Epistulae quam Parmenianus Tychonio scribit responditur.
1. 1. Multa quidem alias adversus donatistas pro viribus quas Dominus praebet partim scribendo partim etiam tractando disserui. Nunc autem, quoniam incidit in manus nostras Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistula quam scribit ad Tychonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum et uberi eloquio, sed tamen donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare quod ille verum coactus est confiteri, placuit petentibus, immo iubentibus fratribus, ut hic eidem Parmeniani epistulae responderem propter quaedam maxime quae de Scripturis testimonia non sicut accipienda sunt accipit. Tychonius enim omnibus sanctarum paginarum vocibus circumtunsus evigilavit et vidit Ecclesiam Dei toto terrarum orbe diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praevisum atque praedictum est. Quo perspecto suscepit adversus ipsos suos hoc demonstrare et adserere, nullius hominis quamvis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis Dei nec id agere quorumlibet intra Ecclesiam constitutorum et quamlibet impietatem, ut fides Dei de Ecclesia futura diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in promissis patrum retenta et nunc exhibita est, evacuetur. Hoc ergo Tychonius cum vehementer copioseque dissereret et ora contradicentium multis et magnis et manifestis sanctarum Scripturarum testimoniis oppilaret, non vidit quod consequenter videndum fuit, illos videlicet in Africa christianos pertinere ad Ecclesiam toto orbe diffusam, qui utique non istis ab eiusdem orbis communione atque unitate seiunctis, sed ipsi orbi terrarum per communionem connecterentur. Parmenianus autem ceterique donatistae viderunt hoc esse consequens et maluerunt suscipere obstinatissimum animum adversus apertissimam veritatem, quam Tychonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis Ecclesiis, quae illius unitatis quam Tychonius asseruit communione gauderent, unde se isti separassent. Et Parmenianus quidem primo eum per epistulam velut corrigendum putavit; postea vero etiam concilio eorum perhibent esse damnatum. Epistulae itaque Parmeniani quam scripsit ad Tychonium reprehendens eum, quod Ecclesiam praedicaret toto orbe diffusam, et ammonens ne facere auderet, hoc opere statuimus respondere.
Parmenianus non credit Dei testamento, sed collegis.
2. 2. Illud itaque primum videamus quale sit, quod " Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios ", quos utique totum orbem vult intellegi, " traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum " dicit " esse consimiles ". Homini enim de Scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta ipse sine documentis loquitur et vult nihil probans credi sibi, invitans eum videlicet ad imitationem suam, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot Ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas non nisi loquentibus credidit. Qua credulitate quid magis temerarium repperiri potest? Dicit enim " legatione functos quosdam ", sicut ipse asserit, " fidelissimos testes ad easdem venisse provincias "; deinde " geminato adventu sanctissimorum ", sicut ipse dicit, " Domini sacerdotum dilucide plenius ac verius publicata esse " quae obiciunt. O hominem putantem sibi magis credi debere quam Deo! Profert Tychonius divini testamenti tonitrua, quod factum est in promissione Abrahae et promissione Isaac et promissione Iacob, quorum se Deum testatur dicens: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum 1, et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. Quid dictum est ad Abraham? In semine tuo benedicentur omnes gentes 2. Quid dictum est ad Isaac? Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, propter quod audivit Abraham pater tuus vocem meam 3. Quid dictum est ad Iacob? Ego sum Deus Abrahae patris tui et Deus Isaac, ne timeas. Terra enim supra quam tu dormis tibi dabo eam et semini tuo. Et erit semen tuum sicut harena terrae et replebitur in mare et in Africum et in Aquilonem et in Orientem. Et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo 4. Ne autem hoc de Iudaeis dictum putent, quid sit semen Abrahae in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat Apostolus: Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: " et seminibus " tamquam in multis, sed tamquam in uno: " et semini tuo ", quod est Christus 5. In Christo ergo gentes omnes benedictionem habituras tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum veritate, et contradicunt qui se christianos dici volunt! Et contra haec quid opponunt? " Legatione " ait " functi, quidam fidelissimi testes ad easdem provincias venerunt; deinde geminato adventu sanctissimorum Domini sacerdotum dilucide plenius ac verius esse publicatum ". Quid, quaeso te, quid per istos fideles testes, quos vultis esse Deo fideliores, quid publicatum est? An quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum pervenire usque ad omnes gentes et ibi exaruit quo pervenerat? Dicite iam collegis vestris magis credendum esse quam testamento Dei, et haec dicentes ipsum testamentum vos a flamma conservasse gloriamini, quod lingua delere conamini.
Donatistae impudenter dicunt: Nos soli sumus christiani.
2. 3. Sed eligat quisque quod placet et, si contra caelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praevalet, dimisso caelo evanescat in ventos. Si enim Parmenianus non cathedrae suae faveret, magis eligeret Scripturae Dei credere quam collegis suis. Deus enim dicit ad Iacob: Non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum 6. Istos autem multo est utique credibilius, quia iam iusto iudicio fuerant improbati, ad sociandam communionem in illis partibus, ubi iam Deus complebat quod promiserat patribus nostris, non esse admissos et propterea de sanctis Dei sacerdotibus, a quibus recipi non meruerant, iactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent et temere credulas mentes superbia sui nominis irretitas ab orbis terrarum pace dirrumperent. Quid hac stultitia, immo vero dementia repperitur insanius? In tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte complevit Deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino veniat quod promisit, qui dixit: Non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum, et isti iam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit Deus, et ideo ex partibus terrarum in quibus iam impletum erat perisse Abrahae semen, quod est Christus, et evacuatas promissiones Dei, quia ipsi non sunt admissi ad eorum communionem, apud quos hoc iam retinebat orbis impletum, et non eis dicitur: " Solus Deus verax, omnis autem homo mendax 7. De vestro ista dicitis, quia qui loquitur mendacium de suo loquitur 8. Vos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini ". Non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis de orbe terrarum, quem possidere iam coeperat, perisse Christum. Et qui haec credunt, cum impudenter dicerent: "Christiani sumus ", audent dicere: " Nos soli sumus ".
Parmenianus non probat mundum fuisse consceleratum.
3. 4. Dicit etiam Parmenianus " hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla postea facta est in ipsis provinciis separatio populorum ". Quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint mali neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus manifestis arguebantur, ab Ecclesiis perturbandis dividendisque cessaverint atque ita factum sit ut cum quidam non accusarentur, quaedam vero incerta crimina pro certa pace Deo dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et convicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis vinculum rumperetur. Neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio vera convincentium praevaleret.
Caecilianus absens condemnatur propter crimina tantummodo obiecta.
3. 5. Legant qui volunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus episcopus catholicae communionis Optatus sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima femina, quam pro Ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, vel de ceteris factionis eius consortibus sive furibus ecclesiastici argenti sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus sive de Numidis episcopis, quos ista factio convocaverat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Qui venientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donaverat veluti paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco servato, traditorem esse censuerunt, ut ei videlicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donaverint. Ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris gravioribus et adversus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret Ecclesiis, episcopum alterum ordinaverunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus Dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius vita quam tamen isti de nullo crimine convicerunt, illae tamquam innocentis audissent. Insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: " Quod civibus tuis obicis nec cognoscere potui nec damnare incognitum debui ", proferunt Apostoli testimonium dicentis: Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus 9. Parum enim fuit tot et tantos populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum Apostolum eius quidem verba, sed non eius intellectum depromere auderent. Si enim hoc est consentire male facientibus, esse cum eis in Ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus 10, inter quos se periclitari contestabatur et quos non caste, sed per invidiam sine caritate Evangelium praedicantes tamen praedicare permittit 11. Si autem nihil est aliud consentire male facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, exemplo Apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiamsi ea cognita pro Ecclesiae pace toleraret; quem tamen ea cognovisse isti non probant, etiamsi vera fuisse probare potuissent.
Credendum est magis promissis Dei, quam verbis donatistarum.
4. 6. Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis acceptos a provinciis transmarinis. Hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex vera Dei promissione diligamus. Quid enim magis credendum est, quod dixit Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes 12, an quod isti dicunt: " In semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes ", ut plus valeat quod commisit iniquitas quam quod pollicita est veritas? Cur ergo non potius credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a provinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest, aut certe, cum convinci non possent, etiamsi mali fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? Quid quod, etiamsi per malos fratres, quales Apostolus in Ecclesiae unitate toleravit, quales martyr Cyprianus in epistula De lapsis gemit 13, si ergo per tales fratres etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua pravitate, ut traditores excludi convincique non possent et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.
Quod dixit de Ossio Cordubensi probandum est.
4. 7. Quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse, quibus eum communicasse asserunt. Hoc enim nisi probaverint, frustra se dicunt scisse qualis fuerit, quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. Hoc enim magis credibile est - si tamen Ossius ab Hispanis damnatus a Gallis est absolutus -, fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumventi et callida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent sententiam et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne pervicaci et animosa perversitate priores suas sententias defendendo in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergreditur, caecitate impietatis irruerent, sicut isti miseri fecerunt et nec sero saltem totiens divisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.
Unde donatistae insanabiles facti sunt.
4. 8. Satis <ita>que declarant unde insanabiles facti sint, videlicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione veritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi victoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. Nam illa victoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno victo, sed de universa subiugata civitate referatur, dicente Scriptura: Melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem 14. Illi ergo vincere hominem cupiebant quos ira vincebat, et quia hominem vincere nequiverunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio victi sunt, ab ira, quia nec victi quieverunt, pravissimo corde vel audientes vel legentes Apostoli sententiam dicentis: Si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo 15. Quae verba scilicet si tam sinistro animo ipse Apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret Ecclesias, quas persecutor antea destruebat. Nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi voluerunt, quam cum detestantur Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. Quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. Proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos. Nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnaverant, innocens iudicatus est, con<cilio> cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis opponendo et dicendo: Si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo. Destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. Ita cum se cavere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt.
Si viveret Parmenianus non auderet reprehendere.
4. 9. Sed tamen, si viveret Parmenianus, non auderet iam reprehendere Hispanos et eos appellare praevaricatores, quia sententiam suam in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi a se iam Primiano damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas praeproperas venire sententias quam contra pacem unitatis etiam in parte Donati. Et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis ad eosdem ipsos, a quibus damnati sunt, studio concordiae redierunt et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento pro pace suscepti sunt, nec quisquam rebaptizandos putavit qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. An forte, quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas et eos non intellegens Apostolum praevaricatores vocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere voluerunt, et adiunctis sibi nonnullis similibus sociis etiam Parmenianistas crearet, sicut iam multa frusta de isto grandi frusto per totam Africam facta sunt? Sic, sic necesse est : minutatim secti concisique dispereunt, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo vinculo praetulerunt. Neque enim tam timenda sunt quae criminatur Parmenianus quam intuenda quae confitetur.
Donatistae accusant ceteras terras caeco more et furore.
5. 10. Cum enim diceret per Ossium Hispanum adiutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et illibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem servorum Dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus episcopis causam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanae urbis episcopus. In quo iudicio, sicut ecclesiastica gesta testantur, quia victi sunt isti et innocens Caecilianus inventus est, eumdem Miltiadem crimine traditionis accusant. Quod quaero quando cognoverint. Si enim ante iudicium, non sibi praeiudicare debuerunt, ut apud talem iudicem causam suam agere inciperent et ex praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, tale subire iudicium. Si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse <se> perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra iudices apud quos victi sunt victis litigatoribus credant? Et tamen in his omnibus quamvis magna temeritate Italos et Gallos et Hispanos accusant relictis ceteris tam multis provinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum atque Gallorum, etiamsi vera dicerentur. Iam enim ceteras terras caeco more vel potius furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae partes essent in Africa - una, inquiunt, traditorum et altera innocentium -, traditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. Quae vana criminatio brevissime atque verissime ita refellitur, quia cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam apud vicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat. Quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo esse innocens potuit.
Episcopi et iudices convenerunt ad Arelatense oppidum.
6. 11. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos iudices et partes ex Africa convenisse, Caecilianum scilicet atque donatistas. Ubi omnia suis credidit, qui nihil victi potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat rursus eos ad Constantinum venisse et, quia ibi quoque ultimo iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. Quibus omnibus consideratis, qui sine studio partium iudicat, eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire nolentibus. Et certe orbis terrarum iudicibus credidit. Qui autem donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere, qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum adversus iudices murmura et crimina credula vanitate suscipiunt. Qua in re si innocentes se dicunt et eos quos superatos vident nolunt temere credere veritate superatos, quanto innocentiores sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, de quibus necesse est ut qui victi fuerint conquerantur! Non solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo vel tardo vel neglegenti iudice queritur, sed etiam qui iustissime victus est ea caecitate de innocente iudice murmurat, qua caecitate cum innocente adversario litigabat. Quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de hominibus victis nolunt temere aliquid credere, sed ideo, quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis iudicibus credere.
Prosopopeia de Ecclesia Philadelphiae.
7. 12. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima Ecclesia ex illis septem et, si placet, potissimum Philadelphia 16, quae mystico nomine per linguam Graecam fraternam intimat caritatem. Audiamus igitur eius vocem nec eius loquatur palea, sed frumentum. Si ergo dicat istis: " Quid in me arguitis, fratres, quid accusatis? Quanto intervallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim audire potuistis. Quid ibi tunc sive traditores sive traditorum vel accusatores vel damnatores sive innocentium vel calumniatores vel oppressores egerint, prorsus ignoro. Sed ille Dominus noster, qui emit totum orbem pretio sanguinis sui, cuius sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem 17, inter vos et nos non spatia constituit vacua et nuda christianis; implevit haec omnia sanctificatione nominis sui. In ipso quippe Psalmo passionis non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. Ibi enim paulo post dicitur: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium 18. De causa itaque vestra tunc fortasse cogerer iudicare, si vel vicina essem vel ita remota, ut inter nos et vos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. Multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. Per illas ad me transiit fama de vobis; ipsae de vicinitate causam vestram examinare potuerunt. Quod si non factum est, vos neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos etiam veniretis. Si autem aliquid iudicatum est, date veniam; non audeo vobis superatis temere credere et iudices vestros eadem temeritate damnare. Accedit mihi aliud quod me plurimum moveat. Quia, si vos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui vobis nihil nocuimus, amaretis; cum vero nos, qui bene nobis conscii sumus causam vestram vicinis vestris recto Ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram Deo sciunt quemadmodum iudicaverint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari et, quasi propter vos Christus apud nos hereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa vestra causa sentire poterimus? Qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a vicinis vestris damnati fueritis ostenditis. Cur enim non credam recte damnari potuisse a vicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta est iudicibus potius quam victis litigatoribus credidi? Quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui victi sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. Magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. Ab istis innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? Quod utique si esses, cum videres in Scripturis sanctis messem Domini tui ante ultimam segregationem et ventilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis ". Quot enim Ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse istas et quam iustissimas voces, quas in Philadelphia figuravi!
Quisquis patitur ab Imperatore, non continuo martyr est.
8. 13. Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum id est ad supplicium duci iussit, qui victi apud ecclesiasticos iudices nec apud ipsum quae dicebant probare potuerunt et adhuc in sanctae Ecclesiae praecisiones sacrilego furore ferebantur, et hoc eum tamquam immaniter iussisse Hispano Ossio suggerente criminatur, suspicionibus videlicet suis, sicut semper, damnando inauditos. Quasi vero non humanius et probabilius alius crediderit Ossio tamquam episcopo suggerente potius factum, ut in leniorem cohercitionem quamvis immanissimi sceleris, id est sacrilegi schismatis, sententiam flecteret imperator. Quid enim non isti iuste patiuntur, cum ex altissimo Dei praesidentis et ad cavendum ignem aeternum flagellis talibus ammonentis iudicio patiantur et merito criminum et ordine potestatum? Prius enim probent non esse se haereticos vel schismaticos; tum demum de indignis poenis suis emittant liberam vocem, tum demum sese audeant, cum tale aliquid patiuntur, veritatis martyres dicere. Alioquin si, quisquis ab imperatore vel a iudicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae iudiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis iuridico gladio martyres feriuntur, omnes ad bestias martyres subriguntur, aut iussionibus iudicum vivi ignibus concremantur. Si autem, sicut dicit Apostolus: Non est potestas nisi a Deo et minister Dei vindex est in ira ei qui male agit, non sine causa gladium portat. Vis non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa 19. Bonus enim quisquis passus fuerit, laus illi provenit ex potestate facientis, malus vero quod merito patitur iniquitatis, non deputet saevitiae potestatis.
donatistae non patiuntur quale faciunt.
