Jump to content

Contra Fulgentium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
De praedestinatione Dei
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43


AucInc.ConFul 43 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Contra Fulgentium

CAPUT PRIMUM.

--Libellum, quem mihi Religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi: quem utrum ipse dictaveris, an aliunde quaesieris, non satis admiror. Est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed veritatem in omnibus quaerere, inventam agnoscere, et agnitam custodire. Sic enim apostolus Paulus dicit: Omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala vos abstinete (I Thess. V, 21, 22). Breviter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti. Dixisti Unum esse Baptisma, quod Samaritanus, id est, haereticus, habere non meruit. Unum hortum conclusum, qui est Ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit. Unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt, et peccatores omnino non dabunt. Contra haec mihi in adjutorio Domini paranda responsio est, nec aliunde sumenda, nisi ex lectione divina. Verbi ergo principium jam sumamus, imo ipsum Verbum principium Jesum Dominum, ducem ac principem coelestis militiae teneamus, bella geramus, et ejus manu sacrata tuba petamus muros validissimos civitatis nefariae Jericho: id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, veritatis et libertatis vocibus concrepemus: adversarios in domo Raab, id est, Ecclesiae quae nuntios ejus suscepit, propter mundi excidium confugere compellamus: pertinaces anathemate condemnemus, ut hactenus victores esse possimus. Haec ergo ex Lege adversus Legem, ex Dei Testamento adversus Dei Testamentum, ex veritatis fonte adversus veritatis fontem tam obice forti prima fronte sumpsisti, quasi possit veritas a semetipsa devinci, aut gloria luminis sua luce fuscari.

CAPUT II.

--DONATISTA dixit: Dominus, et Salvator noster Jesus Christus unici Baptismi doctor et custos, ne sitientes animas per aridos lacus mentis error abduceret, perennes haustus sibi esse proclamans, in Evangelio suo ita testatus est, dicens: Qui sitit, veniat et bibat, qui credit in me, sicut Isaias dicit.

CATHOLICUS respondit: Non habet, sicut dicit Isaias: sed, Sicut dicit Scriptura. Sed ista velut impedimenta despiciam, ne longo sermone utilitatem legentis excludam.

DONAT. dixit: Qui credit in me, sicut dicit Isaias, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37, 38): et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discrevit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnavit. Qui biberit inquit, ex hac aqua, sitiet iterum: qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13).

CATH. respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine Baptismo demonstrares. Jam ergo Donatistas in Samaritanis incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: Deum timebant, et simul figmenta colebant: divinam legem servabant, et patrum errores minime deserebant: circumcisionis signum habebant, et Israelitarum collegium non tenebant (III Reg. XII et XIII). Hoc et vos facitis: Deum metuitis, et figmentum luteum Donatum pariter colitis. Et hic enim ex terrae pulvere figuratus est. Divinam legem servatis, et parentum errorem non relinquitis: Baptismi habetis sacramentum, et Catholicorum non vultis habere consortium. Ecce vos eis per omnia similatis. Sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum Baptisma iterari non debet, Domino Christo dicente, Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10). Circumcisio enim Samaritanorum Baptisma significat Donatistarum, dicente Apostolo, Circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo (Coloss. II, 11, 12). Quod autem ait Dominus, Qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum; non de Baptismate, sed de terreno locutus est elemento. Nam si Baptisma hic vellet ostendere, nullo modo a Samaritana muliere postulasset. Denique puteus ille non Samariae dictus est, sed Jacob, et utique Jacob non fuit haereticus, sed Deo dilectus, semper charus, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus.

CAPUT III.--DONAT. dixit: Nunquam ergo Ecclesiae spiritus patitur jungi, quod ore divino meruit diffamari, Legis praeconio praemonente, Duo contra duo, unum contra unum (Eccli. XXXIII, 15). Et Dominus in Evangelio: Tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae molentes in molendino; una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41). Vides ergo duo genera esse baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum lethalis ingenii ardor exurit, et bibulae sitis perennes haustus excoquit: alterum quod semel potandarum meatibus sitium vitae perennitatem sancivit, utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit, et dum ejus pie meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente Jeremia: Duo mala fecit populus iste; me dereliquerunt, et effoderunt sibi lacus detritos, qui aquam non possunt portare (Jerem. II, 13). Et iterum: Omnes qui derelinquunt te, confundentur; recedentes a te, scribentur in libro mortis, quoniam dereliquerunt te fontem vitae (Id. XVII, 13).

