Jump to content

Contra Faustum Manichaeum/XIX

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XIX

 XVIII XX 

LIBER DECIMUS NONUS

[recensere]

Quaerendum est, cur dixerit Iesus: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere.

  1. FAUSTUS dixit: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere 1. Ecce iam consentio dictum. Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus, utrumne compalpandi Iudaeorum furoris causa, quia iidem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur, eumque ac si impium ac malesanum, ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum: an ut nos qui ei credebamus ex Gentibus, institueret atque informaret, patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod cervicibus nostris Iudaeorum Lex imponeret ac Prophetae. Sed hoc quidem nec teipsum putare credo, quodIesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum Legi addiceret acProphetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse quam dixi. Iudaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse, nemo qui nesciat. Ex quibus cum iidem colligerent Legem ac Prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia venisset Legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est, nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominavit Legem.

Sunt legum genera tria: opus est de qua earum Iesus dixerit intelligere.

  1. Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat 2. Aliud vero Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt; et eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis 3. Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 4. Tribus ergo existentibus legibus, et Iesu asseverante nobis quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intellegere. Item Prophetae, alii sunt Iudaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri 5. Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Iesus. Et Iesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis 6. Paulus vero cum dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas 7.

Cui non videatur hoc Iesum de veritatis dixisse lege et eius prophetis?

  1. Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum Iesus dixerit, non satis liquet: est tamen conicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Iudaeorum Lege dixisset et Prophetis, quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est: Non occides, Non moechaberis, Non peierabis - haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum similes iustos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae in hominibus gratia feritatis -: cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et eius prophetis? Denique etiam adimpletio probatur eius circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis: Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse: Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est: Non peierabis; ego autem dico vobis, ne iuretis quidem: aeque adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit, adicit. Ubi vero Iudaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis. Qui te percusserit in maxillam, proebe illi et alteram: hoc iam destructio est. Dictum est, inquit: Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est: Qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico: Quicumque uxorem suam dimiserit, exceptacausa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit 8. Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta, idcircoque destructa: illa veterum iustorum, et ob hoc adimpleta. Quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Iudaeum fieri: ne etiam nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.

Cum Nazaraeis esset mihi non pusillum certamen; tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus.

  1. Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod Iesusdixerit, non se venisse solvere Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac Prophetis. Nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi quae praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo quoet tu, quia Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli huius a me molestiam demolirer: tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quidquam eorum praeferens, quibus Lex et Prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praevaricatorem, ex huius obiectione capituli. An et tu iam de truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?

Ego quoque pene ieram in consilium Iudaeus fieri. Sed huic periculo me Manichei veneranda fides eripuit.

  1. Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene ieram in consilium Iudaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem numquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis, ad Christum veniret, replendus eo cuius adhuc videretur esse capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens, incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adimplere. Quaerens ergo quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito: quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus? Ad haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius, ut faciant ea 9. Et illinc ergo maledictum metuens tamquam Dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid impedire iam poterat quin factus essem iudaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.

Confiteamini aut falso scriptum esse tamquam idem dixerit, aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis significasse!

  1. Tu tamen quid fiduciae gerens, haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse testantur 10, vos omni opere profanatis, nec poenam mortis quam adversum violatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et maxime Abrahae post opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum Deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus 11? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege, nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et azymorum anniversale ius, et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua huiusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis, significasse.

Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

  1. AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere 12; durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem: Omnia haec figurae nostrae fuerunt 13; item dicentem de Christo: Quia non fuit " etiam" et " non ", sed " etiam " in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo " etiam " 14; id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 15. Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait: De me enim ille scripsit 16. Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum 17: quod ad eius reprehensionem, nihil intellegentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 18. Neque enim Lex iubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et iusti et boni adiectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent Legi subditi per reatum, sed Legi sociati per iustitiam. Idem quippe Apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Iesu: sed posteaquam venit fides, iam non sumus sub paedagogo 19. Quia nos reatus Legis non obligat, iam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, iubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat 20. Rursus eiusdem Apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 21. Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut iustitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 22. Ecce quod est: Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quialex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum iubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur iustitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est: Non concupisces 23; ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cuius capitis membra effecti sumus. Unde Ioannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris 24.

