Contra Faustum Manichaeum/XXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber XXXII

Fairytale left blue.png XXXI XXXIII Fairytale right blue.png

LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS[recensere]

Catholici de Testamento Vetere solas prophetias excerpunt; Manichaei de Novo sola convenientia.

  1. FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Iudaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum; et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est: Non occides, Non moechaberis 1; caetera praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus putavit stercora 2. Quid ergo peregrinum hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a vestris maioribus inducta fallaciter, et maiestatem ipsius et gratiam decolorant?

Testamentum Novum erroribus et contrarietatibus refertum, quia nec a Christo nec ab eius Apostolis scriptum est.

  1. An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri (Patris enim esse vultis Iudaicam legem, cuius novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid quod in se debeat improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab eius Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur iniuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi Domini atque eius Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati, nec fidei nostrae conveniant.

Multa de Testamento Vetere Catholici spernunt, quaedam vero partim colunt.

  1. Proinde nec vos, ut dicere coeperam, de Testamento Vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum 3; neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur 4; sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deumr 5: sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Quaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cuius in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis 6; vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet 7, vos aeque colitis; sed damnata parte eius, id est, litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda 8: de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur 9.

Catholicos Faustus reprehendit de Testamento Vetere.

  1. Illa vero iam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tamquam Iudas; patres cum filiabus, tamquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tamquam Osee: maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere, tamquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tamquam Iacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tamquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud maiores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, et apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua 10. Haec igitur atque alia huiusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et iura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tamquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.

Testamentum Veterem ex Deo dicunt Catholici, sed mandata eius non servant: saltem fateantur corruptum esse.

  1. Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti Veteris iussa, quod eius aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno 11; quia id utique pertineat et ad Iesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus 12; quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum 13: aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum; nec nunc irascereris Iudaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.

Liceat tantum Manichaeis eligere de Testamento Novo per Paracletum quantum Catholicis de Vetere per Iesum.

  1. Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad adventum scilicet Iesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetae Iesum praesagiverint, postea videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Iesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc diiudicat et carminat, docetque pauca eius accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Iesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio: Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos 14. Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Iesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii esse quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat approbari; praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius Apostolis.

Quae de Christo accipiant vel respuant Manichaei in Testamento Novo.

  1. Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento solas admittitis prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem eius, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ea quae in honorem et laudem Filii maiestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab eius Apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis obiecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis, et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus caetera, praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera; tum praecepta salutaria eius, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est iam cur me omnia credere existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.

Fidei et observationis distinctio.

  1. AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. Nos ea quae nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis quae non observamus, significata quae intellegamus et spiritaliter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis eius dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.

Facta Testamenti Veteris umbrae erant futurorum.

  1. A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus, aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti 15. Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum Novum. Hic si obiectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Iuda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit: Ergo Abrahae semen estis 16. Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus: Nemo ergo vos iudicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 17. Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos non debere eos qui nos hinc iudicare voluerint, quod corporaliter iam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit: Haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 18. Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel iussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum; quia eo ipso quo iam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et saepe iam diximus.

Quid lex uxoria in Deuteronomio figuraverit.

  1. Velut hoc ipsum quod modo non intellegens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, eiusque vocaret nomine, quod inde nasceretur 19; quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in completa veritate, quos in Christo Iesu per Evangelium se genuisse commemorat 20, succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 21 Tamquam diceret: Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in eius faciem iubetur exspuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait: Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis 22: et de quibus commemorat propheta: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 23 Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intellegitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

De Pascha Iudaica et de Christiana.

  1. Quid, quod et Pascha a nobis obicit celebrari, nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt 24: non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam 25; merces tamen certa servatur: nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.

Praefigurationis et commemorationis distinctio.

  1. Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum paracletum, quem promiserat, misit 26: quod futurum etiam per Iudaeorum Pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei scriptam legem accepit in monte 27. Legite Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei 28. Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud ritu Iudaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

De Catholica a quibusdam carnibus abstinentia.