CATH. respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptismata assero contra unum. Etenim Paganus baptizat, et Judaeus baptizat, et Sadducaeus baptizat, et multi extra regulam datae legis baptizare non cessant. Sed illud est unum quod verum, illud verum quod Christi, illud Christi quod Patris et Filii et Spiritus sancti: hoc est verum, hoc salubre, huic nullum est comparandum. Hoc qui non accipit, ipse sibi et vitae meritum clausit, et mortis aditum patefecit.

CAPUT IV.--DONAT. dixit: Quod si, ut asseris, una fides in utroque consistit; cur inter fidelem aquam et perfidam justa separatione discrevit, testante Domino per Isaiam: Quis nuntiavit vobis quia ignis ardet? quis nuntiavit vobis locum illum aeternum? Ambulans in justitia, praedicans viam rectam, odio habens facinus et injustitiam, et manus abstinens a muneribus, et gravans aurem ut non audiat judicium sanguinis, et comprimens oculos suos ne videant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe; fortis panis illi dabitur, et aqua ejus fidelis (Isai. XXXIII, 14-16). A cujus fide perfidiam separans, Jeremia testante, sic posuit: Utquid injuriantes me praevalent? Plaga mea solida facta est; unde sanabor? Facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18).

CATH. respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione discordent, in Baptismi tamen traditione solemni verbo concordant: sicut circumcisio una, sed fide varia in Judaeis et Samaritanis veteribus consistebat. Necesse est ergo sicut tunc, ita et nunc fieri oportere conversis, ut quod disputatione sola petatur, sola iterum disputatione solvatur; ut audire de Domino possint, Jam mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis: manete in me et ego in vobis (Joan. XV, 3). Omnia enim in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11).

CAPUT V.--DONAT. dixit: Ezechiel quoque sic dixit: Et videbunt, quia plures sunt qui averterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non viderunt (Isai. XXII, sec. LXX). Inaudita dementia perfidorum, nec divinis velle vocibus credere, nec Apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus velle servare.

CATH. respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut vos, in partem ducamus, aut divinis eloquiis non credamus. Quod legimus, credimus; et quod credimus, praedicamus. Audi quae sit origo nostra, et ubi ejus aqua diffusa. In Zacharia sic habes: Exibunt aquae vivae de Jerusalem; medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum; hoc est, ab Jerusalem usque ad fines terrae: aestate et hieme erunt; id est, omni tempore erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram (Zach. XIV, 8, 9): hoc est, omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. Haec est possessio, haec haereditas Christi, quae a sanctis colitur, et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Qui in ipsa est, haeres adscriptus est: qui in ipsa non est, jam damnatus et morti destinatus est, Scriptura dicente, Qui egressus fuerit fores domus tuae, ipse sibi reus erit (Exod. XII).

CAPUT VI.--DONAT. dixit: Hinc sibi Deus unicum Baptisma esse proclamat; hinc Apostolus unum cunctis dixisse confirmat, Deo per Salomonem probante: Hortus conclusus, soror mea, sponsa mea, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13).

CATH. respondit: Recordare, lege omnia, adverte diligenter et vide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato, etiam foris salutis unda decurrat, quae vadit contra Assyrios, contra vos videlicet Donatistas. Ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur, qui vobis sunt comparati. Ipse est, inquit Scriptura, fluvius qui vadit contra Assyrios (Gen. II. 14); contra inimicam Dei populo gentem: non pro illis vadit, sed contra. Quibusdam enim est odor mortis in mortem, quibusdam vero odor vitae in vitam (II Cor. II, 16). Sicut enim qui manducat et bibit sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29); sic et qui accipit indigne Baptisma, judicium accipit, non salutem. Nam et Judas proditor bonum corpus, et Simon Magus bonum Baptisma Christi percepit: sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt. Bonum est Baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est lex, sed si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Neque enim et quia foris est, divina non est; aut quia ab alienis habetur, aliena putabitur; aut quia a malis injuste tractatur, a nobis juste damnabitur. Aqua paradisi, aqua Trinitatis est: hanc ubi agnoscimus paradisi, non negamus; hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus; quaecumque foris nata est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manichaeus, quia nunquam fuit in paradiso, nec sicut vos de Ecclesia foras egressus est, aqua paradisi potandus est, quia foris exortus est. Hic opus habet ut vivat, ne in aeternum moriatur: sed ut legitime vivat, in ipsa vivat, ne judicium manducet et bibat.