8. 14. Et tamen quid tale isti patiuntur quale faciunt, nisi quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? Nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit; si a pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis vel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non videtur, non plangitur, immo vero mors taetrior atque luctuosior et ut plane dixerim verior iure consuetudinis et ridetur, cum auctores tantarum mortium publice insultant et nec veritatis manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur. Et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi privatis furiosorum agminibus multo graviora passim atque quotidie nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant, nos corporum persecutores vocant, se animarum interfectores non vocant, cum privata licentia nec corporibus parcant. Sed quia per mansuetudinem christianam multo severius vindicatur oculus evulsus in lite quam animus excaecatus in schismate, elocuntur et adversus nos locuntur et nobiscum non locuntur, et cum eos obmutescere compellat veritas, silere non permittit iniquitas.
Alioquin et daemones persecuti possunt dici martyres.
9. 15. An forte de religione fas non est ut iudicet imperator vel quos miserit imperator? Cur ergo ad imperatorem vestri venere legati? Cur eum fecerunt causae suae iudicem, non secuturi quod ille iudicaret? Sed quorsum ista dicuntur? Numquidnam, etiamsi obtineant non pertinere ad imperatorem adversus eos aliquid statuere qui prava in religione sectantur, propterea, si fecerit eosque puniverit, martyres erunt? Hoc enim modo ista haereticis omnibus vox patebit, in quos ex occulto imperio Dei per manifestum hominum imperium multa quibus cohercerentur severissime constituta sunt, nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis paganis. Nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra everti atque confringi iussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. Si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione, quam piam religionem putabat, poenas legibus luit? Nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. Non ergo, quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab imperatore punitus, martyr efficitur. Neque enim vident qui talia sentiunt in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum gloriam sibi vindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut pene toto orbe terrarum eorum templa evertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. Quod si dementissimum est dicere, non ergo ex passione certa iustitia, sed ex iustitia passio gloriosa est. Ideoque Dominus, ne quisquam in hac re nebulas obtenderet imperitis et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait: " Beati qui persecutionem patiuntur ", sed addidit magnam differentiam, qua vere a sacrilegio pietas secernatur. Ait enim: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 20. Nullo modo autem propter iustitiam patiuntur, qui Christi Ecclesiam diviserunt et, cum eam simulata iustitia quasi conantur ante tempus a palea separare ac frumenta eius falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius tamquam levissima palea variis rumorum flatibus separati sunt. " Sed ", inquiunt, " non hoc fecimus ". Videant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere et tunc audere, si quid molestiarum sive poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, vel deponere in querimoniam vel assumere in gloriam. De qua re, id est ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.
Non pertinet Imperatoribus schismata punire.
10. 16. An forte dicent, etiamsi convincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint martyres non sint, non tamen ad imperatorum potestatem haec cohercenda vel punienda pertinere debere? Qua in re quaero quid dicant: an quia de religione vitiosa vel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? Sed multa iam etiam de paganis diximus et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. An et hoc displicet? Cur ergo ipsi ubi possunt templa subvertunt et per furores Circumcellionum talia facere aut vindicare non cessant? An iustior est privata violentia quam regia diligentia? Sed haec omitto. Illud quaero, cum manifesta enumeret Apostolus opera carnis - quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia 21 -, quid istis videatur, ut crimen idolatriae putent iuste ab imperatoribus vindicari, aut si nec hoc volunt, cur in veneficos vigorem legum exeri iuste fateantur, in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in eisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur? An forte nec talia potestates istas humanae constitutionis curare permittunt ? Propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister Dei vindex in iram eis qui male agunt 22? Nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intellegere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intellegatur vindicta spiritalis quae excommunicationem operatur, cum providentissimus Apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. Illic quippe addidit: Propter hoc enim et tributa praestatis ac deinde subiunxit: Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui honorem honorem, cui timorem timorem 23. Hoc ergo iam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant christianos tributa persolvere, cum et Dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto responderit : Reddite Caesari quod Caesaris est et Deo quod Dei est 24. Hi vero in utroque inoboedientes atque impii nec Deo reddunt christianum amorem nec regibus humanum timorem, ita caeci et insani, ut, cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint et vi magna iussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. Ipsi vero Maximianistae, antequam essent Maximianistae, id est cum adhuc uno simul donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum quam saeva quam acerba perpessus sit, recolant et taceant nec conqueri audeant, si quid huiusmodi vel a Primianistis propter suum schisma vel cum Primianistis propter donatistarum schisma non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur.
Graviora sunt quae donatistae faciunt quam patiuntur.
11. 17. Fortassis enim dicunt graviora se perpessos a catholicis imperatoribus quam isti fecerunt vel per reges barbarorum Rogatistis vel per iudices catholicorum imperatorum Maximianistis vel etiam faciunt per furorem Circumcellionum quibuscumque potuerint. Quasi vero inde quaestio est, utrum graviora patiantur quam faciunt, quod quidem nullo modo concesserim. Multa enim eorum saevissima et acerbissima numerantur, immo numerari non possunt, quae si pauciora essent vel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe graviora, quod non ab ordinatis potestatibus iubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. Non enim tam multa sunt quae adversus Maximianistas per iudices humanae constitutionis egerunt. In eo genere actionum ponant, si volunt, quae etiam ad persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt, et illum licet hostem immanissimum Romanorum in legitimis potestatibus numerent. Sed haec non tam multa sunt, quam multa quotidie per furiosos ebriosorum iuvenum greges quibus principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui Circumcellionum notissimo nomine per totam Africam vagantur et saeviunt, contra omnem ordinem legum potestatumque committunt. Quorum scelera cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus vel omnino ad se non pertinere contra quam omnes homines norunt ore impudentissimo affirmant; neque hanc saltem vocem totius orbis accipiunt, multo probabilius veriusque dicentis nescire se quid in Africa gestum sit sive a parte Donati sive contra partem Donati, si licet in ipsa Africa donatistis episcopis donatistarum Circumcellionum vel facta nescire vel dicere ad se non pertinere.
Licet cohercere haereticos et schismaticos.
11. 18. Sed, ut dicere coeperam, non hoc modo quaeritur, utrum patiantur graviora quam faciunt, sed utrum adversus haereticos et schismaticos fieri tale aliquid liceat. Si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? Si autem licere fatentur, etiamsi ostendant, quod nullo modo possunt, graviora se perpeti a catholicis imperatoribus quam ipsi per iudices eorum vel per reges barbarorum schismaticis suis fecerunt vel per insaniam Circumcellionum omni generi hominum faciunt, neque hoc mirandum est, si plus possunt principes quam missi a principibus iudices, si plus possunt Romani imperatores quam barbari reges, et si merito graviora legibus patitur latro quam contra leges ipse committit. Unde merito constitutionibus iustis graviora patiuntur Circumcellionum mancipes quam faciunt Circumcelliones. Et tamen tanta est mansuetudo christiana, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. Sed ecce damnaverunt in concilio suo Maximianistas trecenti et decem episcopi donatistae, illi autem pertinacia perversitatis suae basilicis cedere nolebant. Aditi sunt iudices, concilium eorum proconsularibus gestis inditum est. Deinde iussum est, ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt cederent locis. Qui facile cesserunt non multa passi sunt, qui autem resistere tentaverunt quemadmodum afflicti sint quis ignorat? Sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad iniurias iudicum perveniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? Sic et tunc, cum post terminum causae, in qua se isti a catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset, ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo iussionibus et sic resistendo, ut vis illa Circumcellionum notissima praevaleret, addendo etiam insuper, ut cum donis Ecclesiae quos miserat imperator per Africam euntes turbulentissimis et saevissimis seditionibus agitarent, tales in eos leges proferebantur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo iam schismate constitutis fuerant fabricatae, retinere sinerentur. Qua in re iam suas iniurias potestas regia vindicavit. Quid enim valent iuste possidere inimici iustitiae?
Contra eos promulgatae sunt nonnullae graves leges.
12. 19. Nec pro eis aliquid promulgasse invenitur nisi apostata Iulianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat, quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. Cui quidem isti donatistae, sicut iudicum gesta testantur quibus id quod impetraverant allegarunt, talibus verbis supplicaverunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint quam eum isti furore laudaverint. Dixerunt enim, quod apud eum sola iustitia locum haberet. Quid ergo aliud dixisse repperiuntur nisi vel christianam sanctitatem non esse iustitiam, quae apud illum nullum haberet locum, aut honorem daemonum esse iustitiam, qui apud illum primum haberet locum ? Aliorum autem imperatorum leges quam vehementes adversus eos latae sint quis ignorat? In quibus una generalis adversus omnes, qui se christianos dici volunt et Ecclesiae catholicae non communicant, sed suis separatis conventiculis congregantur, id continet, ut vel ordinator clerici vel ipse ordinatus denis libris auri multentur, locus vero ipse quo impia separatio congregatur redigatur in fiscum. Sunt et aliae iussiones generales, quibus eis vel faciendi testamenta vel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. Nam in quadam causa cum homo nobilis imperatoribus supplicasset, quod soror eius, quae de parte Donati fuerit, cum defungeretur, in nescio quos communionis suae et maxime in quemdam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege praeceptum est, ut omnia fratri restituerentur; ubi etiam Circumcellionum mentio facta est, si more suo violenter obsisterent, quo genere auxiliorum et amminiculis repellerentur. Sic enim noti, sic multis proeliis probati sunt, ut de his et supplex imperatoris et imperator tacere non posset.
Sed magna est christiana mansuetudo pro eis.
13. 20. Quae cum ita sint, cum et divinis et humanis legibus ita damnentur, tanta est tamen mansuetudo christiana, ut non solum teneant basilicas quas iam praecisi aedificarunt, sed nec eas omnes reddiderint unitati quas ab exordio unitas tenuit. Et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus per iudices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint, tamen a multis locis, quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum legibus excluduntur. Postremo, si quid forte aliquando immoderatius in eos factum est, ut christianam excederet lenitatem, displicet omnibus frumentis messis Dominicae, id est in Christo laudabilibus christianis, qui sive centenario sive sexagenario sive tricenario fructu 25 in catholica Ecclesia toto orbe succrescunt.
Accusent et tolerent nobiscum paleam in messe Domini.
14. 21. Quapropter zizania vel paleam catholicae segetis nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime non recusent. Qui enim noluit ante tempus eradicare zizania et a frumentorum permixtione separare: Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem 26. Et cum involucrum eiusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non ait: " Ager est Africa ", sed ait: Ager autem est hic mundus 27. Per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad messem. Numquid aut Donatus fuit maior messorum aut eo tempore, quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus messis advenerat, cum idem Dominus, ne alicui liceret interpretari quod vellet, apertissime dixerit: Messis autem est finis saeculi, messores autem angeli sunt 28? Tales enim messores errare non possunt, ut nec frumenta pro zizaniis colligant nec pro frumentis zizania redigant. Isti autem, cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, in manifestissimo sacrilegio contra sententiam Domini praedicantes, ut, cum ille dicat: Sinite utraque crescere usque ad messem, isti per tam magnum agrum id est totum mundum tantummodo zizania crescere, frumenta vero deminuta et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi et principi nostro sacrilegam facientes iniuriam. Scriptum est enim: In lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis 29. Sed iam tempus est, quantum existimo, ipsa testimonia Scripturarum, quae male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere, et quantum donat Dominus, secundum intellectum catholicae veritatis aperire.
--
LIBER SECUNDUS
Donatistae dicunt nequam quod est bonum et contra.
1. 1. Quae tandem vis nisi caecitas et vanitas animi cogit homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco affligat intacto illo quem vulnerare voluerat, sicut isti donatistae de omnibus fere Scripturarum testimoniis faciunt, quae cum se adversus nos proferre arbitrantur, velut ammonere nos videntur, quales eos esse ipsa Scriptura convincat? Quid enim facit aliud quod vel pro se vel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id quod amarum est dulce et dulce amarum 1? O stultissimam caecitatem! Quid enim tam bonum et tam iocundum quam fratres habitantes in unum 2? Quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum vanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, vel non excitare vel excitatas tolerare noluerunt. Qui si veram paleam odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico Dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et crescente seiungerent.
Praesumptionem suam vocant lucem.
1. 2. Exclament itaque quantum possunt: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam 3. Respondemus : " Hoc verum est " et addimus aliud: Vae his qui perdiderunt sustinentiam 4, dum ponunt lucem tenebras et tenebras lucem 5. Quid enim lucidius promissis Dei, qui temporibus nostris exhibuit quod ante annorum milia praenuntiavit, in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem omnes gentes habituras 6, et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter temere obiecta et numquam probata crimina traditorum - quae si vera essent numquam Deo praeiudicarent quominus quod promisit impleret - perisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum et in sola Africa remansisse? Et hanc praesumptionem suam lucem dicunt, promissa vero Dei iam ipso effectu rerum illuminata mendaciorum tenebris operire contendunt et insuper adversus nos facta sua clamant dicentes: Vae his qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. Itane lux erat Optatus et eum tota Africa tenebras appellabat, an eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat et isti eum lucem vocabant, qui non ponunt lucem tenebras et tenebras lucem? " Sed displicebat ", inquiunt, " Optatus in communione nostra omnibus bonis ". Non ergo eum lucem vocabatis et tamen ei communicabatis. Eligite itaque quid velitis, aut non obesse in una communione tenebras luci, sed sufficere luci ut tenebras improbet et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret, atque ita non fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quibus malos certe non potuistis ostendere, etiamsi vobis cognitos fuisse dicatis, tenebroso schismatis sacrilegio disiungeremini; aut si non sufficit luci ut improbet tenebras quas expellere non potest, id est si non sufficit bonis ut improbent malos quos excludere vel emendare non possunt, facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et apertissimus maculavit quam quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum, etsi non dicam falsis criminibus accusatus, tamen, quod impudentissime negatur, ignotus.
Accipiunt perverso corde Scripturas.
1. 3. Accipientes itaque perverso corde Scripturas non eas faciunt obesse nobis, sed sibi, quando ad hoc putant esse scriptum: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam 7, ne paleam frumenta inter se tolerent usque ad tempus ventilationis, ut, cum male intellegunt: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, compleatur in eis: Vae his qui perdiderunt sustinentiam 8. Si autem intellegant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse mala committunt vel hi qui talibus laudando atque approbando consentiunt, quae duo genera uno in loco Scriptura commemorat dicens: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicetur 9, recte intellegent nec turbabuntur, cum et apud ipsos inveniuntur mali, nisi quod eos pro Donati parte tolerant quos pro Christi unitate debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. Quisquis ergo vel quod potest arguendo corrigit vel quod corrigere non potest salvo pacis vinculo excludit vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest aequitate improbat, firmitate supportat, hic est pacificus et ab isto maledicto quo Scriptura dicit: Vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt quod amarum est dulce et quod dulce est amarum 10 omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.
Dicunt: Deus non vera dixit.
2. 4. Obiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. " De vobis " inquiunt " dicit Scriptura: Qui iudicat iustum iniustum, iniustum vero iustum, execrabilis apud Deum 11 ". Cur non ista exsecratio potius in illos cadit, qui universum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? Hoc ergo modo quod iustum est iudicarunt iniustum, quod autem iniustum est iudicarunt iustum, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tamquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. Aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant, discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem ab ullis malis posse maculari, atque ita sentiant, in qua perditione iaceant qui propter falsa sive vera - non enim hoc nunc quaeritur - crimina Afrorum unitatem spiritus in vinculo pacis 12 non servant cum orbe terrarum. Qui si dicerent: " Nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani ", impudentissime dicerent. Deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminans quamvis cum zizaniis a diabolo superseminatis tamen usque ad messem crescere praenuntiavit; unde etsi homines ipsos minus novimus, esse tamen eos ideo novimus, quia mentiri Deum non potuisse fide certissima retinemus. Cum ergo sacrilega impudentia dicerent: " Nescimus utrum sint in cetero terrarum orbe boni christiani ", videant qua insania dicere audeant - quotidie enim non dubitant dicere: - " Scimus non ibi esse christianos ". Aliud est utique: " Nescimus an sint ", aliud: " Scimus quod non sint ", utrumque infidele et impium est. Sed si detestandus est qui dicit: " Nescio an vera dixerit Deus ", quid est ille qui dicit: " Scio quod non vera dixerit Deus "?
Mendaciter iactitant se Evangelium ab igne salvasse.
