XV | XVII |
LIBER SEXTUS DECIMUS
[recensere]Gavisus sim si probatum fuerit spiritum omnem prophetasse de Christo.
- FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit; et: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 1? Ego vero non solum Moysen de Christo scripsisse velim, sed omnes etiam Prophetas Iudaeorum et Gentium. Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et convenientia undique in Deum nostrum testimonia carperemus? Siquidem esset etiam tum liberum nobis, odio manente atque exsecratione superstitionis eorum, solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias: adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel: quamvis nec muscas, nec gramen in cibum, nec spinas in coronae usurpemus ornatum? An quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Aut si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere; nobis liberum non esset, religionis cuiusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam servitutem: quia nec spiritibus immundis, cum iidem Iesum esse Filium Dei exserte indissimulanterque confiterentur 2, profuit, ut minime sint nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam: ita tamen ut ipsi hoc minime prosit ad captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a Paganismo distare. Quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gavisurum, spiritum omnem prophetasse de Christo.
Ostendas quaenam sint ea quae Moyses de Christo scripsit.
- Tibi sane sufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. Nam ego quidem Scripturas eius perscrutatus, ut iussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inveni; sive quia nullae sunt, sive quia intellegere ipse non potui. Unde in ingenti positus aestu, ratione cogebar in alterum e duobus; ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Iesum. Sed id quidem alienum pietatis erat, Deum existimare mentitum. Rectius ergo visum est, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Quippe cum et ipsum dicentem audirem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se 3: qua sententia primum omnium video feriri Moysen. Ad haec, et cum maiestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Iudaei indignantes reclamarent: Quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est verum: non eum video prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen; sed tamquam revera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium, respondit: Nempe in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit, Pater 4. Illud eis commemorans, quod de coelo dictum omnes audierant: Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi 5. Necnon et illud mihi verisimile non videtur, Iudaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. Sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Iesum nihil tale dixisse significat.
Puta te cum Iudaeo vel Gentili tractare: nempe opus erit te ipsis ostendere quid Moyses scripserit.
- Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus, nullas ibi de Christo prophetias inveni. Nunc tamen te compertus melioris intellegentiae lectorem, consecuturum me aliquid credo, acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi obiurgationis tuae fiducia promittit, nulla frustreris invidia; sed doceas, si quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac de Domino nostro memoratum in scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum Gentili: cum eis dixerimus, Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt probationes, quid offeremus? Numquidnam dicere poterimus, Christus hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis ostendere quid scripserit.
Non propheta Christus, nec Moysi similis propheta.
- Quid ergo ostendemus? An illud quod vos soletis, ubi Deus suus loquitur ad Moysen dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi 6? Sed hoc quidem ad Christum minime spectare, nec Iudaeum latet, nec nobis sic credere conducibile est: quia non propheta Christus, nec Moysi similis propheta: siquidem ille fuerit homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex virgine, secundum me vero nec ex virgine; ille offenso Deo suo occiditur in monte 7, hic Patri perplacens patitur propria voluntate 8. Quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi? Nempe statim nos Iudaeus aut ut imperitos irridebit, aut coarguet ut mendaces.
Videbunt vitam suam pendentem, et non credunt vitae suae: hoc quoque ad Christum minime pertinet.
- An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: Videbunt vitam suam pendentem, et non credent vitae suae 9? Cui vos quidem adicitis, in ligno; nam non habetur. Sed hoc quoque probare quod ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. Inter maledictorum enim saeva, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit, futuros eosdem dicens in captivitate hostium suorum, finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec vitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a victoribus condonata: quia eadem ex incerto penderet pavens ac sollicita semper sub imminentia gladiorum. Ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet: quaerenda sunt alia. Nam illud quidem vix crediderim de Christo vos dictum putare, maledictum esse omnem qui pendet in ligno 10: aut illud aliud, interficiendum esse prophetam sive principem populi, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum 11. Quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. Sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetaverit, ut aut malediceret Christo, aut eum iuberet occidi. Si enim spiritum Dei habuit, haec de Christo non dixit: si haec de Christo dixit, spiritum Dei non habuit. Neque enim divinus spiritus aut malediceret Christo, aut eum iuberet interfici. Ut ergo Moysen ab hoc crimine vindicetis, fateamini necesse est, ne haec quidem eum scripsisse de Christo. Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt. Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est. Ita si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum illud falsum esse constiterit.