CAPUT VII.--DONAT. dixit: E contra Apostolus dixisse testatur: Unus Deus, una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5). Nulla in doctrina divina varietas, per omnia Dominum sequitur servus, in nullo differt a Magistro discipulus. Quem sequeris, quem imitaris, quem hujus flagitii arbitraris auctorem?

CATH. respondit: Da mihi aliquem sanctorum post Trinitatem rebaptizare, quod facis. Lege mihi, non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor; sed Novi et Veteris Testamenti, quibus utrique subjicimur. Si unum est Baptisma, cur duplicas unum? Non enim aliud iteras, quam quod invenis verum. Quoniam ergo quae destruxistis, ea iterum reaedificatis, praevaricatores vos esse monstratis.

CAPUT VIII.--DONAT. dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione conjunctum sacramentum Baptismi, audi Prophetas, quibus sit recte dispensum, dicente Salomone, Fons vitae in manibus justi (Prov. X, sec. LXX).

CATH. respondit: Bene de vobis Dominus dixit, qui errorem vestrum ante praevidit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Dominus autem novit corda vestra: quia quod altum est hominibus, abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Si justus es, et fons vitae in manu tua est, non homo, sed Deus es. Ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis vitae ponatur, ipsum Baptisma in nomine tuo detur, et de Domino taceatur. Vis scire ubi hunc fontem vitae requiras? In Psalmo habes: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Non legisti: Filius malus superbos oculos habet: filius malus ipse se justum dicit, exitus autem suos non abluet (Prov. XXIV, sec. LXX)? Nisi te ut hominem reum esse cognoveris, nisi te peccatorem veraci corde clamaveris, justificari omnino non poteris, dicente propheta, Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Et Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CAPUT IX.--DONAT. dixit: Et David dicit, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

CATH. respondit: Dic ergo mihi aliquem tuorum, quem probes non esse peccatorem, ut oleum vestrum non possit esse peccatoris; cum scriptum sit, Nullus est hominum qui non peccet (Eccl. VII, 21). Interpretes malo desuper. Lege, ut sensum possis accipere: sic ait, Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non ungat caput meum (Psal. CXL, 5): hoc est, Melior est misericors increpatio, quam lenis adulatio; sicut et illud, Meliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XVII, 6). Oleum peccatoris blandimentum est adulatoris, de quo alibi dicit: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22). Oleum justi spiritus est Dei, dicente Petro, Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Desine itaque Spiritum sanctum oleum dicere peccatoris, ne Deum incipias asserere peccatorem.

CAPUT X.--DONAT. dixit: Aperta confessio perfidorum isto loco monstratur, quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur, cujus sacrificium velut oleum voce divina respuitur. Facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi, velut qui canem occidat; et qui offert similaginem, quasi sanguinem porcinum; et qui offert thus in memoria, quasi blasphemus (Isai. LXVI, 3).

CATH. respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis exsecretur Deus ac despiciat holocausta, si bona non adfuerit conscientia. Aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intelligi, quomodo apud vos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum? Dicis, Quamdiu mali latent, inquinare non possunt; propter quod scriptum est, « Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta sunt, vobis » (Deut. XXIX, 29). Si ergo quamdiu mali latent, inquinare non possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani habetur incognitum, rebaptizare non times? Quis vestrum aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitiam? Et si pertulisset et non probasset, in nullo prorsus obesset, juxta illud: Quae occulta sunt, mihi; quae manifesta sunt, vobis.

CAPUT XI.--DONAT. Dixit: Adhuc ejus aquas turbidas Propheta spiritu manifestat: Imposuisti, inquit, in mari equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). Me contempsit Galaad civitas, quae operatur stulta, turbat aquas; et fortitudo tua sicut hominis piratae (Osee VI, 8, 9).

CATH. respondit: Agnosce in te tua tela converti, sicut scriptum est, Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur (Psal. XXXVI, 15). Fortitudo tua, Donatista, sicut hominis piratae, qui viribus rebaptizas, viribus in aqua pugnas, viribus in aqua necas: ista gerens pirata captus occideris, nisi conversus poenitueris, et regi Christo in Catholica militaveris.