2. 5. Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato Deum praeposuero. Quantumlibet enim ament Donatum, plus timent Deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos novimus quia solus Deus verax est, omnis autem homo mendax 13. Christus ergo, qui super omnia Deus est benedictus in saecula 14 et qui verissime de se ipso dixit: Ego sum veritas 15, cum servi eius ab eo quaererent, utrum vellet eos ire et colligere zizania: Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem 16, Donatus autem dicit zizania quidem crevisse, frumenta vero esse deminuta. Eligant isti cui credant. Christus id est veritas dicit: Ager est hic mundus 17, Donatus autem dicit agrum Dei solam Africam remansisse. Eligant cui credant. Christus id est veritas dicit: In tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania 18; et exponit dicens: Messis est finis saeculi 19, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. Eligant cui credant. Christus id est veritas dicit: Messores angeli sunt 20, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. Eligant cui credant. Certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. Si verba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. Ego parco, non invehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. Si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni 21, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creverint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. Quodsi Christo credunt, non iam dicimus cum Ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso Evangelio pacem habeant, quod ab igne se conservasse mendaciter iactitant, quia factis non probant.
Rem manifestissimam videre non possunt.
3. 6. Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex propheta Isaia nobis obiciendum putavit: Numquid non valet manus Domini salvos facere aut gravavit aurem ne exaudiat? Sed delicta vestra distinguunt inter medium vestrum et Dei, et propter peccata vestra avertit faciem a vobis ne misereatur. Manus enim vestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti vestri in peccatis; labia autem vestra locuta sunt iniquitatem et lingua vestra iniustitiam meditatur. Nemo loquitur iusta nec est iudicium verum. Confidunt in vanis et loquntur inania, quia parturiunt dolorem et pariunt iniquitatem. Ova aspidum eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat de ovis illis manducaturus conterens invenit olidum et in ipso basiliscum. Tela ergo eorum non erit ad vestiendum neque se operient de operibus suis. Opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt veloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. Contritio et miseria in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt 22. Quos isto loco Scriptura describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec veniat Dominus areae ferens ventilabrum in manu sua et mundet aream suam, frumenta recondat in horreum, paleam vero comburat igni inextinguibili 23; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis videlicet qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum 24. Unde, quia eos corrigere non poterant nec ab unitate populi Dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et in illorum perditorum vastatione atque interitu liberari. Verumtamen isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, quorum et catervae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus volitant et tam crebris ubi potuerint stragibus nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadaverum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum divinarum et humanarum diebus ac noctibus evagantur, tanta fervet ebrietas, ut inde insaniam quotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? Horum pedes ad malitiam non currunt nec veloces sunt ad effundendum sanguinem 25? Ab istis non recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? Istis non fiunt tenebrae, dum sustinent lumen in falso martyrio 26? Nonne in media nocte ambulant et per diem, quandoquidem dicit Apostolus: Qui inebriantur, nocte sunt ebrii 27? Nonne isti cadunt in meridie quasi media nocte 28? Quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam videre non possunt, extra cuius unitatem quidquid operantur, quamvis magna sollertia et diligentia fieri videatur, tam illis nihil prodest adversus iram Dei, quam nec aranearum telae possunt defendere a frigore.
Pro pace Donati multum favetur.
3. 7. Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in ipsos retorqueri non possit nisi forte de ovis aspidum, quorum multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii trecentorum decem, cum ex universis provinciis Africae convenerunt? Hoc certe nunc si viveret Parmenianus non diceret nec ex propheta Isaia poneret adversus nos: Ova aspidum eruperunt 29. Respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, velut integros denuo receperunt, qui et erant ova aspidum et eruperant. Sic enim eos describunt trecenti decem " plenarii concilii ore veridico ", sicut eorum gesta etiam proconsularibus gestis allegata testantur. Haec enim certe concilii eorum verba sunt: " Licet enim viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint, tamen conceptum virus evanescenti umbraculo celari non potuit. Nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt ". Haec ova aspidum iam eruperant iamque horribilia et male olentia cum venenosis fetibus erant ab eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, etiam proiectos aspides revocaret. Aut si haec pro pace non obsunt, quid catholicis obiciunt quos convincere nequiverunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnaverunt? Si haec pro pace non obsunt Christi, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum favetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio Dei est cavendae damnationis aeternae. Nam ipsi vere sanguinem non solum corporaliter per furias Circumcellionum, sed etiam spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare conantur. Aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem vel vulnerat vel vulnere perimit, ille autem non fundit, qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in schismaticos suos Maximianistas per eamdem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 30, cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem vulneratum, sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates excluderentur? Qualia multis ante separationem Maximianistarum, cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant. Cui enim umquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci volunt, cum a sola ipsa vera unitate iustissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?
In communione sacramentorum non omnes contaminantur.
4. 8. Et illud quod scriptum est: Secundum principem populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes 31, si intellegerent quo pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi vana iactantia superbirent. Nos enim, ut hominum spem, quae in solo Deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus: Maledictus qui spem suam ponit in homine 32, non intellegimus hoc loco principem populi et rectorem civitatis episcopum significari; non ideo, quia non possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur et, si ei forte contingat in ea vivere civitate, ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam perverse intellectam istam Scripturam quam perverse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes 33. Contradicitur enim huic errori Veritatis ore dicentis: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt 34. Habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra Moysi et ea quae dicunt non faciant 35 ex pestilentia sua 36, si illi faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, sicut praecepit Dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum principem populi et rectorem civitatis quomodo isti intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus? Errantes enim in verbis sanctarum Scripturarum et, sicut dicit Apostolus: non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant 37, ipsi potius secundum perversitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur: " Ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales estis et vos omnes, qui et illi collegae vestro et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet ". Quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus nullus se ignorare respondeat.
Separatio populorum fit in ultima ventilatione.
4. 9. Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando veniant ad veram sententiam istorum verborum et intellegant unum populi principem Dominum nostrum Iesum Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem civitatis illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis 38. Cuius rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est eis: Sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum 39, secundum quandam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam tamquam a Domini spiritu 40 munere illius, qui nos facit conformes imaginis Filii sui 41. Est et alterius mali populi diabolus princeps et rector eius civitatis, quae mystice Babylonia dicitur 42, quoniam principes et rectores tenebrarum harum 43 id est peccatorum ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis 44, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. Sed istorum populorum atque civitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit ventilata; quod donec fiat omnia tolerat dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur.
Sacrificia non obsunt bonis, sed offerentibus malis.
5. 10. Quid igitur iam valet ad causam quod isti nobis obiciunt, quia per Isaiam dicit Dominus de malis sacrificatoribus: Facinorosus qui sacrificat mihi vitulum quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum; et qui offert thus in memoria quasi blasphemus 45? Haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra Ecclesiam Dei toto sicut promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; quod eos sacrilegium omnes involvit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde vel factis, ut haec audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae fiunt in medio eorum 46, quamvis non se inde corporaliter separent; unicuique enim tribuit Dominus secundum cor suum 47. Nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes vel collegis bonis, sicut fuit Zacharias 48, vel popularibus bonis, sicut fuit Nathanael in quo dolus non erat 49, quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus vel coepiscopis bonis vel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec et pontifex noster sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis 50, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 51. Nec illud ergo bonis obest, sed offerentibus malis, quod verissime dictum est: Dona iniquorum non probat Altissimus 52. Non enim dixit: " Dona eorum qui pro pace iniquos tolerant non probat Altissimus ", cum tamen nec isti ea quae obiecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt. Alioquin illis exclusis istos hereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica detineret.
Si boni essent Donatistae deberent tolerare malos pro pace Christi.
6. 11. sacrificia, inquit, impiorum execratio est Domino; etenim inique offerunt illa 53. Iam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est 54, quo suam Ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui vel ignorantur vel pro pace tolerantur, donec ipse veniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania et ventilabro paleas a frumentis 55, quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, quae si etiam vera essent bonorum caritati pro unitate in unitate omnia toleranti 56 nihil nocerent, si ea forte etiam cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Dei, quod ibi invocatur et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 57. Non ait " aliis ", sed sibi. Qui ergo digne manducat et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. Illi ergo videant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores, inter tam multos, quod est potissimum, Dei heredes et Christi coheredes 58 toto orbe diffusos nefario schismate diviserunt, cum possent utique, si boni essent et vere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi quae perniciose tolerant pro parte Donati.
Unusquisque portat sarcinam suam.
7. 12. " In Exodo ", inquit, " scriptum est: Sacerdotes autem qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos Dominus 59, et iterum: Et cum accedunt ministri ad altare sancti, non adducant in se delictum, ne moriantur 60, et illud in Levitico: Homo qui habuerit maculam et vitium non accedat offerre dona Deo 61 ". Bene quod de veteribus Libris testimonia ista proponunt. Dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem obfuerit vel in sacerdotibus vel inter populum constituto malus aut maculatus sacerdos. Ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos Deus semper a facie sua perdere minabatur; ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et ceteri boni; ubi Saul, ibi David; ubi Ieremias, ubi Isaias, ubi Daniel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; sed sarcinam suam unusquisque portabat.
Habent et ipsi, apud eos, iniquos.
7. 13. Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem esse inter collegas suos vel se ipsum non esse cum aliqua macula et vitio non membrorum, sed quod peius est morum. Quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis sit macula et quale vitium, quasi Scriptura discreverit quae ait: Homo qui habuerit maculam et vitium non accedat offerre dona Deo 62. Nullamne maculam et vitium habuit non dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? Sed tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo viro coaequare non dubitant, ut quod de solo Domino Iesu Christo dici potuit etiam in Donato perfectum fuisse contendant. Quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? 63 Quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimitur? Sed interim attendant utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod vitium; non usque adeo caeci sunt, ut et istius vitam omnino immaculatam et omni vitio carentem fuisse respondeant. Cur ergo accedebat offerre dona Deo et ab eo ceteri coniunctis manibus accipiebant, quod maculosus et vitiosus obtulerat? Attendant in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit 64; utrum avaritia nulla sit macula, quam idem Apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet servituti 65.
Homo, etsi optimus, non potest esse sine aliquo vitio.
7. 14. Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet hominum, quamvis iam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit iustissime vivere, non posse tamen esse sine aliquo vitio, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem 66. Et: Qui natus est ex Deo non peccat 67, et: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 68. Quamvis enim, in quantum ex Deo nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam sumus, quia nondum est absorta mors in victoriam 69, quod etiam in corporum resurrectione promittitur 70, ut omni modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum fidem filii Dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus 71. Nondum enim re, sed spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 72. Quamdiu autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis nostri 73, non audeamus nos dicere carere omni vitio, ne ipsa superbia sit immanissimum vitium, et evigilemus aliquando atque videamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia vitia vitabantur, illum praefigurari, qui cum esset Deus factus est homo propter nos, solus vere agnus immaculatus 74 et sacerdos sine vitio. Ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in Sancta sanctorum 75, populus autem stabat foris, sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem intravit in secreta caelorum, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis, populus autem cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. Nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius verba respondet: " Amen ". Usque adeo tunc, quando sine ulla macula et sine ullo vitio, quia non poterant animi, sacerdotum corpora quaerebantur 76, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se audent ostentare pro sponso.
In oratione possunt et mali inter bonos non exaudiri, et boni inter malos exaudiri.
8. 15. " In Evangelio ", inquit, " scriptum est: Deus peccatores non audiet; sed si quis Dominum coluerit et voluntatem eius fecerit, illum audiet 77 ". Et hic absoluta responsio est. Si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui Dominum colit et voluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. Quid sibi ergo vult hoc testimonium vel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his verbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? Deus enim qui cordis inspector est 78 non errat, ut alium pro alio vel exaudiat vel repellat. An propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? Quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. Securos enim illos facit illa Scriptura quae ait: Fratres, haec scribo vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris 79. Quam veraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Ioannes enim dixerat : Haec scripsi vobis, ut non peccetis. Si ita sequeretur ut diceret: " Et si quis peccaverit, advocatum habetis ad Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris ", se ipsum a peccantibus quasi segregasse videretur, ut iam non ei opus esset propitiatio quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram Patris et interpellantem pro nobis 80. Quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceretur. Si vero etiam ita diceret: " Haec scripsi vobis, ut non peccetis, et si quis peccaverit, mediatorem me habetis ad Patrem, ego exoro pro peccatis vestris ", sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et Deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium christianorum, quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? Et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam ferunt et Spiritum sanctum continere non possunt 81, ut servent unitatem spiritus in vinculo pacis et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint 82.
Christus unus verusque Mediator est.
8. 16. Homines enim omnes christiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque mediator est 83, cuius typus quoniam praefigurabatur in sacerdote Veteris Testamenti, nullus et illic invenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, quamquam sub capite praecipuum membrum 84, sed tamen quia membrum est corporis Christi et noverat non per figuram in interiora veli ad Sancta sanctorum, sed per expressam et redditam veritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam sed aeternam pro nobis intrasse maximum et verissimum sacerdotem 85, Ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat nec mediatorem se facit inter populum et Deum, ut pro se orent invicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro invicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 86 et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; ac sic oratio pro invicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris 87. Nam si esset mediator Paulus, essent utique et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 88. In quo et nos unum sumus, si servemus unitatem spiritus in vinculo pacis 89: nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus: ne, cum defendere volumus quod temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur maiore scelere damnare inauditos.
Etiam mali episcopi possunt exaudiri pro devotione populorum.
8. 17. Quid quod etiam invenitur in Scripturis Balaam propheta non de populo Israhel sed alienigena conductus ab inimico, ut populo Dei malediceret, conversus a Domino ad benedicendum, cuius verba omnia bene imprecantis audimus et legimus 90, et cum aliud haberet in voto, verba tamen precantis et bona sunt et pro populo exaudiuntur a Domino. Unde non mirum est sic verba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen non pro perversitate praepositorum, sed pro devotione populorum. Verumtamen quod scriptum est in Evangelio: Deus peccatores non audit; sed si qui Dominum coluerit et voluntatem eius fecerit, ipsum exaudiet 91, non a Domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant, unde ipsum Dominum adhuc prophetam putabat. Nam eum postea cognitum Dei Filium suppliciter adoravit 92. Ipse autem Dominus, cum in uno templo orarent publicanus et Pharisaeus, peccatorem confitentem peccata sua magis iustificatum dicit quam Pharisaeum iactantem merita sua 93, cui similes isti sunt. Quamquam enim iustificatus destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur peccator orabat et peccata confitebatur et exauditus iustificatus est, ut desineret esse peccator. Non itaque desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. Quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri veritas testis est.
Verba Dei non prosunt peccatoribus non ea facientibus, sed prosunt audientibus.
9. 18. Obiciunt etiam quod dictum est in Psalmis : Peccatori autem dicit Deus: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas cum eo et cum moechis particulam tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 94, sed aperiant aliquando aures cordis et desinant esse non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirmant 95. Attendunt enim dictum peccatori: Ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? 96 Et non intellegunt ad hoc dictum, ut sciat nihil sibi prodesse verba Dei quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non facit, verumtamen aliis prodesse qui etiam per malos audiunt et faciunt. Quod Dominus imperat, ipse Dominus in Evangelio docet dicens de Pharisaeis: Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt 97.
Nullus contagiatur a malis alienis: ergo non fuit causa se ab unitate discendi.
9. 19. Atque utinam vellent in his verbis, quae de psalmo meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant sermones Dei retro qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem, quomodo oderint disciplinam 98 qui damnare audent orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus merito pro tanti furoris audacia secundum divinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. Eos sane cum fure concurrisse non dico 99, quia fure peior est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. An cum moechis particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium suarum cum gregibus ebriis Circumcellionum die noctuque permixtos vagari turpiter sinunt? An non sedentes adversus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos convincere nequiverunt, in hereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita adversus filium matris suae, id est parvulum adhuc in fide et sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt 100, dum nesciens adhuc sequi Deum Patrem infirmus sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie veritatis illectus ab unitatis compage crudeli laceratione divellitur? Sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et maerent 101, cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? Possunt enim dicere, si tamen iam ipsis rebus experti evigilant aliquando, possunt dicere mala singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant unitati facillime possunt convinci, etiamsi difficillime confiteri. Qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam uno mortifero vinculo pariter colligantur.
Etsi sint peccatores, Donatistae habent verum baptismum.