In ipsa Lege universa prophetia, quae Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Iesum Christum.

  1. Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissionum Dei. Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi, dicente: Quotquot enim promissiones Dei, in illo: Etiam. Idem rursus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum 25. Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intellegitis, quia si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quidquid per huiusmodi figuras prophetabatur impletum est, ut iam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam quod ipse Dominus ait: Lex et Prophetae usque ad Ioannem 26. Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per Iesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram iubentem. Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Iesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est 27. Ex cuius adventu iam regnum Dei coepit annuntiari: quia Lex et Prophetae usque ad Ioannem: Lex ut reos faceret, qui desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem. Caeterum prophetas alios exstitisse iam in Ecclesia post ascensionem Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores 28, et caetera. Non itaque de illis dictum est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari.

Cur iam non circumcidatur carne Christianus. Sacramentum Baptismi. Cur sabbati otium non observet Christianus.

  1. Proinde, cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo ideo iam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur, iam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, iam Christi resurrectione adimpleta est: quodest in nostra resurrectione futurumsacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum: et in melius tamen idem succedente Baptismo debuit commutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 29.

Quare Christianus non observat illas, quae figurae futurorum erant, quas Christus implevit.

  1. Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum, quae in Lege praecipitur, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea id non observat Christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, iam Christus implevit, non admittens ad corpus suum quodin sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea magis haec Christianus iam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Iudaei non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans Christus implevit 30. Cum quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea Christianus iam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea iam Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova 31. Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 32. Cum quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta: respondeo, tabernaculum Dei fideles eius esse, in quibus caritate sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud non observari a Christianis, quia iam Christus in Ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.

Quid non congruum et consentaneum, si post Christi cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret adventum?

  1. Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt, nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observantur, ut nisi iam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

Virtus pietatis est finis praecepti, id est caritas.

  1. Verumtamen, quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum Baptismum etiam magum Simonem legimus 33; fiunt tales, quales Apostolus ait: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes 34. Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est, caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 35. Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur: Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit. Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem eius abnegarent, continuo subiecit: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 36.

Prima sacramenta ablata sunt; et alia sunt instituta virtute maiora.

  1. Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex Lege, praenuntiativa erant Christi venturi: quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata, quia impleta; non enim venit solvere Legem, sed adimplere: et alia sunt instituta virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tamquam iustitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei iugo servitutis ablato 37, quod duro et carni dedito populo congruebat.

Si antiqui iusti omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, quanto magis nunc pro signo Christi paratior debet esse Christianus?

  1. Verumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant; quia in hac vita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide vivit 38: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt 39, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt 40, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu 41, iam utique completum est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc iam completum est in illa carne, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 42. Tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur 43; et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non venit solvere, sed adimplere.

Quaeritur utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quantum nunc prodest fides passi et resuscitati.

  1. Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum Scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi, quam vel revelationibus discebant, vel in Prophetis intellegebant; quantum nunc prodest fides passi et resuscitati: an ipsa effusio sanguinis Agni Dei, quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum 44, aliquid utilitatis et purgationis vel dederit vel addiderit, etiam iis qui hoc futurum credentes, antequam fieret ex hac vita emigraverant; et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos visitaverit. Sed nunc istam quaestionem vel pertractando discutere, vel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire, et longum est, et huic operi non necessarium.

Si soni verborum pro tempore commutantur, quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta annuntiatur?

  1. Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, iugiter manet, et donum spiritale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit: Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent; potest dicere: Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, iam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum, quod iam constat impletum: tamquam si verba ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur; et institueret dici: Natus est, passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte dicuntur.

Primis Christianis, qui ex Iudaeis crediderunt, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; ita ut Gentes ad Christi fidem venientes nullis eiusmodi observationibus onerarentur.