CAPUT XII.--DONAT. dixit: Si ergo unico fonte Ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur, et Baptismi sui ebrietate confusa, cum regibus fornicatur, dicente Joanne, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, et inebriati sunt omnes inhabitantes terram a vino fornicationis ejus (Apoc. XVII, 1). Rogo, quae sunt aquae multae, nisi plura baptismata? quae mulier fornicaria, nisi traditorum spelunca, quae regum voluptatibus servit obnoxia, a quibus persecutionibus poculum bibens, ebria caecitate populis miscet, et in amentiam quos rigaverit ducit? cujus accessum sapientissimus Salomon interdixit: Ab aqua, inquit, aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis, ut longo vivas tempore, et adjicientur tibi anni vitae tuae (Prov. IX, 18, sec. LXX). Fons aquae tuae privatus sit tibi, ne quisquam extraneus communicet tibi (Prov. V, 16, 17). Solus ergo privatum non habet fontem, qui meretricis aquarum possidet multitudinem. Joannes quoque apostolus aquarum multitudinem improbat, dicens: Et dixit mihi angelus, Aquasquas vidisti, super quas sedet fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt (Apoc. XVII, 15).

CATH. respondit: Ut video, ubicumque aqua nominata est male, bene Baptisma credidisti. Sed in bono tibi, in malo mihi illam tribuere voluisti, ut de vobis impleretur quod Paulus apostolus dixit, Nescientes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Quemadmodum enim Joannes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt veritati (II Tim. III, 8). Angelus dicit, Aquas quas vidisti, populi, turbae et nationes sunt. Et tu angelo exponenti resistis et dicis, Rogo, quae sunt aquae multae, nisi plura baptismata? quae mulier fornicaria, nisi traditorum spelunca? Si et traditorum vocabula cupis addiscere, habes vestros; Silvanum Cirtensem Felici curatori Sacramenta tradentem. Habes Marinum ab Aquis-Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem. Habes Victorem Rusiccadiensem quatuor Evangelia veluti deletitia comburentem, qui Caecilianum absentem damnare ausi sunt innocentem. Haec est spelunca latronum, haec progenies traditorum, haec mulier fornicaria, quae relicto Christo, Donato prostituit lupanaria: cujus domus, juxta Salomonem, secessus est mortis, cujus viae sunt inferorum (Prov. VII, 27); quae se mundam vocat, cum sit sordibus plena; quae se innocentem clamat, cum sit sceleribus irretita, quae pudenda committit, et facta sua in alteram dicit, ne prior audiat quae commisit. De factis enim vestris Catholicos infamatis, ut populos a Domino separetis. Proinde quod quasi tuos, ut ab aqua nostra se abstineant, hortaris, et dicis, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis: fons aquae tuae privatus sit tibi; ne quisquam extraneus communicet tibi: quis non videat Prophetam conjugibus pudicitiam commendasse, et te a veritate procul errasse? Aut si fonti tuo communicare nullus debeat extraneus, cur extraneos quaeris, cur Catholicos rebaptizas?

CAPUT XIII.--DONAT. dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diversa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manichaeorum detestanda sordium faeculenta, vel in abruptum coenosi gurgitis lacum in aeterna morte abrepto charybdis vidit, et exterminii oleum flammis edacibus animavit.

CATH. respondit: O probare! o errare! o delirare! Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diversa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manichaeorum detestanda sordium faeculenta: quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? Si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent

CAPUT XIV.--DONAT. dixit: Audi dicente Salomone: Muscae moriturae exterminant confectionem suavitatis (Eccle. X, 1). Olei est ergo genuina suavitas, quae si tactu improbo fuerit violata, fit ingrata confectione polluta. Et recte Spiritum sanctum immundis alitibus traditores aequatis, quod in aliena mensa improbi corruant, et olei suavitatem immundis tactibus foedent.

CATH. respondit: Quis tactu improbo violat, qui quod invenit servat, an qui confectum impudenter exterminat? Quando oleum vestrum tetigimus, quando Spiritum sanctum injuriando fugavimus? Docete aliquem nostrum in divinitatis oleum improbe cecidisse, aut Trinitatis Baptisma, sicut vos, illicite violasse. Muscae moriturae Donatistae circumvolant per totius corporis membra, sicubi reperiant vulnerata, sana pungunt, aegra lambunt, et eorum ulceribus peccatorum vermes fundunt, quae conscientiam mordeant, quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis mortuis cadaveribus parcant. Muscae moriturae cum oleum exterminant, oleo perimuntur: neque enim vivitis, qui Spiritum sanctum efflatis.