Dissimilis admodum traditio est Moyseos et Christi: a) de sabbato; b) de circumcisione; c) de carnalium cibis.
- Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 12. Quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent. Nam Moyses quidem prae caeteris ab omni opere abstinendum docet in sabbato, causamque inducit religionis huius hanc esse, quia Deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima vero cessaverit, quod est sabbatum: idcircoque benedixerit, id est, sanctificaverit, tamquam suae tranquillitatis portum, legemque dederit insuper, ut qui idem solveret, occideretur 13. Hoc igitur Iudaei vehementer credebant, docente Moyse: idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas putabant, asseveranti Deum semper operari, nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit iugis et infatigabilis virtus; seque adeo idcirco numquam debere cessare, ne sabbatis quidem: Pater enim, inquit, meus semper operatur, et me oportet operari 14. Item Moyses carnis peritomen in sacris et Deo amabilibus numerat, iubetque circumcidi masculinum omne, carne praeputii ipsorum: esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod Deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quodvirorum quisquis hoc non gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua, et haereditatis quae Abrahae repromissa sit ac semini eius, non veniet in consortium 15. Et hoc ergo Iudaei valde crediderant, asseverante Moyse: idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea, et insuper asseveranti quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus 16. Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem, et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet; iubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem, et si quid in piscibus caret squama, aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet, nec ruminat 17. Ethaec ergo Iudaei fortiter crediderunt, scribente Moyse: idcircoque Christo iam credere non poterant, indifferentiam docenti ciborum, et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti, saecularibus vero vulgo concedenti omnia quae possent edi, atque asseveranti quod eos nihil in os intrans pollueret; quia quae de ore impudenter procedant, ea sola sint quae polluant hominem 18. Haec atque alia multa Moysi contraria, Iesum dogmatizare, nemo qui nesciat.
Contraria invicem sibi Iesus docuerunt atque Moyses.
- Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est, quia christianarum haeresium pars maxima, et, quod est in promptu, Catholici nihil eorum servare curant, quae Moyses scribit. Quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex vera illa Christi et discipulorum eius traditione, vos omnino fateamini necesse est, contraria invicem sibi Iesum docuisse atque Moysen: idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem vellent exhibere Moysi. Quorsum ergo falsum non erit, illud Iesum dixisse ad eos: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 19: cum sit longe manifestum, idcirco magis eos non credidisse Iesu, quia Moysi crederent; potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent? Tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.
Inepta semper et imbecilla responsio est: "Si Christianus es, crede dicenti Christo".
- Alias inquit: Si christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses. Quod si non credis, christianus non es. Inepta haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium quod ostendant. Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere ut credam causa religionis qua famulor Christo: licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute; an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non credimusfalsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen utcumque hoc ferri poterit Christianis oppositum: quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque Gentili, quibus dicere non possumus: Si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? Quamquam ne christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit; nec dixit: Si discipulus es, crede, si non credis, discipulus non es. Tu mihi hoc dicas, non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius, an subinducta. At, inquis, beatiores appellat, qui non viderunt et crediderunt 20. Hoc si ideo dictum putas, ut sine ratione et iudicio quidque credamus; esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.
Moyses omne quod scripsit, de Christo est; tu, autem, Moysi non vis credere.
- AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod eius gratiam gloriamque commendet; tu qui commentitium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, itaMoysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere. Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini, quam pisce vescamini? Quid? Quod si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta purgandaest; detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere quas vituperasti. Quodvero etiam daemonibus Dei famulum comparasti, ut quales illi fuerunt cum Christum confiterentur 21, talis et iste accipiatur si aliquid in eius libris reperiri potuerit quod praedicet Christum; ille quidem non dedignatur opprobrium Domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! 22 Sed vos videte a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi qui Domino ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant, et ideo fallacem putabant: vos autem doctrinam non putatis esse veracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.
Vester error Paganismo similis est.
