Migne Patrologia Latina Tomus 62
Contra Marivadum Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
PRAEFATIO.
(0351C)357 Dudum, dilectissimi fratres, in Neapoli, urbe Campaniae constitutus, cujusdam Varimadi Arianae sectae diaconi propositionibus, a quodam studioso ac religiosissimo viro mihi oblatis, rustico quidem sermone (0351D)respondens, in uno corpore simul de unitate Trinitatis libellos digessi. Sed quia nunc comperimus, eos nihil velle sibi privatis verbis opponi, sed magis propositiones suas desiderant testimoniorum virtutibus oppugnari, mediocribus et ingenii tardioribus consulentes, ita sancto nos Spiritu adjuvante, responsionem nostram universis eorum objectionibus testimonialiter coaptavimus, ut is qui legerit, non nudis, ut solent objicere, verbis, sed legalibus valeat refellere documentis; ut omni ex parte convicti confundantur, et ad nihilum redigantur qui super fundamentum prophetarum et apostolorum dogmata, talia figmenta construere moliuntur. Quod aedificium, quia non auro et argento, neque lapidibus pretiosis, sed ligno fenoque et stipulae comparatur? Cum juxta Apostoli dictum (I Cor. III, 13) in 358 ultimo die fuerit igne consumptum, necesse est ut in suo patiantur opere detrimentum: quia difficilius possunt hujusmodi a pravi dogmatis cursu averti et meliora sectari: quoniam tantum sibi de spiritu auxerunt (0352D)praesumptionis audaciam, ut ad veritatem fidei nunquam omnino perveniant. Possunt enim caritatem fraternitatis assequi, et fidem cum catholicis tenere perfectam, si de solius Dei potentia, et non de infidelium regum sibi gloriarentur superbia. Iis igitur cum a defensoribus catholicae fidei coeperint jure constringi, et nullum sibi subterfugiendi locum viderint suffragari, versutias quasdam inanium verborum solita temeritate non desinunt callida subtilitate contexere; dicentes quod ea quae Dominus Salvator noster in Evangeliis de sua divinitate locutus est, divinarum relicto tramite litterarum; quibusdam interpretationibus universa ad carnis substantiam referunt; dum ipsi potius in eo ipso quod dixit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et, Ipse me misit. Et, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me (0353A)misit (Joan. VI, 38). Et, Transeat a me calix iste; non sicut ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42); non in forma servi in qua homo est, astruunt eum Patri aequari non posse, sed in natura qua Deus est; inferioris ab eodem judicant esse substantiae. Quod utique non dicerent, si eumdem Filium, Deum verum, de Deo vero genitum catholice credidissent. Natura igitur Dei nec augetur, singularis in unitate manendo; nec minuitur de se Filium generando; et manens jugiter in semetipsa perfecta divinitas, idemque erit etiam in perpetuum, quod ab initio erat, antequam coelum et terram, et omnia elementa legimus accepisse principium. Nunc itaque omissis superfluis et inconditis verbis, quae ab eis in subversionem fidelium proferuntur, ad ea nunc refellenda pergamus, quae (0353B)ex illorum infidelitatis industria, in necem innocentium animarum posita esse cognoscimus. Illorum (0354A)igitur jam dicta ponenda sunt, quae ipsi adversus unitatem Trinitatis audacter ac temere posuerunt, ut testimoniis testimonia consequenter adhibita, perfidorum tandem superbia comprimatur. Potens est autem ineffabilis 359 Trinitas, ut illa quae ad sui venerationis cultum pertinent testimonia, cultoribus suis non solum de Veteri, sed etiam de Novo procuret Testamento, quibus veritas catholicae fidei comprobetur, et Arianorum falsitas destruatur. Te quoque lector admoneo ut omnia documenta, quae adversum hanc haeresim ex divinis congesta sunt Scripturis, sagaci mente perquiras; illa praecipue quae de Patre, et Filio et Spiritu sancto, trifaria conjunctione in fine hujus operis sunt posita, sobrie et vigilanter inspicias: et iis proculdubio Patris, et Filii et Spiritus (0354B)sancti, unam eamdemque inseparabilem, et perpetuam doceberis esse substantiam.
LIBER PRIMUS.
QUOD FILIUS SIT UNUS DEUS CUM PATRE.
CAPUT PRIMUM. De Trinitate. (0353B) Si dixerint: quae unitas Trinitatis divinis lectionibus poterit edoceri, cum neque tres unum, neque unus in tribus possit proprie approbari?
Responsio. Audi itaque, et ex iis testimoniis unitatem Trinitatis agnosce, et desine Arianorum pravitatem sequi, ut ab eadem possis peccatorum indulgentiam promereri, Isaia propheta dicente: Vidi (0353C)Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum, et Seraphim stabant in circuitu ejus: sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabant faciem, duabus autem velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alterutrum dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus 360 Sabaoth (Isai. VI). Si Trinitas non est, quare tertio sanctus dixerunt? Aut si unitas non est, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum intimarunt? Si Trinitas non est, cur in Geneseos dicitur: Dixit Deus, fecit Deus, benedixit Deus (Gen. I)? Si unitas non est, quare tertio Deus dixit, et non deos plurali numero commendavit? Si Trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio, Domine, Domine Deus miserator et misericors (Exod. XXXIV, 6)? Si unitas non est, quare dum ter (0353D)Domine diceret, postea misericors singulariter dicit et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit? Si Trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Mambre aperte sedenti tribus occurrens, uni Domine dicit, et non ut viderat tribus salutationis obsequium reddidit (Gen. XVIII? Si unitas non est, quare cum Moysi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob tertio diceretur, unitatem ostendens, hoc mihi nomen est, dixit (Exod. III, 45): et non haec sunt nomina designavit? Si Trinitas non est, quare David tertio dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8)? Si unitas non est, quare cum tertio Deum nominasset, benedicat dixit, et non benedicant adjunxit? Si Trinitas non est, cur Isaias (0354B)denuo dixit: Dominus Deus Sabaoth, Deus Israel, qui sedes super cherubim (Isai. XXXVII, 16)? Si unitas non est, quare qui sedes dixit, et non qui sedetis astruxit. Si Trinitas non est, quare in Regum dicitur: Domine Deus omnipotens, Deus Israel, sermones tui fideles sunt? Si unitas non est, quare tui dicitur, et non vestri potius intimatur? Si Trinitas non est, cur in psalmo quinquagesimo octavo (Vers. 6) canitur, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes? Si unitas non est, quare (0354C)intende posuit, et non intendite, ut precatus est intimavit? Si Trinitas non est, quare in Apocalypsi tertio sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat dicitur (Apoc. IV, 8)? Si unitas non est, quare non qui sunt, et qui erant pluraliter designantur? Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dictum est: Dominus Deus tuus misericors est, audiet vocem tuam (Deut. IV, 31)? Si unitas non est quare, audiet posuit, et non audient intimavit? Si Trinitas non est, quare in Jesu Nave dicitur 361 libro: Dominus Deus deorum est (Jos. II, 11)? Si unitas non est, quare est dixit, et non sunt more locutionis indixit? Si Trinitas non est, quare Elias orando: Domine, Domine Deus Israel, ostende quia tu es meus (III Reg. XVIII, 36), dixit? Si unitas non est, quare ostende, (0354D)et non ostendite posuit? Si Trinitas non est, cur Mardochaeus orando, Domine, Domine Deus omnipotens, omnia in potestate tua sunt (Esther XIII, 9), dixit? Si unitas non est, quare in tua posuit, et non in vestra designavit? Si Trinitas non est, cur etiam Judith orando ait: Domine, Domine Deus omnium virtutum, respice in orationem meam (Judith IX, 17)? Si unitas non est, quare respice posuit et non respicite significavit? Si Trinitas non est, quare in Jeremia dicitur: Dominus Deus vester, Deus verax est (Jerem. X, 10)? Si unitas non est, quare verax est dicit, et non veraces potius intimavit? Si Trinitas non est, quare in Apocalypsi scriptum est: Dominus (0355A)Deus et Spiritus prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito (Apoc. XXII, 6)? Si unitas non est, quare cum Patrem et Filium et Spiritum sanctum nominasset, misit dicit, et non miserunt sub textu trium personarum et numero indixit? Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dicitur, Dominus Deus vester, hic est Deus (Deut. X, 17)? Si unitas non est, quare hic est dixit, non ii sunt plurali numero designavit? Si Trinitas non est, quare in eodem libro dicitur: Dominus Deus tuus, Deus magnus et potens est (Ibid.)? Si unitas non est, quare magnus et potens est dicitur, et non magni et potentes pluraliter nominantur? Cur Tobias, cum fil um suum in Rages civitatem cum Raphael archangelo mitteret, benedicens eum, ita (0355B)dixisse docetur: Deus Abraham, et Deus Jacob, et Deus Isaac, ipse impleat benedictionem suam in vobis (Tob. VII, 15)? Si unitas non est, quare ipse impleat dixit, et non ipsi impleant intimavit? Postremo si Trinitas non est, quare Dominus discipulos suos, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, universas gentes docuit baptizare (Matth. XXVIII, 19)? Si unitas non est, quare in nomine dixit, et non in nominibus percipiendum perdocuit? Si Trinitas non est, quare Paulus apostolus ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36)? Si unitas non est, quare ex 362 ipso posuit, et non ex ipsis astruxit? Si enim certo certius volueris unitatem Trinitatis agnoscere, a saepe dicto doctore gentium apostolo poteris universa condiscere, et sequi catholicam (0355C)fidem, et Arianorum respuere pravitatem: Gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Si enim gratia, caritas et communicatio Spiritus sancti ipsa est, et Patris et Filii, quomodo in Trinitate unum non sunt, qui natura atque substantia ab invicem separari non possunt?
CAPUT II.
De unitate Patris et Filii.
Si tibi dixerint: quomodo Pater et Filius unus est Deus, cum praeter Patrem non sit alius Deus, qui dicatur invisibilis et ingenitus?
Responsio. Quod vero vos Patrem et Filium unum Deum profiteri non vultis, eos etiam nos unum et (0355D)verum Deum a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum sanctum credimus non discretum, Isaia propheta dicente: Ego sum Deus: et non est praeter me alius, per memetipsum juro, quia exivit ex ore meo veritas, et sermo meus non auferetur, quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua jurabit per Dominum, dicens: Justitia et gloria ad eum veniet (Isai. XLV, 22). Et ut in hoc testimonio Patrem et Filium simul fuisse cognoscas, Paulum apostolum audi dicentem, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnipotentis (Philip. II, 10). Quod si secundum te Filius (0356A)minor est Patre suo, ergo minorata est et gloria Patris in Filio: et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur, dicens: Sicut enim in conspectu eorum, inquit, manifestatus est in nobis, et ita in conspectu nostro manifestaberis in illis, ut cognoscant te sicut cognovimus, quoniam 363 non est alius Deus, praeter te, Domine (Eccli. XXXVI, 4). Diligenter attende, et cognosce Filium esse, qui manifestabitur in judicio, dum venerit vivos et mortuos judicare. Item Isaias: Audite domus Jacob, et residuum Israel, qui egredimini ex utero, et erudimini a puero usque ad senectutem: ab initio ego sum, et quousque senescatis ego sum, ego feci, ego sustineo, ego remittam, ego suscipiam, dicit Dominus (Isai. XLVI, 3). Et iterum: Ego sum Dominus Deus: et praeter me non est (0356B)alius Deus: adnuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt (Ibid., 9). Item ibi: Audi me Jacob, et Israel, quae ego feci: Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me. Item ibi: Ego sum Dominus Deus, primus, et ego novissimus, et in ea quae ventura sunt in novissimo ego sum (Isai. XLVIII, 12). Item ibi: Ego sum Deus, qui te creavi, et adjuvi, et communivi dextera mea.
Et unitatem Patris et Filii Isaias assignans loquitur dicens: Ego testis vester, dicit Dominus Deus: et puer meus, quem ego elegi, ut sciatis et credatis, quia ego sum; ante me non fuit alius, et post me non erit (Isai. XLIII, 10).
Unum tibi, o haeretice, elige e duobus: aut fatere Patrem et Filium unum Deum, aut si solum Patrem (0356C)Deum esse contendis; ergo tibi Dominus Jesus Christus Dei Filius, non erit Deus, quia scriptum est: Ante me non fuit alius et post me non erit. Si secundum te ita est, cur Apostolus (Rom. IX, 5) praedicat talia, et eumdem Filium Deum super omnia benedictum insinuat? Quorum patres, inquit, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Item Isaias sic dicit: Dominus Deus Israel qui liberavit eos de Aegypto, ego sum primus, et ego post haec, et praeter me non est Deus sicut ego sum, qui stet et vocet et praeparet mihi ex quo hominem feci in saeculo (Isai. XLIV, 6). Item ibi: Iste est Deus, et nesciebamus, et non est alius Deus praeter te: Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isai. XLV, 15). Si (0356D)unus Deus non sunt Pater et Filius, quis est hic Deus in quo esse dicitur Deus, praeter quem alium Deum non esse propheta sub numero protestatur? 364 Et Jeremias: Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum, qui invenit omnem viam scientiae, et dedit Jacob puero suo et Israel electo suo. Post haec in terris visus, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 37). Et in Salomone: Miserere nobis Deus omnium, et ostende nobis lumen miserationis tuae, et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant, quoniam non est alius Deus nisi tu (Eccli. XXXVI, 1). Item ibi: Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum. Et in psalmo septimo (0357A)decimo (Vers. 32): Quoniam quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Et in Genesi: Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam et Gomorrham, et evertit civitates illas (Gen. XIX, 24). Si solus Pater Deus est, quis pluit ignem et sulphur a Domino, ut supradictas civitates everteret? Quaeso, responde. Et in Deuteronomio: Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis Deus alienus (Deut. XXXII, 12). Et Paulus apostolus: Unus Deus, inquit, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30). Et ad Corinthios: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Et iterum: Non est Deus nisi unus. Et ad Galatas: Mediator autem unius non est, Deus autem unus est (0357B)(Gal. III, 20). Et unitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti demonstrans, Ephesiis scribens, ita confirmat: Sufferentes invicem in caritate solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 3-6). Si enim, haeretice, unitatem fidei volueris simplici corde recipere, ex hoc itaque testimonio in uno Spiritu poteris simul Patris et Filii unitatem condiscere. Patrem igitur, ut superius posuisti, in divinis Litteris ingenitum proprie positum, nec legere possis penitus, nec probare. Sed quia idipsum fides exigit Christiana, absque ulla dubitatione ingenitus creditur: qui tamen secundum seriem Scripturarum in Filio a se genito visus esse (0357C)monstratur. 365
CAPUT III. De eo quod dicitur: Non a meipso veni, sed ille me misit. Si tibi dixerint quod Filius dixerit: Non a me ipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42).
Responsio. Apostolus quoque Paulus missionem Filii Dei in Spiritu sancto longe ante conspiciens, Romanae Ecclesiae scribens, haec testatus est, dicens: Quod enim impossibile erat legi in quo infirmabatur in carne, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur (Rom. VIII, 3, 4). Cernisne quoniam Filius non secundum deitatem a Patre missus est, sed secundum carnem, (0357D)quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est? Nam quod semetipsum exinanivit paululum majestatis suae potentia, idem Filius misit apostolum, qui contestatur et dicit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 7). Et Isaias: Non legatus, neque angelus, sed ipse Dominus venit et salvavit eos (Isai. XXXV, 4). Item ibi: Palam apparui non quaerentibus me (Isai. LXV, 5). Et Jeremias: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, et veni, et factus sum illis in opprobrium (Jer. XII, 7). Et in Michaea: Ecce Dominus veniet et commovebuntur montes sub eo (Mich. I, 3). Et in Zacharia: Gaude (0358A)et exsulta, filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus (Zach. II, 10). Et Apostolus ad Timotheum: Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). Et Malachias: Ecce subito veniet in templo suo Dominus quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis (Malach. III, 1). Et in Evangelio: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32). Item ibi: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei? Venisti ante tempus perdere nos (Luc. IV, 34)? Venit Filius hominis salvare et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10). Item ibi: Ego veni ut vitam habeant, 366 et abundantius habeant (Joan. X, 10). Item ibi: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. (0358B)V, 43). Item ibi: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Nunquid in iis tantis ac talibus testimoniis, quibus se Filius Deum a semetipso testatus est, poteris dicere ab alio, et non a semetipso venisse? dum manifestum est, eum qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntate, et non ab alio missus advenerit. Nam qui in Patre manens virtute potentiae suae consistit, ubi a Patre mitteretur omnino non habuit; quoniam nulla pars saeculorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum vos a Patre Filius mitteretur.
CAPUT IV. Ubi dicitur, Dominus creavit me Si tibi dixerint illud Salomonis testimonium: Dominus (0358C)creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22).
Responsio. Paulus quippe apostolus non secundum deitatis naturam Christum creatum insinuat, sed secundum humanae naturae substantiam eumdem creatum affirmat, ipso Ephesiis conscribente: Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23). Et ad Hebraeos: In eo enim in quo passus est ille tentatus est, nam potens est eis qui tentantur auxiliari (Hebr. II, 18). Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum fidelem existentem ei qui creavit eum (Hebr. III, 1, 2). Et ad Colossenses: Nunc (0358D)autem deponite et vos universa: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam: turpiloquium ex ore vestro non procedat. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum eum qui renovatur in agnitionum secundum imaginem ejus qui creavit eum (Col. III, 8-10). Nunquid is qui universa creata, visibilia et invisibilia propriae potestatis virtute ex nihilo procreavit et fecit, 367 seipsum antea, vel postmodum, quod dicere nefas est, creavit vel facere potuit?
CAPUT V. Pater major me est, quomodo intelligendum sit. Si dixerint illud, quod Filius in Evangelio dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28).
(0359A)Responsio. Filius minor est Patre in assumpti hominis forma, aequalis vero Patri est in deitatis naturae substantia, eodem protestante: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et iterum: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Et item: Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23). Et iterum: Sint in nobis unum, sicut et nos sumus unum; tu in me, et ego in eis (Joan. XVII, 22). Et iterum: Omnia mea tua sunt, et omnia tua mea sunt (Joan. XVII, 10). Et iterum: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15). Et iterum: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Et iterum: Pater in me manens facit opera haec (Ibid.). Et Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. (0359B)I, 1). Item ipse ad Parthos: Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra, aqua, sanguis et caro, et tres in nobis sunt (I Joan. V, 8). Et tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus, et ii tres unum sunt (I Joan. V, 7, 8). Nos itaque in natura deitatis, qua unum sunt, Patrem, et Filium credimus: nec Patrem aliquo tempore praecessisse ut major sit Filio, nec Filium postea natum esse, ut deitas Patris minoretur in Filio.
CAPUT VI. Ubi dicunt non esse Patri aequalem Filium. Si tibi dixerint, non est aequalis Filius Patri.
Responsio. Si aequalis Patri Filius non est, cur ita de illo Joannes evangelista testatus est: Propterea inquit, persequebantur Judaei Jesum; et quaerebant (0359C)eum occidere, quia 368 non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Et Paulus apostolus: Hoc sentite de vobis, inquit, quod in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 5). Et in Salomone: Qui genuit me, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). Et in Isaia: Sicut est ab initio, ita est usque in saeculum. Neque adjectum est ei, neque minuetur illi. Ipse est enim Dominus creaturae suae, qui nihil eguit ab aliquo. Et in psalmo septuagesimo secundo (Vers. 25): Quid enim mihi deest in coelo, et a te quid volui super terram? Haec omnia in Filio non inferiorem naturam demonstrant, sed (0359D)aequalitatem deitatis pronuntiant: quoniam qui utraque locutus est, verum dixit, quia veritas mentiri non potuit.
CAPUT VII. Voluntatem Patris Filium qui negant. Si tibi dixerint: Non est voluntas Patris Filius.
Responsio. Si propheticas apostolicasque Scripturas purae mentis intentione perquiras, invenies sine dubio Filium Patri et natura coaeternum, et substantia sempiternum, et voluntate, quae in utrisque una est, non discretum: Isaia propheta dicente: Salutare autem meum sicut facula ardebit, et videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges terrae honorem tuum, et vocaberis nomine tuo novo quod Dominus (0360A)nominabit (Isai. LXII, 1). Illa, et infra: Tu enim vocaberis voluntas mea (Ibid., 4). Et Apostolus: Haec est, ait, voluntas Dei in Christo Jesu (I Thess. V, 18). Et iterum: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Et iterum: In ipso enim placuit omnem plenitudinem divinitatis habitare (Col. I, 19). Et vox Patris de nube ad discipulos: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Si voluntas Dei Patris Filius non fuisset, quomodo Patri in illo potuit complacere? Aut quemadmodum in eo plenitudo 369 divinitatis ejus potuit habitare, in quo secundum te voluntas Dei Patris non probatur adesse?
CAPUT VIII. Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. (0360B)Si tibi dixerint illud quod Dominus in Evangelio dixerit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan, V, 30).
Responsio. Huic propositioni non humanis opus est respondere verbis, sed divinis potius propriam Filii voluntatem astruere documentis: propheta in trigesimo nono psalmo (Vers. 8) canente: Tunc dixi, ait: Ecce venio ut faciam voluntatem tuam, Deus meus volui. Et in vigesimo septimo (Vers. 7): In ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. Et iterum: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Et in Deuteronomio: Diligens te, feci voluntatem tuam. Et in Apocalypsi: Dignus es, Domine Deus noster, accipere (0360C)gloriam et honorem et potestatem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam facta sunt (Apoc. IV, 11). Et in Canonicis: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus aliquod initium creaturae ejus (Jacob. I, 18). Ex iis utique quae superius dicta sunt debes cognoscere quoniam qui voluntarie Patris voluntatem fecisse se dicit, inferior illo esse non possit.
CAPUT IX. Quando dicunt Dominum et Christum fecisse Deum. Si tibi opposuerint illud quod in apostolorum Actibus scriptum est: Quoniam Dominum, et Christum Deus fecit (Act. II, 36).
Responsio. Non secundum deitatis naturam factus dicitur filius, sed secundum assumpti hominis formam. Haec de eo 370 divina eloquia protestantur, (0360D)Paulo apostolo comprobante: quod ante promiserat, ait, per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo: Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2). Item ipse ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Et ad Philippenses: In similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 7). Et in psalmo trigesimo (Vers. 11): Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt, et super inimicos meos factus sum opprobrium. Item ibi (Vers. 13): Oblivioni traditus sum tanquam mortuus a corde, et factus sum tanquam vas perditum. Et in psalmo (LXX, 7): Tanquam prodigium factus sum multis, (0361A)et tu adjutor fortis. Et in psalmo septuagesimo secundo (Vers. 23): Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Et in psalmo octuagesimo sexto (Vers. 5). Mater Sion dicet, homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Et in octuagesimo septimo (Vers. 7): Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Et in centesimo octavo (Vers. 25): Et factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua. Et in centesimo primo (Vers. 8): Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto. Et in Evangelio: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Filius igitur secundum carnem dicitur factus: nam secundum divinitatem a Patre nunquam legitur factus, sed genitus.
CAPUT X. Quae ego loquor, sicut dicit mihi Pater sic loquor. Si tibi dixerint quod Filius dixerit: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50).
Responsio. Dum enim Pater loquitur, Filius loquitur, et cum Filius loquitur, loquitur Pater. Patrem in illo loqui documentis coelestibus comprobatur, Paulo apostolo attestante: Multis partibus et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime autem locutus est nobis in Filio (Hebr. I, 1). Et ut eumdem 371 Filium excepto Patris praecepto doceamus fuisse locutum, de Isaiae prophetae volumine proferimus documentum? Haec dicit Dominus: In die illa sciet populus meus quoniam ego sum ipse qui loquebar in servis meis prophetis, et evangelizans, (0361C)auditum audietis, ecce ego sum. Item ibi: Ego sum Dominus, qui loquor justitiam, et annuntio veritatem (Isai. XLV, 19). Item ibi: Cogitavi et locutus sum, et adduxi, et creavi, et feci. Et Apostolus: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et in psalmo centesimo octavo decimo (Vers. 46): Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et ipse Dominus in Evangelio, caeco a se illuminato dicit: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est (Joan. IX, 37). Et Samaritanae mulieri ait: Ego sum qui loquor tecum (Joan. IV, 26). Et ad discipulos: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Et ad Patrem: Ego ad te venio: et haec loquor in hoc mundo (Joan. XVII, 13). Et iterum Judaeis dicit: (0361D)Loquor vobis et non audistis, si autem venerit alius, illum audietis (Joan. V, 43). Et iterum: Haec locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo, et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VIII, 20). Ecce in iis omnibus, quae superius dicta sunt, non doces Filium praecepto Patris fuisse locutum, sed magis exercuisse in loquendo imperium.
CAPUT XI. Jussione Patris quomodo Filius fecerit quae facta sunt. Si tibi dixerint: quia Filius jussione Patris fecit, quae facta sunt.
Responsio. Non ut ipse astruis Filium jussione Patris fecisse, quae facta sunt: sed sui imperio et voluntate (0362A)universa creavit, quae creanda fore providentia sua perspexit; Isaia propheta dicente: Haec dicit Dominus: Ego feci sermone meo terram, et hominem super eam, ego solidavi coelum manu, ego omnibus sideribus mandavi, ut luceant in coelo (Isai. XLV, 12). Item ibi: Omne consilium meum stabit, et omnia quaecunque cogitavi, 372 ego feci (Isai. XLVI, 10). Item ibi: Sic dicit Dominus, qui constituit coelum et terram, et fecit eam, ipse definivit eam (Isai. XLV, 18). Item ibi: Ego sum primus, et ego in aeternum, manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum (Isai. XLVIII, 13). Item ibi: Ego feci terram in fortitudine mea magna et in brachio meo excelso. Et in Jeremia: Dominus qui fecit terram in virtute sua magna, et erexit orbem in sapientia, et prudentia sua (0362B)extendit coelum, et posuit sonum aquae in coelo (Jer. LI, 15). Item ibi: Domine, qui fecisti coelum et terram in virtute tua magna et brachio tuo excelso, qui reddes peccata patrum in sinu filiorum eorum post eos (Jer. XXXII, 17). Et in Salomone: Non enim impossibilis erat manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa (Sap. XI, 18). Et in psalmo centesimo trigesimo quarto (Vers. 6): Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Et in centesimo tertio decimo (Vers. 11): Deus autem noster in coelo. Et rursum: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit. Et in sexagesimo quarto (Vers. 7): Praeparans montes in fortitudine sua, accinctus potentia. Qui enim haec omnia non Patris jussione, sed potestate sua fecisse (0362C)describitur, quomodo a vobis Patre inferior judicatur?