CAPUT XV.--DONAT. dixit: Hoc proprie David sanctissimus, nostrae fidei regulam subministrans, edocet, idem peccatoris oleum nec salutem afferre, nec cujusquam caput debere contingere. Oleum, inquit, peccatoris non ungat caput meum (Psal. CXL, 5). Ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, Dominus dixit.

CATH. respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere, peccatoris requirenda persona est. Audi quae sit peccatoris ista persona. Apostolus dixit: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et Salomon: Nullus est hominum qui non peccet (Eccle. VII, 21). Et Job: In angelis suis reperit pravitatem; quanto magis in filiis hominum, qui terrenum habent domicilium (Job IV, 18. 19)? Haec est persona peccatoris: id est, omnis homo peccator. Si sacerdos es, homo es: et si homo es, peccator es. Quem te ipsum facis? Dixisti te solum esse sanctum, solum justum, solum sine peccato, solum sine macula. Dixisti tuum esse Baptisma, tuum oleum sanctum, tuam mensam dominicam, tua illa omnia quae fidelibus divinitus tribuuntur. Quid restat, nisi ut scelerate et impie Deum te esse pronunties? Sed audi quid caput superbiae audire meruit: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer; qui mane oriebaris, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, Super coelum ascendam, et super astra Dei exaltabo sedem meam, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, et ero similis Altissimo? Verumtamen in infernum descendes, et in profundum laci (Isai. XIV, 12-15). Nisi ergo poenitueris, nisi conversus fueris, nisi deposita superbia peccatorum veniam postulaveris, audies quod et ille; quia cum sis homo, facis te ipsum Deum.

CAPUT XVI.--DONAT. dixit: Similiter Dominus per Aggaeum prophetam, immundos tactus inquinamentum conferre, nec pollutum quemquam posse sancire, si illicita praesumptione conetur attingere quod sanctum videat contineri, salubri expositione monstravit, dum pro nobis Prophetam cautum exhibuit. Interroga, inquit Dominus, sacerdotes, dicens: Si alligaverit homo carnem sanctam in summo vestimento, et tetigerit summitas vestimenti aliquam creaturam panis, aut vini, aut olei, si sanctificatur? Et responderunt sacerdotes et dixerunt: Non. Et dixit Dominus: Si tetigerit inquinatus in anima horum aliquid, si inquinabitur? Et dixerunt sacerdotes: Inquinabitur. Et dixit Dominus: Sic et populus hic, et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit, inquinabitur (Aggaei II, 12-15).

CATH. respondit: Hoc adversum te usus es testimonio, qui donum Dei in tuo ponis arbitrio. Si enim tactus sancti, immundi inquinamenta non tollit; vanum est quod geritur, quod conficitis, quod lavatis. Si tetigerit, inquit, quod sanctum est, creaturam panis, aut vini, vel olei, sanctificabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Non. Ubi est quod vos extollitis, quod sanctitatem vestram munditiam conferre jactatis? Aut si illud movet quod ait, Sic populus hic, et sic gens ista; omnis qui illuc accesserit inquinabitur: docete Aggaeum, qui ista dicebat, de medio ejusdem plebis exiisse ne inter eos etiam esset ipse pollutus. Tactus ille opera significat. Si sanctus, inquit, tetigerit immundum, non sanctificabitur: si immundus tetigerit sanctum, inquinabitur: id est, facilius sanctus qui junctus fuerit genti huic pessimae pessimatur, quam gens ista in melius commutetur; quia proclivius ad imitationem malorum curritur, quam ad virtutes bonorum animus excitatur: sicut melli plurimo parum absinthii injectum, velocem amaritudinem trahit; mellis vero etiamsi duplum injiciatur, non poterit ejus obtineri dulcedo. Exeundum ergo nobis est e medio malorum mente, non carne; operibus, non corporibus. Nolite, inquit Apostolus, communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11): operibus ait; non Altaribus. Scriptum est enim in Isaia: Qui dicunt, Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es; isti fumus erunt in ira mea, ignis ardens tota die (Isai. LXV, 5). Si te hominum dicta non terrent, saltem Dei minantis ira convertat.

