Jump to content

Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem
Saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1             EPISTOLA 207

Scripta ca. a. 421422.

Aug. Claudio episcopo transmittens ipsi libros contra Iulianum exaratos.

BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Iuliani quattuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea, quae respondeo, potissimum tu legens iudices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quattuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat; quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adiungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur; unde videri poterit Iuliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quattuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Iuliano; sed ei potius qui de libris eius illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quattuor libris suis refellisse iactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adiutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum 1; et scio te, ut id implerem, orasse pro me, et pro iis quibus huiuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo iam responsionem meam, cuius principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.

1 - Apoc 19, 18.

2             LIBER PRIMUS

 

Laetatio et contristatio Augustini ob contumelias Iuliani.

  1. 1. Contumelias tuas et verba maledica, Iuliane, quae ardens iracundia libris quattuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meae cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem contemnat sive exsultationis suae materiam, sive maeroris? Nam unde partim laetamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio. Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in caelis 1. Et rursus mei causa moeroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 2 Sed haec pro tuo dogmate, quod veritatem putas, etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quae dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.

Quattuor libri Iuliani contra unum Augustini.

  1. 2. Primum abs te quaero, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quattuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in praetereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam paucaipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quae velut infirmiora existimans, quattuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu posternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium ceterorum, quae attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicati, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.

Distributio disputationis.

  1. 3. Nunc ergo quia video te veritate desertum, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiae catholicae doctoribus nomine Manichaeorum intolerabilem facere non cuncteris iniuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega iaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adiuvas Manichaeorum damnabilem et nefandae impietatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quaestione catholicam tenuisse veritatem, defendam contra te, Deo adiuvante, et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adiuvet Manichaeos.

Controversia inter Augustinum et Iulianum quae sit.

  1. 4. Primam itaque partem distributionis meae, quemadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quattuor tuis iactas, ista vertitur quaestio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa christianae fidei subvertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum est ut De nuptiis et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quattuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, et ad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichaeae pestis horrorem; quasi malum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam Iovinianus, negans Mariae sanctae virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret: tamquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate diceremus exortum. Sed in adiutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Iovinianus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse post partum, et ex illa tamen verum Christi corpus exortum: sic spernent vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debiti liberatorem credere parvulorum.

Testimonia Patrum de obligatione peccati originalis: Irenaeus episcopus.

  1. 5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere;si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdunensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit; iste ait: "Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno martyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se et vivificavit mortuos" 3. Item idem ipse: "Quemadmodum adstrictum est - inquit - morti genus humanum per virginem solvatur per virginem, aequa lance disposita, virginalis inoboedientia per virginalem oboedientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbae, vinculis illis resoluti sumus, per quae alligati eramus morti" 4. Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, per quam sanatur plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?

Beatissimus martyr et episcopus Cyprianus.

  1. 6. Multo autem apertius de eadem fide beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: "Si homines - inquit - impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et maiores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata" 5.

Reticius Gallus episcopus.

  1. 7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo praesidente, cum aliis iudex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum episcopum Ecclesiae Carthaginiensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus est: "Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus" 6. Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus haec ruinosam construere novitatem!

Olympius Hispanus episcopus.

  1. 8. Olympius Hispanus episcopus, vir magnae inEcclesia et in Christo gloriae, in quodam sermone ecclesiastico: "Si fides - inquit - umquam in terris incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quae signata deseruit, numquam protoplasti mortifera transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur" 7. Habesne aliquid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non etiam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt 8, uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.

Hilarius Ecclesiae Catholicae acerrimus defensor.

  1. 9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiae catholicae adversus haereticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: "Ergo cum missus est - inquit - in similitudine carnis peccati 9, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine" 10. Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id venisset quod scriptum est: "Vivet anima mea et laudabit te 11; Vivere se - inquit - in hac vita non reputat; quippe qui dixerat: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea" 12. Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum" 13. Sentisne quid audias? Quaerisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari.

Beatus Ambrosius, cuius virtutes praedicat orbis Romanus.

  1. 10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem: in Christo enim Iesu per Evangelium ipse me genuit 14, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cuius pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus. Hic vir cum secundum Lucam exponeret Evangelium: "Iordanis - inquit - conversus est retrorsum 15; significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur" 16. Rursus idem ipse in eodem opere: "Non enim virilis coitus - inquit - vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit solus est enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit" 17. Etemquein eodem ipso: "Omnes -inquit - in Adam morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 18. Illius igitur culpa, mors omnium est" 19. Alio item loco in eodem Evangelio: "Cave ergo - inquit - ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati caelesti custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset" 20. Rursus in opere ipso, alio loco: "Fuit - inquit - Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt 21. Rursus idem ipse in Apologia prophetae David: "Antequam nascimur - inquit - maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. Non expressit - inquit - utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hic declaravit, utrum in delictis suis mater pariat, an iam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intellegendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu; et si nec unius dici infans sine peccato 22, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur 23. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium" 24. Idem ipse in Expositione libri Tobiae: "Quis iste - inquit - peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum, obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum?" 25. Rursus in eodem: "Diabolus - inquit - Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret hereditatem" 26. Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi: "Alia est - inquit - iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam hereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus" 27.

Ambrosium cum Augustino criminatur Iulianus.

  1. 11. I nunc, et mihi obice originale peccatum: dissimula ab istis, finge te nescire quid dicant; et sanctae Ecclesiae tot tantisque doctoribus, qui vita optime gesta debellatisque suorum temporum erroribus, gloriosissime de hoc saeculo antequam vos ebulliretis exierunt, velut eis non visis, in me impetum faciens, et velut nesciens quod illi sub meo nomine lacerentur, tamquam securus insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiae, sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec lumina civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter debuisti; crederem te, inquam, hoc tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro,cui te respondisse vel existimas, vel existimari cupis, apertissimum testimonium de sancti Ambrosii disputatione posuissem 28. An ibi non legisti, quod cum Christi nativitatem de Virginis partu supra dictus insinuaret episcopus: "Ideo - inquit - et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax 29, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam huiusmodi conceptionis" 30. Si haec ibi verba venerandi Ambrosii non legisti, quomodo redarguendum librum, in quo ea sunt posita, suscepisti? Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum in me primitus carpis? Quid nomen dilaniare niteris meum, et Ambrosium facis tacito eius nomine Manichaeum?

Iulianus paterne admonetur.

  1. 12. Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustineam, cernis cum quibus mihi sit causa communis, quam nulla consideratione sobria pulsare calumniis et expugnare conaris? Cernis quam tini perniciosum sit, tam horribile crimen obicere talibus; et quam mihi gloriosum, quodlibet crimen audire cum talibus? Si cernis, cerne, et tandem tace: Pelagianam linguam tot linguis catholicis deprime, tot venerandis oribus proterva ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut Polemo ex antelucano convivio temulentus intrasses, non tanta quanta in isto coetu tot sanctorum deberes verecondia coerceri. Hic enim certe tanto maior debet esse verecundia, quanto verior addiscitur sapientia. Tanto amplius reverendi sunt tot memorabilium episcoporum quam unius Xenocratis vultus, quanto Platone Xenocratis doctore, doctor istorum maior est Christus. Ego certe beatae memoriale Memoris patris tui non immemor, qui mecum non pravam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi carissimum fecerat, cum te viderem in libris tuis non antelucano convivio temulentum, sed insano convicio turbulentum, introduxi te sedandum atque sanandum, non in alicuius philosophi auditorium, sed in sanctorum patrum pacificum honorandumque conventum. Sit operare pretium, obsecro te, aspice illos quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter dicentes tibi: Itane nos, fili Iuliane, Manichaei sumus? Rogo, quid respondebis? Quibus eos oculis intueberis? Quae tibi argumenta succurrent? Quae Aristotelis categoriae, quibus, ut in nos velut artifex disputator insilias, videri appetis elimatus? Quae tuorum argumentorum vel acies vitrea, vel plumbei pugiones in illorum conspectu exseri audebunt? Quae abs te arma non fugient nudumque destituent? An forte dicturuses, neminem illorum te in isto crimine nominasse? Et quid facies, cum tibi dixerint: Tolerabilius dente maledico nomina concideres nostra quam fidem nostram, cuius merito in caelo nomina ipsa scripta sunt nostra? An forte dices eis: Nec fidem vestram ullo tali crimine violavi? Sed qua confidentia id dicere audebis, homo qui dicis Manichaeum esse sensum, confiteri ex Adam trahere nascentes originale peccatum; quod isti confessi atque professi sunt quod in Christi Ecclesia suorum rudimentorum tempore didicerunt, quod Christi Ecclesiam suorum honorum tempore docuerunt, qui per Spiritum Sanctum tam multa peccata omnibus quos baptizare potuerunt, tam multis parvulis sola originaria remiserunt? Iterum te admoneo, iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiae catholicae defensores atque doctores: vide quibus tam gravem tamque nefariam irrogaris iniuriam.

Epistolae beati Innocentii Apostolicae sedis antistitis

  1. 13. An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiae sunt omnes, nec ullus est in eis commemoratus a nobis Orientis episcopus? Quid ergo faciemus, cum illi Graeci sint, nos Latini? Puto tibi eam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cui Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium si audire voluisses, iam tunc periculosam iuventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum ceteris tenet perseveranter Ecclesia? Et tamen eius successorem (Zosimum) crimine praevaricationis accusas, quia doctrinae apostolicae et sui decessoris sententiae noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnatoris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conventum, si tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam veramque sententiam: qui omne praeteritum vitium, primi scilicet hominis, qui libero arbitrio est in profunda demersus, Christum dixit sui lavacro purgasse Baptismatis 31; qui denique parvulos definivit 32, nisi manducaverint carnem Filii hominis, vitam prorsus habere non posse 33. Huic responde, immo ipsi Domino, cuius ille antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum a nascentibus originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere Manichaeum?

Una fides Occidentalis et Orientalis Ecclesiae.

  1. 14. Non est ergo cur provoces ad Orientis antistites; quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista una est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra generavit, occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre, quod in ea non invenisti, quando in eius membra venisti? Immo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti? Nam peccatum originale, quod in aliorum perniciem parvulorum negas, quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum. Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum, etiam tu quamvis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisti; et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es, ut a potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi 34. O fili male ex Adam nate, sed bene in Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, tuae matri conaris auferre. Numquid Manichaea fuit, quando isto modo te peperit, quo modo iam non vis ut pariat, et ingeris ei nativitatis opprobria, ut in ea ceteris claudas, ex quibus ipse natus es, viscera pietatis? Dividis ei nomen viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo Christus sit, ad maiores autem Christus lesus; quia scilicet Iesus Salvator interpretatur; quod eum parvulis esse non vultis, qui nihil eos habere, unde illos salvos faciat, praedicatis.

Testimonia episcoporum Orientalium de peccato originali: Gregorius Nazianzenus.

  1. 15. Sed non tibi deerit magni nominis et fama celeberrima illustris episcopus etiam de partibus Orientis, cuius eloquia ingentis merito gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem patiatur invidiam: dum tamen cum eis contra novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et ipse sententiam. Audi ergo quid dicat: "Imago - inquit - Dei labem corporeae inundationis expurget, et coniunctam sibi carnem verbi Dei sublevet pennis. Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem huiuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus, post praesentem emendationem, et melius fuisset non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis permanere". Itemque idem ipse: "Sicut in Adam omnes - inquit - mortui sumus, ita et in Christo omnes vivificemur. Cum Christo ergo nascamur, et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei in mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem: ut sicut ex bonis ad tristia devoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quos gustus ligni vetiti condamnavit,Christi crux gratia largiore iustificet" 35. Idem rursus: "Venerare - inquit - nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad paradisum patefactus est" 36. Itemque alibi de Baptismo loquens: "Persuadeat - inquit - tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse introire in regnum caelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu 37. Per hunc primae nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae" 38. Numquid et istum Manichaei sapere vel iacere venena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno ore, una fide idipsum dicere, et hanc esse catholicam fidem non dissonante contestatione firmatam.
  2. Basilii testimonium contra peccatum originale ab Iuliano illatum.
  3. 16. An tibi parva in uno Gregorio episcoporum orientalium videtur auctoritas? Est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide christiana omnibus notissima diceret, nec illi eum tam clarum haberent atque venerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula notissimae veritatis agnoscerent. Sed si vis addimus huic et sanctum Basilium, immo velis nolis addendus est, maxime quia et tu de libro eius, quem scripsit adversus Manichaeos, in quarto volumine huius operis tui aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam peccati originalis per unum intrantis in mundum, et per omnes homines transeuntis omnino non pertinet. Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur, habens suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichaei. Dicit ergo: "Non esse substantiam, sed conversationem, quae de sola voluntate contingat", non his qui contagium mortis antiquae prima nativitate traxerunt, sed "iis qui aegritudinem conversationis de voluntate propria collegerunt", id est, iam maioribus ratione utentibus et arbitrio voluntatis. "Hanc conversationem ex accidenti venientem facillime - dicit - posse ab aegrotantium voluntate separari". Dicit etiam: "si evenisset malum, ita ut non valeret ulterius a voluntate removeri, id est, quamvis accidisset, si ita accidisset ut separari ulterius a voluntate non valeret; merito dici posset, substantiale quidem malum non esse, sed ipsam substantiam sine malitia quae accidit, iam esse non posse. Si autem accessit - inquit - et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem; facile potest malum a substantia separari, ut et subiecta voluntati substantia munda possit per omnia possideri, ita ut nullius mali vel signa remaneant" 39. Ista ita recte dixit sanctus Basilius, ut etiam de ipso malo, quod per Adam intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, bene possit intellegi; quia et ipsum accessit naturae humanae. Non enim sic erat primitus condita; et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem, sive mulieris quae a serpente seducta est, sive viri eius qui seductae ad peccandum consensit uxori. Sed quod ait: "Facile posse malum a voluntate vel a substantia separari", non humanae facile est voluntati, sed misericordiae Dei. Quod adversus Manichaeos utique sufficit, qui putant esse impossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam vel naturam, malum a se posse facile separare; sed "ab ea posse facile separari": sic verba sua librans, ut et Manichaeos, contra quos agebat, refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Evangelium facile est, quod hominibus impossibile est 40, malum quod nobis accidit, vel ex primi hominis, vel ex nostra insuper voluntate, ita suae gratiae largitate consumet, "ut subiecta substantia voluntati", quemadmodum commemorasti dixisse Basilium, "munda possit per omnia possideri, sic" omnino, "ut nullius mali vel signa remaneant". Fiet hoc, et ipsa spes est indubitata fidelium. Sed quando perficiatur, in promptu est catholicae fidei. Tunc enim dicetur novissimae inimicae morti: Ubi est contentio tua? ubi est aculeus tuus 41?

Alterum testimonium ex eodem Basilii libro petitum.

  1. 17. Item quod commemoras dixisse Basilium: "Si castitas virtus est, corpus vero substantialiter malum esset, impossibile erat castum corpus inveniri; quia corpus turpitudinis, virtutis non fieret corpus; cum autem sanctificatur, virtutis efficitur, et ita communicat virtus corpori corpusque virtuti, per quam et templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile utique erat castitatem in corporibus inveniri: tumque demum naturae corporum possemus malum substantiale deputare. Si vero usque eo corporis merita processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale indumentum pudicitiae suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac fieret thalamus Filii Dei, ut venientes Pater et Filius habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et ridendus Manichaei sermo convincitur?" quid potuit dici verius et catholicae regulae congruentius? Dictum est enim adversus Manichaeos, putantes atque affirmantes, de gente tenebrarum, quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam, habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia mala: non adversus eos, qui tenentes veram et vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et aggravare animam confitentur 42; sed nec tale primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper futurum, sed incorruptione atque immortalitate mutandum, et nunc iam esse incipere templum Dei, coniugali, vel viduali, vel etiam virginali pudicitia decoratum: quando etsi caro concupiscit adversus spiritum 43, sic tamen spiritus concupiscit adversus carnem,ut nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis arma peccato 44.

Basilii testimonium pro peccato originali.

  1. 18. Sed audi quod ad rem praesentem spectat, quid de peccato primi hominis ad nos etiam pertinente dicat iste sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de graeco. In sermone de Ieiunio: "Ieiunium - inquit - in paradiso lege constitutum est. Primum enim mandatum accepit Adam: A ligno sciendi bonum et malum non manducabitis 45. Non manducabitis autem, ieiunium est, et legis constitutionis initium. Si ieiunasset a ligno Eva, non isto indigeremus ieiunio. Non enim opus habent valentes medico, sed male habentes 46. Aegrotavimus per peccatum, sanemur per paenitentiam. Paenitentia vero sine ieiunio vacua est. Maledicta terra spinas et tribulos pariet 47. Constristari ordinatus es, numquid deliciari?". Et paulo post in eodem sermone, idem ipse: "Quia non ieiunavimus - inquit - decidimus de paradiso. Ieiunemus ergo, ut ad eum redeamus" 48. Haec atque huiusmodi alia sancti Basilii si legisses, vel si lecta fideliter considerare voluisses, numquam profecto de litteris eius ad offundendas nebulas ignorantibus, ea quae nihil ad quaestionem quae inter nos vertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non indigeremus ieiunio, si homo ieiunii legem non fuisset in paradisi felicitate transgressus; et negas peccato illorum hominum obnoxios ceteros nasci. Audis adiunctum: "Non enim sani indigent medico"; et negas nos sanitatem, in qua creati sumus, peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata est in primum hominem peccatorem: Spinas et tribulos terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli tunc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere?

Fides episcoporum Orientalium, qui in Diospolitanam Synodum convenerunt.

  1. 19. Quid hinc plura? Vide iam utrum sufficiant tibi ex Orientis partibus duo isti tam insignes viri, et tam clara praediti sanctitate, et, sicut fertur, etiam carne germani. Sed dic non sufficere. Habemus alios orientales episcopos quattuordecim, Eulogium, Ioannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Iovinum, Eleutherium, Clematium, quos uno loco simul inventos in istum consessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio iudices praesederunt, eumque ut homines, nulloex altera parte urgente adversario putantes catholicum, tamquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, "quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam"; nullo modo inde nisi damnatus exisset. Quid enim vobis prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte nescio cuius perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant, et clara luceant? Quis enim non videat, quomodo ista illi iudices accipere potuerunt, scilicet secundum catholicam fidem, quae ubique parvulos exorcizando et exsufflando de potestate eruit tenebrarum; non sicut exponuntur, vel potius componuntur a vobis? Et tamen dicere potuistis: "Adae peccatum non propagatione, sed imitatione laesisse genus humanum; et infantes nuper natos non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante peccatum, quod ille praecepti capax fuerit, isti adhuc non sint". His nebulis illud iudicium se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc nefas toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos irrisos esse ridetis. Sed numquid, "infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", ulla calliditate in aliud detorquere, vel ullis foliis ficulneis operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non potuit apud catholicos iudices nisi damnare Pelagius: et quod sentiebat, damnavit coram hominibus, damnari metuens ab hominibus. Nam si hoc non sentitis, nobis utique consentitisi. Sed quia nobis non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc orientales vos iudices damnant, a quibus Pelagius damnari timens, eos qui sentiunt ista damnavit, cum eis quos damnavit profecto damnandus, quia id quod negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis eius anathematur, in litteris eius invenitur. Sed nunc cum illo non ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est? Ecce adsunt tot iudices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quae apud eos sunt habita. Legitur obiectum esse Pelagio: "Quod dicat infantes etiam non baptizatos habere vitam aeternam". Legitur Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt: neque enim illos iudices aliter potuisset evadere. Nunc ipse quid dicis? Habebunt vitam aeternam parvuli, etiamsi non baptizati ex hac vita emigraverint, an non habebunt? Si dixeris: Habebunt; Pelagii tui te verba damnabunt, et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris: Non habebunt; quaero qua causa innocens imago Dei vitae privatione punietur; si nullum peccatum ex humana propagatione contrahitur. Si vero contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoc sentiunt, a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc se sentire finxisset?

Occidentis et Orientis episcopi omnes uno eodemque modo credunt.

  1. 20. Tu interitn habes in conspectu, non solum Occidentis, verum etiam Orientis episcopos. Nam qui nobis deesse videbantur, plures Orientis invenimus. Omnes uno eodemque modo credunt, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt 49; qui modus hic est, ut peccato illius unius hominis primi omnes nasci credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus abs te dicitur: istos aspice, istis erubesce, istis parce, vel tibi potius, ne rector et habitator illorum tibi forte non parcat. Si autem istos Manichaeos esse non dicis, nec me poteris invenire cur dicas. Neque enim me ob aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis, cui omnes carnalis nativitas obligavit, nec inde quemquam nisi spiritalis nativitas solvit, quod credunt credo, quod tenent teneo, quod docent doceo, quod praedicant praedico. Istis cede, et non me caedes; acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo, si mihi per eos fieri non vis amicus, saltem peto, ne per me illorum efficiaris inimicus. Sed quomodo non efficieris, si in isto errore permanseris? Quanto ergo melius, ut his accedas, ab illo recedes. Tantumne apud te possunt Pelagius et Caelestius, ut a solis ortu usque ad occasum tot ac tantos catholicae fidei doctores et defensores, antiquos et nostrae aetati contiguos dormientes et manentes, non solum deserere, verum etiam Manichaeos audeas appellare? Miror si hoc aliquando ex tuo poterit ore procedere, quod te tamen clamore pravitas tui compellit erroris. Sed mirum si in facie hominis tantum intervallum est inter frontem et linguam, ut in hac causa frons non comprimat linguam.

Testimonium S. Ioannis Crysostomi ex homilia Ad neophitos.

  1. 21. Sed quid mussites, novi. Dic iam, dic, audiamus. In extremo tui operis de quo nunc agimus, id est, in quarti libri parte novissima, "Sanctus Ioannes - inquis - Constantinopolitanus negat esse in parvulis originale peccatum. In ea quippe homilia, quam de baptizatis habuit: Benedictus - inquit -, Deus qui fecit mirabilia solus, qui fecit universa, et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives Ecclesiae sunt qui fuerunt in peregrinationis errore, et iustitiae in sorte versantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti: non tantum sancti, sed et iusti: non solum iusti, sed et filii: non solum filii, sed et heredes: non solum heredes, sed et fratres Christi: nec tantum fratres Christi, sed et coheredes: non solum coheredes, sed et membra: non tantum membra, sed et templum: non tantum templum, sed et organa Spiritus. Vides quot sunt Baptismatis largitates: et nonnulli deputant caelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computavimus decem. Hac de causa etiam infantes baptizamus; cum non sint coinquinati peccato, ut eis addatur sanctitas, iustitia, adoptio, hereditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint" 50.

Recta interpretatio sententiae S. Ioannis Cr.

  1. 22. Itane ista verba sancti Ioannis episcopi audes tamquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum concordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes, de Baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginiensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in christiana fide vult labefactare quod scriptum est: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 51; totum quod in Christum credimus auferre molitur. Omnino et parvulorum salvator est Christus; omnino, nisi ab illo redimantur, peribunt, quoniam sine carne eius et sanguine vitam habere non possunt. Hoc sensit, hoc credidit, hoc didicit, hoc docuit et Ioannes. Sed tu eius verba in vestrum dogma convertis. Peccata dixit parvulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes merito nuncupamus, secundum id quod ait Apostolus, nondum natos nihil egisse boni sive mali 52; non secundum id quod ait: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi 53. Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de parvulis quod Ioannes: quandoquidem ait, "quod infans natus nihil peccaverit, et quod ei remittantur non propria, sed aliena peccata" 54. Comparans ergo eos Ioannes maioribus, quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo, dixit illos "non habere peccata"; non sicut verba eius ipse posuisti, "non coinquinatos esse peccato", dum vis utique intellegi, non eos peccato primi hominis inquinatos. Verum hoc non tibi tribuerim, sed interpreti: quamquam in aliis codicibus eamdem interpretationem habentibus, non "peccato", sed "peccatis" legatur. Unde miror si non aliquis ex numero vestro singularem maluit numerum scribere, ut illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 55. Ibiquippe unum, non nisi delictum vult intellegi; quo nolentes credi parvulos inquinatos, non eos peccata non habere, quod ait Ioannes, ne intellegerentur propria; vel peccatis, sicut habet in aliis codicibus eadem interpretatio, sed "peccato non inquinatos" dicere maluistis, ut unum primi hominis peccatum veniret in mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic vel scriptoris error, vel varietas putetur interpretis. Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: quod est latine: "Ideo et, infantes baptizamus, quamvis peccata non habentes". Vides certe non ab eo dictum esse "parvulos non coinquinatos esse peccato", sive "peccatis"; sed, "non habere peccata": Intellege propria, et nulla contentio est. At inquies: Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intellegi arbitrabatur, tali questione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur?

Apostrophe S. Ioannis Cr.

  1. 23. Nam vis audire quid etiam ipse de hac re apertissime dixerit? Ecce etiam ipsum numero illi adiungo sanctorum. Ecce inter meos testes, vel inter nostros constituo iudices, quem putasti patronum tuum. Ecce et ipsum dicturus es Manichaeum. Ingredere, sancte Ioannes, ingredere, et conside cum fratribus tuis, a quibus te nulla ratio et nulla temptatio separavit. Opus est et tua, et maxime tua sententia: quoniam in tuis litteris iste iuvenis invenisse se putat, unde tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur percellere et evacuare sententias. Quod si vere tale aliquid invenisset, et quod ipse sentit, te sentire claruisset; numquam te unum, pace tua dixerim, tot et talibus praeferre in ea causa possemus, de qua numquam fides christiana et Ecclesia catholica variavit. Sed absit ut tu aliud saperes, et in ea tam praecipuus emineres. Dic ergo et tu aliquid, unde iste iuvenis confundatur et revereatur, quia quaerit maculam meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid sentias demonstravero, quaesiturus est et tuam. Dicit enim sensum esse Manichaeum, credere parvulos indigentes esse Christi liberatoris auxilio, ut a damnatione liberentur, qua ex peccato primi hominis obligati sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognoverit, aut ipse se corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen obiciet Manichaei. Sed ut conferamus ei verum beneficium, falsum eius non curemus opprobrium.

Ioannis Cr. testimonia pro peccato originali.

  1. 24. Audi iam, Iuliane, quid etiam Ioannes cum ceteris catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens: "Quando enim Adam peccavit - inquit - illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnavit, de maerore poenas luebat" 56. Item de resuscitatione Lazari: "Flebat Christus - inquit -cur usque ad hoc mortalitas deliquisset, ut excussa de perennitatibus inferos adamaret. Flebat Christus, quod eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales" 57. Quid dici posset expressius? Quid ad ista respondes? Si Adam grandi peccato suo omne genus humanum in commune damnavit, numquid nisi damnatus parvulus nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa de perennitatibus mortalitas inferos adamasse; quis mortalium non ad istam culpam casumque pertineat, quo cecidit primus homo de vitae perennitate, quam si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui immortales esse poterant, fecit esse mortales; unde etiam parvuli moriuntur, si obnoxii peccato primi illius hominis non sunt? Numquid ergo, nisi per eum in quo omnes vivificabuntur, etiam parvuli de regno mortis eruuntur?

Ex homilia 9 Ad neophitos in Genesim.

  1. 25. Tractat idem Ioannes in sermone quodam huiusmodi quaestionem, cur bestiae vel laedant homines, vel interimant, cum sententia Domini manifesta sit, qua eas homini subdidit, ut earum habeat potestatem 58. Quam quaestionem sic solvit, ut dicat, ante peccatum omnes bestias hominis fuisse subiectas; quod autem nunc hominibus nocent, poenam primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid tamen inde oportet ut ponam. "Timemus - inquit - bestias, et pavemus: non contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res erant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subiciebantur domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto et ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, videre quid eas vocaret, et non resiluit Adam tamquam timens". Et paulo post: "Hoc unum - inquit - signum, quod non fuerint homini ab initio terribiles bestiae; secundum aliud isto manifestius, quae fuit ad mulierem per serpentem disputatio. Si enim essent terribiles hominibus bestiae, non utique mulier viso serpente mansisset; non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad ipsum et expavisset et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat, et non timet. Nondum enim erat timor iste: sed quia peccatum ingressum est, ablata sunt ea quae honoris erant". Itemque post paululum: "Quamdiu quidem - inquit - habebat ad Deum fiduciam, terribilis bestiis erat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum suorum iam pavet. Quod si hoc non est - inquit - tu mihi ostende, ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiae: sed non habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; et hoc tutelae Domini est. Si enim mandato quod datum est, moto ab homine et soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset immobilis, non facile resurrexisset" 59.Nempe manifestum est, sanctum Ioannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum hominem ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum, quandoquidem omnibus terror communis est bestiarum: quae utique nec infantibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Ioannis, nullo modo laederent, sive terrerent, nisi essent veteris illius peccati obligatione constricti.

Ex bomilia Ad neophitos.

  1. 26. Dic Iuliane, dic etiam istum (quid enim iam dubitas dicere?) Manichaeum, qui tantam naturae, cuius innocentiam defenditis, fecit iniuriam, et propagationem damnationis asseruit. Immo vero cohibe te ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; et aliquando intellege, quomodo potuerit dicere Ioannes, parvulos non habere peccata; non quod peccato primorum hominum non teneantur obstricti sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem in eadem ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti: aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit praeterire: aut si praeterire non potuit, miror cur te non correxerit; si tamen aliquid apud te valet Ioannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco eius quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua manendum putasti; utquid inde verba quaelibet inseruisti operi tuo? An forte ut nos totum legere commoneres, et invenire unde tuas deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid enim apertius, quam id quod ibi dixit: "Venit semel Christus, et paternis nos cautionibus invenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accrevit " 60? Audisne hominem in fide catholica et eruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod hereditarium nobis inhaesit, ab eis debitis, quorum per nostra peccata fenus accrevit? Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur, qui nondum propria debita contraxerunt, nec tamen a paterno chirographo immunes esse potuerunt? Verba quippe eius non interpretata sic leguntur in graeco:

 

Quae verbum e verbo interpretata sic se habent: "Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium induxit debiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis". Numquid contentus fuit dicere: "paternum chirographum"; nisi adderet: "nostrum"? Ut sciremus, antequam fenus peccatis nostris posterioribus augeremus, iam illius chirographi paterni ad nos debitum pertinere.

Ex bomilia 10 in Epistolam ad Romanos.

  1. 27. Lege etiam quemadmodum, exponat idem ipse vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 61. Ibi enim luce clarius in huius fidei catholicae veritate versatur. Quod totum, quia longum est huic operi intexere, pauca inde contingam. "Manifestum - inquit - quoniam, non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex Adae inoboedientia, hoc erat quod omnia contaminavit" 62. Et paulo post: "Regnavit - inquit - mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt 63. Quomodo regnavit? In similitudine transgressionis Adae, qui est forma futuri 64. Propterea et forma est Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem nobis omnibus condonavit" 65. Alio loco in eode, sermone: "Ut cum, tibi dixerit Iudaeus - inquit - quomodo unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere: Quemadmodum uno inoboediente Adam mundus damnatus est. Quamquam non sint aequalia gratia atque peccatum, neque paria sint mors atque vita, non aequalis Deus ac diabolus" 66. Item post paululum: "Sed non quemadmodum delictum - inquit - ita et gratia. Si enim unius delicto multi sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit 67. Quod enim, dicit - inquit - huiusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum unius hominis; gratia, et Dei gratia, et non solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum non amplius praevalebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam alium pro alio damnari, non valde videtur habere rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius magis et rationabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis hoc" 68. Itemque alibi in consequentibus: "Iudicium - inquit - ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 69. Hoc idem est - inquit - quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit peccatum. Sed etiam post illud introeuntia peccata" 70. Et paulo post de hoc ipso: "Quoniam ergo - inquit - plura introducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed etiam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem" 71. Et post paululum ait: "Primo enim dixit quoniam si unius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit salvare. Post haec autem ostendit - inquit - quoniam non illud solum, interfectum est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua: et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa iustitia est. Et non tantum solum profuit Christus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque magis" 72. Post haec in eodem cum de Baptismo ageret, interposuit verba Apostoli dicentis: "An ignoratis - inquit - fratres, quoniam quicumque inChristo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in morte 73. Quid est: In morte illius baptizati sumus? Ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus: nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit: Complantati morti; sed: similitudini mortis 74. Mors namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subiacet: sed haec quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera, et haec" 75.
  2. Ioannes longe est a sensu Pelagiano et catholice sentit.
  3. 28. Numquid dubitare iam poteris sanctum Ioannem tam longe esse a sensu vestro, quam non recedit a sensu catholico? Numquid in eius disputatione, qua exponit Apostoli locum huic quaestioni quae inter nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 76, et cetera quae connexa sunt, alicubi redolet quod vos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit esse omnia, et sic illud distinguit a ceteris postea commissis introductisque peccatis, quae vos dicitis ad imitationem, non ad propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per gratiam Christi dicat interfici? Nonne de Baptismate Apostoli verba, ubi ait: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus 77; sic exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptizatur in Christo, sicut carne est mortuus Christus; quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo peccato parvulus moritur, si originale non traxit? An forte non in morte Christi parvuli baptizantur? cum Apostolos non dixerit: Quidam; sed: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizantur Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne vos episcopus Ioannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Baptismum eis qui baptizantur in Christo, quod crux et sepulcrum fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intellegamus mortuos esse peccato? Ecce cui viro, quam magno christianae fidei atque huius catholici dogmatis defensori, voluisti vestrum dogma supponere, quasi dixerit: "parvulos primi hominis non inquinatos esse peccato"; cum dixerit: "eos non habere peccata": quae non eum intellegi nisi propria voluisse, eius tam multa testimonia tamque manifesta declarant.

Iulianus aut de fraude aut de imperitia reprehenditur.

  1. 29. Quid te igitur adiuvit, quod Ioannis Constantinopolitani tamquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum verbum quasi ab eo praetermissum, velut acuta calliditate captares, et totverborum eius quibus obruereris, tam ingentem tibi aggerem commoveres? In tantum improvidus et incautus, ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum de quo male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire potuisti, adverteres sanctum Ioannem Constantinopolitanum satis evidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam verba eius interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adiuvari, sequeris et dicis: "Cum igitur liquido clareat hanc sanam et veram esse sententiam, quam primo loco ratio, deinde Scripturarum munivit auctoritas, et quam sanctorum virorum semper celebravit eruditio, qui tamen veritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium et gloriam de eius suscepere consortium, nullum prudentum conturbet conspiratio perditorum". Haec verba tua quo proficiunt, nisi ut appareat, vel quomodo de hac causa scire neglexeris catholicorum sententias sermonesque doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude coneris circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam, qua negatis peccato primi hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum virorum semper celebravit eruditio? Non hoc istis tot tantorumque sanctorum et eruditorum, quae commemoravi, testimoniis indicatur: immo e contrario puto quod iam videas, quantum te opinio ista fefellerit; si tamen non dolo agis atque id ante iam noveras. Sed ut melius de te credam; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spiritali regeneratione solvuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus; muta iam istam mentem, obliviscere huius erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac tales patres Manichaeum iacularis opprobrium. Si nesciens hoc fecisti, cur non miseram respuis imperitiam? si sciens, cur non sacrilegam deponis audaciam?

Non Augustinus unus sed tot ac tanti sancti eruditique doctores Iuliano respondent.

  1. 30. Convinceris undique: luce clariora sunt testimonia tanta sanctorum. In quorum conventum te introduxerim conspice. Hic est Mediolanensis Ambrosius, quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione laudavit, ut diceret: "In libris eius praecipue fidem lucere Romanam, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, ita ut eius fidem et purissimum in Scripturis sensum reprehendere nec inimicus auderet". Hic est et Constantinopolitanus Ioannes, quem tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum in hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione posuisti. Hic est Basilius, cuius te verbis ad id quod nunc agitur non pertinentibus, putasti aliquid adiuvari. Hic sunt et ceteri, quorum te movere debeat tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico scribis: "conspiratio perditorum". In Ecclesia catholica doctrinae sanae studiis claruerunt; spiritalibusarmis muniti et accincti strenua contra haereticos bella gesserunt; perfuncti fideliter suae dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt. "Unum - dicis - egressum", me ipsum significans, "qui in se summam proelii sitam optat intellegi". Ecce non ego unus, sed tot ac tanti sancti eruditique doctores, tibi pro me vel mecum, proque omnium nostrum et tua ipsius, si sapis, salute respondent.