- Unde autem tibi videtur legem Moysi nihil a Paganismo distare? An quia templum, sacrificium, altare, sacerdotemque commendat? At haec omnia nomina et in Novo Testamento reperiuntur. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 23; et: Cum offers munus tuum ad altare 24; et: Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis 25. Quorum autem figurae fuerint istae, partim Dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi comparat; partim apostolica doctrina cognoscimus: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos 26; et: Obsecro itaque vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 27; et caetera huiusmodi. Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt 28, sicut idem dicit, et saepe commemorandum est: quia non daemoniis exhibebantur, sed uni vero Deo, qui fecit coelum et terram; non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti, et iubenti praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque Christianos, Paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianorum librorum, in quibus vobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error Paganismo similis est; quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo coelo visibiles, vel alios innumerabiles commentitios adoratis. Quibus phantasmatibusquasi vanis atque inanibus simulacris, non aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.
Sufficit ut ea ipsa quae reprehendenda Faustus decerpsit de Scriptura, ad Christum pertinere ostendam.
- Exigis a me ut ostendam quaenam scripserit de Christo Moyses. Iam quidem superius multa demonstrata sunt; sed quis possit omnia demonstrare? Praesertim, quia si quaedam commemorem, paratus videtur iste perversus, vel in alium sensum ea conari pervertere; vel si fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tamquam de mari salso suavem piscem capere: nec ideo se ad totam Scripturam Moyseos, velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. Quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa quae reprehendenda decerpsitde Scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur, ostendam: ex quo satis appareat multo magis caetera, vel statim pronuntiata, vel diligenter ac veraciter perscrutata, christianae fidei convenire; si ea quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate damnandus. Quapropter, o plene omni fallacia, cum Dominus in Evangelio dixerit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 29; nihil est quod te in ingenti aestu positum fingas, et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut falsum pronunties capitulum hoc, aut mendacem Iesum. Sicut enim hoc capitulum verum est, ita et verax est Iesus. " Rectius visum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium ". Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem praedicas carnis, et mortis, et vulnerum, et cicatricum simulatorem? Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanavit, audes ascribere falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum Apostolis locutus est tecum, aut de coelo te, sicut Saulum, vocavit 30. Quid de illo sentire, quid credere possumus, nisi quod Scriptura testatur? Porro si mendax est Evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus, et ab initio praedicationis nominis Christi in Ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine collocatum; quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non ille qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta Evangelii notitia venit in dubium?
Qui missi sunt, sicut Moyses et sancti Prophetae, non ante Christum, sed cum ipso venerunt; vos autem ipsi, fures et latrones estis.
- Deinde subiungis, ipsum te audisse dicentem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se 31. Unde illum audisti hoc dicentem, nisi ex Evangelio? At si hoc, quod ita credis ex Evangelio, ut tamquam ex ore Domini audisse te dicas, alius falsum esse contendat, atque hoc dixisse Christum neget; quo ibis? quid facies? Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus praedicabis? Miser, illic scriptum est quod non vis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. Ecce nos utrumque credimus, quia Evangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est; et de Christo scripsisse Moysen, et omnes qui ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita vult intellegi, quia missi non sunt: nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti Prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt; quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec Domini verba sic intellegitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverint, et ideo vobis eum sicut voluistis, itafinxistis. Nam si aliqui vestri, quibus quidem propterea fides habenda non est, quia non nisi a vobis proferuntur; tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum; non dico ex hoc ipso quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est, cum Verbo Dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit Deus, mendacia sua hominibus attulerunt: vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis; quia priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius praedicaretis, ante eum venire voluistis, ut vestram fallaciam iactaretis.
In lege prophetico spiritu consecratum est illum testium numerum, ut praenuntiaretur futura revelatio Trinitatis.