CAPUT XVII.--DONAT. dixit: Nunquam latro in lucem protulit praedam; semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saepius horruerunt: solus traditor nec Dei minis frangitur, et in aliena veste improbus gloriatur. Contra quem per Sophoniam Dominus proclamat, nec auditur: Erit, inquit, in die sacrificii Domini, et vindicabo in principibus, et in omnes vestitos veste aliena (Soph. I, 8).

CATH. respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. Quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. Nunquam id valebis ostendere, sicut nec antea valuisti. Sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente Domino, Anima patris mea est; anima filii mea est; anima quae peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 4). Ego tamen non in aliena veste congaudeo, qui in catholica fide semper exsulto. Illa est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus Pater in decore vestivit. Afferte, inquit, stolam illam primam, et induite illum: quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 22, 24). Illam nimirum de qua Paulus apostolus dixit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Hanc habeo, in hac gaudeo, in hac semper gloriosior apparebo. Haec est quam vos aut ut latrones abstulistis, aut miseri sordidatis.

CAPUT XVIII.--DONAT. dixit: In quantum enim improbitas devios errores alienis bonis cupit astruere, et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Jeremiam Dominus contradictor obviavit: Nolite, inquit, fidere in vobis in verbis falsis, quia per omnia non proderunt vobis, dicentes, Templum Domini, templum Domini est (Jerem. VII, 4). Et Dominus in Deuteronomio: Attende tibi ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque videris; sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata, et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie (Deut. XII, 13, 14).

CATH. respondit: Optime, et saluti tuae multum conveniens testimonium posuisti: Attende tibi ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque videris; sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, in hac offeras holocaustomata, et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. Audi ergo qui sit locus electus, et quae tribus Domini praedicata. In Psalmo centesimo trigesimo primo habes: Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Item in Psalmo centesimo vigesimo primo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel. Hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec civitas super montem posita, ita ut abscondi non possit, haec radix catholica, haec vitis fructifera longe lateque diffusa, quae in Ecclesiastico clamat et dicit, In Sion fundata sum, et in Jerusalem potestas mea (Eccli. XXIV, 15). Etenim oportuit pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Recte me argueres, si in hac haereditate maneres. At cum in hac Dei patris haereditate non maneas, in hac Christi regis tribu non milites, cur desertor corripis militem? cur reus increpas innocentem? Et ego tibi dico, Attende tibi ne offeras in omni loco, hoc est, in omni haeresi; et dicas, et hic Deus, et ibi Deus est: sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus in tribu tua, hoc est, in tribu ejus ibi offeres holocaustomata tua, et ibi facies omnia quaecumque praecepta sunt tibi. Hoc fac, et vives.

CAPUT XIX.--DONAT. dixit: Baptisma utique dici non potest, quod aquarum turba dispersit, quod ab Ecclesiae fonte malitia separavit, quod sterilis unda siccavit, quod nec angelum vidit, nec prophetam qui se mederi posset invenit, sicut in libro Regnorum quarto lethales aquas Elisaeus sanctissimus discussa morte sanavit, et maritante sermone in fetus uberes meare permisit. Et dixerunt viri civitatis ad Elisaeum: Ecce commoratio civitatis bona, sicut et tu, domine, vides; sed aquae multae et steriles sunt hic. Et dixit Elisaeus: Accipite mihi unum vas fictile, et immittite in illud sal. Et acceperunt illud: et venit ad exitus aquarum, et projecit sal et dixit, Haec dicit Dominus, Sanavi aquas istas, et non erit mors in eis neque sterilitas: et sanatae sunt aquae usque in hunc diem (IV Reg. II, 19-22).

CATH. respondit: Gratias Deo Patri, qui quod futurum ostendit, in nobis fidelis implevit. Gratias, inquam, Deo Patri, qui nobis non Angelos solum, non Prophetas, sicut prius in Jericho nostram, id est, in hunc mundum, sed proprium Filium destinavit, Dominum videlicet Angelorum, et principem Prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem discussa morte sanaret. Accepit vas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae; sal misit, id est, sapientia divina replevit: in aquam projecit, hoc est, in Jordanem descendit: aquas suo descensu sanavit, id est, gentes suo adventu redemit: et maritante sermone Ecclesiam ex gentibus congregavit, et in fetus uberes longe lateque diffudit. Hoc in nobis impletum qui non videt, caecus; qui non credit, insanus est. Attende uberes fetus, dic ubi haec non sit Ecclesia, dic ubi tua, praeterquam in angulo Africae inveniatur male collecta, tanquam sarmentum inutile, ex hac ubi praecisa est, ibi remansit, ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.