10. 20. " At enim prophetavit Ieremias ", quid prophetavit Ieremias? " Non habere, inquit, verum baptismum eos qui relinquunt Deum. Ait enim: Expectavit caelum super istud et exhorruit multo vehementius, dicit Dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. Me dereliquerunt fontem vitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare 102; et iterum: Facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem 103; et illud quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo quid proficit lavatio eius? 104 Et illud in psalmis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum; et iterum alibi: Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis 105; et alibi: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu 106 ". Haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio veritatis. Si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua pravitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inveniunt exitum responsionis, inde irretiuntur crimine schismatis. Habent enim certe etiam ipsi - non dicam: " tales sunt ", sed hoc dicam quod vel fatentur vel insanissime negant -; habent ergo et ipsi derelinquentes Deum qui est fons aquae vivae 107, hoc est inique viventes. Neque enim pedibus ac non corde relinquitur Deus. Habent etiam mendaces et non habentes fidem 108, id est aliud profitentes et aliter conversantes. Habent utique mortuos 109. Si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit Apostolus dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit vivens mortua est 110, quaerant utrum nulli apud se viri et, quod est amplius, praepositi vel ministri vivant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa <est> Ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum vel animarum dicitur quod non vivat sed mortuus sit 111, et tamen inter septem Ecclesias numeratur nec ei divisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseveranti praecepta vitae insuper dantur. Omitto quod in concilio suo adversus Maximianistas dixerunt: " Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora 112 ". De quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam revixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizavit. Habent certe peccatores 113. Nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni videntur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. Neque enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate faciunt - quod si ita est, certe vel tunc infeliciter peccant populos suos simulata humilitate fallentes -: aut non dicunt in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 114. Quod utique non de illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de his quae quotidie de saeculi amarissimis fluctibus humanae vitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. Nam et peccatum quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat Deus, magnum opus misericordiae est. Quodsi hoc in oratione ficte, non veraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat Deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia et vesana superbia, quod est certe immane peccatum. Nam de morituris muscis 115 quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, sed iam mortuos multipliciter inveniri, sive fateantur sive convincantur, ostendimus? Fictos vero quos fugit Spiritus sanctus disciplinae et sine intellectu 116 perdite viventes quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt cogitent. Nam et quicumque ibi latent mali - quod vel eo certum est, quod saepe proditi convictique damnantur non de recentibus tantum factis, sed etiam de vetere consuetudine flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt -; hi utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt.
Donatistae habent fictos bonos, id est occultos malos.
10. 21. Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur apud eos qui male vivendo derelinquunt Deum, sive lateant sive noti sint, non fiunt lacus detriti qui continere non valent aquas 117, si hoc loco sacramentum baptismi intellegendum est? Cur autem mendaces et infideles eorum non aquam mendacem 118 sed veracem vel dare vel habere creduntur? Cur ab illorum mortuis qui baptizantur proficit aliquid lavatio eorum 119? Cur peccatores eorum impinguant oleo capita aliena 120? Quid ibi muscae moriturae vel mortuae 121 meruerunt, ut non exterminent oleum suavitatis? Quo privilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus Spiritus disciplinae 122? Aut si fugit eos sanctus Spiritus, quomodo per eos baptizatis datur? Hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque impudentissime dicere: " tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis ". Qui enim fictus est, tanto magis fictus est quanto magis latet. Ab hoc igitur cum se auferat Spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa Dei gratia cogitandum est? Hic omnino quid respondeant non inveniunt, quia malos apertos habere se negant. In quo quidem apertissime convincuntur. Sed quid ad nos? Satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos esse apud se negare non possunt. Per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus viverent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi expulsi sunt. Si ergo nolunt credamus adhuc ibi esse aliquos tales, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus Spiritus de quo scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 123, quomodo baptizare potuerunt? Cur non recensentur saltem qui vivunt, ut accipiant baptismum, quem utique a fictis quos deserebat Spiritus sanctus accipere nequiverunt? Si autem dicunt: " Spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustificandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile valens, illos fugere istos fovere, illos culpare istos mundare ", quam pro se quaestionem solvunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
Si sunt ministri mortui per iniquitatem, vivit tamen Christus: ipse est qui baptizat, et non...
10. 22. Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae Scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos convincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et verbum Dei, unde dictum est: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite 124. Nam fodere lacus detritos, qui continere non valent aquas 125, quid me prohibet sic intellegere, id esse converti ad voluptatem terrenam et non posse sustinere Spiritum sanctum, quem nomine aquae in Evangelio 126 significari quis quoquo modo christianus ignorat? Item aqua mendax non habens fidem 127 potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis veracibus et fidelibus, sed in his solis qui mendaces et infideles sunt. Nam populos aliquando significari vocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. Sic enim dicitur Ioanni: Aquas quas vidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae 128. Et quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lavatio eius 129, ut interim differam diligentiorem istorum verborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista vita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. Quamvis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: Deus noster Deus vivus 130. Quapropter etsi apud christianos sunt aliqui praepositi vel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, vivit tamen ille de quo dictum est in Evangelio: Hic est qui baptizat 131, quia, sicut dicit Apostolus: Christus surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur 132. Oleum vero peccatoris apertissime Psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. Ait enim: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 133. Unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a iusto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed veraci asperitate obiurgationis faciens, multo magis misericorditer facit. Unde est et illud in Apocalypsi: Ego quem amo arguo et castigo 134, et illud apud Salomonem: Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici 135, et multa repperiuntur huiusmodi. Oleum vero suavitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant 136, qui male victuri et ad mortem suarum iniquitatum redituri magna multitudine irruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo revertantur. Nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. Sed eis exterminant oleum suavitatis 137, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non videntur, ita pie viventes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna sive tardantur sive omnino resiliunt. Esse autem bonum odorem in bona fama recte viventium christianorum Apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco 138. Contra illi, quibus dicitur: Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus 139, utique oleum suavitatis exterminant. Sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quod si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. Illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si vero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.
...angelus, vel Spiritus Sanctus per manus eius.
11. 23. Quid opus est iam plura discutere? Nisi forte illud movebit, quod, cum probare Parmenianus vellet carnales homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex Evangelio testimonium: Quod natum est de carne caro est et quod natum est de Spiritu spiritus est 140. Quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et non per Evangelium, in cuius praedicatione Spiritus Sanctus operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. Ideoque Apostolus cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: Ego vos genui nec addidisset: in Christo Iesu per Evangelium 141, nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. Evangelium autem fur quoque Iudas sine detrimento credentium praedicavit, et fictos eorum id est occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat Spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. Nam quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem vocet hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet adulterum? " Absit ", inquit, " ut hoc sentiam ". Quomodo ergo adulter latens, cum apud eos praepositus esset, spiritales potuit filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? An forte tunc per manus eius vel Christus vel Spiritus sanctus vel forte angelus baptizavit? Si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus, cum vero baptizator latet malus, tunc Deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti boni sed latentes mali, ut sic Deo vel angelo baptizante sanctius renasci mereantur. Hanc absurditatem si cogitant evitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum est: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto 142.
Paulus sinit peccatores annuntient Christum, etsi non caste facerent.
11. 24. Nam illud ex Evangelio: Sicut misit me Pater et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit et ait illis : Accipite Spiritum sanctum. Si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur 143 contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si, posteaquam dixit: Et ego mitto vos, continuo subiecisset: Si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur. Cum vero interpositum est: Haec cum dixisset, insufflavit et ait illis: Accipite Spiritum sanctum et deinde illatum per eos vel remissionem vel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur non ipsos id agere, sed per eos utique Spiritum sanctum, sicut alio loco dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus qui in vobis est 144. Spiritus autem sanctus in Ecclesiae praeposito vel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum Spiritus et eius mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem vel aedificationem, qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur, si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 145, desit quidem saluti eius et auferat se a cogitationibus eius quae sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. Propter hoc Apostolus ait: Si enim volens hoc facio, mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi credita est 146, id est: " illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum ". Qui enim invitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset illud desereret, ipse utique fictus est, ideoque non ait: " Si invitus facio, nihil prosum eis erga quos facio ", sed se tantum a mercede salutis alienat, non etiam illos quibus cibaria dominica etiam malus servus impendit. Quia vero non erat talis Apostolus, sed talis potius ut volens faceret, id est gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret, etiam mercedem eius per eum Spiritus sanctus operatus est, quam sicut ipse dicit: reddet ei Dominus in illo die iustus iudex 147. Illos vero qui Evangelium annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi veritatem, id est Christum, tamen non veritate cordis sui sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salvi fiebant tenentes praeceptum dicentis: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt 148. Sic enim Apostolus ad Philippenses loquitur: Quidam quidem, inquit, per invidiam et contentionem, quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex caritate, scientes quoniam in defensione Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim, dum omni modo sive occasione sive veritate Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 149. Numquid permitteret eos praedicare Christum, quamvis Evangelii veritatem non in veraci cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre qui bona et vera per eos audientes proficerent ad salutem? Nam ubi non Christus qui veritas est 150, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit 151, itemque ad Timotheum: Sicut rogavi te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 152. Illos autem invidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes satiandae suae malae voluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat Spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt.
Nulla ergo est necessitas schismatis, quo nihil est gravius.
11. 25. Haec de Scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat non facile quicquam esse gravius sacrilegio schismatis, quia praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas, cum sibi nequaquam spiritaliter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritaliter seiungantur a bonis, cum disciplinae severitatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine vulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico iudicio vindicari. Magis enim nos dicimus: Nomen Domini eorum est qui eum metuunt 153, quamvis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt, et illud quod Apostolus ait: Novit Dominus qui sunt eius, et recedat ab iniustitia omnis qui invocat nomen Domini 154. Si enim bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter iniustos, recedat tamen ab iniustitia, et securus invocat nomen Domini. Simul enim et ab iniustis recedit et ab eis exit atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.
Laus Dei est speciosa in auribus audientium et corde credentium.
12. 26. Et illud quod scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris 155, in ore certe fidelium utique speciosa est. Sic autem unicuique est os proprium sicut unicuique est onus proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore vulneratur alieno. Cum autem Dei praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cuiusmodi peccatorem hoc loco Scriptura significare voluerit. Nam et publicanus qui iustificatus est magis quam ille Pharisaeus 156 utique peccator erat. Si enim vera peccata eius non erant, falsa erat confessio peccatorum; si autem vera erat illa confessio propter quam iustificari etiam meruit, procul dubio vera erant peccata. Hoc etiam de oratione sancti Danielis verissime dixerim, qui profecto veraciter ait: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei 157. In cuius ergo peccatoris ore speciosa laus non est nisi maxime mendacis et ficti, quem fugiet Spiritus sanctus disciplinae 158? Qui tamen cum loquitur veritatem, non in eius ore speciosa est, quia non ei tribuitur cuius particeps non est; sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum qui nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit 159. Sed tamen per se ipsam speciosa Dei laus est in auribus audientium et corde credentium 160.
Schismatici non amittunt baptisma quod acceperunt intus...
13. 27. Quin etiam ex Apostoli sententia male usurpata velut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere baptismum et propterea dicit dare non posse. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? 161 Quod ut omittam unde et quare dicat Apostolus, quod ipsius epistulae contextione declaratur, si hoc de baptismo vult intellegi et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est: Quid enim habes quod non accepisti? quaero utrum non habeat qui apud ipsos accepit. Si dixerint: " Habet ", quaero utrum amittat si ab ipsis recesserit. Si dicunt: " Amittit ", baptizandus est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. Si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. Porro si accepit et non eo caruit, habet utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum: Quid enim habes quod non accepisti? Refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. Qualemlibet existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista divisio. Ponamus, sicut illi volunt, quod ab unitate ipse recesserit; non amisit utique quod acceperat. Non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. Porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. Nec ipsi ergo dici potuit ex istorum pravo intellectu: Quid enim habes quod non accepisti? Multo minus hoc dici potest ei qui per Caecilianum a Domino accepit. Cur enim non potuit homo, qui non coniunctus est vobis, id quod non habebat accipere per eum, qui non amisit cum recessit a vobis? Quanto ergo impudentius dicitur orbi terrarum: Quid enim habes quod non accepisti? Unde ipsius sacramenti connexio in Africam venit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem Dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes 162, etiamsi isti non impii calumniatores fratrum, sed veri examinatores criminum fuissent.
...sed neque amittunt ius dandi.
13. 28. Nam illud quod quidam eorum veritate convicti dicere coeperunt: " baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed ius dandi tamen amittit ", multis modis apparet frustra et inaniter dici. Primo quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi possit amittere. Utrumque enim sacramentum est et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi visum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque sunt ipsa sunt. Et cum hoc expedire iudicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes in catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. Et si quando ignoranter fit nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, venia facilis impetratur. Deus enim noster non est dissensionis Deus, sed pacis 163, nec Ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab Ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. Sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu caritatem non habent unitatis. Sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Quod non habetur, dandum est cum opus est dari; quod vero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.
Etsi laicus christianus baptizet, sacramentum est validum.
13. 29. Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut veniale delictum est. Sed et si nulla necessitate usurpetur et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum. Illicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. Quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, vel eius qui illicite dedit vel eius qui illicite accepit, non tamen pro non dato habebitur. Neque ullo modo per devotum militem quod a privatis usurpatum est signum regale violabitur. Si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis publicis aurum vel argentum vel aes percutiendo signaverint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? Aut si quisque sive desertor sive qui numquam omnino militavit nota militari privatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo gravius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? At si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans pavidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata venia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus approbatur? An forte minus haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? An ducenda de militia similitudo non fuit, cum Apostolus et de agonisticis certaminibus 164 ducat et aperte clamet : nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probavit 165?
Utrum non Christiani baptizare possint.
13. 30. Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his, qui numquam fuerunt christiani, possit baptismus dari, nec aliquid hinc temere adfirmandum est sine auctoritate tanti concilii, quantum tantae rei sufficit. De his vero, qui ab Ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla iam quaestio est, quod et habeant et dare possint et perniciose habeant pernicioseque tradant extra vinculum pacis. Hoc enim iam in ipsa totius orbis unitate discussum, consideratum, perspectum atque firmatum est. Sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo sacramentum baptizati non possit amitti et sacramentum ordinati possit amitti, quoniam dicunt: " Recedens ab Ecclesia baptismum quidem non amittit, ius dandi tamen amittit ". Si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur et illud amittitur? Neutri sacramento iniuria facienda est. Si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat; si sancta in malis inviolabiliter manent, utrumque maneat. Si dixerint: " Baptismus in sola vera Ecclesia recte datur ", respondetur eis: " Baptismus in sola vera Ecclesia recte habetur ". Cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? An quia non habere aliud est, aliud non recte habere? Sic et non dare aliud est, aliud non recte dare. Sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accepit venienti ad unitatem non iteratur. Illi autem quod non recte datur, datum non esse contendunt. Quid si alius quod non recte habetur haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? Si volunt ergo, ut ille audiat quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes dare quidem sed non recte dare eum, qui ab unitate discedit. Quapropter sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic venienti non repetendum est quod et foris acceperat. Unde consequenter intellegitur perversitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo perverso esse violandam; constat enim eam in perversis et sceleratis hominibus, sive in eis qui intus sunt sive in eis qui foris sunt, impollutam atque inviolabilem permanere. Et quod dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa impolluta permaneant. Sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad iudicium. Nam et de Spiritu qui nullo modo extingui potest dictum est tamen: Spiritum nolite extinguere 166, id est: " Quantum in vobis est nolite sic agere, tamquam conemini extinguere Spiritum aut tamquam extinctum Spiritum deputetis ". Et nomen Dei pollui nullo modo potest et tamen dictum est: Filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen Domini Dei sui 167.
An qui intus est sceleratus sanctitatem dare possit.
13. 31. Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, cur sanctitas sacramenti et haberi et dari possit ab eo, quem intus sceleratum iam Deus damnavit, et tunc ab eo incipiat dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. Postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnaverunt et diu foris in sacrilego, sicut ipsi concilio suo pronuntiaverunt, schismate fuit, non solum ipsum baptismum, sed etiam ius dandi non amisit? In honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est cum his omnibus quos foris positus baptizavit, nullo eorum rebaptizato, quia si aliquem eorum quos foris baptizaverat rebaptizandum esse censerent, iudicarent eum amisisse ius dandi cum foris esset; et propterea consequens erat, ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. Sed cum ad pacem Christi revocantur calumniatores sunt, cum paci Donati consulunt dissimulatores sunt. Quid est aliud quam quod eorum Tychonius de illis ait: " Quod volumus sanctum est "?
Dominus suscitat mortuos, curat vulneratos...