17.Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, iam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Iudaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus 45: atque ipse inter eos morem huiusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis iam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tamquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut iam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent 46, ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in huiusmodi Legis operibus putarent suam spem salutem que contineri, tamquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit 47. Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent 48. Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis eiusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut iam ex Gentibus venire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris huiuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit 49. Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt Gentes ad huiusmodi opera Legis non esse cogendas 50; displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab huiusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his iam imbutos invenerat; ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae iam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant; servus autem in eis, qui hoc non intellegebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua iam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos iam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, iam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenqueSpiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent iudaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.

Christiani ea sola non observant per quae Christus promittebatur.

  1. Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem promissa iam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae iam impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis iam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est 51: Non facies tibi idolum; et caetera huiusmodi? Numquid non observant Christiani quod ibi dicitur: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis testimoniis, auta concupiscenda uxore proximi, <aut a concupiscenda re proximi> non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege conscripta sunt 52? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adiuvantem gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est 53. Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur 54: illa vero quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

Non quaedam Dominus Iesus adimplevit, quaedam vero solvit.

  1. Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Iesus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante Legem Moyseos, sicuti est: Non occides; quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit 55: quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est: Oculum pro oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, cum ait: Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram 56, et caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.

Christus non adimplere venit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit: Non petulanti convicio frater lacessendus est.

  1. Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti, Enoch et Seth (hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa, aut dixerint fratri: Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt, quaero quemadmodum vel eorum iustitiam doctrinamque Christus adimpleverit, addendo: Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo; aut si quis dicit: Racha; aut si quis dicit: Fatue; reus erit vel iudicii, vel consilii, vel gehennae ignis 57: quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant? An ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae: quomodo igitur iusti? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui iusti, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? An dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere. Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit; si dicere fratri: Fatue, cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.

De lege non moechandi.

  1. An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam: " Audistis dictum esse: Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem. Adimpletio est ", inquis. Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis antiquissimis iustis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est: Non moechaberis: ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 58. Itane vero illi iusti, Seth vel Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?

De non iurando.

  1. De non iurando autem 59, quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos iustos non iurasse: nam et Paulum apostolum iurasse invenimus 60. De vestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 61, nostis aliqua ex parte cogitare: et per dominum vestrum Manichaeum, qui Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere videretur; quia Graece fundit dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaretis insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime iuratis et per Paracletum, non sane illum quem Christus discipulis promisit et misit 62: sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter, insanifusorem. Cum ergo iurare numquam desinatis, vellem scire quomodo intellegatis hanc quoque Legis partem, quam vultis antiquissimam intellegi, quod vobis Dominus adimpleverit, et magis propter iurationes Apostoli. Nam vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? Unde puto iam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait Christus: Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.

De omni iniquo moto ad nocendum fratri; peierare grave peccatum est.

  1. Quia enim non intellegebant homicidium, nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est 63. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia peierare grave peccatum est, non iurare autem, sicut verum iurare, nullum peccatum est; sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consuevit, quam qui verum iurare proclivis est: maluit nos Dominus et non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes propinquare periurio. Itaque et Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iuravit, ne iurandi consuetudine aliquando vel nescius in periurium laberetur. In scriptisautem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari, sed potius intellegeret, humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari. Quibus perspectis, invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere.

Unusquisque iniquus homo odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est.

  1. Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum 64. An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles 65? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quaerendum itaque est quomodo intellegatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intellegentibus id quod dictum est: Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est: Oderis inimicum tuum; et in Evangelio: Diligite inimicos vestros 66: quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationalemque creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo: Diligite inimicos vestros; ut, qui iam dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intellegere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad eius exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud 67. Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, eius claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait: Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi: Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio: Diligite inimicos vestros. Quamquam nec fingendo invenire potuistis, pactodirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origine delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?

Remotior est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari.