CAPUT XX.--DONAT. dixit: Accepit una civitas salutaris aquae substantiam, accepit et olei dona una cum liberis vidua, nec beneficium divinum passim propheta commisit, nisi ei quam unum vas olei habere cognovit, Regnorum veritate probante: Et mulier una ex mulieribus Prophetarum clamabat post Elisaeum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est; et tu scis quomodo servus tuus erat timens Dominum: et ecce quibus debeo, venerunt accipere duos filios meos in servos. Et dixit Elisaeus: Quid faciam? Indica mihi, quid est tibi in domo tua? At illa dixit: Non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi vas unum olei. Et dixit Elisaeus: Vade, pete tibi vasa deforis ab omnibus commorantibus tecum vasa copiosa; et introibis, et claudes ostium ad te et ad filios tuos, et implebis vasa oleo, et reddes debitunt (IV Reg. IV, 1-4). Elisaeus enim per veri Baptismi liniamenta operatus est. Nam quia tuum non comprobo, ideo tuos fideles exsufflo.

CATH. respondit: Omnes enim hoc faciunt, quod et tu; omnes fideles exsufflant, dum unicum Baptismi sibi vindicant sacramentum. Talem cum inveneris, non capies, non tenebis, non isto vinculo colligabis; sed agnito signo piratico, ut tecum artem peragat, securum abire permittis.

CAPUT XXI.--FULGENTIUS dixit: Absit ut abire permittam: quoniam Deus dixit, Compelle omnes introire, ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23). Qui omnes dixit, nullum excepit.

AUGUSTINUS respondit: Quid ergo facies?

FULG. dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam.

AUG. respondit: In quo? Numquid Christum qui a Patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis?

FULG. dixit: Dicam quod in paucis constet.

AUG. respondit: Quid si et ejus paucos habebit? Omnes enim in comparatione Catholicae paucos habent.

FULG. dixit: Ostendam quoniam haec est vera quae persecutionem patitur, non quae facit.

AUG. respondit: Quid si et ejus persecutionem omnino non fecit.

FULG. dixit: Insinuabo secundum Apostolum, quod Ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat (Ephes. V, 27).

AUG. respondit: Continuo probabitur habere. Scriptum est enim, Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus super terram (Job XIV, 4, 5). Sed quid pluribus? quolibet ingenio capies, et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui Spiritum sanctum in corde credentis exstinxit?

CAPUT XXII.--FULG. dixit: Distringo illum, exsufflo, et in remissione peccatorum vera aqua baptizo.

AUG. respondit: Quomodo ejus peccata dimittis, cum scriptum sit, blasphemiam Spiritus sancti in saeculum dimitti non posse (Matth. XII, 32)? Sed hunc omittamus, alterum videamus. Dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti: Quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? Aut si juri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum? Respondebit et iste Maximianista, Quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaveris esse concessum? Christianos enim meos et clericos extra Ecclesiam tuam baptizatos vel ordinatos absque ulla demutatione Baptismi vel honoris in integro recepisti; quod ubi Marcellini gestis objectum est, refellere nullatenus valuisti.

Item AUG. respondit: Si justus es, cur sententia tua diversa est? Cur Maximianistas suscipis, et meos fideles exsufflas?

FULG. dixit: Quia ille meus erat.

AUG. respondit: Et tu meus eras; cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et implacabilis perseveras?

CAPUT XXIII.--FULG. dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter vindicatur.

AUG. respondit: Quid ergo, Baptisma pro vindicta ponis, et quod ad salutem promittitur, a te pro poena tribuitur? Si in Baptismo non delicta donas, sed peccata castigas; si in aqua non liberas, sed flagellas; piratam te esse aperte demonstras: et tamen quid plus peccavi? quid feci?

FULG. dixit: Codices tradidisti, et idolis immolasti.

AUG. respondit: Doce; non feci, facta tua mihi supponis.

FULG. dixit: Pater tuus fecit.

AUG. respondit: Ego patrem nescio nisi Deum. Scriptum est enim, Nolite vobis patrem vocare super terram; unus est enim Pater vester coelestis (Id. XXIII, 9).