14. 32. Utquid ergo Parmenianus inani iactantia exsultat et dicit: " Numquam divinae legis censura patietur, ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus, emundare pollutus "? Dominus enim suscitat mortuos, Dominus curat vulneratos, Dominus illuminat caecos, Dominus vestit nudos, Dominus emundat pollutos. Quid sibi arrogat quae hominis non sunt? Itane vivi sunt apud eos qui non peccant, ut etiam vivificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 168. Quomodo dat vitam mortuo, qui incrementum dare non potest vivo? Sicut enim Pater excitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 169. Itane apud illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? Quid aliud isti quam se benedicendos pro Domino opponunt? Sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in Deo sperantes cantant: Benedic anima mea Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos 170. Si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. Tantane apud illos sunt lumina, ut illuminare etiam possint? Quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Ioanni Baptistae 171 Ioannes Evangelista concedit, de quo ait: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 172. Si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quemdam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum illud est de quo idem Ioannes Baptista dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 173. Nudos autem quis vestit nisi qui dicit: Proferte illi stolam primam 174 et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem 175? Et homo quisquam divino indumento aliquem vestire dicitur, cui magnum est si vestiri ipse mereatur? Iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. Mundati enim sumus equidem per gratiam Dei. Sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam 176! Quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? 177 Mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantumdem valet. Sicut autem spe salvi facti sumus 178, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. Quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi salvique fuerimus? " Sed Deus ", inquit, " haec per hominem facit ". Facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad Evangelium praedicandum cum ceteris misit 179, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant 180. Postremo cur iniqui et scelerati eorum, sive cum latent sive cum pro Donati parte tolerantur, vivificant, curant, illuminant, mundant? An ipsi non sunt mortui, vulnerati, caeci, polluti? An ideo non apud eos caeci caecos ducentes simul in foveam cadunt 181, quia non ipsos, sed Deum quem praedicant illi, audiendo et obtemperando sectantur? Ita sane. Sed tunc praedicant Deum, si cum Christo colligunt; cum vero quae cum illo non colligunt spargunt 182, Donatum praedicando, non Deum, caeci caecos sequendo simul in foveam cadunt. Sed de quaestione baptismi latius aliquid Domino adiuvante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum Scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui vere ipse adaquat proximos sibi eversione iniquitatis, qui eis tam malum propinavit errorem, ut non pro pace, sed pro divisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam divinos Libros loqui persuadeat.
Baptismus datur de caelo, sed per homines.
15. 33. Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine dante, interposuisse ex Evangelio testimonium: Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de caelo 183. Posset enim aliquis horum verborum inscius, cum coepisset iste dicere: Non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo, antequam dixisset de caelo putare illum dicturum fuisse: " a Donato ", aut: " a Parmeniano ", aut: " ab aliquo de parte Donati ", aut omnino: " ab ipsa parte Donati ". Agnosco Evangelium et illic scriptum esse recenseo: Non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo. Sed numquid Donatus est caelum? Numquid Parmenianus est caelum? Numquid pars ipsa Donati? Illa vero non esset caelum, nec si esset in caelo. Qui enim ait: Non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit de caelo, numquam diceret: " Nisi datum fuerit ei de sole aut de luna aut de stellis ", quae tamen in caelo sunt; quanto minus diceret: " Nisi datum fuerit ei de parte Donati ", quae non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno vult esse caelorum! Nec illud procul dubio diceret: " Non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de Ecclesia "; et ipsa enim Ecclesia de caelo accipit. Si autem diceret: " Non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine iusto ", irruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui vellet accipere, nec nos quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed inter eos esse vel latentes iniustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare nec dicere non datum vel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. Sed et hoc falso diceretur, si diceretur : " Non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab homine iusto ". Ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. Si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perveniam qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine.
Cum sanctum aliquid homo accipere desiderat, non attendat hominem.
15. 34. Quid autem agunt isti nescientes per evangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando evigilent atque advertant vere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de caelo 184? Quodsi dixerint: " De caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem ", quaero per qualem. Si per iustum tantum, non habent illi qui apud eos ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? Si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizavit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab Ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizavit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. Postremo si homo, quamvis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Ioannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non invenitur. Atque ita testimoniis a se prolatis mala causa convincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a Patre et Spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: Quia omnia quae habet Pater mea sunt, ideo dixi: De meo accipiet 185, posse tamen hominem non interposito homine divinitus aliquid accipere exemplo suo Ioannes ipse testatur et tot sancti, antequam Dei Filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum viginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo veniens Spiritus sanctus implevit, et constituto iam ordine Ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto Spiritu repletum Petrus ipse miratus est. Nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest Deus qui det et homo qui accipiat, sive per se ipsum Deo dante sive per angelum, sive per hominem sanctum [sive per Petrum] sive per hominem iniquum, sicut per tam multos vel latentes vel manifestos, quos ante tempus de messe colligere servi patris familias prohibentur et quos velut paleam frumenta Dominica usque ad tempus ventilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.
Etiam qui male credit potest accipere baptismum.
16. 35. " Qui male ", inquit, " credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: Perversum non potest adornari 186 ". Quid? Si ergo apud eos quispiam baptizatus, qui verbi gratia putaverat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de virgine Maria natus est, postea veritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Ioannes ait: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, de quo consequenter ait: Verbum caro factum est et habitavit in nobis 187, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? Numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius pravam, postea veritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis perversitas pertinaciter ei defendenda videretur et diu reluctatus neque correctus etiam de Ecclesia pelleretur et postea cognita veritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis vulnerandum, quamvis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo apud ipsos fuerat baptizatus. Perversum ergo non potest adornari, quia non ei ad ornamentum valeret sacramentum quod acceperat, si in fide perversa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in perverso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti violanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda perversitas.
Ad baptismum recipiendum non sunt homines sancti quaerendi.
17. 36. Audet etiam Parmenianus exempla nobis divina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. " Ipse ", inquit, " Dei Filius, ipse Dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum voluntatem Patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Ioannem venisse monstratur? ". At si hoc exemplo invitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem Dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso Domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calceamenti eius solvere testabatur 188. Quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse Salvator noster baptizari voluerit, iam quia certa aliqua causa voluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, voluit Dominus a servo et ille per quem facta sunt omnia 189 ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. Nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia voluit baptizari. Nam cum etiam circumcidendus esset, numquid Ioannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid devitatum est illud templum quod ab eo vocatur spelunca latronum 190? Quo certe et boni intrabant et mali nec bonis oberant mali, quoniam Dominus, qui ait: Sancti estote, quia et ego sanctus sum 191, ita inviolabiliter facit sanctos suos versari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse Dominus Iesus nulla contagione malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis viam factus sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum vixit. Eius enim exemplo non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad ventilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura est boni tolerent malos 192. Sed isti sunt vere caeci duces caecorum 193, qui et in numero suorum tam multos malos vident et viam pacis non vident 194 et ut se non ad sustinendum invicem propter unitatis vinculum 195, sed ad dividendum invicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent.
Baptizare peccatorem non est adiuvare eum ad peccandum.
18. 37. " At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: O rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuvas aut eum quem Dominus odit tu diligis? Propterea fuit super te ira Domini 196 ". Quis enim nostrum dicit peccatorem adiuvandum ad hoc utique in quo peccare vult, sicut ipse Achab, quem adiuvit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille Michaeae prophetae veracia verba contemneret? Et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum Dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberavit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium venire permisit 197. Et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira Domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuvabat. Sed apud Deum cetera eius bona facta praevaluerunt. Sic enim ei dicitur: Si peccatorem illum adiuvisti et eis qui oderunt Dominum amicus es? Et in hoc super te ira a facie Domini. Sermones Dei boni in universa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum Deum 198. Qui autem versatur in Ecclesia Dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi 199, qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant non caste 200, et dicit: Sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 201, impollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuvat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. Talibus enim praecepit idem Apostolus dicens: Nolite coniungi cum infidelibus. Quae enim participatio est iustitiae et iniquitati ? Quae communicatio est luci ad tenebras? Quis autem consensus est Christi ad Beliar? Aut quae pars fideli cum infideli? Quae autem conventio templo Dei cum simulacris? Vos enim templa Dei vivi estis. Dicit enim: Quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis. Et ego recipiam vos et ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens 202. Quae verba isti carnaliter sentientes per tot divisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. Non enim intellegunt neminem coniungi cum infidelibus nisi qui facit peccata paganorum vel talia facientibus favet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua vel agit vel approbat. Quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? Quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? Ita enim et templum Dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. Qui autem sunt templa Dei vivi et in medio nationis tortuosae ac perversae apparent sicut luminaria in mundo verbum vitae habentes 203, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat Deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis volunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.
Donatistae non glorificant Deum.
19. 38. Quod ergo scriptum est Deum dixisse: Eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur 204, ipsi maxime nolunt intueri. Quomodo enim clarificant Deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per Prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 205, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum Dei Filium frustra dixisse: Sinite utraque crescere usque ad messem 206, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creverint, frumenta vero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? Quomodo ista sentientes clarificant Dominum, cum scriptum sit: In latitudine gentis gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis 207? Aut quomodo non spernunt Dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod Dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem Domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per Apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum apud Maximianistas traditum non perisse concedunt? Iam vero quomodo catholici non clarificant Dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita veneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua perversitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?
Redarguere, salva pace.
20. 39. " Iterum " inquiunt " scriptum est: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. Quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe est et dicere 208 ". Iam ipsa verba quemadmodum intellegenda sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod propter Ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. Sed haec salva pace facienda sunt et quantum admittit officium conservandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.
Non communicare alienis peccatis est se castum servare.
21. 40. " Iterum ad Timotheum idem Apostolus: Ne, inquit, communicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum serva 209 ". Docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit intellegendum sit. Qui enim se ipsum castum servat, non communicat peccatis alienis. Si enim communicat consentit, si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non servat. Sed sane tandem aliquando evigilavit Parmenianus et attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe amore sententiae suae contra veritatem oculos clausit. Ait enim: " An numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? Et hoc est facinorosis non communicare, licet cum ipsis convenias, eorum facta non facere ". Et tamen non totum dixit. Parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum est ut displiceant, nisi redarguantur. Aliud est enim non facere, aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud etiam redarguere. Cur ergo ubi videre coeperat statim se avertit et usque in finem noluit pervenire et vix trientem de toto posuit? An, sicut de populo fecerunt, etiam veritatis sententiam praecidendam putavit? Nos dicimus, quod, qui non facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam conversatur; ille autem tantummodo ait: " Eorum facta non facere ". Et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam quemadmodum refellat videamus.
Malum est saltem corde vitandum.
21. 41. " Quod contra legem esse divinam ", inquit, " nullus qui legem veneratur ignorat ". Adhuc ista verba communiter dici possunt. Potest enim et alius dicere: " Quod secundum legem esse divinam nullus qui legem veneratur ignorat ". Sed opus est probare, non dicere. Attendamus ergo quemadmodum probet. " Quid enim prodest ", inquit, " innocentiam custodisse, si cum reis mixtus es et obnoxius ? ". Sane, si ita est, non innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. Mixtus enim reis et obnoxius nisi per conscientiae maculatam consensionem nullus recte dici potest. Qui vero implet quod scriptum est: Iusto nihil placet iniquum 210, ubilibet eum versari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest. " Vel quomodo ", inquit, " incorruptus poteris permanere qui corruptis sociaris? ". Ita plane, si sociatur, id est si mali aliquid cum eis committit aut committentibus favet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro si addat tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat iustus in misericordia et arguat 211 vel etiam, si eam personam gerit et ratio conservandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris vel ab ipsa communione sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit. Ubi autem cetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum nec approbet factum.
Donatistae non sunt modicum fermenti.
22. 42. Sed tamen videamus unde iste doceat quod affirmat. "Cum scriptum sit: ", inquit, " Modicum fermenti totam massam corrumpit 212 ". Dixit hoc Parmenianus atque abiit nec ei nunc ostendi potest in parte Donati non solum modicum fermenti, sed multum veneni ex illis ovis aspidum ruptis 213 et praevalidis iam serpentibus pro Primiano damnatis et ad Primianum iterum revocatis. " Sed correcti sunt " inquit. Deo gratias. Si verum est, non invideo. Atque utinam perfecte id fiat. Si enim a Maximianistis redire ad partem Donati nonnullus correctionis est gradus, quanto verior perfectiorque correctio est ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare! Et Tychonius quidem multa dixit, <per> quae illis temporibus et, sicut interior noverat, quam non modico sed multo fermento suo totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. Sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica verba sic intellegere, ita eos Optatum Gildonianum velle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. Quodsi vel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? Aut si in eis solis corrupta est quibus placebat Optatus, experti discant intellegere quod legunt, quia in his est massa tota, ad quos pertinet quod dicitur totum sive bonum sive malum 214. Ad eos autem pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt omnino non pertinet, et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perveniat. Quod ubi fieri permittit ratio pacis et non fit, ipsa neglegentia culpam trahit et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi.
Triticum et zizania crescant simul.
23. 43. Ex qua regula et illud intellegendum quod consequenter opponit dicens esse scriptum: Sit vobis legitimum aeternum in progenies vestras dividere in medio sanctorum et irreligiosorum et in medio mundorum et immundorum 215. Tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in Ecclesia proficit. Cum enim crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania 216. Et quamvis inter utrumque iam servi patris familias cognitione dividerent atque distinguerent, iubentur ea tamen sinere crescere et hoc usque ad messem 217. Sed haec hactenus. Ea enim quae restant aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.
LIBER TERTIUS
Medicina vindictae debet salvare unitatem.
1. 1. Cum omnis pia ratio et modus ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in vinculo pacis 1 maxime debeat intueri, quod Apostolus sufferendo invicem praecepit custodiri et quo non custodito medicina vindictae non tantum superflua, sed etiam perniciosa et propterea iam nec medicina esse convincitur, illi filii mali, qui non odio iniquitatum alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes iactantia sui nominis irretitas vel totas trahere vel certe dividere affectant, superbia tumidi, pervicacia vaesani, calumniis insidiosi, seditionibus turbulenti, ne luce veritatis carere ostendantur, umbram rigidae severitatis obtendunt et, quae Scripturis sanctis salva dilectionis sinceritate et custodita pacis unitate ad corrigenda fraterna vitia mordaciore curatione fieri praecepta sunt, ad sacrilegium schismatis et ad occasionem praecisionis usurpant dicentes: " Ecce ait Apostolus: Auferte malum a vobis ipsis 2. Quod malum utique si integris ", inquiunt, " non obesset, nec iuberetur auferri ".
Si mali non possunt auferri, auferatur malum a seipsis.
1. 2. Interim videamus, ne forte non frustra non dixerit Apostolus: " Auferte malos a congregatione vestra ", sed: Auferte malum a vobis ipsis, quia et, cum quisque impeditur ab Ecclesiae congregatione malos homines separare, si a se ipso auferat malum, non eis corde miscetur atque ita spiritaliter non solum coniungitur bonis, sed etiam separatur a malis. Sicut enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset: Neque communicaveris peccatis alienis 3, tanquam ille diceret fieri posse, ut aliquos malos ab Ecclesiae congregatione separare non posset et ideo tolerare cogeretur, tamquam consilium dans, quemadmodum peccatis eorum non communicaret: Te ipsum, inquit, castum custodi 4 - non enim malis nisi malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamvis in una cum eis congregatione versetur -, ita et hic ad Corinthios cum dixisset: Quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? 5 ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate sic permixta frumentis, ut sine illorum vexatione colligi separarique non posset: Auferte, inquit, malum ex vobis ipsis, ut, si forte non possent auferre malos a congregatione sua, auferendo malum ex se ipsis, id est non cum eis peccando nec eis ad peccandum consentiendo aut favendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi versarentur, quia per malum suum malis quisque consentit, si autem a se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat. Quapropter quisquis etiam contempserit Ecclesiae disciplinam, ut malos cum quibus non peccat et quibus non favet desistat monere, corripere, arguere, etsi talem personam gerit et pax Ecclesiae patitur etiam a sacramentorum participatione separare, non alieno malo peccat sed suo. Ipsa quippe in tanta re neglegentia grave malum est. Et ideo, sicut Apostolus monet, si auferat malum a se ipso, non solum auferet audaciam committendi aut pestilentiam consentiendi, sed etiam pigritiam corrigendi et neglegentiam vindicandi, adhibita prudentia et oboedientia in eo quod praecepit Dominus, ne frumenta laedantur 6. Ea quippe intentione quisquis inter triticum zizania toleraverit auferendo malum a semet ipso, nec eis communicat et ea distinguit ac iudicat interim ad diem 7. Non enim novit quod cras futurum est. Et ideo dilectione servata non sine spe correctionis vindicandum est quidquid etiam cogit necessaria severitas vindicari. Quod ut satis appareat, totum ipsum epistulae apostolicae locum diligentius retractemus.
Exemplum Pauli in malis vindicandis.