  1. Iam vero illud quod antiquis dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus: Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram 68, et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est. Quis enim tantumdemfacile contentus estreponere vindictae, quantum accepit iniuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc iniustae ultioni, lex iustum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. Proinde: Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus. Est enim quaedam iusta vindicta, iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur 69. Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in iurando, etiam qui verum iurat, propinquat periurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamvis non peccet qui verum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat; unde admonitio non iurandi, conservatio est a peccato periurii: ita cum peccet qui per immoderationem iniuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste vult vindicari; remotior est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato iniusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere: Dictum est antiquis: Non iniuste vindicabis; ego autem dico: Ne vindicetis quidem; adimpletio est; sicut de iurando Faustus ait: " Dictum est: Non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est ". Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adiecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conservari tutius si non iuraret. Nam si contrarium est: Oculum pro oculo; et: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium: Reddes Domino iusiurandum tuum; et: Noli iurare omnino 70? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si: Verum iura, adimpletur dicendo: Ne iures: cur non et: Iuste vindica, adimpletur dicendo: Ne vindices? Sic et ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum iuratur, vel iniuste vindicatur: quamquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, iam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.

De uxore non dimittenda.

  1. Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum antiquis dictum sit: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii 71; si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. Neque enim ait: Qui voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere: sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et iustos discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odium, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere Scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam et subactam, etiam carneis compedibus colligari.

Christus potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit ut quod littera iubente non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur.

  1. Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intellegendum, quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adiectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait: per dilectionem operatur 72. Unde item dicit: Qui enim diligit alterum, Legem implevit 73. Istam caritatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola caritate iustitia Legis posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 74.

Vel omnia, vel pene omnia quae Christus monuit seu praecepit, ubi adiungebat Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus Libris.

  1. Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat: Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus Libris. Ibi contra iram dictum est: Turbatus est prae ira oculus meus 75; et: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem 76. Ibi contra verbum durum: Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa 77. Ibi contra moechiam cordis: Ne concupiscas uxorem proximi tui 78. Non enim ait: Ne adulteres; sed: Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege commemorat, dicens: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces 79. Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutienti se maxillam et saturatus opprobriis 80. Ibi de inimico diligendo dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi 81. Hinc enim hoc commemoravit Apostolus 82. Et illud in Psalmo: Cum iis qui oderant pacem, eram pacificus 83: et alia multa. Quod autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque scriptum est: Multum enim valere tibi soli superat semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? Quoniam tamquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum; et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine 84. Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur: ut vindicare nostras iniurias negligamus, et benefaciamus his qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater noster coelestis perfectus est 85. Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vindictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Domino quaerit medelam carnis? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius 86?

Dominus non dimittendam uxorem monuit, divinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit.

  1. Iam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex illis Libris commemorem, quam id unde Iudaeis de hac re interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam facit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnant, non iam Moyseos libro, sed Christi Evangelio resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est, diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam: qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tamquam illud eiusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Iam illud quomodo aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras 87. Hoc est quod paulo ante exposuimus 88. Quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? Ita Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret, eiusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex eadem Scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit, divinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit, et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit.

Omnia illa excellentia praecepta Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque inveniuntur, salutis gratia liberantis.

  1. Quapropter, cum omnia illa excellentia praecepta Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non solvere, sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae Lex illa sancta et iusta et bona est 89, non per vetustatem litterae iubentis, et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adiuvantis, et humilium confessionem salutis gratia liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant, et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter intellegebant.

Testimonia vitae aeternae et corporum resurrectionis in Libris Veteris Testamenti

  1. Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis 90. Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Iudaeis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me 91. Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini 92; et: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte 93; et: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum: et paulo post: Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur 94; et inalio loco: Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini 95? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura, inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur, evidenter apparet 96; verum etiam in Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singillatimnupserat, cum in eius connubium alter alteri morienti succederet, cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura 97. Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia 98, ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum coelorum. Quod ori eius etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse venturum: qui plenus gratia et veritate 99, et ad praecepta facienda adiuvando per gratiam, et ad promissa implenda curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.