FULG. dixit: Patrem tuum dico Caecilianum: ipse tradidit, ipse thurificavit, ipse omnia mala commisit.

AUG. respondit: Lege quis illum accusavit, quis convicit, quis coram positum condemnavit. Esto, fecit quod non fecit: numquid filius pro patre damnabitur, cum scriptum sit, Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 4) ?

FULG. dixit: Tu filius ejus non quidem tradidisti, sed nobis persecutionem fecisti.

AUG. respondit: Equidem non feci, credo tamen quod mei facere potuerint. Quaere causam quare: quid, si merebamini? Non enim malos persequi peccatum est; nam et sanctos et sanctum sanctorum Dominum malos legimus persecutos: daemones namque persecutionem Domini non ferentes, clamabant, Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? venisti perdere nos (Marc. I, 24)? Et Paulus Elimam magum ultus est caecitate (Act. XIII, 11), et blasphemum hominem tradidit satanae (I Tim. I, 20). Et Petrus Ananiam et Saphiram ejus uxorem mendaces occidit (Act. V, 1-10): et Simonem Magum tamdiu persecutus est, donec morte perimeret. Sed et David in persona Christi clamat et dicit: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant: affligam illos, nec poterunt stare (Psal. XVII, 38, 39). Non igitur omnis qui persecutionem passus est, justus continuo putandus est: sed qui propter justitiam passus est, ille profecto beatus est, dicente Petro, Quae enim gloria est, si peccantes colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum (I Petr. II, 20).

CAPUT XXIV.--FULG. dixit: Sancti quos memoras, edicta judicum saecularium non meruerunt, quod vestri fecerunt.

AUG. respondit: Licet, an non licet? Si licet, de licito murmurare non decet: si non licet, tuum crimen emenda, dum licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, auctoritatibus judicum saecularium, et adminiculis ordinum virorum, et exsecutione militum diversorum, institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis depulisses. Qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas?

CAPUT XXV.--FULG. dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus, ut verae Ecclesiae redderemus.

AUG. respondit: Hoc et nostri fecerunt vobis, suis schismaticis tulerunt, et matri Catholicae reddiderunt. Quod vestri fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis Christi.

CAPUT XXVI.--FULG. dixit: Vos estis schismatici, qui et thurificastis et codices tradidistis.

AUG. respondit: Efficiamur infirmis infirmi, ut infirmos lucrifaciamus. Video quod fieri non potest: pars Donati totum Christi corpus devicit; angulus Africanus orbem terrarum exclusit; gens una universas gentes adduxit; sarmentum de vite praecidit, et ramusculos arborum amputavit. Saltem priorum tuorum circa nos constitutas servares leges; non rebaptizares, sed per poenitentiam errantium, ut aestimas, animas liberares. Relege decisa patrum tuorum, et vide quid de traditoribus, murificatis et schismaticis, cum adversus Caecilianum Carthaginem conspirati venissent, fieri oportere decreverunt. Marcianus vester inter caeteros talem sententiam protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant non improbant: In Evangelio suo, inquit, Dominus ait: « Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omnem palmitem in me non afferentem fructum, excidet et projiciet; et omnem manentem in me et fructum ferentem, purgat illum » (Joan. XV, 1, 2). Sicut ergo palmites infructuosi amputati projiciuntur; ita thurificati, traditores, et qui in schismate a traditoribus ordinantur, manere in Ecclesia Dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per poenitentiam reconcilientur. Unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato non communicare oportet. Haec est patrum tuorum fixa sententia. Ecce, quod absit, nos tradidimus, nos thurificavimus, nos schismata commisimus; cur transgredimini mandatum seniorum, ut vestras traditiones statuatis? Sicut palmites, inquit, infructuosi amputati projiciuntur; ita thurificati, traditores, et qui in schismate a traditoribus ordinantur, manere in Ecclesia Dei non possunt, nisi cognita ululatu suo per poenitentiam reconcilientur: per poenitentiam, non per tinctionem. Si dignaris, vel tui te principes vincant, aut illorum confirma decreta, et tua depone figmenta: aut si tua vis valere statuta, illos errasse pronuntia. Apud nos veritas regnat, cur traditio vestra discordat? Salvator in Evangelio sic ait: Omne regnum in se ipsum divisum non stabit, sed desolabitur (Matth. XII, 25).