Migne Patrologia Latina Tomus 58
CerCas.CoMaAr 58 Cerealis Castellensis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
INTRODUCTIO.
Cum Carthaginem Cerealis sanctae catholicae fidei Castellensis episcopus venit, et quia vicinior est illis civitatibus quae Dei furore inerserunt, regales pulsavit aures ejus adventus. Et cum ab eo requirerent, quibus erat injunctum, si vera sint quae fama jactavit, ex ordine cum enarraret, Maximinus Ariomanitarum episcopus supervenit, et ait episcopo Cereali: Videtis quae vestra faciunt peccata? ideo deseruit Deus vos. CEREALIS. Quare nos deseruit, et non potius vos, qui animas sub Christiani nominis stylo jugulatis, nec veram fidem tenetis? MAXIMINUS. Si veram fidem tenetis, proponam tibi quaestiones vestrae fidei, ut si veram habes fidem, volo ut ad unam propositionem excludendam duo vel tria testimonia adducas. CEREALIS. Non duo vel tria, sed plura adducam testimonia. MAXIMINUS. Primo doce: Quia et ipse propriae potestatis est et voluntatis et Quia aequalis est Patri Filius. De unitate; quia unus est Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quomodo Pater miserit Filium. Quomodo Pater clarificet Filium. Quia omnipotens est Filius. Quare dixit Filius: Pater major me est. Vel quare dictum: quod Pater tradidit Filium. De libera Filii potestate. Contra id quod dicunt: Auctor est qui generat, vident principium Patri, etc. Contra id quod dicunt: Patrem imperasse Filio ut faceret creaturam. Quia Deus est Spiritus sanctus. Quia creator est Spiritus sanctus. Quia vivificator est Spiritus sanctus. omnipotens. De Trinitate vel unitate. Quia invisibilis est Filius. Contra id quod dicunt: Ex Patre Filium, et Spiritu sancto facta omnia. Contra id quod dicunt: Quare prius Pater, deinde Filius nominatur. Contra id quod dicunt: Quod Pater subjecit illi omnia.
INCIPIT LIBELLUS. CAPUT PRIMUM. CEREALIS. Quia aequalis est Patri Filius, sic docet apostolus Paulus dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II). Qui est in forma Dei Patris, non potest esse minor, qui non rapuit quod non habuit, quia in forma Patris semper fuit. In Evangelio Joannes ait: Propterea Judaei volebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). Item ipse Dominus dixit: Qui me videt, videt et Patrem. Item in Evangelio: Ego et Pater unum sumus. Hic unum pro aequalitate dixit, quia aequales sunt, qui unum sunt. Sumus autem ideo dixit, quia alius est Filius. Sed unum sunt Pater et Filius. Neque enim dividitur Deus, cum ipse Filius dicat: Ego in Patre, et Pater in me est. Quia vero non solum unum sunt Pater et Filius addito Spiritu sancto, subter habes demonstratum, unum autem ad societatem pertinet Patris et Filii, unum autem ad solum Dominum pertinet, quia et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Item ipse Dominus in Evangelio, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Item ipse Filius in Evangelio ad Patrem dicit: Omnia mea tua sunt, et tua omnia mea sunt. Et iterum: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Item in Evangelio: Qui me odit, et Patrem meum odit. Item in Epistola Joannis: Qui negat Filium, nec Patrem habet; sed qui confitetur Filium, et Filium habet et Patrem. Item in Salomone: Splendor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII). Hoc de Filio dicit. Item in Evangelio Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Quod autem dicit, dedit, genuit intelligitur. Aut si postea dedit vitam jam genito Filio Pater, ergo genitus Filius sine vita erat. Et quomodo dicit ipse in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita? Item ad Hebraeos sic de Filio dicit Apostolus: Qui cum sit, inquit, splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I). Ergo splendor gloriae, et figura substantiae ipsius teneat splendorem, id est, veritatem? Figura autem Dei aequalitas dicitur Dei. Item apostolus Paulus ad Colossenses de Filio dicit: In ipso inhabitat, inquit, omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Si in Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis, et quomodo minor est Flius?
CAPUT II. Quod unus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sic docetur. Ipse Dominus in lege dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et Apostolus dicit: Nullus est Deus, nisi unus. Item ipse dicit: unus Deus, una fides, unum baptisma (Eph. IV). Item apostolus Jacobus dicit: Tu credis quia unus est Deus, bene facis; et daemones credunt et contremiscunt (Jac. II). Hanc fidem contremiscunt daemones quam veram esse noluerunt. Ipse Dominus dicit: Ego sum Deus et non est alius praeter me. Item in psalm. XXVII: Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Et ipsi confitentur quia et Filius Deus est. Ostendant mihi quomodo unus est, nisi quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est.