- Illic autem, ubi ei dictum est a Iudaeis: Tu de te testificaris; testimonium tuum non est verum 32; non mirum est, non te videre prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen: non enim habes pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce idipsum quod eis respondit: nempe: In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit, Pater 33: quid aliud sonat recte intellegentibus, nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura revelatio Patris et Filii, quorum Spiritus est in illa inseparabili Trinitate Spiritus sanctus? Ideo scriptum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 34. Alioquin et unus testis plerumque verum dicit, et plures plerumque mentiuntur: potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo evangelizanti, quam populis errantibus a quibus ipsepersecutionem patiebatur. Non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium: et cum hoc Dominus respondit, eo quoque ipso intellegi voluit de se prophetasse Moysen. An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei, sed: In lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non agnoscat? In lege enim vestra dixit: vobis data 35: sicut dicit Apostolus Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Iesu Christi. An et Christum dicitis negasse se habere Patrem Deum, ubicumque non ait, " Pater noster "; sed, Pater vester 36? Iam vero vocem illam, quam commemorasti coelo delatam: Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi 37; quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo creditis, quia eam in Scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista cui credere non vultis, de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis: nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat, istam vocem omnino non sonuisse de coelo; et sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen, quia " si hoc ille dixisset, nec Iudaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret ": sic et ille vanus et perditus dicat: Si de coelo vox illa sonuisset, omnes Iudaei qui audierant, credidissent? Cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit ut et post illam coelestem vocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret; ita fieri potuisse ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes unde convincerentur audire, omnino non quaererent quid de illo scripserit Moyses?
Faustus dicit nullas de Christo prophetias invenire quia animo adverso legit. Se ad credendum professio sua fecit obnoxium de Cristo scripsisse Moysen.
- Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus; atque intentionem suam in illud potius confert, eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias invenit. Cui cito respondeo, quia non intellegit: et si cur non intellegat quisquam quaesierit; respondebo, quia inimico, quia adverso animo legit; quia non ideo scrutatur ut sciat, sed quod nescit, scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum cordis vel claudit, ut omnino non videat; vel distorquet, ut perverse videat, et aliud pro alio probet aut improbet. " Tu me ", inquit, " doce, quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac Domino nostro memoratum in Scriptura Moysi ". Et hic cito respondeam: Totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. Sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero Domino adiuvante, servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. Quin etiam petis ne dixerim, "ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen ". Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico: non valere autem hoc ad convincendum Gentilem vel Iudaeum, et ego fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine Christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu tergiversatus, tamen coactus es confiteri dicens: " Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor: sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum Gentili ". Quibus verbis ostendisti, te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen; quia ipsum Christum hoc dixisse, in Evangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes: quia et cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis, et cernens quanta ruina te obruat cum tibi dicitur, nullam esse scripturam cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si Evangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas; et timens ne amisso Christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris, et dicis quod istis Evangelii verbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est, errorem tuum atque fallaciam; et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen: quia hoc Christum dixisse in Evangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum Iudaeo vero vel Gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere existimem.
Etiam ea naturae disparis sunt et dicuntur multa similia; quid ergo mirum si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi?
- Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi Deus loquitur ad Moysen, dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi 38. Nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen, et cupiens demonstrare dissimiles, ut ob hoc non de Christo videatur intellegendum esse quod scriptum est: Suscitabo illis Prophetam similem tibi; opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine; ille offenso Deo occiditur in monte, hic Patri perplacens patitur propria voluntate. Quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur: quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines, vel filii parentibus, vel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in caeteris animalibus intueri facillimum est, vel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut olivae oleaster, et far tritico. De rebus adhuc proximis et attingentibus loquor: nam quid tam longe distans a Filio Dei, per quem facta sunt omnia 39, quam pecus et lapis? et tamen in Evangelio legitur: Ecce Agnus Dei 40; et in Apostolo, Petra autem erat Christus 41: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. Quid ergo mirum si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est ovi, quam in eius praenuntiationem per ipsum Moysen praecepit Deus manducari a populo suo, eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi, et Pascha appellari 42, quod nunc in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de Scripturis agnosco dissimilem, de Scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem unde similem; sed alia causa illud, alia illud; dum tamen utrumque demonstrem. Dissimilis homini Christus, quia Deus; scriptum est enim de illo: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula 43; et similis homini Christus, quia homo; quia de illo itidem scriptum est: Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 44. Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus; et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne 45. Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex virgine natus est; sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei 46. Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est: sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.
Hoc etiam quod in Moysi morte reprehendisti, prophetia fuit de Christo.