1. 3. Quid vultis? inquit. In virga veniam ad vos an in caritate spiritus mansuetudinis? 8 Iam hic apparet eum de vindicta loqui, ad cuius significationem virgam nominavit. Numquid tamen et virga sine caritate est, quia ita contexuit: In virga veniam ad vos an in caritate? Sed quod sequitur: spiritus mansuetudinis, ammonet intellegi, quia et virga caritatem habet. Sed aliud est caritas severitatis, aliud caritas mansuetudinis. Una quidem caritas est, sed diversa in diversis operatur. Omnino, inquit, auditur in vobis fornicatio, et talis fornicatio qualis nec in gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat 9. De tam immani facto videamus quemadmodum eos saevire praecipiat. Et vos, inquit, inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit 10. Quare luctum potius et non iram, nisi quia si patitur unum membrum compatiuntur omnia membra 11? Et non " luctum quia tollebatur ", sed: luctum, inquit, ut tolleretur, id est ut lugentium dolor ad Deum ascenderet et ipse illum qui hoc opus fecit tolleret de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent simul et triticum. Cum ergo ad talem vindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saevientium. Nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet neglegi salus, sed ita agendum, ut ei talis vindicta sit utilis, et agendum voto et precibus, si corrigi obiurgationibus non potest. Ideoque sequitur et dicit: Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu tradere eiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 12. Quid ergo agebat Apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spiritali consuleret, ut sive aliqua poena vel etiam morte corporali, sicut Ananias et uxor eius ante pedes apostoli Petri ceciderunt 13, sive per paenitentiam, quoniam satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam, quia ipse item dicit: Mortificate membra quae sunt super terram 14, inter quae etiam fornicationem commemorat, et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 15? Non tamen ab eo fraternam separat caritatem, quem de fraterna congregatione praecepit separari. Hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistulam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut erubescat. Et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem 16. Audiant isti aliquando et intellegant, quemadmodum satagat caritas apostolica, ut sufferentes invicem studeamus conservare unitatem spiritus in vinculo pacis 17. Nam et hic cum dixisset: Et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, tamquam ostendens cur hoc dixerit continuo subiunxit: Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni modo 18. Ita etiam de isto, qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit et pacificam caritatem ubique commendat, sicut et de se ipso ait: Ne iterum cum venero humilet me Deus ad vos et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt 19. Et paulo post ait: Praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus, quia si venero iterum non parcam 20. Ideo lugendo iudicabat, ut misericordia Dei sine corruptione vinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret, sicut de isto ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus fecisse intellegitur. Nam non invenitur de quo alio significet in secunda Epistula ad eosdem Corinthios, cum ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in vos. Si quis autem contristavit, non me contristavit sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit ei correptio haec quae a multis fit, ita ut e contrario magis vos donetis et consolemini, ne quo modo maiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Propter quod obsecro vos, confirmetis in eum caritatem. Ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, si in omnibus obaudientes estis. Si cui autem aliquid donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi alicui, propter vos in persona Christi, ut non possideamur a satana. Non enim ignoramus mentes eius 21. Quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna caritate plenius fieri aut dici potest? Sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto et conterenti atque humilanti in paenitentia cor suum vult reddi consolationem, ne maiore, inquit, tristitia absorbeatur. Sed quid ad illud quo conclusit istam sententiam? Ut non possideamur, inquit, a satana. Non enim ignoramus mentes eius 22. Ipse est enim qui per imaginem quasi iustae severitatis crudelem saevitiam persuadet, nihil aliud appetens venenosissima versutia sua, nisi ut corrumpat atque dirumpat vinculum pacis et caritatis, quo conservato inter christianos vires eius omnes invalidae fiunt ad nocendum et muscipulae insidiarum comminuuntur, et consilia eversionis evanescunt.
Ecclesiastica vindicta debet procedere caritate.
2. 4. Sed etsi de aliquo alio in Secunda ad Corinthios Epistula locutus est Apostolus, et ibi tamen significavit, quanta caritate in quemquam debeat ecclesiastica vindicta procedere. Hoc est illud, quod isti non intellegentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 23. Quia vero isti non in misericordia emendare noverunt, et Caeciliani innocentiam saevis suspicionibus insectati sunt et Optati Gildoniani potentiam oleo fallacis adulationis unxerunt. Nam si propter vinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem veram atque catholicam in orbis terrarum sancta unitate dirrumperent aut certe a maioribus suis nefaria caecitate dirruptam ita dolerent, ut saltem apud se experti, quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis extinguerent.
Christus, sua misericordia, est medicus peccatorum.
2. 5. Sed ad illius primae ad Corinthios Epistulae consequentia redeamus. Cum dixisset Apostolus: Tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 24, etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saevientium, continuo subicit : Non bona gloriatio vestra 25 vel per exprobrationem pronuntiationis: Bona gloriatio vestra. Sic enim nonnulli et maxime Latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. Non enim metuendum est, ne quis intellegat laudando eum dixisse: Bona gloriatio vestra, cum et superius dixerit: Inflati estis et non potius luctum habuistis et hic continuo subiungat: Nescitis quia modicum fermenti totam massam corrumpit 26, quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. Superbia quippe velut ex vetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam consparsionem, qui sibimet in eam simili iactantiae vanitate consentiunt. Et gloriari quidem non de peccatis suis, sed super alterius peccata tamquam ex comparatione innocentiae suae, modicum videtur fermentum, quia etiam de suis iniquitatibus gloriari multum fermentum est; sed et illud modicum totam massam corrumpit. Cadit enim superbus merito superbiae et incipit etiam peccata sua defendendo velle gloriari. Quod praevidens idem Apostolus dicit: Quapropter qui se putat stare caveat ne cadat 27, et iterum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi 28. Quid est lex Christi nisi: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 29? Quid est lex Christi nisi: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 30? Quod ergo hic dixit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 31, hoc alio loco ait: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 32. Nam et in illo Pharisaeo modicum fermenti esse videbatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed super eius peccata de suis se meritis extollebat. Sed descendit ille confitens peccata sua iustificatus magis quam ille Pharisaeus iactans merita sua, quoniam qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 33. Sequitur ergo Apostolus et dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio sicut estis azymi 34. Quid est ut sitis et quid est sicut estis, nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent exemplo talium commonebat? Tamen omnes in uno tamquam eosdem ammonet, ne illi qui tales erant desperarent de his qui nondum tales erant et eos ad compagem corporis sui non pertinere arbitrarentur; tamquam enim eosdem ammonet, cum dicit: Ut sitis, sicut estis. Noverant enim et illi qui iam sic erant et ammonente Apostolo magis magisque nosse debebant sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo invicem in dilectione servarent unitatem spiritus in vinculo pacis 35 et invicem onera sua portantes implerent utique legem Christi 36. Et quoniam Dominus noster Iesus Christus ad docendam humilitatis viam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est et tamquam medicus aegrotantes ita cum dilectione pertulit peccantes de quibus dixerat: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 37, statim principale proposuit exemplum dicens: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus 38, ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare vetus fermentum, id est quidquid in eis superbiae de vetere homine remansisset. Itaque, inquit, diem festum celebremus, non utique unum diem sed totam vitam, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et veritatis 39. Malitia quippe est et malignitas velut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de iustitia sua quisque gaudere, cum alium iustum non esse conspexerit. Sinceritas autem est et veritas, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit et multo magis misereri lapsorum, quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humilavit.
Aliena peccata non sunt negligenda.
2. 6. Sed ne perniciose relinquantur et quasi dissimulanter neglegantur aliena peccata, quod est non minoris crudelitatis quam illud superbiae, sequitur et dicit: Scripsi vobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut raptoribus aut idolis servientibus. Alioquin debueratis de hoc mundo exire 40; id est si a peccatoribus huius mundi qui praeter Ecclesiam sunt vos cohibetis, debueratis de hoc mundo exire. Opus enim vestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini; quod fieri non poterit, si eorum colloquia convictumque fugiatis. Nunc autem, inquit, scripsi vobis non commisceri. Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? De his autem qui foris sunt Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis 41.
Parmenianus non citat ultimam particulam sententiae Pauli.
2. 7. Ecce quemadmodum ad hanc sententiam venit Apostolus, cuius ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus dicens esse scriptum: " Auferte malum ex vobis ipsis 42. Quod utique ", inquit, " si bonis et integris non noceret, non iuberetur auferri ". Quae autem superius dicta sunt unde ad hoc ventum est praetermisit, quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adiuvari dicente Apostolo: Cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere 43. Cur ergo non commemoravit quod eius intentionem maxime adiuvare posse videbatur? Cum enim vehementer instet ut a male viventibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibeat Apostoli testimonium dicentis: Si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus <aut ebriosus> aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere 44, nisi quia vidit, si hoc diceret, posse sibi responderi: " Itane vos, etiamsi fornicatores et idolis servientes aut non habetis aut eos ignoratis, nullum avarum, aut maledicum, aut ebriosum, aut rapacem inter vos videtis et nostis? Cur ergo cum talibus contra praeceptum Apostoli non solum cibum mensae vestrae sumitis, sed etiam cenam mensae Dominicae communicatis? ". Hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, evitare conatus est ne sibi responderetur, ut id non poneret quod pro eius causa validissime sonare videretur. Nam hoc epistulae apostolicae capitulum si eum fugisset et ei non occurrisset, non ex eius ultima parte poneret: auferte malum ex vobis ipsis 45.
Exemplum Cypriani qui mansit inter aliquos collegas malos.
2. 8. Sed nunc, quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare habere inter se avaros, aut maledicos, aut ebriosos, aut rapaces, et ipsum Optatum, qui universae Africae notissimus fuit, quem tamdiu pertulerunt, fortasse defendere conabuntur. Dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc Ecclesiam quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disiunctione separatus est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his verbis graviter arguit, quod esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent. Et ut apertissime ostenderet de his se dicere, cum quibus in unius Ecclesiae communione vivebat, consequenter annexuit: " Quid non perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? ". Non enim ait: " Mererentur " sed: " Mereremur ", quod nullo modo dixisset, cum talis utique ipse non esset, nisi manifestare vellet eorum facta se gemere, qui ei non solum Ecclesiae unitate sed etiam collegii consortio iungerentur, quamvis ab eis vita moribus corde proposito discreparet. Dicant ergo isti meliorem nunc esse ecclesiam suam et non se habere tales collegas, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus. Credant eis qui volunt et adversus ea mala, quae de moribus eorum faciem dissimulantium feriunt, oculos claudant; ego eos ad illa ipsa priora unitatis tempora revocabo et ab eis quaeram, utrum, quando ille vir tantus episcopus Carthaginiensis Ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio testimonio liberae vocis usque ad ea scripta quae posteris etiam proderentur ingemuit, erat Ecclesia Christi an non erat. Si erat, quaero quemadmodum Cyprianus et ceteri similes eius implebant quod praecepit Apostolus: Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere 46, quando cum his avaris et rapacibus, qui esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, panem Domini manducabant et calicem Domini bibebant.
Aperiant, Donatistae, oculos cordis!
2. 9. An forte parva sunt ista crimina et parvi aestimanda? Solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa divinarum Scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. Quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis veritatem. Sed ideo sunt tamquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula caelestium paginarum, ut ibi quisque videat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est et ex male viventium caeco more contemnitur. Potuitne gravius divinis eloquiis accusari avaritia, quam ut idololatriae demonstraretur aequalis et eius nomine appellaretur dicente Apostolo: Et avaritia quae est idolorum servitus 47? Potuitne maiore poena digna iudicari, quam ut inter illa crimina poneretur, quibus obsessi regnum Dei non possidebunt? Aperiant oculos cordis, ne frustra pateant oculi corporis, et legant praedicatorem liberum veritatis in eadem ipsa ad Corinthios prima Epistula scribentem: Nolite errare. Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt 48. Quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis Ecclesia cum avaris et rapacibus, cum his qui regnum Dei non possidebunt, non laicis vel quibuscumque clericis, sed ipsis episcopis panem Domini manducabant et calicem Domini bibebant, cum idem Apostolus praecipiat non eis commisceri et clamet cum eiusmodi nec quidem cibum sumere 49? An quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde seiungi, vita moribusque distingui, propter compensationem custodiendae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tamquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent?
Quomodo potuit esse sancta Ecclesia tempore Cypriani.
2. 10. Sed ecce non ego urgeo quemquam eorum sic intellegere; ipsi explicent, quemadmodum esse potuerit illa tunc Ecclesia gloriosa sine macula et ruga 50, ubi esurientibus in Ecclesia fratribus habere largiter argentum volebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus faenus augebant, ubi tantis erant iniquitatibus involuti, ut per illas regnum Dei non possiderent. Quodsi gloriosa Ecclesia sine macula et ruga in eis solis computabatur, qui maerebant et gemebant illas iniquitates quae fiebant in medio eorum, unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam tales proprio signo signari meruerunt, ut a vastatione et perditione iniquorum tutissimi evaderent 51, desinant calumniari bonis non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam caritatem, quibus dictum est: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 52. Nam propterea Spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali verbo designavit malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos, quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse viderentur. Gemunt, inquit, et maerent iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum 53, ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus.
Ecclesia mansit, manet et manebit in bonis fidelibus.
2. 11. Si vero iam tunc non erat Ecclesia, quia Cyprianus et quicumque cum eo avaros illos rapacesque noverant quales ipsi non erant, quamvis eos gravissimis gemitibus et praeclarissimis vocibus accusarent, unam tamen cum eis intrantes Ecclesiam et in una congregatione paria sacramenta tractantes per huiusmodi communicationem paris sortis effecti sunt, quia non obtemperaverunt Apostolo iubenti cum huiusmodi nec cibum quidem simul sumere et: Auferte malum ex vobis ipsis 54, quid adhuc laboramus? Quid se ipsi iactant quod habeant aliquam Ecclesiam, si iam illis temporibus esse destitit? Dicant unde natus est Maiorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur Parmenianus atque Primianus. Quid enim eis prodest, quod avaros et rapaces, cum quibus cibum sumi vetat Apostolus, modo se vel non habere in congregatione sua vel incognitos sibi esse mentiuntur, quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis Ecclesia, unde se isti exortos esse sic iactant, ut eam in sua sola societate, id est in communione Donati remansisse persuadere conentur? Si enim dicunt per talium communionem perire Ecclesiam, cur eam non dicunt iam Cypriani perisse temporibus? Ac sic et se ipsos unde extiterint non invenientes desinant dicere apud se Ecclesiam remansisse, quam totam prioribus perisse temporibus dicunt. Si autem in bonis quibus talia displicent semper mansit et manet et manebit Ecclesia, discant isti aliquando non sic intellegere quod ait Apostolus: Auferte malum ex vobis ipsis, ut per schismata conantes colligere zizania eradicent simul et triticum. Quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec legunt vel audiunt, non eos potuisse umquam demonstrare sive illis temporibus, cum recentissimae res erant, sive nunc, cum multo firmiore innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica Ecclesia christiana pace connectitur, Caecilianum vel alios qui ei concorditer inhaerebant fuisse zizania. Sed ut securus unusquisque in Ecclesiae sanctae unitate permaneat et eiusdem unitatis desertores, ne cum eis pereat, non sequatur, haec dicimus, quia, si fuissent illi zizania, tolerari potius usque ad messem quam pernicie schismatis eradicatis frumentis separari debuerunt.
Aug. fingit aliquam difficultatem ex parte alicuius.
2. 12. Sed dicet aliquis: " Quomodo ergo praecipienti Apostolo poterimus oboedire qui ait : Cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere 55? Si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret: Scripsi vobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi 56, id est eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit: Quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? de his autem qui foris sunt Deus iudicabit 57. Cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt, cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani oportet nos corde separari, quid restat, nisi ut intellegamus nobis id iuberi per Apostolum, ut quibusdam malis christianis quales ipse designat nec tali coniunctione misceamur, quali coniunctione paganis in ipsius vitae humanae societate miscemur? Et ideo alio loco : Si quis vos vocaverit ex infidelibus et volueritis ire, omnia quae apponuntur vobis manducate nihil interrogantes 58, hic autem cum eiusmodi, inquit, nec quidem cibum simul sumere 59. Permittit itaque cibum sumere cum infidelibus, id est cum eis qui nondum crediderunt in Christum, apud quos dicit manducandum esse quod apposuerint, de quibus quoniam foris sunt Deus iudicabit 60; cum his autem qui intus sunt, id est: si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax 61, vetat etiam cibum sumere. Persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. Quod si facere noluerimus, quoniam Dominus prohibet, toleraturi ea sumus et in sola cum eis voluntatis et cordis separatione perseveraturi, ac per hoc etiam cibum sumpturi cum talibus, quod Apostolus prohibet ".
Respondit afferendo sanitatem Ecclesiae.
2. 13. In hac velut angustia quaestionis non aliquid novum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas observat Ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in Ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: Ut non inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem 62. Non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. Quodsi se non agnoverit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur. Nam et ipse Dominus, cum servis volentibus zizania colligere dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum 63. Ubi satis ostendit, <ut>, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet, id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior conservatio caritatis. Tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis Ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. Tunc enim adiuvat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab universa Ecclesia se anathematum videns sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest invenire.
