Contra Faustum Manichaeum/III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber III

Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png

LIBER TERTIUS[recensere]

Narrat Faustus se ad Christi nativitatis negationem pervenisse duorum Evangelistarum dissensione in genealogiis describendis maxime offensum.

  1. FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam eius scribunt, Lucae et Matthaei 1, haesi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili mihi, ad Ioannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad eiusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, nec Ioseph; sed Ioannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum 2, Christum significans: Marcus vero: Evangelium, inquit, Iesu Christi filii Dei 3: tamquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Iesum. Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.

Non licet sine diligenti pervestigatione divinarum Scripturarum pertractatores falsos iudicare.

  1. AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium, et ea quae te in Evangelistis tamquam repugnantia movissent, diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subiugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum eius matre sanctum et virginale coniugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios parentes eius ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur; a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur 4, oppugnantibus clauderetur; petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

Dissensio inter Matthaeum et Lucam in nomine patris Ioseph designando facile solvitur si consideramus adoptionis vinculum a moribus antiquorum alienum non fuisse.

  1. 1. Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum Evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, iam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cuius erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi: nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cuiusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus.
  2. 2. Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar 5, et Lia ex ancilla sua 6, et filia Pharaonis Moysen adoptavit 7. Ipse autem Iacob, nepotes suos, filios Ioseph adoptavit 8. Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 9. Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei, redemptionem corporis nostri 10. Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 11. Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 12. Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii eius essemus, adoptio vocatur. Unde Ioannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 13. Cum igitur ius adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tamquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cuius carne homo sit genitus, alterum cuius voluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: Pater noster, qui es in coelis 14, ei de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod eius adoptione renati sumus.
  3. 3. Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.

De quibusdam obscuris mysteriis quae in utraque genealogia inveniuntur.

  1. Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit, descendens usque ad Ioseph; Lucas autem a Ioseph coeperit, ascendens, non usque ad Abraham, sed usque ad Deum qui fecit hominem, et dato praecepto potestatem dedit ut credens filius Dei fieret: et cur ille in capite libri generationes ipsas enumeravit; ille autem, cum Dominus Salvator a Ioanne baptizatus fuisset: et quid sibi velit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter quatuordecim digerantur, quibus in summam computatis, tamquam una minus appareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo Domini commemoratur, ad septuaginta et septem perveniat: quem numerum ipse Dominus in peccatorum remissionem commendat dicens: Non tantum septies, sed usque septuagies septies 15: nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed divinarum Scripturarum studioso, et quantum posset, perito; aut ipsi ab errore correcti, pietate catholica peteretis ut acciperetis, quaereretis ut inveniretis, pulsaretis ut intraretis.

Faustus frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, magis offensurus eos ad quos se contulisset quam eos a quibus se abstulisset.

  1. Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde aedificetur, inquirat. Iam ergo, quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se iam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

Quomodo Deus, et Deus Christianorum, natus sit ex utero virginis.

  1. An illud quod adiunxit, vos movet adhuc? " Quamvis nec sic quidem ", inquit, " dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum ". Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 16? Christus ergo Dominus et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis, et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit 17. Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse praedicatis!