  1. Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur: et hoc audite, et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano, Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres, praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adiecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum 29. Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur: sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cuius causa sumimus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est, ipsi Noe post diluvium 30, quod iam quid significaret ostendimus, plerique intellegunt 31. Et in Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis, ut abstinerent Gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine; id est, ne quidquam ederent carnis, cuius sanguis non esset effusus. Quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est, et non necessarium: quia et si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter angularem illum lapidem duos in se condentem 32, aliquid communiter observarent; simul et admonerentur, in ipsa arca Noe, quando Deus hoc iussit, Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam Gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat; quis iam hoc Christianus observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur: ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 33; nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata, condemnans.

Vetus Testamentum totum verum et utile pro aeterna vita est.

  1. Iam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius veneratione, sufficienti iam sermone monstravimus: necnon de maledicto eius qui pendet in ligno 34, et eius qui non suscitaverit semen in Israel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta: et prorsus omnia, sive de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum Scripturarum auctoritate percepimus. Quaecumque scripta sunt in illis libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intellegimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc iam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo iudicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc iusti viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, iure laudantur; ita nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi eius corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam 35, aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

Delirant Manichaei de Paraclito.

  1. Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non divinitus iussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et observata nunc iam compleri videamus. Deinde Paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt 36: ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium verissime praedicaret.

Delirant Manichaei Novum Testamentum totum Apostolorum non esse dicentes.

  1. Vos ergo iam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis: " Quia non sunt Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt Apostolos Christi non recta docuisse ". Vos ergo quid dicitis, unde ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas? Respondetis: " Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria ". Omnino falsissimum est; vos non intellegitis. Nam quidquid tale protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete, istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non esse. An dicetis: " Ipsum Christus promisit, et misit "? Respondetur vobis: Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei credimus, et quod non vultis ei non credimus, iam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut diceretur: Ipse vos inducet in omnem veritatem 37: quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intellegi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint; tamen cum ea de iis codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intellegere non possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo vos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur: maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.

Manichaeum Paracletum fuisse absurde dicunt.

  1. Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo venturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a Ioanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 38. Si haec itaque causa erat ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu, iam causa erat ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de Paracleto: Ipse vos inducet in omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent. Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur 39: ut scilicet ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit: Quod vult faciat; non peccat si nubat 40; et ideo perfectum Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis: Ipse vos inducet in omnem veritatem; et: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur; et: Mundus eum accipere non potest 41, de vestro Manichaeo esse praedictum? Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus commendavit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 42; cum coeperit aliud annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat: Hoc est quod scriptum est: Mundus eum accipere non potest?

Solo sensu carnali Manichaei Novum Testamentum diiudicant.

  1. Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum? Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat datus, quia nondum Iesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per caritatem; caritas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 43. Docemus etiam non dixisse Paulum: Cum venerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur: Videmus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 44. Hic certe, nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre Deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Ioannes dicit: Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 45; tunc introducente in omnem veritatem Spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est: Mundus eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel carnales: de qualibus dicit Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 46. De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi. Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.

Spernunt Manichaei evangelicam auctoritatem, cum fabulis credant sine ulla demonstratio.

  1. His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus loquitur, fatemini accipere, et " praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur. Deinde, inquit, praecepta salutaria eius, et parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium ". Videtis ergo id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem, redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis, Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter gravidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?

Delirant Manichaei de natura boni et mali.

  1. " Sed ", inquis, " propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter ostendit ". At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod eumdem tuum carnalem sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas, et odorum suavitas, et lucis huius aspectus, et si quid aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel palpatui similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tamquam hominem latere posse potius crederes, quam in operibus Dei quidquam reprehendere auderes; numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intellegens unde sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.

Cur credendum sit Testamentum Novum ab Apostolis vere scriptum.

  1. Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne potius eius deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et successionis serie confirmatam, impudentiam huius vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis huius contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.

Apostoli aliter annuntiant de Christo ac Manichaeus.

  1. Iam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis umquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo tamquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant passionemque veracem: Manichaeus autem iactat se inducere in omnem veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum, naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi causa baptizatum in Iordane: ille Deum ipsum per seipsum in tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat, ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit 47.