Exegesis textus: Si quis frater nominatur.
2. 14. Ad hoc enim et ipse Apostolus ait: Si quis frater nominatur 64. In eo quippe quod ait: Si quis, nihil aliud videtur significare voluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. In eo vero quod ait: Nominatur, hoc nimirum intellegi voluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima videri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim et salva pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. Propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari voluerat: Satis est huic correptio haec quae <a> multis 65. Neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab illorum vastatione mereantur 66 - ad eum enim qui errare non potest clamant: Ne comperdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 67 -, ne, cum voluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. Ideoque idem Apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda Epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat: Si quis frater nominatur fornicarius, aut avarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere 68, sed ait: Ne iterum cum venero humilet me Deus ad vos et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt 69. Per luctum suum potius eos divino flagello cohercendos minatur quam per illam correptionem, ut ceteri se ab eorum coniunctione contineant. Consequenter enim dicit: Ecce tertio hoc veniam ad vos. In ore duum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus, quia si venero iterum non parcam, quia probationem quaeritis eius qui in me loquitur Christi 70. Quid aliud hic dixit: Non parcam nisi quod superius ait: Et lugeam, ut luctus eius impetraret flagellum a Domino, quo illi corriperentur, qui iam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum coniunctione se ceteri continerent et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo ceteris dissimili crimine nominatur? Et revera, cum contagio peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia superbia fiunt et plus perturbant infirmos bonos quam corrigunt animosos malos. Sicut ille fidelissimus testis avaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum, quae patiebatur illo tempore Ecclesia, censurae divinae disciplinaeque tribueret, commemoratis quos noverat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, " quid non ", inquit, " perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? ". Et deinde adhibet testimonium de Psalmis dicens: " Cum iam pridem praemonuerit et dixerit censura divina: Si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis 71 ".
Misericorditer est corripiendum peccatorem, patienter tolerandum.
2. 15. Misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam ventilare. Ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non valent, in unitate versentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inveniatur quod eis in moribus displicet aliorum. Cum enim dixisset Apostolus: Quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? De his autem qui foris sunt Deus iudicabit 72, tamquam illi responderent: " Quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere? ", auferte, inquit, malum ex vobis ipsis, id est: " Si non potestis auferre malos ex medio vestrum, ipsum malum auferte ex vobis ipsis ". Quodsi quisquam velit sic intellegere quod dictum est: Auferte malum ex vobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitaverit. Et quis adhibendus sit modus temporaque servanda, ne pax Ecclesiae violetur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia visum est necessarium disseruimus. Haec qui diligenter et pacifice cogitat, nec in conservatione unitatis neglegit disciplinae severitatem nec immoderatione cohercitionis disrumpit vinculum societatis.
Exegesis Pauli 1 Cor 5, 11.
2. 16. Nam hoc ipsum quod ait Apostolus: Cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere 73 quam multi boni christiani faciunt de his quorum familiarius curam gerunt, ut, a quorum consortio potuerint separare quos tali correptione posse corrigi sentiunt vel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios colloquiorum malorum contagione corrumpant 74, non dubitent facere. Facit autem hoc bene, id est humili caritate ac benigna severitate, qui sic praeest fratribus suis, ut eorum servum se esse meminerit, sicut sese habet ipsius Domini et praeceptum et exemplum 75. Tunc enim fit et sine tyfo elationis in hominem et cum luctu deprecationis ad Deum. Sed non, quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo vel de numero pauperum quos pascit Ecclesia vel de ipsa congregatione laicorum sive ab episcopo sive a clerico vel quocumque praeposito cui est potestas eximitur, ita ut cum eiusmodi a ceteris, quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur, tam facile malorum multitudo in quolibet ordine Ecclesiae potest a bonorum commixtione secludi et expelli. Nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent Apostolo praecipienti cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere 76, cum et de filiis suis et de domesticis hoc faciunt vel fieri iubent, cum eos vident ita vivere, ut hoc eis esse faciendum ipsa quae in eos habetur caritas suggerat. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis meritis vapulare. Tunc enim aures humiles praebet emendatori sermoni calamitas auditorum faciliusque in gemitum confitendi quam in murmura resistendi afflicta corda compellit, sicut tunc beatus Cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum divina desuper severitas adiuvaret. Eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso ut illi non solum suscensere non auderent, sed etiam vix a suscensentibus veniam se posse impetrare sentirent. Quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo; nam sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consuevit. Quamobrem et illud praeceptum Apostoli 77 nullo modo neglegendum est, cum sine periculo violandae pacis fieri potest, quia nec ipse aliter fieri voluit, ut a congregatione bonorum separaretur malus, et eiusdem illud praecipue tenendum est, ut sufferentes invicem studeamus servare unitatem spiritus in vinculo pacis 78. Item Domino in Evangelio dicenti et in illo obtemperare debemus, ubi ait: Si neque Ecclesiam audierit sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 79, et in illo, ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum 80. Potest enim utrumque custodiri ab eis de quibus dictum est: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 81.
Alia testimonia a Parmeniano posita explicantur.
3. 17. Sed iam cetera quae Parmenianus posuit testimonia videamus. Inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, nullo se loco magis aperuit quam in eo, quod ausus est etiam illud ex Ieremia propheta ponere, unde persuaderet hominibus caecis communionem donatistarum non solum Ecclesiam veram esse, sed etiam talem iam hoc tempore, qualis post ultimam ventilationem Ecclesia sancta futura est. Cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit ignoro. Et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud praesumere intelleguntur, sed aliquando tamen verecundantur, cum eos urgere veritas coeperit, quando interrogantur vel utrum non habeant vel utrum non sint ipsi peccatores. Verumtamen in hoc prophetico testimonio impiam vanitatem suam et nimiam perversitatem apertissime prodiderunt. Cum enim Ieremias sanctus vellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas, longe tamen esse disparia momenta morum finemque meritorum: Quid paleis, inquit, ad triticum? 82 Parmenianus autem cum vellet Tychonium refellere dicentem malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos et in fine ultimi divini iudicii separandos, posuit hoc Ieremiae testimonium, quo perversus atque errans perversos et errantes ad turbolentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet, ut, quisquis inflata mente carnis suae videtur sibi aliquid esse cum nihil sit 83, se ac sui similes tamquam grana purgatissima existimans ad Ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut hi qui ad vitam aeternam pertinent eos qui ad ignem aeternum pertinent usque ad certum finem tamquam frumenta paleam suam tolerent, iam sibi accedendum esse non putent. Nullus alius flatus de area Christi levissimam paleam ante tempus ventilationis excussit, nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque ubicumque sunt fecit.
Tria cornua ventilabri Donatistarum.
3. 18. " Ammonet, inquit, Ieremias sanctissimus et infructuosas et steriles peccantium turbas ab honorata fruge iustorum discernit dicens: Quid paleis ad triticum? 84 ". O tubam furoris, o vocem execrabilis pestilentiae! Numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat ventilatorem Parmenianum? An et ipse dat locum Donato et ad purgatam per eum massam se venisse gloriatur? Nam ille ante se Maiorinum nescio utrum dignetur agnoscere. An isti tres tamquam tria cornua cuiusdam ventilabri in manu Domini fuerunt, per quos messis orbis totius mundaretur, et Africa electa est ubi purgata massa consisteret, cetera autem omnem terram palea separata vestiret? Unde ergo tanti greges Circumcellionum? Unde tantae turbae conviviorum, ebriosorum et innuptarum sed non incorruptarum innumerabilia stupra feminarum? Unde tanta turba raptorum, avarorum, faeneratorum? Unde tam multi per suas quique regiones notissimi tantumdem volentes sed non tantum valentes Optati? Quid ad haec respondetur ? Non sunt ista? An et hoc triticum est? Vae impudentissimae negationi, si apud se ista non esse, vae sceleratissimae perversitati, si frumenta esse responderint. Postremo cur massam purgati tritici post tantae auctoritatis tridentem, id est Maiorinum, Donatum, Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est ventilare, ut Maximianistas de sua communione separaret? An forte frumenta proiecit? Quid est ergo ipse cum suis qui talia proiecerunt? An ita ista frumenta purgata sunt, ut se invicem non agnoscant et se invicem damnando ventilare conentur? Potuitne palea baptizare frumenta? Si potuit, cur ergo dicunt: Quid paleis ad triticum? Si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleam Maximianistarum foras volasset, quotquot illi baptizavit cum eo rursus ad massam illam purgatissimam redierunt et eos omnes intus nunc habent et sibi non dicunt: Quid paleis ad triticum?
Quomodo intellegitur Ier 23, 28.
3. 19. Iam ergo evigilent aliquando et intellegant quemadmodum propheta dixerit: Quid paleis ad triticum? 85 Ubi enim dicatur prius considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. Numquid in agro dici potest: Quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? Numquid in area, ubi pariter triturantur? Sed utique in horreo: Quid paleis ad triticum? Veniet enim ille pater familias ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam vero comburet igni inextinguibili 86. Nam per aliam similitudinem omne triticum ovium nomine et omnis palea haedorum nomine significantur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. Sed veniet, inquit, Filius hominis cum angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab haedis. Et oves quidem ponet ad dextram, haedos autem ad sinistram. Et dicet eis qui ad dextram sunt : Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Illis autem qui ad sinistram sunt dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 87. Tunc ergo implebitur prophetia: Quid paleis ad triticum, quando haedis et ovibus non poterit pascua esse communis. Si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit Dominus simile esse regnum caelorum 88 dicere: " Recedite a nobis aut recedamus a vobis, donec omnes educantur ad litus et per angelos boni mittantur in vasa, mali autem proiciantur ", potest hoc tempore impleri quod dictum est: Quid paleis ad triticum? Sed qui congregationem suam iam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tamquam pura palea volaverunt, et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege Domini separati sunt, et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia dirruperunt. Quodsi iam hoc tempore intellegamus fieri quod Ieremias ait: Quid paleis ad triticum, nihil aliud recte intellegere possumus nisi quia in una quidem congregatione sunt, donec in fine ventilationis etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor est, paleae vero deorsum. Palea quippe sua quaerit, non quae Iesu Christi 89, triticum autem thesaurizat thesaurum in caelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius 90.
Quomodo intellegitur Isa 52, 11.
4. 20. Sicut etiam beati Isaiae verba intellegenda sunt, quae ille similiter non intellegens ad eamdem sui erroris sententiam detorquere conatus est. Quid enim ait Isaias? Recedite, recedite, exite inde et immundum nolite tangere. Exite de medio eius et separamini, qui fertis vasa Domini 91. Numquid eadem totiens repetenda sunt, quomodo fiat separatio cordis a malis? Immundum enim non tangit qui ad peccatum nulli consentit. Exit autem inde, ut salva eius causa sit apud Deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salva pace non neglegat. Nam qui vult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritaliter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.
Aliqua exempla citantur.
4. 21. Sed isti respondeant: Si mundus est Felicianus, cur exiit de medio eorum? Si vero immundus est, cur modo tangunt immundum ? Quodsi tunc immundus fuit cum foris esset, quos illic baptizavit immundi sunt, quia immundum tetigerunt. An omnes cum illo remeando mundati sunt? Possunt ergo isti mundare foris baptizatos, quos in sua communione non baptizaverint? Cur ergo alios rebaptizant? An a trecentis decem Bagai considentibus damnari aliqua forte dignatio est et ideo de toto orbe quisquis ad eos venerit rebaptizatur, quia non meruit totus orbis istam dignationem, ut Bagaiensi concilio damnaretur? Quid ergo? A Maximiano et a caeteris sociis eius ad Primiani communionem non redeuntibus quicumque baptizati venerint, rebaptizantur an parcitur eis? Si rebaptizantur, violatur dignatio Bagaiensis - in ea quippe etiam istorum baptizatores damnati sunt -; si autem parcitur eis, rogandi sunt isti, ut rursum ad oppidum Bagaiense conveniant et, si forte ille numerus trecentorum decem iam consecratus est, totidem conveniant et illic sententiam contra totum orbem proferant, sicut adversus Maximianistas protulerunt, ut, cum voluerint aliquem rebaptizare ex aliqua orbis parte venientem, pari privilegio se defendat asserens ita sibi parci oportere, sicut ei parcitur quem Maximianista baptizat, quia iam non soli Maximianistae, sed etiam totus orbis meruerit concilio Bagaiensi damnari. Deinde se ipsos a tam magna invidia liberabunt, ut, cum coeperint iam non rebaptizare in Ecclesia baptizatos quae per omnes terras est constituta, si quis eis moverit quaestionem, cur iam non faciant quod antea faciebant, respondeant: " Quando ista faciebamus, nondum Bagaiensi concilio totum orbem terrarum damnaveramus; nunc autem rogati misericorditer concessimus, ut eos tali concilio damnaremus quali Maximianistas damnavimus, quorum baptismum non repetimus ". Quid ergo magnum est, quid difficile praestare omnibus gentibus tantam dignationem damnationis? An iterare baptismum orbis terrarum licet et iterare damnationem orbis terrarum non licet? Etiam hinc securi sint; non invenimus quo concilio tot gentes provinciasque damnaverint. Quosdam paucos in Africa damnaverunt, a quibus totius orbis iudicio superati sunt, nec ausi sunt postea damnare iudices apud quos superati sunt. Quid enim esset impudentius, quid insanius? Multo minus damnare potuerunt etiam in ceteris terrarum partibus constitutos, qui talibus ecclesiasticis iudicibus credere quam victis litigatoribus maluerunt. Et tamen Maximianistarum, quos trecenti et decem donatistae Bagaiensi concilio damnaverunt, baptismus agnoscitur, acceptatur, admittitur, orbis terrarum autem, per quem Christi hereditas sic exhibita est ut promissa est, in qua et ipsi ante paucos annos fuerunt, quem nullo iure damnare potuerunt, nulla saltem concilii perversitate damnarunt, baptismus improbatur, exufflatur, iteratur. O sancta damnatio, quam Maximianistae meruerunt, et laboriosa innocentia gentium, quae apud illos propterea christianum nomen amisit, quia talem damnationis locum invenire non potuit!
Donatistae se contradicunt.
4. 22. Si autem illi soli a Maximianistis venientes non rebaptizantur qui cum suis baptizatoribus redeunt, sicut hi qui cum Praetextato et Feliciano redierunt, primo videant, quemadmodum eiusdem schismatis baptismum extra eorum communionem foris aequaliter datum in aliis confirment, in aliis exufflent, in parte honorent, in parte violent. Ita enim ubi violant rei fiunt, ubi autem confirmant, reatus sui testes inveniuntur. Si enim sic postea confirmarent, ut iam violare desinerent, non discrepatio, sed correctio diceretur; cum autem in quibusdam improbant quod in aliis approbant, in his accusantur, in illis testimonium contra se dicunt. Quaero enim, quare non baptizes eos, quos Felicianus in Maximiani schismate baptizavit: quia Christi baptismum acceperunt an quia Feliciani? Si quia Feliciani, apud Maximianistas eum dedit damnatus, foris extra communionem vestram eum dedit; hoc est ille baptismus quod et Salvii Membressitani et aliorum talium. Si autem quia Christi, plus apud te valet pro baptismo Christi Felicianus in Mustitanis quam ipse Christus in omnibus terris, plus apud te valet pro baptismo Christi sedens ad latus tuum ex damnato a te quam ille sedens ad dexteram Patris ex crucifixo pro te. Parcitur in paucissimis baptismo Christi ne Felicianus offendatur, et non parcitur ne ipse Christus in tot gentium milibus exuffletur.
Donatistae non vident in factis Prophetarum.
4. 23. Sed incredibilis est caecitas hominum et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta perversitas, nisi experimento verborum suorum factorumque patesceret usque ad<eo> eos clausos habere oculos cordis, ut, cum commemorent sanctae Scripturae testimonia, non intueantur in factis prophetarum quemadmodum intellegenda sint verba prophetarum. Dixit Ieremias: Quid paleis ad triticum? 92 <num> ipse recederet a paleis populi sui in quas tanta illa vera dicebat? Dixit Isaias: Recedite, recedite, exite inde et immundum nolite tangere 93. Cur ipse in illo populo immunditiam quam graviter arguebat in una cum eis congregatione tangebat? Legant quanta in malos populi sui et quam vehementer ac veraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separavit. Dixit David: Non sedi in conventiculo vanitatis et cum facinorosis non introibo. Odio habui curiam nequissimorum et cum impiis non sedebo 94. Legant quales ipse temporibus suis in illo populo toleraverit, qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saule contemneret, immo tantum veneraretur, ut amplius omnino non posset. Nonne, si eorum verba factis eorum obiceremus, responderent nobis: " Nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consortium nec tangebamus immundum ubi potest coinquinare contactus, id est consensione atque placito conscientiae recedebamus et exibamus ab eis, quia non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus? ". Isti autem seditiosi et insani, qui defensiones praecisionibus suis quaerunt ex oraculis Prophetarum, superest ut impietate vesana de verbis propheticis mores arguant Prophetarum. An hoc dicturi sunt, quod illis temporibus recedere iustis a malo populo non licebat, istis vero temporibus licet? Quid dici perversius potest illo tempore non oportuisse bonos a malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter observare iubebantur, nunc autem necessariam esse corporalem separationem, quando iam illa spiritaliter observantur?