CAPUT XII. Filium esse principium. Si autem dixerint: Erat tempus antequam de Patre Filius nasceretur, pro eo quod Judaeis dixerit: Principium quod loquor vobis.
Responsio. Cognosce Filium non ex tempore, neque post tempora natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo Patre in centesimo nono psalmo (Vers. 3) per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit: dum non aliud de Filio, quam de Patre ineffabiliter (0362D)natum ostendit: In humilitate, inquit, sublatum est judicium ejus, nativitatem 373 autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et in libro Job: Sapientiam Dei Patris unde invenies? Latet enim ab oculis hominum et a volucribus absconsa est (Job, XXVIII, 21). Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, attende et invenies, quoniam cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, ut astruere ipse conaris, non potuit generari. In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). Et iterum: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem (0363A)venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). In isto igitur verbo quod dicitur, erat, si tempus quaerere volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater, est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam: ego feci ut in coelo oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram: ego in excelsis habitavi, et thronus meus in columna nobis. Gyrum coeli circuivi sola, et in profundum abyssi penetravi, et in omni terra steti, et in omni gente et populo principatum habui (Eccli. XXIV, 5-9). Item ibi: Cum pararet coelum aderam illi: et cum segregaret suam sedem, quando super ventos fortes faciebat in summo nubes: et cum certos ponebat fontes sub coelo: cum fortia faciebat fundamenta (0363B)terrae, ego eram cum illo componens: et ego eram cui adgaudebat cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 7). Et in psalmo centensimo primo (Vers. 28): Tu, Domine, in principio fundasti terram: et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt: tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea: et mutabuntur. Tu autem idem ipse es. Non enim erat, ut ais, aliquid temporis antequam de Patre Filius nasceretur. Quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit.
CAPUT XIII. Patrem Filio dedisse judicium. 374 Si vero dixerint quod Pater dederit Filio (0363C)potestatem judicium faciendi.
Responsio. Filium igitur Dei potestate propria facturum esse judicium, ex iis testimoniis prudentes agnoscant, et justum proferentes in hac causa judicium, ostendant, et cujus sententiae magis cum ratione concordant, et cujus fidei veritatem impugnant, Isaia propheta dicente: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis consuluit et instruxit eum, quis ostendit ei judicium (Isai. XL, 13). Item ibi: Haec dicit Dominus: Vae potentibus in Israel, quia non cessavit iracundia mea in eis, judicium de inimicis faciam, et cremabo eos igne ad purum (Isai. I, 24). Item ibi: Statuet Dominus in judicio populum suum, et ipse Dominus in judicium veniet cum senioribus populi et principibus (0363D)suis (Isai. III, 13). Item ibi: Induit se justitiam et gloriam: circumposuit galeam salutis capiti suo, et operuit se veste vindictae, ut retribuat retributionem adversariis suis (Isai. LIX, 17). Item ibi: Ecce enim Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas cursus ejus reddere vindictam in ira, et ultionem in flamma ignis (Isai. LXVI, 15). Et in psalmo nono (Vers. 9): Paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate. Et in centesimo secundo (Vers. 19): Dominus in coelo paravit thronum suum, et regnum ejus omnibus dominabitur. Et in non gesimo tertio (Vers. 1): Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Et in epistola Judae apostoli: Ecce veniet Dominus in millibus facere judicium, et perdere omnes impios, et arguere omnem carnem (0364A)de omnibus operibus impietatis eorum (Judae XIV). Et in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli ejus cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuet agnos ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram (Matth. XXV, 31). 375 Filium ergo secundum id quod Deus est, nihil a Patre legimus accepisse, quem in corde Patris inseparabiliter manentem, universa credimus possedisse. Sed ille potestatem accepit judicium faciendi, qui semetipsum exinaniens, formam dignatus est assumere servi.
CAPUT XIV. Quando dicunt, Filium non habuisse potestatem dare ad dexteram vel ad sinistram, sessionem duobus discipulis. (0364B)Si autem dixerint tibi, quod Filius duobus discipulis dixerit: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram non est meum dare vobis (Matth. XX, 23).
Responsio. Propriae potestatis Filium esse, et praecedenti jam disputatione docuimus, et nunc ipso opitulante docebimus, Evangelio protestante: Vocatis duodecim discipulis suis dedit, eis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo (Matth. X, 1). Et iterum: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum Filius hominis sederit in sede majestatis suae, sedebitis et vos cum eo super duodecim sedes, judicantes (0364C)duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et iterum: Ecce dedi vobis potestatem ut calcetis super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et si quod venenum biberitis, nihil vobis nocebit (Luc. X, 19). Et iterum: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Et in Apocalypsi: Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre in sede ipsius (Apoc. III, 21). Item ibi: Qui vicerit dabo illi manducare de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II, 7). Qui omnibus discipulis, duodecim tribus judicandi potestatem dedit, et secum sedere permisit, duobus tantum discipulis, ut ad dexteram vel ad sinistram ejus sederent, licentiam (0364D)dare non habuit?
CAPUT XV. De eo quod dicitur: Non potest Filius a se facere quidquam. 376 Si vero opposuerint tibi quod Filius dixerit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19).
Responsio. Si fidem rectam teneres, et non falsi dogmatis pravitate fidem catholicam impugnares, cognosceres Filium propria potestate fecisse, quae Patrem non legimus, nisi per Filium perfecisse. Nunquid Pater aquae elementum convertit in vinum? Nunquid Pater navem conscendit, aut ventis, et fluctibus ut quiescerent, imperavit? Nunquid Pater de quinque panibus et duobus piscibus in deserto quinque (0365A)millia hominum pavit? Nunquid Pater super mare pedibus ambulavit? Nunquid Pater oculos caeci nati aperuit? Nunquid Pater coram principibus Judaeorum paralyticum pristinae sanitati restituit? Nunquid Pater hominem, aridam manum habentem, cunctis astantibus in templo curavit? Nunquid Pater mulierem fluxu sanguinis laborantem, turbis ignorantibus, deitatis suae virtute sanavit? Et plura iis mirabiliora, quae Dominum nostrum Jesum fecisse credimus; et credendo cognoscimus, et fatemur, quoniam qui paternum opus exsequitur, a paternis operibus alienus esse non creditur.
CAPUT XVI. Ubi dicunt Patrem et Filium non esse unum Deum. (0365B)Si dixerint: Non est unus Deus, quia dicendo unum sumus, duos ostendis, non unum (Joan. X, 30).
Responsio. Excepta incarnatione Filii, quae ab ipso pro nostra redemptione assumpta est, Pater, Filius et Spiritus sanctus unus dicitur Deus, et non divisus in tribus, ut ipse sacrilega 377 mente affirmare conaris, sed in tribus personis et nominibus, una probatur substantia deitatis, Zacharia propheta dicente: Erit Dominus in regem super universam terram, et in die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum (Zach. XIV, 9). Diem hanc quam propheta designat, futuri esse judicii nemo est qui nesciat. Requiro itaque a te ut hanc prophetae sententiam, quid sibi ipse velit, et ipse exponas. Quis igitur erit rex, quis Dominus unus, aut quis nomen deitatis sortitur (0365C)ex tribus? Si Pater est, ipse solus unus dicitur Deus. Ab ipso ergo deitatis vocabulo Filius et Spiritus sanctus alieni, quod absit, a nobis fuisse probantur, quia scriptum est; In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum? Si vero, ut est, unum nomen est Trinitatis: quid me persuades credere quod prophetas et apostolos non video praedicasse? Nam et Malachias solum Filium intimavit, quem humani generis creatorem unum Deum prophetica annuntiatione designavit: ipso dicente: Nonne Deus unus creavit vos? nonne Pater unus est omnium vestrum (Malach. II, 10)? Et in Deuteronomio: Audi Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et Apostolus: Nullus Deus nisi unus (I Cor. VIII, 4). Et iterum: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (0365D)(Ephes. IV, 5). Vel nunc adverte quia unus Deus non est divisus. In tribus personis et nominibus unus dicitur Deus, Apostolo attestante: Divisiones autem donationum gratiarum sunt, ait, idem autem spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). Quid igitur est quod Filio derogare minime dubitasti? ut in eo quod dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): duos nihilominus deos natura ab invicem et deitate diversos introducere coneris, et affirmare non metuis? ignorans quia cum sumus, dicit, personas distinxit, non deitatis substantiam separavit, ut et Sibellium unionem sectantem destrueret, (0366A)et vos Arianos, qui unum in Trinitate abnuitis Deum, modis omnibus refutaret.
CAPUT XVII. Declaratur dictum: Pater, clarifica Filium tuum. 378 Si autem dixerint quia ideo Filius minor est, quod Pater illum clarificaverit, pro eo quod scriptum est: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1).
Responsio. Sicut Pater Filium suum clarificasse docetur, ita etiam Filius Patrem clarificasse praescribitur, evangelista dicente: Respondit Jesus et dixit: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me (Joan. VIII, 49). Et ipse Filius ad Patrem: Clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Et iterum: (0366B)Ego te clarificavi super terram (Ibid., 4). Et ad discipulos: Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio (Joan. XIV, 13). Et iterum: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in illo (Joan. XIII, 31). Et Isaias: Exaltabitur Dominus Sabaoth in judicio, et Dominus sanctus clarificabitur in illo (Isai. V, 16). Agnosce tandem, perfide, quoniam in quibus una est clarificatio virtutis, nulla interest discretio potestatis.
CAPUT XVIII. Ubi dicunt proprie Filium non vidisse Patrem. Si autem dixerint quod Filius non potest proprie videre Patrem, quia scriptum est: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18).
Responsio. Nunc igitur ad ipsius fontis originem (0366C)redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse, vel posse evidentioribus testimoniis de Veteris et Novi Instrumenti litteris doceamus, Salomone dicente: Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae adfuit tibi, cum faceres orbem terrarum, et ipsa novit quid sit placitum oculis tuis (Sap. IX, 9). Et Dominus in Evangelio: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi 379 Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X, 22). Et item: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Et iterum Judaeis dicit: Vos non nostis eum, ego autem novi eum: quod si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax (Joan. VIII, 55). Item ibi: Qui ex Deo est, hic novit eum (Ibid. 47). Et iterum: Ego novi eum, (0366D)quia ab ipso sum. Ecce docuimus, quia semper videt Filius Patrem, quomodo vos astruitis eum Patrem non posse videre?
CAPUT XIX. Patrem Filio testimonium perhibere, quid sit. Si enim dixerint, ideo minor est Filius Patre, quia Pater praebet testimonium.
Responsio. Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem Trinitatem, idem Domino protestante: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater, qui misit me (Joan. VIII, 18). Et iterum: Si ego testimonium perhibeo (0367A)de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde venio et quo vado (Joan., VIII, 14). Et de Spiritu sancto: Cum venerit Paracletus ille sanctus, Spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Intendite, quaeso, intendite, quoniam in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potentior, neque inferior judicatur.
CAPUT XX. Patrem invisibilem, Filium vero esse visibilem, quid sit. Si tibi dixerint de eo, Pater major est, quia ipse invisibilis dicitur, Filius vero visibilis praedicatur.
Responsio. Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum deitatis vero substantiam 380 invisibilis praedicatur. Paulo apostolo praedicante: O altitudo, inquit, (0367B)sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 53)! Et in Isaia: Cui similem aestimatis Dominum, aut cui similem aestimatis eum, cum sit ipse invisibilis (Isai. XI, 18)? Ait Apostolus: Mihi autem minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Christo, qui omnia creavit (Ephes. III, 8). Item ipse: Qui est, ait, imago Dei invisibilis. Et ad Colossenses: Ego Paulus minister, quia nunc gaudeo in passionibus, et adimpleo ea quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cui factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, mysterium (0367C)Christi, quod absconditum fuit a saeculis et in generationibus (Col. I, 15). Item ibi: Ut consoletur corda eorum in caritate, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II, 2). Et in psalmo septuagesimo sexto (Vers. 20): In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Et in Salomone: Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit (Eccli. I, 3)? Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis cognovit (Ibid., 6)? Item ibi: Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Ibid., 7)? Item ibi: Quoniam mirabilia sunt opera Domini solius, et gloriosa et absconsa, et opera (0367D)illius invisa omnibus (Eccli. XI, 4). Ecce sicut Pater invisibilis est, ita etiam et Filius invenitur. Quomodo a vobis, in eo quod pro nobis carnaliter se videri dignatus est, Patre inferior judicatur?
CAPUT XXI. Ego quae sunt ei placita facio semper, quomodo declaretur. Si tibi objecerint quod Filius de Patre dixerit: Ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 29).
381 Responsio. Si ad obsequium Filii volueritis redigere, quo dicatis eum Patri esse subjectum, nihilominus et de Patre simile profertis judicium qui in Scripturis sanctis Filio etiam hoc modo docetur praebuisse obsequium, Isaia propheta dicente: Haec (0368A)dicit Dominus Christo meo Domino, cui tenui dexteram, et obedire faciam ante eum omnes gentes (Isai. XLV. 1) Item ibi: Ego ante eum praeibo, et montes planos efficiam atque aperiam ante eum portas, et civitates non claudentur (Ibid., 2). Item ibi: Ego vocavi et adduxi eum, et prosperum iter ejus feci (Isai. XLVIII, 15, 17). Et in psalmo centesimo tricesimo primo. Paravi lucernam Christo meo, inimicos ejus induam confusione. Et in Evangelio: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praevaret viam tuam ante te (Marc. I, 2). Et in Habacuc: Egressus est Dominus in salutem populi sui cum Christo suo (Habac. III, 13). In iis ergo omnibus non tibi videtur Pater Filio obsequium praebuisse? pro quibus etiam nefas est dicere Patrem posse Filio subjacere: quia (0368B)paterna divinitas nec dando Filio, quae sua sunt, aliquando sibi minuit, nec Filius accipiendo, quae Patris sunt in melius quam fuerat, vel infectus naturam mutavit. Filius ergo ideo, quae sunt Patri placita facit, quia contraria facere nescit.
CAPUT XXII. Solum Patrem ab Apostolo affirmari immortalem. Si tibi dixerint: In hoc Filius Patri non potest coaequari, quia solum Patrem Apostolus asserit immortalem.
Responsio. Filium secundum divinitatem immortalem semper fuisse, vel esse, divina ubique testantur eloquia. Salomone idipsum clarius affirmante: Immortalitas est in cogitatione sapientia, et amicitiae illius delectatio bona (Sap. VIII, 17). Item ibi: In operibus (0368C)manuum sapientiae honestas sine defectione, et in certamine sermonum ejus immortalitas, et vita aeterna, in communicatione verborum ejus claritas perpetua (Ibid., 18). Et Apostolus: Vivus est Dei sermo et efficax, et acutior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12). Et in Actibus apostolorum: Annuntiamus vobis, ut ab 382 iis vanis convertamini ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Act. XIV, 14). Et in Deuteronomio: Vivo ego, dicit Dominus, quia extollo in coelum manum meam, jurabo per dexteram meam, et dicam: Vivo ego in aeternum, quia exacuo velut fulgur gladium meum; et detinebit judicium manus mea, et eis qui oderunt me reddam (Deut. XXXII, 40). Qui vero aeternus et immortalis divinis Litteris intimatur, mineris (0368D)a Patre substantiae non nisi ab Arianorum perfidia judicatur.
CAPUT XXIII. Psalmistae locus declaratur: Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Si tibi dixerint quia propheta in persona Christi dixerit: Dominus reget me, ideo minor est Patre (Psal. XXII, 1).
Responsio. Quod a semetipso regatur Filius, et non ab alio, Michaeam audi prophetam, per quem Deus Pater unici sui potentiam tali dignatus est promulgare sententia: Et tu, Bethleem, terra Juda, inquit, nequaquam minima es in millibus Juda: ex te enim prodiet Rex qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Et in Apocalypsi: Agnus qui est in medio (0369A)broni reget eos, et ducatum illis praebebit ad vitae fontes aquarum (Apoc. VII, 17). Et in libro Machabaeorum: Ipse Pater noster, ipse Rex noster, ipse reget nos in saecula. Flagellavit enim nos propter iniquitates nostras, sed iterum miserebitur nostri (II Mach. VII, 32). Et in psalmo quadragesimo septimo (Vers. 15): Hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, et ipse reget nos in saecula. Et in vigesimo septimo (Vers. 9): Rege eos, et extolle illus usque in saeculum. Si enim Filius, ut ipsi suspicamini, a semetipso non regitur, frustra Rex dicitur, vel Regis Filius appellatur: quoniam nomen Regis et dignitatis non nisi a regendo alios comprobatur.
CAPUT XXIV. Minorem Patrem Filio quemadmodum dicant Ariani, ex eo quod Christus tantum sit a diabolo in deserto tentatus. 383 Si tibi dixerint: Ideo Patri Filius non aequatur, quia ipse solus est a diabolo in deserto tentatus.
Responsio. Non enim divinitas Filii diabolicae tentationi subjacuit, sed in sola carne tentatus est, quam de Virginis utero dignanter assumpsit, Apostolo attestante: In eo quod passus est obediens factus, tentatus est: nam potens est eis, qui tentantur, auxiliari (Hebr. II, 18). Nam cum illi tentator diabolus diceret; mitte te deorsum, ita eum semel et iterum flagello suae responsionis coercuit, dicens: Non tentabis Dominum Deum tuum: et, Dominum Deum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 7). Hinc non ambigo et Jacobum dixisse Apostolum: Deus autem intentator malorum est (Jac. I, 13). Et in Evangelio: (0369C)Tunc venientes ad Jesum Pharisaei cum Herodianis dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: non accipis personam, aut cura tibi est de aliquo: licet nobis tributum dare Caesari, an non? Hoc autem dicebant, tentantes eum ut possent accusare eum (Marc. XII, 14), etc. Cernisne, incredule, quia is tentationi subjacuit, quia a Judaeis flagellari non abnuit?
CAPUT XXV. Filium negant Ariani se proprie Deum nominasse. Si autem dixerint: Ubi seipsum Filius Dei Deum proprie nominaverit.
Responsio. Haec propositio vestra quam stulta sit et quam a ratione veritatis longius evagetur, etiam (0369D)tardioris ingenii homines intelligunt ac refellunt: illi scilicet qui Dei Filium Deum 384 verum et verum hominem confitentur: Non enim quia carnem induit, Deus esse desiit, sed in homine vero Deus verus apparuit, Joanne apostolo attestante: Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Si vero ubi seipsum Filius Deum proprie nominaverit, desideras nosse, evangelico verbo condisce: Et rogabat eum vir, inquit, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset: dimisit autem eum Jesus dicens: Vade in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus. Ille autem abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Jesus (Luc. VIII, 39). Et iterum: Eduxit eum diabolus, et ostendit illi omnia regna terrae in momento temporis, et ait illi: Tibi dabo (0370A)potestatem hanc universam, et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui voluero do illa: tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. Respondit Jesus, et dixit illi: Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Et rursum de leprosis mundatis dicit: Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, reversus est cum magna voce magnificans Deum, et cecidit ad pedes ejus, gratias agens, et hic erat Samaritanus. Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt: novem ubi sunt? Non est inventus ex illis qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena (Luc. XVII, 15)? Ecce ubi seipsum Deum Dei Filius nominavit, cui Deo is qui mundatus est gratias retulit revertens. Et iterum: Erat quidam homo in quadam (0370B)civitate, qui Deum non timebat, nec hominem reverebatur . . . Vidua quaedam erat in illa civitate, quae quotidie veniebat ad eum, dicens: Vindica me ab adversario meo, et nolebat per multum tempus: in se autem reversus dixit: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi valde haec, vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me. Respondens autem Jesus, dixit: Audistis quid judex iniquitatis dicit? Deus autem non faciet vindictam servorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Amen dico vobis, quia faciet vindictam eorum cito (Luc. XVIII, 2). Ideo totum textum parabolae hujus posuimus, ut Filium ubi se Deum proprie nominavit docere possimus: non enim potest 385 Patri haec sententia convenire, (0370C)quoniam in judicium Filius est venturus injurias servorum suorum vindicare. Et iterum Evangelista dicit: Et cum recubuisset iterum, dixit discipulis suis: Scitis quid fecerim vobis, vos me vocatis magister et Domine, et bene dicitis: sum enim (Joan. XIII, 12). Et in Marco respondens Jesus, dixit: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum illud. Moyses, ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus (Marc. X, 5). Et iterum responderunt Judaei, et dixerunt: Nos de bono opere non te lapidamus, sed de blasphemia, quia cum sis homo, facis teipsum Deum (Joan. X, 33). Cum igitur seipsum Deum et Dominum appellat, quare illum vos minorem astruitis, et deitatem ejus more sacrilego denegatis?
CAPUT XXVI. Ubi dicunt Patrem Filium revelasse. Si tibi dixerint: Ideo minor est Filius, quia Pater illum revelavit hominibus.
Responsio. In hujus revelationis mysterio Pater et Filius unum sunt: quia sicut Pater Filium, ita Filius Patrem pari divinitate naturae mutuo se docentur mundo et hominibus revelasse, ipso Domino in Evangelio protestante: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X, 22). Et iterum: Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam (Joan. XVII, 26). Et ut seipsum hominibus revelasse doceret, per Isaiam haec testatus est, dicens: Palam apparui non quaerentibus (0371A)me, inventus sum ab iis qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1). Et in Apocalypsi: Si quis mihi aperuerit ostium, intrabo ad illum, et coenabo cum eo, et manifestabo meipsum ei (Apoc. III, 20). Et iterum: Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis ad mare Tiberiadis, cum surrexisset a mortuis (Joan. XXI, 14). Qui enim Patrem revelavit, et seipsum multis modis manifestasse testatus est, minor dici non potest.
CAPUT XXVII. Patrem Filium tradidisse quemadmodum intelligatur. 386 Si tibi dixerint quod Pater tradiderit Filium.
Responsio. Filius voluntarie dispensationem assumptae carnis adimplens, semetipsum pro nobis tradidisse, (0371B)clara contestationis voce fideles suos per Apostolum docere dignatus est, ipso Apostolo protestante: Gratia vobis, inquit, et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris (Gal. I, 3). Et iterum: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me (Gal. II, 20). Et ad Ephesios: Estote igitur imitatores Dei, sicut filii dilecti; et ambulate in caritate, sicut Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis (Ephes. V, 1). Item ibi: Diligite uxores vestras sicut Christus dilexit Ecclesiam suam, et semetipsum tradidit pro ea (Ibid. 25). Et ad Timotheum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro multis (I Tim. (0371C)II, 5). Et ad Hebraeos: Si enim sanguis hircorum et cinis vitulae aspersus sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 13)? Item ibi: Habentes ergo, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Jesu, qui dedicavit nobis viam recentem et viam per velamen, id est carnem suam, offerens seipsum pro nobis (Hebr. X, 19). Et in Joannis Epistola: In hoc cognovimus caritatem ipsius, quoniam ipse pro nobis animam posuit (I Joan. III, 16). Et in Isaia; Sanctificate eum, qui tradidit animam suam pro nobis (Isai. LIII, 12). Item ibi: Oblatus est, quia ipse voluit (Ibid., 7). Et in Jeremia: Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum ejus (Jer. XII, 7). Item (0371D)Apostolus: Hoc enim semel fecit seipsum offerens (Hebr. VII, 27). Et iterum: Scimus quia Filius Dei venit, et carnem induit, et passus est. Et Petrus apostolus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et in Salomone: Penetrabo inferiores 387 partes terrae, et inspiciam dormientes, et illuminabo sperantes in eum (Eccli. XXIV, 25). Et ipse Dominus in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo eam tollit a me, sed ego eam pono ex me (Joan. X, 18). Qui ergo seipsum tradidit, et animam suam propria potestate posuit et assumpsit, minor dici non poterit.
CAPUT XXVIII. De eo quod dicit Filius Patri: Transeat a me calix iste: sed non sicut ego volo, sed sicut tu vis. (0372A) Si tibi opposuerint quod Filius dixerit Patri: Transeat a me calix iste, verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu.
Responsio. Ut autem Filius doceatur voluntarie passionis suae calicem ebibisse, his testimoniis, si non piget, addisce, ipso in Psalmis canente: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Ps. CXV, 12, 16). Non enim prophetae, aut cuilibet alleri haec sententia poterit coaptari, qui seipsum in subsequenti versiculo, et servum dixit, et ancillae Filium nominavit: O Domine, inquit, ego servus tuus (0372B)et filius ancillae tuae. Et in Evangelio discipulis dicit: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum (Luc. XXII, 15). Item duobus filiis Zebedaei Joanni et Jacobo dixit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, et baptizari baptismo, quo ego baptizor (Marc. X, 38)? Diligenter attendite, quia bibiturus sum, ideo dixit, ne alterius diceretur jussione, et non voluntate propria id fecisse. Et Petro apostolo ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Hunc igitur calicem, si non voluntarie Dominus ebibisset, ut veniret utique minime desiderasset, sed quia eumdem voluntarie bibit, idcirco nec trepidavit, nec abnuit.
CAPUT XXIX. Ubi Filius Patrem rogasse dicitur. 388 Si tibi dixerint: Idcirco minor est Filius, quia Patrem rogasse dicitur.
Responsio. Si is qui rogat minor est illo quem rogat, ergo Deus, qui per prophetam populum suum rogasse praescribitur, populo inferior comprobatur. Michaea propheta dicente: Populus meus, quid feci tibi, aut in quo molestus tibi fui? responde mihi. Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, Aaron et Mariam in profectione: Populus meus, memento, rogo, quid cogitaverit adversum te Balach rex Moabitarum, et quid responderit ei Balaam propheta filius Beor de Sethim (Mich. VI, 3). Ut autem manifestaret Dominus pro quibus Patrem saepius perorasset, (0372D)in Evangelio approbat dicens: Pater sancte, non pro his tantum rogo, id est pro discipulis, sed et pro his qui per verbum eorum credituri sunt in me (Joan. XVII, 20). Et iterum: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo (Ibid., 11). Nam cum ei leprosus ille dixisset: Domine, si vis potes me mundare, non exspectavit Filius rogare Patrem ut sanaretur infirmus, sed suam voluntarie impartiens medicinam, solo tactu curavit eum, in quo tantum ut curaretur fidem invenit, dicens ei: Volo: mundare (Matth. VIII, 3). Item dum eum caeci pro obscuritate sui luminis perorassent, ut visum reciperent, non ad potioris Patris auctoritatem curam distulit, sed secundum fidei meritum orbes exstinctos et perniciosa olim (0373A)obscuritate contectos, spontanea voluntate ad lucem suae cognitionis adduxit, dicens eis: Secundum fidem vestram fiat vobis (Matth. IX, 29). Daemonium etiam, cujus nomen propter consortium multitudinis Legio fuerat, non rogato Patre excludit, sed propria imperans potestate fugavit, et ab eis rogatus, in porcos ire permisit (Marc. V, 9). Item muto et surdo spiritui imperiali voce denuntians, illico ut audivit discessit, 389 et non dicit: Rogo Patrem ut exeas, sed, Ego tibi praecipio ut abscedas: Surde, inquit, et mute spiritus, ego tibi praecipio ut exeas ab eo, et amplius non introeas in eum (Marc. IX, 24). Audi adhuc eum qui dixit Rogo: quemadmodum tanquam Patri imperans dicit alio Evangelii loco: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Filius (0373B)deinde qui pro sibi credentibus in homine constituto, ut ante jam dictum est, Patrem rogavit. Nunquid Patrem pro seipso rogaret? Omnino non habuit, quoniam non fuit in illo persona debilis vel infirma, quae per deprecationem mereretur percipere medicinam. nam si Filius, ut astruitis, Patre minor fuisset, talia utique non diceret, quoniam qui potiori, volo dicit, inferior esse non potest.
CAPUT XXX. Pater Filium exaltasse dicitur, et nomen illi super omne nomen dedisse. Si autem dixerint quod Pater Filium suum exaltavit, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Responsio. Qui enim secundum Scripturae sanctae (0373C)seriem semetipsum exaltasse docetur, in nullo Patri, ut jam saepius diximus, inferior judicatur. Propheta in psalmo centesimo nono (Vers. 7) canente: De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltabit caput. Et in psalmo nono (Vers. 33), de eodem Ecclesia dicit: Exsurge, Domine, exaltetur manus tua. Et in psalmo quadragesimo quinto (Vers. 11), per prophetam idem Dominus concionatur, et dicit: Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Isaias quoque paria contestans loquitur, dicens: Et oculi excelsi humiliabuntur, et cadent, et exaltabitur Dominus solus in die illa (Isai. II, 11). Filius igitur in natura deitatis a Patre non legitur exaltatus, sed is exaltatus est, et nomen super omne nomen accepit, qui de Virginis utero carne assumpta, Deus et homo natus (0373D)apparuit.
CAPUT XXXI. Quando dicunt Filium a Patre a mortuis suscitatum. 390 Si autem apposuerint quod Pater Filium suum a mortuis suscitaverit.
Responsio. Quemadmodum praecedenti disputatione a semetipso Filium docuimus exaltatum, ita etiam nunc docebimus eum a semetipso a mortuis suscitatum, David in psalmo tertio (Vers. 6) comprobante: Ego dormivi, et somnum cepi, quoniam Dominus suscepit me. Diligenter attende, quia Ego surrexi dixit, non autem ait, Ego dormivi et ab alio resuscitatus apparui. Et in Jeremia: Inebriabo animam esurientem, et animam esurientem implebo: propter hoc (0374A)surrexi, et somnus meus dulcis mihi factus est (Jer. XXXI, 25). Et in Actibus apostolorum: In die qua apostolos elegit per Spiritum sanctum praedicare Evangelium, quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis apparens eis et docens de regno Dei (Act. I, 3). Et Amos propheta ait: Qui constituit super coelos ascensionem suam, et pollicitationem in terra firmavit (Amos. IX, 6). Et Apostolus: Christus surgens a mortuis, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Item ipse: Tradidi enim vobis in primis quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV, 3). Et ad Timotheum: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David (II Tim. II, 8); et psalmo CXXXVIII (Vers. (0374B)18): Surrexi et adhuc tecum sum. Et in Evangelio: Surrexit Dominus vere, et visus est ab eis (Luc. XLIII, 24). Et angeli mulieribus: Non est hic, resurrexit enim sicut dixit (Matth. XXVIII, 6). Et ipse Dominus: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur in manibus hominum peccatorum; et tradent eum gentibus ad illudendum et crucifigendum, et tertia die resurget (Matth. XX, 18). Et iterum: Ego sum resurrectio et vita (Joan. XI, 25). Qui hominem resuscitavit a mortuis, et resurrectionem vitae se esse perdocuit, non caret potentia deitatis.
CAPUT XXXII. Ubi dicunt quod non de Deo, sed ex Deo exierit Filius. 391 Si tibi dixerint: quia ideo minor est Filius, (0374C)quia non de Deo, sed ex Deo se probavit esse.
Responsio. Sive enim ex Deo, sive de Deo Filius dicitur exisse, detrimentum aliquod ipsius ineffabili deitati non potest provenire, ipso in Evangelio attestante: Ego a Deo Patre exivi, et veni (Joan. XVI, 27). Et in Epistola Joannis apostoli: Qui natus est de Deo, ait, non peccat (I Joan. III, 9). Et in Evangelio Pharisaei interrogantes dicebant: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum illo (Joan. III, 2). Agnosce, quoniam qui se ipsum de Deo; et non ex Deo, ut ipse calumniaris, fatetur exiisse, nec inferior judicatur, neque ab aequitate paternae potentiae separatur.
CAPUT XXXIII. Non esse bonum nisi solum Deum. Si tibi opposuerint quod ipse Filius dixerit: Quid me dicis bonum? non est bonus, nisi unus Deus.
Responsio. Quis malum judicet, qui se ipsum pastorem bonum pronuntiet? Aut quis inaequalem Patri affirmet, qui se unum cum Patre esse demonstrat. Ego sum, ait, pastor bonus. Et David in persona Patris Filium intimantis, in psalmo quadragesimo quarto dicit: Eructavit cor meum verbum bonum. Et Jeremias: Bonus est Dominus eis qui sustinent eum, et in die tribulationis agnoscet eos qui timent eum (Thren. III, 25). Et ipse Dominus: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 15)? Et in psalmo centesimo octavo decimo (Vers. (0375A)68): Bonus es, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Et Apostolus: Quoniam bonus odor Christi sumus, in his qui salvi fiunt, et in 392 his qui pereunt (II Cor. II, 15). Vides quia non caret bonitate, qui omnem in se divinitatis continet plenitudinem.
CAPUT XXXIV. Declaratur hoc quod dicitur in Apostolo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Si dixerint illud quod idem Filius dixerit: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
Responsio. Filium verum esse, ut Pater est, propheticis (0375B)evangelicisque vocibus comprobamus, Isaia dicente: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Isai. LXV, 15). Et in Salomone: Verebuntur eos, quos putant deos a quibus exterminabuntur, videntes illum, quem olim negabant, Deum verum agnoverunt (Sap. XII, 27). Et in psalmo: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Et Dominus in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Et ibi ad Patrem: Sermo tuus veritas est (Joan. XVII, 17). Et in Epistola Joannis apostoli: Scimus, ait, quod Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum ut sciamus quod est verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. (0375C)Hic est Deus verus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Ex hoc itaque debes Patris et Filii unitatem agnoscere, quoniam sicut Patrem, ita etiam Filium Scriptura divina Deum verum non desinit praedicare.
CAPUT XXXV. Ubi dicitur: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Si tibi opposuerint quod in psalmo dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8).
393 Responsio. Cum omnia visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates a Filio antequam essent exierunt, quam haereditatem dicitis postulando Filium a Patre accepisse, (0375D)monstrate, cum ipse in Evangelio dicat: Omnia mea tua sunt, et tua omnia mea sunt (Joan. XVII, 10). In libro etiam, quo Esther historia continetur, ita scriptum esse comperimus: Ego audivi, inquit, in libris meis, Domine, quia tu assumpsisti tibi Israel ex omnibus gentibus in haereditatem aeternam (Esth. XIV, 5). Nonne dicitur in octuagesimo octavo psalmo (Vers. 12): Tui sunt coeli et tua est terra; orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti? Nonne de ipso in tricesimo secundo dicitur psalmo (Vers. 12): Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi? Nonne ipse dixit in psalmo quadragesimo nono (Vers. 10): Meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves, cognovi omnia volatilia coeli, species agri mecum est: si esuriero non dicam tibi: (0376A)Meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Nonne de ipso in septuagesimo primo dicitur psalmo (Vers. 8): Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Ut cum haec omnia Filius sua esse prophetica annuntiatione signaverit, vos nunc ostendite quam aliam haereditatem a Patre potuit Filius postulando accipere.
CAPUT XXXVI. Ubi dicitur Patrem sanctificasse Filium. Si tibi objecerint quod in Evangelio de se Filius dixerit: Quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum (Joan. X, 36).
Responsio. In deitatis sanctificatione Pater et Filius unum sunt, quod etiam Apostoli testimonio comprobatur: (0376B)Qui sanctificat et qui sanctificantur, inquit, ex uno omnes (Hebr. II, 11). Ut a semetipso sanctificatum Filium doceamus, ipsius ex Evangelio testimonium adhibeamus, ait: Misi eos in hunc mundum, et pro eis sanctificavi meipsum (Joan. XVII, 18). Et rursum in psalmo quadragesimo 394 quinto (Vers. 5), de templi corporis ejus sanctificatione canit et dicit: Sanctificabit tabernaculum suum Altissimus; Deus in medio ejus non commovebitur. Et ut hanc sanctificationem opus commune Trinitatis esse perdoceam, Apostoli profero in hanc defensionem sententiam: Sed haec quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, et sanctificati estis, et justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Respice tandein qui haec astruis, (0376C)quoniam qui semetipsum sanctificavit, alterius sanctificatione non eguit.
CAPUT XXXVII. Ubi dicitur: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Si autem tibi objecerint illud ubi dictum est: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1); vel illud Apostoli: Constituens illum ad dexteram suam (Ephes. I, 20).
Responsio. Filium ad dexteram Patris non alterius jussione sedisse, sed propria potestate; ex his testimoniis divina auctoritate fundatis veritatem agnosce, Paulo apostolo praedicante: Gerens quoque omnia (0376D)verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedit ad dexteram majestatis in excelsis (Heb. I, 3). Et iterum: Non enim in manu fabricae sancta introiit Jesus, quae est allegoria verborum, sed in ipsum coelum apparuit a dextris Dei (Heb. IX, 24). Et iterum: Curramus ad propositum nobis praemium agonis, respicientes ad principem fidei perfectorem Dominum, qui proposito gaudio sustinuit crucem, contemnens confusionem crucis, in dextera throni sedit (Heb. XII, 1). Et in Apocalypsi: Qui vicerit, dabo illi ut sedeat mecum in sede mea, sicut ego vici, et sedi cum Patre meo in sede illius (Apoc. III, 21). Et in psalmo nono (Vers. 5): Quoniam fecisti judicium meum et causam meam, sedisti super thronum qui judicas aequitatem. Respice diligenter quae ab Apostolo (0377A)superius dicta sunt: Purgatione a se facta sedit ad dexteram Dei (Hebr. I, 3) finem facit. Rursus.
CAPUT XXXVIII. Ubi dicunt Filium a Judaeis irrisum et in cruce suspensum. 395 Si tibi dixerint: Ideo minor est, quia ipse Filius suspensus a Judaeis irrisus est.
Responsio. Inseparabilis esset Filio, nec injuriam pertulit, nec passioni subjacuit, sed sola assumpta caro suspensa est cruci, quae a Judaeis et teneri potuit et ligari. Proinde Filius Dei ut homo suspensus, in cruce irrisus est; ut Deus autem sedens in coelo impios irrisurus est, Psalmista dicente: Qui habitat in coelis deridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4). Ut homo mortem timuit, ut Deus autem mortuos suscitabit, ipso dicente: Sicut Pater suscitat (0377B)mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Ut homo consputus est, ut Deus autem de sputo suo caecum illuminare dignatus est, Evangelista dicente: Exspuit in terra, et fecit lutum de sputo, et linivit super oculos ejus (Joan. IX, 6), etc. Ut homo spinis coronatus est, ut Deus autem corona speciei appellatus est, Isaia propheta dicente: Erit Dominus corona speciei, quae complexa est residua populi sui (Isai. XXVIII, 5). Ut homo flagellatus est, ut Deus autem nihil eorum perpessus est, propheta dicente: Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC, 10). Ut homo alapis caesus est, ut Deus autem aquas pugillo, et omnem coeli ambitum palmo comprehendit, Isaia dicente: Quis mensus est pugillo aquas, et (0377C)coelos palmo ponderavit (Isai. XL, 12)? Ut homo tristitiam pertulit, ut Deus autem moestis et omni tribulatione confectis consolationem attribuet, Paulo apostolo dicente: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (II Cor. I, 5). Ut homo felle et aceto potatus est, ut Deus autem terram fluentem lacte et melle populo suo dare dignatus est, libro Deuteronomio protestante: Cum autem induxerit te Dominus Deus 396 tuus in terram fluentem lacte et melle, cave tibi ne cum manducaveris et saturatus fueris, obliviscaris nominis Domini Dei tui (Deut. VI). Ut homo a Joanne in Jordane baptizandus advenit, ut Deus autem in Spiritu sancto discipulos baptizavit, ipso dicente: Vos autem in Spiritu sancto baptizabimini, (0377D)quem et accepturi estis (Act. I, 5). Et Joannes Baptista: Veniet fortior me, qui vos baptizet in Spiritu sancto et igne (Luc. III, 16). Ut homo a diabolo in deserto tentatus est, ut Deus autem eumdem diabolum increpavit, ipso dicente: Vade retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 10). Ut homo esuriit, ut Deus autem de quinque panibus quinque millia hominum saturavit. Ut homo sitiens a Samaritana muliere pauxillum aquae bibere postulavit; ut Deus autem fontem aquae vivae aeternae credentibus propinavit, ipso dicente: Qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum, qui autem biberit de aqua quam (0378A)ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Ut homo amicum suum Lazarum flevit; ut Deus autem pro se patientium lacrymas misericordiae penicillo absterget, Apocalypsi protestante: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. XXI, 4). Ut homo vestimenta ejus sorte divisa sunt; ut Deus autem populo suo in sortem terram repromissionis dare dignatus est, Psalmista dicente: Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte distribuit illis terram in funiculo haereditatis (Psal. LXXVII, 54). Ut homo dormivit, ut Deus autem nunquam corporali somno subjacuit, propheta dicente: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Postremo ut plurima praetermittam, ut homo mortuus est, et in sepulchro positus requievit; ut Deus autem tertio die resurgens a mortuis: quadragesimo (0378B)die ad coelum conscendit, et post decem dierum spatium, Spiritus sancti promissionem discipulis misit. Agnosce tandem, haeretice, quis ille sit qui crucis injuriam pertulit, et quis eam in assumpto homine positus sentire non potuit.
CAPUT XXXIX. Ubi dicunt Patrem in carnem conversum, et de Virgine cum Filio natum. 397 Si tibi dixerint: Si Pater et Filius unum sunt, ergo et Pater in carnem conversus, ad virginem venit, et cum Filio natus apparuit.
Responsio. Nos Verbum Patris dicimus carnem factum, non Patrem in carnem esse conversum, aut secundum vos in diversa mutatum, evangelista dicente: Et verbum caro factum est, et habitavit in (0378C)nobis (Joan. I, 24). Ipsum Verbum Pater misit, et sanavit nos. Ipsum Verbum eructavit ex corde. Ipso Verbo coeli firmati sunt, quorum virtus ex spiritu oris ejus perpetuo fundata manet. Ipse servi formam induit, in qua Patri obediens fuit, et Judaeorum opprobria toleravit: Deus enim impassibilis est, quia corporeus non est, sed sola caro assumpta pertulit passionem quae angelica annuntiatione contenta adolevit in Virgine, Gabriele angelo dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Qui enim Filius est, Pater utique non est: quoniam nemo sui et Pater et Filius dici potest. Et si in persona Patris propheta dicit: Invocabit me, et exaudiam eum, cum (0378D)ipso sum in tribulatione, et eripiam eum (Psal. XC, 15), dispensationem unitatis ostendit: nam divinitas Patris, et Filii, quae una est, passionis vitio subjacere non potuit.
CAPUT XL. Ubi dicunt Filium non habere praescientiam futurorum. Si dixerint: Filius Dei non habuit praescientiam futurorum, pro eo quod immundo spiritui dixerit: Quod nomen est tibi? 398 et quod tempus est ex quo ei hoc accidit?
Responsio. Filium Dei praesentiam futurorum ignorare non posse ex divina auctoritate agnosce, Jeremia (0379A)propheta dicente: Ego sum Dominus scrutans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum studiorum ejus (Jer. XVII, 10). Et Isaias: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Isai. LV, 8; Psal. XCIII, 11). Paulus autem apostolus eadem dicit ad Hebraeos: Vivus est enim sermo Dei et efficax, et acutior super omnem gladium acutum, et penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, et cogitationum, et medullarum omnium, et judex cogitationum cordis, et non est in saeculo fabrica aliqua abscondita a conspectu ejus (Hebr. IV, 4, 5). Ait et ipse: Cum venerit Dominus et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Et in Salomone: Si autem dixeris, (0379B)Nescio hunc, scito quoniam Dominus corda omnium novit (Eccli. XXIII, 27). Et ibi: Oculi Domini multo amplius lucidiores sunt sole: circuminspiciunt omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentur, et absconditas partes (Ibid., 28). Et in Regnorum: Recedant vetera de ore vestro, quoniam scientiarum Dominus est (I Reg. II, 3). Et in Machabaeorum: Deus mundi creator, formator hominis, qui omnem scrutatur actum et originem, ipse vobis spiritum et vitam iterum cum misericordia reddet (II Mach. VII, 23). Et Evangelista: Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 24). (0379C)Et Jeremias sic dicit: Dominus, qui fecit coelum et terram, nihil occultare potest a me, quia ego facio misericordiam in millia, et reddo peccata patrum in filios eorum post eos (Jer. XXXII, 18). Et ibi: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Ego Dominus Deus universae carnis; nunquid aliquid a me occultatur (Ibid., 27)? Et in Daniele: Deus aeternus qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia antequam nascantur, tu scis quia falsum testimonium hi dicunt adversum me (Dan. XIII, 42). Et Apostolus ad Romanos: In die qua judicabit Deus occulta hominum secundum 399 Evangelium meum per Jesum Christum (Rom. II, 16). Qui corda et actus hominum perscrutatur, et in lucem adducet, praesentiam futurorum ignorare non potest.
CAPUT XLI. Ubi dicunt Filium Patri subjectum. Si forte objecerint quod Filius subjectus est Patri, quia scriptum est: Tunc et ipse subjectus erit ei qui illi omnia subjecit (I Cor. XV, 28).
Responsio. Ut autem agnoscatis Dei Filium universa sibi propria potestate subdidisse, Petrum audite apostolum de hoc ipso latius praedicantem. Aliquando, inquit, in diebus Noe, quibus adhuc exspectabat Dei patientia, cum fabricaretur arca, in quam introierunt pauci, id est octo animae tantum salvae factae sunt per aquam. Quod et vos nunc simili forma baptismi salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, profectus (0380A)in coelis subjecit sibi angelos et potestates, et virtutes (I Petr. III, 20-22). Et Paulus apostolus: Cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem, et dominationem, oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 24). Et ad Philippenses: Nostra enim conversatio in coelis est: unde Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformans corpori claritatis suae, secundum suam voluntatem, ut possit sibi subjicere omnia (Philipp. III, 20). De hoc ipso et David in psalmo sexagesimo septimo (Vers. 19) agnosce dicentem: Ascendit in coelum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Et in Epistola Judae apostoli: Angelos quoque, inquit, (0380B)qui dereliquerunt suum principatum, catenis igneis ligans, et tenebrosis carceribus retrudens, reservavit futuro judicio puniendos (Judae, I, 6). Ex his igitur agnosce Dominum, quoniam subjectio Filii non est deitatis, sed carnis, cui dum in fine saeculi subjecta fuerint universa humani generis vitia, et absorpta 400 fuerit mors in victoria, tunc et ipse hominis Filius subjiciendus dicitur Patri, non in deitatis natura, sed in hominis assumpti substantia.
CAPUT XLII. Ubi dicunt, diem judicii Filium scire non potuisse. Si autem opposuerint quod Filius in Evangelio dixerit: De die autem et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36).
(0380C)Responsio. Filius itaque non potest diem judicii ignorare, de qua discipulos suos ante visus est paterna admonitione instruere: Cum videritis, inquit, praelia et opiniones praeliorum, videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum finis (Matth. XXIV, 6). Item ibi: Sicut enim exit fulgur ab oriente, et paret usque ad occidentem, ita adventus Filii hominis (Ibid., 27). Et Zacharias: Ecce veniet Dominus meus, omnesque sancti cum eo, et in die illa non erit lux, sed frigus et gelu: et dies haec, quae nota est Domino (Zach. XIV, 5). Et in Salomone: Quid sapientia locupletius, quae omnia operatur? Et si sensus operatur, quis horum videtur esse artifex? sed si justitiam quis diligit, labores ejus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, (0380D)justitiam et virtutem dat credentibus sibi, quibus nihil utilius est in vita hominibus. Sed si multitudinem scientiae quis desiderat, notam faciet: scit praeterita, et futuri praesaga est: scit versutias sermonum, et solutiones argumentorum, signa et prodigia scit antequam fiant, et finem temporum et saeculorum non ignorat (Sap. VIII, 5-8). Et Lucas evangelista: Interrogaverunt eum Pharisaei, et dixerunt ei: Quando veniet regnum Dei? Respondit eis et dixit: Non veniet regnum Dei cum observatione, neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic: ecce enim regnum Dei intra vos est. Et ait ad discipulos suos: Venient dies, quando desideretis unum diem videre Filii hominis, et non videbitis: et dicent vobis, Ecce hic, (0381A)aut ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: nam sicut fulgur coruscans de coelo, in ea 401 quae sub coelo sunt fulget, ita erit adventus Filii hominis in die sua (Luc. XVII, 20-24). Si dies haec ipsius est, quomodo vos eum dicitis scire non potuisse, vel posse quod suum est?
CAPUT XLIII. Ubi dicunt Filium Verbum breviatum nuncupatum, vel factum. Si autem dixerint, quia Filius in eo minor est quia de eo propheta dixit: Verbum breviatum faciet Dominus in universo orbe (Rom. IX, 28).
Responsio. Verbum breviatum quod Dominus faciet super terram, non imminutionem deitatis in Filio Dei significat, sed dispensationem susceptae carnis (0381B)annuntiat, in qua dispensatione non solum Patri hominis filium, sed etiam angelis legimus minoratum, Paulo apostolo protestante: Eum autem qui modice et minus quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum (Heb. II, 9). Et infra: Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te (Ibid., 11). Et in psalmo octavo (Vers. 6): Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum. Et ut Verbum Dei Patris breviatum non esse in Filio doceamus, ex Isaiae prophetae volumine sententiam approbamus: Nunquid abbreviatus factus est sermo meus, aut parvus, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum, (0381C)dicit Dominus omnipotens (Isai. L, 2)? Et iterum: Haec dicit Dominus Deus omnipotens: Nunquid abbreviata est manus mea, ut salvare non possit (Isai. LIX, 1)? Aut non potest vivificare cor humilium et spiritum contritorum. Et ut brachium Patris quae manus est, Filium esse doceret, intulit dicens: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare ejus (Isai. LII, 10). Nam et in novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit coaptari, in quo tempore Dominus 402 pro redemptione nostra carnem suscipiendo advenit, ut et illum qui habebat mortis imperium sua morte destrueret, et eos quos in tenebris et umbra mortis captivos subegerat, virtute suae potentiae in ipso parvo et exiguo temporis spatio (0381D)liberaret. De hoc etiam exiguo tempore discipulos instruebat, dum eos in lucem, cum adhuc tempus haberent, incedere proponebat. Pueri, inquit, novissima hora est; cum lucem habetis, ambulate in luce, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35) Et in Canonicis: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Et unde scimus quia novissima hora est? quia multi pseudoprophetae exierunt in hunc mundum. Et Paulus apostolus: Tempus enim breve est (I Cor. VII, 29). Et iterum: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid., 31). Et iterum: Omnia haec ad correctionem nostram facta sunt, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Nam et Dominus in ipsa Oratione dominica breviavit omnem sermonem, dum nos a multiloquio prohibens, omnia docuerit quae pertineant ad salutem: (0382A)Cum oratis, inquit, nolite multum loqui (Matth. VI, 7). Et infra: Vos autem cum oratis, dicite: Pater noster, qui es in coelis (Ibid., 9), etc. Non enim propheta Filium Dei in hoc capitulo minoratus designavit in verbo, quoniam ita in prophetis retro tempore loquebatur: qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo tempore loquitur: Ego sum, inquit, qui loquebar in servos meos prophetas: ecce adsum (Jerem. VII, 25). Et alius propheta: Sicuti est ab initio, ita usque in saeculum, neque adjectum est ei, neque minuetur illi, quoniam ipse est Dominus creaturae suae. Ecce quale verbum breviatum fecit Dominus in orbe terrarum, non qui, ut vos putatis, inferiorem Patri intimaret hominibus Filium, sed qui novissimum ejus annuntiaret adventum.
CAPUT XLIV. Ubi dicunt Filium non de Patris substantia natum. Si autem dixerint: Filium non de paterna substantia natum, sed de alia substantia generatum.
403 Responsio. Nos quoque qui unius substantiae Patrem et Filium confitemur, de substantia Dei Patris Filium esse divina auctoritate docuimus, Jeremia propheta dicente: Super mentes accipite planctum, et super semitas deserti lamentationem, quia defecerunt, eo quod non sint homines, quia audire noluerunt vocem substantiae meae, a volucribus coeli usque ad jumenta mente exciderunt (Jerem. IX, 10). Item ibi: Quis stetit in substantia Domini, et videbit verbum Dei? quis aurem praebuit et audivit (Jerem. XXIII, 18)? Et ibi: Si stetissent in substantia mea, et si (0382C)audissent verba mea, et si docuissent populum meum, averterem eos a studiis eorum pessimis (Jerem. XXIII, 22). Et Apostolus: Cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3). Item ipse: Participes enim Dei facti sumus, initium substantiae ejus firmum retineamus (Hebr. III, 14). Et in Salomone: Substantia mea dulcedo mea est (Sap. XVI, 21). Ex hoc tandem agnosce quoniam qui Dei Patris substantia nuncupatur, ab eadem alienus esse non creditur.
CAPUT XLV. Ubi dicunt minorem esse Filium, quia per eum Patri gratiae referuntur. Si tibi dixerint: Ideo minor est Filius, quia per ipsum Deo Patri gratiae referuntur.
(0382D)Responsio. Ex hoc quippe apostolico, unde hoc videmini ponere testimonium, ex ipso et nos absque filii nomine eumdem ipsum saepenumero Deo Patri gratias retulisse probamus, ipso Romanae Ecclesiae scribente: Gratias autem Deo, inquit, quia fuistis servi peccati (Rom. VI, 17). Et infra: Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Et ad Corinthios: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Item ibi: Deo autem (II Cor. II, 14). Et ad Ephesios: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Ephes. III, 14). Et ad Colossenses: 404 Confortati secundum potentiam gloriae ejus in omnem patientiam et longanimitatem: cum (0383A)gaudio gratias agentes Deo et Patri (Col. I, 11). Et ad Timotheum: Gratias ago Deo meo, cui servio a primogenitoribus meis in fide (II Tim. I, 3). Agnosce, quoniam sicut in Patre et in Filio una est credulitas et confessio, qua Christiani vocamur et sumus; ita in eis gratiarum actio una est, dum petimus ut aliquid mereamur, vel cum pro collatis gratiarum actionem rependimus.
CAPUT XLVI. Ubi dicit Filius: Pater mihi constituit regnum. Si autem dixerint quod ipse Filius discipulis dixerit. Ego vobis constituo, sicut mihi Pater constituit regnum (Luc. XXII, 29).
Responsio. Sicut Pater Filio suo regnum constituisse dicitur, ita Filius Patri regnum tradidisse docetur, (0383B)Apostolo confirmante: Unusquisque autem in suo ordine, ait: initium Christus, deinde qui sunt Christi, qui in adventum ejus resurgent. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem (I Cor. XV, 23). Et in Apocalypsi: Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et gente, et fecisti nos Deo regnum (Apoc. V, 9). Quod vero unum atque commune habeant Pater et Filius, ad Ephesios scribens probat Apostolus, dicens: Hoc enim scitote, intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Cum igitur videatis unum esse regnum Patris et Filii, cur vos impio dogmate talia de illo asseverare (0383C)conamini?
CAPUT XLVII. Ubi dicunt Filium, non Patrem, apparuisse prophetis. 405 Si tibi dixerint: In hoc Filius a Patre agnoscitur minoris esse virtutis, quia solus legitur apparuisse prophetis.
Responsio. Quemadmodum Filius apostolis ac prophetis apparuisse divina auctoritate probatur, ita et Patrem apparuisse iisdem litteris edocetur, Ezechiele propheta dicente: Et facta est super me manus Domini, et ait ad me: Surge, egredere in campum, et ibi loquar ad te. Et surrexit, et exiit: et ecce illic majestas Domini stabat, sicut majestas ejus quem vidi ad fluvium Chobar (Ezech. III, 22). Et in Daniele: Videbam, et ecce quasi sedes positae sunt, et vetustus (0383D)dierum sedebat, et vestimenta ejus candida sicut nix, et capilli capitis ejus ut lana munda (Dan. VII, 9). Et ut Patrem fuisse doceret quem viderat, prosecutus est dicens: Videbam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad vetustum dierum pervenit (Ibid., 13). Et in Actibus apostolorum, de primo martyre Stephano ita refertur: Ipse autem cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55). Et Dominus in Evangelio Isaiae prophetae, quod Dei Patris gloriam propriis obtutibus conspexisset, praebuit testimonium, dicens: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41). Et in Genesi ad (0384A)Jacob idem Dominus dixit: Ego sum Deus qui visus sum tibi in loco Dei, ubi unxisti mihi lapidem et vovisti mihi votum (Gen. XXXI, 15). Et in libro Judicum: Cum adhuc esset Gedeon in Copher patris filii Hesdri, locutus est nocte illa Dominus, dicens: Vade, et everte aram Baal, quam aedificavit pater tuus, et locum qui est super illam excide: et aedificabis altare Deo tuo qui visus est tibi in vertice montis Macoth in ordinatione (Judic. VI, 24). Item in Genesi ad Jacob: Dixit autem Deus ad Jacob: Ascende in Bethel, et habita ibi, et fac ibi altare Deo qui visus est tibi in via, cum fugeres a 406 facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Unum tibi quod volueris elige e duobus: aut Patrem dicito apparuisse pergenti, et Filium revertenti; aut Filium fugienti, et Patrem nihilominus (0384B)remeanti: quocunque enim teipsum verteris, evadendi copiam non habebis.
CAPUT XLVIII. Ubi de syllaba et causantur; quia dictum est discipulis: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si autem dixerint quod syllaba et, pro eo quod Filius discipulis dixerit: Baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, inter utrosque dividit (Matth. XXVIII, 19).
Responsio. Si enim haec syllaba, quae magis pro conjunctione tam verborum quam etiam nominum ponitur, a Patre Filium, et Spiritum sanctum, ut dicitis, separat, necesse est ut nomen Dei Patris, quem Genesis tertia repetitione sub trium patriarcharum vocabulo, id est Abraham, et Isaac, et Jacob (0384C)positum legimus, in semetipso videatur esse divisum; aut in unius Dei vocabulo, quod dici nefas est, sit divisus. Absit, quoniam non dividitur quod unum in deitatis substantia comprobatur, ipso Domino dicente: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Ipse iterum ad Moysen: Si te, inquit, interrogaverint dicentes: Quod nomen est illi? dices ad eos: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos; hoc mihi nomen est in sempiternum (Ibid., 15). Vides quoniam per syllabam et non dividitur quod unum esse cognoscitur: et ideo Filius et Spiritus sanctus pro hac syllaba a Patre non sunt divisi, qui sibimet natura, deitate, potentia docentur esse conjuncti.
CAPUT XLIX. Ubi dicunt: Pater prius et postea Filius nominatur. 407 Si tibi dixerint: Ob hoc Filius Patri non coaequatur, quia in Scripturis divinis prius Pater, et postea Filius nominatur.
Responsio. Paulus apostolus, gentium magister et doctor, non quia Patrem prius nominavit, Filio derogavit, vel Patri inferiorem ostendit; cum prius Filium et Spiritum sanctum a Patre denuo nominasset, Patri utique nec injuriam fecit, neque Filio et Spiritui sancto inferiorem fuisse perdocuit, ipso Romanae Ecclesiae comprobante: Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum (Rom. XV, 17). Et ad Thessalonicenses: Itaque, fratres, state et tenete traditiones quas didicistis, sive per verbum, sive per (0385A)Epistolam nostram: Ipse autem Dominus Jesus Christus, et Deus, et Pater noster qui dilexit nos (II Thess. II, 11). Et in Apocalypsi: Et vidi, et ecce Agnus stabat super montem Sion, et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus et nomen Patris ejus (Apoc. XIV, 1). Et in Epistola Joannis: Qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (I Joan. II, 23). Item ibi: Quod si in verbo manseritis, et vos in Filio et Patre manebitis (Ibid., 24). Item Apostolus: Hoc autem scitote, intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Ecce Filium priori loco a Patre ostendimus nominatum. Audi etiam Spiritum (0385B)sanctum a Patre et Filio priori loco taxatum. Idem ad Ephesios: Unum corpus, et unus Spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 4). Nunquid quia dixerunt apostoli: Nos testes sumus, et Spiritus sanctus quem dedit Deus credentibus sibi (Act. V, 32), idcirco apostoli Spiritui sancto priores dicendi sunt? Aut quia Dominus in Evangelio a Spiritu sancto aquam primitus nominavit, cum Nicodemo principi Judaeorum intimaret 408 sacramenti baptismatis mysterium, ob hoc aquam Spiritui sancto praetulisse cognoscitur? Si quis, inquit, non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Et utique nullus est in rebus humanis, (0385C)qui aquam sancto Spiritui possit praeponere, vel coaequalem Spiritui judicare, cum non ab aqua Spiritum sanctum, sed aquam a Spiritu sancto purificari certissime noverimus.
CAPUT L. Ubi dicunt: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Si dixerint quod Dominus in Evangelio dixerit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6).
Responsio. In gratia fidei una est Patri et Filio vocatio, quoniam sicut per Filium ad Patrem adducimur, ita per Patrem in Filii agnitionem attrahimur, ipso Domino in Evangelio protestante: Nolite murmurare invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, traxerit eum ad me (Joan. VI, 44). Et Paulus ad Thessalonicenses: Nos autem, (0385D)inquit, debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres electi a Deo, quia vocavit nos ab initio saeculi in salutem, in sanctificationem spiritus et fidei veritatis in quo vocavit nos per Evangelium nostrum in adoptionem gloriae Domini nostri Jesu Christi (II Thess. II, 12). Item ibi: Oramus semper pro vobis, ut vos dirigat vocatione sua Deus, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, et clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo (II Thess. I, 11). Et iterum: Ut ambuletis digne Deo, qui vos vocavit in regnum suum et gloriam (I Thess. II, 12). Et ad Timotheum: Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et (0386A)ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 3). Item ibi: Fidelis autem Deus, qui nos vocavit in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei (Rom. V, 2). Item ibi: Confortati secundum potestatem gloriae ejus, in omni patientia et longanimitate, in gaudio gratias agentes 409 Deo et Patri, qui vocavit nos in societatem sortis sanctorum (Col. I, 11). Si per Patrem in gratia Filii sui et in adoptione filiorum vocamur, ut vere filii esse possimus, et ad Patrem per Filium pervenimus, quae in eis distantia poterit approbari? dum quos vocat Pater, Filius suscipiet, et quos vocat Filius, pari etiam modo Patrem suscipere posse nullus nisi incredulus abnuit vel refellit.
CAPUT LI. Ubi dicunt, quia soli Patri sacrificium immolatur. Si vero dixerint, in hoc Pater Filio major esse docetur, quia illi soli sacrificium immolatur.
Responsio. Ut vanae propositioni vestrae absque ulla subtilitate aut compositione verborum a nobis competens et congruum reddatur responsum: Sicut Patri, ita etiam Filio non solum Christianis temporibus, verum etiam a prisci temporis sacerdotibus multis variisque modis probamus sacrificium fuisse oblatum, Daniele propheta dicente: Non est locus, inquiunt tres pueri, ad sacrificandum nomini tuo, et invenire misericordiam, sed in anima et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocaustomate arietum et taurorum, et multitudine agnorum pinguium, ita fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, (0386C)ut placeat tibi (Dan. III, 38). Et ut Filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri sacrificium se fassi sunt obtulisse; ex ipsius regis ac tyranni, qui eos in fornacem ignis mitti praeceperat, confessione addisce, qui se cum tribus quartum in ipso aestuantis camini incendio sociatum prodidit conspexisse: Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos. Et dixerunt ei: Vere rex. Et dixit: Ecce ego video quatuor viros solutos et deambulantes in medio ignis, et corruptio nulla est in eis, et aspectus quarti similis est Filio Dei (Ibid., 91, 92). Item Dei Filius per prophetam loquitur dicens: Ab ortu solis usque ad occasum sacrificium offertur nomini meo, et oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 11). Et David in psalmis (0386D)410 ait: In templo tuo, Jerusalem, tibi offerunt reges munera (Psal. LXVII, 30). Et ut haec de Filio Dei se dixisse doceret, in alio psalmo loquitur, dicens: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 10). Et ut haec omnia superius designata, a Patre Filio Dei doceamus fuisse oblata, in nativitate ejusdem Filii Dei quae secundum carnem facta est, probamus fuisse completa, Evangelio comprobante: Quod cum natus esset Jesus in Bethleem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 1)? Et infra: Et intrantes in domum, invenerunt puerum et Mariam matrem ejus, (0387A)et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera (Matth., II, 11). Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admovetur, non solum Deo Patri, sed etiam Filio communi devotione offertur, quoniam nec Patri sine Filio offerri, neque a Filio sine Patre sanciri.
CAPUT LII. Ubi dicunt Filium nullam cum Patre communem operam habuisse. Si dixerint Filium nullam cum Patre communionis operam habuisse.
Responsio. Quod autem communem operam habeant Pater et Filius, hoc modo docemur: Deum primi hominis plasma ad imaginem Dei communi operationis virtute fecisse refertur, Scriptura dicente: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem (0387B)nostram (Gen. I, 26). Item ibi: Faciamus ei adjutorium simile (Gen. II, 18). Item ibi: Descendamus et confundamus linguas eorum (Gen. I, 11). Et, Pluit Dominus de coelo ignem et sulphur super Sodomam (Gen. XIX, 24). Et in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Item ibi: Pater in me manens facit opera haec. Et, Quaecunque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19), etc. 411 Quae ego facio non sunt mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. VIII, 28). Et, Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quae omnia non discretam Patris et Filii potentiam praestant, sed unam deitatis operationem annuntiant: et is qui paternum opus exsequitur, paternis operibus alienus esse non creditur.
CAPUT LIII. Ubi dicunt solum Patrem Altissimum nuncupatum. Si enim illud propheticum de solo Patre opposuerint testimonium quo dictum est: Sciant gentes quoniam nomen tibi Dominus, tu solus Altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19).
Responsio. Si autem ex Evangelio Filium Dei cognosceres Altissimum nuncupatum, nunquam Filio derogans, hoc de solo Patre dictum poneres testimonium, cum scriptum sit: Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76). Sed ut Filius cum Patre indiscrete in altissimis habitasse credatur, Salomonis testimonio comprobatur: Ego sapientia, inquit, habitavi in altissimis, et thronus meus in (0387D)columna nubis (Eccli. XXIV, 7). Et in psalmo nonagesimo primo (Vers. 9): Tu autem Altissimus in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt. Nam cum diabolus vellet thronum suum contra creatoris sui thronum in altissimis collocare, elatus superbia, haec visus est nefando ore promere: Ponam sedem meam ad aquilonem, inquit, ascendam super sidera coeli, sedebo super montes excelsos, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Item ibi in Salomone: Ne dixeris, peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim patiens est redditor (Eccli. V, 4). Si auditum cordis tui Scripturis non vis accommodare divinis, quae Filium Altissimum docent nuncupatum, (0388A)vel diabolo crede, qui contra opificis sui thronum sedem sibi voluerit collocare.
CAPUT LIV. Ubi dicunt Filium seipsum initium appellasse. 412 Si vero dixerint Filium ex Patre initium habuisse, pro eo quod Judaeis interrogantibus, Tu quis es? responderit, Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25).
Responsio. Paulus apostolus Filium Dei nec initium dierum, nec finem vitae habere posse scribens, in Epistola quae Hebraeorum nomine titulatur, hoc modo edisserit, dicens: Hic Melchisedech sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei; cui decimas omnium divisit Abraham: primum quidem interpretatur rex justitiae, (0388B)deinde rex Salem sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, nec finem vitae habens: assimilatus est autem Filio Dei (Hebr. VII, 1). Et in Isaia: In humilitate judicium ejus sublatum est, quia tolletur de terra vita ejus, nativitatem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8). Et in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). In isto igitur verbo quod dicitur erat, ostendit Filium semper in Patre manentem, cujus nullus mortalium nec initium investigare potest, nec finem.
CAPUT LV. Ubi dicitur: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Si tibi dixerint, Ideo minor est Filius, quia ipse pendens in cruce dixerit: Deus, Deus meus, quare (0388C)me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)?
Responsio. Ut agnoscatis Filium a Patre, ut vos inaniter suspicamini, non fuisse penitus derelictum, hoc de ipso in Evangelio posuit testimonium. Pater meus, inquit, mecum est; non derelinquet me solum, quoniam quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 29). 413 Et iterum: Non sum solus, sed et ego, et qui me misit Pater (Ibid., 16). Et iterum: Non credis, quia ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 10)? Et Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Et in Actibus apostolorum: Hic perambulavit benefaciens et salvans omnes qui deprimebantur a diabolo, quoniam Deus erat in illo (Act. X, 38). Et Habacuc: Egressus es, Domine Deus, in salutem populi tui, cum Christo tuo (Habac. (0388D)III, 13). Et propheta: Qui genuit me, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). Ex hoc, infelices, agnoscite quoniam qui in carne nostra mortali adhuc comma ens nunquam a Patre discessit, Patre utique minor dici non poterit.
CAPUT LVI. Ubi dicunt testari Apostolum Christum se secundum carnem nescisse. Si tibi objecerint quod Apostolus de Christo dicit: Si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16).
Responsio. Non respicitis, miseri, quod Manichaeorum talia proponentes, sequamini prorsus errorem, dum sicut ipsi, ita etiam vos in illo assumptae carnis (0389A)evacuare nitimini sacramentum, ut post resurrectionem a mortuis nullum in eo credatis remansisse humanitatis indicium: non considerantes eum post eam venerabilem passionem hac voce discipulos arguentem: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corde vestro? Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Et iterum: Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli, propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus: gavisi sunt ergo discipuli viso Domino (Joan. XX, 19). Et iterum: Post dies octo erant discipuli intus, et Thomas cum eis; venit Jesus januis clausis (0389B)et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum 414 huc, et vide manus meas, et mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Ibid., 26). Et iterum: Mane autem facto, stetit Jesus in littore, non tamen agnoverunt discipuli quia Jesus erat: dixit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducaret coram eis, sumens reliquias dedit eis (Joan. XXI, 4). Et in Apocalypsi: Et videbunt eum omnes gentes, qui eum crucifixerunt, et plangent se super eum (Apoc. I, 7). Et in Actibus apostolorum: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem (0389C)in coelum (Act. I, 11). Item ibi: Dedit eum manifestum fieri nobis testibus, qui praedestinati sumus a Deo, qui simul manducavimus, et conversati sumus per dies quadraginta cum eo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X, 40). Respicitis quoniam qui per quadraginta dies intrans et exiens cum discipulis conversatus est, comedit, et reliquias sumens, iisdem benedicendo porrexit, cicatricesque ac vulnera in vero corpore monstrans, discipulum suum ab incredulitatis vitio liberavit: in carne eum veraciter resurrexisse, non nisi Manichaeorum et vestra secta non recipit.
CAPUT LVII. Ubi dicunt Filium in jussu et voce archangeli, et in tuba Dei de coelo descensurum. (0389D)Si tibi objecerint illud quod Apostolus dixit: Nam ipse Dominus in jussu archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15).
Responsio. Aequumne vobis videtur ut cui ante passionem in carne adhuc posito, angeli servitium reddiderunt, de coelis in judicium veniens, angelorum imperio compellatur? Absit, quia propria veniet potestate, ut justis praemium, et injustis, cum diabolo quem secuti sunt, tribuat aeternum supplicium, ipso in Evangelio protestante: Cum venerit Filius hominis 415 in majestate sua, tunc mittet angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui operantur iniquitatem, et mittet eos in camino ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 41). Et (0390A)iterum: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, cum virtute magna et gloria, tunc mittet angelos suos in tuba magna, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli (Matth. XXIV, 30). Et iterum: Cum venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuet agnos ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram (Matth. XXV, 31). Et Apostolus: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Et Isaias: Ecce ipse Dominus in judicium veniet cum senioribus et principibus suis reddere vindictam in ira, in flammam (0390B)ignis (Isai. III, 14). Ex his tandem agnoscere debes, quoniam qui adversus gentes in judicium congregandas angelos dirigit, utique archangelorum jussione venire non possit.
CAPUT LVIII. Ubi dicunt solum Patrem a fidelibus adorari. Si autem dixerint: In hoc Patri Filius non coaequatur, quia solus Pater a fidelibus adoratur.
Responsio. Si grassante perfidia mentis oculos non amitteres, agnosceres sine dubio quoniam sicut in Patre Filius, ita Pater in Filio adoratur, Isaia propheta dicente: Sic dicit Dominus Deus Sabaoth: Laboravit Aegyptus, et mercatus est Aethiopas; Sabaim viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt, et te deprecabuntur (0390C)(Isai. XLV, 14). Et in Apocalypsi: Et viginti quatuor seniores procidentes ante sedem adoraverunt viventem in saecula saeculorum (Apoc. IV, 14). Item ibi: Et vidi alium angelum volantem in medio coelo, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret habitantibus super terram, dicens voce magna: Timete 416 Deum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus, adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum (Apoc. XIV, 6). Et in psalmo septuagesimo primo (Vers. 11). Et adorabunt eum omnes fines terrae, omnes gentes servient ei. Et in sexagesimo quinto (Vers. 4): Omnis terra adoret te, et psallat tibi. Et in Evangelio: Invenerunt puerum et Mariam matrem ejus, et procidentes adoraverunt eum (Matth. II, 11). Et Esdras: (0390D)Tu Dominus Deus solus qui fecisti coelum, et coelum coelorum, et omnes virtutes eorum, terram, et quae in ea, et mare, et quae in eo sunt, et vivificasti omnia, et virtutes coeli te adorant (II Esdr. IX, 6). Qui enim adoratur ut Pater, et divino cumulatur honore, quis eum dicit Patri coaequari non posse?
CAPUT LIX. Ubi dicunt Filium Patri gratias retulisse. Si autem tibi dixerint: Ideo minor est Filius, quia ipse Patri gratias egisse perhibetur, per quem discipuli gratias retulerunt.
Responsio. Quemadmodum Filius in assumpti hominis forma pro nobis gratias egit, ita Pater odorem Filii sui et suae notitiae in omni loco per apostolos (0391A)innotescere fecit, Paulo dicente: Gratias agimus Deo, qui nos triumphare facit in Christo, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia bonus odor Christi sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II, 14). Nam quod una eademque sit gratia Patris et Filii, per quam nos liberatos esse idem docet Apostolus, hoc modo insinuat, dicens: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu (Rom. III, 23). Et iterum: Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi multis abundavit (Rom. V, 15). Et iterum: Stipendium peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 23). (0391B)Et iterum: Miser ego homo, quis me 417 liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Nam et Patri, excepto nomine Filii, discipuli saepenumero gratias retulerunt. Si prosecutionem nostram a nobis superius pro hac re prolatam considerare, volueris, sine aliqua ambiguitate agnosces.
CAPUT LX. Ubi dicunt Filium in Sion monte a Patre regem constitutum. Si tibi opposuerint quod per prophetam Filius dixerit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6).
Responsio. Filius in hoc quod Verbum Patris est, et Deus manens in Deo est, naturaliter cum Patre (0391C)regni obtinet dominatum: In eo vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et regem illum legimus constitutum, et paulo minus ab angelis minoratum, Psalmista dicente: Quid est homo quod memor es ejus, aut Filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Psal. VIII, 5, 7). Si enim recto intelligentiae sensu evangelicus Scripturas scruteris, invenies Filium a Patre regem non constitutum esse, sed natum, Evangelista dicente: Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judae, in civitate David, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 1, 2)? Et cum ei Pilatus diceret: Tu es rex Judaeorum? Respondit illi: (0391D)In hoc natus sum. Et, Regnum meum si de hoc mundo esset, ministri mei certarent pro me, ne Judaeis traderer (Joan. XVIII, 36, 37). Nam, sicut vos conceditis, tunc Filius in morte regni adeptus est potestatem: ergo antequam rex fuisset a Patre Filius constitutus, nullam in sinu Patris communionis regni habuit dignitatem. Si ita est, quemadmodum propheta regem illum ante saecula fuisse significat, quem saltem in medio terrae 418 operaturum esse in carne praesaga vaticinatione pronuntiat: Deus autem rex noster, inquit, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12)? Hic enim a Deo Patre rex constitutus est, qui cum Deus esset, homo pro nobis ex Virgine nasci dignatus est: nam qui cum Patre ubique (0392A)constitit, quibus terrae partibus potuit in regem constitui qui coelo, terrae, abyssis naturaliter noscitur dominari?
CAPUT LXI. Ubi dicunt Filium inferiorem Patre esse ei potentia et natura. Si vero dixerint de Filio, qui sicut inferior est natura, ita inferior est et potentia.
Responsio. Inferior natura, a Patre Filius non est, quia Deus de Deo, ac perfectus de perfecto, et totus de toto Filius natus est, non inaequalis genitus a gignente processit, sed coaequalis prorsus de paterno utero natus exivit, ut et paternae aequalitatis plenitudinem possideret, et nihilominus ab omnipotente omnipotentiam obtineret, apostolo Paulo protestante: (0392B)Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Nam et omnipotentem eum esse ut Pater est, non humanae sapientiae verbis, sed divinis astruimus documentis, Zacharia propheta dicente: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me ad gentes quae vos praedaverunt, quoniam qui tangit vos sicut qui tangit pupillam oculi ejus: quoniam ecce ego injicio manum super eos qui praedaverunt vos, et erunt in praedam qui praedaverunt vos; et scient quia Dominus Deus omnipotens misit me (Zach. II, 8) Ecce ab omnipotente omnipotens mittitur. Quae intra mittentem et missum inaequalitas comprobatur? Sed si haec insipientiae tuae adhuc parva videntur, (0392C)omnipotentiam ejus qui missus est ex subsequentibus disce, quae nunc mihi videris ignorare, Apocalypsi dicente: Ego α sum et ω, dicit Dominus qui erat, et qui est, et 419 qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8). Et David in Psalmis: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20). Et iterum: Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo (Ibid., 9). Itaque nunc convenit, ut tanquam pravus doctor ostendas quae in omnipotentia Patris et Filii possit esse distantia.
CAPUT LXII. Ubi dicunt: Jubentis et facientis potestas una non potest esse. Si autem tibi solita vanitate dixerint Patrem et Filium unum esse non posse, quia jubentis et facientis (0392D)potestas una non potest esse.
Responsio. Nunquam plane nos aliquo divinae Scripturae loco legimus Patrem dixisse Filio: Fac quod tibi jubeo vel praecipio, ut jubentis auctoritatem ostenderet: vel Filium respondisse: Facio, ut obtemperantis vel facientis personam nihilominus approbaret. Sed quoniam saepius ista proponendo minus pudorem cognoscimus, quae nos jam superius de communi opera Patris et Filii non pauca dixisse meminimus, ea nunc iterum insulsis mentibus tuis cogimur inculcare, quae quasi sapienti credideramus semel dicta posse sufficere: Ausculta igitur, et agnosces quoniam opus Patris, est Filii, quia neque Patrem sine Filio, neque Filium sine Patre quidquam legimus (0393A)operatum; ipso in Evangelio protestante: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et, Pater in me manens facit opera (Joan. XIV, 10). Et, Si mihi non vultis credere, vel operibus credite, ut agnoscatis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. X, 38). Et, Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Et, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et, Descendamus, et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7). Cum ex hoc non nescias unum opus esse Patris et Filii, cur ipse Patrem Filio jubentem astruis, et Filium facientem vel obedientem ostendis?
CAPUT LXIII. Ubi dicunt Filium Patri non esse coaeternum. (0393B)420 Si tibi dixerint, Quia aeternus non dicitur Filius, sicut Pater aeternus dicitur.
Responsio. Ut autem aeternus, ut Pater est, Filius approbetur, in psalmo centesimo octavo decimo (Vers. 89) manifestius declaratur. In aeternum, Domine, ait, verbum tuum permanet in coelo. Et in Isaia: Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis sicut flos feni: aruit fenum et flos, verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6). Item ibi: Ego sum primus et ego in aeternum, manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum (Isai. XLVIII, 12). Filius itaque nec in aeternum Patri dissimilis invenitur, nec potentia inferior approbatur: quoniam qui deitate unumque sunt potentia, aeternitate distingui non possunt, sed neque Filius caret aeternitate naturae, qui (0393C)omnem in se deitatis plenitudinem docetur possidere.
CAPUT LXIV. Ubi dicunt Patrem Filium fecisse. Filium vero omnia. Si dixerint, Pater Filium fecit, Filius vero omnia.
Responsio. In deitatis natura, in qua Pater et Filius unum sunt, Filium nunquam legimus a Patre factum fuisse, sed genitum. Nam si in hoc quod Verbum Patris est, factum astruitis Filium, nequaquam ergo Deus Pater perfectionem substantiae suae in semetipso habebit, qui Verbum perfectum, et jugiter permanens ante Filii sui nativitatem in se habere non potuit. Sed nos qui Filium de Patre ineffabiliter et sine initio credimus natum, nec perfidiae vestrae, unitatem fidei vindicantes, cedimus resistendo, nec versutia superamur, ut veritatem 421 paternae nativitatis (0393D)denegemus in Filio, cujus nativitatem nec ipse Pater qui genuit, tacuit, nec ipse Filius qui de Patre natus est, sua praedicatione reticuit, ipso dicente: Sic enim Deus dilexit hunc mundum ut Filium suum unigenitum daret pro eo (Joan. III, 16). Et iterum: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit (Joan. I, 18). Et Judaeis ipse Dominus dicit: Indignamini mihi, quia dixi vobis, Filius Dei sum (Joan. VII, 23). Et iterum: Ego de Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28). Et David in persona Dei Patris in Psalmis canit, et dicit: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Item ipse: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Item ipse de Filio: Dominus (0394A)dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et in Evangelio, dum idem Filius in Jordane baptizaretur, vox Patris intonuit dicens: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui (Luc. III, 22). Et in monte tribus discipulis: Hic est Filius meus dilectissimus, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Audi Patrem de se genuisse propria voce testantem, audi Filium nativitatis suae originem, unde vel ex quo inenarrabili ortu sit, demonstrasse. Desine facturam dicere, coelorum ac mundi, et creaturarum omnium conditorem.
CAPUT LXV. Ubi dicunt: Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso. Si tibi opposuerint quod Filius dixerit: Sicut habet (0394B)Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26).
Responsio. Si Filius ante mundi exordium in Patre manens vitam non habuit, quomodo auctor vitae dicitur, et vita aeterna probatur? Postulastis, ait Petrus apostolus, virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis suspendentes in ligna (Act. III, 14). Et Joannes apostolus: Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et ipse Dominus ad Martham: Ego sum resurrectio et vita (Joan. XI, 25). Item ibi: Ego sum panis vitae, qui de coelo 422 descendi (Joan. VI, 51). Et ad Patrem: Sicut dilexisti me, et ego dilexi eos (Joan. XV, 9). Et vitam aeternam do eis (Joan. X, 28). Et iterum: Ego veni ut vitam habeant. Sicut enim in hujus nominis (0394C)nuncupatione vita a vita non potest dividi, ita Filius a Patre in divinitatis substantia non potest separari: nam et Pater non aliam vitam quam eam quam in se habet manentem Filio dedit; sed quam habet, ipsam dedit; et quanta in eo est, tantam dedit, et in hoc ipse, quod vitam dederit Filio, non amisit.
CAPUT LXVI. Ubi dicunt solum Patrem lucem habitare inaccessibilem. Si tibi opposuerint quod de Patre solum dictum sit, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16).
Responsio. Non solum Pater sine Filio lucem inaccessibilem habitat, quia ubi Pater est, ibi etiam Filium esse indubitabili fide credendum est. Nam si (0394D)solus Pater sine Filio, quod dici nefas est, lucem habitat inaccessibilem, necesse est ut sequestratam Pater habeat a Filio mansionem: quod si ita est, quonam modo ipse Filius ad dexteram Patris astans a beato martyre Stephano potuit conspici (Act. VII, 56), si Pater secundum vos aliis dicitur sedibus contineri? Absit hoc a sensu fidelium, Christo in unitate fidei adhaerentium? Quoniam sicut non est in Filio cum solus Pater dicitur lucem inaccessibilem habitare, ita non sufficit Patri, cum Sapientia, quae est Filius, gyrum coeli sola dicitur circuire (Eccli. XXIV, 8). Quod itaque cum sit invisibilis et ingenitus, in Filio visus Apostoli testimonio comprobatur, et in Filio, a se ineffabiliter genito, mansisse ac requievisse (0395A)monstraretur, ipso Filio in propheta dicente: Qui genuit me, requievit in tabernaculo meo (Eccli. 24, 12). Et in Evangelio: Pater in me manens facit opera haec (Joan. XIV, 10). Et; Deum nemo vidit unquam nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). In sinu Patris erat Filius ab initio, et ex corde Patris verbum bonum eructatum est; quomodo 423 non in corde paterno cum eodem consistens, lucem inaccessibilem habitasse credendus est? Nunquid Pater absque ulla luce in Filio potuit commanere, aut in tabernaculo Filii sine eadem potuit requiescere, cum idem Filius candor sit aeternae lucis, et speculum sine macula deitatis (Sap. VII, 26), quam Salomon super salutem suam dilexisse dixit: In cujus specie semper delectari gestivit. Super salutem (0395B)et speciem, inquit, dilexi eam, et pro luce proposui habere eam, quoniam inexstinguibile est lumen ejus (Ibid., 10)? Hanc igitur lucem David propheta desiderans, anxius proclamat, haec dicens: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam (Psal. XLII, 3). Et iterum: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In hujus igitur luminis claritate Filius seipsum in monte tribus discipulis praeostendit, et metu mortis perterriti, prostrati in faciem, finem sibi vitae adesse senserunt. Hanc, inquam, lucem in se demonstrans Filius proclamabat, dum ut in eadem incederent suos discipulos praemonebat: Dum lucem habetis, inquit, ambulate in luce (Joan. XII, 35). Et iterum: Ego sum lux hujus mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit (0395C)lumen vitae aeternae (Joan. VIII, 12). Et Evangelista: Erat lux vera, inquit, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Si haec lux, quae credentibus promittitur, in Filio esse probatur, et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis ab inaccessibili luce Patris Filius separatur? Si enim Filius Deus verus et vita aeterna, sine dubio in hac luce simul cum Patre habitare credendus est, quam nullus modo in hoc mortali corpore constitutus, potest aliquatenus contueri; sed dum apparuerit, tunc vere illam videbit sicuti est, qui ejus conspectibus dignus fuerit coaptari: et non sicut Moyses caeterique prophetae per aenigmata et figuram, sed ipsam veraciter in Filio secundum Apostolum contuebitur deitatis substantiam. Nam si (0395D)hunc eumdemque prophetae testimonium sequentem, sereno mentis intuitu investigare volueris, invenies Filium non nuncupasse ab hac luce Patris penitus separari, quoniam cum solum Filium dixerit in terra cum hominibus conversatum, Patrem ab illo non fecerit alienum.
CAPUT LXVII. Ubi dicunt Filium ut Patrem non esse perfectum. 424 Si dixerint quod propheta de Filio dicere potuit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 15).
Responsio. Si, quemadmodum dixit Apostolus, lege Christi legitime utereris, agnosceres utique Filium et principem divinis Litteris astrui, et perfectum, (0396A)Paulo apostolo attestante: In diebus carnis suae, inquit, orationes et preces ad Deum, qui poterat salvare eum a morte, cum clamore forti et lacrymis obtulit, exauditus est propter timorem, manifestus existens Filius, ex iis quae passus est didicit obedientiam, qui perfectus factus est omnibus obedientibus sibi, et auctor salutis aeternae et pronuntiatus a Deo princeps sacerdotum (Hebr. V, 7). Item ibi: Sermo autem jurationis, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum (Hebr. VII, 28). Item ibi: Habentes ergo principem sacerdotum qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei (Hebr. IV, 14). Item ibi: Curramus ad propositum nobis praemium agonis, respicientes ad principem et perfectorem Jesum (Hebr. XII, 2). Et iterum: Donec occurramus omnes (0396B)in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Recense, quaeso, quae superius de perfectione et principatu Filii sunt posita, et noli alterius in tuam perniciem meditari subdole vanitatem.
CAPUT LXVIII. Ubi dicunt: Sicut me misit vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Si autem dixerint in hoc minorem esse Patre Filium, quia ipse dixit: Sicut me misit vivus Pater, et ego vivo propter Patrem.
425 Responsio. Haec res non inaequalitatem Filii indicat, sed plenam in illo divinitatis substantiam demonstrat, eo quod Filius non a semetipso, neque (0396C)ex nihilo, sed a Patre subsistat, quod est summum et singulare unitatis indicium: Vivere enim Patris, quid est aliud nisi esse? et vivere Filium propter Patrem, quid aliud est quam in Patre subsistere? Ergo sicut me misit vivus Pater, ait, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 57): posset utique dicere, Et ego vivo per Patrem, si aliquam in se inferioris potentiae diversitatem vellet ostendere, quoniam qui per alterum vivit, per seipsum utique vivere minime possit; qui vero propter alium vivit, ipse magis viventis causa existit. Sicut enim per viventis Patris missionem mundo innotuit Filius, ita per viventem Filium, Patris nomen mundo et hominibus innotuit, dum non propter Patrem semetipsum vivere comprobavit, dicendo: Notum feci eis nomen tuum, et (0396D)notum faciam, et manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Qui enim in revelando se invicem pares sunt, potentia utique impares esse non possunt.
CAPUT LXIX. Ubi dicunt in Filio Patrem fuisse compositum. Si vobis dixerint: Si Deus in Deo est, id est intua Filium Pater, alter ergo in altero compositus erat.
Responsio. Nos quoque ideo credimus in Filio, quia Pater in ipso est, quia ipse ait: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Item Paulo apostolo ob hoc credimus praedicanti, quia ipse dixit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). (0397A)Ideo Isaiae prophetae Christianum accommodamus auditum, quia inseparabiliter unitis praedicare orsus est sacramentum, dum in Filio Patrem semper unum Deum fuisse asseruit, praeter quem alterum non esse praedixit. In te est Deus, ait, et nesciebamus: tu enim Deus saeculorum Salvator (Isai. LV, 14). Salomonis etiam prophetiae idcirco indubitanter credimus, quoniam in tabernaculo 426 unigeniti Filii Deum ingenitum requievisse eo annuntiante cognoscimus: Qui genuit me, inquit, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12). Deus igitur, qui simplicis naturae est, in altero compositus non est, quia secundum deitatis naturae substantiam, unus in Filio Deus est, in quibus etiam si duae personae et nomina designantur, una tamen in eis est divini nominis virtus; quoniam qui natura unum sunt, divinitate diversi (0397B)esse non possunt.
CAPUT LXX. Ubi dicunt, Patrem ex quo omnia, et Filium per quem omnia. Si autem dixerint: Si Pater et Filius unum sunt, quomodo Pater alter est ex quo sunt omnia, et alter Filius, per quem sunt omnia?
Responsio. Expelle tandem a sensibus tuis ea quae tibi a via veritatis erranti haeresis Ariana inculcat, et cognoscas quia sicut de Filio, ita etiam de Patre dictum Scriptura sancta commemorat, quoniam sicut per Filium omnia, ita per Patrem universa creduntur esse perfecta. Sed si hoc minorem Patri judicas Filium, quia dixit Apostolus: Unus Deus Pater, (0397C)ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6), diligenter universa quae ab Apostolo dicta sunt debes advertere: et invenies etiam Patrem ab hujus operis nuncupatione alienum non esse, eodem Apostolo affirmante: Fratres, Deus, inquit, per quem vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 4). Et iterum: Quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). De quo hoc dictum opinaris? quaeso responde: Si de Patre haec dicit Apostolus, respice, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Si vero de Filio, pari etiam modo debes advertere, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quocunque argumento unitatem Patris et Filii volueris impugnare, sermonum tuorum sententiis videberis (0397D)subjacere.
CAPUT LXXI. Ubi dicunt: Si Pater et Filius unus Deus, ergo prius Verbum, et postea Deus. 427 Si tibi dixerunt: Si Pater et Filius unum sunt, ergo prius Verbum, et postea Deus est dictus, quia scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Responsio. Si secundum differentiam communis naturae Pater et Filius unus Deus non dicitur, duo ergo a vobis dii natura dissimiles, et potentia inaequales, gentil um more coluntur contra illud quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Nos deinde non Verbum ante (0398A)Deum, non Deum ante Verbum, sed utrumque simul unum Deum in nostrae fidei professione fatemur: quia Patrem et Filium nulla ab invicem temporis intervalla distinguunt: et ubi neque tempus, neque aliquod momentum temporis invenitur, ita nec anterius posteriusve, quod dicere nefas est, invenitur. Nos quoque unicum Dei Filium non solum Verbum, sed et splendorem virtutemque Patris, et sapientiam, secundum divinarum Scripturarum eloquia nuncupamus. Et sacrilegium est dicere Patrem lucem sine splendore, aut fortem sine virtute, aut sapientiam aliquando sine sapientia sua fuisse, cujus perfecta divinitas nihil ad perfectionem suam accidentibus rebus assumpsit, quem in semetipso continere quae sua sunt, rationalis universitas credendo cognoscit. (0398B)Quod vero Evangelista Verbi appellatione uti primitus voluit, unitatem divinitatis evidentius declaravit: Filium ante Patrem nominans, non temporis aut honoris relationem assignans: quoniam ubi Verbum apud Deum, et Deus Verbum fuisse narratur, nec Deus Verbo, nec Verbum Deo praeponitur.
CAPUT LXXII. Ubi dicunt: Si Pater et Filius unus Deus, prius ergo Deus, et postea Pater est dictus. 428 Si tibi dixerint: Si Pater et Filius unus est Deus, ergo antea Deus erat et postea gignendo Pater est dictus.
Responsio. Si ergo secundum vos primo Deus singulariter subsistendo, et postea Pater est dictus Filium (0398C)generando, ergo ipsum Patris nomen nequaquam erit aeternum, quod ad suae appellationis vocabulum ex tempore sumpsit initium. Si secundum te ita est mutabilis et proficiet, erit mutabilis deinde, quia ex Dei nomine in Patris nuncupationem transivit. Proficiens ergo, quia cum se in Dei nomine positum minus perfectum videret, ad cumulum suae perfectionis conficientium modo Patris sibi nomen adjecit. Quis autem te non videat, quod idcirco hoc loco illo Apostoli usus es testimonio, ut quia dixit: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit (II Cor. II, 31), exinde te voluisse ostendere dignitatem Dei, antecedere Patris affectum? Et licet jam plurima de eo, quod nunc repetere voluisti, superius dicta meminimus, superfluum videtur ea iterum repetere, (0398D)quae semel dicta ad instructionem legentium possint proficere. Sed ne nos imperitiae arguas proposita declinasse, scire te convenit eumdem apostolum Ephesiis conscribentem, Filium et Patrem primitus nominasse, et postea deitatis ejus vocabulum indidisse: Gratias, inquit, agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Patri et Deo subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 20). Cum ergo videas Apostolum aliquando Dei, aliquando Patris appellatione primitus uti, apertissime docet divini paternique nominis vocabulum sempiternum fuisse, et Filium sempiterno Patri consempiternum esse, et cum eodem jugiter permanere.
CAPUT LXXIII. Ubi dicunt: Filius et Pater, unus non dicitur Deus, qui ante tempora ex Patre, ex Virgine postea natus est. (0399A) 429 Si tibi dixerint: Quomodo qui ante tempora ex Patre natus, et ex Virgine postea editus, cum sempiterno et ingenito Patre unus erit Deus?
Responsio. Alia est verbi natura, qui impassibilis manens, nullo tristitiae concutitur metu: et alia nostri generis anima, qua de nobis, id est de matre, ut perfectum ostenderet hominem, suscipere hominem dignatus est Filius. De qua etiam dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et ideo gemina, id est divina atque humana nativitas, (0400A)diversum a Patre Filium non probavit, quoniam in illo ex paternae naturae substantia quantus est mansit, et in hac qua de Virgine postea est editus non mutavit, ipso in Evangelio protestante: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Sint in nobis unum, sicut sumus tu in me, et ego in te (Joan. XVII, 21). Nam illud quod ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), divinitati ejus omnimodo congruit, quoniam nullus absque ejus divinitate reperitur locus ubi ab illo debeat poni, vel unde possit iterum sumi. Ingenitum sicut Pater est Filium non fatemur, quoniam si sicut Pater ingenitus est, ingenitus dicatur et Filius, tunc magis unum esse non possint: quia unusquisque in propria natura consistens, communionem substantiae cum altero non haberet.
LIBER SECUNDUS. QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT UNUS DEUS CUM PATRE. CAPUT PRIMUM. Ubi dicunt, Patrem, et Filium et Spiritum sanctum non esse unum Deum quia propriis nominibus distinguuntur. (0399) 430 Si tibi dixerint: Quia Pater et Filius et Spiritus sanctus ob hoc unum non sunt, quia propriis nominibus distinguuntur.
Responsio. Si ob hoc quod Pater Deus, et Filius Jesus Christus, et Spiritus sanctus Paracletus nuncupatur, unum esse non possunt: non ergo relinquetur Filio, vel Spiritui sancto, ut deitatis vocabulo nuncupentur. Si ita est, ubi est illud, quod de Filio dixit Apostolus? Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Aut cur Jeremias tale (0399C)illi praebuit testimonium, ut eum diceret Deum in terra cum hominibus conversatum? Hic Deus noster inquit, et non applicabitur alter ad eum (Baruch. III, 36). Et post paululum dixit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Ibid., 38). Et iterum Apostolus ait: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 13). Si ergo Pater Deus dicitur, et Filius eodem est vocabulo nuncupatus, quomodo non unum nomen est Patris et Filii, qui ab invicem in ipsa deitatis nuncupatione non sunt divisi? Spiritus enim sanctus ab hoc deitatis vocabulo alienus non esse monstratur, cum ab apostolo Deus et Dominus 431 idem Spiritus sanctus appellatur: Spiritus Deus est, inquit (Joan. IV, 24). Filius in (0399D)Evangelio dixit: Quod natum est de carne, caro est, quia de carne natum est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est, quia Deus Spiritus est (Joan. III, 6). Superflue igitur voluisti communia nomina unicuique personae speciali quadam distributione partiri, cum inseparabili appellationis genere sacrae Trinitatis congrue supernarum quoque virtutum praeconia contestantur.
CAPUT II. Ubi dicitur: Cum abiero, mittam vobis Paracletum. (0400B) Si tibi de Spiritus sancti persona dixerint, quod ipse Dominus Dei Filius dixerit: Cum abiero, mittam vobis Paracletum Spiritum veritatis, et ipse vos docebit omnem veritatem (Joan. XV, 26; Joan. XVI, 13).
Responsio. Ipse te divinus ordo dictorum debuit edocere quod perfidiae errore caecatus, non permitteris serena mentis intentione prospicere: quod enim tam pium, tamque conveniens generi humano subsidium divinitas potuit procurare, quam ut is qui seipsum veritatem esse praedixit, Spiritum etiam sanctum veritatem esse sua praedicatione signaverit? In (0400C)quo si secundum vos veritas non fuisset, vel inferiorem a Filio substantiam possideret, veniens utique omnem veritatem discipulos non doceret. Sed quia una est deitas et potentia in utrisque, idcirco quae Filius docet, ea ipse et Spiritus noscitur edocere, et in hoc Spiritus sanctus inferior Filio non potest appellari, vel dici: quoniam sicut ipse Spiritum discipulis misit, ita se a Spiritu sancto missum prophetica annuntiatione praedocuit, ipso Isaia loquente: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Isai. LXI, 1), etc. Et Evangelista ita de eo annuntiat: Ipse autem Jesus ait: Regressus est in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. IV, 14). Qui in Spiritu regrediens, virtutum (0400D)opera exercebat, inferiorem a se Spiritum sanctum fuisse annuntiare non potest.
CAPUT III. Ubi dicitur: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. 432 Si tibi propheticum objecerint testimonium, quo dictum est: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum (Amos. IV, 13).
(0401A)Responsio. Propheta haec dicens, non Spiritum sanctum creaturam ostendit esse, sed ventum, qui in commotione aeris saepius exoritur, quem etiam fulgura et tonitrua praecedere comprobantur, Jeremia dicente: Spiritus in omni regione spirat in nubibus, cui cum imperatum fuerit perambulare per totum orbem, perficit quod imperatum est, fulgura etiam desuper missa, ut comburant montes et silvas, faciunt quod praeceptum est (Baruch. VI, 60). Haec autem neque in specie, neque in virtute illi uni similant, unde neque existimandum est, neque dicendum est illos deos, cum non possint neque judicium judicare, neque hominibus benefacere, quia non sunt dii. Et in Ezechiele: Haec dicit Dominus: Inducam spiritum extollentem cum iracundia mea, in (0401B)consummatione peribitis vos, et quem unxistis: revelabuntur fundamenta ejus, et corruent (Ezech. XIII, 13). Et Jonas propheta: Et Dominus suscitavit spiritum in mari, et facta est tempestas magna in mari, ita ut navis operiretur fluctibus (Jon. I, 4). Item ibi: Et factum in crastino oriente sole, praecepit Deus spiritui ustionis, et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat (Jon. IV, 8). Item in Psalmis: In Spiritu violento conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8). Item ibi: Pluet super peccatores laqueos ignis: et Spiritus procellae pars calicis eorum. (Psal. X, 7). Item ibi: Statuit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus (Psal. CVI, 25). Item ibi: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellae, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 8). Nam quia creator est et non (0401C)creatura, ut vos dicitis, Spiritus sanctus, hoc modo docetur, David propheta dicente: Auferes spiritum eorum et deficient, emittes Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 29). Item 433 ipse: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et in libro sermonum Job: Spiritus divinus est qui fecit me (Job. XXXIII, 4). Et in cantico Judith: Tibi serviat omnis creatura tua, quoniam tu mandasti et creata sunt, misisti Spiritum tuum, et aedificata sunt (Judith. XVI, 17). Et in Salomone: Et vidit, et numeravit, et mensus est omnia, et ipse creavit ea per Spiritum sanctum, qui creator est et effector operis sui (Eccli. I, 9), id est creaturae a se factae non potest comparari, vel etiam similis judicari.
CAPUT IV. Ubi dicunt Spiritum sanctum prophetis fuisse subjectum. Si tibi dixerint illud quod scriptum est: Spiritus prophetarum prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32).
Responsio. Spiritus prophetarum Spiritui sancto subjicitur, non autem Spiritus sanctus, quo inundante prophetarum spiritus loquebatur, David in Psalmis canente: Audiam quid loquetur in me Dominus Deus (Psal. XXXIV, 9). Nunquid is qui a propheta vel etiam apostolo Deus et Dominus nuncupatur, sublata potestate propriae dominationis subjicietur prophetis? Absit, quoniam qui dona charismatum apostolis vel prophetis propria contulit potestate, potestat non (0402A)subjicietur alienae, Petro apostolo affirmante: Nunquam humana voluntate, inquit, prophetia allata est aliquando, sed a Spiritu sancto repleti loquebantur homines (II Pet. I, 21). Et in Salomone: Non est in hominis potestate spiritus ut prohiberi possit, sed nec subjicitur illi, quoniam mortalis est (Eccli. VIII, 8). Et in Machabaeorum: Eliodorus autem quod statuerat perficiebat eodem loco cum satellitibus suis circa aerarium praesens, sed Spiritus omnipotens, et omnis potestatis magnam fecit ascensionis evidentiam (II Mach. III, 23). Si enim mens vestra interiori lumine lustraretur, nunquam a vobis de Spiritus sancti potentia talia proferrentur: quoniam qui prophetas, ut ventura praedicarent, virtute propria adimplevit, prophetis utique subjectus esse non potuit.
CAPUT V. Ubi dicunt, Spiritum sanctum in perscrutando nescire quae Dei sint. 434 Si tibi dixerint: Ideo Spiritus sanctus perscrutatur arcana, quia quod certum est nesciat, sed quod minus novit, scrutando nosse desiderat.
Responsio. Spritus sanctus in perscrutandis quae Dei sunt, Patri vel Filio inferior non probatur, quia et ipsa divinitas dum ea quae sunt Spiritus sui scrutatur, a nullo Christianorum inferior sancto Spiritui judicatur, Propheta dicente: Meditatus sum nocte cum corde meo, exercitabam et perscrutabar spiritum meum (Psal. LXXVI, 7). Et Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est. Ita quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei (0402C)(I Cor. II, 11). Audi, haeretice, quoniam quae Dei sunt Spiritus sanctus non ignorat, sed magis notitiam Dei quam ipse spiritaliter novit, sibi credentibus manifestat.
CAPUT VI. Ubi dicitur: Ille me glorificabit, quia de meo accipiet. Si tibi dixerint quod de Spiritu sancto dixerit Filius: Ille me glorificabit, quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14).
Responsio. Spiritus sancti potentia si qualis vel quanta sit vultis agnoscere, ex apostoli Pauli doctrine potestis universa condiscere, ipso dicente: Unicuique datur, inquit, manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eumdem spiritum, alii donatio curationum in (0402D)uno spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spiritus, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 7). Omnia haec operatur unus atque idem spiritus, dividens 435 propria singulis prout vult (Ibid., 11). Et Dominus in Evangelio: Nolite mirari, inquit, quia dixi vobis, oportet vos denuo nasci, quia spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat et quo vadat (Joan. III, 7). Et Apostolus: Si enim sermo qui per angelos dictus est, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia justam accipit retributionis mercedem, quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem (Hebr. II, 2)? Quae cum initium accepisset ut narraretur per Dominum, ab iis qui (0403A)audierunt in nobis confirmata est, contestante Deo signis, et prodigiis, variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem. Cum ergo non nescias Spiritum sanctum dona superius comprehensa propria voluntate singulis suis esse partitum, quomodo eum astruis haec omnia tanquam nihil habentem a Filio accepisse, qui et ipsum Dominum misit, et prophetas, atque apostolos sua virtute repleverit?
CAPUT VII. Ubi dicunt Spiritum sanctum ante tempora a se non esse locutum. Si dixerint de Spiritu sancto, quod non a semetipso locutus sit, sed quae audivit a Filio, protulit (Joan. XVI, 13).
(0403B)Responsio. Nos igitur, qui Spiritum sanctum Deum et Dominum confitemur, non jussione alterius, sed potestate propria ostendimus fuisse locutum, Paulo apostolo doctore gentium attestante. Aemulamini, ait, spiritalia dona, magis autem ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit: spiritus enim loquitur mysteria (I Cor. XIV, 1). Et Dominus discipulis dixit: Cum tradiderint vos, nolite cogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid dicatis; non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Et Marcus evangelista: Cum duxerint vos tradentes, nolite cogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquamini: non enim 436 estis vos loquentes, sed (0403C)Spiritus sanctus (Marc. XIII, 11). Ex hoc itaque debes arguere, quia non sunt ab invicem Filius et Spiritus sanctus in natura deitatis diversi, qui in unitate spiritus et vinculo pacis sibimet videntur esse conjuncti.
CAPUT VIII. Ubi dicunt Spiritum sanctum non a se, sed ex insufflatione Filii in discipulos advenisse. Si autem dixerint quia Spiritus sanctus non sua sponte, sed insufflatione Filii in discipulos venit.
Responsio. Ex hoc inter Filium et Spiritum sanctum aliquam diversitatem non potestis constituere, cum videatis eumdem Dominum et Salvatorem nostrum discipulorum corda non de alieno replevisse spiritu, sed de proprio: et non inferiorem, sed coaequalem (0403D)suis largitus est, ut in se et sibi in fide adhaerentibus unus spiritus flaret. Qui adhaeret, inquit apostolus Paulus, meretrici, unum corpus est: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16). Nos igitur Spiritum sanctum spontanea voluntate in discipulos advenisse, et eos sua virtute replevisse monstramus, et ex libro qui apostolorum Acta continet edocemus. Cum complerentur, inquit, dies Pentecostes, erant omnes simul in unum, et factus est subito de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit omnem locum in quo erant sedentes, et visae sunt illis divisae linguae tanquam ignis, qui et sedit super unumquemque illorum, et repleti sunt Spiritu sancto (Act. II, 1). Et iterum: (0404A)Paulus autem repletus Spiritu sancto, intendens in illum, ait: O plene dolo et cavillatione, fili diaboli, inimice omnis justitiae, quare vis perdere vias Domini cum sint rectae (Act. XIII, 10)? Et angelus Zachariae: Ne timeas, Zacharia, quia exaudita est deprecatio tua: ecce uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem; vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto implebitur adhuc in utero matris suae (Luc. I, 13). Item ibi: Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu sancto, et prophetavit (Ibid., 41). Item ibi: Elizabeth 437 mater ejus repleta Spiritu sancto loquebatur benedicens Deum. Ex iis igitur testimoniis tandem agnosce quoniam spiritus quem de flatu Salvatoris discipuli acceperunt inferiorem a Filio non probatur habere substantiam, quia nullum (0404B)novimus in propria natura manentem inferiorem sui vel ex alia materia venientem habere spiritum, quo ad caeterorum utatur supplementa membrorum; sed quod de proprio spiritu ex quo ipse consistit alia, ut diximus, membra replere possit, vel regere, nullus ambigit.
CAPUT IX. Ubi dicitur Spiritum sanctum flatui comparatum. Si autem dixerint illud quod scriptum est: Spiritus a me procedit, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16).
Responsio. Flatum quem Dominus se fecisse commemorat, non Spiritum sanctum fuisse nos credimus, sed creaturae spiritum esse fatemur, quem ut possint subsistere acceperunt: nam Spiritum sanctum non (0404C)legimus factum a Filio, quem factorem omnium rerum novimus fuisse cum Filio: si enim in faciendo ea quae facienda fuerant propria Spiritus sanctus sicut Filius non usus est potestate, quomodo suo nutu constituit quae constituenda fuisse praesaga majestate conspexit? Hoc ipsum Job patriarcha in libro sermonum suorum probante: A spiritu Domini, inquit, datur glacies super terram, et gubernat aquam qualiter illi placuerit, et frumentum irrigat in nubibus, disseminat autem nube lucem suam, et ipsa in circuitu vertitur gubernaculis ad operanda omnia quae mandaverit ei, quia haec a Deo constituta sunt super terram (Job. XXXVII, 10). Et Apostolus: Qui operatur, inquit, omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). Et in Actibus: Placuit, inquiunt apostoli, Spiritui sancto et nobis, (0404D)nihil amplius oneris imponere vobis (Act. XV, 28). Nam quia eosdem apostolos misit ubi voluit, et prohibuit unde voluit, et ex eodem libro docetur: Cum jejunassent et orassent, inquit, imposuerunt eis manus, et 438 dimiserunt eos (Act. XIII, 3). Ipsi igitur dimissi a Spiritu sancto venerunt Seleuciam. Et iterum: Petro autem cogitante de visu, dixit ei Spiritus sanctus: Surge et vade cum illis, nihil dubitans quia ego misi eos (Act. X, 19). Quod autem et prohibuerit ita docetur: Pervenerunt autem Phrygiam, et Galatiae regionem, prohibiti a Spiritu sancto loqui verbum in Asia (Act. XVI, 6). Tantae enim excellentioris potentiae esse probatur Spiritus sanctus, ut angeli et archangeli, qui quotidie in conspectu Dei Patris et (0405A)unici Filii sui versantur et astant, in ipso quoque Spiritu secundum apostolicae praedicationis sententiam, leni nutu et furtivis, ut ita dicamus, aspectibus prospicere concupiscant, Petro apostolo confirmante: De qua salute, inquit, exquisierunt prophetae qui futuram gratiam in nobis prophetaverunt, scrutantes in quibus, vel quali tempore significaret in eis spiritus Jesu Christi (I Petr. I, 10). Et infra: In quo concupiscunt, ait, angeli prospicere (Ibid., 12). Tu igitur habe illi reverentiam, et honora ut Deum, et noli eum flatui hominis, vel cujuslibet generis comparare, cujus aspirationis adventu nostra corpora credimus in novissimo de sepulcro resuscitari. Nam si, quod absit, creatura fuisset, utique Paulus, dum supernas atque invisibiles creaturas, id est sedes, (0405B)dominationes, principatus et potestates in ordine recenseret, ipsum quoque principaliter nominasset.
CAPUT X. Ubi dicunt Filium Dei et Dominum sancto Spiritui comparatum. Si tibi dixerint: Sicut Pater Deus et Dominus est Filio suo, ita Filius Dominus et Deus est Spiritui sancto.
Responsio. Plurima jam de Spiritus sancti persona, quod Deus et Dominus nuncupetur, testimonia posuisse meminimus, ut jam nihil addere deberemus. Sed ne ignaviae deputetur, aut subterfugere nos propositionis vestrae ponderosam sarcinam aestimetis, quanta ipse pro sui defensione donaverit, dubias (0405C)439 mentes deitatem et dominationem illi naturaliter insitam non nostris verbis, sed divinis ipso largiente docemus oraculis, Isaia propheta dicente: Non audivit Jacob Dominum, qui redemit eum, et suscepit, et exaltavit eum (Isai. LXIII, 9). Et infra: Sed irritaverunt Spiritum sanctum, et convertit se illis in scandalum (Ibid., 10). Et Jeremias: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus, qui comprehensus est in interitu eorum, sub cujus umbra vivimus inter gentes (Thren. IV, 20). Et Petrus apostolus Ananiae dixit: Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Quare voluisti tentare Spiritum sanctum, ut subtraheres de pretio praedii (Act. V, 4). Et infra: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Et Apostolus: Cum autem conversus fuerit ad Deum, (0405D)auferetur velamen, Dominus autem spiritus est (II Cor. III, 16). Ex hoc, perfide, debes agnoscere quoniam qui Deus et Dominus dicitur, in ipso deit tis vocabulo Patri et Filio coaequatur.
CAPUT XI. Ubi dicunt tertio loco Spiritum sanctum a Patre et Filio nominatum. Si tibi dixerint quia in eo minor est Spiritus sanctus, quod tertio loco est a Patre et Filio nominatus.
Responsio. Spiritus sanctus, non quia tertio nominatus est loco Patri et Filio minor erit, quoniam cum aquam, sicut superius diximus, superiori loco a Spiritu sancto Dominus nominasset, aquam utique Spiritu sancto, quam praeposuit, non superiorem (0406A)ostendit. Nam Scripturae divinae mos est quae sunt novissima primitus nominare, et quae prima sunt novissime recensere, sicut in Genesi scriptum est: Ego sum Deus Isaac et Abraham patrum tuorum (Levit. XXVI, 42). Nam et Lucas evangelista (Cap. III) originem Domini Salvatoris nostri, id est Joseph et Mariae matris ejus, sursum versus a Joseph inchoans usque ad Adam primum hominem, qui a Deo factus est, recensendo contexuit, et utique nullus est in genere humano Joseph, qui secundum carnem 440 pater Christi vocabatur, qui Adae primo homini possit praeferri, sed nos ut satisfaciamus inconditis propositionibus vestris, etiam Spiritum sanctum a Patre et Filio primo loco ostendimus nominatum, Apostolo attestante, Unum corpus, ait, et (0406B)unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 4). Spiritus utique sanctus Patri et Filio inferior non est, quia Spiritus *Patris et Filii est, et non possunt ob substantiam in se commanentis Spiritus sui ex parte dici perfecti, et ex parte ad imperfectionem vocari.
CAPUT XII. Ubi dicunt Spiritum sanctum non esse genitum, neque ingenitum. Si tibi dixerint: Ostende Spiritum sanctum, unde trahat originem, quem nec ingenitum sicut Patrem, neque genitum sicut Filium profiteris.
Responsio. Certa et manifesta origo Spiritus sancti, Pater et Filius, qui nec ingenitus cum ingenito, neque (0406C)genitus cum unigenito a fidelibus creditur, sed Spiritus Patris esse Scripturarum sacrarum eloquiis comprobatur. Nabuchodonosor rege in Daniele propheta dicente: Daniel, cui nomen Balthasar, secundum nomen Dei mei, Spiritum sanctum Dei in se habet (Dan. IV, 5). Item ipse: Omnes sapientes regni mei non potuerunt interpretationem somnii mei declarare mihi: tu autem, Daniel, potes, quia Spiritus Dei sanctus in te est. Item ibi: Ecce vir in regno tuo, in quo Spiritus Dei est. Et in Zacharia: Verumtamen legitima mea accipite, et verba mea quae ego mando in spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6). Item ibi: Non in fortitudine magna, neque in virtute, sed in spiritu meo, dicit Dominus (Zach. IV, 6). Et Apostolus ad Romanos: Vos autem non estis (0406D)in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9). Et ad Galatas: Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in 441 corda nostra clamantem Abba Pater (Gal. IV, 6). Et ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30). Et ad Philippenses: Scio enim quod hoc mihi proficit in salutem per vestras obsecrationes et subministrationes spiritus Jesu Christ (Philip. I, 19). Et Petrus apostolus: De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui venturam in vobis gratiam prophetaverunt, scrutantes in quibus, vel quali tempore significari haberet in eis spiritus Jesu Christi (I Petr. I, 10). Et in libro Judicum: Et venerunt, et castra posuerunt in valle Jezrael, et (0407A)spiritus Domini induit Gedeon (Judic. VI, 33). Intendite, miseri, quoniam qui priori loco a Patre et Filio nominatus est, et multis Scripturae divinae locis Patris et Filii appellatur, Patre et Filio inferior non probatur.
CAPUT XIII. Ubi dicunt Spiritum sanctum vitam a Patre non accepisse ut Filium. Si tibi dixerint: Filium a Patre vitam legimus accepisse, ut sic credentibus daret: de Spiritu sancto nihil tale legimus, et in eo eum minorem Filio judicamus.
Responsio. Quia Patris et Filii spiritus nuncupatur, spiritus vitae sine dubio esse, sicut Pater et Filius divinis Lectionibus comprobatur, Ezechiele propheta (0407B)dicente: Cum autem elevarent se animalia a terra, exsiliebant rotae, et ubicunque ibant nubes, et juxta illud spiritus rotae extollebatur cum eis, quoniam spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 19). Et Apostolus ad Romanos: Lex enim, ait, spiritus vitae in Christo Jesu (Rom. VIII, 2). Item ibi: Prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax (Ibid., 6). Item ibi: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam (Ibid. 10). Et ad Corinthios: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 45). Item in secunda: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et in Apocalypsi: Et post tertium diem et dimidium spiritus vitae intravit in eis a Domino, et steterunt 442 (0407C)super pedes suos (Apoc. XI, 11). Ezechiel utique iisdem verbis ac syllabis de aridis ossibus mortuorum paria protestatur (Ezech. XXXVII, 10). Intendite, quaeso, intendite, quoniam inaniter spiritus vitae non dixit, et qui vivis et mortuis secundum antelata testimonia vitam largitur, inferior a Patre et Filio nullatenus comprobatur.
CAPUT XIV. Ubi dicunt: Ostende quod de Patre Spiritus sanctus possit procedere. Si tibi dixerint: Ostende quod Spiritus sanctus de Patre vel Filio procedere potuit.
Responsio. Si corda vestra incredulitatis jam vitio obdurata ad mollitiem nostrae credulitatis velletis adducere, facillime agnosceretis quod Spiritus de Deo (0407D)Patre possit procedere: est enim Pater Deus, et procedit de illo Spiritus Dei; est omnipotens, et procedit de eo omnipotentia spiritus; est lux, et procedit de eo spiritus lucis; est virtus, et procedit de eo spiritus virtutis; est sapiens, et procedit de illo sapientiae spiritus; est prudentia, et procedit de illo prudentiae spiritus; est consilium, et procedit de eo spiritus concilii; est fortitudo, et procedit de eo spiritus fortitudinis; est pax, et procedit de illo spiritus pacis; est caritas, et procedit de illo spiritus caritatis est scientia, et procedit de illo spiritus scientiae; est vita, et procedit de illo spiritus vitae; est rectus, et procedit de illo spiritus rectitudinis; est bonus, et procedit de illo spiritus bonitatis; est pietas, et procedit (0408A)de illo spiritus pietatis; est mansuetus, et procedit de illo spiritus mansuetudinis; est gladius, et procedit de eo gladius spiritus. Et multa alia quae brevit tis causa omisimus, scientes quod paucis dicta sapientibus multa sunt: insipientibus vero etsi multa dicantur, satis omnino non faciunt. Sed ne consuetis calumniis et cavillationibus simplices animos perturbetis, ex divinis Scripturis de iis quae superius dicta sunt documenta haec curiosius exigentes, ad omnia cum Domini adjutorio divina testimonia 443 coaptabimus, ut legentes agnoscant quemadmodum vestrae pravitati respondeant. Quod enim Spiritus Deus est in Evangelio Filius docuit, dicens: Spiritus Deus est (Joan. IV, 24). Quod autem omnipotens est, in Salomone (Sap. VII, 23) ostenditur, dum spiritus omnia (0408B)potens, et omnia prospiciens intimatur. Quod autem lux sit spritus, Ezechiel testis est, dum spiritum Domini sicut lux praefulgens ab Aquilone in nube venientem astruxit (Ezech. I, 4). Quod virtus sit, Apostolus docet cum dicit: In ostensione spiritus et virtutis (I Cor. II, 4). Quod vero sapientia dicatur, Isaias testis est, cum Domini Filium spiritu sapientiae fuisse repletum dicit (Isai. XI, 2). Quod vero prudentia dicatur, in eodem propheta ostenditur. Quod autem spiritus consilii et fortitudinis dicatur, in eodem volumine declaratur. Quod vero pax sit, apostolorum Acta testantur (Act. IX, 31). Quod autem caritas dicatur, apostolica sententia comprobat. Quod vero spiritus sapientiae appelletur, Isaiae annuntiatione docetur. Quod autem spiritus vitae sit, Apostolus (0408C)edocet, dum prudentiam spiritus vitae, et pacem esse praedixit (Rom. VIII, 6). Quod autem rectus dicitur, Davidis oraculis ostenditur, dum in suis visceribus spiritum rectum innovari precatur (Psal. L, 12). Quod autem bonus dicatur, idem propheta ostendit, qui se a Spiritu sancto in via recta deduci desiderans canit (Psal. XXVI, 11). Quod autem spiritus mansuetudinis nuncupetur, Apostolus testis est, dum dicit, se non in virga, sed in caritate spiritus et mansuetudinis advenire (I Cor. IV, 21). Quod vero perfectus dicatur, idem docet apostolus, dum illum judicem omnium, et spiritum justorum insinuat et perfectorum (Hebr. XII, 23). Quod autem gladius nuncupetur, idem probat apostolus, dum eum verbum Dei pronuntiat esse (Ephes. VI, 17). Si enim (0408D)haec omnia non caecis mentibus legerent, nec de Filio Dei ambigerent, neque de Spiritus sancti potentia dubitarent.
CAPUT XV. Ubi dicunt Spiritum sanctum ubique non esse diffusum. Si tibi dixerint quia non ubique est spiritus sanctus sicut Pater et Filius, sed localiter sibi injunctum adimplet officium.
444 Responsio. Ut autem Spiritum sanctum doceamus ubique diffusum. Davidicum investigabimus testimonium, ex cujus prophetia Spiritus sanctus docetur, non locis, ut vos in somno gravi detenti, sed potentia sua sicut Pater et Filius ubique diffundi. (0409A)Ipse denique in psalmo CXXXVIII (Vers. 7) canit et dicit: Quo ibo a spiritu tuo: et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es, et si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in novissimo maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Et in Salomone: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Item ibi: Ne dixeris, a Spiritu Dei abscondor, et de altissimo quis mei memorabitur? In populo enim magno non agnoscor. Quae est enim anima mea in tam magna creatura? Ecce coelum, et coelum coelorum, abyssus et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu ejus sunt. A vultu illius movebuntur montes et colles, et fundamenta terrae, et cum concusserit, tremore concutientur (0409B)(Eccli. XVI, 16). Et in Apocalypsi: Et vidi septem candelabra aurea, et septem lucernas in capite septem candelabrorum aureorum, et dixi: Quae sunt ista, Domine? Et dixit mihi: Septem lucernae, septem spiritus sunt, missi per universum orbem terrarum (Apoc. I, 12). Ecce docuimus Spiritum sanctum non locis detineri, neque regione aliqua terminari, quomodo tu astruis eum ubique non esse diffusum: cujus vocem, secundum Domini dictum, quisquis est, audire tamen potest, sed unde veniat, et quo vadat, nulli mortalium scire concessum est.
CAPUT XVI. Ubi dicunt Spiritum sanctum proprie lucifero comparatum. (0409C)Si tibi dixerint: Spiritus sanctus lucifero comparatus est, ante quem Pater Filium genuisse se testatus est, dicendo: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Vel illud quod Petrus apostolus dixit: Donec 445 dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).
Responsio. Pet us Apostolus, cum pro doctrina credentium haec in sua Epistola posuisset, Spiritum sanctum luciferum proprie nominatum, nec dixit, nec docuit, nec docenda mandavit. Sed et nos qui in Trinitate unum credimus Deum, etiam ipsum Dominum et Salvatorem nostrum in figura hujus stellae, non solum a prophetis, verum etiam ab apostolis ostendimus praedicatum. In Numeri etiam libro, cum a (0409D)Balaac impiissimo rege et sacrilego Balaam quoque pseudopropheta ad maledicendum Dei populum mercedis titulo fuisset adductus, haec docetur non sua voluntate, sed divino imperio intulisse: Orietur, ait, stella ex Jacob, et ascendet virga ex Israel, et percutiet omnia regna terrae (Num. XXIV, 17). Et in alio loco: Columnae coeli contremuerunt Dominum, astra autem coeli metuent eum (Job. XXVI, 11). Quoniam haec est pax et virtus ejus, ut splendeat in coelo stella ejus, ad illuminandos omnes credentes in eum. Haec in Evangelio: Vidimus, inquiunt, stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 2). Et in Apocalypsi Joannis apostoli: Ego sum primus et novissimus (Apoc. XXII, 13). Ego sum radix et origo (0410A)David; ego sum stella splendida matutina (Ibid., 16). Si enim ob hujus stellae vocabulum, et ab eo quod Lucifer appellatus est, Spiritum sanctum Filio minorem esse contendis, nunquid et Filium, quem superius in typum stellae ipsius docuimus praedicatum, Spiritui sancto inferiorem esse ostendis? Absit, quoniam sicut Filius in hujus stellae imagine nuntiatus Spiritui sancto non potest dici inferior, ita Spiritus sanctus, si proprie fuisset lucifero comparatus, minor Filio non poterat apparere.
CAPUT XVII. Ubi catholicos detestantur quod a Spiritu sancto peccatorum veniam postulare dicuntur. Si tibi opposuerint dicentes catholicos sacrilego ore (0410B)blasphemare, quod post Patrem et Filium a Spiritu sancto agnoscantur peccatorum veniam postulare.
446 Responsio. Spiritum sanctum judicem, et universum mundum de peccato, de justitia, et de judicio posse arguere, Dominus in Evangelio docuit, dicens: Cum autem venerit Spiritus sanctus, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Et Isaias: Abluet Dominus, ait, sordes filiorum et filiarum Sion spiritu judicii (Isai. IV, 4). Et in Salomone: Spiritus Domini contra illos stabit, et tanquam turbo venti dividet illos (Sap. V, 24). Item Isaias: Ecce ego in spiritu meo facio judicium, dicit Dominus (Isai. XXVI, 9). Cur igitur ipse abnuis ut unusquisque a judice suo peccatorum veniam non postulet, ut mundior a peccatis et purgatior (0410C)fiat, cum postulando poterit evadere? Si quo forsitan facto, aut incauta verbi prolatione, noxa incurrerat culpae, plane et convenienter a Spiritu sancto venia postulabatur ut peccatis remissionem et indulgentiam tribuat, qui pro nobis Patrem gemitibus inenarrabilibus interpellat. Quod autem nos sacrilegos vocas, quod secundum Trinitatis confessionem Deum ac Dominum Spiritum sanctum esse asseruimus, vide ne tu magis ipse dignus sis hoc nomine nuncupari, dum non vis Spiritum sanctum confiteri, quem Dominus per apostolos cum Patre et Filio indiscretum voluit universis gentibus intimari: Ite, inquit, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Si enim Spiritus sanctus in deitatis substantia Patri et Filio non coaequatur, (0410D)cur in sacramento sacri baptismatis nihil absque illo completur?
CAPUT XVIII. Ubi dicunt Spiritum sanctum non nosse Patrem sicut unigenitus Filius. Si tibi dixerint: In eo minor est Spiritus sanctus, quia Filius tantummodo de se dicit Patrem nosse, et nullam de Spiritu sancto mentionem fecisse [ leg fecit].
Responsio. Sicut in Christo habitat plenitudo divinitatis, ita in Spiritu sancto manifestae sunt altitudines deitatis. Cum enim 447 haec Apostolus uberius et satianter affirmet, cur perfidia vestra veritatem majestatis interpellat? Nemo enim, ait, scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui inipso (0411A)est, sic et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11).
Ecce jam non solus novit Filius, quod novit etiam Spiritus sanctus: non quia duae personae sunt Filii et Spiritus sancti, in sciendo quae Dei sunt aliquam diversitatem inducit, sed unitatis communionem fideliter credentibus intimavit. In alio etiam loco sequitur idem apostolus dicens: Spiritus est, qui scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II, 10). Et iterum: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (Ibid., 12). Et in Evangelio Judaeis de scipso Filius dicit: Vos autem non nostis eum, ego autem novi eum, qui ex ipso sum (Joan. VIII, 55). Si de Deo est Spiritus sanctus, quemadmodum de Deo est Filius, quomodo minor erit, qui quod in Patre Filius (0411B)novit, ipse cognoscit? Docuimus deinde Spiritum sanctum de Deo Patre ut Filium inenarrabiliter procedentem, quia connexa Trinitas inseparabilem in se possidet unitatem.
CAPUT XIX. Ubi dicunt non baptizasse in nomine Spiritus sancti, sicut in nomine Filii. Si enim dixerint tibi: Ideo minor est Spiritus sanctus quia in nomine ejus non baptizaverunt discipuli, sed in nomine Filii.
Responsio. Non enim est in Trinitate diversitas, in qua est non solum potestatis ac voluntatis individua caritas, sed etiam deitatis et majestatis aequalitas: quod enim exspectatur a Patre, invenitur in Filio, et quod invenitur in Filio, tribuitur et Spiritui sancto. (0411C)Si vero distributiones Spiritus sancti curioso volueris inquirere animo, Apostolum audies praedicantem: (0412A)Unicuique autem nostrum datur illuminatio Spiritus ad 448 utilitatem: quibusdam enim per Spiritum datur spiritus sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii charismata donationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spiritus, alii genera linguarum, alii interpretationes linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus distribuens propria unicuique prout vult (I Cor. XI, 7-11). Ut vero in nomine Spiritus sancti baptizetur, sicut in nomine Patris et Filii, et Dominus in Evangelio testis est, et Paulus paria pronuntiat. Dominus quidem cum dicit: Baptizate gentes, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Apostolus vero cum omnes nos Spiritu baptizatos insinuat (0412B)atque confirmat: Etenim nos omnes, ait, in uno Spiritu baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13). Et iterum: In quo credentes signati estis in Spiritu sancto promissionis, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem adoptionis (Ephes. I, 13). Et iterum: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per Spiritum sanctum, in interiorem hominem, habitare Christum in cordibus vestris (Ephes. III, 16). Et iterum: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres vestri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eamdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 1). In istis igitur testimoniis hoc (0412C)solummodo divini ati Spiritus sancti deest, quod perfidiae vestrae minus est.
LIBER TERTIUS. DE UNITATE PATRIS ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. (0411) (0411C)449 In his testimoniis unitas Trinitatis ostenditur, dum quod Pater vocatur, vel etiam operatur, hoc Filius et Spiritus sanctus nuncupentur, vel eadem operentur.
CAPUT PRIMUM. De communi deitatis vocabulo. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. De (0411D)Patre in Apostolo: Unus Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6). Et iterum: Non est Deus nisi unus (Ibid., 4). De Filio in psalmo XCIX (Vers. 3): Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos. De Spiritu sancto in Apostolo: Spiritus est Deus (II Cor. III, 17). Et in Evangelio: Quia Deus ipse est (Joan. IV, 24).
CAPUT II. Ubi omnis Trinitas Dominus nuncupatur. Dominus Pater dicitur, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus. De Patre in Levitico: Ego sum Dominus Deus vester, qui liberavi vos de terra Aegypti (Levit. XIX, 36). De Filio in psalmo XCV (Vers. 10): Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. De Spiritu sancto in Apostolo: Divisiones ministrationum (0412C)sunt, idem ipse Dominus (I Cor. XII, 5). Item ibi: Dominus autem spiritus est.
CAPUT III. De communi omnipotentia Trinitatis. 450 Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus (II Cor. III, 17). De Patre in Salomone: Omnipotens sermo tuus exsiliens a regalibus (0412D)sedibus venit (Sap. XVIII, 15). De Filio ubi supra: Unus enim altissimus creator omnipotens, rex potens et metuendus nimis (Eccli. I, 8). De Spiritu sancto ubi supra: Est enim in sapientia spiritus intelligentiae sanctus, unicus (Sap. VII, 22), et infra, omnia potens (Ibid., 27).
CAPUT IV. De communi potentia Trinitatis. Potens Pater, potens Filius, potens Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis (II Cor. IX, 8). Item ibi: Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei (I Cor. II, 5). De Filio ubi supra: Congregatis vobis, et meo spiritu cum omnipotentia Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 4). Item in secunda: (0413A)An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? qui in vobis non infirmatur, sed potens est (II Cor. XIII, 3). De Spiritu sancto ubi supra: Non enim audeo aliquid horum loqui, quae non perfecerit Spiritus per me in obedientiam gentium, verbo et factis, in potestate signorum et prodigiorum, in potentia Spiritus (Rom. XV, 18). Et iterum: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis spe et potentia Spiritus sancti (Ibid., 13).
CAPUT V. De communi paternitatis vocabulo. Pater Deus, Pater Filius, Pater Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Unus Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6). Et iterum: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula (II Cor. (0413B)II, 31). De Filio in cantico Deuteronomio: Nonne hic 451 pater tuus possedit te, et fecit, et constituit te (Deut. XXXVI, 6)? Et Isaias: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Et infra: Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. De Spiritu sancto ad Hebraeos: Homines, quidem nostrae carnis habebamus correptores, et verebamur in eis, quanto magis subjiciemur Patri spiritus, et obediemus ei ut vivamus? Illi quidem paucis diebus pro voluntate sua, sicut ipsis videbatur, disciplinam dabant: spiritus autem ad utilitatem accipiendam sanctificationis suae (Hebr. XII, 9).
CAPUT VI. Ubi sanctus omnis Trinitas appellatur. Sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus Spiritus (0413C)sanctus. De Patre in Esdra: Quoniam sanctus Deus est veritas. Et in Levitico: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI, 44). De Filio in Evangelio: Scio te qui sis tu sanctus Dei (Marc. I, 24). Item ibi: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). De Spiritu sancto in Salomone: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5).
CAPUT VII. De communi principatu Trinitatis. Princeps Pater, princeps Filius, princeps Spiritus sanctus. De Patre in Judicum: Dixit ad eos Gedeon: Non principabor ego vestri, neque filius meus, sed Deus princeps est in vobis (Judic. VIII, 23). Et in Numeris: (0413D)Non erit labor in Jacob, neque videbitur labor in Israel, quoniam Dominus Deus ejus cum eo, et ipse praeclarus princeps cum ipso (Num. XXIII, 21). De Filio in Epistola Petrus apostolus: Pascite gregem Dei, qui est in vobis, non quasi coacti, sed voluntarie ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum accipiatis immarcessibilem coronam (I Petr. V, 2, 3). De Spiritu sancto, psalmo L (Vers. 14): Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me.
CAPUT VIII. Quod regis vocabulo omnis Trinitas appellatur. 452 Rex Pater, rex Filius, rex Spiritus sanctus. De Patre in Isaia, Dominus rex magnus, et dives in (0414A)operibus suis (Isai. XXXIII, 22). Et in psalmo: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12). De Filio in Apocalypsi: Et exercitus coelestis sequebatur cum in equis albis, induti byssinum mundum (Apoc. XIX, 14). Et infra: Et habet in vestimento et in femore suo nomen scriptum: Rex Regum, et Dominus dominantium (Ibid., 16). De Spiritu sancto in Isaia: Vidi Dominum regem Sabaoth oculis meis (Isai. VI, 5). Et audivi vocem dicentem mihi: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego sum, mitte me. Et dixit ad me: Vade, et dic populo huic: Aure audietis et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Ibid., 8). Ut Spiritum sanctum fuisse advertas, Paulum audi Judaeos in Actibus increpantem: Bene, inquit, (0414B)Spiritus sanctus locutus est ad patres vestros: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Act. XXVIII, 26).
CAPUT IX. Ubi omnis Trinitas Judicis vocabulo nuncupatur. Judex pater, judex Filius, judex Spiritus sanctus. De Patre in psalmo XLIX (Vers. 6): Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Et in septimo (Vers. 12): Deus judex justus, fortis et patiens. De Filio in Canonicis: Ecce enim judex ante januam assistit (Jac. V, 9). De Spiritu sancto: Et nunc revelabitur homo peccati, filius perditionis, quem interficiet Dominus spiritu oris sui (II Thess. II, 3, 8). Et in Isaia: Ecce ego in spiritu meo facio judicium, dicit Dominus Deus.
CAPUT X. De communi perfectione. 453 Perfectus Pater, perfectus Filius, perfectus Spiritus sanctus. De Patre in Evangelio: Estote ergo perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). De Filio ad Hebraeos: Ex his enim quae passus est didicit obediens fieri, qui etiam perfectus factus est omnibus obedientibus sibi (Hebr. V, 8). De Spiritu sancto ubi supra: Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem viventis Jerusalem (Hebr. XII, 22). Et infra: Et ad spiritum justorum perfectorum (Ibid., 23).
CAPUT XI. De communi veritate. Verus Pater, verus Filius, verus Spiritus sanctus. (0414D)De Patre in Salomone: Deus noster suavis et verus est: nosse autem te consummatio justitiae est (Sap. XV, 1, 3). De Filio in Joanne: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, hic est Deus verus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). De Spiritu sancto in Evangelio: Cum venerit Paracletus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 13).
CAPUT XII. De justi comparatione. Justus Pater, justus Filius, justus Spiritus sanctus. De Patre in Exodo: Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi nunc, nam Deus justus est, ego autem et populus meus impii (Exod. IX, 27). De Filio in Sophonia: Dominus justus in medio tui, (0415A)non facies injuste (Soph. III, 5). Et in epistola Joannis: Sicut docuit vos manere in eo (I Joan. II, 27). Et infra: Quod si scitis quia justus est, scitis quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est (Ibid., 29). De Spiritu sancto in Apostolo: Magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu (I Tim, III, 16).
CAPUT XIII. De communi fortitudine. 454 Fortis Pater, fortis Filius, fortis Spiritus sanctus. De Patre in Isaia: Deus fortis et potens, magni nominis, Domine (Isai. XXVIII, 2). De Filio in psalmo centesimo septimo decimo: Fortitudo mea et laudatio mea Dominus (Vers. 14). De Spiritu sancto in Salomone: In timore Dei Spiritus fortitudinis, et (0415B)in viis ejus pax et vita aeterna (Prov. XIV, 26).
CAPUT XIV. De communi judicio. Judicat Pater, judicat Filius judicat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo XLII (Vers. 1): Judica me, Deus, et discerne causam meam. De Filio in psalmo IX (Vers. 9): Praeparavit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate. De Spiritu sancto in Isaia: Et abluet Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem purgabit de medio eorum Spiritu judicii (Isai. IV, 4).
CAPUT XV. De communi opere Trinitatis. Operatur Pater, operatur Filius, operatur Spiritus (0415C)sanctus. De Patre ad Philippenses: Deus est qui operatur in vobis et velle (Philip. II, 13). De Filio in Evangelio: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est (Joan. IX, 4). De Spiritu sancto in Apostolo: Operatur autem unus atque idem spiritus, dividens singulis propria prout vult (I Cor., XII, 11).
CAPUT XVI. Quod nomen Excelsi omnis Trinitas sortiatur. Excelsus Pater, excelsus Filius, excelsus Spiritus sanctus. De Patre in Daniele: Signa et prodigia quae fecit mecum Deus excelsus (Dan. III, 99). Et in psalmo LXXVII (Vers. 35): Deus excelsus redemptor 455 eorum est. De Filio in psalmo centesimo duodecimo (Vers. 4): Excelsus super omnes gentes Dominus, (0415D)et super coelos gloria ejus. De Spiritu sancto in Isaia: Haec dicit Excelsus, in excelsis habitans in aeternum, Sanctus in sanctis, Dominus excelsus nomen ei, in sanctis requiescens (Isai. LVII, 15).
CAPUT XVII. Quod ignis omnis Trinitas appellatur. Ignis Pater, ignis Filius, ignis Spiritus sanctus. De Patre in Deuteronomio: Observate ne faciatis vobis ipsis vel simulacrum omnium de quibus praecepit tibi Deus, quoniam Dominus Deus tuus ignis consumens est (Deut. IV, 23) De Filio in psalmo centesimo decimo octavo (Vers. 146). Ignitum verbum tuum nimis, et servus tuus dilexit illud. De Spiritu sancto in Actibus: Et visae sunt illis divisae linguae tanquam ignis, (0416A)seditque super unumquemque eorum, et repleti sunt Spiritu sancto (Act. II, 3).
CAPUT XVIII. Quod lux omnis Trinitas dicatur. Lux Pater, lux Filius, lux Spiritus sanctus. De Patre in Joannis Epistola: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). De Filio in Evangelio: Ego sum lux hujus mundi: qui persequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). De Spiritu sancto in Ezechiele: Ecce spiritus Domini surgens veniebat ab aquilone, et in ci cuitu ejus lux refulgens (Ezech. I, 4).
CAPUT XIX. De communi bonitate Trinitatis. Bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus. (0416B)De Patre in psalmo LXXII (Vers. 1): Quam bonus Deus Israel rectis corde. De Filio: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Et, Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam (Matth. XIX, 16)? De Spiritu sancto 456 in Esdra: Spiritum tuum bonum dedisti eis (II Esdr. IX, 20). Et in Salomone: Bonus Spiritus tuus in omnibus (Sap. XII, 1).
CAPUT XX. De communi magnitudine Trinitatis. Magnus Pater, magnus Filius, magnus Spiritus sanctus. De Patre in Exodo: Nunc intellexi quoniam magnus est Deus (Exod. XVIII, 11). Et in psalmo octuagesimo quinto (Vers. 10): Tu es Deus solus magnus. De Filio ad Titum: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris (0416C)nostri Jesu Christi (Tit. II, 13). De Spiritu sancto in Regnorum, ait Dominus ad Eliam: Egredere, et sta in monte coram me, et ecce Dominus transit et spiritus magnus et fortis, subvertens, et conterens petram ante Dominum (III Reg. XIX, 11).
CAPUT XXI. De communi virtute Trinitatis. Virtus Patris, virtus Filii, virtus Spiritus sancti. De Patre ad Romanos: Non enim confundor de Evangelio: Virtus enim est in salutem omni credenti (Rom. I, 16). De Filio ad Corinthios: Libentissime igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet virtus Christi in me (II Cor. XII, 9). Et de Spiritu sancto ad Thessalonicenses: Scientes, fratres, electi a Deo, dilectionem vestram, quia Evangelium nostrum non (0416D)fuit apud vos in verbo tantum, sed in virtute Spiritus sancti (I Thes. I, 4).
CAPUT XXII. Ubi fons omnis Trinitas dicitur. Fons Pater, fons Filius, fons Spiritus sanctus. De Patre in Jeremia: Haec dicit Dominus Deus Israel: Duo mala fecit populus meus, me reliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus detritos, qui aquam non possunt continere (Jer. II, 13) 457 De Filio in Salomone: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5). De Spiritu sancto in Isaia: Ecce nomen Dei post multum tempus venit, ardens in ira indignationis voravit gentes, et spiritus velut fons aquae in valle trahens (Isai. XXX, 27).
CAPUT XXIII. Ubi fluvius omnis Trinitas dicitur (0417A) Fluvius Pater, fluvius Filius, fluvius Spiritus sanctus. De Patre in Salomone: Benedicto Dei tanquam fluvius inundans (Eccli. XXXIX, 27), et in psalmo LXIV (Vers. 10): Fluvius Dei repletus est aqua. De Filio in Isaia: Haec dicit Dominus: Ego declinabo in eis ut fluvius pacis, et ut torrens inundans gloriam gentium (Isai. LXVI, 12). Item ibi: Et apparebit in Sion sicut fluvius decurrens, et clarus in terra sitienti (Isai. LIX, 20). De Spiritu sancto in Evangelio: In die festo magno stabat Jesus, et clamabat dicens: Quisquis credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in (0417B)eum (Joan. VII, 37).
CAPUT XXIV. Ubi Verbum Spiritus sanctus dicitur sicut Filius. Verbum Dei Patris Filius, Verbum Dei Spiritus sanctus. De Filio in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et in Apocalypsi: Et erat coopertus vestimentum aspersum sanguine, et vocabitur nomen ejus Verbum Dei (Apoc. XIX, 13). De Spiritu sancto ad Ephesios: In omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi candentia exstinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 16).
CAPUT XXV. Quod caritas omnis Trinitas appelletur. 458 Caritas Pater, caritas Filius, caritas Spiritus sanctus. De Patre in Joannis Epistola: Filioli, Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). De Filio ad Corinthios: Sive enim mente excessimus Deo; sive sobrii sumus, vobis; caritas enim Christi urget nos (II Cor. V, 13). De Spiritu sancto ad Romanos: Obsecro itaque vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus sancti (Rom. XV, 30). Et ad Galatas: In libertate vocati estis (Gal. V, 13). Et infra: sed per caritatem spiritus servite in invicem. Et ad Corinthios inquit: Vultis veniam ad vos in virga, an in caritate spiritus (I Cor. IV, 21)?
CAPUT XXVI. Quod vitam aeternam omnis Trinitas largiatur. Vitam aeternam dat Pater, hanc Filius, hanc Spiritus sanctus. De Patre in Joannis Epistola: Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quia non credit testimonio quod testatus est de Filio suo: et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus (I Joan. V, 10). De Filio in Evangelio: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Joan. X, 27). Et in Epistola Joannis: Qui habet Filium, habet vitam aeternam (I Joan. V, 12). De Spiritu sancto ad Galatas: Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8).
CAPUT XXVII. Quod pacem omnis Trinitas tribuat. (0418A) Pacem dat Pater, pacem dat Filius, pacem dat Spiritus sanctus. Item ibi: Deus noster, pacem da nobis (Gal. I, 3). Et Apostolus: Deus autem pacis det vobis pacem (II Thess. III, 16). Et iterum: Deus autem 459 spei adimpleat vos omni gaudio et pace, ut abundetis et glorificetis Patrem Domini nostri Jesu Christi (Rom. XV, 13). De Filio in Numeris: Haec dicit Dominus, qui fecit Israel: Ecce ego do illis testamentum pacis, et eritis cum eo, et cum semine ejus post ipsum (Num. XXV, 13). De Spiritu sancto Apostolus: Prudentia enim carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax est (Rom. VIII, 6).
CAPUT XXVIII. De communi consolatione. Consolatur Pater, consolatur Filius, consolatur Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos (II Cor. I, 3). De Filio ubi supra: Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (Ibid., 5). De Spiritu sancto in Evangelio: Cum venerit consolator quem mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse vos docebit omnem veritatem, et ventura annuntiabit vobis (Joan. XV, 26).
CAPUT XXIX. De communi juvamine Trinitatis. Adjuvat Pater, adjuvat Filius, adjuvat Spiritus (0418C)sanctus. De Patre in psalmo quadragesimo quinto (Vers. 6): Deus in medio ejus non commovebitur, adjuvabit eam Deus vultu suo. De Filio in Evangelio: Cum venisset Jesus in partes Tyri et Sidonis, ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamabat, dicens: adjuva me, Domine (Matth. XV, 25). De Spiritu sancto in Apostolo: Nam quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26).
CAPUT XXX. De communi gloria Trinitatis. 460 Deus gloriae Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre in Actibus: Deus gloriae apparuit Patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia (Act. VII, 2). De Filio in Apostolo: Si enim cognovissent, (0418D)nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). De Spiritu sancto ad Corinthios: An nescitis quia corpora vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Et infra: Glorificate et portate Dominum in corpore vestro (Ibid., 20).
CAPUT XXXI. De communi doctrina. Doctrina Patris, doctrina Filii, doctrina Spiritus sancti. De Patre in Actibus: Tunc vidit proconsul quod factum est, et credidit admirans in doctrina Dei (Act. XIII, 12). De Filio ad Titum: Servi dominis suis obedientes sint in omnibus (Tit. II, 9). Et infra: Ut doctrina Salvatoris nostri Jesu Christi ornetur (0419A)in omnibus (Tit. II, 10). Et iterum: Qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet (II Joan. 9). De Spiritu sancto ad Corinthios: Quae loquimur, non in sapientiae humanae doctrinae verbis, sed in doctrina Spiritus sancti (I Cor. II, 13).
CAPUT XXXII. De communi sanctificatione. Sanctificat Pater, sanctificat Filius, sanctificat Spiritus sanctus. De Patre ad Thessalonicenses: Debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, qui elegit nos ab initio in salutem, in sanctificationem (II Thess. II, 12). Et propheta: Paravit Deus sacrificium, et sanctificavit electos suos (Soph. I, 7). De Filio in Apostolo: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, et sanctificati in nomine Domini (0419B)nostri Jesu Christi (I Cor. VI, 11). De Spiritu sancto 461 in Canonicis: Secundum providentiam Dei Patris sanctificationem Spiritus (I Petr. I, 2). Et ad Romanos: Ut fiat oblatio gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto (Rom. XV, 16).
CAPUT XXXIII. De communi revelatione. Revelat Pater, revelat Filius, revelat Spiritus sanctus. De Patre ad Galatas: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me (Gal. I, 15). De Filio ad Galatas: Neque enim ego ab homine accepi illud aut didici, sed per revelationem Jesu Christi (Ibid., 12). De Spiritu sancto ad Ephesios: Quod aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, (0419C)nunc autem revelatum est per Spiritum sanctum sanctis apostolis et prophetis (Ephes. III, 5).
CAPUT XXXIV. De communi benedictione. Benedicet te Pater, benedicet Filius, benedicet Spiritus sanctus. De Patre ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali (Ephes. I, 3). De Filio in Salomone: Benedictio Domini super caput justi (Prov. X, 6). Et in psalmo octuagesimo tertio (Vers. 8): Benedictionem dabit qui legem dedit. De Spiritu sancto ad Galatas: Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut benedictionem spiritus accipiamus (Gal. III, 14).
CAPUT XXXV. De communi gaudio Trinitatis. Gaudium dat Pater, idem Filius, idem Spiritus sanctus. De Patre in Isaia: Haec dicit Dominus Deus Israel: Gaudium sempiternum do eis, et mundabo eos, et erunt acceptabilia opera eorum coram me (Isai. XXXV, 10). De Filio in Evangelio: Videbo 462 vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet (Joan. XVI, 22). De Spiritu sancto ad Thessalonicenses: Excipite verbum in tribulatione multa, in gaudio Spiritus sancti (I Thes. I, 6). Et ad Romanos: Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17).
CAPUT XXXVI. De communi regeneratione. (0420A) Regenerat Pater, regenerat Filius, regenerat Spiritus sanctus. De Patre apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae (I Pet. I, 3). De Filio ubi supra: In caritate fraternitatis diligite invicem, quasi renati per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum (Ibid., 22, 23). De Spiritu sancto in Evangelio: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).
CAPUT XXXVII. De communi requie. Requiem dat Pater, requiem Filius, requiem Spiritus (0420B)sanctus. De Patre in Exodo: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ecce tu apponeris ad patres tuos, et requiem dabo tibi: et scies quia ego sum Dominus, qui conservavi te in via tua (Exod. XXXIII, 14). De Filio ad Thessalonicenses: Ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini (II Thes. I, 5). Et infra: Retribuite his qui vos tribulant, retributionem, et vobis qui tribulamini requiem (Ibid. 6). De Spiritu sancto in Apocalypsi: Amodo dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13).
CAPUT XXXVIII. De communi salvatione. Salvat Pater, salvat Filius, salvat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo centesimo quinto (Vers. 47): (0420C)Salva nos, Deus noster, et 463 congrega nos de gentibus. De Filio in psalmo centesimo primo (Vers: 17): Quoniam salvam faciet Dominus Sion, et videbitur in majestate sua. Et in Apostolo: Quoniam speravimus in Deum vivum, qui est Salvator omnium, maxime fidelium (I Tim. IV, 10). De Spiritu sancto ad Titum: Cum autem apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, salvos nos fecit per virtutem regenerationis Spiritus sancti (Tit. III, 4).
CAPUT XXXIX. De communi dilectione. Dilectio Patris, dilectio Filii, dilectio Spiritus sancti. De Patre Joannes apostolus: Deus dilectio est (I Joan. IV, 16). Et iterum: Si Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere (Ibid., 11). De Filio (0420D)in Evangelio: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos (Joan. XV, 9). Et iterum: Cum autem dilexisset discipulos suos, usque in finem dilexit eos (Joan. XIII, 1). De Spiritu sancto in Joannis Epistola: Et hoc cognoscimus, quia dilectio ejus manet in nobis de Spiritu sancto, quem dedit nobis (I Joan. IV, 1).
CAPUT XL. De communi rectitudine. Rectus Pater, rectus Filius, rectus Spiritus sanctus. De Patre in psalmo nonagesimo primo (Vers. 16): Quoniam rectus est Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. De Filio in psalmo tricesimo secundo (Vers. 4): Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. De Spiritu sancto in (0421A)psalmo quinquagesimo (Vers. 12): Cor mundum crea in me, Deus, et Spiritum rectum renova in visceribus meis.
CAPUT XLI. Ubi benedictio Trinitatis appellatur. Benedictus Pater, benedictus Filius, benedictus Spiritus sanctus. De Patre in Evangelio: Benedictus Dominus 464 Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 78). De Filio ad Romanos: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). De Spiritu sancto in Salomone: Benedictus spiritus justorum a Domino, et in respectu illius gloriabuntur (Eccli. XXXIV, 14).
CAPUT XLII. De communi confortatione. Confortat Pater, sic Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre in Esther: Conforta me, Rex deorum, omnem principatum tenens (Esther XIV, 12). De Filio Apostolus: Gratias ago Deo nostro Jesu Christo, qui confortavit me, et fidelem aestimavit, ponens in ministerio (I Tim. I, 12). De Spiritu sancto in Evangelio: Puer autem crescebat, et confortabatur in spiritu (Luc. I, 80).
CAPUT XLIII. De communi resurrectione. Resuscitat Pater, resuscitat Filius, resuscitat Spiritus sanctus. De Patre in Actibus: Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, et nos resuscitabit per potentiam suam (Act. II, 32). De Filio in Evangelio: (0421C)Multi autem Judaeorum venerunt ibi, non solum propter Jesum, sed ut Lazarum viderent, quem resuscitaverat a mortuis (Joan. XII, 9). De Spiritu sancto in Apostolo: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum sanctum in vobis (Rom. VIII, 11).
CAPUT XLIV. De communi invisibilitate. Invisibilis Pater, invisibilis Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis (Col. I, 15). De Filio in libro Job: Sapientiam Dei unde invenies? Latet enim a conspectu 465 omnium, et volucribus coeli absconsa est (Job (0421D)XXVIII, 21). De Spiritu sancto ubi supra: Et spiritus occurrit in facie mea, et horruerunt capilli mei, et carnes et vultum et speciem non vidi, sed vocem tantum audiebam (Job IV, 15).
CAPUT XLV. De communi vivificatione. Vivificat Pater, vivificat Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre ad Romanos: Quai patrem multarum gentium posui te ante Deum, cui credidisti, qui vivificat (Rom. IV, 17). De Filio in Regum: Dominus mortificat et vivificat (I Reg. II, 6). Et in Evangelio: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sicut et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). De Spiritu sancto in Epistola Petri apostoli: Mortificatus carne, (0422A)vivificatus autem spiritu (I Pet. III, 18). Et Paulus apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).
CAPUT XLVI. Ubi gratia Dei Trinitas appellatur. Gratia Dei Patris, gratia Filii, gratia Spiritus sancti. De Patre ad Romanos: Multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Rom. V, 15). Item ibi: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24). De Filio ad Corinthios: Nostis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos pauper factus est cum dives esset (II Cor. VIII, 9). De Spiritu in Actibus: Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, (0422B)et obstupuerunt qui erant ex circumcisione fideles, qui simul cum Petro venerant, quoniam et gentibus gratia Spiritus sancti diffusa est (Act. X, 44).
CAPUT XLVII. De communi renovatione. Renovat Pater, renovat Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre in Jeremia: Converte nos, Deus, et convertemur 466 ad te: renova dies nostros sicut ab initio (Thren. V, 21). De Filio in Salomone: Attingit autem usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), et, Cum sit una, omnia innovat (Sap. VII, 17). De Spiritu sancto ad Romanos: Nunc vero evacuati sumus a lege mortis in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Rom. VII, 6).
CAPUT XLVIII. De communi signaculo Trinitatis. Signat Pater, signat Filius, signat Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et Christum in vobis, et qui unxit nos Deus, et signavit nos (II Cor. I, 21). De Filio ad Ephesios: Audientes verbum Evangelii salutis vestrae, in quo credentes signati estis (Ephes. I, 13). De Spiritu sancto ubi supra: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis (Ephes. IV, 30).
CAPUT XLIX. De communi unctione. Ungit Pater, ungit Filius, ungit Spiritus sanctus. De Patre in psalmo quadragesimo quarto (Vers. 8): (0422D)Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae. Et in octogesimo octavo (Vers. 21): Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum. De Filio in Epistola Joannis: Et nos unctionem quam accepimus a sancto, manet in nobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos (I Joan. II, 27). De Spiritu sancto in Isaia: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus (Isai. LXI, 1).
CAPUT L. De communi redargutione. Arguit Pater, arguit Filius, arguit Spiritus sanctus. De Patre in Salomone: Ne dixeritis: Misericors est Deus noster, non reddet nobis peccata nostra; ipse enim secundum 467 patientiam in fine redarguet (0423A)peccatores (Eccli. V, 6, 7). De Filio in Isaia: Ex Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Jerusalem, et judicabit in medio gentium, et redarguet populum multum (Isai. II, 3, 4). De Spiritu sancto in Evangelio: Cum venerit Spiritus ille sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ipse arguet mundum de peccato (Joan. XVI, 8).
CAPUT LI. De communi congregatione. Congregat Pater, congregat Filius, congregat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo centesimo quinto (Vers. 47): Salva nos, Deus noster, et congrega nos de gentibus. De Filio in Isaia: Et ambulabunt in ea redempti congregati per Dominum (Isai. XXXV, 9). De Spiritu sancto in Isaia: Quoniam Dominus mandavit (0423B)illis, et Spiritus ejus congregavit eos (Isai. XXXIV, 16).
CAPUT LII. Quod omnis Trinitas ubique consistat. Ubique Pater, ubique Filius, ubique Spiritus sanctus. De Patre in Jeremia: Haec dicit Dominus virtutum, Deus Israel: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Item in Isaia: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). De Filio in Salomone: Sapientiam autem non vincet malitia (Sap. VII, 30). Attingit autem a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII, 1). Et in psalmo centesimo secundo (Vers. 22); In omni loco dominationis ejus. De Spiritu sancto in psalmo: Quo ibo a Spiritu (0423C)tuo, et a facie tua quo fugiam? Si descendero in abyssum, ades (Psal. CXXXVIII, 7), etc.
CAPUT LIII. De communi liberatione. Liberat Pater, liberat Filius, liberat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo septuagesimo septimo (Vers. 35): Et rememorati 468 sunt quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est. Et in psalmo quinquagesimo sexto (Vers. 3, 4): Clamabo ad Deum altissimum, ad Dominum qui benefecit mihi, misit de coelo et liberavit me, etc. De Filio in Evangelio: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 36, 32). De Spiritu sancto in Apostolo: Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati (0423D)et mortis (Rom. VIII, 2). Et: Ubi spiritus Domini, ibi et libertas (II Cor. III, 17).
CAPUT LIV. De communi increpatione. Increpat Pater, increpat Filius, increpat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo centesimo quinto (Vers. 8, 9): Ut notam faciat potentiam suam, increpavit Rubro mari, et siccatum est. De Filio in Evangelio: Et surgens increpavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna (Luc. VIII, 24). De Spiritu sancto in cantico Exodi: Et per spiritum iracundiae tuae divisa est aqua, gelaverunt fluctus in medio mari (Exod. XV, 8).
CAPUT LV. Ubi advocati nomen Filius et Spiritus sanctus sortiti sunt. (0424A) Advocatus Filius, advocatus Spiritus sanctus. De Filio in Epistola Joannis apostoli: Filioli, nolite peccare. Quod si peccaverimus, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). De Spiritu sancto in Evangelio: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum advocatum dabit vobis, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16).
CAPUT LVI. Ubi Filius et Spiritus sanctus pro fidelibus pariter interpellat. Interpellat Filius, interpellat Spiritus sanctus. De Filio ad Romanos: Quis accusavit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? (0424B)Christus Jesus, qui mortuus 469 est, magis autem et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33). De Spiritu sancto ubi supra: Si autem quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus. Similiter autem et Spiritus infirmitatem nostram interpellat (Vers. 25, 26).
CAPUT LVII. De communi aedificatione. Aedificat Pater, aedificat Filius, aedificat Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Dei sumus adjutores, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Et iterum: Si aliquid abundantius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Deus in aedificationem fidelium (II Cor. X, 8). De Filio in psalmo centesimo (0424C)quadragesimo sexto (Vers. 2): Aedificans Jerusalem Dominus, et dispersos Israel congregans. De Spiritu sancto in Judith: Magnus es tu et clarus, et admirabilis in virtute (Judith. XVI, 16). Et infra: Tibi serviat omnis creatura, quia tu dixisti et facta sunt, misisti Spiritum tuum et aedificata sunt (Vers. 17).
CAPUT LVIII. Ubi Trinitas castitatem tribuat. Castitatem dat Pater, dat Filius, dat Spiritus sanctus. De Patre in Esdra: Tu Deus fortis, magnus, et valens, et metuendus, qui custodis testamentum et misericordiam (Esdr. I, 5). De Filio in Apostolo: Timeo autem ne, sicut serpens astutia sua seduxit Evam, ita corrumpantur sensus nostri a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3). De Spiritu (0424D)sancto in Epistola Petri apostoli: Animas vestras per Spiritum castitate ad obedientiam fidei (I Petr. I, 22).
CAPUT LIX. De communi habitatione. Habitat Pater in credentibus, habitat Filius, habitat Spiritus sanctus. De Patre in Isaia: Haec dicit Dominus Deus 470 omnipotens: Observate diem sabbati, et sanctificate eum, ut habitem in medio vestri (Isai. LVI, 4). De Filio in Apocalypsi: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis in terris (Apoc. XXI, 3). Et iterum: Et inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, dicit Dominus (II Cor. VI, 16). De Spiritu sancto ad Corinthios: Nescitis quia (0425A)templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ?
CAPUT LX. De communi cognitione. Cognoscitur Pater, cognoscitur Filius, cognoscitur Spiritus sanctus. De Patre ad Galatas: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Gal. IV, 9). Et in Epistola Joannis: Scribo vobis, Patres, quia cognovistis eum qui ab initio est (I Joan. II, 13). De Filio et Patre in Evangelio: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). De Spiritu sancto in Evangelio: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Et infra: Vos autem cogno vistis eum, quia vobiscum est (Ibid., 17).
CAPUT LXI. De communi electione. Eligit Pater, eligit Filius, eligit Spiritus sanctus. De Patre in Apostolo: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui elegit nos ante constitutionem mundi (Ephes. I, 3, 4). De Filio in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi de mundo (Joan. XV, 16). De Spiritu sancto in Actibus: Cum ergo jejunassent et orassent, dixit eis Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opere quo elegi eos (Act. XIII, 2).
CAPUT LXII. De communi regno. Regnat Pater, regnat Filius, regnat Spiritus sanctus. (0425C)De Patre in Evangelio: Si quis non renatus fuerit ex aqua et 471 Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III, 5). De Filio in psalmo nonagesimo quinto (Vers. 10): Dicite in gentibus, Dominus regnavit a ligno. De Spiritu sancto in Salomone: A spiritu Domini data est potestas vobis (Sap. VI, 4). Et infra: Et cum esse is ministri regni illius, non recte judicastis (Ibid., 5).
CAPUT LXIII. De communi perscrutatione. Scrutatur Pater, scrutatur Filius, scrutatur Spiritus sanctus. De Patre in psalmo centesimo trigesimo octavo (Vers. 23): Proba me, Domine; scito cor meum, scrutare me, et cognosce semitas meas. De (0425D)Filio in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator cordis et renum (Apoc. II, 23). De Spiritu sancto in Apostolo: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor. II, 10).
CAPUT LXIV. De communi probatione. Probat Pater, probat Filius, probat Spiritus sanctus. De Patre ad Thessalonicenses: Ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra (I Thess. II, 4). De Filio in Salomone: Sicut aurum in fornace probavit eos, et invenit eos dignos se (Sap. III, 6). De Spiritu sancto in Salomone: Spiritus Domini probat corda (Prov. XVII, 3): exterminabit autem impios a terra (Prov. II, 22).
CAPUT LXV. De communi testificatione. (0426A) Testificatur Pater, testificatur Filius, testificatur Spiritus sanctus. De Patre in psalmo octavo decimo (Vers. 8): Testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis. De Filio ad Timotheum: Praecipio tibi coram Deo, qui confirmat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato (I Tim. VI, 13). 472 De Spiritu sancto in Apostolo: Nam ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro (Rom. VIII, 16).
CAPUT LXVI. De communi creatione. Creator dicitur Pater, hoc et Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre ad Ephesios: Illuminare omnes, (0426B)quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit (Ephes. III, 9). De Filio ad Romanos: Coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. I, 25). De Spiritu sancto in Salomone: Et vidit, et dinumeravit, et mensus est omnia; ipse creavit ea per Spiritum sanctum (Eccli. I, 9).
CAPUT LXVII. De communi ducatu. Dux dicitur Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre in Deuteronomio: Et dixit Moyses ad omnem Synagogam filiorum Israel: Scitote et intelligite, quoniam in manu forti et brachio excelso eduxit vos Deus vester de medio Aegyptiorum (Deut. (0426C)XXVI, 8). De Filio in Genesi. Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et in nomine ejus gentes sperabunt (Gen. XLIX, 10). De Spiritu sancto in Ezechiele: Eduxit me Spiritus Domini, et posuit me in medio campo, et erat plenus ossibus mortuorum (Ezech. XXXVII, 3).
CAPUT LXVIII. De communi vocatione. Vocat Pater, vocat Filius, vocat Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios: Unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet, sicut etiam in Ecclesiis omnibus doceo (I Cor. VII, 17). De Filio in Evangelio: Transeunte Jesu vidit hominem quemdam sedentem ad telonium, Matthaeum nomine, et vocavit eum, et 473 dixit ei: Sequere me (Matth. IX, 9). De Spiritu sancto (0426D)in Actibus: Et cum servirent Deo, dixit eis Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Paulum in opere quo vocavi eos (Act. XIII, 2).
CAPUT LXIX. De communi misericordia. Misericors Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre in Apostolo: Deus autem, qui dives est in misericordia, in magna caritate misertus est nostri (Eph. II, 4). De Filio in Evangelio: Misereor huic turbae, quoniam triduum habent, et dimittere eos jejunos nolo (Matth. XV, 32). De Spiritu sancto in Zacharia: Ecce ego effundam super domum David, et super eos qui habitant in Jerusalem Spiritum gratiae et miserationis (Zach. XII, 10).
CAPUT LXX. De communi habitatione templi. (0427A) Templum Patris, templum Filii, templum Spiritus sancti. De Patre in Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo vos fallat: si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). De Filio in Apocalypsi: Et plateae civitatis auro mundo, et templum in ea non vidi: Dominus autem et Agnus templum ejus est (Apoc. XXI, 22). De Spiritu sancto ad Corinthios: An ignoratis quoniam corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)?
CAPUT LXXI. De communi constitutione. Constituit Pater, idem Filius, idem Spiritus sanctus. (0427B)De Patre Jeremias: Dixit Dominus Deus: Ecce ego constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, et reaedifices, et plantes (Jer. I, 10). De Filio in Actibus: In die quo apostolos elegit per Spiritum sanctum, quibus constituit praedicare 474 Evangelium (Act. I. 2). De Spiritu sancto ubi supra: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos (Act. XX, 28).
CAPUT LXXII. De communi manifestatione. Manifestat Pater, manifestat Filius, manifestat Spiritu sanctus. De Patre ad Romanos: Quia quod notum est Dei, manifestum est illis, Deus enim illis manifestavit (Rom. I, 19). De Filio in Evangelio: Hoc primum signorum fecit Jesus in Cana Galilaeae, (0427C)et manifestavit potentiam suam (Joan. II, 11). De Spiritus sancto ad Corinthios: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7).
CAPUT LXXIII. De communi ostensione. Ostendit Pater, ostendit Filius, ostendit Spiritus sanctus. De Patre ad Timotheum: Ut serves mandatum sine macula irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem in suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 14). De Filio in Evangelio: Deo vobis amicis meis, ne timeatis eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant: ostendam autem vobis quem timeatis (Luc. XII, 4). Et in Evangelio: Multa bona opera (0427D)ostendi vobis, propter quod horum opus lapidatis me (Joan. X, 32). De Spiritu sancto ad Corinthios: Sermo meus et praedicatio mea non in suasoriis sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis (I Cor. II, 4).
CAPUT LXXIV. De communi mensura. Mensuram dat Pater, mensuram dat Filius, mensuram dat Spiritus sanctus. De Patre ad Romanos: Non plus 475 quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). De Filio ad Corinthios: Sed et nos ipsi inter nosmetipsos metientes et comparantes nosmetipsos nobismetipsis, non in immensum (0428A)sum gloriamur, sed secundum mensuram regulae qua mensus est nobis Dominus Jesus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor. X, 12). De Spiritu sancto in Salomone: Spiritus sapientiae replet pacem et dat salutis fructum; vidit, et dinumeravit, et mensus est utraque in dono Dei (Eccli. I, 22).
CAPUT LXXV. De communi modestia. Modestia Patris, modestia Filii, modestia Spiritus sancti. De Patre in Jeremia: Deus, qui modestia tua sancta constituisti omnia, deprecor ut des servis tuis gratiam in conspectu regis Babylonis, cui pro peccatis nostris et patrum nostrorum tradidisti nos (Baruch. II, 14). De Filio ad Corinthios: Obsecro autem vos, fratres, per mansuetudinem et modestiam Christi (0428B)(II Cor. X, 1). De Spiritu sancto in Epistola Petri apostoli: Non extrinsecus capillorum implicitus, aut auri circumdatio, aut habitus vestimentorum cultior, sed qui absconsus est homo incorruptibili modestia Spiritus, qui est ante Deum locuples (I Petr. III, 3)
CAPUT LXXVI. De communi missione. Misit Pater, misit Filius, misit Spiritus sanctus. De Patre in Apostolo: Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). De Filio in Evangelio: Misi vos metere ubi non seminastis (Joan. IV, 38). De Spiritu sancto in Actibus: Petro haesitante de visu, dixit ei Spiritus sanctus: Surge, vade cum illis, quoniam ego misi eos (Act. X, 20).
CAPUT LXXVII. De communi protectione. 476 Protegit Pater, protegit Filius, protegit Spiritus sanctus. De Patre in psalmo octogesimo tertio (Vers. 10): Protector, nunc aspice in facie Christi tui. De Filio in psalmo sexto decimo (Vers. 8): Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. De Spiritu sancto in Salomone: Spiritus Domini protectio est, et firmamentum virtutis (Eccli. XXXIV, 19).
CAPUT LXXVIII. De communi digito Trinitatis. Digitus Patris, digitus Filii, digitus Spiritus sancti. De Patre in Exodo: Dixerunt magi Pharaoni regi: Digitus Dei est (Exod. VIII, 19). Item ibi: Et accepit Moyses duas tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, (0428D)18). De Filio in Evangelio: Et inclinans se Jesus digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6). De Spiritu sancto in Evangelio: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, utique appropinquavit in vobis regnum Dei (Luc. XI, 20). In alio loco: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemones, scitote quia pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28).
CAPUT LXXIX. De communi fide. Fides Patris, fides Filii, fides Spiritus sancti. De Patre ad Romanos: Quid enim si quidam illorum non crediderunt: nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit (Rom. III, 3)? De Filio in Apostolo: Quod autem vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit (0429A)me (Gal. II, 20). De Spiritu sancto ubi supra: Habentes eumdem spiritum fidei sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum (II Cor. IV, 13).
CAPUT XXC. De communi praedictione. 477 Praedixit Pater, praedixit Filius, praedixit Spiritus sanctus. De Patre in Actibus: Deus autem, quae praedixit per os sanctorum prophetarum suorum juxta Christum suum implevit (Act. III, 18). De Filio in Evangelio: Et nuntiate fratribus, quia praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce praedixi vobis (Matth. XXVIII, 7). De Spiritu sancto in Actibus: Stans vero Petrus cum undecim, elevata voce dixit: Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda, qui fuit (0429B)dux eorum qui comprehenderunt Jesum (Act. I, 16).
CAPUT XXCI. De communi documento. Docet Pater, docet Filius, docet Spiritus sanctus. De Patre in psalmo septuagesimo (Vers. 17): Docuisti me, Deus, a juventute mea. Et in centesimo quadragesimo tertio (Vers. 1): Benedictus Dominus Deus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. De Filio in Evangelio: Et circuibat Jesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum (Matth. IV, 23). Et iterum: Cum sedisset, aperuit os suum, et docebat eos (Matth. V, 2). De Spiritu sancto in Evangelio: Cum autem venerit Paracletus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 13).
CAPUT XXCII. De communi imperio. Imperat Pater, idem Filius, idem Spiritus sanctus. De Patre in Epistola Petri secunda: Haec enim facientes non errabitis, sed ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei (II Petr. I, 10). De Filio in Evangelio: Surde et mute spiritus, ego tibi impero ut exeas ab eo, et amplius ne introeas in eum (Marc. IX, 24). 478 Et: Imperavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 26). De Spiritu sancto in Job (Job XXXVIII, 29): De Spiritu Domini datur glacies super terram. Et infra: Imperio suo fecit nivem, potentia sua giravit coelum in circuitu gloriae suae (Job XXXVII, 6).
CAPUT XXCIII. De communi disciplina. Disciplina Patris, disciplina Filii, disciplina Spiritus sancti. De Patre in Salomone: Fili, ne neglexeris disciplinam De, neque deficias ab eo correptus (Prov. III, 11). De Filio in psalmo septimo decimo (Vers. 36): Dextera tua suscepit me, et disciplina tua ipsa me docebit, et doctrina tua diriget me in finem. De Spiritu sancto in Salomone: Spiritus enim disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu (Sap. I, V).
CAPUT XXCIV. De communi insufflatione. Insufflat Pater, insufflat Filius, insufflat Spiritus sanctus. De Patre in Genesi: Et fecit Deus hominem (0430A)ad imaginem suam, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). De Filio in Evangelio: Et insufflavit in faciem discipulorum suorum dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). De Spiritu sancto in Ezechiele: Haec dicit Dominus: A quatuor ventis veni, Spritus, et insuffla super mortuos istos, et reviviscent (Ezech. XXXVII, 9).
CAPUT XXCV. De communi repletione. Implet Pater, implet Filius, implet Spiritus sanctus. De Patre in Jeremia: Haec dicit Dominus Deus Israel: Coelum et terram impleo (Jer. XXIII, 24). De Filio in Apostolo: Dominus autem impleat corda vestra omni opere et sermone bono (II Tim. II, 16). (0430B)De 479 Spiritu sancto in Actibus: Factus est subito sonus tanquam spiritus validi, et implevit omnem locum in quo erant sedentes (Act. II, 2).
CAPUT XXCVI. De communi dono. Donum Dei Patris, donum Filii, donum et Spiritus sancti. De Patre in Apostolo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei Donum est (Ephes. II, 8). De Filio in Salomone: Quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum sapientiae erat, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 2). De Spiritu sancto in Actibus: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque in nomine Domini Jesu Christi, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 38).
CAPUT XXCVII. De communi locutione. Loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur Spiritus sanctus. De Patre in psalmo sexagesimo primo (Vers. 12): Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Et: Deus locutus est in sancto suo (Psal. CVII, 8). De Filio in Evangelio: Loquente Jesu ad turbas, Ecce mater ejus et fratres foris stabant, quaerentes loqui cum eo (Matth. XII, 46). Item ibi: Loquor vobis, et non creditis (Joan. X, 25). De Spiritu sancto in Apostolo: Spiritus est qui loquitur mysteria (I Cor. XIV, 2).
CAPUT XXCVIII. De communi retributione. Retribuet Pater, retribuet Filius, retribuet Spiritus (0430D)sanctus. De Patre in Apostolo: Si tamen justum est apud Deum retribuere his qui vos tribulant, tribulationem; et vobis qui tribulamini, requiem (II Thes. I, 6). De Filio in Apostolo: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). De Spiritu sancto 480 in Judicum: Si enim congregaverint se in unum, et venerint ad terminos Jerusalem, et expugnaverint vos, ego mittam Spiritum meum, et retribuet eis quae ipsi retribuerunt vobis.
CAPUT XXCIX. De communi respectione. Respicit Pater, respicit Filius, respicit Spiritus sanctus. De Patre in Genesi: Respexit Deus in Abel et super munera ejus: super Cain autem et munera (0431A)ejus non respexit (Gen. IV, 4). De Filio in Evangelio: Respiciens Jesus cogitationes eorum, dixit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? De Spiritu sancto in Apocalypsi: Hi sunt septem spiritus qui inspiciunt universam terram (Apoc. V, 6).
CAPUT XC. De communi placito. Placuit Patri, placuit Filio, placuit Spiritui sancto. De Patre in Apostolo: Postea quam placuit Deo, qui me segregavit ex utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me (Gal. I, 15). Et in psalmo: Placuit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas (Psal. LXVIII, 32). De Filio in psalmo sexagesimo septimo (Vers. 17): Montem in quo placuit Deo habitare in eo, etenim Dominus habitabit (0431B)usque in finem, etc. De Spiritu sancto in Actibus: Placuit Spiritui sancto et nobis, nihil amplius oneris imponere vobis (Act. XV, 28), etc.
CAPUT XCI. De communi intellectu. Intellectum dat Pater, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. De Patre in psalmo quinto decimo (Vers. 7): Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum. De Filio in Apostolo: Intellige quae dico, 481 dabit enim tibi Dominus intellectum (II Tim. II, 7). De Spiritu sancto ubi supra: Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali (Col. I, 9).
CAPUT XCII. De communi mundatione. Mundat Pater, mundat Filius, mundat Spiritus sanctus. De Patre in Ezechiele: Et salvos eos facit de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt: mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; servus meus David rex super eos, et pastor erit omnium eorum (Ezech. XXXVII, 23). De Filio in Evangelio: Habens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, et congregabit fructum in horrea sua, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Et: Caro et sanguis Filii ejus mundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7). De Spiritu sancto in Isaia: Et mundabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem (0431D)emundabit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu ardoris (Isai. IV, 4).
CAPUT XCIII. De communi illuminatione. Illuminat Pater, illuminat Filius, illuminat Spiritus sanctus. De Patre in psalmo septimo decimo (Vers. 29): Tu illuminabis lucernam meam; Domine Deus meus, illumina tenebras meas. De Filio in Apostolo: Cum autem venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et palam faciet cogitationes cordis eorum (I Cor. IV, 5). Et iterum: Exsurge qui dormis, et eleva te a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 19). De Spiritu sancto in (0432A)Apostolo: Ut fulgeat in eis illuminatio Spiritus sancti (II Cor. IV, 4).
CAPUT XCIV. De communi apparitione. 482 Apparuit Pater, Filius, Spiritus sanctus. De Patre in Actibus: Deus gloriae apparuit Patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamia (Act. VII, 2). De Filio in Joannis Epistola: Ipse apparuit Filius, ut solvat opera diaboli (I Joan. III, 8). De Spiritu sancto in Job: Et spiritus apparuit in oculis meis: et horruerunt capilli mei, et vultum et speciem non vidi, sed tantum vocem audiebam (Job IV, 15).
CAPUT XCV. De communi veritate. Veritas Pater, veritas Filius, hoc et Spiritus sanctus. (0432B)De Patre in psalmo tricesimo (Vers. 6): Redemisti me, Domine Deus veritatis. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. De Filio in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Item ipse ad Patrem: Sermo tuus veritas est (Joan. XVII, 17). De Spiritu sancto in Epistola Joannis: Spiritus est veritas (I Joan. V, 6).
CAPUT XCVI. De communi mandato. Mandat Pater, mandat Filius, hoc et Spiritus sanctus. De Patre in psalmo sexagesimo septimo (Vers. 29): Manda, Deus, virtuti tuae. Et mandavit in aeternum testamentum suum (Psal. CX, 9). De Filio in Evangelio: Haec mando, ut diligatis invicem (0432C)(Joan. XV, 17). De Spiritu sancto, in Isaia: Verumtamen legitima mea custodite, quae ego mando vobis de Spiritu meo, dicit Dominus.
CAPUT XCVII. De communi inspiratione. 483 Inspirat Pater, inspirat Filius, et Spiritus sanctus. De Patre in libro Job: Spiritus qui fecit me, et inspiratio omnipotentis Dei qui docet me (Job XXXII, 8). De Filio in psalmo septimo decimo (Vers. 14): Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. De Spiritu sancto in Evangelio: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis (Joan. III, 8), etc.
CAPUT XCVIII. De communi significatione. (0432D)Significat Pater, significat Filius, hoc et Spiritus sanctus. De Patre in psalmo quinquagesimo nono (Vers. 6): Deus, repulisti nos, et deduxisti nos. Et infra: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. De Filio in Apocalypsi: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus ostendere servis suis, et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni (Apoc. I, 1). De Spiritu sancto ad Hebraeos: Non sine sanguine, quem offert pro se et pro populi ignorantia, significante hoc Spiritu sancto (Hebr. IX, 7).
CAPUT XCIX. De communi evangelizatione. Evangelium Dei Patris, Evangelium Filii, Evangelium (0433A)Spiritus sancti. De Patre ad Timotheum: Et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim. I, 10). De Filio ad Ephesios: Interficiens inimicitiam in semetipso, et veniens evangelizavit pacem (Ephes. II, 16). Item ibi: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus (Rom. I, 9). De Spiritu sancto in Epistola Petri: Vobis autem monstraverunt haec, qui vobis evangelizaverunt in Spiritu sancto (I Petr. I, 12).
CAPUT C. Ubi illuxit Trinitas. (0434A) 484 Illuxit Pater, illuxit Filius, illuxit Spiritus sanctus. De Patre in Apostolo: Deus autem qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus vestris (II Cor. IV, 6). De Filio in psalmo centesimo septimo decimo (Vers. 26, 27): Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis. De Spiritu sancto in propheta: Non abscondetur ultra facies mea ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel, dicit Dominus (Ezech. XXXIX, 29).