CAPUT III. Quomodo miserit Pater Filium, sic docetur: Missio Filii incarnatio est Filii; testificatur apostolus Paulus et quis missus sit, utrum Filius Dei, an Filius hominis, dicens: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV). Ergo qui ex muliere factus est, ipse missus qui est, etiam sub lege fuit, sicut dixit; nam Deus condidit legem. Item ipse apostolus dicit de Christo: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II). Quando semetipsum exinanivit, tunc semetipsum misit; nam et ipse Filius dicit: Ego veni quaerere et salvare quod perierat. Hic non dicit, missus sum, sed veni. Nam et Spiritus sanctus misit eum, sicut scriptam, ipso docente, est in Isaia propheta: Et nunc, inquit, Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII). Item dicit ipse Filius: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, etc. Ergo major est Spiritus sanctus Filio, si major est qui mittit, quia Spiritus sanctus misit Filium Dei. Deus utique ubique est, quia ait: Coelum et terram ego impleo. Et alibi dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Quomodo igitur mittitur Filius? aut quomodo mittit Pater, si in coelo et in terra ubique unus est Deus? Item audi ubi non solum aequales ab aequalibus, sed et majores mittantur a minoribus, sicut legimus angelum esse missum a Tobia, et Christus missus est a Pilato ad Herodem. Nunquid humiliavit se angelus, quia perrexit quo missus est a Tobia? aut humiliavit se Christus, qui a Pilato missus est ad Herodem? Vis scire, quia ubique est Filius, nec est ubi mittatur, audi quid dicit ipse Filius: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo; Filius hominis, qui est in coelo. Non enim dixit, qui fuit in coelo, sed qui est in coelo, et tamen in terra loquebatur; sed et in terra tunc homo fuit et Deus. Nam si Deus non fuit in terra, quomodo angeli illi ministrabant, sicut scriptum est: Et discessit diabolus, et venerunt angeli, et ministrabant ei (Joan. XVII).
CAPUT IV. Quomodo clarificet Pater Filium, sic docetur. Nam et Filius clarificat Patrem, sicut scriptum est in Evangelio dicente ipso Filio ad Patrem: Ego te clarificavi super terram. Iterum ipse Filius dicit: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. Et ipse Spiritus sanctus clarificat Filium, quia scriptum est: Ipse me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Si ergo clarificat Spiritus sanctus Filium, nunquam major est Filio Spiritus sanctus. Et ipse Filius dicit in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me. Ergo sacrificium laudis holocaustum passionis accipitur; in passione ergo clarificatur homo, nam Deus semper est gloriosus. Vis scire quia non solum semper gloriosus fuit Filius, sed et Deus gloriae fuit et est, apostolus Paulus dicit de Judaeis: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nunc ergo qui mori potuit, ipse et glorificari potuit, homo tantum. Nam audi quid dicat ipse Filius, quomodo se ipse sanctificat: In veritate, dicens, sanctifico meipsum.
CAPUT V. Quod omnipotens est Filius, sic docetur. In Salomone legitur: Omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens a regalibus sedibus tuis, in mediam exterminti terram prosilivit (Sap. XVIII). Ergo et rex est qui regales obtinet sedes. Item in Apocalypsi: Haec dicit Filius Dei, qui est et qui fuit omnipotens Deus, In Evangelio: Omnia quaecunque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V). Item in Evangelio: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic Filius quos vult vivificat. In Isaia Filius dicit: Ecce ego mittam manum meam super vos et depraedubuntur qui depraedaverunt vos, et scietis quia Dominus omnipotens sum, et qui misit me Dominus omnipotens est.
Jeremias propheta dicit: Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus hic Deus noster; et non est alius. Et ut appareat de Christo dici, sequitur: Postea in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Item Apostolus: Nos autem, inquit, praedicamus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam. Item ipse cum de Judaeis loquitur: Quorum patres, inquit, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
CAPUT VI. Quare dixerit Filius: Pater major me est, vel quaro dictum sit quod Pater tradidit Filium suum, docetur, Scriptum est in psalmo, Filio dicente ad Patrem: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI). Ergo de ventre matris est Deus ejus Pater, et ideo major est Pater. Item ipse Filius in psalmo dicit: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV), id est Mariae. Ipse est servus, et inde major est Pater. Item: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI)? Et iterum: Salvum me fac ex ore leonis. Haec ad hominem pertinent; nam et ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo eam tollit a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. XX). In psalm.: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi, quia Dominus suscepit me. Et Apostolus, quia se ipse Filiu tradidit, sic ait: Qui me dilexit, inquit, et tradidit semetipsum pro me. Item ipse Apostolus: Qui dilexit, inquit, Ecclesiam suam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans eam lavacro aquaem verbo. Item in Epistola Paulus ad Ephesios: Sicut et Christus, inquit, dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Item in psalmo ipse dicit: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui. Homo dicit in psalmo: Deus meus, quomodo superius dixit: De ventre matris meae Deus meus es tu. Et tamen postea sequitur, quando dixit: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, adjunxit, voluit; quia voluit, fecit: ipse enim est de quo dicatur: Omnia quaecunque voluit fecit. Ipse nasci voluit, ipse mori voluit, ipse omnia pati voluit, et esurire, et sitire, et lassari, et tamen secundum hominem. Nam vis scire qualis sit Filius Dei? Isaias dicit: Deus aeternus, qui fecit aeterna terrae, non laboravit neque exuriit, etc.; de Filio dicit, de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt. Nam Deus nihil mali, ac laboris pati potuit, cui dicitur in psalmo XX: Non accedent ad te mala, et flagellum non approvinquabit tabernaculo tuo.