Christiani, qui ab Africa longe erant, non sunt rei criminum quae ibi commissa sunt.
4. 24. Vae caecis ducentibus et caecis sequentibus! Itane non timent ista dicentes, ne forte per tantam latitudinem orbis terrarum, qua fides Christi nomenque diffusum est, antequam se isti separarent, in aliqua parte terrarum ab Africanis regionibus remotissima iam hoc iusti aliqui fecerint, et adhuc isti in immunditiae, quam illi fugerant, contagione vivebant? Quis enim eis cavet, quis eos securos facit, si huiusmodi a malis separatio facienda est, antequam ab istis fieret, numquam factam fuisse tam longe, ut Afri omnino nescirent, sicut extremis illarum partium terris pars Donati prorsus ignota est? Fortasse dicunt obesse sibi non potuisse quod ignorabant. Sic ergo et illis terris obesse non potest quod gestum in Africa ignorant, etiamsi vera isti dicerent quae de Afrorum criminibus mentiuntur. Si autem dicunt latere se non potuisse, si fieret, modo dicant per omnes orbis terrae partes quot schismata facta sint. Nimium est quod interrogo: in ipsa Africa dicant donatistae Carthaginienses vel quicumque sunt in vicinitate Carthaginis quot partes per Numidiam et Mauretaniam factae sint de ipsa parte Donati. Quarum omnium causas utique nosse deberent, ne forte iusti aliqui in regionibus suis malorum societatem congregationemque vitaverint et exierint inde, ne immundum tangerent 95, ne cum facinorosis introirent 96, ne forte isti iam ante aliquot annos in aliquo angulo Numidiae vel Mauretaniae separantibus se frumentis palea remanserint, et nesciunt. Sed unde securi sunt, nisi quia certum habent bonos esse non potuisse qui se ab unitate communionis Donati, quae per totam Africam diffunditur, segregarunt, quia, si malos aliquos in sua vicinitate patiebantur, quos ostendere caeteris non valebant, eos tolerare potius debuerunt quam dividere se a tot innocentibus, quibus persuadere non poterant aliena peccata, etiamsi ea ipsi optime nossent? Cur ergo haec innocentia non tribuitur orbi terrarum in tanta multitudine ac latitudine gentium quacumque Christi hereditas patet, ut certa atque secura sit eos, qui se bonos dicunt et se ab omnis terrae unitate seiungunt, eo ipso demonstrare quales sint? Sibi enim iusti videntur et spernunt caeteros et ideo non cantant canticum novum, quia de superbia veteris hominis extolluntur. Ab ea quippe communione separantur cui dictum est: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra 97. Qui si vere iusti essent, etiam humiles essent; si autem humiles essent, etiamsi vere malos in suae vicinitatis congregatione paterentur, quos ab unitate Christi expellere non valerent, caritate Christi tolerare diligerent. Quomodo autem possunt de his ipsis, quos in sua vicinitate malos arguunt, iustum habere iudicium, cum temeraria caecitate tam longe a se positos ignotissimos criminantur? Utrum enim vel cives suos vel vicinos quos arguunt malos esse noverint, incertum est orbi terrarum; quia vero ab eis, quorum longe positorum vitam nosse non possunt, temeraria caecitate separantur, certum est orbi terrarum, et quia cum laude patientiae mali noti tolerantur, ne ignoti boni damnentur, certum est orbi terrarum. Quapropter securus iudicat orbis terrarum bonos non esse, qui se dividunt ab orbe terrarum in quacumque parte terrarum.
Exempla Pauli et Cypriani in unitate servanda, quamvis viverent inter peccatores.
4. 25. Postremo si prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae ventilationis a paleis corporaliter separarent et tali separatione caverent tangere immundum 98 et cum facinorosis non introirent 99, cur hoc non fecit Paulus apostolus? An palea non erant qui non ex veritate, sed ex invidia Christum annuntiabant? An immundi non erant qui non caste Evangelium praedicabant 100, quos in illius temporis Ecclesia fuisse testatur et cuius excellentissimam caritatem omnia tolerantem 101 etiam posteriores imitati sunt? An immunditia non est avaritia, quam Cyprianus corde non tetigit et tamen inter avaros collegas pacatissime vixit? Obsurduerat videlicet adversus verba psalmorum, ut sederet in conventiculo vanitatis et cum facinorosis introiret, odio non haberet curiam malignorum et cum impiis sederet 102. An non erat conventiculum vanitatis in eis 103, qui esurientibus in Ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? An non erant facinorosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? An nequissimi et impii non erant, qui usuris multiplicantibus faenus augebant? Ille vero lavabat cum innocentibus manus suas et circumdabat altare Domini 104. Ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes cum quibus manus lavabat, quia diligebat speciem domus Domini, quae species in vasis honorabilibus erat. In magna autem domo non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. Et illa quidem sunt in honore, illa autem in contumelia 105. Et mundabat semetipsum ab huiusmodi, ut esset etiam ipse vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum 106, nec propter vasa quae erant in contumelia se a domo magna separaret, sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat a quibus se non imitando mundabat.
Parmenianus male interpretatur Ps 25, 40-10.
5. 26. Sed novit ponere Parmenianus verba prophetae dicentis: Non sedi in conventiculo vanitatis et cum facinorosis non introibo. Odio habui curiam nequissimorum. Lavabo cum innocentibus manus meas et circumdabo altare Domini, ut audiam vocem laudis et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus 107. Novit haec ponere Parmenianus et non curat advertere, quemadmodum his verbis sine ullo divisionis nefariae sacrilegio serviatur. Species enim domus et locus tabernaculi claritatis Dei 108 in vasis est ut dixi non omnibus, quae tamen in una domo magna sunt, sed in his quae sunt in honore sanctificata, utilia Domino, ad omne opus bonum semper parata 109. In his quisquis dilexerit speciem domus Dei et locum tabernaculi claritatis eius 110, tolerat ea quae sunt in contumelia nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non vas in contumelia, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo proicitur, et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens: Ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus 111, hoc utique orans, ne simul pereat cum his cum quibus eum simul vivere caritas iubet. Cuius sacrificium praemisit dicens: Domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae 112. Quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero vasa quae sunt in contumelia, quia caritas omnia tolerat 113, ne simul cum eis perdideris animam meam. Nonne apparet in his verbis vox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et maerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum et, quia erant vasa in honore 114, proprium signum accipere meruerunt, ut, cum illi omnes inciperent vastari atque deleri, non Deus perderet cum peccatoribus animas eorum? Isti autem infelices, qui se ab omnium malorum congregatione tamquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt, per istam vanitatem praeiudicaverunt sibi, ut in populis quibus praesunt iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quod mali sunt et dicatur eis: " Certe tritico purgato loquimini: cur ei per has voces tantam paleam commixtam esse fatemini? ". Et ideo, quia iusti non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum 115 quibus ipsi esse capita volunt, quoniam sub uno capite quod in caelo est in unitate corporis quod per totam terram est esse nolunt, ut merito plebibus eorum dicatur: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt et conturbant semitas pedum vestrorum 116.
Iusti gemunt et maerent per totam civitatem, quae est Ecclesia, ob iniquitates populi.
5. 27. Qui ergo non vult sedere in conventiculo vanitatis 117, non evanescat typho superbiae quaerens conventicula iustorum a totius orbis unitate separata, quae non potest invenire. Iusti enim per universam civitatem quae abscondi non potest, quia super montem constituta est 118 - montem illum dico Danielis in quem lapis ille praecisus sine manibus crevit et implevit universam terram 119 -, per totam ergo istam civitatem toto orbe diffusam iusti gemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. Non ergo quaerat separatos iustos, sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. Non enim sedebit in conventiculo vanitatis, quia ibi sedebit ubi conversatur, audiet autem dicentem Apostolum: Conversatio nostra in caelis est 120. Ibi cum facinorosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit 121. In tali spe habitet, ut ad rem cuius nunc habet spem pervenire aliquando mereatur. Non enim iam resurreximus sicut Christus aut iam cum illo sedemus in caelestibus, et tamen quia talem spem nobis dedit et per ipsam spem iam quodammodo ibi conversamur, dicit Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 122. In illa vita nostra, quae abscondita est cum Christo in Deo, non sedemus in conventiculo vanitatis, quia, sicut idem Apostolus dicit: Simul nos excitavit et simul sedere fecit in caelestibus 123, sed in spe, nondum in re. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 124. Quam patientiam isti miseri perdiderunt et festinantes se ante tempus velut a palea separare se ipsos esse levissimam paleam vento ablatam de area demonstrarunt. Quod ergo ait Sapientia teneamus: Qui autem me audit, habitabit in spe et silebit sine timore ab omni malignitate 125. Dum ergo habitamus in spe cogitantes non quod sumus sed quod erimus, quia filii Dei quidem sumus, sed nondum apparuit quod erimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 126, in tali spe habitantes, quia haec habitatio cogitationis non habet malos, nec conventicula vanitatis, nec facinorosos, nec iniquos, nec impios patimur; et eos tamen non in spe, sed in re quae videtur patimur, in congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo ventilabro a frumento palea separetur 127, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in litore seligantur 128, donec haedi ab ovibus, cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu paverunt, ad sinistram in ultimo segregentur 129.
Nulli boni se possunt ab Ecclesia dividere.
5. 28. Nulla est igitur securitas unitatis nisi ex promissis Dei Ecclesia declarata, quae super montem ut dictum est constituta abscondi non potest et ideo necesse est omnium terrarum partibus nota sit. Inconcussum firmumque teneamus nullos bonos ab ea se posse dividere, id est nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque versantur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare, ut, in quacumque parte terrarum vel facta sunt ista vel fiunt vel futura sunt, ceteris terrarum partibus longe positis et utrum facta sint vel cur facta sint ignorantibus et tamen cum orbe terrarum in unitatis vinculo permanentibus ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere nisi aut superbiae tumore furiosos, aut invidentiae livore vaesanos, aut saeculari commoditate corruptos, aut carnali timore perversos. Quibus omnibus causis efficitur, ut vel boni falsis criminibus infamentur vel temere de bonis falsa credantur vel etiam mali, qui pro unitatis vinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace perversissime fugiantur, cum vexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod angeli in messe facturi sunt.
Quando Donatistae patiuntur, non sunt certe martires. Narratur de Salvio.
6. 29. Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata vel haereses impiae, si quo in flagello ut se corrigant ammonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. Quod existimans etiam Parmenianus in fine epistulae suae exhortatur Tychonium, ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens: " Non se debere voluntate coniungi eis quibus persecutione cogente non iuncti sunt ", adhibens etiam testimonium Scripturae dicentis: Vae his qui perdiderunt sustinentiam et deverterunt in vias pravas! Et quid facient, cum inspicere coeperit Dominus? 130 More suo cuncta de divinis Libris adversus se ipsos proponens. Qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos, quos de criminibus quae obiciebant convincere nequiverunt, pro pace Christi tolerare noluerunt, ut sero postea cogitantes ipsam partem suam non esse per multas particulas dividendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarent ? Et nunc iam tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt didicerunt. Sed scilicet erubescant manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum iussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos correcti perdidisse videantur. Quasi non melius perdunt illa quam pereunt. Si enim habet aliquam umbram et quamvis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis iubenti non cedere imperatori, cuius vel humanae laudis illecebra est apertissimae contradicere veritati? Cur clausis oculis tam multa de Scripturis testimonia proferunt, quae intellecta et contra se prolata repudiant, quae si secundum illorum intellectum accipiantur nihilominus eos de sua perversitate convincunt? Nonne scriptum est: Non contradicas veritati ullo modo 131? Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid iubenti resistitur? Sed rex homo quod minatur vel quod vindicat ad tempus molestum est; non sic ille rex qui etiam Veritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non receperunt 132, qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer ammonet, ne in fine sic vindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione iactare. Sub vindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine virtutis velle laudari; aeternis autem ignibus concremari nec erit nec vocabitur fortitudo. Non enim erunt in illa die, qui caput ungant oleo adulationis aut vana decepti fallacia coronas somnient damnatorum, dicentes: " Euge euge " et iurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per campagos eorum, qui viam pacis non agnoverunt 133. Quales turbas isti avertentes a Christi unitate et ad suum nomen convertere cupientes interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalicia celebrentur magno conventu hominum furiosorum, quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam vitam peiore morte consumant. Non erunt in illa die stultae plebes quibus dicatur : "Nos sumus iusti qui patimur persecutionem ", et caecis vendatur reprobus lapis pro gemma pretiosa, id est carnalis duritia pro spiritali patientia. Non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, vel quae ab unitate Christi diviserunt vel quae sub nomine Christi contra Ecclesiam Christi erexerunt. Haec sunt enim pretia, quae isti ut accipiant, dum volunt habere quod vendant, excitant adversum se potestatum severitatem per animosam perversitatem, nec illi qui ab eis seducuntur et eos propterea iustos putant, quia poenas iniquitatis exsolvunt, redeunt ad cor et considerant, quare patiantur quae se pati gloriantur. Quantum enim erat, ut paululum adverterent talia dicere Parmenianum Tychonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus cohercendis vel puniendis similia regum iussa proferuntur, qualia certe iam Membressitanis suis dicit etiam Salvius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de Ecclesia pelleretur, ut eius cervici etiam mortuorum canum cadavera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes voces cantionesque saltarent. Quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis quos miseros decepit, ut alteram sibi basilicam fabricarent? Quanta dixit de iustitia sua pro qua talia perpeti meruit, ideo se sanctum persuadens quia passus est, ideo illos iniquissimos quia fecerunt? Tuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, quod mortua vivis sed humana humanis corpora coniungebant; canina vero humanis et hoc episcopalibus membris nescio utrum quisquam se vel audisse umquam vel legisse commemoret. Notum est omnibus nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci; quis umquam meminit ab hominibus, quos in auxilium episcopi petiverunt, cum episcopis esse saltatum? An forte Salvius tunc non erat episcopus, quia damnatio eius in Bagaiensis concilii sententia recitatur? Quid? Si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut ei reconciliatus est Felicianus eiusdem " plenarii concilii veridico ore " damnatus, sicut ibi eorum verba recitantur, tunc esset episcopus, an forte non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinaverit potest mundari, sicut potuit Felicianus, quem vero canes mortui collo suspensi immundum fecerint non potest expiari? Vellem scire quid ad haec dicunt tam manifesta, tam publica, tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi nostra crimina obiciunt. Quisquis eorum arbitratur me falsa iactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membressam, quaerat an facta sint ista et defendat, si potest? Si enim dicit recte ista schismaticis fieri quos trecenti et decem donatistae episcopi damnaverunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamvis numquam talia passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate convincimus. Si autem dicit levia esse quae passus est Salvius, quaero utrum, si aliquem donatistarum episcoporum saltare cogeret imperator et nolenti facere bestias ignesque minaretur, non mallet illa perpeti quam illud admittere, et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent. Graviora ergo passus est Salvius, cum quo saltatum est, quam si vivus arsisset. Nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet non ipse saltare sed saltari secum quam vivus incendi, non dubitatur quid eum electurum esse respondeant. Si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas, nisi ut per Abitinenses Salvius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid ei postea crudeliter turpiterque fecerunt, cur non sibi dicit sic etiam posse catholicos nihil aliud ab imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate servata in sacrilegos vindicare multo mitius, quam Abitinenses, nulla imperiali lege, nulla iudiciaria iussione in Membressitanum Salvium vindicarunt ? Quibus rebus consideratis prius quid faciant et postea quid patiantur advertant, ne, cum adversus facta sua oculos claudunt et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur et in ultimo iudicio Dei etiam pro hoc ipso, quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret ammonuit, aeterno supplicio puniantur. Non vetera replico, ubi fallunt quos possunt; breviter dico, praesentia ingero, digito ostendo: damnati Maximianistae recipiuntur, ignotae gentes arguuntur; Maximianistarum baptismus acceptatur, orbis terrarum baptismus exsufflatur. Ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc vivus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata; talibus recentibus et praesentibus factis quales ab initio fuerint satis indicant. Si quid pro huiusmodi perversitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari.