tantum iuxta latus dici debuit, non iuxta unum latus. Sicut in corpore nostro recte dicimus esse aliquid iuxta unum oculum, quia est alter oculus; aut iuxta unam mamillam, quia est altera. Si autem dicamus iuxta unum nasum, aut iuxta unum umbilicum, cum alius non sit, a doctis et ab indoctis ridebimur. Sed non te verbis premo: fortasse enim unum quasi unicum appellare voluisti.

Eamdem terram lucis, si terrae tenebrarum iungitur, esse corpoream.

  1. 22. Quid ergo erat iuxta illud latus terrae, quam illustrem ac sanctam vocas? Terra, inquis, tenebrarum. Quid, de ista terra saltem concedis quod corporea erat? Necesse est te hoc dicere; quandoquidem omnia corpora inde asseris originem ducere. Quid ergo, quaeso, quamvis tardi, quamvis carnales homines, ne hoc quidem aliquando animadvertitis, quod lateribus sibi iungi utraque ista terra non possit, nisi esset utraque corporea? Cur ergo nobis dicebatur nescio qua caecitate perversis, tenebrarum tantum terram fuisse vel esse corpoream; illam vero quae terra luminis diceretur incorpoream et spiritalem credi oportere? Expergiscamur aliquando homines boni, et saltem admoniti quod facillimum est attendamus, duas terras sibi lateribus non posse coniungi, nisi utraque sit corpus.

Figura terrae tenebrarum iunctae cum terra lucis.

  1. 23. Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus, quaero utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita, sicut terra lucis. Non ita credunt; timent enim ne Deo videatur aequalis. Dicunt ergo illam per profundum immensam et per longum: sursum versus autem supra illam spatia infinite inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus. Tamquam si unus panis (sic enim quod dicitur facilius videri potest) in quadras quatuor decussatim formetur, in quibus tres sint candidae, una nigra: modo de tribus candidis tolle distinctionem, et fac illas et sursum versus et deorsum versus, et undique retro infinitas: sic ab eis esse creditur terra lucis. Illam vero nigram quadram fac deorsum versus et retro infinitam, supra se autem immensam inanitatem habere: sic opinantur terram tenebrarum. Sed haec nimis attentis et studiose inquirentibus quasi secreta demonstrant.

Figura terrae lucis foedior.

  1. 23. Verumtamen si ita est, apparet terram tenebrarum a terra lucis duobus lateribus tangi. Et utique si duobus tangitur, duobus etiam tangit. Certe iuxta unum latus erat terra tenebrarum.
  2. 24. Deinde quam foeda figura terrae lucis apparet, tamquam fissa ungula nigro quodam cuneo subter arctato, illac tantum finita qua finditur, hians etiam et patens desuper interposito inani quidquid a superficie terrae tenebrarum sursum versus immensum est. Quam deinde melior ipsius terrae tenebrarum figura ostenditur: siquidem illa findit, haec finditur; illa inseritur, haec interpatet; illa in se nulli inanitati dat locum, haec ab inferiore tantum parte laxa non est, qua hostili cuneo subimpletur. Indocti ergo homines et avari cum maiorem honorem tribuunt multitudini partium quam unitati, ut sex partes darent terrae lucis, tres deorsum versus, tres sursum versus, maluerunt penetrari terram lucis quam penetrare. Tali enim figura etsi commixtam negant, penetratam tamen negare non possunt.

Levius peccant Manichaeis Anthropomorphitae.

  1. 25. Confer nunc, non spiritales catholicae fidei viros, in quibus quantum in hac vita animus potest, cernit substantiam naturamque divinam nullis locorum spatiis tendi, nullis lineamentorum dimensionibus figurari; sed confer carnales et parvulos nostros, qui solent auditis in allegoria membris quibusdam corporis nostri, velut cum dicuntur oculi Dei et aures Dei, solent Deum sibi libertate phantasmatis corporis humani specie figurare: hos confer iam illis Manichaeis, qui solent istas nugas intentis et curiosis hominibus quasi magna secreta describere: et considera qui tolerabilius et honestius de Deo sentiant; utrum ii qui eum forma humana, summa dignitate in suo genere praedita, cogitant, an ii qui eum infinita mole diffusum, non tamen undique, sed tribus quadris infinitum atque condensum, ex una vero fissum, patentem, hiantem, laxum superius inanitate, cuneatum inferius terra tenebrarum; vel, si ita melius est dicere, apertum superius natura propria, intratum inferius aliena. Ecce ego tecum derideo carnales homines, qui nondum possunt spiritalia cogitare, humana forma Deum existimantes: deride et tu mecum, si potes eos qui tam deformem turpemque fissuram vel scissuram Dei, tam inaniter supra hiulcam, tam inhoneste infra obturatam, multum miserabili cogitatione imaginantur. Cum hoc etiam intersit, quod isti carnales qui humana Deum forma cogitant, si Ecclesiae catholicae gremio contenti, cum lacte nutriendi sunt, non se in temerarias opiniones praecipitent, sed ibi studium pium quaerendi nutriant, ibi petant ut accipiant, ibi pulsent ut eis aperiatur; incipiunt spiritaliter allegorias parabolasque Scripturarum intellegere, et paulatim sapere divinas potentias, congruenter alibi aurium, alibi oculorum, alibi manuum vel pedum, vel etiam alarum atque pennarum, scuti quoque et gladii et galeae, ceterarumque talium innumerabilium rerum nomine enuntiari. Qua intellegentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse firmantur. Manichaei vero quando figurae illius imaginationem reliquerint, Manichaei esse non poterunt. Hoc enim quasi proprium atque praecipuum auctoris sui laudibus tribuunt, quod dicunt illa quae ab antiquis figurate in libris divina mysteria posita sunt, huic qui ultimus venturus erat, solvenda et demonstranda esse servata: et propterea post istum iam neminem doctorem divinitus esse venturum, quia nihil iste per allegorias et figuras dixerit, cum et antiquorum quae talia fuerant aperiret, et sua enodate manifesteque monstraret. Non habent ergo isti ad quas interpretationes revertantur, cum illis de auctore suo legitur: Iuxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Quocumque se verterint, necesse est ut phantasmatum suorum miseria coarctati, in scissuras aut abruptas praecisiones et iuncturas, aut fissuras turpissimas incidant; quas non dicam de incommutabili natura Dei, sed de omni natura incorporea, quamvis mutabili, sicuti est anima, miserrimum est credere. Et tamen si non possem me intendere ad superiora, neque cogitationes meas a falsis imaginationibus quas per sensus corporeos memoria fixas gero, in libertatem ac sinceritatem naturae spiritalis evolvere; quanto melius humani corporis forma Deum cogitarem, quam illum nigrum cuneum scissurae inferiori eius affigerem, superioremque vastissimam laxitatem, non inveniens unde oppilarem, sic immensa inanitate patentem et hiantem relinquerem? Quid ista opinione foedius? quid tenebrosius hoc errore dici aut fingi potest?

De numero naturarum in phantasmate Manichaei.

  1. 26. Deinde volo mihi dicatur, quando lego: Deum Patrem, et supra lucidam beatamque terram fundata regna eius, utrum unius et eiusdem substantiae atque naturae sint, et Pater, et regna eius, et terra. Quod si ita est, iam non quasi aliam naturam, quae quasi corpus sit Dei, cuneus ille gentis tenebrarum diffindit et penetrat; quod quidem ipsum esset ineffabili deformitate turpissimum: sed ipsam omnino naturam Dei cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. Rogo, cogitate ista: homines estis; rogo, cogitate ista et fugite, taliumque phantasmatum sacrilegia, dilaniatis, si fieri potest, pectoribus, de fide vestra eradicate atque propellite. An dicturi estis, non unius eiusdemque naturae illa tria esse, sed alterius Patrem, alterius regna, alterius terram, ut suas naturas atque substantias habeant singula diversas, et excellentiae gradibus ordinatas? Quod si verum est, non duas, sed quatuor naturas Manichaeus praedicare debuerat. Si autem unam naturam habet Pater et regna, terra vero sola diversam, tres naturae fuerant praedicandae. Aut si propterea duas dicere maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad Deum, quaero quomodo ad Deum lucis terra pertineat. Si enim et naturam habet diversam, et non eam genuit, neque fecit; non ad eum pertinet, et in alieno regna eius locata sunt. Aut si propterea pertinet quia vicina est, pertineat et terra tenebrarum, quae terram lucis non modo vicinitate contingit, sed etiam penetratione dissulcat. Si autem genuit eam, non eam credi oportet diversam habere naturam. Quod enim genuit Deus, hoc oportet credi esse quod Deus est, sicut de unigenito Filio in Catholica creditur. Itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem vos necessitas revocat, ut non terram quasi aliam atque diversam, sed ipsam Dei naturam niger ille cuneus diffindat. Quod si non genuit, sed fecit eam Deus, quaero unde fecerit. Si de se ipso, quid aliud est quam genuisse? Si de aliena aliqua natura, quaero utrum bona an mala. Si bona, erat ergo aliqua natura bona, quae non pertinebat ad Deum: quod nullo modo dicere audebitis. Si autem mala, non ergo illa gens tenebrarum sola natura mala erat. An forte iam inde assumpserat partem aliquam Deus, quam in terram lucis converteret, et super illam sua regna stabiliret? De tota ergo id fecisset, ut iam olim mala natura nulla esset. Quod si non de aliena substantia fecit terram lucis, restat ut eam de nihilo fecerit.

Ex nihilo creari per Omnipotentem bona alia aliis inferiora.

  1. 27. Quare, si vobis iam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem Deum de nihilo facere, venite in Catholicam; et discite, omnes naturas quas fecit Deus et condidit, excellentiae gradibus ordinatas, a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores: easque factas esse de nihilo, cum Deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut posset esse quod non erat: et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de Deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. Quid enim vos teneat, si consideretis, non invenitis: cum terram luminis quam describitis, neque hoc esse quod Deus est possitis dicere, ne ipsa Dei natura foeditate quadrae illius inarctetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc quod Deus est cogatur intellegi, et ad eamdem deformitatem redeat; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse, et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit praeter Deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. Remanet igitur vobis, ut de nihilo terram luminis Deum fecisse fateamini: et non vultis credere quod si magnum aliquod bonum, quod tamen illo ipso esset inferius, Deus ex nihilo facere potuit: potuit etiam, quia bonus est, et nulli bono invidet, facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec universitas earum, non numero indefinito incerta difflueret, sed certo terminata consisteret. Aut si nec de nihilo istam luminis terram Deum fecisse vultis fateri, non erit exitus quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones evadatis.

In figura coniunctionis duarum terrarum, qualiscumque fingatur, semper inesse deformitatem aut absurditatem.

  1. 28. Aut videte certe, quoniam liberum est carnali cogitationi phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam formam quamcumque huic coniunctioni duarum terrarum invenire, ne tam detestabilis et aversanda rerum facies animo occurrat: terram scilicet Dei, sive sit eiusdem naturae cuius est Deus, sive diversae, in qua tamen Dei regna fundata sint, ita ingenti mole per immensum iacere, ut per infinitum porrectis et apertis membris iaceat, quibus foedissime atque turpissime ab inferiori parte recipiat etiam ipsum immensae magnitudinis inarctatum illum cuneum terrae tenebrarum. Sed quidquid aliud inveneritis figurae, quo duae istae terrae sibi coniungantur, delere profecto Manichaei litteras non potestis: non dico alias quibus expressius ista descripsit; fortassis enim quia paucioribus notae sunt, minus periculi habere videantur: sed istas ipsas de quibus nunc agitur, Epistolae Fundamenti, quae fere omnibus qui apud vos illuminati vocantur solet esse notissima. Hic quippe ita scribitur: Iuxta unam vero partem ac latus illius illustris ac sanctae terrae, erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine.

Coarctantur Manichaei, sive tortuoso latere coniunctionem illam fieri dicant, sive curvo, sive recto. In hoc tertio genere iuncturae esset concordia et pulchritudo utrique terrae conveniens.

  1. 28. Quid exspectamus amplius? Tenemus enim quod iuxta latus erat. Quomodo libet iam fingite figuras, et qualia libet lineamenta describite; moles certe illa immensae terrae tenebrarum, aut recto latere adiungebatur terrae lucis, aut curvo, aut tortuoso. Sed si tortuoso; et illa sancta terra tortuosum habet latus: nam si ipsa rectum habet latus, et tortuoso huius latere tangitur, interpatent cavernae quaedam profundae per infinitum inanes, nec iam supra terram tantum tenebrarum inanitas erat, sicut audire solebamus. Quod si ita est, quanto melius erat ut se aliquanto longius terra luminis removeret, atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum terra ex ulla parte contingi? imo etiam tantum spatium pateret inanis profunditatis, ut si qua gentis illius oriretur improbitas, etiamsi temere transilire in illam vellent principes tenebrarum (quoniam nec volare possunt corpora, nisi aere corporeo supportentur), per illud inane praecipitati, et quia infinitum deorsum versus esset, ad nullum aliquando fundum pervenientes, etiamsi semper possent vivere, numquam tamen dum deorsum semper feruntur, possent nocere? Si autem curvo latere adiungebatur, terra quoque lucis curvo eam sinu deformiter recipiebat. Aut si introrsus ista quasi specie theatri curva erat, curvam terrae luminis partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione amplectebatur. Aut si ista curvum habebat latus, et illa rectum, non ex toto eam latere attingebat. Et utique melius erat, sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret, tantumque inane interesset, ut et iusto intervallo utramque terram seiungeret, et temerarios improbos per infinitum praecipites nihil nocere permitteret. Quod si recto latere latus rectum attingebat, non video quidem aliqua vel receptacula vel hiatus: sed plane video tantam pacem tantamque secum terrae utriusque concordiam, ut maior coniunctio esse non possit. Quid enim speciosius, quid convenientius, quam rectum recto ita copulari, ut nulla ex parte sinus aliquis vel flexus disrumpat aut dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci et ab infinita aeternitate iuncturam? Quae recta latera utriusque terrae, etiamsi interposito inani separarentur, non solum per se ipsa pulchra essent, quia tam recta essent: sed interiecto quoque intervallo ita sibi congruerent, ut hinc atque illinc pariles rectitudines etiam sine ulla coniunctione, ipsa tamen similitudine in unam pulchritudinem convenirent. Cum autem accedit ista coniunctio, quid concordius ac pacatius hac utraque terra; quid vero etiam ipsa copulatione duorum rectorum laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non invenio.

Pulchritudo recti lateris posset terrae tenebrarum detrahi sine ulla detractione substantiae. Sic malum animae accidit nulla addita detractave substantia.

  1. 29. Quid faciam cum errore perversis et consuetudine implicatis miserrimis animis? Non enim sciunt isti homines quid loquantur, cum haec loquuntur: non enim attendunt. Rogo, nemo vos urget, nemo in certamen premit, nemo praeteritis insultat erroribus, nisi qui divinam misericordiam expertus non est, ut careret erroribus: tantum id agamus, ut aliquando finiantur. Intuemini paululum sine animositate et amaritudine. Omnes homines sumus; non nos, sed errores et falsitates oderimus. Quaeso, intuemini paululum. Deus misericordiarum, adiuva intuentes, et verum quaerentibus interius lumen accende. Quid enim intellegimus, si non intellegimus rectum melius esse quam pravum? Quaero ergo a vobis, si placide modesteque accipitis, rectum latus terrae tenebrarum, quod recto lateri terrae lucis adiungitur, si quispiam depravaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret? Necesse est fateamini si latrare nolitis, non solum ei, si depravetur, pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem quam cum recto latere terrae luminis potuit habere communem. Hanc ergo auferens, et de recto pravum faciens, ut discordaret quod concordabat, et abhorreret quod congruebat, numquid aliquam inde auferret substantiam? Sic ergo discite, non substantiam malum esse, sed sicut in corpore commutatione formae in deterius, amitti speciem, vel potius minui, et foedum dici quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus quod antea placuerat: sic in animo rectae voluntatis decus, quo pie iusteque vivitur, commutata in deterius voluntate depravari; quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae voluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractave substantia.

Latus terrae tenebrarum in quantum rectum esset, boni aliquid haberet a Deo conditore.

  1. 30. Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis causis latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum, quod tenebrosum, vel si quid aliud dici potest, non tamen in eo quod rectum est malum est. Sicut ergo concedo in eius colore esse aliquid mali, sic necesse est et vos concedatis esse in eius rectitudine aliquid boni. Nefas est itaque hoc quantumcumque boni est, alienare ab artifice Deo, a quo esse omne bonum quod in quacumque natura est, nisi credimus, perniciosissime erramus. Quomodo ergo ille et summum malum esse dicit hanc terram, in cuius lateris rectitudine invenio, quantum ad corpus attinet, non parvae pulchritudinis bonum; et ab omnipotente atque optimo Deo eam vult esse penitus alienam, cum id ipsum bonum quod in illa invenimus, cui alii tribuendum sit, nisi auctori bonorum omnium, non inveniamus? Sed malum erat, inquit, etiam illud latus. Puta malum esse: deterius esset certe si non rectum, sed distortum esset. Quomodo igitur est summum malum, quo potest aliquid cogitari deterius? Deinde necesse est aliquid boni sit, quo carendo fit res quaecumque deterior. Carendo autem rectitudine fieret latus illud deterius. Inest ergo illi boni aliquid rectitudo. Et numquam mihi dices unde inest, nisi ad eum te contuleris, a quo sive magna sive parva, omnia tamen bona esse fateamur. Sed iam a lateris huius consideratione transeamus ad alia.

In terra tenebrarum naturas quinque ponit Manichaeus.

  1. 31. Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora, genera scilicet pestifera. Cum dicit, habitabant; animata utique atque viventia vult intellegi. Sed ne de verbo calumniari velle videamur, attendamus istos omnes habitatores terrae illius, quemadmodum in quinque genera viva distribuat. Hic infinitae, inquit, tenebrae, ex eadem manantes natura inaestimabiles, cum propriis fetibus: ultra quas erant aquae coenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius venti horribiles et vehementes cum suo principe et genitoribus. Rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. Pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur immanis princeps et omnium dux, habens circa se innumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens et origo: haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae. Animadvertimus quinque naturas quasi partes unius naturae, quam vocat terram pestiferam. Hae sunt autem: tenebrae, aquae, venti, ignis, fumus, quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores ceteris sint tenebrae, a quibus numerare incipit. Intra tenebras, aquas constituit; intra aquas, ventos; intra ventos, ignem; intra ignem, fumum. Et habebant istae quinque naturae sua quaeque genera inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt. Quaero namque utrum genus unum habitantium fuerit in omnibus quinque naturis, an diversa genera, sicut naturae ipsae diversae sunt. Diversa fuisse respondent, et de aliis libris ita docent, quod tenebrae habuerunt serpentes; aquae, natantes, sicut sunt pisces; venti, volantes, sicut sunt aves; ignis, quadrupedes, sicut sunt equi, leones, et cetera huiusmodi; fumus, bipedes, sicut sunt homines.

Refellitur hoc deliramentum.

  1. 32. Quis igitur ista ordinavit? quis distribuit atque distinxit quis numerum, qualitates, formas, vitam dedit? Haec enim omnia per se ipsa bona sunt, nec invenitur unde cuique naturae nisi ab omnium bonorum Deo auctore tribuantur. Non enim sicut chaos describere, vel quoquo modo insinuare etiam poetae solent, informem quamdam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensura, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione, confusum nescio quid, atque omnino expers omni qualitate; unde illud quidam doctores graeci vocant: non ergo sic isti hanc quam vocant terram tenebrarum insinuare conantur: sed omnino aliter longeque diverse atque contrarie latus lateri adiungunt atque colliniant: naturas quinque numerant, distinguunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant; nec eas desertas ac infecundas esse permittunt, sed suis inhabitatoribus complent: eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus accommodatas attribuunt, et, quod antecellit omnibus, vitam. Haec tanta bona enumerare, et ab auctore omnium bonorum Deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum, nec in se tantum erroris malum.

Quam multa bona in iis naturis, quas ponit Manichaeus in terra tenebrarum.

  1. 33. Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia, saeva erant atque pestifera. Quasi ego in eis saevitiam pestemque laudaverim. Ecce ego tecum vitupero quae in illis mala esse criminaris: lauda tu mecum quae in illis bona ipse commemoras: ita videbis bona malis permixta te velle constituere pro summo et extremo malo. Vitupero ibi tecum pestem: lauda ibi mecum salutem. Non enim genera illa vel gigni, vel nutriri, vel inhabitare terram illam sine salute aliqua potuissent. Vitupero ibi tecum tenebras: lauda ibi mecum fecunditatem. Tenebras enim dicis inaestimabiles; et addis tamen, cum propriis fetibus. Quamquam tenebrae non sunt corporeae; totumque hoc nomen lucis absentia est: sicut nuditas, carere vestitu; et inanitas, vacare corporis plenitudine: ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, quamvis terra potuerit tenebrosa, id est, carens luce, aliquid gignere. Sed interim hoc omittamus: fetus tamen ubi exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti, et quaedam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium, sibimet invicem moderationis pace congruentia. Quae omnia quis non intellegat maiori laude, quam tenebras vituperatione dignanda? Vitupero ibi tecum coenum turbidum aquarum: lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque aquarum, et inhabitatorum natantium membra congruentia, vitam corpus continentem et regentem, et omne temperamentum sui generis valetudini accommodatum. Quantumvis enim aquas coenosas turbidasque reprehendas, eo tamen quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere et continere, speciem illius qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes; quia si abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. Et quantumvis illorum inhabitatorum saevitiam, et inter impetus dilacerationes et vastationes exaggeres, non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, vides plus esse laudanda quam illa vituperanda quae displicent. Vitupero ibi tecum horrorem ventorum: lauda ibi mecum eorumdem ventorum spirabilem nutricemque naturam, et speciem corporis convenientia partium continuati atque diffusi: quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere, et alere, et salubriter continere; eorumque inhabitatorum, cum cetera quae in omnibus animantibus superiori ratione laudata sunt, tum proprie impigros et faciles unde velint et quo velint transitus, et alarum in volatu concordem nisum et non imparem motum. Vitupero ibi tecum corruptionem ignis: lauda ibi mecum genitabilem ignem, et vigentem opportunamque eius temperationem nascentibus, et ut coalescerent, et ut suis numeris lineamentisque perficerentur, et ut vivere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. Vitupero ibi tecum obscuritatem fumi, et immanitatem principis qui in eo, sicut dicis, morabatur: lauda ibi mecum quod vel in ipso fumo nullam partem invenis dissimilem ceteris; ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit, ut quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat, et non mirabiliter laudat. Quid, quod etiam fumo addis vim potentiamque generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis: ut quod hic numquam vidimus, ibi fumus fecundus sit, et salubrem suis habitatoribus praebeat mansionem?

De eodem argumento.

  1. 34. Quod etiam in ipso fumi principe immanitatem solam advertisti quam vituperares, nonne debuisti attendere cetera quae te in eius naturae laudem cogerent? Habebat enim animam et corpus; illam vivificantem, hoc vita inspiratum: cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non deflueret; illa moveret in numeros, hoc numerosa membrorum compagine constabiliretur. Nonne te ad laudem movet in hoc uno principe, vel pax ordinata, vel ordo pacatus? Quod autem de uno dictum est, hoc de ceteris intellegi licet. Sed enim erat in alios ferus et immanis? Non hoc laudo, sed tanta illa quae non vis attendere. Quae si vel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicut est Deus una Trinitas, neque de his fabricatis quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt Angeli sancti et beatissimae potestates: sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis; quae dum comparantur superioribus, vituperandae ab imperitis existimantur; et dum consideratur quantum his desit boni, quod illis adest, eiusdem boni absentia mali nomen tenet. Et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur quae in hoc mundo nota sunt nobis. Novimus enim tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum; novimus etiam animalia serpentia, natantia, volantia, quadrupedia, bipedia: in quibus omnibus, exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae oculis non videndo discernuntur, sicut silentium auribus non audiendo; non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est; sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est: exceptis ergo tenebris in hac enumeratione, ceterae naturae sunt, et omnibus notae; quarum speciem, quia in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum Deo.

Manichaeus ex iis quae hic vidit, ordinavit sua phantasmata.

  1. 35. Nam ille Manichaeus, sicut voluit naturas quas hic didicit ordinare in phantasmatibus suis, velut in gente tenebrarum, omnino falsus esse convincitur. Primo, quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. Sed non tales, inquit, erant illae tenebrae, quales hic nosti. Unde ergo me de illis doces? An forte tam verbosus doctrinae pollicitator cogis ut credam? Sed fac me credere. Illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare potuerunt: si autem habebant, meliores erant. Tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis. Posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis, aliqua ibi surda vel muta animalia genuisse: ut cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes: Sed non tale silentium, quale hic nosti; ut omnino quod velles diceres eis quos semel, ut tibi crederent, decepisses. Quamquam id quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animadverti. Sed sunt serpentes qui tam acute vident, et sic praesentia lucis exsultant, ut gravissimum testimonium contra eum dicere videantur. Deinde in aquis natantia facile fuit hic discere, et ad illa transferre phantasmata; sic et in ventis volantia, quoniam huius crassioris aeris impulsus in quo aves volitant, ventus dicitur: in igne vero quadrupedia unde illi fingere in mentem venerit nescio. Et tamen non frustra hoc dixit, sed parum attendit, et erravit nimis. Hanc enim rationem solent reddere, quod quadrupedes edaces sint, et in concubitum multum ferveant. Sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. Anseribus vero non facile quidquam edacius invenitur: quos sive in fumo ponat, quia bipedes sunt; sive in aquis, quia natare amant; sive in ventis, quia pennati sunt, et interdum volant: ad ignem certe secundum eius distinctionem non pertinent. Quod autem attinet ad fervorem concubitus, credo eum animadvertisse hinnientes equos, et saepe morsis frenis raptos in feminas: quod animadversum dum vult cito scribere, non attendit passerem parietinum, in cuius comparatione quivis admissarius frigidissimus invenitur. Bipedes vero in fumo cum ab eis quaeritur quare ordinaverit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus: hinc enim homines originem trahere dicunt: et quoniam fumus globosus et quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde attenderunt. Quae animadversio sufficere debuit ad aliquam similitudinem dandam de superbis hominibus, sive allegoriam vel formandam vel intellegendam: non tamen ut ideo bipedes animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. Nam et in pulvere nasci debuerunt, quia saepe non minore ambitu et elatione surgit in coelum; et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulae sint. Postremo, cur in aquis et ventis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum, quia videmus et natantia in aquis, et volantia in ventis vivere: ignis vero et fumus non deterruit hominem mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus nihil constitueretur absurdius? Nam quadrupedem ignis incendit atque corrumpit, et bipedes fumus offocat atque necat. Vel hic certe cogitur fateri, se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse naturas, ubi vult omnia peiora credi. Siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat, et continebat innoxie vel etiam commodissime. Similiter et fumus bipedes suos clementissimo sinu editos, non solum sine molestia, sed vitaliter atque indulgenter usque in illum principatum educaverat et continebat. Ita ostenduntur ista mendacia, animadversione rerum quae videntur in mundo, sed minus diligenti minusque solerti carnali sensu concepta, et phantasmatibus parturita, et temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum auxisse.

Natura omnis, ut natura est, bona est.

  1. 36. Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intellegant, si possunt, quam vere in Catholica dicatur, omnium naturarum esse auctorem Deum: quo de genere superius agebam, cum dicerem: Vitupero tecum pestem, caecitatem, coenositatem turbidam, horribilem vehementiam, corruptibilitatem, immanitatem principum, et his similia: lauda tu mecum speciem, distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, membrorum congruentias et numerosas parilitates, vitalia spiramenta et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animae, famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis naturis vel quae habitabant, vel quae habitabantur, et cetera huiusmodi. Sic enim intellegunt, si tamen sine pertinacia velint attendere, iam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt: itaque si tollantur illa quae mala enumerata sunt, bona illa quae laudata sunt sine ulla vituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. Ex quo iam videt qui potest videre, omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse: quia ex una eademque re, in qua et ego quod laudarem, et ille quod vituperaret invenit, si tollantur ea quae bona sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea quae displicent, incorrupta natura remanebit. Tolle de aquis ut non sint coenosae et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae: tolle de aquis partium concordiam, non erunt aquae. Si ergo malo illo adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura: hoc ibi facit naturam quod bonum habet; quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. Tolle de ventis horrorem et nimium impetum qui tibi displicet, potes cogitare ventos lenes atque moderatos: tolle de ventis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur et sibi pacatur ut corpus sit, nulla suberit natura quam cogites. Longum est persequi cetera: sed manifestum est eis qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae commemorantur, adiungi eis quaedam quibus displiceant; quae cum detrahimus, naturae meliores manent. Unde intellegitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse: quia cum eis vicissim omne quod bonum habent detraxeris, naturae nullae erunt. Animadvertite etiam, qui recte vultis iudicare, illum quoque principem immanem; cui si auferatur immanitas, attendite quanta laudabilia remanebunt: compago corporis, membrorum hinc atque inde congruentia, formae unitas, et pax contextarum inter se partium, animae regentis et vegetantis, famulantisque et vegetati corporis ordo et dispositio. Quae omnia bona si auferantur, et si qua forte minus enumeravi, nulla prorsus natura subsistet.

Natura numquam sine aliquo bono.

  1. 37. Sed fortasse dicatis, illa mala de talibus naturis non posse auferri, et ideo naturalia debere accipi. Non nunc quaeritur quid possit vel non possit auferri: sed certe non parvum lumen est ad intellegendum, omnes naturas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. Nam sine turbatione coeni possum aquas cogitare: sine pace autem continuatarum partium, nulla species corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest; ac per hoc nec illae aquae coenosae sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat ut aliqua natura corporea posset esse. Nam quod dicitis, quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri; respondetur, quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. Cur ergo istas res propter mala quae auferri non posse arbitramini, mala naturalia vocare vultis; propter ea bona vero quae auferri non posse convincimini, bona naturalia vocare non vultis?

Sola mala considerant Manichaei.

  1. 38. Restat ut quaeratis (nam ipsa solet esse vox ultima) unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. Respondebo fortasse, si vos prius dixeritis unde sint illa bona, quae vos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse non vultis. Sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur, omnia quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno Deo esse, qui summe bonus est? Resistite ergo vos ipsi Manichaeo, qui tot et tanta bona quae commemoravimus iusteque laudavimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem valentiamque animantium, et cetera quae repetere iam piget, ita in terra commentitia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo Deo quem bonorum omnium fatetur auctorem, alienare conaretur. Non enim ea bona vidit, dum hoc solum attendit quod displiceret: tamquam si quispiam leonis fremitu exterritus, et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum aut hominum corpora quaecumque apprehendisset, puerili quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis intuens atque saevitiam, cetera eius negligens omnino atque praeteriens, naturam illius animantis, non tantum malum, sed magnum malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, quanto timidius. At si edomita feritate duci leonem mansuetum videret, praesertim si numquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc vacaret securo atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. De quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse ut aliqua natura offendat ex aliquo, et in totam nascatur odium: cum manifestum sit multo meliorem esse speciem verae ac vivae bestiae, etiam cum terret in silvis, quam imitatae atque simulatae cum in pariete picta laudatur. Hoc ergo errore ille nos non decipiat, nec caecos faciat ad considerandas naturarum species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere non potest: atque hoc modo animum ad aequum iudicium componentes, quaeramus iam unde sint cum illis bonis mala, quae me quoque improbare dicebam. Quod facilius videbimus, si in unum nomen potuerimus cuncta conferre.

Malum est corruptio: ipsa corruptio non natura est, sed contra naturam.

  1. 39. Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum, nihil esse aliud quam corruptionem? Possunt quidem aliis atque aliis vocabulis alia atque alia mala nominari: sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animadverti potest, corruptio est. Sed corruptio peritae animae, imperitia vocatur; corruptio prudentis, imprudentia; corruptio iustae, iniustitia; corruptio fortis, ignavia; corruptio quietae atque tranquillae, cupiditas vel metus vel tristitia vel iactantia. Deinde in corpore animato corruptio sanitatis, dolor et morbus; corruptio virium, lassitudo; corruptio quietis, labor. Deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis, foeditas; corruptio rectitudinis, pravitas; corruptio ordinis, perversitas; corruptio integritatis, discissio, aut fractura, aut diminutio. Longum est et difficile et harum rerum quas commemoravi, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare; cum etiam multae quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici, et innumerabilia sint in quibus propria vocabula corruptio teneat. Verumtamen videre iam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem statum; et ideo eam non esse naturam, sed contra naturam. Quod si non invenitur in rebus malum nisi corruptio, et corruptio non est natura; nulla utique natura malum est.

Ubicumque corruptio, ibi bonum fuit.

  1. 40. Sed si hoc forte intellegere non valetis, illud attendite, quod omne quod corrumpitur, bono aliquo minuitur: quia si non corrumperetur, incorruptum esset; si vero etiam non posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. Necesse est autem ut sive incorruptio sive incorruptibilitas bonum sit, si malum est corruptio. Sed nunc de natura incorruptibili nulla quaestio est: de his agitur quae possunt corrumpi, quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incorruptibilia non possunt. Illud enim solum incorruptibile proprie dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte corrumpi potest. Incorrupta ergo quaecumque sunt et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso bono minuuntur quo incorrupta erant; et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio: et quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum quo minuantur. Quapropter naturae illae quas in tenebrarum terra fuisse confingit, aut poterant corrumpi, aut non poterant. Si non poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. Si poterant, aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur: si non corrumpebantur, incorruptae erant, quod videmus sine magna laude dici non posse: si autem corrumpebantur, minuebantur illo tam magno bono; si minuebantur bono, habebant bonum quo minuerentur; quod si habebant bonum, non erant naturae illae summum malum, et omnis Manichaei fabula falsa est.

Unde malum, sive corruptio boni.

  1. 41. Sed quoniam quaesivimus quid esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognovimus; consequenter quaerendum est unde sit: quod ille si fecisset, minus fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. Praepropere quippe ac praepostere quaesivit unde esset, quod primo non quaesierat quid esset: et ideo nullo modo potuerunt quaerenti occurrere nisi vana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus exuitur. Dicet ergo aliquis, non iam certare, sed non errare desiderans: Unde est ista corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed tamen corruptibilium esse comperimus? Qui talis quaerit, cito invenit magno ardore verum petens, et constanti perseverantia pie pulsans. Per homines enim commemoratio aliqua signis verborum fieri potest: docet autem unus verus Magister ipsa incorruptibilis Veritas, solus Magister interior: qui etiam exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora revocaret; et formam servi accipiens, ut eius sublimitas surgentibus innotesceret, iacentibus humilis apparere dignatus est. In eius nomine supplices simus, et per eum misericordiam Patris implorantes ista quaeramus. Primo enim brevissime responderi potest quaerentibus unde corruptio est, cum dicitur: Ex eo quod hae naturae quae corrumpi possunt, non de Deo genitae, sed ab eo de nihilo factae sunt: quas quoniam bonas ratio superior demonstravit, nemo potest recte dicere: Non fecisset Deus bona. Si autem dixerit: Summe bona fecisset, oportet intellegat summum bonum ipsum esse, qui fecit haec bona.

Solus Deus summe bonus.

  1. 42. Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? Et tamen si quis ex nobis quaereret, accepto et credito Deo Patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie videretur, nullo modo recte responderemus, nisi de Deo Patre qui summe bonus est. Quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est, incorruptibiliter bonum esse: videmusque iniuste flagitari ut tam summe bona sint quae fecit de nihilo, quam summe bonus est quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id quod ipse est genuisset, quia ipse unus est. Quapropter unico quidem Filio, per quem facta sunt a Patre omnia bona de nihilo, imperite atque impie fratres quaeruntur, nisi ex eo quod in homine apparere dignatus est. Nam ideo et unigenitus in Scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a Patre, primogenitus ex mortuis. Et vidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a Patre, pleni gratia et veritate 15; et Paulus dicit: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 16.

Non enim quod bonum est post Deum, iam debuit esse novissimum.

  1. 43. Quod si dixerimus: Non iam essent ista bona quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo Dei natura esset; invidebimus tantis bonis; et vox impia est, iniuriam putare non hoc esse quod Deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur Deus. Quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam Deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non sit. Patere, inquam, et mitesce illi; ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum quod es vilescat tibi. Superba es in Deum, si indignaris quod te antecedit; et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. Quo constituto atque firmato, illud ne dixeris: Me solam naturam Deus facere debuit; nollem ut post me aliquid boni fieret. Non enim quod bonum est post Deum, iam debuit esse novissimum. Et hinc maxime apparet quantam tibi tribuerit dignitatem, quod Deus qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona quibus tu quoque dominareris. Nec mireris quod nunc tibi non omni modo serviunt, et te aliquando etiam cruciant: quia Dominus tuus maiorem potestatem habet in ea quae tibi serviunt, quam tu in ipsa, tamquam in servos servorum suorum. Quid ergo mirum si tibi peccanti, id est non obtemperanti Domino tuo, poenalia quibus dominabaris effecta sunt? Quid enim tam iustum, et quid iustius Deo? Hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus: sed tamen dominator iustus et iustis praemiis et iustis suppliciis approbatur, beatitate recte viventium poenaque peccantium. Nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris vocaris ut redeas. Ita recto moderamine altissimi Conditoris usque ad bona terrena perventum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes supplicio mixta solatia; ut et laudares Deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. Ita in quantum tibi terrena serviunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent ut servias Domino tuo.

Natura a Deo, corruptio ex nihilo.

  1. 44. Quapropter quamvis sit malum corruptio, et quamvis non sit a Conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo factae sunt: tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat, nisi naturis infimis ad supplicium damnatorum, et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhaereant Deo incorruptibili, maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum; sicut per prophetam dicitur: Mihi autem inhaerere Deo bonum est 17. Neque illud dixeris: Non faceret Deus naturas corruptibiles. In quantum enim naturae sunt, Deus fecit: in quantum autem corruptibiles, non Deus fecit; non enim est ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. Si haec capis, gratias age Deo: si non capis, quiesce, et noli temere nondum intellecta damnare; supplexque illi qui lumen est mentis, attende ut intellegas. Cum enim dicitur, natura corruptibilis; non unum, sed duo nomina dicuntur. Item cum dicitur: Deus fecit de nihilo; non unum, sed duo nomina audimus. Redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad Deum pertineat; cum audis corruptibilem, ad nihilum: ita tamen ut ipsae corruptiones, quamvis non sint ex Dei arte, in eius tamen potestate sint disponendae, pro rerum ordine et meritis animarum. Ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque supplicium. Ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare qui corrumpi meruerit, id est, qui se ipse coeperit peccando corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem invitus, qui blandientem commisit volens.

Mala quomodo sint a Deo.

  1. 45. Non enim in Vetere Testamento tantum scriptum est: Ego facio bona, et condo mala 18; sed evidentius in Novo, ubi Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in gehennam 19. Voluntariae autem corruptioni addi iudicio divino poenalem corruptionem, manifestissime apostolus Paulus attestatur, cum dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos: quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 20. Quod si in vetere Lege dictum esset, quibus invectionibus isti impetum facerent accusantes quasi corruptorem Deum! Quod verbum metuentes multi latini interpretes, noluerunt dicere, corrumpet; sed dixerunt, disperdet illum Deus: et non deviantes a re ipsa, offensionem vocabuli devitarunt. Quamquam isti non minus inveherentur in perditorem Deum, si hoc in Lege vetere aut Prophetis invenirent. Sed graecis exemplaribus convincuntur, in quibus apertissime scriptum est: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Quod si quis ab eis quaerat, quomodo dictum sit: ne corruptor putetur Deus, exponunt statim, corrumpet dictum esse, corruptioni tradet; vel si quo alio modo possunt. Quo animo si essent in veterem Legem, et multa ibi miranda intellegerent, et nondum intellecta non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent.

Corruptio tendit ad non esse.

  1. 46. Si quis autem non credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo, esse et non esse, quasi ex diversis partibus; intellegendi gratia, ut cum tardis tardius ambulemus: deinde velut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud corpus et nascitur, dum augetur eius species, nutritur, convalescit, roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet, et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum ad esse, an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis; sed quanto magis forma et specie et valentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri ut sit, et in eam partem tendat qua positum est esse. Nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant vires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat compago membrorum, contabescat et defluat concordia partium: quaerat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum ad esse, an non esse: non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet quid sibi ipse respondeat, et non sentiat quanto magis quodque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere. Omne autem quod ad interitum tendit, ad non esse tendit. Cum ergo Deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit: et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoveris quanto magis augetur species, tanto quidque tendere ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili quid in ea sit ex Deo, quid sit ex nihilo; cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam? Quia species aucta cogit esse, et Deum fatemur summe esse: corruptio vero aucta cogit non esse, et constat quod non est, nihil esse. Quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis, et corruptibilem dicis, quid sit ex Deo, quid ex nihilo? Et quid quaeris Deo naturam contrariam, quem si confiteris summe esse, vides ei non esse contrarium?

Corruptio permissu Dei a nobis est.

  1. 47. Cur ergo, inquis, quod naturae Deus dedit, tollit corruptio? Non tollit, nisi ubi permittit Deus: ibi autem permittit, ubi ordinatissimum et iustissimum iudicat, pro rerum gradibus et pro meritis animarum. Nam et species vocis emissae praeterit, et silentio perimitur; et tamen sermo noster ex praetereuntium verborum decessione ac successione peragitur, et moderatis silentiorum intervallis decenter suaviterque distinguitur: ita sese habet etiam temporalium naturarum infima pulchritudo, ut rerum transitu peragatur, et distinguatur morte nascentium. Cuius pulchritudinis ordinem et modos si posset capere sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus quibus distinguitur, nec corruptiones vocare auderemus. Quod autem in eius pulchritudinis parte laboramus, cum nos fluentia deserunt temporalia quae diligimus, et peccatorum poenas luimus, et sempiterna diligere commonemur.

Hortatur ad summum bonum.

  1. 48. Non ergo in hac pulchritudine quaeramus quod non accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non accepit: et in eo quod accepit, laudemus Deum, quia tantum speciei bonum etiam huic quamvis infimae dedit. Nec ei tamen ut amatores eius inhaereamus: sed ut Dei laudatores eam transgrediamur, ut supra eam collocati de illa iudicemus, non ei connexi in illa iudicemur. Festinemusque ad illud bonum, quod nec locis grassatur, nec tempore volvitur, et unde speciem formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. Ad quod videndum mundemus cor per fidem Domini nostri Iesu Christi, qui ait: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 21. Non enim eos oculos ad illud bonum cernendum praeparari oportet, quibus cernitur lux ista diffusa per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens, et alibi aliam. Verum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur, quantum in hac vita licet, quid sit iustum, quid pium, quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini; et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri.

Conclusio.

  1. 49. Cui aspectui quoniam multum inimica sunt phantasmata, quae de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra versat et continet, detestemur istam haeresim, quae suorum phantasmatum fidem secuta, et divinam substantiam per locorum spatia, quamvis infinita, velut informem molem disiecit atque diffudit, et eam ex una parte truncavit, ut inveniret locum malo; quod videre non potuit non esse naturam, sed contra naturam: et ipsum malum tanta specie et formis et pace partium in singulis naturis vigente decoravit, quia sine his bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala quae ibi reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. Sed huius voluminis iste sit terminus: in ceteris cetera eius deliramenta Deo permittente atque adiuvante arguentur.