- Nec ideo Moysi famulo Dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse, et offenso Deo suo in monte occisum esse dixisti 47. Noverat enim et ipse in Domino gloriari, ut ab eo salvus fieret: a quo et ille qui dicit: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 48. Arguitur enim Moyses voce divina, quod eius fides ad aquam de petra eliciendamaliquantum titubaverit 49: quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit 50. Verum absit ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Elia, sicut Evangelium loquitur, meruit clarificato in monte Domino assistere 51. Nam, ut in veteribus legimus Libris, etiam post ipsum peccatum, quantum sit apud Deum meritum eius apparet. Sed quid causae fuerit, ut de peccato eius tali morte vindicando Deus loqueretur? Quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris; faciam sicut possum, Domino adiuvante, ut hoc etiam quod in Moysi morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.
Carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat.
- Sicut enim mos est divinorum in Scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat; tunc Moyses populi Iudaeorum sub Lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo Moyses petram virga percutiens de Dei virtute dubitavit; ita ille populus, qui sub Lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum Virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus; sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem Apostoli, cum inde loqueretur, dicentis, Petra autem erat Christus 52. Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait, Petra erat Christus; ita ipse Dominus: Non potest civitas abscondi super montem constituta 53: se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia carnis vivit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur: Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est, Gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur: ipsis enim vocatis Iudaeis et Graecis, Christus Dei Virtus et Dei Sapientia est 54. Ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum Domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, Domine, non fiet istud; propitius esto tibi? Neque enim pepercit huic peccato Dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 55. Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia, nisi in Christi glorificatione, tamquam in montis altitudine? Nam utique vivebat, cum eum timide negaret: et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans vastabat christianam fidem 56: et ubi nisi in illo monte mortua erat, cum iam Paulus diceret: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 57.
Moyses propheta dictus est quia et homo esse dignatus est et tam multa futura praedixit.
- Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse convincere, non de Christo esse praedictum: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi 58; quando ne hinc quidem potes, quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit? Nisi forte aliud est propheta, quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians? Unde et ipse de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 59. Sed de te videro, qui te convictum paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum Evangelio professio tua fecit obnoxium: Iudaeus ipse procedat in medium, qui cervicem a iugo Christi male liberam tollit, et ideo sibi adhuc fas putat dicere: Mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit Moyses.
Successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram promissionis induxit.
- Dicat mihi quem prophetam promiserit Deus, cum ait Moysi: Suscitabo illis Prophetam de fratribus eorum, sicut te, vel, similem tibi 60. Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quemdam intellegi voluit. Hic ei, credo, facillime occurret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram promissionis induxit. Quem cogitans, me adhuc fortasse ridebit quaerentem de quo dictum sit: Suscitabo illis Prophetam similem tibi; cum legam quis in eodem munere populi illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum riserit (talis enim et a Fausto describitur), non desinam hominem adhuc etiam compellare, et a securo risu ad curam respondendi revocare, quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo successori, in cuius comparatione improbatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis; ne videlicet Lex per Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data, in regnum coelorum introducere putaretur, sed gratia et veritas per Iesum Christum facta 61: quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit. Vocabatur enim Ause, et appellavit eum Iesum 62. Cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle Pharan praemisit ad eamdem terram, quo erat populus ipso duce venturus? Dixitenim verus ipse Iesus: Et si iero, et praeparavero vobis locum; iterum veniam, et assumam vos ad me 63. Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta dicens: Deus ab Africo veniet, et sanctus de Pharan 64: tamquam diceret: Eius nominis veniet Deus sanctus, cuius nominis erat ille qui venit ab Africo de Pharan, id est, Iesus. Huc accedit quod idem ipsum Dei Verbum intellegitur loqui, ubi promittit eumdem ipsius Moyseos successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans; sicut etiam homines aliquid nuntiantes in Scriptura divina solent appellari: et ita dicit: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam iuravi tibi. Attende tibi, et obaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi, nomen enim meum est in eo 65. Quid est hoc? Perscrutetur Scripturas illas non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus, et videat utrum de aliquo Angelo Deus dixerit: Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus quis Moysi successor introduxerit populum; et inveniet Iesum: non hoc ab initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit: Nomen meum est in illo Iesu, ipse est verus Iesus, rector et ductor populi in haereditatem vitae aeternae, secundum Testamentum Novum, cuius figura erat Testamentum Vetus. Ita quantum attinet ad propheticum apparatum, nec geri, nec dici aliquid posset insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.
In homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus est, suum nomen inesse Deus dixit. Quilibet Gentilis Christum non propterea sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret.
- Superest ut Iudaeus ille, si vult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu 66; si vult reputari verus Israelita, in quo dolus non est 67, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in veritate vivum Iesum, quo duce intret in terram viventium. Talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus, audiet iam ipsum cuius nomen ille habebat, verius introducentem et dicentem: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 68. Hic iam etiam ille Gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus de quibus suscitat Deus filios Abrahae 69, nonne miraretur in Libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam evidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur: simulque ibi adverteret, non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique Deum, cum in homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus, mutato nomine Iesus appellatus est, suum nomen inesse Deus diceret, eumque angelum nominaret; eo ipso quod mutato nomine mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe graece Angelum dici, quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret? Quamobrem quilibet Gentilis, si perversus et pervicax esse nollet, non ideo Libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cuius gentis lege non teneretur: sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis iam temporibus impleta cognosceret: ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret; sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per tot volumina saeculorum, partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et devotareligione sectandum venerandumque censeret. Ita illi ex rerum christianarum iam praesentatis effectibus, Librorum prophetia vera probaretur: ex Librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per universum orbem terrarum eorumdem Librorum recitatione concurritur.
Magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum: ex manibus eorum tanta de Christo testimonia proferuntur.
- Unde mirabiliter istorum est ridenda vecordia, qui tamquam impossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum Libros fidem Christianam velit discere homo Gentilis, cum tanta devotione et tanta celebritate omnes gentes istorum Librorum fieri discipulas cernat: eo ipso nimirum fortius atque firmius, quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur; in quibus ideo Gentes quae credunt, nihil de illo ad tempus possunt putare confictum, quia in eis Libris inveniunt Christum, quibus a tot saeculis serviunt, qui crucifixerunt Christum, et quos in tanto apice auctoritatis habent qui quotidie blasphemant Christum. Si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur: nunc vero id exponit qui praedicat, quod recitat qui blasphemat. Ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas impiorum a summo Deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste vivunt, illius iudicio iuste disponantur. Ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi, indigna passuri, morituri, resurrecturi, ascensuri, per omnes gentes Evangelium vitae aeternae disseminaturi, illi finxisse crederentur, qui eum populis annuntiarent; magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum, ut iidem ipsi qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. Nec inde auctoritas illis Libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur; imo et augetur: nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. Unde magis non intellegendo veritatem perhibent testimonium veritati: quia cum eos Libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos veraces ostendunt.
Videbis vitam tua pendentem, et non credes vitae tuae : quae verba de Christo non posse intelligi non Faustus ausus est dicere. Maledicta, cum ex prophetia dicuntur, sunt de praescio spiritu denuntiantis.
- Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae 70. Quae verba et aliter posse intellegi, potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi, nec Faustus ausus est dicere, nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse vitam, aut a Iudaeis visum esse pendentem, aut eos illi non credidisse. Cum vero et ipse dicat: Ego sum vita 71; et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum; non video cur dubitare debeamus, id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: Ille enim de me scripsit 72. Proinde si quod scriptum est: Suscitabo eis Prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte convictus est; quid opus est in hoc testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam; sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse vitam, vel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. Cum autem hoc ille non dixerit, nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est cur moremur hanc quoque de Domino et Salvatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. At enim inter caetera maledicta et hoc positum est. Num ideo non est prophetia, cum et caetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero quidquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbaeimpietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est, Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim, cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt, prohibentur, cum dicitur: Benedicite, et nolite maledicere 73. Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera sua 74. Nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur Apostolus: Utinam et abscindantur qui vos conturbant! 75 Quod utique si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum 76. Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. Sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victuros se esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit: Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid Prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant: statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens, eique non credentes Iudaei, ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret, inter caetera maledicta quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed ego, et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: Ille enim et de me scripsit; ut et alia quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur: sed ait: De me enim ille scripsit 77; ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus; etiam caetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.
Illud quod Moyses populo Hebraeo dixit, etiam sciens dixit. Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti.