Non solum populi murmur Pelagianis opponitur

  1. 31. Non tibi, sicut calumniaris, "solum populi murmur opponimus": quamquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret, quia non est talis quaestio, quae possit etiam cognitionem fugere popularem. Divites et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, mares et feminae noverunt quid cuique aetati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Iesum, id est, etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, quo te introduxi, conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesiae sunt. Ex illo numero sunt, de quibus praedictum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram 78. Ex qua filii generati sunt, ut haec discerent; eius patres facti sunt, ut docerent.

Collectio sententiarum sanctorum doctorum pro peccato originali.

  1. 32. Quid est quod vos gaudere iactas, quod ista veritas, quam tu errorem putas, vel putari cupis, "de tanta moltitudine assertorem non potest invenire"? Quasi parva sit eius assertio, quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quorum aliquid etiam litterarum inveniri potest, illustrisque doctrina est; en adest assertorum eius memorabilis et venerabilis consessus atque consensus. Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tamquam vinculis alligati. Sanctu Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplasto in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter illius, qui venit in similitudine carnis peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est: Ego in iniquitatibus conceptus sum 79. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Iesum, nulla terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate sensisse. Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit, quod in eius vulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset. Dicit fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nec humanum, conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur; sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eva maculata obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut supplantaret virum, obligaret hereditatem. Dicit, Adam ita morsu vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere claudicemus. Dicit, per corporum viri et feminae commixtionem neminem expertem esse delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus, etiam huiusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bonis ad tristia devolutus, et vult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus ligni vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore iustificet. Dicit, venerandam esse nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit tibi sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare. Dicit postremo, nos de paradiso decidisse, quia non ieiunavimus, atque ut illo redeamus, praecipit ieiunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi, Eulogius, Ioannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Iovinus, Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non absolvimus, nisi quia damnavit eos qui dicunt parvulos etiamsi non baptizentur habere vitam aeternam. Iam tu responde, utrum Deus iustus nulli obnoxiam peccato imaginem suam privare vita possit aeterna.

Collectio sententiarum S. Ioannis Crysostomi.

  1. 33. Postremo sanctus episcopus Ioannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti: etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peecatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit; et quia eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales. Dicit, ante peccatum hominis omni modo bestias homini fuisse subiectas;posteaquam vero peccatum illud intravit, coepisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud primi hominis intellegi voluit ad omnes homines pertinere; ubi quis non videat esse consequens, ut nulla bestiarum parvulos laederet, nisi et ipsos illius peccati vinculo nativitas carnalis obstringeret? Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere voluisti, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in quo tota ista causa consistit, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 80, et cetera huic sententiae cohaerentia. Nec in tam prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines, sed imitatione transisse: immo e contrario quam se res aliter habeat a coepiscoporum suorum, sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit enim, omnia peccato primi hominis esse contaminata: et ne hoc non generatione carnali, sed imitatione morali factum putetur; dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est; ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, Iudaeum negantem virtute unius Christi mundum posse salvari, de ipsius primi hominis peccato refutandum, quo uno inoboediente damnatus est mundus. Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam: unde magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod impletur in Christo. Quis autem non videat, si peccatum primi hominis non propagatione, sed imitatione per omnes homines pertransiit, neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua voluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quae dici possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagatione pertransiit: et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat generatio. Sic enim exponit quod dictum est: Et non sicut delictum, ita est et donum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem 81. Qua sententia, imitatio illa vestra, quod est novitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Ioanne episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso Baptismo, exponens quod ait Apostolus: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus 82, nihil esse aliud in morte Christibaptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo non baptizentur, aut si baptizantur, in morte eius baptizentur; ac sic peccato ipsi quoque moriantur, et quia non habent proprium, ab alieni illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione mundentur.

Sancti Hieronimi laus et testimonium pro peccato originali.

  1. 34. His tot ac tantis molibus virorum sanctorum doctorumque vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum assertorem de tanta multitudine invenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui graeco et latino, insuper et hebraeo, eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Litteris sacris, usque ad decrepitam vixit aetatem; omnesque vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Ionam prophetam, apertissime dixit, quod "etiam parvuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii" 83. Itane tuum sic amabis errorem, in quem iuvenili confidentia et humano lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicae unitatis et veritatis sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non solum dissentire, sed eos audeas Manichaeos insuper nuncupare? Quod si non facis, nec mihi hoc iuste facis, quem cernis in eadem causa disputationibus meis, quibus adversus me ferociter irritaris, illorum secutum fuisse vestigia. Si autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi quia de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tenent teneo, quod praedicant praedico; quis te non videat in me apertum iactare convicium, de illis occultum quidem, sed tamen simile habere iudicium? Et tamen consideratis, ut talia taceam, vel Ioannis episcopi verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quae verba in eo sermone, unde quod voluisti protulisti, invenisse te credo; vel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae nullus potest expers esse peccati, quae in meo libro legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens tua.

Augustinus Iulianum adhortatur ut corrigatur.

  1. 35. Ego quidem pro dilectione quae mihi est erga te, quam Deo propitio quibuslibet conviciis absit ut de medullis mei cordis exstirpes, mallem, fili Iuliane, ut iuventute meliore atque fortiore te vinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua iam facta est, praevalere sententiam, potentiore pietate superares; et sicut Polemo, luxuriae coronis sensim capite detractis eisque abiectis, manum pallio subdidit, os et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum totum se illi, ad quem deridendum venerata, discipulum tradidit; sic et tu loquentibus tibi toto venerabilis viris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate catholicae fidei etiam tui mali doctoris et deceptoris ore laudato, et episcopis Basilio et Ioanne, quos tu quoque in sanctis eruditis veridica attestatione posuisti, tamquam coronas ebriosorum abiceres laudes Pelagianorum, quibus tamquam magnus eorum defensor extolleris; et stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum, non tamquam pallio pudoris absconderes, sed tamquam manu emendatiore confringeres, tuumque pectus veritate complendum, non Platonico Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius in eis ipsi Domino Christo, non velut qui nunc primum veneris, traderes, sed velut qui recesseras, redderes. Quod si tibi consilium meum displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, quae maiora vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo; et si, quod abominor, in hac pravitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum habebo, et pro me caelestis mercedis augmentum, et de te misericordis doloris aculeum.

Quomodo Pelagiani Manichaeos adiuvent.

  1. 36. Sed quoniam iam ostendi, quot et quales et quantos viros fidei catholicae defensores atque doctores falsos facias Manichaeos; audi iam parumper, inerudita temeritate quantum veros adiuves Manichaeos. Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse promisi. Manichaei, quod etiam, te satis nosse indicasti, duas naturas, unam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se adversis coaeternisque principiis, vanitate sacrilega nefandi erroris inducunt. Contra quos catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum est, atque incommutabili bono universam conditam dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas, quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas, ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura sit, in quantum natura est, bonum sit.

Malum unde ortum.

  1. 37. Quaerunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus: Ex bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet intellegamus non esse naturas, sed vitia naturarum: tamen simul intellegimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cuius defectum, nisi alicuius sine dubitatione naturae? Quia et ipsa voluntas mala, nonnisi alicuius voluntas est profecto naturae. Et angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest essenullius voluntas, quando est voluntas. Et tantum valent eaedem voluntates, ut earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Nam si quaeratur, qualis sit angelus vel homo malae voluntatis: rectissime respondetur: Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia et bonitatis et malitiae capax: bonitatis capax est, partecipatione boni a quo facta est: malitiam vero capit non partecipatione mali, sed privatione boni, id est, non cum miscetur naturae quae aliquod malum est, quia nulla natura in quantum natura est, malum est; sed cum deficit a natura quae summum atque incommutabile est bonum; propterea quia non de illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus defectus a bono, non indicat a quo factae sunt, sed unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest auctorem habere quod nihil est.

Ne Manichaeis suffragemur mala ex bonis esse fateri debemus.

  1. 38. Quapropter sicut adversatur catholicae fidei Manichaeus, hoc est, fidei veritatis veraeque pietatis, qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam, ipsumque defectum eius esse malum eius, sed potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio sempiternam; eamque appellat corpus et spiritum; corpus videlicet unde spiritus operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita hunc adversarium fidei dici non potest quantum adiuvet, qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus: Arbor bona fructus malos non facit 84; cum ille magister Deus, non utique naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo loquebatur, existat; sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quae nec bona voluntatis malae, nec mala possunt esse voluntatis bonae. Hoc est enim quod ait: Arbor mala fructus bonos non facit, et arbor bona fructus malos non facit 85; tamquam diceret: Nec opera bona voluntas mala, nec mala opera facit voluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si quaerantur origines; quae occurrunt, nisi naturae, quas bonas Deus condidit? Ac per hoc ex bonis orta sunt mala, non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates malae. Quid ergo sic optat audire Manichaeus, sicut ex bonis mala esse non posse, ut quoniam negari non petest esse mala, nihil rester nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant originem suam mala naturam mali, quae sine initio semper fuerit, etsint duae naturae, una boni, altera mali? Necesse est enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo: Libera nos a malo 86. Si autem dixerimus, non oriri mala nisi ex malis, Manichaea pestilentia triumphabit, totumque vastabit, et ipsius Dei tamquam mutabilem naturam malae naturae commistione violabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur; quia si hoc negaverimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur.

Si malum esse non potest ex bono, unde erit nisi ex malo?

  1. 39. Tu itaque ubi dicis: "Cum secundum sententiam Evangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definite"; vis utique arborem bonam coniugium deputari, de qua velut fructum malum nasci non vis hominem contagio peccati originalis obstrictum; nec vides necesse tibi esse adulterium constituere arborem malam, si coniugium est arbor bona. Ac per hoc, si de coniugio qui nascitur, coniugii fructus est, et ideo debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur ex arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non debeat nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala: quoniam Dominus nec a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos, divina auctoritate definit. Ut ergo hinc exeas, quia nec de adulterio dicis hominem nasci posse cum vitio, negabis adulterium esse arborem malam, ne ille qui secundum te sine vitio de adulterio nascitur, contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore videatur. Nega ergo etiam coniugium esse arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres confitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem, qui per adulterium concubitum gignitur. Unde igitur? "De natura - inquis - humana, quae in adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum". Cur ergo eodem modo non intellegis, nec de coniugio nasci hominem, qui per concubitum gignitur coniugalem; sed de natura similiter humana, quae in coniugibus quoque Dei opus est, non ipsorum: atque ita bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes trahunt de vitio naturae; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione naturae? Tu autem intellegis arborem bonam, non quam Christus intellegi voluit, id est, hominis voluntatem bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt haec opera Dei, malum inde non posse dicis exsistere, quia malum fructum bona arbor non potest facere. Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit pro suo dogmate Manichaeus, quem verbis istis tuis sic adiuvas, ut nihil magis optet audire, quam mala ex bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et dicit tibi: Si malum esse non potest ex bono, unde erit, nisi ex malo? Neque enim mala per se ipsa repente auctore nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Evangelii sententiam arbor bona faciat fructus malos. Remanet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quae potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse fateris existere.

Sententia Iuliani quae favet Manichaeis.

  1. 40. Placetne tibi iam mutare sententiam, quam non Manichaeis favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adiuvandam Manichaeorum pestilentiam protulisti? Quomodo enim diceret Christus: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 87 (quandoquidem hoc dicebat hominibus, quos ipse creaverat), si ex eius opere bono, quod est homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam constituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum, vel naturam; et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ei qui dixit: Arbor bona fructus malos non facit 88; cum scias ex angeli et homini naturis bonis, quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, non fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem Iesus et Manichaeos vincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest utramque arborem facere; et te vincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichaeorum suffragium dicis: "mala ex bonis esse non posse"; ut nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse potuisse.

Aliae sententiae quae Manichaeis suffragantur.

  1. 41. Neque enim uno tantum loco, ubi ex Evangelio arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista perversitate suffragatus es Manichaeis; sicuti est illud, ubi rursus dixisti: "Trahi peccatum per naturam non potest, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur". Ad quod tibi ego respondeo: Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei transire non sinitur? Quis enim dubitet peius esse ut illic maneat, quam ut illinc transeat? Quaeris fortasse, quomodo opus diaboli maneat in opere Dei. Noli alibi quaerere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura utique angelica: invidia vero opus est ipsius diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est igitur quod dixisti: "Opus diaboli per opus Dei non transire", ubi perspicis et manere, Manichaeus autem quantas tibi gratias agat, itane nondum respicis? nondum expergisceris? Laborat enim Manichaeus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse, ut, quod ipse vult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis eius adiutor: "Per opus - inquis - Dei malum transire non sinitur"; ut ille tota facilitate concludat, multo minus inde oriri posse, per quod nec transire permittitur.

Mali radix in dono Dei locatur.

  1. 42. Audi tale aliud, immo gravius, ubi Manichaeis identidem suffragaris. "Evanuit - inquis - originale peccatum, quia non potest mali radix in eoquod donum Dei vocas locari". Quod ego vide quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donum Dei est? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit 89. Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum avaritia? Et ubi est haec, nisi hominis anima? et quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"? Sed Manichaeus, cui per istas inconsideratas sententias tuas plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei: quanto probabilius dicitur, oriri non posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quam non a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae bonae a Deo creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicit); illis verbis tuis te facillime superat, ubi ais: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"; quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum "mali radicem in dono Dei locari non posse" dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malum, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicae in his verbis vestris ideo vincit Manichaeum, quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinceret dicentem, "non posse in dono Dei locari radicem mali"; multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationale non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile, tamen bonum; deficere a bono a quo facta est, hoc est ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est aliud malum, nisi privatio boni.

Sola doctrina catholica Manichaeae pestilentiae virus expellit.

  1. 43. Iam porro ubi dicis: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de iusto iniquum aliquid proferatur"; prorsus Manichaeorum verba dicis. Hoc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus. Hoc est autem: Iniquum de iusto; quod est: Malum de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de iusto. Quia prius angelus et homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utilque et iusti. Non igitur resistimus Manichaeis nisi et a te obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factae sunt. Haec est doctrinae catholicae sanitas, qua Manichaeae pestilentiae virus expellitur.

Testimonium Ambrosii adversus Manichaeos.

  1. 44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Amvrosius, in eo libro quem De Isaac et Anima scripit: "Quid ergo est - inquit - malitia, nisi boni indigentia?". Et iterum ait: "Ex bonis igitur mala orta sunt. Non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiae est" 90. Vides quam vera catholicae fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichaeos? Vides quemadmodum eos, quamvis in eadem disputatione non nominaverit, tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, obicis nomine Manichaeorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra suffragium, quod eis tu praestas, tam invictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus praebet auxilium. Ille quippe adversus Manichaeos clamat: "Ex bonis mala orta sunt"; et adversus eum pro Manichaeis tu reclamas: "Necesse est malum esse, ex quo et per quod malus fructus apparuit"; et: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"; et: "In dono Dei radix mali locari non potest"; et: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum, ac de iusto iniquum aliquid proferatur". Haec clamas pro Manichaeis contra vocem catholicae veritatis per sacerdotem Dei prolatam; ut si tu audiaris, Manichaei vincant, dicentes, ut alia taceam: "Si rerum ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur"; non ergo ex bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali natura ortasunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male intellegendo Dominum dicentem: Arbor bona fructus malos non facit 91; cum hoc non sit dictum de natura, vel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de voluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala.

Radix mali nihil aliud est quam indigentia boni.

  1. 45. Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat: Quomodo de arbore quam facit homo, id est, voluntate bona non fiunt fructus mali; et de natura quam facit Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur arbor mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala arbor existere? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem: "Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt mala nisi quae privantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiae est". Et hinc intellegat ideo esse arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante privatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia boni. Arbor autem bona ideo est voluntas bona, quia per ipsam convertitur homo ad summum atque incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium bonorum, hoc est et naturae bonae, et voluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit homo: quia praeparatur voluntas a Domino 92.

Conclusio libri.

  1. 46. Sed iam ordinem dispositionis meae video postulare, ut faciam Deo donante, quod tertio loco me facturum esse promisi, hoc est, ut catholicorum, qui fuerunt ante nos, episcoporum sententiis, quascumque rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire, vitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum videris acutus et nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri prolixitate conclusa.

1 - Mt 5, 11-12.

2 - 2 Cor 11, 29.

3 - IRENEO, Adv. haer. 4, 2, 7: PG 7, 979.

4 - IRENEO, Adv. haer. 5, 19: PG 7, 1175-1176.

5 - CIPRIANO, Ep. 64, 5: PL 3, 1054s. (ad Fidum).

6 - RETICIO, Contra Novatianos (op. perduta).

7 - OLIMPIO, (op. perduta).

8 - Cf. Rom 5, 12.

9 - Cf. Rom 8, 3.

10 - ILARIO, In Ps 118, 175: PL 9, 641: cf. A. CASAMASSA, Appunti per lo studio del Trac. super ps. di S. Ilar. di Poitiers, Louvain 1965.

11 - Ps 118, 175.

12 - Ps 50, 7.

13 - ILARIO, In Ps 118, 175: PL 9, 641.

14 - Cf. 1 Cor 4, 15.

15 - Ps 113, 3.

16 - AMBROGIO, In Lc 1, 37: PL 15, 1628.

17 - AMBROGIO, In Lc 2, 56: PL 15, 1654.

18 - Rom 5, 12.

19 - AMBROGIO, In Lc 4, 67: PL 15, 1718.

20 - AMBROGIO, In Lc 7, 73: PL 15, 1806.

21 - AMBROGIO, In Lc 7, 234: PL 15, 1852.

22 - Cf. Iob 14, 4 (sec. LXX).

23 - Cf. Ps 50, 7.

24 - AMBROGIO, Apol. David 11, 56: PL 14, 914-915.

25 - AMBROGIO, De Tobia 9, 33: PL 14, 808.

26 - AMBROGIO, De Tobia 23, 38: PL 14, 830.

27 - AMBROGIO, Enarr. in ps. 48, 8: PL 14, 1214.

28 - De nupt. et concup. 1, 40.

29 - Ps 115, 2.

30 - AMBROGIO, Comm. in Isaia (op. perduta).

31 - Cf. Ep. 181, 7.

32 - Cf. Ep. 182, 5.

33 - Cf. Io 6, 54.

34 - Cf. Col 1, 13.

35 - GREGORIO NAZ., Orat. (in Natalem Christi) 38, 4: PG 36, 315.

36 - GREGORIO NAZ., Orat. (in Natalem Christi) 38, 17: PG 36, 330s.

37 - Cf. Io 3, 5.

38 - GREGORIO NAZ., Orat. 41, 14: PG 36, 447.

39 - BASILIO, Quod Deus non est auctor malorum 5: PG 31, 342.

40 - Cf. Mt 19, 26.

41 - 1 Cor 15, 55.

42 - Cf. Sap 9, 15.

43 - Cf. Gal 5, 17.

44 - Cf. Rom 6, 13.

45 - Gen 2, 17.

46 - Cf. Mt 9, 12.

47 - Cf. Gen 3, 17-18.

48 - BASILIO, De ieiunio, 1, 3-4; PG 31, 167.

49 - Cf. Rom 5, 12.

50 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. ad neophytos.

51 - 1 Cor 15, 21-22.

52 - Cf. Rom 9, 11.

53 - Rom 5, 19.

54 - CIPRIANO, Ep. 64, 5; PL 3, 1054 s.

55 - Rom 5, 16.

56 - GIOV. CRISOSTOMO, Ad Olympiam 3, 3: PG 52, 574.

57 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. de Lazaro resuscitato.

58 - Cf. Gen 1, 28.

59 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. in Gen 9, 4: PG 53, 78-79.

60 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. ad neophitos.

61 - Rom 5, 12.

62 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 475.

63 - Rom 5, 14.

64 - Ibidem.

65 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 475.

66 - Ibidem.

67 - Rom 5, 15.

68 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 476.

69 - Rom 5, 16.

70 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 2: PG 60, 476.

71 - Ibidem.

72 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 2: PG 60, 476.

73 - Rom 6, 3-4.

74 - Rom 6, 5.

75 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 4: PG 601, 480.

76 - Rom 5, 12.

77 - Rom 6, 3.

78 - Ps 44, 17.

79 - Ps 50, 7.

80 - Rom 5, 12.

81 - Rom 5, 16.

82 - Rom 6, 3.

83 - GEROLAMO, In Ion 2, 5: PL 25, 1195.

84 - Mt 7, 18.

85 - Ibidem.

86 - Mt 6, 13.

87 - Mt 12, 33.

88 - Mt 7, 18.

89 - Cf. Gen 3, 1-6.

90 - AMBROGIO, De Isaac et anima 7, 670: PL 14, 551; Op. Omn. 3, 102-104.

91 - Mt 7, 18.

92 - Cf. Prov 8 (sec. LXX).

3             LIBER SECUNDUS

 

Argumenta Pelagianorum sententiis catholicorum tractatorum subvertuntur.

  1. 1. Nunc iam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractaverunt, tua, Iuliane, Domino adiuvante, machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; hoc enim iam in primis huius operis partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis viris, Ecclesiae sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare iudicia, eos qui catholicam fidem contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum. Quosoportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam vobis.

Quinque capita argumentorum Pelagianorum contra originale peccatum.

  1. 2. Haec sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim: "Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere". Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. "Diabolus enim creat - dicis - si ex hocvulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis coniugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nec virtus, cui vitiositas intellegitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata vitia incredibile est posse consumi: quae iam nec vitia deputanda sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est".

Quid respondeant generatim Catholici.

  1. 3. Haec si fideli diligente quaereretis, nec ea quae catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et revelata sunt parvulis 1, nutriti Christi gratia veniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam profecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo 2. Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est: Nisi credideritis, non intellegetis 3; nec diabolum, sed Deum verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu Sancto sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprium nuptiarum a quolibet vitio naturarum. Nec illius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque iniquus aut infirmus ostenditur, si iugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 4, sub quo iugo imago eius atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente peccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per eius gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare naturam.

Ambrosii auctoritas contra tria Pelagianorum argumenta.

  1. 4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et deici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque deicietur, sive unum eorum, sive duo, sive plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius: "Per unum - inquit - Dominum Iesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 5, dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. Quem igitur iam iustum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus iustus in conspectu Dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: Non peccavit in labiis suis 6; sed: Peccatum non fecit 7". Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus ceteris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit Virginis filium. Istum negatorem percipiendae criminare virtutis, qui asserit ingenerari vitia generi humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod adversus me in primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque dixisse. "Nec peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent vivere, nec suae repugnare naturae". Haec omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio, quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter obiectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Baptismatis sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus relaxavit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loquerentur non de baptizatorum propagine loquebatur). Porro si sanctus Ambrosius non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed ex his potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est, totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate coniugia, nec hominem perfecte iustificari posse desperant: haec interim tria vestra argumenta tanti illiusviri auctoritate subversa sunt, nec ulterius obicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit, neque iustitiae perfectionem in natura hominis desperavit.

Alterum testimonium Ambrosii omnia argumenta Pelagianorum subvertit.

  1. 5. De duobus vero residuis argumentis vestris, quae ad Baptismum pertinent, mox videbimus quid ille vir senserit, et quomodo vos ingenti mole auctoritatis obtriverit. Dicit enim in libro Contra Novatianos: "Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 8. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 9 Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam" 10. Hic sane omnia simul vestra argumenta subversa sunt. Si enim omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: cur mihi ex hoc obicis, quod dicam diabolum hominum creatorem, cum hoc dicere me videas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non dixit? Si quoniam hominis ortus in vitio est, ideo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 11; nec accusat vox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum: cur me damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascimur, et ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 12 iam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intellegi Apostolum? Ipsius ergo interior homo cum condelectaretur legi Dei, videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, faciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat 13. En tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem proicit ventus a facie terrae 14, sic a cordibus eorum quos decipere coeperatis, si haec voluerint deposito studio contentionis cogitare, proiecta est. Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum, vel ignorantiae, vel scientiae remissum non fuerat peccatorum? Unde ergo talia loquebatur, nisi quia id quod dixi in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis huius, et remissa est regeneratione spiritali, et manet in carne mortali: remissa scilicet, quia reatus eius solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles. Hoc est omninoquod funditus subruit haeresim vestram. Quod usque adeo videtis et timetis, ut non aliter ex his apostolicis vocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius Apostoli accipiendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cuiuspiam Iudaei, contra quem suae malae conversationis consuetudo pugnaret: quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, et non adversus eam confligant etiam baptizati, tanto fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis eius, cuius gratia adiuvantur, ne in tali certamine superentur. Quod si attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa etiam vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, et maneat in actu. Neque enim nihil in homine agitur, quando concupiscentiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter vim consuetudinis appellabat carnem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Huius vitii reatum iam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra eius inquietudinem pugnans, primum ab eo vinci subiugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 15; sciens eius gratia nos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab eius originali reatu spiritali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus, experiuntur in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores.

Testimonium Sancti Cypriani in epistola De oratione dominica.

  1. 6. Denique dicit etiam victoriosissimus Cyprianus in epistola sua de Oratione dominica: "Fieri autem petimus voluntatem Dei in caelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus, et in utroque, id est in corpore et in spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus; dum spiritus caelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi; ut non quae vultis illa faciatis 16" 17. Vide quemadmodum instruat baptizatum populum doctor egregius: (quod ad baptizatum enim pertineat Oratio dominica, quis Christianus ignoret?) ut humanamincolumitate salutemque naturae in hoc esse intellegant constitutam, non ut caro et spiritus, tamquam inter se naturaliter inimica, sicut Manichaeus desipit, separentur; sed potius tamquam ex vitio discordiae sanata concordent. Hoc est enim liberari a corpore mortis huius, ut vitae fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte moriente; fine discordiae, non naturae. Unde dicetur etiam illud: Ubi est, mors, contentio tua? 18. Quod non in hac vita perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola De Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere dissolvi et esse cum Christo 19, ut nullis iam fieret peccatis et vitiis carnis obnoxius 20. Quam vero vigilanter adversus illud dogma vestrum, quo in vestra virtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit? Sic enim docet: "petendum id potius a Domino, quam de propriis viribus praesumendum, ut inter carnem ac spiritum non humana virtus, sed gratia faciat divina concordiam" 21; consonans omnino Apostolo dicenti: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22.

Sententiae S. Gregorii Nazianzeni de pugna interiore in baptizatis.

  1. 7. His et sanctus Gregorius attestatur dicens: "Anima namque cum in laboribus fuerit et in angustiis, cum hostiliter urgetur a carne, tunc ad Deum refugit, et cognoscit unde debeat auxilium poscere" 23. Ac ne quisquam in his verbis episcopi Gregorii hostiliter urgentem carnem, tamquam ex contraria natura mali, secundum Manichaeorum insaniam suspicetur; etiam ipse vide quemadmodum suis fratribus et condoctoribus concinat, docens non ob aliud adversus carnem spiritum concupiscere, nisi ut suo utrumque revocetur auctori post gravissimum in hac vita rei utriusque conflictum, in quo laborat omnium vita sanctorum. In libro quippe Apologetico: "Illorum vero - inquit - verborum nondum facio mentionem, quibus intra nosmetipsos propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus, caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante; dum imaginem regiam, quae intra nos est, captivam ducere studet: ut spoliis eius cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio divinae ac primae illius condicionis influxit: unde vix aliquis fortasse longa se et districta regens philosophia, et paulatim nobilitatem animale suae recolens, naturam lucis quae in se est humili huic et tenebroso luto coniuncta, revocet ac reflectat ad Deum: vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare" 24.Agnosce, fili Iuliane, consonas catholicas voces, et ab eis desine dissonare. Cum dicit beatus Gregorius: "Intra nosmetipsos propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur" 25; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Cum dicit: "lege peccati quae est in membris nostris legi spiritus repugnante" 26; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Christianorum est ista pugna fidelium, non infidelium Iudaeorum. Crede, si non pugnas; agnosce, si pugnas, et ista pugna rebellem quoque superbiam Pelagiani erroris expugna. Iamne discernis, iamne perspicis, iamne resipiscis, et in Baptismate fieri omnium remissionem peccatorum, et cum baptizatis quasi civile bellum interiorum remanere vitiorum? Non enim talia sunt vitia, quae iam peccata dicenda sint, si ad illicita opera spiritum concupiscentia non trahat et concipiat pariatque peccatum. Nec tamen extra nos sunt, quibusvincendis, cum in hoc certamine proficienter laboramus, instandum est; nostra sunt, passiones sunt, vitia sunt, frenanda, cohibenda, sananda sunt: sed dum curantur infesta sunt. Et si nobis ad meliora proficientibus, magis magisque minuuntur; tamen dum hic vivitur, esse non desinunt. Discedente hinc anima pia peribunt, in resurgente corpore non redibunt.

Quid de carne peccati sancti Doctores senserunt.

  1. 8. Ergo ad beatum redeamus Ambrosium. "Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius?" 27. Ita intellexit Ambrosius, ita Cyprianus, ita Gregorius, ut de aliis interim taceam simili praeditis auctoritate doctoribus. Huic morti dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 28. Sed regeneratorum est haec gratia, non generatorum. "Christi enim caro", quod adiungit Ambrosius, "damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit" 29; nascendo non sensit in se, moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi mentis, quae in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia non ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate nemo non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem non cunctatus est dicere 30; sed numquid ideo negavit ex Deo? Quomodo dicimus, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Deo? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generati; et ex peccato, quia vitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coaternum, quod in principio Verbum erat, per quod creavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio, non ex semine hominis per virginem natum, in quo regenerat hominem generatum, sanatque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si iam ratione utitur, illo spectante atque adiuvante velut in agone confligit: quia virtus in infirmitate perficitur 31, dum contra hoc nostrum quod a iustitia deficit, illo nostro quod ad iustitiam proficit dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente defectu totum vergat in peius. Parvulus vero, in quo adhuc rationis nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat, sed utrumque in illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati: sed annis accendentibus, evigilante ratione, venit mandatum, et reviviscit peccatum: quod adversus crescente cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoc nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac exisset e vita: quia reatus eiusdem mali, non quo reum malum est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione non solvitur. Hoc est propter quod parvuli baptizantur, ut non solum regni Christi fruantur bono, verum et a malo regni mortis eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui "peccatum sua carne damnavit, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam" 32.

Lex peccati, substantiae vitium frenandum et sanandum.

  1. 9. His itaque beati Ambrosii verbis, nec diabolus bonitate hominem creavit, sed hominem malignitate vitiavit: nec concupiscentiae malum nuptiarum abstulit bonum: nec in Baptismatis sacramento peccati alicuius reatus relinquitur insolutus: nec iniustus est Deus, qui eum damnat lege iustitiae, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa natus est, quae parentem eius propterea iam reum facere non potest, quia renatus est. Virtus porro, quae in infirmitate perficitur, quare, si haec vera sunt, desperanda est; cum per carnem Christi, quae damnat peccatum quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, fiat etiam in carne nostra iustificatio per gratiam, in qua erat ante colluvio per culpam? Ac per hoc quinque ista vestra, in quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt perturbare, nec vos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio, aliisque catholicis sanctis clarisque doctoribus, immo vero etiam vobis ipsis, legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi mentis 33,qua caro concupiscit adversum spiritum 34, etiam baptizatis sanctis ingerere pugnandi necessitatem, contra quid nisi contra malum? non substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia nos regenerante non imputandum, Dei gratia iuvante frenandum, Dei gratia remunerante sanandum?

Bellum intestinum per praevaricationem primi hominis in hominibus ortum testatur Ambrosius.

  1. 10. Sed ne forte dicas, contra hoc potius pugnare baptizatos, quod sibi ipsi prioris vitae mala consuetudine fecerunt, non contra id cum quo nati sunt: quamquam si hoc dicis, iam procul dubio cernis atque concedis, esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus qui ex illo contractus fuerat, auferatur in Baptismo: tamen quia parum est ad huius quaestionis absolutionem, nisi nobis ex peccato primi hominis ingeneratum esse monstretur, audi quid inde in alio loco expressius dicat sanctus Ambrosius in Expositione Evangelii secundum Lucam, cum diversis modis, ab una tamen regula fidei non abhorrentibus, tractaret illum locum, ubi Dominus ait, in una domo dividi tres adversus duos, et duos adversus tres 35. "Possunt etiam videri - inquit - caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separatae in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, subicientes se legi Dei, removentes se a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem primi hominis in naturam verterit, ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent, tamen per crucem Domini Salvatoris, tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege vacuatis, in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum 36" 37. Rursus in eodem opere, cum de spiritali atque incorruptibili loqueretur cibo: "Etenim ratio cibus mentis est - inquit - praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque in naturae pudenda, sed ornamenta convertat, cum libidinumn volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. Quod utique tunc facit, cum caro in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sanae compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati; quam velut virilis infusam corporis motu male feta anima, etiam sui vigore corrupto, alienis gravis oneribus parturivit" 38.

Idem doctor apertissime dicit animae carnisque discordiam in naturam vertisse.

  1. 11. Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Ambrosius declaravit, et quid esset, et unde esset originale peccatum, et unde contigerit illa prima confusio, quae inoboedientia carnis fuit dissentientis ab anima, quam discordiam sanat Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum. Vides unde caro concupiscat adversus spiritum, vides unde sit lex in membris repugnans legi mentis. Vides vertisse in naturam, animae carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias, non nisi Dei misericordia finiendas. Noli iam mihi adversari: nam si adhuc facis, cui vel quibus simul adverseris, advertis. "Me, nempe, dixisti nihìl magis laborare, quam ut non intellegar". Et in quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium, abutens tardiusculis cordibus hominum, qui te non intellegunt tacere potius noluisse, quam respondere potuisse uni meo, quattuor voluminibus tuis. Ecce fundit eloquentiae lucidum ac perspicuum flumen Ambrosius: non est ubi haereat lector, ubi caliget auditor. Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 39 Quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterea fuisse sine peccato, quod natus ex virgine vinculis obnoxiae generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et animae per praevaricationem primi hominis in naturam verterit. Apertissime dicit, carnem libidinum volutabrum diversoriumque vitiorum tunc mutari in Dei templum sacrariumque virtutum, cum in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam esset veneno pestiferi serpentis infecta. Quid adhuc adversus me quos libros moliaris, inquiris? Illum aspice, adversus illum aliquid aude, qui haeresis vestrae venenis antequam nascerentur occurrit, et unde possent expelli, haec antidota praeparavit. Quae si satis non sunt, adhuc audi.

Sententia eiusdem doctoris de equis bonis et malis.

  1. 12. In libro de Isaac et Anima idem dicit: "Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quattuor: prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia; mali equi: Iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas" 40. Numquid ait: Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed ait: "Bonos, incitat, malos restringit et revocat". Unde isti sunt equi? Nempe si eos substantias dicimus vel putamus, Manichaeorum favemus vel haeremus insaniae: quod ut absit a nobis, catholice istos equos intellegimus vitia nostra, quae legi mentis ex lege peccati resistunt. Non a nobis haec vitia separata, alicubi alibi erunt, sed in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate perierunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit, non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ita eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur: sed nostra infirmitas ipsa sunt. Nec in his equis malis iniquitatem nominasse putandus est illam, quae deletur in Baptismo: illa namque peccatorum quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino iam non sunt, quorum reatus manebat quando ipsa fiebant atque transibant. Istam vero legem peccati, cuius manentis reatus in sacro fonte remissus est, propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est ut caro concupiscat adversus spiritum: quamvis adsit in nostra renovatione iustitia; quia iustum est ut adversus carnem spiritus concupiscat, ut spiritu ambulemus, et concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc quippe iustitiam nostram inter bonos equos invenimus nominatam.

De lege peccati repugnante legi mentis S. Ambrosius iterum loquitur.

  1. 13. Audi adhuc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso. "Fortasse - inquit - ideo dixit Paulus: Quae non licet homini loqui 41, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae" 42. Itemque in eodem: "Cum dicit - inquit - sapientiorem serpentem 43, intellegis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum, qui tamen habet sapientiam huius mundi. Sed et voluptas atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur sapientia; sicut habes: Quia sapientia huius carnis inimica est Deo 44. Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, qui appetentes sunt voluptatum. Sive ergo - inquit - delectationem intellegas, quaedam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati 45" 46. Qualem voluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut intellegeremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. Haec est voluptas illa suscepta tua, quamvis et tu reprehendas eius excessum. Ubi qualis sit, plane fateris: sed tantis verborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum sibiipsa constituerit, et non spiritus qui adversus eius impetum concupiscit. Adversus quem fortiter stabat ille, qui clamabat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Iste repugnantis impetus si laxetur, in quae declinabit immunda? in quae non pertrahet et praecipitabit abrupta? Verum nunc, quod potius instat, ecce non secundum vos quicumque Iudaeus, sed secundum beatum Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor: "Impugnatur - inquit - Paulus, et videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati; nec de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 47; et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam?" 48. Itemque in ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium, causamque communem sedulo agens: "Repugnat enim lex carnis - inquit - legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum, ut castigemus corpus et servituti redigamus, et quae sunt spiritalia seminemus" 49.

Ad luctandum adversus carnem nos hortatur Ambrosius.

  1. 14. In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis, vel de Philosophia quem scripsit, ita loquitur: "Beata igitur mors quae nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato 50. Numquid naturae fine - inquit - iustificatur a peccato aliquis? Non utique: quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem iustificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia remittuntur". Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum expresserit vir venerabilis in Baptismo fieri hominis mortem beatam, ubi remittuntur peccata omnia? Sed attende aliud, attende quod non vis. "Advertimus - inquit - cuiusmodi sit mors mystica: nunc consideremus cuiusmodi sepultura esse debeat. Non enim satis est ut moriantur vitia, nisi marcescat corporis luxus, et omnium vinculorum carnalium compago solvatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta acceperit, ad continentiae disciplinam applicuerit animum. Non quod volumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus redivivae plerumque voluptates resurgunt. Luctandum nobis est adversus carnem. Luctatus est adversus eam Paulus; denique ait: Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati 51. Numquid tu - inquit - fortior Paulo? Nec tamquam sedulae carni tuae confidas, et te ei credas, cum Apostolus clamitet: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum: nam velle adiacet mihi, perficereautem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc ago; iam non ego operator illud, sed quod habitat in me peccatum 52". Quantalibet feraris animi obstinatione, Iuliane, quantalibet adversus nos pervicacia pro Pelagiano errore consistas; tanta per beatum Ambrosium circumvallaris rerum evidentia, tanta verborum eius manifestatione contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso advertendae veritatis a pertinaci intentione revocaverit, ostendas quantum in malis humanis valeat, eo quemquam fuisse progressum, ubi manere non libeat, unde redire iam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris. Sed o si pax Christi in tuo corde vincat, et bona paenitentia de mala verecondia palmam ferat!

De concupiscentiae voluptate quid senserit Ambrosius.

  1. 15. Sed iam nunc parumper attende, quomodo ex ista lege peccati, cuius motum mortalitas etiam continentium cogitur ferre, cui modum castitas nuptiarum laborat imponere, ubi concupiscentia carnis, voluptasque, quam laudas, contra propositum voluntatis agit suos impetus, cum excitatur, etiamsi actus non peragit, cum frenatur: attende ergo paulisper, quomodo ex hac lege peccati omnem generari hominem, et ideo trahere originale peccatum, sanctus eloquatur Ambrosius in eo ipso de Sacramento regenerationis, sive de Philosophia libro suo. "Est - inquit - domus quam sapientia aedificat 53, et mensa caelestibus referta sacramentis, in qua iustus cibum divinae voluptatis epulatur, suavem gratiae potum bibens, si perpetuorum meritorum uberi posteritate laetetur. Hos filios generans David partus illos corporeae commixtionis horrebat, et ideo mundari sacri fontis irriguo desiderabat, ut carnalem, ac terrenam labem gratia spiritalis ablueret. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 54. Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus hereditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus hauriret". Si te non deseruit qualiscumque saltem sensus humanus, vides quid de concupiscentiae voluptate, hac ipsa cui praebes impudentissimum patrocinium, pronuntiaverit, tui, quod saepe dicendum est, doctoris testimonio praedicatus, tam memorabilis doctor Ambrosius: quod ea quisque concretus, ea genitalibus visceribus infusus, ea coagulatus in sanguine; et in pannis, non utique laneis, aut lineis, aut huiuscemodi talibus, qualibus iam nati obvolvuntur infantes, sed pannis vitiatae originis tamquam hereditariis involutus, prius subeat contagium delictorum, quam vitalis huius aeris auram spirando percipiat; in quem velut immensum fontem communis et non desistentis alimenti, post occulta spiramenta viscerum maternorum, qui nascitur, funditur; in ortu ploraturus reatum, quem contraxit ante ortum. Ergone ex hulius concupiscentiae motu illi non erubuscerent homines primi, quo et ipsi apparebant noxii, et eorum filii peccato parentum praenuntiabantur obnoxii? Utinam sicut illi erubúerunt eas partes corporis, in quibus libidinis inoboedientiam sentiebant, nudas relinquere; ita tu fidei catholicae oboediens erubesceres erubescenda laudare!

Quid de confusione membrorum idem doctor scripserit.

  1. 16. Quid autem etiam de ipso ficulneorum tegmine foliorum in libro de Paradiso idem ipse scripserit doctor adverte. "Quod igitur gravius est - inquit - hac se Adam interpretatione succinxit eo loco ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur: et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret" 55. Hic certe frustravit iste vir sanctus tam elaboratam disputationem tuam nimisque sollicitam, ne post peccatum Adam et Eva oculis apertis lumbos praecinxisse credantur 56. Ut enim tanta ibi loquacitate laborares, contra sensus veniebas omnium, et eos multiloquii strepitu perstringere cupiebas. Quid enim tam in promptu est, quam succinctoriis, vel praecinctoriis, quae graece nuncupantur, lumbos hominum contegi vel praecingi, quas vulgus etiam munituras vocat? Neque hoc ille homo Dei, cuius te urgemus eloquio, tamquam obscurum esset exposuit: sed quod omnes intellegebant, quid significaret ostendit. "In lumbis enim quibus praecingimur - ait - quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus". Quare male? Sequitur et dicit: "Ubi futurae generationis, non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret". Habesne ad ista quod dicas? Ecce unde illa confusio, ecce unde contextio et succinctio foliorum, ecce unde in posteris originale peccatum.

De eadem confusione quid senserit S. Ioannes Cr.

  1. 17. Sanctus vero Ioannes Constantinopolitanus episcopus, quantum verecundia permittere potuit, totum illud primorum hominum erubescentium factum duobus verbis evidenter expressit, dicens: "Foliis autem ficus erant cooperti, tegentes speciem peccati". Cui non appareat, quae vel qualis peccati species a confusis tegenda fuerat in regione lumborum, qui de sui corporis nuditate non confundebantur ante peccatum? Obsecro, intellegite; immo vero permittite homines, quod vobiscum intellegunt intellegere, et nolite nos cogere de pudendis pene impudenter diutius disputare.

Idem Ioannes circumcisionem in signo baptismatis praeceptam commendat.

  1. 18. Merito idem beatus Ioannes, etiam ipse, sicut et martyr Cyprianus, circumcisionem carnis in signo praeceptam commendat esse Baptismatis. "Et vide quomodo Iudaeus - inquit - circumcisionem non differt propter comminationem, quia omnis anima quaecumque non fuerit circumcisa die octavo, exterminabitur de populo suo 57.Tu autem - inquit - non manufactam circumcisionem differs, quae in exspoliatione carnis in corpore perficitur, ipsum Dominum audiens dicentem: Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiriuo, non introibit in regnum caelorum 58?" 59. Cernis quemadmodum circumcisionem circumcisioni, comminationem comminationi vir ecclesiastica doctrina praeditus comparavit? Quod ergo est octavo die non circumcidi, hoc est in Christo non baptizari; et quod est perire de populo suo, hoc est non intrare in regnum caelorum. Et tamen vos in Baptismate parvulorum exspoliationem carnis, hoc est, circumcisionem non manufactam, celebrari negatis: quia nihil eos, quo exspoliari debeant, habere contenditis. Non enim eos fatemini mortuos in praeputio carnis suae, quo peccatum significatur, maxime quod originaliter trahitur: per hoc enim est corpus nostrum corpus peccati, quod evacuari dicit Apostolus per crucem Christi 60.

Ambrosius contra Platonicos animum et corpus opus Dei esse defendit.

  1. 19. Sed nunc sententiis episcoporum qui fuerunt ante nos, et haec divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur: qui cum et homines, id est et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias honoret, et in Baptismo Christi praedicet omnia peccata dimitti, et Deum esse noverit iustum; et capacem virtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam; quae vestra quinque facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis satis eluceat, quid catholica veritas soleat praedicare, quid profana novitas conetur evertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophum, qui hominum animas revolvi in bestias asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius: "Miror - inquit - tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur?" 61. Ecce non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius.

De bono coniugio S. Ambrosius disseruit.

  1. 20. An tu dicturus es, quod nuptiis ingerat crimen, quia et inde quod nascitur concupiscentiae voluptate concretum, dicit subire contagium delictorum? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti David. "Bonum - inquit - coniugium, sancta copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes: ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi 62. Tamen secundum Apostolum, non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet " 63. Audi et alteram in libro de Philosophia: "Bona - inquit - continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in praecipitiis vitae huius labentium statuit vestigia; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia, quae etiam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis coniugiis modum quemdam docet, et tempora praescribit orandi 64. Intemperans enim in coniugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est?". Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta esse coniugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non vult incontinentiam foedare quod licitum est? Advertis quomodo intellegere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum 65? Tibi autem libido non nisi praeter uxorem videtur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio iudicabis, qui intemperantem in coniugio adulterum quemdam appellat uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini licentiosissimum spatium praebuisti; ne fortassis offensa defensorem sibi alium provideret? Neque enim, quod ego commemoravi secundum veniam coniugibus concedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi vacent, cessare coniuges admonentur 66, quod ego totum commemoravi, ausus es in tua responsione refricare: credo, formidans ne tua videretur praevaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam coniugum impediretur oratio. Ita cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo resistere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tamquam omnino irreprehensibili volutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed etiam bonum coniugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo praescripta commemorata; atque ita non vult illi morbo deditos esse coniuges, unde trahitur originale peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum eumdem Apostolum, ita esse velit, ac si non habentes; nec vocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitatis; non morbo passionis, sed foedere coniunctionis; non voluptate libidinis, sed voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa perhibet institutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. Haec enim sunt de hac re verba eius in libro de Paradiso: "Si igitur viro - inquit - culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adiecta? Verum si consideres, quia Deo in universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum solum hominem esse 67. Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem - inquit - utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo - inquit - propter generationem successionis humanae debuit mulier adici viro" 68.

Sed peccatum originale per i lavacrum remitti idem docuit.

  1. 21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, non modo fatentem, verum etiam defendentem. Iamvero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando eius posui verba, ubi dicit: "Illum iustificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia". Iustum porro ille Deum ubi non praedicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare Christianus, quod pene et omnes impii confitentur?

Naturam humanam esse iustificationis capacem Ambrosius demonstravit.

  1. 22. Quintum illud restat, utrum videatur Ambrosio humanam capacem iustificationis et perfectionis esse naturam; nec ab hac sententia propterea revocetur, quia saepe ac multis modis dicit omnem hominem sub peccato nasci, et esse ipsum ortum eius in vitio. Verum et hoc iam supra docui, ubi eum loco ipso paulo post dixisse memoravi: "A Christi carne damnatum esse peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam". Ibi enim naturam demonstravit humanam, etiam istam, quae sub peccato nascitur, et cuius ortus in vitio est, esse iustificationis capacem: sed sane per gratiam, quod inimicum est vobis, eidem gratiae crudelibus inimicis. Verum si hoc parum est, rursus quid dicat, attende in Expositione Isaiae prophetae. "Videamus - inquit - ne qua sit post huius vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae 69. Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur; ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeterna" 70. Nempe distinxit vir sanctus et verax, iustificationem vitae huius, quae fit per lavacrum regenerationis, et illius perfectionem, cum et nostra corpora fuerint immortalitate renovata. Non itaque fuit Ambrosio, quamvis fateretur nascentis originis vitium, iustificationis disperata perfectio. Quia sicut est humana natura creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptori.

Quam sit difficile effugere malum in hoc saeculo idem admonuit.

  1. 23. Sed vos festinatis, et praesumptionem vestram festinando praecipitatis. Hic enim vultis hominem perfici, atque utinam Dei dono, et non libero, vel potius servo propriae voluntatis arbitrio. A qua perfectione quidem longe vos esse sentitis: sed dolus est in ore vestro, sive peccatores vos esse dicatis, et iustos credi velitis; sive profiteamini perfectionem iustitiae, quam profecto in vobis non esse sentitis. Iustificatio porro in hac vita nobis secundum tria ista confertur: prius, lavacro regenerationis, quo remittuntur cuncta peccata; deinde, congressione cum vitiis, a quorum reatu absoluti sumus; tertio, dum nostra exauditur oratio, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra 71; quoniam quamlibet fortiter contra vitia dimicemus, homines sumus; Dei autem gratia sic nos in hoc corruptibili corpore adiuvat dimicantes; ut non desit propter quod exaudiat veniam postulantes. Istam super nos Dei misericordiam, vobis necessariam non putatis; quoniam ex eo numero estis, de quibus in Psalmo dictum est: Qui confidunt in virtute sua 72. Sed quanto melius audimus Ambrosium in libro de Fuga saeculi dicentem: "Frequens nobis de effugiendo isto saeculo est sermo: atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupati, ut quod studeas vitare, hoc cogites, animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam 73. Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improviso offusae, mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris; ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque deicimur" 74. Haec si vos non patimini; ignoscite, non vobis credimus, sed in his potius sancti Ambrosii verbis quoddam speculum, et hoc si proficimus, communis humanae infirmitatis agnoscimus. Vobis autem etiamsi credamus, et dicamus: Orate, pro nobis, ut nec nos ista patiamur; ita vos invenimus elatos et altasapientes ut respondeatis nobis, non solum ista vos non pati, verum etiam in hominis esse potestate, ne ista patiatur, nec esse causam cur ad hoc Dei poscatur auxilium.

Non in virtute sua confidens, sed in gratia Dei.

  1. 24. Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam confitentem, nec de sua virtute confidentem, qui cum haec dixisset adiecit: "Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique - inquit - supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cuius est auxilium eius abs te, Domine; ascensus in corde eius 75". Itemque idem ipse in libro de Sacramento regenerationis 76: "Quis igitur est - inquit - qui carne utitur ad operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus Sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo: Non timebo quid faciat mihi caro 77. Ipsa eadem dicit in Paulo: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo 78. Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigat quod ipsius est, ut mortem in se lasciviae corporalis iustus operetur" 79. Numquid sanctus Ambrosius quando ista dicebat, non cum vitiis confligebat? non vitia vincebat? non exercitum quemdam variarum cupiditatum intra semetipsum, tamquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium castigabat? Numquid non superatis et oppugnatis diaboli operibus, opus Dei cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem iustitiae requirebat, ut non in sua virtute confidens, sed sicut ait: "Spiritus Sancti fulta praesidio diceret: Non timebo quid faciat mihi caro 80"? Ecce quomodo natura humana capax iustificationis ostenditur: ecce quomodo virtus in infirmitate perficitur 81.

Neminem sine peccato esse posse martyr Cyprianus docuit.

  1. 25. Sed audiamus de hac re etiam victoriosissimum martyrem Cyprianum in epistola de Mortalitate: "Cum avaritia nobis - inquit - cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitati, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris iurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios; diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare" 82. Absit autem ut sanctum Cyprianum aut avarum existimemus fuisse, quia cum avaritia; aut impudicum, quia cum impudicitia; aut irae subditum, quia cumira; aut ambitiosum, quia cum ambitione; aut carnalem, quia cum carnalibus vitiis; aut saeculi huius amatorem, quia cum illecebris saecularibus; aut libidinosum, quia cum libidine; aut superbum, quia cum superbia; aut vinolentum, quia cum vinolentia; aut invidum, quia cum invidia confligebat. Immo vero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus partim de origine, partim de consuetudine venientibus, fortiter resistebat, non acquiescens esse, quod eum esse cogebant. Nec ideo tamen in tam periculoso laboriosoque certamine nullo telo feriebatur hostili; cum dicat in epistola de Eleemosynis: "Ne quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? 83. Et iterum, in epistola sua - inquit - Ioannes ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 84. Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum esse dixerit aut superbus, aut stultus est; quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria!" 85. O doctor praeclarissime et testis gloriosissime, sic docuisti, sic monuisti, sic te audiendum imitandumque praebuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatum certaminibus sanatisque vulneribus, cum extrema et omnium maxima vitae huius cupiditate, pro Christi veritate pugnasti, et eius in te gratiae largitate vicisti. Secura est corona tua, victoriosa est doctrina tua, in qua et istos vincis qui confidunt in virtute sua. Ipsi enim clamant: Perfectio nobis virtutis a nobis est; tu autem reclamas: "Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est".

Hominis perfeetionem in ultima resurrectione futuram S. Hilarius sperat.

  1. 26. Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis perfectionem. Cum enim loqueretur de pace evangelica, ubi Dominus, ait: Pacem meam do vobis 86. "Quia lex - inquit - umbra erat futurorum bonorum, idcirco per hanc praefiguratam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem caelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura" 87. Rursus in eodem sermone: "Ipsis - inquit - Apostolis verbo licet iam fidei emundatis atque sanctificatis non deesse tamen malitiam, per condicionem communis nobis originis, docuit dicens: Si vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris" 88. Vides quemadmodum venerabilis catholicus disputator, nec in hac vita mundationem nostram neget; et tamenhumanam perfectiorem speret, id est perfectioris mundationis, in ultima resurrectione naturam.

Malitiam diaboli ad nostram purgationem Deum convertere idem docet.

  1. 27. In quadam vero homilia de libro sancti Iob attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excitat contra nos; quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram. "Tanta enim et tam admirabilis - inquit - in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus, obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit; nunc autem cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocati, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per huius victoriae gloriam. Dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere 89? Quia non exstante hoste, non erit bellum; cessante deinde bello, victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur - inquit - et conscii, illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cuius concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus" 90.

De natura vitiata idem Hilarius loquitur.

  1. 28. In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat dicere, naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad peccandum ferri, ac sic ne peccemus, adversus eam nos quodam modo fidei religione pugnare: "Plures enim sunt - inquit - qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sunt, Ecclesiae disciplinam non tenentes, ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. Et ad haec quidem nos vitia naturae - inquit - nostrae propellit instinctus: sed utile est nos a via ad quam ferimur abscedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. Et idcirco: Beatus est vir qui in via peccatorum non stetit 91; natura quidem in viam hanc ferente, sed ex via hac fidei religione referente" 92. Numquidnam istum putabimus accusatorem fuisse naturae, quamn condidit Deus? Non utique: non enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed profecto vitia cum quibus nascimur accusavit, apostolicum illud tenens: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et ceteri 93. Verumtamen haec verba, quae de sermone sancti Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichaeorumque nomen et crimen quanto buccarum strepitu ventilares? Nunc ergo ne tui stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpatur, in hunc evome, si audes, calumniosas tuas vanitates, et insanias mendaces. "Ad haec - inquit - nos vitia naturae nostrae propellit instinctus". Quae ista natura est? Numquid gens tenebrarum, quam Manichaeorum fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecelesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi hominis praevaricatione vitiata, non ab alia natura ulla divisione separanda, sed ipsa sananda: cui diabolum a nobis constitui calumniaris auctorem, dum tu ei Christum invides salvatorem, et eius hic vitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse contendis.

Ut in Dei misericordiam spem nostram ponamus idem doctor admonuit.

  1. 29. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum: "Spes - inquit - in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est 94. Non enim ipsa illa iustitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac iustitiae voluntate humanarum demutationum et motuum non reputet vitia. Hinc illud prophetae dictum est: Melior misericordia tua super vitas" 95. Videsne hominem Dei ex illo numero esse beatorum, de quibus praedictum est: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, neque est in ore eius dolus 96? Confitetur enim etiam peccata iustorum magis eos asserens in Dei misericordia spem ponere, quam de iustitia sua fidere: et ideo non est in ore eius dolus, immo in ore illorum omnium, quibus huius veracis humilitatis vel humilis veritatis perhibet testimonium. Qui dolus abundat in ore vestro. Ubi enim virtus non est, et tanta iactantia est, hypocrisis est: et ubi hypocrisis, utique dolus. Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum vos de vestra quae nulla est virtute praesumitis: et quantum ipsi adversus ingenerata vitia bellum gerunt adiuti per Dei gratiam, tantum vos bellum geritis adversus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut vos vincit in suis; ita suos faciens, vos quoque ipsos vincat in vobis.

De perfectione Apostolorum.

  1. 30. Itane in corde vestro dicere audetis, quod cum vos audiunt, accenduntur homines ad virtutem, cum autem istos audiunt tantos ac tales viros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium, ceterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor vestrum, et non elidunt frontem vestram? Ergone vos honoratis sanctos Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et decolorant eos ista lumina Ecclesiae vituperatione naturae; quia eos dicunt in corpore mortis huius, ut tenerentcastitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam prius conflictatione vincendum, postea novissima regeneratione sanandum? Tu intellegis Iudaeum esse qui dicit: Non enim quod volo bonum, hoc ago 97; et hoc praeclaro intellectu, "nec conversationis sordes in naturae refundis invidiam; nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris iniuriis"; et haec mala quae tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse intellegit: Non quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 98; et cetera huiusmodi? Isti ergo sancti talia docendo, "suffodiunt", sicut mihi obicis, "murum pudoris", et vos ob perfectionis praedicationem patimini invidiam? Sed te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi eius eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista didicerunt, et secundum Apostolos ista docuerunt, quid me unum appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper tumore cervicis intuere. Itane tandem, iuvenis confidentissime, consolari te debes, quia talibus displices, an lugere?

Quae acta sunt per totum librum in summam colliguntur.

  1. 31. Sed iam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone, cum hic viverent, verum etiam scriptis, quae posteritati relinquerent, fidem catholicam strenue defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus dicitis: "Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatis trahere originale peccatum. Si iustus est Deus, non potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria. Si perfectae iustitiae capax est humana natura, habere non potest vitia naturalia". Ad haec nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et iustum esse Deum; et perfectae iustitiae capacem humanam esse naturam: et tamen cum haec omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoc asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut hoc falsum sit, quia vera sunt illa. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur. Sed nunc auctoritate primitus eorum vestra estcontumacia comprimenda, ut a praesumptionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Deum esse iniustum, nullam spem nobis remansisse virtutis perficiendae, quae omnia vel aliquid eorum nefas est opinari: ausus praecipites refrenetis, et tamquam ex furore resipiscentes, incipiatis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere veritatem.

Collectio sententiarum Sancti Ambrosii.

  1. 32. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et hominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo peccatum, generationis obnoxiae vinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia concupiscentiae voluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tamquam legem peccati in corpore mortis huius, legi mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam non solum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc ut per Christi gratiam caro animae subiugata, in concordiam revocetur: quorum duorum, quae primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est. Et quis haec dicit? Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctoris testimonio praedicatus, ut diceretur, quod "eius fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere". Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus institutum, et pudicitia coniugali sanctam eius copulam praedicavit. Qui neminem dixit iustificari a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit iuste iustum Deum. Qui perfectionem hominis in virtute atque iustitia absit ut impediat desperando: sed eam tamen perfectionem cui nihil adiciendum sit, in alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem vita humanam iustitiam in quadam militia belloque constituit, non solum adversus aemulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos deicere, vel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem dicit, cuius utique natura sicut primitus condita est, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata, suo nobiscum languore confligeret. In hoc bello ille vir sanctus monet nos saeculum effugere, et in ea fuga quanta sit difficultas, immo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum vitiismortuis nos habere conflictum, ut non quod volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctautibus operari, redivivas plerumque resurgere voluptates: luctandum nobis esse adversus carnem, adversus quam luctatus est Paulus quando dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 99. Praecipit ne carni nostrae confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet: Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 100. Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiae fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quae multa, nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem 101? Quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna est. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturae adversus vitium iam mortuum, sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum? Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic vir fatetur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donec sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamvis iam non eo modo appelletur peccatum, quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adiuvet nos gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet.

Quid senserint de peccato originali tractatores divinarum Scripturarum.

  1. 33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est vita humana super terram 102, non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei numquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante, etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus: Dimitte nobis debita nostra 103. Sicut coniuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut continente, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum vocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius, Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam, regenerandus in Christo; mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem 104. Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli, eamdem materiem vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione traiectum. Etiam huius mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem iustus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret iniustus. Iustitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Ioannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis Virgo concepit.

Apud quos iudices acta sit causa ista.

  1. 34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas: "Tamquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si iudicum premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si verae", quam dicis "rationis tuba", a te scilicet magno tubicine inflata, "si auditorum arma circumstantium" et tibi faventium "concreparent"? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos iudices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare tamquam tubam vocem tuam, et praedicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiae huius impietatis errorem. Tales iudices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo iudicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos iudices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito tuae offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in hac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui numquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis etAristotelicis et Zenonicis aliisque huiuscemodi, vel graecis vel latinis, quamquam et istis aliquos eorum, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa iudicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel adversari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis: "Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Caelestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus extorqueamus assensum". Certe ipse dixisti, "quod omnes iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat". Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo iudicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos iudices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.

Adhortatio Iuliani ut appendat sententias sanctorum doctorum.

  1. 35. Dicis: "Me, si sub potestate iudicum premerer", quales tibi ipse componis, "non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem". Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod et nunc iam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos; tu ab istis ad quos? An quia "non numerandas, sed ponderandas" censes "esse sententias", et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), "ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecorum", etiam istos caecos dicere audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies 105 usque adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius, Caelestius, Iulianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), et quodam modo audio vocem tuam. Respondes: "Absit ut audeam caecos istos viros velcogitare, vel dicere". Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed non sunt leves, ut eas dedigneris appendere; immo tam sunt graves, ut te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es: "me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios nominare?".

De catholicae multitidinis fide.

  1. 36. Dicis: "In causa iudicandi, amoto stepitu turbarum, de omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administrantium, sive praefectorum, ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat". Ita vero est, ut dicis: sed nec ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut divinitus adiuvantur, vana vestra argumenta confutant. Unde absit a me ista, quam mihi obicis, arrogantia, "ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer". Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere: "maioris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam veritatem tueri"; multum abiecti et vere destituti sunt, multumque abs te pendent, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non iudicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Caelestio, vestrum omnium doctoribus anteponis; quasi et illi iam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis iudicibus Palaestinis, qui haeresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos iam defunctos et unum presbyterum tibi huius causae opposui iudices, qui de illa cum hic viverent iudicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia Pelagium Caelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius 106, et vide utrum tales facile possis iudices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessariis litteris adiuvaret, non solet Pelagius iactitare, nisi "quod ei tamquam aemulo inviderit". Sed nolo ex hoc tibi videatur de istorum numero iudicum retrahendus. Non enim eius sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem: sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam vestra damnabilia dogmata pullularent.

Iuliano episcopale iudicium sibi quaerenti sanctos episcopos opponit Augustinus.

  1. 37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Ioannes, "de plebeia faece sellulariorum", sicut Tulliane iocaris, "in vestram invidiam concitati sunt?". Numquid "milites?" numquid "scholastici auditoriales?" numquid "nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?" numquid "adolescentes ex monachis dissoluti?". Numquid postremo "de qualiumcumque clericorum turba" isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, "quia non possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus iudicare"? Quasi tu, qui maxime quereris "examen vobis et episcopale iudicium denegari", Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subiecto et his quae sunt in subiecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire iudicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores, si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunto terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem, quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo 107, catholicae fidei virginitate vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tamquam caput colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritatesanctum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna stultitia, perduraveris; non tu iudices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Ioannem, Innocentium, Hieronymum,ceterosque socios ac participes eorum, insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae dominica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.

1 - Cf. Mt 11, 25.

2 - Cf. Ps 30, 20.

3 - Isa 7, 9 (sec. LXX).

4 - Eccli 40, 1.

5 - Ps 50, 7.

6 - Iob 1, 22.

7 - 1 Pt 2, 22.

8 - Ps 50, 7.

9 - Rom 7, 24.

10 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490-491.

11 - Ps 50, 7.

12 - Rom 7, 24.

13 - Cf. Rom 7, 15-24.

14 - Cf. Ps 1, 4.

15 - Rom 7, 24-25.

16 - Gal 5, 17.

17 - CIPRIANO, De dominica oratione 16: PL 4, 529 s.

18 - 1 Cor 15, 55.

19 - Cf. Phil 1, 23.

20 - CIPRIANO, De mortalitate: PL 4, 608.

21 - CIPRIANO, De dominica oratione 16: PL 4, 530.

22 - Rom 7, 24-25.

23 - GREGORIO NAZ., Orat. 17, 5, 2; CSEL 46, 199.

24 - GREGORIO NAZ., Orat. Apol. 2, 91: PG 35, 494.

25 - Ibidem.

26 - Ibidem. cf. Rom 7, 23.

27 - Rom 7, 24; AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490s.

28 - 1 Cor 15, 55.

29 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490 s.

30 - Cf. ILARIO, In PS 118, 175: PL 9, 641.

31 - Cf. 2 Cor 12, 9.

32 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3: PL 16, 490 s.

33 - Cf. Rom 7, 23.

34 - Cf. Gal 5, 17.

35 - Cf. Lc 12, 52.

36 - Cf. Eph 2, 14.

37 - AMBROGIO, In Lc 7, 141: PL 15, 1825.

38 - AMBROGIO, In Lc 7, 142: PL 15, 1826.

39 - Rom 7, 24.

40 - AMBROGIO, De Isaac et anima 8, 65: PL 14, 553.

41 - 2 Cor 12, 4.

42 - AMBROGIO, De paradiso 11, 13: PL 14, 317.

43 - Cf. Gen 3, 1.

44 - Rom 8, 7.

45 - Rom 7, 23.

46 - AMBROGIO, De paradiso 12, 14: PL 14, 318.

47 - Rom 7, 19.

48 - AMBROGIO, De paradiso 12, 60: PL 14, 324.

49 - AMBROGIO, De paradiso 15, 77: PL 14, 332.

50 - Rom 6, 7.

51 - Rom 7, 23.

52 - Rom 7, 18-20.

53 - Cf. Prov 9, 1.

54 - Ps 50, 7.

55 - AMBROGIO, De paradiso 13, 67: PL 14, 325.

56 - Cf. Gen 3, 7.

57 - CIPRIANO, Ep. 64, 4: PL 3, 1053; cf. Gen 17, 4.

58 - Io 3, 5.

59 - BASILIO, Homil. 13: PG 31, 430.

60 - Cf. Rom 6, 6.

61 - AMBROGIO, De philosophia (op. perduta).

62 - Cf. 1 Cor 7, 29-35.

63 - AMBROGIO, De apol. David 11, 56; PL 14, 915.

64 - AMBROGIO, De philosophia; cf. 1 Cor 7.

65 - Cf. 1 Thess 4, 4-5.

66 - Cf. 1 Cor 7, 5-6.

67 - Cf. Gen 2, 18.

68 - AMBROGIO, De paradiso 10, 47: PL 14, 314 s.

69 - Mt 19, 28.

70 - AMBROGIO, In expos. Isa proph. (op. perduta).

71 - Mt 6, 12.

72 - Ps 48, 7.

73 - Ps 118, 36.

74 - Ambrogio, De fuga saeculi 1, 1: PL 14, 597s.

75 - Ps 83, 6.

76 - AMBROGIO, De sacram. regener. (op. perduta).

77 - Ps 55, 5.

78 - 1 Cor 9, 27.

79 - AMBROGIO, De sacram. regener. (op. perduta).

80 - Ps 55, 5.

81 - Cf. 2 Cor 12, 9.

82 - CIPRIANO, De mortalitate 4-5: PL 4, 606 s.

83 - Prov 20, 9.

84 - 1 Io 1, 9.

85 - CIPRIANO, De opere et eleemosyna 3: PL 4, 627.

86 - Io 14, 27.

87 - ILARIO, Tract. in Ps 118, 27: PL 9, 529.

88 - Mt 7, 11; ILARIO, Tract. in Ps 118, 115: PL 9, 601.

89 - Iob 25, 4.

90 - ILARIO, Tract. in Iob.

91 - Ps 1, 1.

92 - ILARIO, In Ps 1, 1: PL 9, 252.

93 - Eph 2, 3.

94 - Cf. Ps 51, 10.

95 - ILARIO, In Ps 51, 23: PL 9, 322; Ps 62, 4.

96 - Ps 31, 2.

97 - Rom 7, 19.

98 - Rom 7, 19-23.

99 - Rom 7, 23.

100 - Rom 7, 18.

101 - Cf. 1 Tim 6, 9.

102 - Cf. Iob 7, 1.

103 - Mt 6, 12.

104 - Cf. Gal 5, 17.

105 - Cf. LUCANO, Pharsal. 5, 138-139.

106 - Cf. PELAGIO, Libellus fidei ad Innoc.: PL 45, 1716-1718.

107 - Cf. 2 Cor 11, 3.

4             LIBER TERTIUS

 

Libros et argumenta Iuliani refellenda sibi proponit Augustinus.

  1. 1. Iam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in Sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es; ita tibi, dilecte fili Iuliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intellegas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter paeniteat incautae ac temerariae iuvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intellegere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens: Noluit intellegere, ut bene ageret 1; vel ex eo, de qualibus item scriptum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet 2: nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adiuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.

Apud quales iudices causa agenda sit.

  1. 2. De iudicibus: "Apud quos propterea - dicis - non potuisse vos agere causam vestram, quia nemode rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse - dicis - qui de causa vestra iudicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse", iam quidem superiore libro respondi: Quia si tales iudices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis 3; sancto Ambrosio et coepiscopis eius, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit, misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc vobis parum est iudices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant. Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut iam gratia non esset gratia 4, quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra 5. Haec in vobis noverant, et rectissime oderant. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Caelestianus vocatur"; sed qui libertatem in quam vocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatoremChristum negaverit; et qui cuiquam in hac vita iusto aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse huius erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.

De responsione Imperatoris.

  1. 3. Iam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si "pro vobis potius ab Imperatore responsum est", cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intellegitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris.

Pelagiani ab omni Ecclesia damnati ut haeretici.

  1. 4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod "unum" dicis "egressum, qui in se summam proelii sitam optat intellegi"; videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Caelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cuius figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tamquam prostrati et iacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, "propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere", iam vobis Pelagius, immo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiam si non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluantur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur? Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat: Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo: Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis 6; dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? Puto quod vos maledixisse homini paenitebit. Iam vos ergo totius paeniteat huius erroris.

Causa Pelagianorum apud competens iudicium finita est.

  1. 5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges Imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe huiusmodi dicunt, quod ipse dixisti: "Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum". Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum ceteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia iussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus, quod vero ante ferme centum annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens iudicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad ius examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen, Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica iudicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo iudicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana iactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et iudiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.

Tumultus maledictorum et conviciorum Iuliani.

  1. 6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quattuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus iam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctoritribuere.

Primum argumentum Iuliani destruitur.

  1. 7. Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris: "Contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo". Ubi est acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de parvulis obiecisti, de quibuslibet maioribus malis hominibus utrique nostrum obici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii caritatis suae 7? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris: Non habet; respondebitur tibi: Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris: Habet; respondebitur tibi: Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possidenti; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.

Gratia baptismatis secundum Pelagianos.

  1. 8. De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia "gratiam Baptismatis", dicitis, "non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget - inquis - circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores". Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire: Si salvantur, quid in eis aegrotabat? Si liberantur quid in eis servitutis vinculo tenebatur? Si abluuntur, quid in eis latebat immundum? Si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante iudicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest intrare in regnum Dei 8.

Natura ista in tantas collapsa miserias salvatorem Christum habet necessarium.

  1. 9. Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si parvam poenam esse diceretis, non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua iustitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 9. Quae utique mala sub iusto et omnipotente Deo non irrogarentur eius imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Iulianum, non Caelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Ceterum, rogo te, quomodo potest intellegi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus eius 10? Ubi enim redemptio sonat, intellegitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis Agni immaculati Iesu Christi 11? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 12. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur; sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.

Genus humanum damnatae originis noxam trahit.

  1. 10. Nonne ipse dixisti: "Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum eius quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret"? Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cuius ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. "Naturam - dicis - humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem". Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnumquam caeca, nonnumquam surda nascatur? Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit: Igitur fides ex auditu 13. Iam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei "innocentiae", sicut asseris "dote locupletem", fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat: Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum 14? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cuius nemo esse potest conditor, praeter ipsum; et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.

Peccatum originale in Adam voluntarium fuit.

  1. 11. Frustra itaque putas, "ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest". Hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta iusti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum amala voluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi voluntas mala, non est cuiusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere: Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.

Contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus transeunt.

  1. 12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli 15. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.

Si nullum malum ex origine traherent, parvuli cum nullo vitio nascerentur.

  1. 13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, "non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter: In parvulis actionem ream, an naturam putem". Et ad utrumque respondens: "Si actionem - inquis - ostende quid fecerint; si naturam, ostende quis eam fecerit". Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est, homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset.Malum vero si nullum ex origine traherent, numquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa condicione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est: Non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo 16. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis iam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt huiusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascantur; huius autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo 17, diversis malis hominum peragi in iugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 18.

Iulianus syllogismos lectores docet.

  1. 14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus obiecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est peius, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, "naturam hominum esse laudabilem", in quantum homines sunt? Quando dixi: "Ob hoc ipsum reos esse, quia sunt"; cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi: "Fecunditatem esse reprobandam"; cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?

Non omnis corporis commixtio est mala.

  1. 15. Iam vero quod me dicis assumere: "Omnis commixtio corporum mala"; nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cuiusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adiungis: "Filii autem de corporum commixtione nascuntur", dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico: "Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt"; quandoquidem ipsam coniugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.

Conditio corporis non est deformis in sexu.

  1. 16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo: "Causa sexuum commixtio corporum"; et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adiungis: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subiugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset condicio corporum, cuius Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio; sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum condicione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite eius exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones, dicens: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adiungis et dicis: "Quod cum negare nequiveris". Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu iam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium condicio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris: Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia coniugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso Satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini 19, et alios ut discerent non blasphemare 20.

Malo auctori non reputantur corpora.

  1. 17. Quod vero superaddis, et dicis: "Rei autem malae Deus auctor esse non potest":quomodo id dicis? Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per Prophetam dicit, creare se mala 21. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit condicio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor condicionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis: "Omnia igitur corpora malo reputantur auctori". Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse condicio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.

Malum cum quo nascitur homo non est fructus naturae, sed primae praevaricationis.

  1. 18. "Deus - inquis - bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit". Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adiungis: "Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione coniungeret; fecitque causam coniunctionum dissimilitudo membrorum". Et hoc assentior. Deinde infers: "Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Quis hoc negaverit? "Quod cum ingratis, - inquis - concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, coniunctionum, malos fructus esse non posse". Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, coniunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem: Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cuius auctor est diabolus.

Homines a Deo non creantur ut a diabolo teneantur.

  1. 19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris,dicamus "homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo iure teneantur". Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab eius condicione bonitatem.

Filii divino operi reputantur.

  1. 20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis: "Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi": quasi qui hoc negaverit, possit esse Christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti: "Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una 22"; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi.

Munus a Deo Abrahae et Sarae factum.

  1. 21. Dicis etiam in laude libidinis, "hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarrae senio confectis emortuisque corporibus" 23: et invidiosa voce proclamas, "ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere". Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus iam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet condicio corporis mortis huius. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis 24, filios procreare.

Deus fecunditatem famulis suis praestitit.

  1. 22. Quamvis et ad hoc intellegendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum iam de grandiore non possit, quamvis illa de iuvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest idaccidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quattuor agens annos, qui religiose cum coniuge religiosa iam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in armis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva eius emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat iuventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia iam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint per aetatem, non eas iam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi 25. Et verba eius ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam 26. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae 27. Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem coniuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra iam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen iam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim iam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret: Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria; cum superius iam dixisset: Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis 28. Pro modo ergo temporis, cuius longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare iam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria, et ideo adhuc concipere posset, si iuvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae, sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit 29;quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum coniugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex iuvene; ut iure fuerit etiam constitutum, ne quisquam ius liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur.

Isaac miraculo sed concupiscentia carnis procreatus.

  1. 23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac non parentibus eius libidine reddita, sed fecunditate donata; nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quamquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret; condicionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis huius, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum condicionem autem poenalis huius corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur; quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tamquam dicere possemus: "Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum". Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.

Natura hominis bene instituta, peccato vitiata.

  1. 24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres: "Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo iam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo iustum est aliquid amplius flagitare quam potest". Solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem, nec iniustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cuius manus non defuit creantis, non desit et misericordialiberantis; quam vos miseris invidetis, cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.

Etiam in parvulis propago mortis debita iustitia punienda.

  1. 25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis, ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis 30? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt: "Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", in ecclesiastico iudicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua iustitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum 31? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis: Non tenebitur; evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt 32? Si autem dixeritis: Tenebitur; fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Iam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita iustitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas 33.

Definitio concupiscentiae a Iuliano data.

  1. 26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; "huius genus esse", asserens, "in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere coniugali, excessum in intemperantia fornicandi": et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere adversus carnem 34; cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra eius arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.

Secundum Iulianum solum est malus excessus concupiscentiae.

  1. 27. Post longam disputationem velut concludens: "Merito igitur - inquis - concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis ". Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vere cuiuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: "Huius itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu: quia genus eius et species ad conditoris operam pertinent, modus eius ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis". Quam concinne tibi verba inania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus huius ab arbitrium pertinet honestatis; cuius tendem honesti arbitrium coniugati velit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cuius honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 35. Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis: Libera nos a malo 36?

Malum concupiscentiae etiam a coniugatis frenandum.

  1. 28. Quid te autem iuvat quod dicis: "intercipi debilitate libidinem"; quasi non morte prorsus exstinguatur, quando iam homini, qui ab illa fuerit superatus et subiugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intellegis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. "Aut in coniugibus - inquis - cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur". Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a coniugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se coniuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam coniugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desiderio non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia coniugalis,et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter coniugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis: "In coniugibus cum honestate exercetur"; quasi honestus sit appetitus iste semper in coniuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus 37, concedatur? Quanto melius diceres: In coniugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intellegatur malum, cui etiam coniuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem iam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare. "Quartum - inquis - a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit - inquis - iure damnatur". De cuius, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis: Lasciviae. Sed omnes homines iudicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo: Libera nos a malo 38; et noli malum falsae laudis huic addere malo.

Concupiscentiae remedium necessarium Iulianus confitetur.

  1. 29. Diserte sane inter lascivientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, "quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat 39; cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati.

Tria bona nuptialia.

  1. 30. Illud etiam recte dicis: " Examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur". Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibusnuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et eius malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 40? quando coniuges non prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione peioris, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.

Iulianus contra Manichaeos ex Africa latrocinantes invehit.

  1. 31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, de quo iam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis: "Factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse vel coniugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est". Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis: "Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur". Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et Donatistas, et alios hereticos, vel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat: "Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata" 41; quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimamcatholicam fidem, non habendo quid dicas.

Idem Augustinum Poenum disputatorem vocat.

  1. 32. Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas moliris insidias: "Poenus disputator", quod me contumeliose tuus defensor appellati; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit 42. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, ceteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tamquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Iuliane, quae te peperit? Utrum te casta, an vero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritalis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, coniugis Christi et matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur.

Natura depravata primi transgressoris voluntate.

  1. 33. "Sed ab hoc digressu, quo te impetus", non ut dicis, "doloris", sed perditi pudoris "abstulerat, ad ea quae institueras" delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio 43, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde iam superius, quantum satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod "ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine"? Sed ex semine iam vitiato atque damnato, quod partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, "ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio". Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.

Iulianus Augustinum diaboli cultorem appellat.

  1. 34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod "coniuges sine corporum calore generaverint"; nec puto quod "hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit"; quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cuius potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subiecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adiutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, "ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac" dico, ex qua et homines ceteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. "Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse" non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 44; et nihil inquinatum in eam incurrit 45: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima eius de populo suo 46. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut iuvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima eius de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.

Deus non potest quemquam sine malis meritis damnare.

  1. 35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare; tamen interponis ubi ait: Et quomodo iudicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 47? Ac deinde subiungis: "Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem iudicandi, si modum non tenuit imperandi". Si ergo sicut putas, "ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam - sicut existimas - demonstratur, propterea recte iudicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; iniuste autem iudicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia iuberentur": quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus, in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine,tamquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 48? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum eiusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, iustus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia iustus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?

Parvulus ignorantia plenus.

  1. 36. Perge ad cetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis: "Ex hoc intellegi debere perfectam ignorantiam iustitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena: Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc 49. Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset - inquis - tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret". Cur ergo eos non nominas iustos, si perfecta ignorantia iustitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et iustus. Ubi est quod superius asserendum putasti: "Nec iustos nasci parvulos, nec iniustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?". An non verba tua sunt, ubi dicis: "Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus"?. Numquid virtutem dicturus es non esse iustitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse iustitiam; nisi virtutem neges esse iustitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse paenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi: Sciebam quia cor habes iustum; aut, quia cor habes mundum, cum scriptum sit: Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt 50. Tu autem, istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.

Contagio peccati de parentibus in prolem transit.

  1. 37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae 51. Hanc enim conclusionem sic vis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non vis iudicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulumcumque peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei 52; et garrire desine contra originalis secreta peccati.

Motus concupiscentiae semper turpes.

  1. 38. Deinde incipis disputare de extessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in eius moderatione, cum ea bene utitur coniugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit eius auriga laudandus. Quid ergo te adiuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus, vel prohibeat libidinis vel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.

Concupiscentia expugnari potest repugnando.

  1. 39. Sic autem dicis: "Qua ratione quaereret iustos in Sodomis Deus 53, si illos tales natura faciebat?" tamquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.

Naturalis usus feminae quis sit.

  1. 40. Si autem putas: "Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem 54"; omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.

Concupiscentia mala non est substantia.

  1. 41. Dicis: "Etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse creatura"; atque ita vis intellegamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intellegis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, sive quem subiugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit.

Iulianus de remediis et certaminibus contra libidinem loquitur.

  1. 42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod "Breviter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est". Et quae sit ipsa brevis admonitio, subinferens: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae virginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios iudices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar iudice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec eius alio, sed ipso loco. Dixisti enim: "Sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Quaero quae remedia contempserit? Respondebis: Nuptias. Quaero: Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut coniugale remedium? Iam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam coniugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti, "quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque respondi. "Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati".

Etiam coniuges pudic contra libidinem certare debent.

  1. 43. Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas, "gloriosa certamina"; nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de huius mali subiectione, quamvis minorem, pudicitia etiam coniugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat; belligerat, ne definitum ex consensu coniugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia coniugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro coniugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum coniugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec eius aetatis qua certum est eas iam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid vero fit in coniuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur 55; quia nequaquam limes coniugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque adeo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.

Iulianus laudat concupiscentiam contra quam pugnat.

  1. 44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus; et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tamquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coartaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante iudicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione eius, me vero laude eius; sed ego respondeo: Ut vincatur qui laudat, iudicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum iudex eris. An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi: Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnaredestiteris, vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim vinceris a me, immo ab ipsa quam praedico veritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo iudicio vinceris, cum id malum laudas, de cuius debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare iam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam, non iam suo, sed iudicio sapientiae.

Concupiscentia non est a Patre.

  1. 45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Ioannes, quod non est a Patre 56. Nam si, ut dicis: "Qui modum eius non tenet, bono male utitur"; etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intellegas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Ioannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris: Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre; quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.

Malum confitendum contra quod bellum geritur.

  1. 46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est: "Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari" 57. Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cuius motibus mecum repugnas, et cuius contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritaliter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utereris in coniuge, nunc illi adverseris in te; non iam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris.

Bonae sunt nuptiae, concupiscentia vitium adiunctum.

  1. 47. Non igitur "sum pharmacopolae similis - ut dicis - qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset ". Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi "nuptias et magnum bonum et magnum malum", tamquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus.

Augustinus epicureus ab Iuliano dictus.

  1. 48. Ridiculum est autem quod me dicis: "Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere". Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis eius adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus: Ecce pietas est sapientia 58. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est: Dominus sapientes facit caecos 59; et de quo item legitur: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo 60? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse iustitiae, et quod homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum 61. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 62. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et veraciter dicere: Dimitte nobis debita nostra 63. Nec insultetis hincnobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo: Gratia Dei sum quod sum 64. Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis 65. Consilium quippe inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 66.

Utnum bonum an malum frenandum sit.

  1. 49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas, "me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere"; qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo coniuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos coniuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus eius repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello adversus malum, tu adversus bonum; ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo.

Concupiscentia non potest laudari ut amica, quae expugnatur ut inimica.

  1. 50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur 67, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnesvelut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio colludis in proelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentiae simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque (quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est, sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent coniugati, iam superius disputavi.

Unde sit in parvulis malum.

  1. 51. Quae cum ita sint, et coniugium bonum est in quantum coniugium est, et homo sive de coniugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia coniugalis utitur, necessarium illi est, ut ab eius mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris, "ubi sit originale malum"; cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris: "unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?". Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? "Quid ibi cognoscit - inquis - diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?". Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est eius, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, "inter tot bona, unde sit in parvulis malum"; et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 68. Hoc enim non visut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.

Nullo modo naturae substantia malum est.

  1. 52. Definisse me dicis: "Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse". Haec vero nimia est et aperta calumnia. Immo definivi hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cuius auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi obiceretur, ut dicis, "quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem"; cum etiamsi hoc verum sit (non quantum attinet ad utentes iam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cuius auctor est Deus, sed ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar, "exerces gloriosa certamina"?

Concupiscentiae malum nuptiae non fecerunt.

  1. 53. Sicut autem, quemadmodum dicis: "Quando adulteri gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum": ita quando coniuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci: sed ordinata susceptio filiorum. Cum ergo "sententiae meae pars falsissima est, qua dixi: Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari"; cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint coniugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt coniuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tune mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem 69; cum odor ille non esset usus mali, sed

boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti: "Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest"; quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonisearum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nee ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, "omnem causam mali esse expertem boni"; nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt.

Propter originale peccatum nuptiae malae non sunt.

  1. 54. "Non evadit - inquis - res illa supplicium, cuius participatione etiam alia trahunt reatum". Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles coniugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim eius supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. "Si trahitur - inquis - et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum". Quid si alius dicat: Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo coniugati bene utuntur, si sola coniuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.

Per quid peccatum inveniatur in parvulis.

  1. 55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo huius operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui iam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris "per quid peccatum inveniatur in parvulis"; et enumeras multa bona tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas: "Parentes - inquis - qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret". Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas: Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cuius ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe,quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas eius causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, "a diabolo ducitur origo nascentium", in quantum homines sunt, "quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum". Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.

Malum nisi ex natura bona oriri non potest.

  1. 56. "Rimam - quaeris - inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum": cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam ianuam, dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit 70. Sed haec tacens verba, dicis tua: "Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur": cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum"; quasi non alius religiosius sibi clamare videatur: Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, ceteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus 71? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.

Nuptiae ante peccatum sine concupiscentia.

  1. 57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim: "Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent"? Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus est ut cetera detrahas, sinuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis umquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam coniugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in coniunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus ceteris membris.

Parvuli non sunt opus diaboli.

  1. 58. Arguis me, quod "eos parvulos qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam". Parvuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum 72: a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit.

Generatio filiorum ante peccatum sine morbo concupiscentiae fieret.

  1. 59. "Si ante peccatum - inquis - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus". Quid dicis: "Parentes commoverentur"? Si pietate voluntatis, quoa optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum; si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est: "Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius" 73.

Universa natura in deterius mutata magno illo peccato.

  1. 60. Quod autem argumentaris: "Ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam"; non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Evam solam, non ceteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est: Crescite, et multiplicamini 74, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuissetmuliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in peius totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et iugum grave super filios Adam.

Interpretatio Rom 7, 14 ss.

  1. 61. Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 75; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cuius enim vox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 76? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 77.

Apostolus loquitur de conflictu non Iudaeorum, sed Christianorum.

  1. 62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quamquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus huius concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentis carnis ne perfeceritis 78. Non ait: Ne feceritis, quia eas non habere non poterant; sed: Ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu, voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis 79. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum;, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege 80. Vide si non hoc est ad Romanos: Iam non ego operor illud; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius 81. Si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici vetat Apostolus dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 82. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae luxuriae, idolorum servitus 83, et cetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus,non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectione iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus, sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 84. Vel, sicut habent codices graeci: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adiacet perficere bonum. Non ait: Facere; sed: perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire 85: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 86; hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio 87. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Iudaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 88.

Vulnus humano generi inflictum.

  1. 63. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius (quae utique non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritaliter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnusinfligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.

Iulianus Augustino conviciatur.

  1. 64. Et tamen succenses mihi, quia dixi: "Haec enim quae a impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia" 89: et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, "tamquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adiuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae": et cetera huiusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione iactasti, nos contra deprimens, et dicens: "quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, immo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo - sicut dicis - in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor iniuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio 90", et cetera huiusmodi.

Aliae calumniae Iuliani.

  1. 65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tamquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine eiusdem libri tui dicis, "quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta iurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit". Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adiuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute hostes debellare te credam,quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te iactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adiuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti; tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris iniuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?

Utrum concupiscentia amica an inimica sit Iuliano quaeritur.

  1. 66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim coniugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum 91, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes coniugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.

1 - Ps 35, 4.

2 - Prov 29, 19.

3 - Cf. SALLUSTIO, De con. Catil. 51.

4 - Cf. Rom 11, 6.

5 - Mt 6, 12.

6 - Io 6, 54.

7 - Cf. Col 1, 13.

8 - Io 3, 5.

9 - Eccli 40, 1.

10 - Cf. Ps 129, 8.

11 - Cf. 1 Pt 1, 18-19.

12 - Mt 26, 28.

13 - Rom 10, 17.

14 - Eccli 22, 13.

15 - Cf. Mc 9, 16-26.

16 - Io 9, 3.

17 - Cf. Eccli 10, 14-15.

18 - Eccli 40, 1.

19 - Cf. 1 Cor 5, 5.

20 - Cf. 1 Tim 1, 20.

21 - Cf. Isa 45, 7.

22 - Gen 2, 24.

23 - Cf. Rom 4, 19.

24 - Cf. Rom 7, 23.

25 - Gen 16, 1.

26 - Gen 16, 2.

27 - Gen 16, 16.

28 - Gen 18, 11.

29 - Cf. Gen 25, 1-2.

30 - Cf. Io 6, 54.

31 - Eph 4, 18.

32 - Cf. Io 3, 5.

33 - Cf. Ps 24, 10.

34 - Cf. Gal 5, 17.

35 - Rom 7, 18.

36 - Mt 6, 13.

37 - Cf. 1 Cor 7, 6.

38 - Mt 6, 13.

39 - Cf. 1 Cor 7, 9.

40 - 1 Cor 7, 6.

41 - CIPRIANO, Ep. 64, 5: PL 3, 1054s.

42 - Cf. VIRGILIO, Aen. 12, 946-947.

43 - Cf. Rom 4, 19.

44 - Cf. Sap 8, 1.

45 - Cf. Sap 7, 25.

46 - Cf. Gen 17, 14.

47 - Rom 3, 6-7.

48 - Eccli 40, 1.

49 - Gen 20, 6.

50 - Mt 5, 8.

51 - Gen 20, 18.

52 - Cf. Rom 11, 33.

53 - Cf. Gen 18, 26.

54 - Cf. Rom 1, 27.

55 - Cf. 1 Cor 7, 6.

56 - 1 Io 2, 16.

57 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1, 1.

58 - Iob 28, 28.

59 - Ps 145, 8.

60 - Iac 1, 5.

61 - Cf. AMBROGIO, De paradiso 12, 54: PL 14, 318; De philosophia 2, 5, 1.

62 - 1 Io 1, 8.

63 - Mt 6, 12.

64 - 1 Cor 15, 10.

65 - Cf. Ps 122, 4.

66 - Cf. Ps 13, 6.

67 - Gal 5, 17.

68 - Rom 5, 12.

69 - Cf. 2 Cor 2, 15-16.

70 - Rom 5, 12.

71 - Cf. Act 17, 28.

72 - Cf. Mt 26, 28.

73 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1, 1.

74 - Gen 1, 28.

75 - Rom 7, 18-20.

76 - Rom 7, 23-25.

77 - Rom 7, 23-25.

78 - Gal 5, 16.

79 - Gal 5, 17.

80 - Gal 5, 18.

81 - Rom 7, 15. 20. 22; 6, 12.

82 - Gal 5, 16.

83 - Gal 5, 19-20.

84 - Rom 7, 18.

85 - Cf. Eccli 18, 30.

86 - Gal 5, 16.

87 - Rom 7, 18.

88 - Rom 7, 25.

89 - De nupt. et concup. 1, 1, 1.

90 - Rom 7, 15.

91 - Cf. Gal 5, 17.

5             LIBER QUARTUS

 

Quae in libro tertio dicta sunt.

  1. 1. Iam nunc ab alterius voluminis exordio cetera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte iudicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et condicione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis quae concupiscit adversus spiritum 1, eoque malo bene uti pudicitiam coniugalem, meliusque non uti continentia sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inoboedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per oboedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cuius obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne ceteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.

Pudicitia coniugalis donum Dei est.

  1. 2. Propositis ex meo libro verbis meis exultas, quod: "Teste Apostolo - dixerim - donum Dei esse pudicitiam coniugalem" 2; quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum 3, quo malo utitur bene pudicitia coniugalis, sicut iam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Eius quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio eius inserviant. Ac per hoc eius motus, non in ipso, cuius inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.

Quae debet esse piorum coniugum intentio. -

  1. 3. Itaque isto malo cum bene utuntur coniugati fideles, a cuius reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur eiusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis, "in regnum diaboli praeparantur"; sed ab illo potius eruendi et inregnum Unigeniti transferendi. Haec enim est, et esse debet piorum coniugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, "Apostolorum legio repugnavit" 4, non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab eius obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?

Commixtio corporum necessaria in nuptiis.

  1. 4. Quis autem nostrum suspicatus est, "usum coniugum a diabolo fuisse repertum"? Quis "commixtionem corporum per malum praevaricationis" credidit "accidisse"; cum sine bis nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi obice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi obicis, quando finimus?

Malum generatione contractum regeneratione sanandum.

  1. 5. "Consequens - putas - esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur". Audi ergo et intellege: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali huius ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, iudicio Dei sane occulto, sed numquid iniusto?

Bonum coniugale a Domino poscendum.

  1. 6. In eo vero quod dixi: "Etiam bonum coniugale, si non habetur, a Domino esse poscendum" 5; (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi dicere, "pro concumbendi viribus supplicandum". Sed ego pro ipsa pudicitia coniugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait: Si se non continet, nubat 6; remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris 7. Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est. Pertinetenim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem 8; quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua 9, sicut ait apostolus Iacobus. Convenit huic et quod dicimus: Libera nos a malo 10. Dicunt enim hoc de hac re coniuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum 11); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tamquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas: Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Ioannes apostolus dixit a Patre non esse 12, ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse coniugalem, quae resistis malo concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum movetur.

Quid de concupiscentia Iulianus et Augustinus sentiant.

  1. 7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, "Pulsas - ut dicis - alterum definitionis meae latus"; et inquis: "Si calor genitalis coniugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur: probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus". Haec dicens, non attendis coniugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia coniugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen eius, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia coniugalis, melius non utitur continentia virginalis.

Sine malo concupiscentiae fieri non potest bonum generationis.

  1. 8. "Si posset - inquis - calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus". Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, "frenandus"; sed maluisti, "componendus". Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem,sive, sicut eam divinus sermo appellare consuevit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intellegere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea coniugantur, quia continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis huius hoc malum necessarium est coniugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt eius desideria quibus si consenseris vel cesseris, interibis.

Coniuges malo concupiscentiae bene utuntur, continentes melius non utuntur.

  1. 9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in coniugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Iam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sua salutis - inquis - et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina" 13. His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et coniugatis et continentibus. Quo enim coniugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in sanctis virginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestati, contra quam fateris eos "gloriosa exercere certamina" procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes coniuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in eis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in coniugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, "Apostolorum legio repugnavit": mihi scilicet exprobrans, quod "tantas esse - dixerim - libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit" 14; cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumquesanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum; mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum eius animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod eius dogma nisi laudetur absumit.

Quidquid secundum concupiscentiam concupiscitur malum est.

  1. 10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes "exercent", ut confiteris, "gloriosa certamina"? Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic, agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in coniugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae coniugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eius ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus dicere: Quomodo impleta est anima mea illusionibus 15? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus 16, nescio quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?

In nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi.

  1. 11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non "totum opere mentis aufertur"? Hoc enim dicis: "Fieri debuisse, si malum esset". Et quia non fit in coniugatis, ubi eius modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus eius nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritalem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 17. Haec delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intellegibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria peior hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciviae, nullus tumor superbiae formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur 18: quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur.

Concupiscentia per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur.

  1. 12. Quamobrem hoc coniuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo coniuges bene utuntur, et inest coniugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. "Solis" ergo libidinis "excessibus accusatur", sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis: "Nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis". Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; immo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei consentire bonum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiae consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere coniugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dei opus bonum? Nec "confectricem seminum libidinem" dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali huius occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui malo carent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ad eiusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.

Quod repugnat voluntati bonae non est bonum, sed malum.

  1. 13. Dixi sane, nec paenitet, de pudicitia coniugali, quae mea verba posuisti, "quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendae gratiae, si habentur". Aguntur enim gratiae "non de origine - ut dicis - concupiscentiae", cuius origo est primum malum hominis; "sed de regimine", quod verum dicis. Utrumque enim dicis, "vel regimine vel origine". Ideo autem aguntur gratiae de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonae, non est bonum; immo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum?

Pudicus non veraciter dicitur qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.

  1. 14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse coniugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrentem, deinde quaestionem tacitus nolui praeterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cum coniugibus vivere 19. "Soletis", enim, "negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et eas naturae voluntatique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnumquam habeant infideles"; ita conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Iesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos eius adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi: "pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori". Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod mihi visum est grande documentum. "Cum enim virtus sit - inquam - pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur?" 20. Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te 21. Sed tu qui "Mea - sicut dicis - quae mihi videntur acuta persequeris", hoc totum tamquam mihi obtusum visum fuerit praeteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam coniugalem, promptissime confiteris; omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus haec summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, "studio vituperando substantiam, dona collaudo". Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perhibent testimonium naturalis. Quid enim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?

Gratia datur gratuita, non redditur debita.

  1. 15. Cum ergo divinitus adiuvatur homo, non tantum "ad capessendam perfectionem adiuvatur", quod ipse posuisti, utique volens intellegi eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia: sed potius quod Apostolus loquitur, ut qui in vobis opus bonumcoepit, perficiat usque in finem 22. In quo enim vis "hominem - sicut loqueris - ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari", in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia iam non sit gratia 23, quia non est gratuita. "Bonam - dicis - hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur". Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres: neque enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve praestatur: sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut eius bona voluntas possit praecedere praeter gratiam, ne vel ipsam prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia iam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum vestrum, "effectum voluntatis humanae dona caelestia me" credideras "nuncupasse"; tamquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblitus fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos: Praeparatur voluntas a Domino 24; vel quod in nobis Deus operetur et velle? O ingrati gratiae Dei! o inimici gratiae Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suae voluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod iam contra eos est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est illis voluntas bona, sed ut convertatur in bonam voluntas mala; quoniam praeparatur voluntas a Domino; et: Deus est enim, ut ait Apostolus, qui operatur in vobis et velle 25.

Virtutes gentilium aut non sunt aut dona Dei sunt.

  1. 16. Sed acerbissimi gratiae huius inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis: "Alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et sobrii". Haec dicens ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti, velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et ideo non esse, quod nondum per gratia fuerint consecuti bonae huius voluntatis effectum: sed si et esse voluerunt et sunt, iam in eis voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam: Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus 26; etiam virtutibus veris eos praedices abundare: quanto, inquam, satius haec ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cuius occulto iudicio, nec iniusto, alii fatui, alii tardissimiingenii et ad intellegendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere praediti, et acute intellegentes et tenacissimae memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictae cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi tu vix omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur, alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum proclives; nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde medici audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari, vel nulla existente, vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et hoc eius tribuendum est voluntati, quod mala ista naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive maximis, sive minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, iusto, et bono: Quare sic me fecisti? 27 Et de iugo gravi quod est supra filios primi Adam 28, nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo voluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt praedestinatorum numero accipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt eis 29?

Si per naturam voluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.

  1. 17. Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus. Absit autem ut sit iustus vere, nisi vivat ex fide: Iustus enim ex fide vivit 30. Quis porro eorum qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tamquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagorae provoces vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore ceteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodam modo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quod est Deus; etiam illic adversus te, quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo: Nec in istis est vera iustitia. Iustus ex fide vivit. Fides ex auditu, auditusautem per verbum Christi: finis legis Christus ad iustitiam omni credenti 31. Quomodo sunt vere iusti, quibus vilis est humilitas veri iusti? Quo enim propinquaverunt intellegentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 32. Quomodo est in eis vera iustitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si eis tribuerimus, nihil erit causae cur non eos ad illud regnum pervenire dicamus, de quo scriptum est: Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum 33. Ac per hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem veram, ad virtutem veram, ad iustitiam veram, ad sapientiam veram, quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt. Prorsus sicut de lege verissime ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 34; ita verissime dicitur: Si per naturam voluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est vera iustitia, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum verus non admittitur iustus; cum et ipsum eius regnum iustitia sit, quemadmodum scriptum est: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium 35. Porro si veram iustitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites eius et socias, si quas habent, veras habent [quia cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur iniusti] : ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera virtus est impiorum.

Quando sunt verae virtutes.

  1. 18. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus: Nam qui in agone contendit, ab omnibus continens est 36; ut continentiam, tam magnam virtutem, de qua scriptum est, quod nemo esse potest continens nisi Deus det 37; etiam choraulas et huiusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim quando in agone decertant, ab omnibus, continenti ut corruptibilem coronam accipiant: a cuius tamen vana cupiditate non continent. Haec enim cupiditas vana ac per hoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates; propter quod dicti sunt continentes: Sed ut gravissimam feceres iniuriam Scipionibus, continentiam quam in eis anto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus; ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam dixit esse sicut pecuniam 38. Numquid propterea sancta Scriptura dicenda est laudasse avaritiam? Sed quia notum est, amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes habemus, quia verum est propter quod facimus, id est, hoc naturae nostrae consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.

Non tantum quod agitur, sed cur agatur intuendum est.

  1. 19. Non enim absurde virtus definita est ab eis qui dixerunt: "Virtus est animi habitus, naturae modo atque rationi consentaneus" 39. Verum dixerunt, sed quid sit consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt. Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus. Sed hoc summum bonum praestari hominibus non potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cuius morte mors vincitur, cuius vulneribus natura nostra sanatur. Ideo iustus ex fide Christi vivit 40. Ex hac enim fide prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, ac per hoc his omnibus veris virtutibus recte sapienterque vivit, quia fideliter vivit. Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quae in Christo est vera promittit, nihil prosunt homini virtutes; nullo modo verae possunt esse virtutes. An placet tibi ut veras virtutes avarorum esse dicamus, cum lucrorum vias prudenter excogitant, cum pro acquirenda pecunia saeva atque aspera multa fortiter tolerant, cum varias cupiditates quibus sumptuose vivitur, temperanter sobrieque castigant, cum abstinent ab alieno, et de suo saepe amissa contemnunt, quod videtur ad iustitiam pertinere, ne iurgiis et iudiciis plura consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, omnibus quattuor virtutibus agitur, quae secundum tuam disputationem verae virtutes sunt, si ad cognoscendum utrum verae sint, hoc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa quaerenda est cur agatur: unde ne tibi videar calumniari, ipsa tua verba iam ponam. "Cunctarum - inquis - origo virtutum in rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum vis cum sit in omnibusnaturaliter - inquis - non tamen ad unum finem in omnibus properat: sed pro iudicio voluntatis, cuius nutui serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo variant quod merentur. Nec nominis sui igitur - inquis - possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur". Haec ubi didiceris, nescio; iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum; et avarorum iustitia, qua gravium damnorum metu facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius:

Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes 41

qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda quae habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae veraeque virtutes, tibi tamen ita verae videntur, et pulchrae, "ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii exilitate frustrentur", id est, terrenorum commodorum fructu, non caelestium praemiorum. Nec aliud erit quam vera iustitia Catilinae, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat; et fortitudo vera erit eius, quod frigus, famem, sitim ferre poterat; et vera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est 42. Quis haec sapiat, nisi desipiat?

Vitia alia contraria alia finitima sunt virtutibus.

  1. 20. Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est virtus, cui contraria est inconstantia: vitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quae constantiam videtur imitari. Quo utinam vitio careas, cum haec quae dico, vera esse cognoveris; ne tibi in errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitreris. Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiae temeritas; verum etiam vicina quodam modo, nec veritate, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiae non temeritas vel imprudentia, sed astutia; quod tamen vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est: Astuti ut serpentes 43; et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum 44. Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non invenitur quemadmodumnuncupentur, cavenda sunt.

Verae virtutes serviunt Deo, non carnalibus delectationibus.

  1. 21. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas esse virtutes. Officium est autem quod faciendum est: finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Quae tu non attendens, fines ab officiis separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris appellare iustitiam, etiam cuius dominam reperis avaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse iustitiae: sed cum quaeritur, quare fiat, et respondetur: Ne plus pecuniae litibus pereat; quomodo iam hoc factum verae poterit esse iustitiae, cum serviat avaritiae? Quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quae omnino quidquid facerent, propter illam vel adipiscendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus: Deus virtutum, converte nos 45. Proinde virtutes quae carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei servire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo serviunt in Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est.

Nullo modo homines sunt steriliter boni.

  1. 22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona, quae in aliis, vel in se ipsa, non in Domino gloriatur. Ac per hoc nec eius fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit, sed potius bonum opus est illius, qui etiam per malos bene faciat. Quapropter dici non potest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti: "Omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus". Fieri enim non potest ut steriliter boni simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit 46. Absit autem ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas 47. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali.

Cur Pelagianos maxime Christiana detestetur Ecclesia.

  1. 23. Unde et illi quos commemorare voluisti, de quibus ait Apostolus: Gentes legem non habentes ipsisibi sunt lex, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis 48; quid te adiuvent omnino non video. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, veram posse habere iustitiam, eo quod isti, teste Apostolo: naturaliter quae legis sunt faciunt 49. Ubi quidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi 50, evidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes habent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua iudicabit Deus occulta hominum 51? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inveniunt aeternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea iusti sunt, quia ex fide vivunt 52.

Sine fide impossibile est placere Deo.

  1. 24. Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui: Omne quod non est ex fide, peccatum est 53; sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset: Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide 54; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens: Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed ut hoc tibi de cibis tantum intellegendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est: Sine fide enim impossibile est placere 55? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua tustus ex fide vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut eas veras praedices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te paenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites.

Homines sine fide peccant, quia non recto fine agunt.

  1. 25. Isti ergo qui naturali lege sunt iusti, aut placent Deo, et ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Apostolorum: In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 56. Ideoque dicuntur sine lege naturaliter quae legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos probare quod vis, etiam infideles veras posse habere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non habent Christi, profectonec iusti sunt, nec Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die iudicii cogitationes suae defendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quae legis sunt utcumque fecerunt, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus; et minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deviando.

Nullus locus inter damnationem regnumque caelorum.

  1. 26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenae patriae Babilonicam dilectionem, et virtute civili, non vera, sed veri simili daemonibus vel humanae gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et Camillis, ceterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliquem locum inter damnationem regnumque caelorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna, qui Deo non placuerunt, cui sine fide placere impossibile est, quam nec in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditionem vestram usque ad istam posse impudentiam prosilire. "Erunt ergo - inquis - in damnatione sempiterna, in quibus erat vera iustitia?". O vocem impudentia maiore praecipitem! Non erat, inquam, in eis vera iustitia; quia non actibus, sed finibus pensantur officia.

Nec vera est castitas animi fornicantis.

  1. 27. Sed facete ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus: "Si dicatur - inquis - quia castitas infidelium castitas non est; eadem fronte dicetur quia corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint; et multa - inquis - alia quae tantae absurditatis sunt, ut risum possint intellegentibus commovere". Non plane risum, sed fletum potius intellegentibus vester commovet risus, sicut mentibus amicorum sanorum fletum commovet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aut esse in animo fornicante veram castitatem dicis; et rides, et sanus es? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera. Prorsus, inquam, nec vera est castitas animi fornicantis, et vera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cetera huiusmodi. Neque enim est consequens, ut si non est vera virtus qua gloriatur impius, non sit verum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, haereticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intellegamur frontis nomine, sed pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te iactas, ante praestruerem, ne in hac sententia, qua dicimus: Omne quod non est exfide, peccatum est 57; etiam illa intellegantur infidelium, quae dona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quae inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cetera. In eo genere sunt etiam quae in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani. Annon tu ipse inter cetera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi: "Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt: quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia "corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint". Ut enim tibi tamquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quae tuae memoriae fortassis ut haec diceres exciderunt: "Haec etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inserta, sic non attendis, sic oblivisceris; non iam phreneticis, sed lethargicis compararis.

Cur quamdiu vivimus in hac carne mortali est in nobis contra quod mens dimicet nostra.

  1. 28. "Mirari te - dicis - quod tam excellens", meum videlicet sicut irridenter loqueris: "non vidit ingenium, quantum vos in hoc quoque iuverim, quia dixi: Aliis peccatis alia peccata vincuntur". Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur - inquis - peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari?". Quasi nos negemus, adiutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domini 58? Non tamen parum scio, cum scio, quaecumque illa causa sit, quod nec iusti Dei sit iniquitas, nec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in eius abdito altoque consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod mens dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus: Dimitte nobis debita nostra 59. Sed ut tibi sic loquar tamquam homini homo, et talis homo cuius terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem 60, nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quaelibet alia creatura. Quam vero periculose, immo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt sicut videbit in fine summum illud et immutabile bonum, in cuius comparatione se spernat, sibique illius caritate vilescat, tantoque spiritu eius impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed aeterno quoque amore praeponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit haec qui fatigatus fame revertitur ad semetipsum, et dicit: Surgam, et ibo ad patrem meum 61. Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiae malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit, quando tanta satiabitur visione, et tanta inflammabitur caritate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectione non possit; ideo factum est in loco infirmitatis huius, ne superbe viveremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione vivamus? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illic iam non posset extolli, hic illi est angelus satanae colaphizator, ne hic ubi poterat extolleretur, appositus 62.

De arrogantia et praesumptione virtutis Pelagiani arguuntur.

  1. 29. Sed sive ista causa sit, sive alia quae multo amplius me latet: tamen quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere corruptibilis corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 63. Propter quod et sancta Ecclesia etiam in talibus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis 64, licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo dicere: Dimitte nobis debita nostra 65. Tu autem quanta arrogantia et de vestrae praesumptione virtutis dixeris: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis"; ille non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium sanctitatis sine adiutorio Dei vultis in hominis voluntate praecedere, quod merito Deus debeat adiuvare, non gratis: et sic creditis hominem in hac aerumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat: Dimitte nobis debita nostra. Quamvis aliquanto timidius id posuisse videaris; quia non dixisti: Potest omnibus carere peccatis. Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tamquam tibi ipse de nimia vestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia omnibus peccatis carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum omnibus, quoniam quemlibet hominem volueris intellegi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniam postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis.

Gentiles opera bona misericordiae male faciunt.

  1. 30. "Si gentilis - inquis - nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est?". Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum, quod est nudum operire,peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. Quod ut intellegas, quamvis iam satis inde fuerit disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti. "Si gentilis" qui non vivit ex fide, "nudum operuerit, periclitantem liberaverit, aegri vulnera foverit, divitias honestae amicitiae impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli"; quaero abs te, utrum haec opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia eum non vis, cum facit ista, peccare; profecto dicturus es: Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Veritas dicit. Noli praecipitare sententiam, diligenter considera quid te respondere conveniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est Deo placere 66? An respondebis: Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est? De quo ergo Dominus ait: Non potest arbor mala bonos fructus facere 67? quandoquidem quicumque erit, aut homo, aut angelus erit. Sed si homo in quantum homo est, arbor bona est; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Haec enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bonarum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictum est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae voluntatis est, quisque arbor mala est, et bonos fructus facere non potest. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam dicere voluntatem.

Misericordia bona non est nisi quae est bonae fidei.

  1. 31. Sed forte dicturus es: Misericors voluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae per dilectionem operatur 68, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in iudicio 69; propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra eius praeceptum captivo regi per humanum pepercit affectum 70: attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae huius bonae fidei fuerit. Immo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam existimes infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infideliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat.

Gentiles bona male faciunt quia ea infideli hoc est stulta et noxia voluntate faciunt.

  1. 32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quibus et bona male faciunt; quia ea non fideli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt voluntate; qualis voluntas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est 71. Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere: quia sine fide impossibile est placere 72. Sed ita hic immoror, quasi istas arbores non iam tu ipse steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obsecro, non aut iocaris in his disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt: aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt, immo et bonae sunt, quarum fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt nisi placere, falsumque erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est placere 73.

Bonum beatificum nemini conferri potest sine Dei gratia per unum Mediatorem.

  1. 33. Sed responsurus es, quid, nisi vana? "Ego - inquis - steriliter bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo vitam consequuntur aeternam". Iustus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus aeternam? Piget iam dicere quam multa te sequantur insana, talia sentientem, talia dicentem, talia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare de verbis. Aut ergo intellege quod ait Dominus: Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit 74: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, eius quae per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constata, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum hominum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cetera quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertinet, hoc scio, quia non ea facit voluntas bona: voluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te huiusmodi voluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steriles sunt, ac per hoc non bonae; sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore, si vis etiam plantatore; dum tamen illud velis nolis obtineam, quod amor mundi, quo quisque amicus est huius mundi, non est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris,non est a Deo; amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre per Iesum Christum cum Spiritu Sancto. Per hunc amorem Creatoris, bene quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudicitia coniugalis, ut sit eius intentio quando utitur coniugis carne, non in voluptate libidinis, sed in voluntate propaginis; si autem vicerit, et propter se ipsam non propter filios propagandos fieri aliquid extorserit et voluptas, veniale peccatum sit propter nuptias christianas.

Cur sub diabolo nascantur homines.

  1. 34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti: "Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur". Aliud est enim dicere: "qui de corporum commixtione nascuntur"; aliud "quia de corporum commixtione nascuntur". Non autem ibi causa mali est, qui de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum 75. Quae pugna boni et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulla erit.

Libido cur in belluis vitium non sit.

  1. 35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas: "Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum virtute praeditum - dicis - et membris corporis bene et cupiditatibus imperare?" 76 Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceptis genitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra cetera facili teneamus imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus libido prae ceteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia coniugalis. Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniamnon repugnat rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso constitutis ante peccatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et coniunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cuius motus nec praecederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tamquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut liberentur a malo.

Calumnia Iuliani respuitur.

  1. 36. "Ridenda contrarietate me dixisse", calumniaris, "alios reos ex bono, alios sanctos ex malo opere", quoniam dixi: "nuptiarum bonum homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque convertere; eoque modo concupiscentiae malum convertere fidelium nuptias in usum iustitiae" 77. Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ex opere bono, quo bene utuntur malis. Si non vis intellegere, aut si te fingis non intellegere; noli obstrepere volentibus et valentibus intellegere.

Deus malum non condidit.

  1. 37. "Si aliquis malus condi posset - inquis - numquam in bonum ablutione transiret". Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit.

Diabolus nihil potest nisi quatenus Deus permittit.

  1. 38. Cum autem nos non dicamus: "Daemones instituisse connubium", nec "seminalem sexus utriusque mixtionem", nec "diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum", quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; "quod", scilicet, "deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tamquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos"? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos maiores impios adhuc in eiusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus 78; et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorumad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque coniugibus, qui filiorum regeneratione, vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cuius operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.

Non sunt facienda adulteria ut filii gignantur.

  1. 39. Nec tamen "ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra facenda sunt"; ad quam nos absurditatem putas compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim, quia Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis 79; ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita coniugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam regenerantur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici iusti inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod iam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis iam propriis et voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum eius, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.

Gratia secundum Pelagianos.

  1. 40. Alia deinde mea verba proponis, et multum adversus ea nihil dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt: quae si et ego repetere velim, quis erit finis? Inter quae dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; "quod", scilicet, "appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus": cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione damnavit, "gratiam Dei secundum merita nostra dari"; nulla tamen merita potestis asserere parvulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei filios adoptantur, ab eis qui sine huius gratiae consecutione moriuntur.

Misericordia Dei nos praevenit.

  1. 41. Calumniaris me dicere: "Nihil studii exspectari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur 80". Ibi enim vos, ut video, ponere iam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tamquam gratia nulla praecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum: Misericordia eius praeveniet me 81; frustra etiam nos pro inimicis nostris iubeat orare 82, si non est eius aversa et adversa corda convertere.

Quomodo Deus velit omnes salvos fieri.

  1. 42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 83: ut videlicet intellegamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus velit dare; nolunt quaerere, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant; immo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et accipiunt tamen, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio veritatis, longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Quibus dicere non potest: Volui, et noluistis 84; quia si voluisset, quies eorum qui nondum habent voluntatis suae arbitrium, voluntati eius omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dictum est: Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 85; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit Apostolus: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 86? (hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes per unius iustificationem gratia pervenit ad iustificationem vitae); ne dicatur nobis: Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est: omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nec ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem veritatis quae in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt, qui ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur quia volunt, cur Deus qui vult omnes homines salvosfieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire?

Parvuli qui sine baptismate moriuntur et voluntas Dei.

  1. 43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quae hic intellegenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omnino peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salvi fuerint: sed qui nolunt; ipsi sibi obsunt. Immensum vero numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, eius resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt, non omnes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt eius 87: et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas eius. Sic ergo debet intellegi quod dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 88; quemadmodum intellegitur quod dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 89.

Omnes qui salvi fiunt Deo volente ac subveniente salvantur.

  1. 44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intellegendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui iustificantur in Christo (multi quippe alii non vivificantur in Christo): respondebitur tibi, sic etiam illic ubi dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes positos esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intellegitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 90; et: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 91. Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio, eo volente regenerantur, quo creante generantur: et qui iam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas 92, velle non possunt.

Non esse iniquitatem apud Deum immobile tenendum.

  1. 45. Ubi si dixeris mihi: Cur ergo non convertit omnium nolentium voluntates? respondebo: Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates? Si hoc profundius esse perspicis,quam ut abs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in maioribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum 93, qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberata, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur.

Utrum fato fiat quod merito non fit.

  1. 46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est: "Fato fieri quod merito non fit". Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis: Si ea quae nullis meritis praestantur hominibus, fato fieri iam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona merita nulla sunt; et rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari nequeunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non intrare, quoniam iustus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et iudicium fideli voce cantamus 94, istum secundum iudicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis vitiatae atque damnatae facere aliud vas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum iudicium 95? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in contumeliam, ut iudicio superexsultet misericordia 96. Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio iuste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit.

Calumnia Iuliani circa gratiam et liberum arbitrium.

  1. 47. Asseris me in alio libro meo dixisse: "Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Calumniaris: non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri hoc posse dictum est et putari. Non est multum ut ipsa verbamea ponam, unde videant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, quia non vis tacere. In novissimis enim partibus primi libri mei ad sanectum Pinianum, cuius est titulus: De gratia contra Pelagium "Ista - inquam - quaestio ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum, difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cetera" 97. Tu autem vir honestus et verax, abstulisti verba quae dixi, et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo dicerem, quod me dixisse mentiris, "negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Redde verba mea, et vanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, "videatur"; ubi dixi, "putetur": ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi: "Negari gratiam"; sed: "ut negari gratia videatur". Non dixi: "Negari arbitrium liberum, vel auferri": sed dixi: "Ut putetur auferri". Et promittis: "Cum libri ipsi ventilari coeperint, quod abs te illa sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas". Quis non exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?

Virginitas carnis et animi.

  1. 48. Quid est autem quod loqueris: "Nihil pertinere ad laudem gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur"? Propter pudicitiam scilicet coniugalem, quam tibi habere videntur et impii. Homo contentiose, virtus donatur vera per gratiam, non quae vocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi eiusdem generis iungis? Pudicitia res est animi; virginitas, corporis. Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore violenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciva voluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi: Verum coniugium, sive viduitas, sive virginitas; sed: "Vera pudicitia, sive coniugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur" 98. Coniuges enim et viduae et virgines possunt esse, et pudicae non esse, si contaminata voluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen veram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia divina testantur.

Aliae calumniae Iuliani circa libidinem.

  1. 49. Quis autem nostrum dicit: "Coniugalium membrorum malum esse consertum", in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nuncvero cum ei resistit coniugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non "crimen eius", sicut calumniando loqueris, "impunitum fit per religionem": quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas: Faciamus mala ut veniant bona 99; quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In primis autem coniugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito damnarentur. Quid ergo quaeris, "utrum in coniugibus christianis conventuum voluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem ". Ecce respondeo: Non ipsa nominatur pudicitia, sed eius mali usus bonus; quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit. Impudicitia est enim eiusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia coniugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur.

Infidelium virginitas non est vera pudicitia.

  1. 50. "Sed si propter hoc - inquis - libidinis malum, etiam de coniugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut pudicitia virginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis invenitur - inquis - antecellunt infideles pudicitiae virtute sublimes, christianis libidinis tabe pollutis". Non est ita ut dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis tabe pollutos, et ideo regenerandos: nec in impiis invenitur pudicitia virginalis, quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale bonum impiorum bono coniugali fidelium: sed coniuges bene utentes malo anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles coniugati bene utuntur malo libidinis, non "apud eos", ut calumniaris, "propter fidem exercetur impunitas criminis ", sed in eis propter fidem vera non falsa virtus est castitatis.

Doctrina Augustini cum doctrina Manichaeorum comparatur.

  1. 51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas: "Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit; si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam"? Quod quidem numquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive dicant, sive etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non dicat, quam tenemus et cuius te pondere urgemus? Nos enim ea quae videntur opera bona, dicimus non esse vere bona sine fide; quoniam opera vere bona necesse est Deo placere 100, cui sine fide quia impossibileest placere, profecto quod vere opus est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur 101; quia dilectio proximi malum non operatur 102.

Concupiscentia naturalis non est bona.

  1. 52. "Bona igitur concupiscentia naturalis - inquis - (erubescis enim dicere carnalis) quae cum intra modum suum tenetur - inquis - nulla mali aspersione turpatur ". Quomodo tenetur intra modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desiderio mala? Quomodo est igitur bona?

De confusione primorum hominum post peccatum.

  1. 53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi: "Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini 103, nudi erant, et non confundebantur 104? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent?" 105. Haec verba mea cum videres secundum Scripturae ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et iactationes tuas, tamquam hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adiuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum iacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.

Utrum Deus aeria coniugia constituerit.

  1. 54. Dicis hic inter cetera: "In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse coniugia". Si ergo aeria essent coniugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, "naturale non esse sine quo natura non est": sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.

De pudore disputatio.

  1. 55. "Sententiam meam cimicem - dicis - qui utmolestiam vivus, sic fetorem praestat attritus"; quasi "verecunderis", ut loqueris, "vincendo me atterere"; vel "tamquam victus ad loca", ut dicis, "caenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor tuus a verborum", sicut perhibes, "libertate submovit". Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si eius intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret libertatem?

Libido est morbus.

  1. 56. "Si non sunt - inquis - nuptiae sine libidine, et generaliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias". Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel praeter connubium nulla esset. "Non potest - inquis - dici morbus, sine quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem - inquis - ab Apostolo peccatum dicitur". Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit coniugatis Apostolum praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum 106? Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Et non erubescis istum morbum, vel quod tu esse, quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere coniugibus ante peccatum? Ideone tu non in caeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tamquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas?

Qualis concubitus si nemo peccasset.

  1. 57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tamquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut non vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum!

Testimonia philosophorum de pudore.

  1. 58. Sed volens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. "Balbus - inquis - apud Tullium cum Cotta vere diligenterque disseruit 107. Unde ob hoc pauca ponis - ut dicis - ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis ductu pervenire potuerunt"; et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen verba, vel Tulliana, vel cuiuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime praelocutus es, "quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit". Quid est: "propter honestatem"? An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tamquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adiungis deinde, "quomodo ipsum hominem oratione depingat", ut dicis, "et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subiectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit "; et cetera huiusmodi usque ad illud: "quemadmodum reliquiae cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus". Cum ergo posset etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquiae depelluntur: "Quemadmodum - inquit - fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat iniucunditatis oratio". Non dixit: Confusionis; vel: Ne quid pudendum habeat oratio; sed: "ne quid iniucunditatis". Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vel libidine commoventur.

Quid valeant testimonia Stoicorum.

  1. 59. Quid igitur te adiuvant haec? "Quia ipse- inquis - opifex noster nullum suae artis crimen agnovit, ut vitalia nostra tam diligenter occuleret". Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, iam paulo superius ipse dixisti: "ne scilicet vel intereant, vel horreant publicata". Illa vero quae foliis ficulneis texerunt coniuges primi 108, nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi erant, et non confundebantur 109. Et nunc pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum iuvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de humana libidine sentire deberes.

Tullius naturam novercam dixit, causam nescivit.

  1. 60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quae ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod iam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quae dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit: "Non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis" 110. Quid ad haec dicis? Non hoc auctor iste male viventium moribus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 111; quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non ei pronus in libidines animus displiceret.

Idem vitiosas partes animi libidines dicit.

  1. 61. Sed si haec tamquam minora bona defendis, in quae non debet a supernis animus inclinari, non quia libido vitium est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. "An non - inquit - cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?" 112. Iamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post enim: "Sed et imperandi, et serviendi - inquit - sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod eam coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras". Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractatores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris.

Motus genitalium ante peccatum non erat indecens.

  1. 62. Quid autem de motu feminae, cuius et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, "petis ut ignoscant verecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae". Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? "Sed si poterat - inquis - virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum". Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet; quoniam id movebat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vestra. Numquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis: "dedicative"; sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum 113; quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concupiscat spiritus tuus.

Inoboedientia membrorum de inoboedientia hominis.

  1. 63. "Si in fructu ligni illius - inquis - haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur". Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inoboedientia libidinis, quae adversus hominis inoboedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam contra quam pudicitia dimicaret.

Iulianus vituperat luxuriam, laudat concupiscentiam.

  1. 64. Novimus autem "Ioannem apostolum, non mundum istum, id est, caelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, etconcupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est 114". Novimus haec, nolo nos doceas. Sed quam "concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse", tu volens exponere, "luxuriam intellegendam esse" dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria vel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per eius assensum: an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem iudex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non habebit. Quomodo autem Ioanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis: "Non est ipsa quam laudo". Et quae illa est, quam Ioannes dicit a Patre non esse? "Luxuria", inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc: Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos nos esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia; quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti.

Voluptas sensuum.

  1. 65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam, tamquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. "Consequens enim esse - existimas - ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasiti". Sic ignoras vel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensumaliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vel necessitatem, aliud sentiendi libidinem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, per quam corpori vitaeque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel reiciendum, appetendum vitandumve consulimus. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Haec est contraria dilectioni sapientiae, haec virtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad eius eam partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiae, cum coniuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam. Hanc si voluisses vel valuisses a sentiendi vivacitate utilitate, necessitate discernere, videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus: Qui viderit mulierem, sed: Qui viderit ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo 115. Ecce sensum videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud diabolus seminavit, persuadendo peccatum.

Appetitus voluptatis omnium sensuum semper domandus.

  1. 66. Laudent ergo caelum et terram et omnia quae in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus aliter avarus: iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pietatis affectum, divino cantico audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel etiam turpibus delectetur? Ceteri tres sensus corpulentiores, et quodam modo grossiores sunt, nec se foras proiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, aestus, frigora, et quaeque aspera, et dura, et gravia, commoditatis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero quae his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possit efficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vehementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit 116.

Libido et necessitas edendi.

  1. 67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quae desunt, non vocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, iam libido est, iam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris iactationem, sociis Aeneae naufragis et peregrinis satis esse iudicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis indigentia postularet, ait:

Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae 117

Cum vero Aeneas ipse ab Evandro rege susceptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret:

Postquam exempta fames;

sed addidit:

et amor compressus edendi 118.

Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secundum interiorem hominem 119, eiusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus.

In paradiso modus naturalis nullatenus excederetur.

  1. 68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere: nec eius indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus alternante motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esse felicius, si spatiosis quidem intervallis, sicut etiam nunc, vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam vel perniciem pelleremus? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta sumentes, continentes vocantur et sobrii meritoque laudi habentur, nec desunt huiusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines vixisse credendum est?

Qualis in paradiso libido esse potuisset.

  1. 69. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii tractatores, nullo huiuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur, ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut illud quod dictum est: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram 120, secundum sexum corporalem atque conspicuum intellegunt dictum: ita etiam quod paulo post sequitur: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne fenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus caeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam vitae; et omne fenum viride in escam 121; non aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupivisse adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisse. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere homines, qui voluptatem corporis quomodocumquedefendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per illam vel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus supervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter illam.

Usus necessariae volupatatis.

  1. 70. Nunc vero quam se aliter habeat, qui dimicant adversus eam, hi maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid, quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde percipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adiacet oculis, aut insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis obstrepere? Iam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae voluptatis, per quam reficimus corpora, quis verbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quaeque, si adsunt, delectabilia rapiendo, abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter eius provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali fecerimus, crapula paenitenda testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendae fami sufficit, vescimur: ita nescit cupiditas, ubi finitur necessitas.

Voluptates carnales vi inter se differunt.

  1. 71. Et haec quidem vescendi atque potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufficientis excedat: contra cuius concupiscentiam et ieiunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis eius tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrumpat et deiciat. Nam saepe de magnis rebus inter epulas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandae prolis acceditur;tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cuiuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum eius impletur? Cum vero vincit etiam coniugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum veniam, non secundum imperium se dixisse testatur 122; ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et paenitendi quae est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritalis boni, etiam sola causa sobolis coniugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi eius filios procreare? Quod ergo mallent sancti coniuges in hac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde possumus cogitare.

Philosophia gentium et philosophia Christiana contra voluptatem corporis.

  1. 72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, quae una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis verba te delectare debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis; quae licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te nihil adiuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. An vero - inquit - voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est - inquit - valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cuius autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? 123 Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris disputationibus impiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem et contra carnem concupiscere spiritum 124. Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat; et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; immo eam vehementer arguebat, quod tu non solum non facis,sed facientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tamquam in bello timidus ambas laudare conaris, velut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentia carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.

Aliud consideratio puchritudinis, aliud commotio libidinis.

  1. 73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et figuris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae ratione frenanda est. Ioannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre 125, quae concupiscit adversus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cuius adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat spiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus: sed quidquid appetiverit detur, tamquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur, hoc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam donavit. Quod sapere si desipere est; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere videmur, quia dicimus: "Nec vinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula, nec concupiscentiam infamet obscenitas"; quando nec ebrietas, nec crapula, nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur? "Excessus - inquis - eius in culpa est". Nec perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus.

Libido in pecoribus non est malum.

  1. 74. Iam vero et antea diximus, propterea hoc non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subiugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit: "semper pecorum imitatione peccari?". Quam sententiam non tibi obiectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cuius sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo concupiscit adversus spiritum.

Auctoritas philosophorum in quaestione libidinis.

  1. 75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuae, si non possunt pecorum sollertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quaesisse iactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quae inter nos vertitur, haec nullatenus pertinere? Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, "Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei", unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: "Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae vanitates, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani, huic tamen dogmati contra quod xagimus, iure anteferri possunt". Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti. Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas, "omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, iureposse huic dogmati, contra quod ageres, anteferri". Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem eiusque discipulum Anaxagoram, tacuisti alterum eius discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce praeteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, iuxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non decuerat, erubescis.

Sententiae philosophorum circa bonum hominis.

  1. 76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, sollertissime disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi te obruerent, quod Cicero propter ipsam honestatem tamquam consulares philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi voluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti. Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum hominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis: sed Dinomachus: huius quippe dogma tibi placuit. Nam ipse coniungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quamadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur 126. Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum 127;cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum.

Philosophi de peccato primi hominis nihil didicerunt.

  1. 77. Numquid autem quid de hominis condicione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et eius coniuge, de prima eorum praevaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt 128? Harum Litterarum illi atque huius veritatis expertes, quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis condicione dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil iudicasti esse ponendum, et rectissime iudicasti: quanto minus te quae posuisti adiuvare potuerunt, quid de principiis mundi huius visibilis senserint, unde inter nos nulla quaestio vertitur? Sed mens tua potius, tamquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, iactantiae vanitate subvertitur.

Philosophi qui in hac re videntur Christianae fidei propinquasse.

  1. 78. Videntur autem non frustra christianae fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non opinati sunt nisi divino iudicio contigisse, tribuentes utique iustitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quae videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae - inquit - vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse coniunctos 129. Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius grave iugum super filios Adam et Dei potentiam iustitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit iure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti.

Testimonium Apostoli circa pudorem.

  1. 79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus: Multo magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt 130: et cetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo veneris, ut haec diceres. "Iam igitur - inquis - tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum - inquis - Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait: Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa 131". Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: "Et quia pauca - inquis - totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat". Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare direste, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum iudicem, pudebat enuntiare praeconem. Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?

Recta expositio testimonii apostolici.

  1. 80. Inde subiungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem, circumdamus; et quae vereconda sunt nostra, maiorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra 132. Quibus dictis tamquam victor exclamas: "En verum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae eius praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra maiore honestate conteguntur". Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti; verecundiora nostra. Si autem legisses: inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est peius, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti: Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit: inhonesta; quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in graeco legitur . Quod autem sequitur: maiorem honestatem habent, in graeco est: , quod integre interpretatum est: honestatem. Unde apparet illa quae  dicta sunt inhonesta latine appellari. Postremo quod adiunctum est: quae autem sunt honesta nostra, graecus habet  . Unde manifestum est illa quae  dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim: Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi: Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur.

Membra inhonesta a concupiscentia facta.

  1. 81. Vide igitur quam impudenter: "Ideo - dicas - homines fuisse primitus nudos, quia ad sollertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in illis fuit". Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse sollertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens: "Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!". Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est sollertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecondia.

De confusione hominis et mulieris post spoliationem gratiae.

  1. 82. Sed dicis: "Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier eius, cum perizomata illa sufficere potuissent 133, si de genitalium nuditate erubuissent?". Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est: Nudi erant, et non confundebantur 134; ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum 135. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus: Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti? 136 Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.

Nihil diabolus condidit quod ad naturam hominis pertinet.

  1. 83. "Fugienda - inquis - opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse". Quid nobis obicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta 137; et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis; si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse iam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat maeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur iugum super filios Adam? Huius evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tamquam vivos cum mortuis esse coniunctos 138 Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset 139, nisi delicti originalis meritum praecessisset.

- Cf. Gal 5, 17.

2 - Cf. 1 Cor 7, 7.

3 - Cf. Gal 5, 17.

4 - Cf. 3, 26, 65.

5 - De nupt. et concup. 1, 3.

6 - 1 Cor 7, 9.

7 - Cf. 3, 15, 29. 21, 42.

8 - Mt 6, 13.

9 - Iac 1, 14.

10 - Mt 6, 13.

11 - Cf. Rom 7, 18.

12 - Cf. 1 Io 2, 16.

13 - Cf. 3, 21, 42.

14 - Cf. 3, 26, 65.

15 - Ps 37, 8.

16 - Cf. VIRGILIO, Aen. 10, 642.

17 - Rom 7, 22.

18 - Cf. 2 Cor 12, 9.

19 - Cf. De nupt. et concup. 1, 3, 4.

20 - De nupt. et concup. 1, 4, 5.

21 - Ps 72, 27.

22 - Cf. Phil 1, 6.

23 - Cf. Rom 11, 6.35.

24 - Prov 8, 35.

25 - Phil 2, 13.

26 - Prov 24, 24.

27 - Isa 45, 9; Rom 9, 20.

28 - Cf. Eccli 40, 1.

29 - Cf. 1 Car 2, 12.

30 - Rom 1, 17.

31 - Rom 10, 4.17.

32 - Rom 1, 21-22.

33 - Sap 6, 21.

34 - Gal 2, 21.

35 - Rom 14, 17.

36 - 1 Cor 9, 25.

37 - Cf. Sap 8, 21.

38 - Cf. Prov 2, 4.

39 - CICERONE, De invent. rethor. 2, 53.

40 - Rom 1, 17.

41 - ORAZIO, Ep. 1, 1, 46.

42 - Cf. SALLUSTIO, De con. Cat. 3, 5.

43 - Mt 10, 16.

44 - Gen 3, 1.

45 - Ps 79, 8.

46 - Cf. Mt 7, 17-18.

47 - Cf. Mt 3, 10.

48 - Rom 2, 14-15.

49 - Rom 2, 14.

50 - Cf. Io 1, 17.29.

51 - Rom 2, 16.

52 - Cf. Rom 1, 17; Hebr 10, 38; Gal 3, 11.

53 - Rom 14, 23.

54 - Rom 14, 23.

55 - Hebr 11, 6.

56 - Act 17, 31.

57 - Rom 14, 23.

58 - Cf. Rom 11, 34.

59 - Mt 6, 12.

60 - Cf. Sap 9, 15.

61 - Lc 15, 18.

62 - Cf. 2 Cor 12, 7.

63 - 1 Io 1, 8.

64 - Cf. Eph 5, 27.

65 - Mt 6, 12.

66 - Hebr 11, 6.

67 - Mt 7, 18.

68 - Cf. Gal 5, 6.

69 - Cf. Ex 23, 3.

70 - Cf. 1 Reg 15.

71 - Rom 14, 23.

72 - Hebr 11, 6.

73 - Hebr 11, 6.

74 - Mt 6, 22-23.

75 - Cf. Gal 5, 17.

76 - SALLUSTIO, In prologo Catilinae 1.

77 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 4, 5.

78 - Cf. Mt 8, 31-32.

79 - Lc 16, 9.

80 - Mt 7, 7-8.

81 - Ps 58, 11.

82 - Cf. Mt 5, 44.

83 - 1 Tim 2, 4.

84 - Mt 23, 37.

85 - 1 Tim 2, 4.

86 - Rom 5, 18.

87 - Cf. 2 Tim 2, 19.

88 - 1 Tim 2, 4.

89 - Rom 5, 18.

90 - Io 6, 44.

91 - Io 6, 66.

92 - Cf. Prov 8, 35.

93 - Cf. Rom 9, 14.

94 - Cf. Ps 100, 1.

95 - Rom 9, 20-21.

96 - Cf. Iac 2, 13.

97 - AGOSTINO, De gratia Chr. 52.

98 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 4, 5.

99 - Rom 3, 8.

100 - Cf. Hebr 11, 6.

101 - Cf. Gal 5, 6.

102 - Cf. Rom 13, 10.

103 - Gen 1, 28.

104 - Cf. Gen 2, 25.

105 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 5, 6.

106 - Cf. 1 Thess 4, 4-5.

107 - CICERONE, De nat. deorum 1, 2.

108 - Cf. Gen 3, 7.

109 - Cf. Gen 2, 25.

110 - CICERONE, De rep. 3.

111 - Eccli 40, 1.

112 - CICERONE, De rep. 3.

113 - Cf. Gal 5, 17.

114 - 1 Io 2, 16.

115 - Mt 5, 28.

116 - Eccli 19, 1.

117 - VIRGILIO, Aen. 1, 216.

118 - VIRGILIO, Aen. 8, 184.

119 - Cf. Rom 7, 22.

120 - Gen 1, 27-28.

121 - Gen 1, 28-30.

122 - Cf. 1 Cor 7, 6.

123 - CICERONE, Ortensio, framm.

124 - Cf. Gal 5, 17.

125 - Cf. 1 Io 2, 16.

126 - Cf. CICERONE, De finibus 5; Tuscul. 5.

127 - Cf. CICERONE, De nat. deorum 2.4; Ep. 16 (ad Atticum).

128 - Rm 5, 12.

129 - CICERONE, Ortensio, framm.

130 - 1 Cor 12, 22.

131 - 1 Cor 12, 12.

132 - 1 Cor 12, 22-25.

133 - Cf. Gen 3, 7-8.

134 - Gen 2, 25.

135 - Gen 3, 10.

136 - Gen 3, 11.

137 - Cf. TERENZIO, Heautont. 1, 1, 25.

138 - CICERONE, Ortensio, framm.

139 - Cf. Eccli 40, 1.

6             LIBER QUINTUS

 

Querimoniae et contumeliae Iuliani respuuntur.

  1. 1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere legendi quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri huius solita et vana, "de invidia quam vos sustinere pro veritate iactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis"? Haec enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine iam sordidata atque protrita. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.

Vana legis scientia haereticorum.

  1. 2. Exaggeras quam sit "difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum"; videlicet, "ut Deus hominum, sicut universi conditor, et iustus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est - ut fateris - optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus". Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Iesum, id est, Salvatorem, cuius eos Baptismate sic ablui dicitis, ut non consequantur salutem, tamquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Iuliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus iactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animali pervenisses.

Calumniae Iuliani refutantur.

  1. 3. "Sententia - inquis - vestra tam deformis et vana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo condicionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere". Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum 1 Salvatorem praedicat omnium hominum, ac per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cuius dies sicut umbra praetereunt 2; nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non iniuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.

Cur detestant novitatem Pelagianorum multitudo Christiana.

  1. 4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas "simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est, quia verax, quia iustus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem"; si haec ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana, a cuius velut imperito iudicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et iustissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque iustissimo nullo modo imago eius in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret: Ego ea mente, intellegentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam iudicem poenam, si eo numquam, possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior, quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus: Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, numquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cuius nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Iustus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc eius imaginem prohibet intrare in regnum eius; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum 3? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.

Iterum tractatur quaestio de pudore.

  1. 5. Sed prooemio terminato; quo imperitos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quod disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram: "Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus?" 4. Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna, loquacitate versasti, iam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis: Et fecerunt sibi vestimenta 5, aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta perhibes "totius corporis indumentum intellegi posse, quod ad pudoris refertur officium". Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cuius officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes iustitia faciebat. Immo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.

Interpretatio narrationis Geneseos.

  1. 6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier eius pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis:

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas 6.

Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt 7; et adhuc clamas: "Nihil illic indecens novumque senserunt". Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus Quidlibet audendi, sicut eleganter dictum videtur, semper fuit aequa potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius vanitatem.

Quas perizomata contegant corporis partes.

  1. 7. In eo vero quod aisti: "Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora"; primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt iudicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tamquam verbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adiuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore interiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis 8 affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inoboedientium pravitatem suae inoboedientiae novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cuius eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret. Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier eius, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo iudicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.

Inoboedientia carnis poena causa peccati est.

  1. 8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi, "carnis inoboedientiam inoboedienti homini dignissime retributam; quia iniustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo" 9; et conaris ostendere, "hanc inoboedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est"; et tamquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam "velut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram", tamquam magum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi praevaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos 10. Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis 11. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanae et angelis eius, per quos multorum Deusiudex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene iusteque utitur et bonis et malis. Praedica igitur iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inoboedientia retributa est inoboedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saulem, quia et ipse fuit poena peccantium, Domino dicente: Dedi tibi regem in ira mea 12. Lauda daemonium quod rex ipse patiebatur 13, quia et hoc poena fuerat peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret 14. Nisi forte et istam poenam negabis esse, quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed valde magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Iudaeis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaveris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenti. Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde caecus appareas; vide iam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quaestionem: quia sicut diabolus atque angeli eius et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per iustitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia poena ex illis iusta infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa iuste agit, quia eius qui egit iniuste poena fit iusta. Et sicut caecitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inoboedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inoboedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis.

Quae poenae toleradae, quae abiciendae.

  1. 9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandamputasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti: "Si libido poena peccati est, abiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam", et cetera huiusmodi quae hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest: Si caecitas cordis poena peccati est, abicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit caecitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inoboedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini contientia: eam vero poenam quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates ceterae cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.

Nonnulla peccata et poenae sunt peccatorum.

  1. 10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id frustra refutare conatus es, "esse nonnulla peccata quae poenae sint etiam peccatorum" 15; deposito vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum secundum ea quae de cordis caecitate tractata sunt. Quid enim egisti, quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt"? Hoc enim voluisti videri hyperbolice dictum: quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, excedit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris ostendere. "Cum inveheretur - inquis - in impiorum crimina, poenarum ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait videri". Immo, sicut ipse loquitur, non sicut cum tu loqui fingis, et damnatos demonstravit et reos, nec solum de praeteritis reos propter quae damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen 16. Deinde damnatos propter istum reatum; sequitur enim: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae 17. Audis, propter hoc; et quaeris inaniter: "Quomodo intellegendus sit tradere Deus", multum laborans, ut ostendas "eum tradere deserendo". Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc deseruit: et vides, eius traditionem, qualemlibet et quomodolibet intellegas, quae consecutasint. Curavit enim Apostolus dicere quanta poena sit a Deo tradi passionibus ignominiae, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus et ineffabiliter iustus. Nam feminae eorum, inquit, immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes 18. Quid hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala: et tamen ista damnatio etiam reatus est, quo gravius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et poenae praecedentium peccatorum. Et quod est mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quae ipse posuisti: Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desiderio cordis eorum, in immunditiam 19: et cetera quae sequuntur. Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et adiunxit: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum 20. Proinde praecedentis est haec poena peccati; et tamen etiam ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus explicat.

Expositio Rom 1, 24.

  1. 11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse quaestionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. "Iam enim flagitiorum", inquis, "desideriis aestuabant". Et adiungis, ac dicis: "Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse?". Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si iam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, iam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis: utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum divino iudicio traditur eis. Alioquin frustra dictum est: Post concupiscentias tuas non eas 21; si iam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur; si non eis traditur; exercens adversus eas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur, qui observat quod scriptum est: Si praestes animae tuae concupiscentias eius (quod quid est aliud, quam desideria eius mala?), faciet te gaudium inimicis et invidis tuis 22? Numquid iam iste reus est, habendo tales animae concupiscentias, quas ei praestare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis eius, qui sunt inimici atque invidi nostri?

Caecitas cordis etiam poena peccati est.

  1. 12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 23; et fit ei peccatum consequens, praecedentis poena peccati. Annon est peccatum et poena peccati, ubi legitur: Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius 24? Non est peccatum et poena peccati, ubi Deo dicit Propheta: Quid errare fecisti nos, Domine, a via tua; obtudisti corda nostra, ut non timeremus te? 25 Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur: Ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes 26? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit Iesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur? Non est peccatum et poena peccati quod non audivit Roboam rex plebem bene monentem 27, quoniam, sicut Scriptura loquitur: Erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod de illo locutus est in manu Prophetae 28? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Iuda noluisse audire Ioam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim legitur: Et non audivit Amasias, quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deum Edom 29. Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto iudicio Dei fieri perversitatem cordis, ut non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum praecedentis etiam poena peccati. Nam credere mendacio, et non credere veritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea caecitate cordis, quae occulto iudicio Dei, sed tamen iusto, etiam poena peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio 30. Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret, breviter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cuius alia verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.

Exempla peccatorum quae sunt et poenae peccati.

  1. 13. Quid est autem quod dicis: "Cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi"? Quasi non simul posuit haec duo idem Apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt inperditionem 31. Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est: Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel 32? patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa prophetantis peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait: Ego Dominus seduxi prophetam illum, intellegendum esse: Deserui, ut pro eius meritis seductus erraret? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod vidit Michaeas propheta: Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus caeli stabat circa eum a dextris eius et a sinistris eius. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius: Et dixit: Seduces, et praevalebis; exi et fac sic 33. Quid ad ista dicturus es? Nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At haec ipsa erat et poena peccati, Deo iudicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intellegeremus quomodo in Psalmo dictum sit: Misisse iram indignationis suae per angelos malos 34. Sed numquid errando, numquid iniuste quidquam vel temere iudicando, sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa 35. Non frustra exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? 36 Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum; nullum tamen punit indignum.

Electi secundum propositum vocati sunt.

  1. 14. "Ait - inquis - Apostolus: Bonitas Dei ad paenitentiam te adducit". Verum est, constat; sed quem praedestinavit adducit: quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impaenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 37. Quantamlibet enim praebeat patientiam; nisi ipse dederit, quis agit paenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait: Ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem; et resipiscant a diaboli laqueis 38? Sed iudicia eius multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen iustus et bonus est. Et quod praebendo patientiam dat locum paenitentiae, nolens aliquem perire 39, novit Dominus qui sunt eius 40, et omnia cooperatur in bonum, sed his qui secundum propositum vocati sunt. Non enim omnes qui vocati sunt, secundum propositum sunt vocati. Multi enim vocati, pauci vero electi 41. Qui ergo electi, hi secundum propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna 42. Denique et hic cum dixisset: Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt; continuo subdidit: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii eius, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 43. Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem 44, ab eo qui vocat ea quae non sunt tamquam sint 45. Sed electi, per electionem gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt 46. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est, et adiunxit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 47. Ex isto numero electorum et praedestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad paenitentiam, per cuius patientiam non sunt huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et ipsis et aliis coheredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque aetate moriatur. Absit enim, ut praedestinatus ad vitam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait: Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo 48. Ceteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad paenitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem praebeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die irae, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordembonitatem adducit ad paenitentiam, alios secundum iustum iudicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 49. Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad paenitentiam; aut saltem per mendacem spiritum iam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem praebuit? Nonne in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est 50? Quis eum dicat non peccasse, spiritui credendo mendaci? quis dicat hoc peccatum poenam non fuisse peccati, venientem de iudicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod vult, et quod verum est audire non vult?

Deus convenienter tradit in passiones ignominiae.

  1. 15. Quis vero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori 51; hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens erga illum; si "Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem praebendo cum fiunt"? Quid est autem quod quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem 52; nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus 53. An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas eius? Non ergo eius invocamus misericordiam, sed potius iracundiam provocamus. Quis ista sapiat sanus? immo quis vel furiosus haec dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiae, ut fiant quae non conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et peccatorum supplicia praeteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium 54. Facit haec miris et ineffabilibus modis, qui novit iusta iudicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit voluntates malas; sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus: et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseverat et iustus. Sed ad haec quis idoneus? 55 Utique ad haec eius perscrutanda et investiganda iudicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus, etiamsi habeat iam sancti Spiritus pignus?

Cur concupiscentia sit iniquitas.

  1. 16. Sed homo intellegens et acutus, "iustam - dicis - esse libidinem et laudis praeconio praedicandam, si eum qui Deo non oboedivit, non illi oboediendo punivit". Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat superiori atque meliori: et tamen iuste iniquum suae carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid moraris?Decet enim te inimicum gratuitae Dei bonitatis, laudatorem spiritus esse mendacis. Nec laborabis invenire quid dicas: laudes eius paratas habes, si haec ipsa in eum verba transtuleris, quae posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua ego dixi: "Iniustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo" 56. Quod tu negans, et falsum esse deridens, velut ostendere voluisti quae sequeretur absurditas: tamquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic dico: Iniustum enim erat ut qui non crediderat Deo vero, non decipereretur a falso. Lauda ergo et istius iustitiam falsitatis, et dic quae dixisti in laude libidinis: "Quia nihil ea potest laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est, si vindicavit iniuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit, ut officium vindicantis assumeret". Omnia haec secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude. Ergo praeconium vocis tuae in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle libidini.

Obscurissima de anima quaestio.

  1. 17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quaestionem? In paradiso ab animo quidem coepit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum est a serpente: Eritis sicut dii 57; sed peccatum illud homo totus implevit. Tunc est caro facta peccati, cuius vitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur; profecto aut utrumque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in vitiato vase corrumpitur, ubi occulta iustitia divinae legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera, antiqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse convicerit falsum. Ista fides non negetur: et hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, sive in parvulis, sive in grandibus, quo anima sanetur auxilio, quam quo vitiata sit merito: quae tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.

De insipientia causa malorum.

  1. 18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum: Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum 58. Addidisti enim: "Notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum". Hoc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur hoc dixeris quaero. An forte quia parvuli non recte dicuntur insipientes, quianondum sapientiae possunt esse participes, ideo nullum malum eis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris magna eius multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex insipientia, sed ex infantia transire potuerint. Quod si natura sine fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum virus panditis haeresis vestrae. Nihil enim vos agere apparet tanta defensione et laude naturae, nisi ut Christus gratis mortuus sit 59; cuius nos dicimus fidem quae per dilectionem operatur 60, etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitate nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus esse videantur: quorum tantae fatuitatis quae in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, parvulum prius nihil sapere, deinde crescendo vana sapere, et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter humana natura quae iacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem tamquam sana sit invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiae quam sapientiae fructum videtis, et radicis eius vitium videre non vultis; aut videtis, quod peius est, et negatis.

Calumnia contrarietatis respuitur.

  1. 19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris, quod ego mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem "inoboedienti homini poenam inoboedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostrae serviant voluntati " 61. Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quae corporis nomine nuncupavi: ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione membrorum; et corpore voluntati non servit in motibus genitalium. Non sunt ergo verba mea inter se contraria, quamvis te patiantur, vel non intellegendo, vel alios intellegere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus: Mulier non habet sui corporis potestatem, sed vir: similiter et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier 62. Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si in his verbis Apostoli totum corpus intellegas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupavi, quod non voluntate, sicut manum vel pedem, sed libidine moveri agnoscit sensum humanus, qui te deridet in rebus manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui verba mea legit, quae refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intellegit.

Sententiae Iuliani inter se pugnantes.

  1. 20. Verum tu qui me verbis meis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum videbit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris, ubi primum dixisti: "Cum ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proveniant, servire animi imperio "; postea vero, "hoc genus motus in his habendum putasti, quae multa in nostro corpore ordine suo ac dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensum requirunt ". Ubi quidem perspicuae veritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim secundum priorem sententiam tuam, "ad voluntatis prorsus nutum ista", de quibus agimus, "membra famulantur, atque imperio animi serviunt"; si secundum posteriorem sententiam tuam, "sicut fames et sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum requirunt"? Multum quidem laborasti, ut haec invenires, quae contra te potius quam contra me diceres: sed in tali causa non tibi esset necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia "verecundari te - dicis - et de rebus loqui talibus horrore prohiberi, sed necessitate compelli"; quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quamquam et ipsa commemoratio verecundiae tuae nimis inverecunda est. Sed ideo mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es enim, qui non erubescis libidinem laudareet eruberscere te dicis de libidinis motibus disputare.

Quorum membrorum motus sit in nostra potestate.

  1. 21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi: "Ut alia membra moveantur positum in potestate est"; continuo subieci, "quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum"? Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti: "nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur"; non attendisti propterea me praedixisse: "ut ad opera sibi congrua moveantur"; ac per hoc si ea volumus flectere quo eorum natura non patitur, ad opera sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus, libidinis adiutorio non egemus: et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra voluntatem nostram stimulis libidinis excitantur.

Mala quae per continentiam refrenamus.

  1. 22. Sane quod dicis: "etiam genitalia servire animi imperio"; novam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum agam, quando posterioribus verbis et hoc tollis, quibus dicis: "Non moveri haec ad animi imperium, sed potius exspectare consensum"? Nec tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sitit, aut digerit; indigentiae sunt istae reficiendi vel exonerandi corporis, quibus subveniendum est, ne laedatur, aut occidat: numquid autem laeditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quae per patientiam sustinemus, ab eis malis quae per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quae in corpore mortis huius potuimus experiri. Quantae autem et quam tranquillae potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet.

Vis cantus in excitanda et sedanda libidine.

  1. 23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue vel vituperando nominare, te autem praedicare non pudet: "Commendatiorem fieri putas, quod ei serviunt, ut ardentius excitetur, etiam ceterae corporis partes, sive oculi videntes ad concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus"? Aures quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti eius vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: Quia cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicae fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditatemodorum et gravitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse 63. Vides ergo quam congruentius ego dixerim, sui iuris hanc esse quodam modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, vel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego ideo dixi, quia, sicut ipse confessus es, "consentitur ei potius quam imperatur". Nam, et quod "aliis concitatur stimulis, vel modulamine frangitur et sedatur", sicut ipse prosequeris, profecto non fieret, si serviret hominis voluntati. Feminae autem, quas ab isto motu immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiae subiacere, et quando non patiuntur suam; tamen quantum eius etiam ipsae sufferant impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Ioseph 64. Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica cithara egerit in Saüle, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat 65; ne ideo bonum aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnumquam musicis cohibetur sonis.

Ecclesia paradisi vocabulo significata.

  1. 24. Quod autem dicis exclamans: "O quam digne Ieremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? 66"; ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc fieres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrimis ab eadem nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos "gloriosa certamina". Ipsa est igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis huius, de qua se gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus 67. Sentisne iam tandem, gratiae huius inimici quanto sint fonte lacrimarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae observatione vitandi? Vos enim "augetis" ista novitate eam quae in omnibus est haereticis, "occidui temporis pravitatem". Vos "estis ruina morum", qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos "pudoris interitus", quos laudare non pudet, contra quod pugnatet pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quae virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronae, hoc virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, "cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali necessitatem": quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse mentiuntur; sed dicunt sane cum Apostolo: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 68; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras, tamquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, coniugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus, ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Caelestius aut Pelagius praesideret.

Concupiscentia non est vera virtus, sed vitium.

  1. 25. Hinc ad alia verba mea transis, ubi dixi: "Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat" 69. His verbis meis propositis, hoc te iam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in huius tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani iactatione commemoras. Nunc autem, quia istum "motum" libidinis dixi "ideo indecentem, quia inoboedientem"; dixisse me vis putari, "non eam corpori, non animo esse subiectam, sed fera virtute semper indomitam". At ego illam virtutem numquam dixi esse, sed vitium. Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus eam castitas dimicat continendo? Ubi sunt illa quae adversus eam confessus es exerceri sanctorum "gloriosa certamina"? Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod eius libidinis expugnatione, oppressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego. Quis autem nostrum verum dicat, iudicent casti, auscultantes non linguae tuae, sed experientiae suae. Iudicet Apostolus, dicens: Video aliamlegem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 70.

Diabolus nihil naturae creavit, sed vitiavit.

  1. 26. "Sed Paterniani - inquis - iidemque Venustiani haeretici 71 similes Manichaeis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basem aliquam collocasse: adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur: pubem vero si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere curam. Ita semper - inquis - ut ipsi libidini turpiter serviant, titulum ei propriae potestatis affigunt. Cuius cognatione sententiae", posuisse me in libro meo asseris: "Arbitrio verecundantium velabatur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quod non serviens voluntati, suo iure corpus libido succendat". Numquid ideo vim veritatis effugere poteris, quia nobis calumniando importas socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis Paternianis seu Venustianis. Ego enim, secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus eius Deo summo et vero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam vel aliquid eius non creasse, sed vitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam, quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum; nec animam qua corpus vivit, universam mundam, quantum in hac vita mundus homo est, posse servari, si concupiscentiae carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Quantum ergo pertinet ad istam calumniam tuam, numquid habes adversus ista quae dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quae Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichaeos: utrosque cum ceteris haereticis exsecror, damno, anathematizo, detestor. Quid quaeris amplius? Exue te calumniis, viribus luctare, non fraudibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur, nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia, secundum Venustianos et Manichaeos: si nec vitium naturae est, quid est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno. In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum: quis in me seminavit hoc bellum? Solve, Apostole, quaestionem, atque responde: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 72. Sed non vult Iulianus. Et ad hoc, Apostole beate, responde: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit 73.

Utrum libido bonum an malum sit quaeritur.

  1. 27. Sed: "Si connivero - sicut dicis - invictum esse libidinis malum, profitebor me esse turpitudinis advocatum: si autem dixero, malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod vinci possit, id est, possit caveri"; protinus tu ex alia parte sententiae tuae tripudias. "Possunt enim homines - inquis - omne vitare peccatum, cum possunt vincere concupiscentiae malum. Si enim libido naturale malum est, et vincitur amore virtutis; multo magis - dicis - illa omnia vitia superari, quae de sola voluntate contingunt". Iam multis modis ad ista vestra, et saepe responsum est. Quia dum hic vivimus, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 74, quantumlibet in isto conflictu superiores simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato, oboedientes desideriis eius 75; tamen ut taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur, subrepentis voluptatis excessibus, in ipsis certe nostrae cogitationis motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 76. Frustra igitur in alia tuae sententiae parte tripudias: nisi forte sententiam Ioannis apostoli sacrilega praesumptione repudias. Quod autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit conditus primus homo. Item vincendam esse libidinem, atque ut vincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a me audias quod mihi ipse dixisti: "Profiteri te turpitudinis advocatum, si libidinem negaveris esse vincendam": quae utique non vincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem, et naturalem esse, et vinci posse, ambo dicamus; utrum bonum vincamus, an malum, ipsa inter nos vertitur quaestio. Sed vide quam sis absurdus, qui et sic hostem vis expugnare libidinem, et de malo eius non vis finire quaestionem: ut si te in concupiscentiae diabolus adversitate non vicerit, vincat te in perversitate sententiae.

Libido non est nostra natura, sed vitium.

  1. 28. Adhuc non evigilas, ut intellegas nostram naturam non esse, sed vitium, contra quod virtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed bono utique malum vincimus. Considera cum quo vincat, cum quo vincatur. Quando enim libido vincit, vicit et diabolus: quando libido vincitur, et diabolus vincitur. Quem ergo vincit libido, et a quo vincitur, hostis est eius: cum quo autem vincit et vincitur, auctor est eius. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi aegrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et benedicant in himno trium puerorum frigus et aestus Dominum 77? Quae inter se contraria, servant tamen pro rerum incolumitate concordiam;cum vero in nostro corpore discrepant, seseque invicem oppugnant, valetudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium qualitates, quae secum a contrariis temperantur ut bene valeamus; et cum sint in diverso genere bonae, tamen cum discordant, malam valetudinem, faciunt; et aliae sunt animae cupiditates, quale propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars eius melior et superior, debeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni ex parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu hic vivitur non quiescat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.

In libidine qualis nunc est vitium originale fatendum.

  1. 29. Sed vir fortissimus, nocturnorum et si non administrator, certe exhortator praedicatorque bellorum, "enervem et mollem esse - dicis - opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum voluntatis genitalia potuisse servire". Tanto enim tibi, tamquam viro casto, effeminatior videtur esse animus, quanto plus habet potestatis in corpus. Sed ecce non vobiscum de libidinis absentia praesentiave contendimus, nec dilectionem quam debere vos ei videmus, offendimus; saltem ipsam subdite voluntatis imperio in illo felicitatis loco. Auferte inde evidentissimam pugnam, quae fit eius motioni mente renitente: auferte inde turpissimam pacem, quae fit eius dominationi mente serviente. Et certe, quia non eam talem videtis, qualem ibi constituere, si ratione non revocamini, pudore cogimini, in ea qualis nunc est vitium originale fatemini; cui si servimus perimus, cui repugnamus ne serviamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne resistant concupiscentiae, quam sicut bonum naturale commendas. Quid enim te adiuvat, quod reprehendere videris eius excessum, cuius approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando eius motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo resistitur, ne bonum castitatis intereat, si huic malo non resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur naturali bono. Ita quippe potest facillime vera esse etiam illa vestra sententia, qua dicitis hominem sine peccato esse si velit. Non est enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsumit, voluptatibus perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut Epicuro visum est, oblectetur, eterit sine peccato, nec se ullo fraudabit bono: nec cuiuscumque doctrinae opinionibus resistat naturalibus motibus, sed, sicut ait Hortensius: Tunc obsequatur naturae, cum sine magistro senserit quid natura desideret 78. Non enim potest quae bona est desiderare quod malum est, aut negandum est bonae aliquod bonum. Fiat itaque totum quod desiderat libido bona, ne ipse sit malus qui resistit bono.

Quid in Pelagianis isto opere confutetur.

  1. 30. Non hoc dico, inquies, et iniustum est ut aliud me suspiceris sentire quam loquor. Noli ergo facere quod pati non vis, et dicere "quod invitemus ad dulcia furta, quibus Apostolum recitamus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 79". Etsi enim non hic perficiunt bonum quod volunt, ut non concupiscant; faciunt tamen bonum, ut post concupiscentias suas non eant 80. Si enim vos castitatem vobis videmini docere, cum dicitis: Noli vinci a bono, sed vince in bono bonum; quanto magis eam nos docemus, cum dicimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 81? Vide quam sit iniustum, ut nos quod vituperamus expugnare non credas, qui te credi non vis eo frui velle quod laudas. Quomodo casti esse non possunt inimici libidinis, si casti esse possunt et eius amici? Quod ergo negantes originale peccatum, et invidentes parvulis salvatorem Iesum, legem peccati repugnantem legi mentis introducere vultis et in paradisum ante peccatum, hoc in vobis isto opere confutamus. Eorum quae non videmus in vobis nec audimus ex vobis, nolumus esse iudices: nihil nostra interest, quid in occulto agant aperti libidinis laudatores.

Connubii bonum a concupiscentiae malo distinctum.

  1. 31. Cum vero aliis verbis meis propositis, illam distinctionem meam, quam de nuptiis et concupiscentia priorum hominum posui, dicens: "Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum" 82; sic refellendam putasti, ut diceres, "fieri non posse ut quod bonum est non habeat communem, cum eo laudem, sine quo esse non potest"; ita volens unam eamdemque laudem nuptiis et libidini esse communem: quomodo corruat ista tua velut definitiva sententia, paulisper attende. Primum, quod universitas rerum quam, condidit Deus, non potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem possunt habere cum bonis. Deinde, si "fieri non potest ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest"; profecto et quod malum est, fieri non potest ut non habeat communem cum eo vituperationem, sine quo esse non potest. Vituperemus igitur opera Dei, sicut vituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nullum enim malum est nisi in aliquo opere Dei, nec sine illo esse omnino alicubi potest. Vitupera ergo, ut tenon longius mittam, membra humana, sicut vituperas adulteria, quae sine illis membris esse non possunt. Quod si non facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus appareas: potest igitur nuptiarum bonum non habere laudem communem cum libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest non habere communem vituperatione, cum opere Dei, sine quo esse numquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est, ita omnia quae ex illa tamquam consequentia nexuisti.

Voluptas carnis vinci potest.

  1. 32. "Invictam" sane numquam ego "voluptatem carnis, sicut, solere me" insimulas, dixi. Ambo eam et debere et posse dicimus vinci; sed tu tamquam bonum repugnante alio bono, ego tamquam malum repugnante bono; et tu viribus propriis, ego gratia Salvatoris, ut non alia reproba cupiditate, sed Dei caritate vincatur, quae non viribus nostris diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 83.

Iulianus frustra refugit rursus ad philosophorum litteras.

  1. 33. "De confusione, autem, illorum hominum pudendisque coopertis frustra te - commemoras - aliquid Apostolo attestante monstrasse". Tu enim "verecundiora" dicis, quae ille dicit inhonesta: unde iam quantum satis visum est, disputavimus 84. Tu itaque frustra refugis rursus ad Balbum, atque philosophorum litteras 85; quasi Balbus te faciat loquentem, quando de illa confusione primorum hominum non potes invenire quid dicas. Si autem in quibusdam veris sententiis saltem philosophorum litteris cederes, non surdo corde illud audires, quod voluptates illecebras atque escas malorum, et vitiosam partem animi dixerunt esse libidinem. Nam quod in nostro corpore loca digestionis Balbus remota dixit a sensibus, ideo verum est, quoniam sensus nostros ea quae digerimus non alliciunt, sed offendunt: propterea pars qua egeruntur, naturaliter aliis partibus altrinsecus prominentibus occultatur, sicut etiam tunc erant quando nudi non confundebantur, qui post peccatum continuo non occulta, sed plane in promptu posita membra texerunt. Quibus quanto magis non horrore offendebatur, sed delectatione alliciebatur aspectus, et movebat susceptam tuam; tanto magis ea tegere ad pudoris officium pertinebat.

Finis et opus coniugum Christianorum.

  1. 34. Quod autem "de claudicatione et perventione" 86 dixi, si fraude non agis, non intellexisti. Non enim "perventionem accipi volui hominem qui nascitur de concubitu coniugali", quod me sensisse arbitraris aut fingis: sed perventionem dixi quod bonum habent in fine officii sui nuptiae, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad virum pertinet, excipere ad feminam. Huc usque coniuges opere suo possunt. Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine libidine, perveniri. Ut autem concipiatur fetus atque nascatur, divini est operis, non humani: qua tamen intentione ac voluntate, etiam illud bonumquod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed quia ipse fetus damnationi nascitur, si non renascatur; eo usque pertendunt, non operis sui velut ambulationis, sed voluntatis fine christiana coniugia, ut regenerandos generent: propter quod in eis vera, hoc est, Deo placens est pudicitia. Sine fide enim impossibile est Deo placere 87.

Causa concubitus coniugalis non est carnis voluptas, sed voluntas propaginis.

  1. 35. Venis deinde ad illud, ubi egimus ex Apostoli testimonio: ut sciat unusquisque suum vas, id est suam coniugem, possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes quae ignorant Deum 88; quod exponens dixi: "Non coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, fuisse prohibitum, sed ut operis huius causa sit voluntas propaginis, non carnis voluptas; et quod sine libidine fieri non potest, sic tamen fiat, ut non propter libidinem fiat" 89. Ibi tu exclamas: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! 90 qui extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam voluit implere iudicii. Iustissime eum sibi bonus homo - inquis - malusque committitur, ut et bonus se fruatur, et malus se ipse patiatur". Quae prorsus exclamatio tua ad rem non pertinet, qua te sentis urgeri: nec tuo clamore pondus quo premeris sublevas, impium dogma vestrum mordicus tenens, quo vobis placet etiam bonum hominem divino iudicio sibi quemque committi, ne scilicet ei sit necessaria Dei gratia, velut idoneo qui semetipsum agat. Sed absit ut ita sit. Prorsus qui sibi committuntur, et a semetipsis aguntur, non sunt boni, quia nonsunt filii Dei. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 91. Puto quod agnoscas in hac sententia dogma apostolicum, quo illud subvertitur vestrum.

Utrum aliquid peccatum et poena peccati esse possit.

  1. 36. Verumtamen dicis aliquid contra te, quod tacitus praeterire non debeo. Meministine quamdiu disputaveris contra lucidissimam quae per Apostolum deprompta est veritatem, affirmans: "Nullo modo esse posse aliquid quod et peccatum sit et poena peccati?". Quid est ergo nunc, quod oblitus tantae loquacitatis tuae ideo laudas altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quia "extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam voluit implere iudicii? Iustissime enim sibi - sicut definis - bonus homo malusque committitur, ut et bonus se fruatur", utique in opere bono; "et malus se ipse patiatur", utique in opere malo. Quod profecto illi et peccatum est, quia malum facit; et poena peccati, quia malum se patitur: ut ex multa parte formam iudicii, quo bona bonis et mala malis retribuuntur, iam impleat liberum arbitrium, quo recte agendo se fruitur bonus, et peccando se patitur malus. Cernis nempe, cum arma tua vana quidem et obtusa iactanter ventilas, quomodo qua ferireris, nudaveris; immo te ipse percusseris. Et insuper iactasmea inter se dicta esse contraria; quia dixi, non quidem ut tu calumniaris, "concubitum corporum a diabolo fuisse repertum"; cum etiamsi nemo peccasset, nonnisi concumbente utroque sexu filii nascerentur: sed dixi, "inoboedientiam carnis quae in carne concupiscente adversus spiritum apparet, diabolico vulnere contigisse". Et rursus, quia dixi: "Hanc legem peccati repugnantem legi mentis a Deo illatam propter ultionem, et ideo poenam esse peccati". Haec inter se asseveras esse contraria: quasi fieri non possit ut unum atque idem malum et diaboli iniquitate et Dei aequitate peccantibus ingeratur; cum etiam ipse diabolus et propria malignitate sit infestus hominibus, et Dei iudicio sinatur nocere peccantibus. Neque hinc sibi ipsa divina adversantur eloquia, quia scriptum est: Deus mortem non fecit 92; itemque scriptum est: Vita et mors a Domino Deo 93. Quia deceptor hominis causa mortis est diabolus, quam non ut primus auctor eius, sed ut peccati ultor intulit Deus. Verum istam quaestionem satis dilucide ipse solvisti, qui hominem malum dixisti sibi esse commissum, ut quod sibi est ipse supplicium, et divinum sit iudicium, et ipsum liberum arbitrium; nec sint inter se duo ista contraria, quod in poena sua et ipse auctor est, et ultor Deus.

Voluntas a voluptate distinguitur.

  1. 37. Abuteris autem ingeniis tardioribus. Nolo enim dicere quia et tu non intellegis, ut non discernas haec duo, et maligna calliditate aut tenebrosa caecitate confundas voluntatem et voluptatem: et sicut ipsa nomina surdastris auribus unum atque idem sonant, ita res ipsas surdastris cordibus unum idemque esse persuadere te posse confidas. Hinc est quod sententias meas inter se contrarias putas vel putari cupis, tamquam improbem quod ante approbaverim, aut amplectar quod ante respuerim. Audi ergo apertam sententiam meam, et intellege vel sine intellegere alios, non offundendo caligines nebulosae disputationis serenitati sincerissimae veritatis. Sicut bonum est bene uti malis, ita honestum est bene uti inhonestis. Unde et ipsa membra non propter divini operis pulchritudinem, sed propter libidinis foeditatem inhonesta dixit Apostolus 94. Nec ad stupra coguntur necessitate qui casti sunt: quia resistunt inhonestae libidini, ne compellat eos inhonesta committere, sine qua tamen non possunt honeste filios procreare. Ita fit ut coniugibus castis et voluntas sit in sobolis procreatione, et necessitas in libidine. De inhonesto quippe honestas agitur procreandi, quando libidinem non amat, sed tolerat castitas concumbendi.

Procreatio non propter voluptatem facienda.

  1. 38. Soles libenter commemorare, quibus te adiuvari putas, auctorum sententias saecularium. Intuere honesto corde, si potes, quid de Catone poeta cecinerit:

Urbi [inquit] pater est, urbique maritus;

Iustitiae cultor, rigidi servator honesti,

In commune bonus, nullosque Catonis in actus

Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas 95.

Qualis enim vir Cato fuerit, et utrum in eo vera virtus honestasque laudata sit, alia quaestio est: ad quemlibet tamen finem sua referret officia, non utique sine voluptate filios procreavit; et tamen nullos Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas: quoniam et quod non faciebat sine voluptate, non faciebat propter voluptatem; nec in morbo huius desiderii suum vas possidebat, quamvis ignoraret Deum, si talis fuit qualis praedicatur. Et non vis intellegere quod ait Apostolus: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes, quae ignorant Deum 96.

Bonum coniugale et bonum continenriae.

  1. 39. Bene discernis inter bonum minus coniugale, et bonum amplius continentiae: sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae. Dicis enim: "quod Dominus continentiae gloriam libertate electionis honoraverit, dicens: Qui potest capere, capiat 97"; tamquam hoc capiatur non Dei munere, sed arbitrii libertate: et taces quod supra dixerat: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 98. Vide quae taceas, quae dicas. Puto quod te pungat conscientia: sed vincit rectum timorem, cum ingerit perversum pudorem, quoquo modo iam defendenda praecipitata sententia. Tantummodo excessum libidinis identidem culpas, ipsam laudare non cessas. Nec attendis, sentis, intellegis malum esse, cui ne limitem necessitatis excedat, cogitur temperantia repugnare.

Morbus desiderii quid sit.

  1. 40. Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum vas quisque possideat, non de coniugio, sed de fornicatione accipiendum putaveris; atque ita temperantiae totam honestatem de concubitu coniugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare suum vas dictum fuisse cuique coniugem suam. Quo verbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasi tribuant honorem, velut coheredibus gratiae; adiungens et dicens: Et videte ne impediantur orationes vestrae 99. Sicut et coapostolus eius tempora praescribit orandi temperantiae coniugali: et secundum veniam concedit, quamvis cum coniuge, non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis intentione concubitum 100. Hunc audiant christiana coniugia non te, qui vis in eis quam defendis numquam frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commoverit, satiari avidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo vacent orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam, noverint etiam inde dicere Deo: dimitte nobis debita nostra 101. Quod enim secundum veniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non iubetur.

Non sunt facienda mala ut eveniant bona.

  1. 41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum, quia Christianorum, coniugum commendavi, qui filios ad hoc generant in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo 102; commemoras te iam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facienda adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna 103; sicut non adulteria committendo, sed coniugaliter bene utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternum.

In voluptate carnis mens submergitur.

  1. 42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens "quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari". Prosus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate disputans, cuius verba in libro superiore iam posui: Cuius motus - inquit - ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate - inquit - ea qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? 104. Non igitur etiam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in eius impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inoboedientia voluntati; quia et ipsam voluntatem ab huiuscemodi alienat imperio, avertendo animam ad visa somniorum, in quibus saepe etiam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam vita vigilantium.

Non est parentibus tribuendum ut filii cum peccato nascantur.

  1. 43. Quod autem te iactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium, "parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii cum damnatione nascantur": fereris omnino linguae tuae velut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non istavel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis praescivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur. Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros praescivit apostatas, non aufert ex hac vita in aeternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 105. Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque iustitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intellegitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios volunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt?

Damnatio levissima infantium sine baptismo decedentium.

  1. 44. Quod autem commemorasti ex Evangelio: Melius erat homini illi non nasci 106; nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intellegunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt, quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intellegi voluit, alius alio tolerabilius in die iudicii punietur 107; quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem iniuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si iuste, ergo habent originale peccatum.

Fides Mediatoris in carne venturi et sacramentum pro parvulis.

  1. 45. Aliis deinde propositis meis verbis, quibus commemoravi quam honeste sancti antiqui patres coniugibus usi fuerint; dicis "eos non hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tamquam reos gignerent filios Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum fuerat institutum" 108. Hoc de Baptismate verum dicis: nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento eius opitulatos fuisse parvulis suis; quamvisquid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus 109, quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi 110. Apertius etiam legis iam tempore nascentibus parvulis, offerebantur sacrificia pro peccatis. Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus patribus perituram fuisse animam parvuli de populo suo, si die non circumcideretur octavo 111: et responde quo merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato.

Coniugium Mariae et Ioseph.

  1. 46. Iam vero "de Ioseph, cuius Mariam" teste Evangelio "coniugem" dixi 112, multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris ostendere, "quia concubitus defuit, nullo modo fuisse coniugium": ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere coniuges, iam non erunt coniuges, et divortium erit illa cessatio. Quod ne contingat, agant sicut possunt decrepiti quod iuvenes agebant, et ab hoc opere quo etiam continens nimium delectaris, nec effoetis aetate corporibus parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiva, senuisse, ut possint coniuges permanere. Si hoc tibi placet, tu videris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat infirmitas), praeter fidem quam sibi debent coniuges, ne fiant adulteria, et prolem cuius generandae causa sexus uterque miscendus est, adverti etiam tertium bonum quod esse in coniugibus debet, maxime pertinentibus ad populum Dei, quod mihi visum est esse aliquod sacramentum, ne divortium fiat vel ab ea coniuge quae non potest parere, vel sicut fecisse Cato perhibetur 113, ne ab eo viro qui plures non vult suscipere filios, alteri fetanda tradatur 114. Propter hoc in illo quod secundum Evangelium coniugium nuncupavi, omnia tria bona nuptiarum dixi esse completa; "fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum Dominum Christum; sacramentum, quia nullum divortium". Non ergo quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari debeo, sicut insimulas, "ut quidquid aliter fuerit, malum esse videatur". Dico enim et aliter bonum esse coniugium, ubi proles nisi per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen concumberent coniuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo uterentur male: cum vero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti coniuges illo malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam voluptatem, venialiter male.

Maria coniux secundum veritatem.

  1. 47. "Quasi maritus - inquis - Ioseph in opinione omnium erat". Secundum hanc opinionem, non secundum veritatem locutam fuisse Scripturamvis intellegi, ut virginem Mariam eius coniugem diceret. Hoc putemus evangelistam facere potuisse, cum vel sua, vel cuiuslibet alterius hominis verba narraret, ut secundum opinionem hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem potius quam secundum veritatem fuerat locuturus, qui ei dixit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam 115? Deinde, quid opus erat ut usque ad Ioseph generationes perducerentur 116, si non ea veritate factum est, qua in coniugio sexus virilis excellit? Quod ego in libro cui respondes 117, cum posuissem, tu prorsus attingere timuisti. Dicit autem Lucas evangelista de Domino, quod putabatur filius Ioseph 118; quia ita putabatur, ut per eius concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare coniugem, contra angelum testem.

Vinculum fidei coniugalis.

  1. 48. Quamquam et tu ipse etiam "ex desponsionis fide eam nomen coniugis accepisse" fatearis. Quae fides utique inviolata permansit. Neque enim cum eam vidisset iam virginem sacram divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem: cum utique nec istam quaesisset, si necessariam coniugem non haberet: sed vinculum fidei coniugalis non ideo iudicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. Verum de isto coniugio quod vis existima; nos tamen non ut calumniaris dicimus "sic fuisse primos coniuges institutos, ut sine commixtione utriusque sexus coniuges essent": sed utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum; vel utrum nunc in coniugibus hoc non fiat, quando eiusdem concupiscentiae etiam per pudicitiam coniugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos disseritur. In his quaestionibus catholica veritate antiquitus tradita vestra impia novitas suffocatur.

Deus creator hominis.

  1. 49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, "a Deo creari hominem", quod de quolibet vermiculo negare fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse verborum, ubi ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Iob testimonium tam loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei esset humanis, neminem mundum a sorde, nec infantem cuius est unius diei vita super terram 119? Nam misericordiam et magnis et pusillis omnibus praestari ab illo a quosalus est et hominum et pecorum, et qui facit solem suum oriri super bonos et malos 120, quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Iob docere voluisti, quia dixit: Ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi 121. Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam ut vere viveret, id est iuste viveret, qui eum condidit, ipse praestiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sortitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius irae sicut et ceteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiae fieret.

Beneficium regenerationis.

  1. 50. Cur autem de malo quod ei adiacet atque inest membris eius reus non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, iam nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est proles, unde solutus est parens.

Transmissio reatus in filios.

  1. 51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit, "Rem quae in subiecto est, sine illa re esse non posse, in qua subiecta est. Et ideo, putas, malum quod est in parente, utique in subiecto, alii rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse transmittere". Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de parente non perveniret ad prolem: cum vero sicut sine illo nemo seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cuius categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit 122. Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intellegis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subiecto sunt, sicut sunt qualitates, sine subiecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subiecto corpore color aut forma; sed afficiendo transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt, nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum velut tunicam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas videmus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Nam colores virgarum quas variavit Iacob, afficiendo transierunt in animas pecorum matrum, atqueinde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum 123. Tale vero aliquid etiam in fetibus humanis posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, uxori suae in concubitu formosam proponere solere picturam, cuius pulchritudinem concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret 124. Neque enim Deus ita naturas creat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscuiusque naturae. Sic et vitia cum sint in subiecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi transmigratione de suo subiecto in subiectum alterum, quod fieri non posse Categoriae illae quas legisti verissime ostendunt; sed, quod non intellegis, affectione et contagione pertranseunt.

Caro Christi non est caro peccati.

  1. 52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus pervenire ad impietatis abruptum, ut "Christi caro, quia de Maria natus est, cuius virginis caro sicut ceterorum omnium ex Adam fuerat propagata, nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati 125"; immo potius instas, "ut nulla sit caro peccati, ne hoc sit et Christi"? Quid est ergo, similitudo carnis peccati, si nulla est caro peccati? Sed "hanc apostolicam sententiam me non intellexisse" dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intellegamus, nisi ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamvis inde venerit, tamen eam non traiecit in corpus quod non inde concepit. Ceterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum ceterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus invenitur.

Deus omnium corporum formator.

  1. 53. Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime disputas, "etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum". Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta 126; continuo tua subiecisti atque dixisti: "Quae sententia eorum arguit vanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua comprehendi". Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid definire, quod vel ratione certissima, vel divino eloquio minime ambiguo non potest comprehendi: sed potius quod sapientissima mulier mater Machabaeorum sape. Nam et eius verba posuisti, quae filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis 127. Quod utique non putanda est dixisse de corporibus eorum, quae corpora se non dubitabat ex virili semine concepisse: sed utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in utero eius esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo quod causaris: "Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus - inquis - quae dicuntur parentum, maiestate opificis expientur?". Nec attendis hoc dici etiam de manifestis vitiis corporum posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes; quamvis absit ut dubitetur, Deum verum et bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt.

Caro Christi contagium peccati originalis non traxit.

  1. 54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit. Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, velut mihi praescribens ponere voluisti, de Adam dictum, "quod tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos"; unde utique ille tabificavit, non inde Christus in matris uterum venit. Sed verba quae ad rem maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere noluisti; et statim cur nolueris apparebit. "Occulta - inquam - tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos" 128. Non itaque carnem tabificavit, in cuius conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus eius invenit: contagium vero peccati originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit. Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro eius caro peccati, sed nec similitudo carnis peccati esse potuisset.

Concupiscen non est sensus carnis.

  1. 55. Sed comparas me et coaequas "Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negavit in Christo": ut imperitis nebulas undecumque commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua fuit ante peccatumprimus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit.

Homo non habet necessitatem criminis.

  1. 56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo necesse est hominem de damnata origine generari. "Regeneratos" autem absit "ut redigamus" sicut calumniaris, "sub necessitate criminum, Deo largiente dona virtutum". Quamvis ergo aliam legem videamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cuius spiritus spiritali munere adiutus adversus carnis cuncupiscentiam concupiscit. Sed quacumque te verses, quacumque te iactes, quaecumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum.

Christi natura nostrae similis, vitio dissimilis.

  1. 57. "Non potuit - inquis - exemplum dare natura dissimilis". Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos 129, ut eius exemplo nostros diligamus inimicos? Verumtamen natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed vitio nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine vitio natus est homo, quod hominum nemo. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum valet, quod unusquisque nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest iustus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis: Qui peccatum non fecit 130; notandum esse quod iudicaverit Apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse peccatum ut "doceret - iniquis - quia qui non fecit, habere non potuit". Omnino verissimum est. Profecto enim peccatum etiam maior fecisset, si parvus habuisset. Nam propterea nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu.

In Christo concupiscentia non fuit.

  1. 58. "Tolle - inquis - exempli causam, tolletur et pretii, quod pro nobis factus est". Non est mirumquod solum exemplum ponis in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus, oppugnas. "Spe - inquis - malo carendi ad fidei praesidia convolamus, non autem caremus innatis: siquidem post Baptisma virilitas ipsa perdurat". Qui virilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas; perdurat utique, quod negare non potes, contra quod debet concupiscere spiritus, ne homo iam renatus concupiscentia sua trahatur illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea nec concipiat pariatque peccatum 131, non est bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 132. Hoc autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non sanaret in nostra.

Sententia Iuliani quae adiuvat Manichaeos.

  1. 59. Interponis aliud de libro meo, et quoniam dixi: "Coniugalem concubitum, qui fit intentione generandi, non ipsum esse peccatum, eo quod bona voluntas animi sequentem ducat, non ducentem sequatur corporis voluptatem" 133; tu contra refers: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci"; isto modo existimans te posse destruere originale peccatum, quod non destruit nisi Salvator, quem parvulis invidetis. Destruit autem solvendo quod rei sunt, non negando. Ideo quippe concubitus coniugalis, qui fit intentione generandi, non est peccatum, quia bene utitur lege peccati, id est concupiscentia, quae inest in membris repugnans legi mentis. Quae si propterea reum parentem non tenet, quia regeneratus est; quid mirum si propterea reum tenet nascentem, quia inde generatus est? Et ideo ne reus remaneat, etiam ipse regenerandus est. Haec vero sententia tua qua dixisti: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci", quantum adiuvet Manichaeos, si cogites, voles eam delere de libro tuo, et cordibus omnium qui legerunt librum tuum. Si enim non de ea re quae a peccato libera est, peccata nascuntur; habent aliam naturam suam, secundum Manichaeos, unde nascuntur. Quos et aliis similibus sententiis tuis quantum adiuvares, iam in primo huius nostri operis volumine demonstravi 134. Ecce hic et quod dixisti tantumdem valet. Videsne nobis operam dandam, praeter errorem proprium quo Pelagiani estis, ut quasdam tuas sententias, qualis et ista est, evertamus, si Manichaeos vincere volumus? "De ea re quae a peccato libera est - dicis - peccata non nasci". Sed veritas contradicit, quae te et Manichaeos evertit, cum quibus tibi vox ista communis est. Angelus quem creavit Deus, res a peccato libera fuit; homo quem primum creavit Deus, res a peccato libera fuit. De rebus igitur a peccato liberis nata esse peccata qui negat, aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus.

Uti libidine non est semper peccatum.

  1. 60. Deinde ponens alia verba mea, sic argumentaris quasi ego dixerim: "Cum servit coniugatis ad propagandam prolem, tunc honorari libidinem". Dicis tibi ipse quod vis: nam ego hoc nec dixi omnino, nec sensi. Quomodo enim libido cum servit honoratur, quando ne pergat in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non diximus: "Semper ad reatum pertinere uti libidine". Quod velut dixerimus, ita colligis, "minus peccare adulteros quam maritos; quia maritis - inquis - libido servit ut peccent, adulteris imperat". Sed cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tamquam consequens esse voluisti, nihil ad me attinet. Ego enim dico, uti libidine non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est peccatum. Nec quaecumque res ideo bona est, quia ea bene utitur bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur 135. Numquid ideo bonum est esse imprudentem, quia bene illo utitur sapiens? Inde et apostolus Ioannes non ait: Nolite uti mundo; sed: Nolite diligere mundum: ubi posuit et concupiscentiam carnis 136. Qui enim non diligens utitur, quasi non utens utitur; quia non eius rei causa utitur, sed alterius quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. Propter quod Paulus coapostolus eius: Et qui utuntur, inquit, hoc mundo, quasi non utantur 137. Quid est: Quasi non utantur, nisi: Non diligant quo utuntur, quoniam tale est, ut bene aliter non utantur? Et hoc quidem etiam in his rebus observandum est, quae in hoc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi non oporteat. Quis enim malum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen nemo ea bene utitur qui dilexerit: quanto magis libidine? Nam pecuniam malus quidem spiritus concupiscit; sed ipsa contra bonum spiritum non concupiscit, quod libido facit: atque ideo et qui hoc esse malum negat peccat, et qui hoc malo bene utitur non peccat. Recte igitur argumentareris, dicens: "Libidinem, si mala est, maiori reatu obstringere quibus obsequitur coniuges, quam quibus dominatur adulteros"; si diceretur a nobis, eos coniuges qui serviente concupiscentiae malo ad solum generandi utuntur officium, ad aliqua mala opera eo illos uti, sicut ad facinus perpetrandum servo utitur homicida. Cum autem dicamus bonum esse in coniugibus officium procreandi, quamvis vulnus quod in renato sanari potest, trahat natus de primi contagione peccati; restat ut sic utantur coniuges boni malo concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur imprudente.

Malum concupiscentiae expugnandum.

  1. 61. Sed homines acutissimi ideo non modum, non genus, sed excessum voluptatis arguitis et exprobrandum censetis obscenis, "quia eum nostis - ut dicis - intra concessos fines animi potestate posse retineri". Faciat animi potestas, si potest, ut ad transgrediendos fines, a quibus transgrediendis eam revocat, non se libido commoveat. Quod si facere non potest; profecto ut fines non transgrediatur, improbo hosti resistitur, qui eos transgredi nititur. "Sed universum contemptum eius - inquis - virginibus continentibusque inesse testamur". Numquid ideo virgines et continentes contra concupiscentiam carnis non pugnat? Et quid est contra quod exercent abs te quoque praedicata illa gloriosa certamina, ut virginitatem continentiamque custodiant 138? Si ergo pugnant, malum est quod expugnant. Et ubi est hoc malum, nisi in ipsis? Ergo: Non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 139, veraciter dicitur et ab ipsis.

Definitio nuptiarum.

  1. 62. "Nihil aliud - dicis - esse nuptias, quam corporum commixtionem"; et dicis postea, quod et verum est, "sine appetitu mutuo et sine opere naturali propagationem esse non posse". Numquid tamen negas, sibimet etiam adulteros appetitu mutuo et opere naturali et corporum commixtione coniungi? Non est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod nuptiae sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiae filios propagare non possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum commixtione possunt esse coniuges: alioquin non erunt coniuges, ut nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri vel non potuerint, vel sine spe suscipiendae prolis erubuerint atque noluerint. Vides ergo quam inconsiderate nuptias definieris, dicendo: "Eas aliud non esse nisi corporum commixtionem". Tolerabilius forte diceres, non eas inchoari nisi per corporum commixtionem: quia filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non possunt filii procreari. Sed procreandi causa commixtio corporum aliter quam nunc est fuisset, si nemo peccasset. Absit enim ut honestissima illa felicitas in paradiso commotae libidini semper obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid, propter quod adversus se ipsam prima hominis natura pugnaret. Si ergo ibi nec serviendum libidini, nec adversus eam bellandum fuit; aut non ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini necesse est ut repugnet, qui servire noluerit: necesse est ut serviat, qui repugnare neglexerit. Quorum duorum unum est molestum, etsi laudabile: alterum turpe et miserabile. Itaque in hoc saeculo unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a beatis fuerat alienum.

Usus bonus libidinis.

  1. 63. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, propositis videlicet aliis verbis meis, ubi propagationis officium a carnalis delectationis appetitione discernens: "Aliud esse dixi non concumbere nisi voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud concumbendo carnis appetere voluptatem, sed non praeter coniugem, quod venialem habet culpam" 140. Nihil habent duo ista, quantum mecum omnes vident qui verum vident, unde me ostendas mihi esse contrarium. Audi tamen identidem quod eorum sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris enim, "nos excusationem praebere turpibus et flagitiosis hominibus, ut cum infanda immunda commiserint, contra voluntatem se dicant fecisse, et ideo nullum habere peccatum"; quasi nos non multo exertius adhortemur contra libidinem esse pugnandum. Nam si vos, cum id bonum esse dicatis, non vultis tamen ut vestra adversus istud bonum frigescere, vel certe tepescere bella credamus: quanto vigilantius et ardentius contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse contra voluntatem, ut caro concupiscat adversus spiritum 141; non illud, ut spiritus adversus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut nisi causa generandi non utantur coniuges carnis libidine, ac sic malo utantur bene; qui usus bonus mali facit honestum concubitum vereque nuptialem: voluptatis autem causa, non prolis, facit concubitum culpabilem, sed in coniuge venialem. Ideo autem et de honesto concubitu qui nascitur, trahit quod renascendo diluatur; quia et in concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex eis nascitur, et illi obsit si non renascatur.

Argumentationes Iuliani adiuvant Manichaeos.

  1. 64. Tu sane inter argumentationes tuas, quibus te inaniter adversus mea verba contorques, identidem te Manichaeos adiuvare non vides. Ideo quippe tibi videtur natus de concubitu coniugali non trahere originale peccatum, "quia de hoc opere quod non habet culpam, nasci, sicut dicis, culpa non potest". Cur ergo de opere Dei quod non habebat culpam, nata est culpa angeli, nata culpa hominis? Cernis quantum eis suffrageris, quorum detestatione conaris obtegere, quod adversus catholicam fidem fundatissimam sentis. Si enim secundum definitivam tuam: "De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest", ecce nulla opera Dei habent culpam: unde igitur culpa nata est? Hic Manichaeus, te adiuvante, aliam naturam, sicut desipit, malam molitur inducere, ut sit unde culpa nata esse credatur: quia "de opere Dei", secundum tua verba, "culpa non nascitur". Numquid potest vinci Manichaeus, nisi cum illo et ipse vincaris? Quia et angelus et homo Dei sunt opera sine culpa; ex quibus tamen culpa nata est, dum ab eo qui culpa caret, per liberum arbitrium recesserunt, quod eis datum est sine culpa; et facti sunt mali, non per admixtionem mali, sed per defectionem boni.

Laus continentiae sine vituperatione nuptiarum.

  1. 65. Dicis: "Ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse laudatam, non ut ad virginitatem incenderentur homines, sed ut bonum nuptiarum quod a Deo institutum est damnaretur". Sed ne puteris malevola de animo meo suspicione torqueri, velut probare me volens, dicis mihi: "Si fideliter invitas homines ad studium continentiae, fateris ergo ita virtutem pudicitiae a volentibus posse servari, ut sit, quicumque voluerit, corpore sanctus et spiritu". Respondeo, me fateri, sed non sicut vos. Nam vos ipsius animi viribus hoc tribuitis; ego, adiutae per Dei gratiam voluntati. Verumtamen quid comprimitur animi imperio ne peccetur, nisi malum quo vincente peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tamquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tamquam vulnus aliquod fateamur esse sanandum, cuius reatum iam fatemur regeneratione sanatum.

Coniugia turpia non sunt.

  1. 66. Ecce frustra enumerasti, quibus me comparas, tot haereticorum fraudes, quorum utinam numerum non augeres. "Apostolica sententia, qua notat haereticos prohibentes nubere 142, etiam me - asseris - tangi", quasi dicam: "Post adventum Christi turpia esse coniugia". Audi ergo quod dicimus, ut hoc ipsum multis modis ac saepius audiendo, non dissimules veritatem, simulans quodam modo surditatem. Non dicimus turpia esse coniugia; quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium fulcienda est honestate nuptiarum. Sed quod vos dicitis, christiana doctrina non dicit, id est, ut verba tua ponam, "hominem sufficere ingenitis sibi motibus dare leges": hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum hinc loqueretur: Unusquisque proprium donum habet a Deo 143. Et quod dixit Dominus: Sine me nihil potestis facere 144. Et: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 145; cum posset dicere: Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui voluerit; si verum esset quod dicitis vos. Quaero sane, qualibus ingenitis sibi motibus hominem dicatis esse idoneum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis, adversus bonum ergo spiritus concupiscit et duo bona invicem sibi adversantur in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se adversitas bona esse non posset. Si autem malis, fatere igitur ingenitos esse homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum Manichaeis cogaris, alienae mali naturae nobis inesse commixtionem, nostrum potius originalem confitere languorem. Cuius languoris malo coniugalis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex quo tibi ad omnia respondere coepi, in quibus solvendos quaestionum nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numerum tuorum voluminum non excessero. Sit ergo hic finis huius mei, ut novissimum tuum ab alio refellamus exordio.

1 - Cf. Ps 44, 3.

2 - Cf. Ps 143, 4.

3 - Cf. Rom 5, 12.

4 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 5, 6.

5 - Gen 3, 7.

6 - ORAZIO, Ars poetica 9-10.

7 - Cf. Gen 2, 25-3, 11.

8 - Cf. Rom 7, 23.

9 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.

10 - Ps 77, 49.

11 - Cf. 1 Cor 5, 5.

12 - Ose 13, 11.

13 - Cf. 1 Reg 16, 14.

14 - Rom 11, 25.

15 - AGOSTINO, De nat. et gratia 22, 24.

16 - Rom 1, 25.

17 - Rom 1, 26.

18 - Rom 1, 26-27.

19 - Rom 1, 23-24.

20 - Rom 1, 24.

21 - Eccli 18, 30.

22 - Eccli 18, 30-31.

23 - 2 Pt 2, 19.

24 - Isa 19, 14.

25 - Isa 63, 17.

26 - Isa 64, 5-6.

27 - Cf. Ios 11, 20.

28 - 3 Reg 12, 15.

29 - 2 Par 25, 20.

30 - 2 Thess 2, 10.

31 - Rom 9, 22.

32 - Ez 14, 9.

33 - 3 Reg 22, 19-22.

34 - Cf. Ps 77, 49.

35 - Ps 35, 7.

36 - Rom 11, 33-35.

37 - Cf. Rom 2, 4-6.

38 - 2 Tim 2, 25-26.

39 - 2 Pt 3, 9.

40 - 2 Tim 2, 19.

41 - Mt 22, 14.

42 - 2 Tim 1, 8-9.

43 - Rom 8, 28-30.

44 - Cf. Eph 1, 4.

45 - Cf. Rom 4, 17.

46 - Rom 11, 5.

47 - Rom 11, 6.

48 - Io 6, 39.

49 - Io 6, 44.

50 - Cf. 3 Reg 22.

51 - Ps 139, 9.

52 - Mt 6, 13.

53 - Cf. Iac 1, 14.

54 - Cf. 3 Reg 12.

55 - Cf. 2 Cor 2, 16.

56 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.

57 - Gen 3, 5.

58 - Rom 1, 21.

59 - Cf. Gal 2, 21.

60 - Gal 5, 6.

61 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.

62 - 1 Cor 7, 4.

63 - CICERONE, De consiliis suis (opera perduta); Cf. BOEZIO, De musica: PL 63, 1170.

64 - Cf. Gen 39.

65 - Cf. 1 Reg 16.

66 - Ier 9, 1.

67 - Cf. Rom 7, 23-25.

68 - Rom 7, 23.

69 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.

70 - Rom 7, 23.

71 - Cf. AGOSTINO, De haeres. 85: PL 42, 46.

72 - Rom 5, 12.

73 - Gal 1, 9.

74 - Gal 5, 17.

75 - Cf. Rom 6, 12-13.

76 - 1 Io 1, 8.

77 - Cf. Dan 3, 67.

78 - CICERONE, Hortensius, framm.

79 - Rom 7, 18.

80 - Cf. Eccli 18, 30.

81 - Rom 12, 21.

82 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 7, 8.

83 - Cf. Rom 5, 5.

84 - Cf. 4. 16, 80-82.

85 - Cf. 4, 12, 58.

86 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 7, 8.

87 - Cf. Hebr 11, 6.

88 - 1 Thess 4, 4-5.

89 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 14, 16.

90 - Rom 11, 3.

91 - Rom 8, 14.

92 - Sap 1, 13.

93 - Eccli 11, 14.

94 - Cf. 1 Cor 12, 23.

95 - LUCANO, Pharsalia, 2, 388-391.

96 - 1 Thess 4, 5.

97 - Mt 19, 12.

98 - Mt 19, 11.

99 - 1 Pt 3, 7.

100 - 1 Cor 7, 5-6.

101 - Mt 6, 12.

102 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 8, 9.

103 - Cf. Lc 16, 9.

104 - CICERONE, Hortensius, framm.

105 - Sap 4, 11.

106 - Mt 26, 24.

107 - Cf. Mt 10, 15; 11, 24.

108 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 8, 9.

109 - Cf. Lev 12.

110 - Cf. Io 1, 29.

111 - Cf. Gen 17, 14.

112 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 11, 12.

113 - PLUTARCO, Vitae (Cat.-Luc.) 2.

114 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 10, 11.

115 - Mt 1, 20.

116 - Cf. Mt 1, 16.

117 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 11, 12.

118 - Lc 3, 23.

119 - Iob 14, 5 (sec. LXX).

120 - Mt 5, 45.

121 - Iob 10, 11-12.

122 - Rom 5, 12.

123 - Cf. Gen 30, 37-42.

124 - Cf. AGOSTINO, Retract. 2, 88 (62).

125 - Rom 8, 3.

126 - Cf. Eccli 3, 22-23.

127 - 2 Mach 7, 22.

128 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 1, 9, 10.

129 - Mt 5, 45.

130 - 1 Pt 2, 22.

131 - Cf. Iac 1, 14-15.

132 - Rom 7, 18.

133 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 12, 13.

134 - Cf. 1, 36-44.

135 - Prov 10, 4 (sec. LXX).

136 - Cf 1 Io 2, 15-16.

137 - 1 Cor 7, 31.

138 - Cf. 3, 21, 42; 4, 2, 9.

139 - Rom 7, 18.

140 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 15, 17.

141 - Cf. Gal 5, 17.

142 - Cf. 1 Tim 4, 3.

143 - 1 Cor 7, 7.

144 - Io 15, 5.

145 - Mt 19, 11.

7             LIBER SEXTUS

 

Miseriae infantium sunt poenae originis vitiatae.

  1. 1. Responsum est iam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum veritas, sed etiam caritas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec invidus erit. De quibus vitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error veritate, et livor caritate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens "eam matrem esse omnium vitiorum", adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat 1. Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis vanitas possit, per quam necesse est ex infantia parvulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies 2, miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos "bonum", secundum te, "inviolatae inculpataeque naturae" non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos 3. Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino iudicio nulla origini debetur poena vitiatae?

Unde sunt tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata?

  1. 2. Ecce merito reprehendisti eos et graviter, "qui vel supersederunt scienda cognoscere, vel non formidant ignorata culpare". Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo iusto unde id accidere potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. "Sed invidendo tibi, in quadam meridie compertae veritatis sine obumbramento ignorationis - ut loqueris - insanimus". Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus est Deus, iustus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiaestimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in tua descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quae "protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem?". Haec verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, "unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse". Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro videre potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non invides contradiceres.

Mundus, cuius princeps est diabolus, sunt homines rei damnationis aeternae.

  1. 3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, "Deum esse hominum conditorem"; mea deinde verba proponis, ubi dixi: "Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur" 4. Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intellegi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, "eos qui de corporum commixtione nascuntur ad ius diaboli pertinere"; asserendo utique, "de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo". Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me vis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tamquam caelum et terram et omnia quae in eis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait: Ecce venit princeps mundi 5. Non enim caeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est: Mundus per eum factus est 6, principem voluit intellegi diabolum: sed sicut dictum est: Mundus in maligno positus est 7; et iterum: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est 8. Non enim caelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut non iam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine quiin remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cuius princeps est, de quo ait qui vicit mundum 9: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 10; huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui vicit mundum, et in quo nihil invenit princeps mundi.

Quis est mundus, de quo elegit Iesus discipulos suos?

  1. 4. Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi: Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt 11? Numquid terrae ac maris, caeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset, nisi mundum invenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Iudaeis: Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo 12? Postremo, quis est mundus de quo elegit Iesus discipulos suos, ut iam de mundo non essent, et eos de quo iam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odi, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus 13. Si non addidisset: ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse: de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat: Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum numquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut iam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi eicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras 14.

Totus mundus ex Adam reus per Christum reconciliatur.

  1. 5. Nisi forte eo usque vestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi parvulos, quando Baptismo eius abluuntur, de quo dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis parvulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio vivatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec venit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat mox adiunxit, atque ait: Non reputans illis delicta eorum 15. Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo, seminibus institutis quamvis paterna praevaricatione vitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui venit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 16.

Gratia baptismi secundum Iulianum.

  1. 6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi: "Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit"; moxque subiunxi: "Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur" 17; frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis, dicentes "mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus". Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 18. Qua causa, qua iustitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis: "Hinc potius suos approbat, quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis"; si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint eius, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil negatis. Iam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur iustitia iudicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito.

In morte Christi baptizari idem est ac peccato mori.

  1. 7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte eius baptizati sumus 19. Dicendo enim: Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel 20. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis eius, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati 21. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte eius baptizantur. Si in morte eius baptizantur, mortis eius similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo 22. Et quid est: complantari similitudini mortis eius, nisi quod sequitur: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 23? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Iesum, quod nullum habuit umquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim eius peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per eius gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus, eidem rei cuius illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris peccatis vera remissio.

Expositio Rom 5, &35: Christus et pro parvulis mortuus est.

  1. 8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista pravitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamvis enim sibi connexa sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei commendetur per Iesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic recolere et pertractare non possumus, valde enim longum est; ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 24. Hoc tu dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quaeram, si non sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus mortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende quam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 25. Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Iesum. Quos igitur hoc loco intellegis mortuos? numquid eos qui de corpore exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intellegimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo 26. Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intellegantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianus. Quapropter, si nullum trahunt peccatum parvuli, non sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem iam in primo tuo librocontra nos clamans, dixisti: "Christum etiam pro parvulis mortuum" 27. Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum. Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem parvulorum mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum pro parvulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos coeperam dicere.

Nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum.

  1. 9. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius 28. Hoc est illud quod alibi dicitur: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 29. Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Iesum Christum. Non solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus 30. Et tamquam causa quaereretur, quare per unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 31. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non potuit? Non, inquit: Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur cum Lex non esset 32. Erat quidem peccatum, sed non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio loco dicit, cognitio peccati 33. Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec per Legem regnum eius ablatum est. Regnavit autem et in his qui non peccaverunt. Quare igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In similitudine inquit, praevaricationis Adae, qui est forma futuri 34. Dedit enim ex se formare posteris suis, quamvis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per eius carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum, inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multis abundavit 35. Multo magis utique abundavit, quia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum victuri sunt. Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem 36. Et unum quippe illud ad damnationem trahere potuit: sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum 37. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quae cum fine regnavit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 38. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt mult; ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum 39.

Si peccato non moriuntur parvuli, in Christi morte non baptizantur.

  1. 10. Quid ergo dicemus, inquit, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit 40. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo ? 41 Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur ut intellegas intentus ausculta. Cum dixisset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? 42. Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic sunt, falsum est ergo quod ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli intelleguntur excepti. Nam si de solis maioribus dictum putatis, qui iam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille: Quicumque; frustra vos terret dominica illa sententia: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu 43. Habetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis maioribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et quid vobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit vita aeterna praeter regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei 44; eadem vos universitas comprimit, dicente Apostolo: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo, quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumquebaptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc probans quod supra dixerat: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato: quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc diligentius exponens adiungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius; sic et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 45. Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 46. Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis 47. Si tibi christiana fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non potes invenire. Unus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum homo, iste Deus et homo. Per illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est 48. Haec stabilitamenta fidei christianae qui subvertere nititur, stantibus eis ipse subvertitur.

Modus transmissionis peccati non facili ratione indagatur.

  1. 11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est: "Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur" 49. Quibus verbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, "nec ratione comprehendi, nec sermone explicari"; subtrahens inde quod dixi, "non facili" sive "ratione", sive "sermone". Aliud est "nulla", quod tu dicis; aliud est "non facili", quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsinulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a me positum est 50; sed id tu commemorare timuisti, tamquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis eicitur foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritalem; quae non te aliter peperit, quam sicut iam non vis ut pariat; contra cuius viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de iustitia Dei contra iustitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei vera iustitia, si grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 51 non sit iniustum. Quomodo autem non est iniustum iugum grave, si nullum est in parvulis malum, propter quod iuste iugo premantur gravi? Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?

Ablatio reatus concupiscentiae fide creditur, non carne vel mente sentitur.

  1. 12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis aliquid dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum eius absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum; quamvis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in maiore certamine? Inest enim sensus huius mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita eius ablatio fide creditur, non carne vel mente sentitur. Ideo in huius rei obscuritate te iactas, et adversus veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.

Maiores et parvuli mortui sunt peccato in morte Christi.

  1. 13. Sed:

Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid

Sive animis, sive arte vales 52.

Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 53. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et maiores et parvuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus.Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus 54. Hic sunt et parvuli complantati similitutini mortis eius. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Iesu. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 55. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati 56. Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse peccato: vivere autem Deo in Christo Iesu 57. Quibus hoc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat: Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? Nisi quibus dixerat: Complantati sumus similitudini mortis eius? nisi quibus dixerat: Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret, probare quid voluit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 58.

Si Christus pro omnibus mortuus est, etiam parvuli mortui sunt.

  1. 14. Ego haec arma caelestia, quae vincunt Caelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis intellegit? 59 Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intellegit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 60. Quo corde, quo ore, qua fronteparvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 61. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intellegis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intellegas. Homo enim qui spiritaliter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis.

Disputatio de exemplo oleae et olestri.

  1. 15. Sed iam veniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam, qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad perspiciendum difficili, adhibendum putavi 62, de olea scilicet, quod eius semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans, "quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur exempla". Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo resurgant mortui, quo autem corpore veniant, continuo rem incognitam et inexpertam exemplo probare suscepit, adiungens: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur 63, etc.? Quod quidem exemplum et huic rei de qua agitur, non omni modo est inconveniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum.

Utrum proli naturale fieri possit quod parenti accidens fuit.

  1. 16. Quid est autem quod de crocodilo dicere voluisti: "Solum esse in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moveri Albinus affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse ludibrio"? Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum ergo vos generaliter negaveritis, posse gignentes in prolem traicere quod non habent ipsi; si fuerit inventum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat,non posse animalia nisi inferiores movere mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate superatur; et qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum igitur definis: "Naturalia per accidens non converti"; si vel unus quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis: "Parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere", nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a maioribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis: "Naturalia per accidens non converti". Accidens quippe fuit in patre, quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua dicitis, "parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere", alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.

Utilitas occultorum operum Dei.

  1. 17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti: "Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus eam divinitus fuisse provisum, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur". Et revera haec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet universa 64. Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego quidem, non (ut tu calumniaris) dixi: "Nulla ratione comprehendi posse"; sed dixi: "Facili ratione non posse". Verumtamen quid si contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare voluit, ut id investigare atque comprehendere humana coniectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut vim Sacramenti eius occultam, qua purgandos concipit parvulos, quamvis de purgatis parentibus natos, tamquam ossa in ventre praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autemsermonis longitudine nollem fatigare lectorem, iam te mille rerum generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae vias quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut vitis), sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quae tamen de semine vitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad eius gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptizati cum suis parvulis currerent; sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses futurus ingratus?

Sacramentum circumcisionis in figura praecessit baptismatis.

  1. 18. Sed naturae scrutator acerrimus limites eius invenis, et regulas figis, dicens: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si tradunt - inquis - non amiserunt". Istae sunt Pelagianae definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro 65, iam respuere debuisti. Prior enim Pelagius de parentibus fidelibus dixit: "Non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt". Sed quam sit falsum, exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod iam non est in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc divinitus fuisse praeceptum, ut octavo die circumciderent parvulos ad significandam regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die iacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in hebdomadibus die resurrexit propter iustificationem nostram 66. Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus: Qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta 67? Huius ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est Abrahae.

Nulla est parvulo culpa propria sed sola originis vitiatae.

  1. 19. [Non enim dici potest: Praeputium corpus est,hoc autem quod trahitur in origine, vitium; et illo quidem abscisso, vim eius tamen nequaquam tolli potuisse de semine; hoc vero vitium quod non est corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non potuisse residere: hoc, inquam, a quovis callidissimo dici non potest, cum auctoritate divina superetur, qua ipsa pars corporis ob hoc iussa est amputari, ut hoc vitium purgaretur. Quod nisi esset in semine, ad parvulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum est, nullatenus perveniret: neque si minime pervenisset, indigeret ullatenus hac corporis circumcisione semoveri. Cum autem parvulus proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima eius de populo suo; quod sub iusto Deo non fieret, nisi esset culpa qua fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis vitiatae sit culpa].

Ex circumcisione aliae argumentationes.

  1. 20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se. Quid est ergo quod dicis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur"? Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris caeni, sicut canis conversus ad suum vomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde 68; sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens"; verum etiam quia praeputium peccatum significat, et invenitur in nascente, quod iam non erat in parente; profecto originale peccatum quod iam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spiritali circumcisione mundentur: vosque convincit esse verissimum quod negatis; quia et ipse parvulus, de quo dictum est: Peribit anima eius de populosuo, si octavo die non fuerit circumcisus 69, invenire sub iusto iudice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum.

Quomodo reatus in patre remissus transeat in prolem.

  1. 21. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel Italos olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram 70. Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quaestionem. Trahit praeputium proles, quod iam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et iustum Deum fatemini, quid peccaverim dicite. Huic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas vestra nulla rationabili voce respondet, voces potius vestras apostolicis nobiscum vocibus iungite. Quae sint enim ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere; sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt 71; aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo.

Numquam Augustinus promisit singulare certamen.

  1. 22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis disputationi tuae, dicis: "Me vulgum tibi excitare conatum"; quoniam dixi: "Fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub eiusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur" 72. Quod ut apostolico testimonio comprobarem: "Ad omnes aetates - dixi - pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 73". Si hac sententia contra vos vulgus movetur, nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret, quod attinet ad mysteria christiana,omnes nosse Christianos. Cur autem dicis: "Quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim"? Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? "Oblato", sicut loqueris, "placuit componi foedere bellum 74, ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret"? Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei 75. Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo praevenerunt: de quibus iam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.

Variae calumniae respuuntur.

  1. 23. Nec nomine "sellulariorum opificum" derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia 76. Quid est autem: "Quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient"? Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non "eos", sicut calumniaris, "assevero peculium diaboli", quos redemptos Christi sanguine scio: "nec diabolo coniugia", in quantum coniugia sunt, "ulla transcribo"; nec "eum genitalium commentor artificem"; nec "excitatorem virorum nisi ad illicita", nec "fecundatorem mulierum", nec "conditorem" assero "parvulorum". Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus. Ii vero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum, ergo non eos ipse fecerim, sed invenerim huius quam negatis socios veritatis, quomodo eis ego sum auctor huius quem putatis erroris?

Omnes mortui sunt, si Christus pro omnibus mortuus est.

  1. 24. "Explica - inquis - quomodo peccatum personae illi iuste possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit". Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum, quidem ad suae cuiusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt 77, pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum,ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. "Qui fieri potest - inquis - ut res arbitrii condicioni seminum misceatur?". Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Iuliane? haec Apostoli verba, non mea sunt; Quid a me quaeris, "quo sit factum modo", cum videas factum esse quocumque modo, si de Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?

Deus scit bene uti et bonis et malis.

  1. 25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de parvulis dicis, "ad inimici sui lucrum semper industrius"; quia eos quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cuius maiestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.

Commixtio sexus instituta non fuit a diabolo.

  1. 26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, "hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege - sicut dicis - ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet"? Prorsus nec instituit diabolus commixtionem quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur, scilicet, et quod nascitur, a cuius potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spiritali facis iniuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere: Quod renascitur; sed: "quod perfunditur"; ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem, Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere: Quod renascitur; potuisti: Quod regeneratur; potuisti postremo: Quod baptizatur; hoc enim verbum, ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intellegi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat caelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago caelestis, quam nasci ut portetur homini imago terreni 78; evanuit iam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si caelestis hominis imaginem quae sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam caelestis hominis imaginem renascatur in Christo.

Parvuli antequam baptizentur sub diaboli sunt potestate.

  1. 27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius indicatis esse quam nasci. Iam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem, procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 79); non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Ioannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua: Qui habet Filium, habet vitam, qui non habet Filium, vitam non habet 80. Merito ergo intelleguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 81. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos: ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum 82. Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?

Parentum peccata aliquo modo sunt aliena, alio modo sunt et nostra.

  1. 28. Enumeras quae fides vere non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis: "Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum", verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit 83.Quod autem dicis: "Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri"; interest quatenus recte possit intellegi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato eius tot hominum millia ceciderunt 84; et quod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit 85; alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum 86, nullo modo iustum esset.

Parvuli de alieno peccato reportant malum.

  1. 29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum 87; quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adiuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso iam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis iudicium; quia evangelica est et ipsa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 88. Et Apostolus dicendo: Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum 89; nihil voluit intellegi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto riportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.

Omnes homines a Deo vero et bono creati sunt.

  1. 30. Sane dicendo "concupiscentiam non usquequaque animo rebellem: procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non fateris, quo adversus te ipsum bellum geris? "Dicatur - inquis - parvulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt"; et addis, "id est, innocentium". Nonne te pietate et Dei laudatione vincere videtur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi horridi monstrosique nascuntur; nec ideo illam totam substantiam, omnesque partes eius, et quidquid in ea substantialiter existit et vivit, potuit creare nisi bonus et verus Deus.

Sub quo iugo genus humanum conteratur.

  1. 31. Iubes ut asseram, "quemadmodum in Christo, id est in virtute eius, creatos parvulos sibi audeat diabolus vindicare". Tu assere, si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte vindicet parvulos, quos immundi spiritus vexant. Si ei traditos dicis: videmus ambo supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum iustum ambo fateamur, demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An vero non agnoscis etiam hoc ad illud grave iugum pertinere, quod est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Sub quo iugo diversis cladibus ita conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt homines tamquam pignore accepto filii miscricordiae, in futurum saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem obitus, etiam ipsos sub eodem gravi iugo conteri. Quandoquidem etiam baptizati parvuli inter alia mala vitae huius non numquam et istos daemonum patiuntur incursus; quamvis eruti de potestate tenebrarum, ne ab eis trahantur in supplicium sempiternum.

Cur parvuli non baptizati condemnentur.

  1. 32. Iterum dicis, quod iam quidem dixisti, atque respondi 90, sed etiam nunc non debeo praeterire: "Quod cum Deus parvulis nihil de proprio tam boni quam mali merentibus gloriam regenerationis attribuit, hoc ipso eos ad suam curam, ad suum ius, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum voluntatem ineffabilis praevenit beneficii largitate". Quid igitur eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum voluntatem huius ineffabilis praevenit benefici largitate, separans tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum eius, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo iudice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur; in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni malive meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, numquam privarentur in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae 91, ne glorientur tamquam de meritis vitae suae, cum cognoscunt hoc sibi iustissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis suae.

Quomodo intellegendum: natura filii irae.

  1. 33. Si ergo recte vis sapere, etiam de parvulis sape quod ait Apostolus de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 92; et illud alterum: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri 93. Omnes enim eruuntur de potestate tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut Deo vivant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur. Omnes porro in morte eius baptizantur, quicumque baptizantur in Christo. Ergo quia et parvuli baptizantur in Christo, peccato moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant, eruuntur. Quod autem dicis: "Ubi ait Apostolus: Natura filii irae, posse intellegi: Prorsus filii irae"; nonne hinc admoneri debuisti antiquam contra vos defendi catholicam fidem; quia non fere invenitur latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum? Quod utique cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui vestra coepit resistere novitas.

Multitudo Christiana Pelagianis infensa.

  1. 34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora convertis, eiusque partes quibus constat, non immerito vobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et "auditoriales scholasticos" tangis, et dicis contra me clamaturos: "O tempora, o mores!" 94 et tamen vulgi iudicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod "aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem". Quibus ego cum retulero: Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in caelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes tibi: "Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido" 95.

Libido ab omnibus frenari potest.

  1. 35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si nonvera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto 96. Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cuius litteris exclamare te libuit: "O tempora, o mores!". Saltem, inquam, ipsum audi, "ut quantum a rerum turpitudine abes" si tamen abes, "tantum te a verborum libertate seiungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso obiecta sint, erubescas". Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant, qualia in aliquibus omnino non novimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, "nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari". Immo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intellego. Quod qui negat malum, viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a iuvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari.

Iulianus Pelagiani dogmatis machinae architectus.

  1. 36. Quis autem nostrum dicit: "Malum hoc quod parvuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut umquam fuisse"? Quod tamquam dicamus, ita quaeris dialecticos iudices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te iudicem adducam, a quo iudicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi 97. Quomodo de aliis substantiis in alias substantias vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, iam libro superiore tractavimus. Si vulgi spernis iudicium, illos iudices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui.

Zosimus episcopus praevaricationis accusatus.

  1. 37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Caelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.

Dissensio populi Romani post mortem Zosimi.

  1. 38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus obiectas. Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint voluntate. Quod si negas quomodo liberumdefendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas "ultionem Dei", atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei iudicio fieri, ut in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando, ante annos plurimos tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.

De originali peccato Augustinus semper idem sensit.

  1. 39. Dicis: "Me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio conversionis meae hoc sensisse quod tu". Sed fallis, aut falleris, sive calumniando bis quae nunc dico, sive non intellegendo, vel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum homine, in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccaverunt omnes 98, ab initio conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris eruditus, tamen nihil de hac re iam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut dies eius sicut umbra praetereant 99, et sit universa vanitas omnis homo vivens 100, merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit: Veritas liberabit vos 101; et: Ego sum veritas 102; et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 103. Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim iudicii fuit ut vanitati subiceremus; ita misericordiae est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur.

In baptismo gratia perfecte hominem novum facit.

  1. 40. Iam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, "baptizatos ex parte mundari. Quod melius" dicis "meis sermonibus apparere": eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asserveras, considerandos in tua disputatione proponis Ago gratias, nempe isti sunt: "Carnis - inquam - concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generantquo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii huius saeculi generant et generantur 104. Ex quo itaque sumus adhuc filii huius saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur; ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem 105. Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur 106: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur: Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 107. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur" 108. Nihil habent haec verba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati 109. Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 110. Sed tu tamquam in caelo iam inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, "quod gratia non perfecte hominem novum faciat". Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberatione, attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam, quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et coniugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt 111. Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio eius aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quodgratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus adversus carnem 112 ut sanctitas perseveret.

In mortificatione profectus sanctitatis.

  1. 41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, "ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?" Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani iunioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur: Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans 113; nisi et ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est: Renovatur de die in diem 114. Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Iam baptizatis quippe dicebat Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 115. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur. Quomodo ergo mortificat iam baptizatus fornicationem, quam non iam perpetrat, et secundum te "nec habet aliquid quod mortificet"? Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti: Mortificate fornicationem; nisi cum desideria eius quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus, et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adiuvante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 116. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spirito Dei aguntur, hi filii sunt Dei 117. Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritus, ipsi factacarnis mortificant spiritu.

Baptizatus in se ipso aedificat templum Dei.

  1. 42. Habent ergo iam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captivitatem, sicut huius rei est index titulus psalmi, eiecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua eius architectus ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud 118. Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 119. Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet iam esse perfectum, quia dictum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos 120; et: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 121 et in alio loco: Nos enim templum Dei vivi sumus 122: et cetera huiusmodi. Iam enim hoc vocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamvis enim iam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius 123; a quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur coniugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato.

Beneficio gratiae, regeneratione collatae, corpus fit templum Dei.

  1. 43. Sic autem incredibile vis videri, "quod in utero baptizatae, cuius corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo": quasi non maioris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis 124; et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit 125. Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae: et aliquando non vult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua provisionepervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita Deus, in cuius potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit quod vult? Non enim quod soletis de maioribus dicere, Deus vult, et parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, iuxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad iugum grave filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritalis undecumque nascantur, ad iugum suave filiorum Dei sine merito pervenire. Proinde condicionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut eius pars deputaretur; non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem traiecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Traiecerunt ergo, quod iam non erat in eis, propter semen spiritale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generaverunt.

Per baptismum perfecta liberatio hominis.

  1. 44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti sive legisti dicentem, "non innovari homines per Baptismum, sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari, sed quasi salvari"? Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritum, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis: Dimitte nobis debita nostra 126; qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi iam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae 127. Non igitur ego inanemfacio Dei gratiam: sed tu eius inimicus inanem quaesisse videris iactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, qui negavit esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem 128; et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit: "Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum"; cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?

Post baptismum remanent carnales concupiscentiae ad gloriosa certamina.

  1. 45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait: Spe salvi facti sumus, et cetera, usque ad redemptionem corporis nostri 129, operae pretium est intueri. Dicis enim quod "illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim, unicuique - inquis - secundum opera sua", nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in iudicio illo novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato: Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro 130; quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum 131. De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive coniugati gloriosa, sive continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris 132; sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris, tunc te ipse non audis.

Iulianus disciplinae rigore corpus conterendum admittit.

  1. 46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, "neminem iam ibi iustorum lividum facere corpus suum, et servituti subicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum". Responde ergo cur hic ista facit, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne membra eius membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore, sed paedore templi eius, aut invitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram eius? Nihilne mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum eius facit iniuriam magnam Deo? Quid tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cuius livorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 133. Quam vocem baptizati esse cur negas, cum opera vocis huius in livore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses: "Nemo conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subiciet terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas"; quare dicere noluisti: Nec cum carnis concupiscentia castitas; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti: "Nec patientia cum dolore luctabitur"; nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te iam significasse superius, cum de livore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vicendus est hostis.

Contra concupiscentiam fideles dimicantur.

  1. 47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit: adoptionem exspectantes 134, qui iam in lavacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis: "Quod carnem suam nullus oderit". Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritus Dei? Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adiecta. Sed cum dicit Apostolus Iacobus: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum 135; profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumata est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti "livore corporis, paedore membrorum, contritione carnis"? quae verba tua sunt. Quomodo, inquam, livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus.

Concupiscentia est vinculum mortis ex Adam tractum.

  1. 48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et eius vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit 136. Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber 137. Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui numquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in eius morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur; id est, tunc ei proderit mors eius qui fuit sine peccato, quando in eius morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato.

Baptizatus caret omni reatu, non omni malo.

  1. 49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait: Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes 138 et cetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt. Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis 139; mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita fieri non potest; sed ut ei non oboedirent, quod in bona vita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo eius obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, "quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur", multum erras. Omni enim peccato caret, nonomni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit: Corpus enim corruptibile aggravat animam 140? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur 141. Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quas parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim, poteratis: sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 142 Vide quae dicat mala de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi iam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 143 An adhuc dubitabis, vel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis? 144 Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse consumi?

Sacro fonte omnis reatus malorum diluitur.

  1. 50. Horum itaque malorum praeteritus orrmis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur caritate magis magisque fervente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 145. Ex hoc autem concupiscentia peior est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntate animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem 146, et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis numquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, "placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque coniungens" 147; quod philosophi quoque huius mundi qui honestiores videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur: sed baptizatis per gratiam regenerationis ab eius obligatione iam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.

Reatus concupiscentiae reum hominem originaliter facit.

  1. 51. Iam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, "dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo iam soluto, manet tamen" 148. Adversus haec mea verba sic argumentaris homo acutissimus, tamquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, "reatu suo iam soluto": velut "suo" dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intellegentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intellegat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te iactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam? Taliaquippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere, "ut bono eius naturali", sicut de infantibus dicitis: "bonum sanctificationis accedat", et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus eius, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tamquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari.

Mala quae manent in baptizato.

  1. 52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari iam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem et octo annos 149. Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe iustissimae damnationisper unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.

Concupiscentia non est substantia, sed vitium.

  1. 53. Quod vero te libuit tam multum de qualitatum differentia disputare, quia ego semel nominavi qualitatem, dicens: "Non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est languor" 150; itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis: "Me mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse substantiam esse libidinem". Revera evoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semel. Dixerunt eam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: et utique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus vel ulla pars eius isto modo vitiosa est, libidinem dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et illi philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.

Affectiones et affectionales qualitates.

  1. 54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo, nosque iactantius territando, sectam vestram lethaliter vulnerasti. Dividens quippe atque definiens vel etiam describens differentia qualitatum, inter cetera: "Tertia species qualitatis est - inquis - affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in qualitate ob hoc ponitur - ais - quia principium qualitatum est; cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut corporis passiones. Affectionalis vero qualitas - inquis - omnibus quibus evenerit, ex maioribus orta causis ita inhaerescit, ut aut magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur". Haec quidem satis explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi libros nostros disciplinae huius ignari sunt, quod deesse video, faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet, affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse; sicut aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus: illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens, aliud rubicundus: et si qua huiusmodi, quorum plurimis desunt usitata vocabula. Cum itaque dixeris, "affectionalem qualitatem ortam ex maioribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur": quando secundum eam dicitur animus malus, vel potius homo malus; nonne metuis, ne voluntas bona aut non ibi esse possit, aut valere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum, quicumque ille sit vel fuerit, certe adversus talem clamasse qualitatem: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non invenio 151? Hic saltem fatemini esse istorum verborum gemitum necessarium: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 152.

Ex origine vitiata ingenitum est homini vitium sicut languor.

  1. 55. Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum dialectico tegmine involvas, manifesta veritate nudaberis. Ego tamquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum; et hoc malo bene uti pudica coniugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in Baptismate christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam et vinolentiae consuetudini utique malae, quam sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum, vehementius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta esse voluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea superanda voluntas laborabit, quanto maiores ei consuetudo vires dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regeneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellatur, quo a parentibus est pulsus. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tamquam de loco in locum migrat, ut deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia eiusdem generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum corporibus solet evenire nascentibus.

Concupiscentia non est sensus.

  1. 56. Quid autem dicere voluisti, quasi "claudens - ut loqueris - Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras revertaris"? Ais enim: "Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est; ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur". Annon per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbofornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus minusque delectat; quamvis opus illud malum una conversione sibi amputaverit, nec umquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiae baptizatus, et numquam se deinceps prorsus inebrians, vellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa concupiscentia, sed ille potius quo nos eam maiorem minoremve habere sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiaeque renuntians ab huiusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare 153; recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si provectu concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique debellat, talis efficitur, qualis recenti conversione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non virtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit; et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua proficeretur in melius, adversus catervas desideriorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 154; et: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 155; et: Exuite vos veterem hominem 156. Nempe dicuntur haec magna consensione veritatis, nulla reprehensione Baptismatis.

Languor quo caro concupiscit adversus spiritum.

  1. 57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod iam videas quam recte intellegatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 157; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subiecit: Qui sanat omnes languores tuos 158; ea mala volens intellegi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum.Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque vitemus.

Diabolus vitiator, non conditor est substantiae.

  1. 58. Hoc ergo "generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat" 159. Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tamquam "naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem"; quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit 160. Quis enim malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus illarum arborum voluit intellegi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subiectis istas esse intellegimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelleguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias: cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tamquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus eius vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.

Naturae damnatae Dei bonitas exhibetur.

  1. 59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit,per id quod inflixit, Deo iusto tribuente hanc potestatem; cuius non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua eius affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis eius si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab eius operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante consitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia iam non est gratia 161. Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.

Concupiscentia manet actu, praeterit reatu.

  1. 60. Dixi sane: "Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu" 162. Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens: "Te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem". Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intellegentiam, qui numquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Se nunc satis est, quod ipse dixisti: "In nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem". Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua iam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis 163, quamvis reatus eius in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiamremittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus eius maneat venia resolvendus. Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis eius reatus qui fuerat generatione contractus, iam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, eiusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est eius, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota; sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamvis eiusdem mali bono usu de castis coniugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Ierosolymis: Ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor 164. Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.

Actio mala transit, vitium manet.

  1. 61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti: "Quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari; quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto - inquis - fieri potest ut maneat actio, et abscedebat reatus; id est, ut daemonibus - inquis - sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur". Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo huiusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem iam non committentem quod solet ei consentiendo committere, iam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae iam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus eius, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post eiecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.

Nulla est iniquitas impunita nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit.

  1. 62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat iam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subiecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subiecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? "Actu - inquis - praetereunte, manet eius reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur". Ergo in subiecto est, hoc est, in animo eius qui deliquisse se meminit, et scrupolo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec eius conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentiumquae accidunt corpori; non est in animo, quia eius memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum iam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum eius reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omni donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cuius signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tamquam in chirographo scriptus, in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo 165 nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; eius ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu Sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet Sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab eius reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem iam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura seiungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanetur in nobis.

Commune est omnibus hominibus originale peccatum.

  1. 63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, "humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive maioris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt" 166. His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres: "Hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus eius - ut dicis - qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari". Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licetbono, cuius tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adiuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit 167, cadensque deiecit, et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 168. Ubi evidenter expressum est, exceptis cuiusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.

Malus homo malo diabolo subditur.

  1. 64. Quod autem dixi: "Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori" 169, cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, "minor maiori" humana scilicet angelicae; nisi ut minus intellegeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos iudices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti: "Quia maior et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas - inquis - non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt". Haec profecto numquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine maior est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.

Peccati merito humana natura subdita est hosti.

  1. 65. Iam porro illa qualis est argumentatio tua?"Si res - inquis - quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque - inquis - ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur". Posses dicere, Deo resistere agricolas, eiusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci iussit in poenam 170. Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis: "Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur"; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab eius potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab eius eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adiuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 171 Vel, sicut dicit Apostolus: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 172

Iulianus pro Manichaeis contra veritatem reclamat.

  1. 66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest" 173? Quibus omnibus vicibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tamquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo huius operis libro aliquanto copiosius, et in quinto brevius, et hic hactenus nos egisse suffecerit.

Unde mala in parvulis.

  1. 67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adiuvet, iam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant,quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa eius verba iam transtuli 174. In quorum malorum commemoratione dicit: "Non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse proiectum". Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes: Cum sit iustus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago eius in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel iniustum, sub cuius potestate imago eius in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus maioribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur "me ab infectione Manichaeorum, nulla - sicut dicis - mundat herba fullonis". Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis iniuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adiuvetis.

Mente non corpore Eva a serpente corrupta.

  1. 68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi: "Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur" 175; ita posuisti atque ita voluisti accipi, tamquam dixerim: "Quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali"; sicut Manichaei principem tenebrarum eiusdem mulieris patrem cum illa cuncubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit: Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 176? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquio mala 177, pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudendatexerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spiritali Dei gratia recedente.

Fides catholica de malo concupiscentiae et peccato originali.

  1. 69. Non igitur: "Tota disputatione tua contrivisti - sicut te iactas - assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati"; manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adiuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut iam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Ioannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo huius mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi 178; ostendens quemadmodum non intellegendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, "conspiratio perditorum" 179; sed sanctorum et eruditorum Ecclesia catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam "populi murmur, quod solum vobis a nobis - dicis - opponi", nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et iustum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

Expositio Rom 7, 14 ss.

  1. 70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 180; et cetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 181 "Me - affirmas - aliter intellegere, quam totum ipsum capitulum debet intellegi": nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intellegendus est: immo vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram: quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur 182. Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum 183, cum esset spiritalis; et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat eius. Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subiugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intellegentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostolivocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto curruptibili corpore quod aggravat animam 184, recte intelleguntur esse camales; quia erunt et corpore spiritales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spiritale 185; et recte adhuc intelleguntur ea parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subiacet. Hinc factum est ut sic ista intellegerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et ceteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt 186. Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es 187. Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, se vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 188.

Adversus carnem dimicat qui habet spiritum Christi.

  1. 71. Non est ergo "contrarium", sicut putas, "ut qui dicit: Vivo non ego iam, vivit vero in me Christus 189; dicat etiam: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 190". In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in eius carne, sed malum. Neque enim recte cuiusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, "Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intellegi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae voluptatis abduci"; cum dicat: Non ego operor illud 191, ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.

Non de Iudaeorum superbia loquebatur Apostolus.

  1. 72. Quid est, quod "in Iudaeorum superbiam" frustra conaris "ista verba transferre, tamquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria"? Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Iudaeis fuisse contempta, "quod veniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent". Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum 192, unde illa verba nata sunt: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 193; et cetera huiusmodi. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adiuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis 194. Neque consideras eum qui dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 195; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec Iudaeum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.

Apostolus spiritalem et carnalem se dicit.

  1. 73. "Exaggerat - inquis - Apostolus vim consuetudinis". Tu ergo, responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? "Per legem - inquis - bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem". O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis: Non quod volo ago 196; et: Velle adiacet mihi 197; et: Quod nolo, hoc ago 198; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem 199? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato 200, et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 201. Illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostolus: Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum 202; bene intellegitur de vita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo: Peccatum non cognovi, nisi per legem 203; et: Concupiscentiam nesciebam 204; et: Operatum est in me omnem concupiscentiam 205; et: Vivebam aliquando sine lege 206; utique quando nondum poterat usum habere rationis; et: Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum 207; et: Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit 208; et: Per bonum mihi operatum est mortem 209. His omnibus tempus significare intellegitur, quo sub lege vivebat, et nondum adiutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero iam dicit: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum 210; iam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, veleram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit; ubi dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 211. Iam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 212, verba sunt iam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desiderio patientis.

Natura carnis non accusatur, sed concupiscentia.

  1. 74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas; quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.

Interpretatio Rom 5, 12 a Pelagianis data.

  1. 75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, immo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 213; frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans "ea locutione dictum esse: In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur: Propter quod omnes peccaverunt; sicut dictum est: In quo corrigit iunior viam suam 214; ut scilicet non in uno homine omnes homines peccasse intellegantur originaliter, et tamquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse: in quo, velut dictum esset: "propter quod". Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat: Propter hoc fecit homo iste homicidium, qui in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendum est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est; quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono eius invidit.

Non de imitatione loquitur Apostolus.

  1. 76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur: In quo corrigit iunior viam suam? "Propter quid corrigit?" quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus: Fugit Moyses in verbo hoc 215; bene intellegitur, propter "verbum hoc"; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet; et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?

Primus et secundus Adam.

  1. 77. "Sed - inquis - si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de coniugum voluptate generati; et adderet: In eo transit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt". Nec vides eodem modo tibi posse dici: Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum; et adderet: In eo transit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his eius verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intellegendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat; et invenies per unum homines iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per eius mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum 216.

Per unum hominem ira Dei super genus humanum.

  1. 78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri 217. De hac ira dicit Ieremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum 218. De hac ira dicit sanctus Iob: Pereat dies ille in quo natus sum 219. De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curamfecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita eius super terram 220. De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris 221. Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes 222. Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 223. De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 224. De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subiecta est 225. De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 226. De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostra in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur 227.

Nemo ab ira Dei liberatur nisi per Mediatorem Christum.

  1. 79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum 228. Non dixit: Veniet; sed: Manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et maiores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii eius, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 229. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis: Namiudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 230? Unde gratia ex multis delictis in iustificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis iustificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adiecta sunt, ut omnium remissione fieret iustificatio: ideo utique dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad eius gratiam spiritalem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a iustitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.

Omnes ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum.

  1. 80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intellegi omnes, quod prius dixerat; ideo existimans "dictum fuisse multos, ne omnes intellegerentur": poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes 231, non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco: Patrem multarum gentium posui te 232. Est autem sanus intellectus, ideo sie locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa; sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia; sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides 233, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et: Patrem multarum gentium posuit te, easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est: Per unum in omnes transisse peccatum; et postea: Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos; ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines, ad iustificationem vitae; et rursus dictum est: Per unius obedientiam iusti constituentur multi 234, non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intellegi; non quia omnes homines iustificantur in Christo, sed quia omnes qui iustificantur, non aliter possunt iustificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam ianuam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 235; id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.

Pelagiani Christianae religioni sunt infesti.

  1. 81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intellegi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et iustificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et iusti esse qui vellent. Iustas autem imagines Dei, quis nisi iniustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem iustitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 236. Non est itaque praeter unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 237, aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvos fieri nos 238. Et ideo dictum est: In Christo omnes vivificabuntur; quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis 239. Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis eius (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.

Testimonium Ezech 18, 2 in quaestione de peccato originali.

  1. 82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur 240: non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat 241, et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in eius filium Chanaan vindicta prolata est 242? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est 243? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est 244? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos 245; et: Reddens peccatapatrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem 246? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat 247, parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducaverit uvam acerbam, ostupescent dentes ipsius 248. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum 249. In hoc igitur Testamento Novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne vobis patrem dicatis in terra 250; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

Epilogus totius operis.

  1. 83. Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri,qui hereditatem patremque mutavit: ubi coheredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 251: et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro parvulis natis oblata sacrificio pro peccatis 252; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram 253; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus 254; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 255; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 256; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata 257; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae huius haurire munus 258. His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.

1 - Sap 7, 28.

2 - Cf. VIRGILIO, Aen. 6, 426-429.

3 - Cf. Eccli 22, 13.

4 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

5 - Io 14, 30.

6 - Io 1, 10.

7 - 1 Io 5, 19.

8 - 1 Io 2, 16.

9 - Cf. Io 16, 33.

10 - Io 14, 30.

11 - Io 7, 7.

12 - Io 8, 23.

13 - Io 15, 17-19.

14 - Io 12, 31.

15 - 2 Cor 5, 19.

16 - Cf. Rom 11, 5.

17 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

18 - Mc 16, 16.

19 - Rom 6, 3.

20 - Rom 6, 10.

21 - Rom 6, 6.

22 - Rom 6, 10.

23 - Rom 6, 11.

24 - Rom 5, 8-9.

25 - 2 Cor 5, 14-15.

26 - Col 2, 13.

27 - Cf. 3, 25, 58.

28 - Rom 5, 8-10.

29 - 2 Cor 5, 19.

30 - Rom 5, 11.

31 - Rom 5, 12.

32 - Rom 5, 13.

33 - Rom 3, 20.

34 - Rom 5, 14.

35 - Rom 5, 14-15.

36 - Rom 5, 16.

37 - Rom 5, 17.

38 - Rom 5, 18.

39 - Rom 5, 19-21.

40 - Rom 6, 1-2.

41 - Rom 6, 2.

42 - Rom 6, 3.

43 - Io 3, 5.

44 - Io 3, 5.

45 - Rom 6, 4-11.

46 - Cf. Ps 93, 11.

47 - Cf. Mt 11, 25.

48 - 1 Cor 15, 22.49.

49 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

50 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 20, 22.

51 - Cf. Eccli 40, 1.

52 - VIRGILIO, Aen. 12, 889-890.

53 - Rom 6, 3.

54 - Rom 6, 3-5.

55 - Rom 6, 6.

56 - Cf. Rom 8, 3.

57 - Rom 6, 7-11.

58 - Rom 6, 3.

59 - Ps 18, 13.

60 - 2 Cor 5, 14.

61 - Rom 6, 3.

62 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

63 - 1 Cor 15, 36.

64 - Eccle 11, 5.

65 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 3, 3, 8-9.

66 - Cf. Rom 4, 25.

67 - Col 2, 10-13.

68 - Cf. Gen 1, 31.

69 - Gen 17, 14.12.

70 - Cf. VIRGILIO, Georg. 2, 58.

71 - Cf. Rom 5, 12.

72 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 20, 22.

73 - Col 1, 13.

74 - Cf. VIRGILIO, Aen. 12, 109.

75 - Cf. Rom 12, 3.

76 - Cf. 1 Cor 1, 27.

77 - 2 Cor 5, 14.

78 - Cf. 1 Cor 15, 49.

79 - Gal 3, 27.

80 - 1 Io 5, 12.

81 - 2 Cor 5, 14.

82 - Hebr 2, 14.

83 - Cf. Rom 5, 12.

84 - Cf. 2 Reg 24.

85 - Cf. Ios 7.

86 - Cf. Eccli 40, 1.

87 - 2 Cor 5, 10.

88 - Mc 16, 16.

89 - 2 Cor 5, 10.

90 - Cf. 3, 3, 8-9.

91 - Cf. Rom 9, 22-23.

92 - Col 1, 13.

93 - Eph 2, 3.

94 - CICERONE, Orat. in Catil. 1.

95 - CICERONE, Orat. in Catil. 2.

96 - 1 Pt 3, 9.

97 - Cf. 1 Cor 1, 17.

98 - Cf. Rom 5, 12.

99 - Cf. Ps 143, 4.

100 - Cf. Ps 38, 6.

101 - Io 8, 32.

102 - Io 14, 6.

103 - Io 8, 36.

104 - Lc 20, 34.

105 - Cf. 2 Cor 4, 16.

106 - Cf. 1 Cor 3, 16.

107 - Rom 8, 23.

108 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 17, 19; 18, 20.

109 - 2 Cor 5, 4.

110 - Sap 9, 15.

111 - Cf. Io 1, 13.

112 - Cf. Gal 5, 17.

113 - Eccli 30, 21.

114 - 2 Cor 4, 16.

115 - Col 3, 5.

116 - Rom 8, 13.

117 - Rom 8, 14.

118 - Io 2, 19.

119 - Ps 95, 1-2.

120 - 1 Cor 3, 17.

121 - 1 Cor 6, 19.

122 - 2 Cor 6, 16.

123 - Cf. Rom 6, 11-12.

124 - Cf. Sap 1, 4.

125 - Cf. Sap 7, 24-25.

126 - Mt 6, 12.

127 - Cf. Rom 7, 23.

128 - CICERONE, De nat. deorum 3, 3.

129 - Rom 8, 23-24.

130 - Mt 12, 32.

131 - Lc 23, 42.

132 - Cf. 3, 21, 42.

133 - Rom 7, 18.

134 - Rom 8, 23.

135 - Iac 1, 14-15.

136 - 2 Cor 5, 14-15.

137 - Cf. Ps 87, 6.

138 - 1 Cor 6, 9-10.

139 - 1 Cor 6, 11.

140 - Sap 9, 15.

141 - 1 Cor 2, 14-15.

142 - 1 Cor 3, 1-2.

143 - 1 Cor 3, 16.

144 - 1 Cor 1, 13.

145 - 1 Cor 2, 12.

146 - Gal 5, 17.

147 - Cf. 4, 15, 76.

148 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 25, 28.

149 - Cf. Lc 13, 11.

150 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 25, 28.

151 - Rom 7, 18.

152 - Rom 7, 24-25.

153 - Io 5, 14.

154 - Col 3, 5.

155 - Rom 8, 13.

156 - Col 3, 9.

157 - Ps 102, 3.

158 - Ps 102, 3.

159 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

160 - Mt 7, 17.

161 - Cf. Rom 11, 6.

162 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 26, 29.

163 - Cf. Rom 7, 23.

164 - Lc 13, 32.

165 - Cf. Col 2, 14.

166 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

167 - Cf. Io 8, 44.

168 - Rom 5, 12.

169 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

170 - Cf. Gen 3, 18.

171 - Ose 13, 14 (sec. LXX).

172 - 1 Cor 15, 55.

173 - Cf. 1, 8, 41; 9, 42-44; 5, 16, 59.64.

174 - Cf 4, 12, 60.

175 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 1, 28, 56.

176 - 2 Cor 11, 3.

177 - Cf. 1 Cor 15, 33.

178 - Cf. 1, 5-6.

179 - Cf. 1, 7.

180 - Rom 7, 18.

181 - Rom 7, 24.

182 - Cf. AGOSTINO, De divv. qq. ad Simplic. 1, 1; Expos. quar. prop. ex ep. ad Rom. 40, 40; Expos. ad Gal. 4.

183 - Rom 7, 14.

184 - Cf. Sap 9, 15.

185 - Cf. 1 Cor 15, 44.

186 - Cf. 2, 3-4.

187 - Cf. 3, 21.

188 - 1 Cor 1, 30-31.

189 - Gal 2, 20.

190 - Rom 7, 18.

191 - Rom 7, 20.

192 - Cf. Gal 5, 17.

193 - Rom 7, 18.

194 - Cf. Rom 5, 5.

195 - Rom 7, 23.

196 - Rom 7, 15.

197 - Rom 7, 18.

198 - Rom 7, 19.

199 - Rom 7, 22.

200 - Cf. Rom 6, 13.

201 - Rom 7, 25.

202 - Rom 7, 12-13.

203 - Rom 7, 7.

204 - Rom 7, 7.

205 - Rom 7, 13.

206 - Rom 7, 9.

207 - Rom 7, 9-10.

208 - Rom 7, 11.

209 - Rom 7, 13.

210 - Rom 7, 14.

211 - Rom 7, 17.

212 - Rom 7, 25.

213 - Rom 5, 12.

214 - Ps 118, 9.

215 - Act 7, 29.

216 - Rom 5, 8-9.

217 - Eph 2, 3.

218 - Ier 20, 14.

219 - Iob 3, 3.

220 - Iob 14, 1-5 (sec. LXX).

221 - Eccli 14, 18.12.

222 - Eccli 25, 33.

223 - Eccli 40, 1.

224 - Eccle 1, 2-3.

225 - Rom 8, 20.

226 - Ps 38, 6.

227 - Ps 89, 5-9.

228 - 1 Io 3, 36.

229 - Rom 5, 8-12.

230 - Rom 5, 16.

231 - Cf. Gen 22, 18.

232 - Gen 17, 5.

233 - 2 Thess 3, 2.

234 - Rom 5, 12, 18.19.

235 - 1 Cor 15, 22.

236 - Gal 2, 21.

237 - 1 Tim 2, 5.

238 - Act 4, 12.

239 - Act 17, 31.

240 - Cf. Ez 18, 2-4.

241 - Cf. Col 2, 14.

242 - Cf. Gen 9, 22-25.

243 - Cf. 3 Reg 12.

244 - Cf. 3 Reg 21.

245 - Ier 32, 18.

246 - Ex 20, 5.

247 - Cf. Gal 4, 24.

248 - Ier 31, 29-30.

249 - Ier 31, 31-32.

250 - Mt 23, 9.

251 - Cf. 2 Cor 5, 14.

252 - Cf. Lev 12.

253 - Cf. Iob 14, 4 (sec. LXX).

254 - Cf. Ps 50, 7.

255 - Rom 6, 3.

256 - Cf. Rom 6, 11.

257 - CIPRIANO, Ep. 64 (ad Fidum).

258 - AMBROGIO, De sacram. regen. 2, 6.