- Unde tantum abest ut hoc quod Faustus commemoravit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter caetera maledicta positum est; ut nec ipsa caetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur: quanto magis hoc! Quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens, id ore funderet; facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam cum audirem populo Iudaeorum dictum: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, de Christo prophetatum negarem. Neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex verbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens, ait expedire ut unus homo moreretur, ne periret tota gens. Ubi Evangelista subiecit, hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse 78. Sed Moyses non erat Caiphas: quare illud quod populo Hebraeo dixit: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae; non solum de Christo dixit, quod etsi nesciens dixisset, de nullo alio dixisse deberet intellegi; verum etiam sciens dixit. Erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est, illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamvis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. Hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret: hoc autem vita impia, ut nesciens prophetaret. Quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses? A quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi vel nesciens prophetavit.
Eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convincti sunt Sadducaei.
- Nam de maledicto pendentis in ligno, iam, quantum satis visum est, supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem populi, qui filios Israel a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, non adversus Christum praecepisse Moysen, et ex his quae iam multa egimus, satis clarum est, et magis magisque consideranti dicta et facta Domini nostri Iesu Christi, magis magisque clarebit: quia nec a suo Deo voluit quemquam eorum Christus avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat, ipse est certe Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, quem Dominus Iesus Christus eadem commendatione commemorat, eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: De resurrectione autem mortuorum non legistis quid Deus locutus sit de rubo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum 79: omnes enim illi vivunt. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem Centurionis laudans diceret: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; adiecit et ait: Dico autem vobis, quoniam multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 80. Si ergo, quod negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israel Deum, nisi Deum Abraham, et Isaac, et Iacob, eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo: sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a Deo suo, in cuius regno Gentes vocatas ex toto orbe terrarum, recubituras dicit cum Abraham, et Isaac, et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem, tenuissent Dei Abraham, et Isaac, et Iacob. Unde et Apostolus dicit: Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes 81; ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur Christus Israelitas a Deo suo volebat avertere, sed eos potius quod ab illo averterentur arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum quae per Moysen data sunt, infregisse Dominum qui arbitratur, non mirum si hoc putat quod Iudaei: sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et Iudaei. Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod Dominum infregisse vult credi, ibi opus est ut ostendamus quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia si aliquod illorum mandatorum Dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus calumniantibus quod discipuli eius illotis manibus manducarent, et ob hoc excederent, non mandatum Dei, sed traditiones seniorum, ait illis: Utquid et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque Dei mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus quippe ait: Deus enim dixit: Honora patrem et matrem; et: Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: Munus quod est ex me, proderit, non honorabit patrem suum: et irritum fecistis verbum Dei propter vestram traditionem 82. Qua in re videte quam multa nos doceat, et Iudaeos a Deo suo se non avertere; et eius mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur, arguere; et non nisi Deum per Moysen ista mandasse.
Ille verus est, qui per prophetias, per eundem Moysen caeterosque sanctos praenuntiatus est.
- Quamobrem quoniam nos credimus omnia quae scripsit Moyses, ad Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus, polliciti sumus in iis hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam sive principem, qui eos a Deo suo vellet avertere, aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in Ecclesia Christi discitur, pertinere. Videbatquippe ille spiritu prophetico et Deo sibi loquente, multos exsurrecturos haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent qui verus est Christus. Ille enim verus est, qui per prophetias, per eumdem Moysen caeterosque sanctos eius gentis editas, praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc aliud agit lingua catholica, nisi ut spiritali gladio utriusque Testamenti acie bis acuto interficiantur omnes qui nos a Deo nostro volunt avertere, aliquodve infringere mandatorum? Inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum eius error asserta Legis et Prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a Deo nostro, Deo Abraham, et Isaac, et Iacob, quem Christus commendat; et volentis infringere mandata Legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.
Mala causa te vana loqui coegit : Evangelii tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas! De capitulo Evangelii dubitandum non est!
- Iam vero illam complexionem utrum obtusissimam an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium: unde magis arbitror eum nebulam inicere voluisse minus attento lectori, quam non vidisse quod dicam: ait enim: " Quod si haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt ". Haec propositio vera est, sed consequens erat ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse, et alia dari non posse. Nihil autem horum fecit: quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint; et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non est ergo cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. Attende enim quid dicas: " Quod si haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis, aut nulla erunt ". Verum dicis. Proinde, quia et haec de Christo, vel propter Christum scripta docuimus, et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. Et haec quidem quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem subdidisti: " Aut alia dabitis, aut nulla erunt "; prius demonstrare debuisti, alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. Nunc vero tamquam libellus tuus surdos auditores vel caecos lectores esset habiturus, ut nullus adverteret quid praetermiseris, cucurristidicere: " Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare quod nusquam est; ita, si Christus hoc minime asseveraverit, capitulum hoc falsum esse constiterit ". O hominem se cogitantem dictorem, et alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit: malam vero habere causam nemo te cogit. Quid si enim alia dabimus?Certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua, potuit Christus hocasseverare quod est. Ita, si Christus hoc asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non constat. Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: " Aut alia dabitis, aut nulla erunt "; et vide non te ostendisse nulla nos alia daturos. Vide etiam nosquam multa alia iam supra dederimus, et quid hinc conficiatur adverte; scilicet non esse falsum, quod in Evangelium Christum dixisse legimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 83. Et Evangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas, ut etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere quae scripsit, quia non ait: Et de me scripsit; sed: De me ille scripsit; credere deberemus. Nunc autem etsi de isto Evangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur: et quia de capitulo Evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse tamen credi oporteret.
Videmus omnes gentes Moysi et Christo credere; potiusque est arguenda duritia Iudaeorum.
- Nam illud quod adiungis: " dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos; et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo; imo illud potius esse consequens, ut si alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent "; non utique diceres, si considerationis oculum paululum attolleres, orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat Apostolus 84, et Moysi et Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile ut Iudaei Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. Cum vero videamus omnes gentes utrique credere, et illius prophetiam cum Evangelio huius convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: potiusque est miranda et vehementius arguenda duritia Iudaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.
Non diversa doctrina est, sed diversus tempus Moyseos et Christi.
- Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse Christianos; iam supra ostendimus quia, sicut dicit Apostolus: Haec omnia figurae nostrae fuerunt 85. Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari; et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum, Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat, repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur 86. Sed si illi restiterunt Christo, non intellegentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere, et intellegite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit, respondens Iudaeis: Si sciretis quid sit: Misericordiam volo quam sacrificium, numquam condemnassetis innocentes 87. Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intellegunt Deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno praevidens hoc futurum, numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?
Quid significat circumcisio carnis. Mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. Resurrexisse Christum propria fides est Christianorum; ex ista fide iustificamur.
- Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso 88. Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Dominoiam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit 89. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 90. Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri iussa est 91, et octavo die, id est, dominico post sabbatum iam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit 92. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: Iustus ex fide vivit 93; haec est iustificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris 94. Quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est: Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 95. Et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octavadiei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei 96. Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit: De me enim ille scripsit 97. Quod autem dicit Dominus: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitismare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis 98: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens: Super CathedramMoysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 99. In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias 100. Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.
In animalium carnibus Moyses significavit homines, vel incorporandos Ecclesiae, vel respuendos.
- Quid autem dicere voluisti, sine respectu iniuriose, quod "Moyses helluonis in modum disceptator sedet, iubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem "? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit, suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod est Ecclesia, vel respuendos, vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?
Christus, indifferentiae ciborum magister, discipulos suos ab iis non prohibuit.
- Dicis enim et tu: " Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem ". Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tamquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Ioannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium: Venit enim, inquit, Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum 101. Et Ioannis quidem escam etpotum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet 102: bibebat ergo aquam. Cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre 103. Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Iudaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in eius comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Ioannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem: Omnia munda mundis 104. Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Iesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse. Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis: Audite et intellegite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt 105? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit: Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid iam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt 106. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intellegebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit: Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam 107. Hinc intellegimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret: Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum iam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid? Quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent. Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem 108.
Sine dubitatione Manichaei potius sunt mendaces, non Moyses, non Christus, non Testamenti utriusque doctrina.
- Certe iam manifestata fallacia convicta discedit: certe iam clarum est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam, hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non iam in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit: Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis, misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere 109. Unde est et illud, quod traditionibus suisdocebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut caetera non intellegerent: quia ea quae intellegebant, impie contemnebant.
Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas!
- Videsne quam tibi non dicam: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem vel Iudaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi, et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus " de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi eius vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit ". Haec verba tua sunt. Bene quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde, si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas 110.