CAPUT VII. De libera Filii potestate sic docetur. In Evangelio dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII). Non dixit, peto. Non dixit in Evangelio ad leprosum, peto, sed volo, mundare (Matth. VIII). Item in Evangelio ad Petrum, dum se peteret ut ambularet super aquam, ait Jesus: Veni. Non rogavit, sed veni dixit. Item ad Chananaeam mulierem dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). Gentilis erat mulier, tamen quia voluit, praestitit beneficium et sanavit filiam ejus, ad quam se missum non esse dixerat. Non enim ad gentes, sed ad Judaeos erat destinatus Christus; tunc dixit: O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. Ad quam se missum non esse dixerat, quare concedebat beneficium ei? Ergo vides quia quae voluit fecit, non quae alius imperavit. Item in psalmo de Christo dicit: Omnia quaecunque Dominus voluit fecit in coelo, et in terra, in mari et omnibus abyssis. Non dixit, quaecunque petivit.
CAPUT VIII. Contra id quod dicit: Major est qui generat, minor est qui generatur. Haec temporibus cognoscuntur, in Christo autem nulla sunt tempora, per quem omnia facta sunt. Non est enim ex tempore sempiternus, qui ante tempora noscitur generatus, sicut legimus quia Adam a nullo genitus est, et tamen ipse et filius ejus ambo erant pares et aequales, quia ambo erant homines. Major et minor temporibus fiunt, quia unus senescit, et alius crescit. Sed apud Deum nunquam fuerunt tempora.
Ipsa enim tempora per Filium facta sunt, et nihil in Deo temporale est. Tolle ergo tempora, et ostende mihi majorem et minorem. Quemadmodum minor sit Filius non solum Patre suo, sed et angelis, apostolus Paulus ad Hebraeos de ipso dicit: Nunc, inquam, modico minus ab angelis minoratum vidimus Jesum. Quare? Sequitur: Propter passionem mortis (Hebr. II).
CAPUT IX. Contra id quod dicunt; Auctor est qui generat, vident principium. Patri non est auctoritas, ubi voluntas nulla est. Pater enim nec volens nec nolens genuit, sed natura. Nam si volens genuit, ergo ipsa voluntas Patris Filius est, sicut legimus. Quia ipse est verbum et virtus et sapientia; ipse est et voluntas Patris. Si aliquando non fuit Filius, aliquando non fuit Pater, quia Pater esse non potuit, si Filium non habuisset. Sed sicut Pater aeternus est, ita et Filius aeternus est, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I). Non capitur tempore, non habet initium, nec includitur saeculis. Et in psalmo dicit Filius ad Patrem: Ego semper tecum sum. Si enim semper cum Patre fuit Filius, quomodo auctor est Pater, qui ante nunquam fuit? Item de ipso dicitur, Priusquam fierent montes, et fingeretur terra, et orbis terrae, a saeculo usque in saeculum tu es. Si igitur voluntas est Patris Filius, dicatur mihi quom do auctor est Pater, sine quo nunquam fuit Filius, quia Pater sine voluntate esse non potuit? Quod dicitur Pater, propter Filium dicitur, et ille Deus dicitur de Deo. Sed quia dixit Filius, et quod dicitur Filius, propter Patrem dicitur. Nam Ego in Patre, et Pater in me, non separatur, sed ideo unus est Deus. Sed si minor est Filius a Patre, quare dixit Pater in me est? Nunquam majorem potest capere minor.
CAPUT X. Contra id quod dicunt Patrem imperasse Filio ut faceret creaturam, respondetur. Cum utique et ipse Pater fecerit, nam scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Ubi ostenditur pariter operatos, ut unum Deum esse monstraret. Sequitur Scriptura: Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non dixit fecerunt dii, cum dixisset faciamus hominem; sed dixit: Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem sua. Item si Pater non fecit creaturam, et quomoda dicit Filius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor? Item si Pater non fecit creaturam, et quomodo dicunt apostoli ad Patrem: Tu es, Domine, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui per os sancti pueri tui David dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II). Convenerunt enim in veritate in civitate ista super sanctum puerum tuum Jesum Christum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus, et toto Israel, et fecerunt sicut manus tua et consilium tuum praefinierat (Act. IV). Ergo de Christo loquebantur ad Patrem, qui dicebant: Tu es, Domine, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Lege in Actibus Apostolorum, et invenies de Filio dici ad Patrem istam sententiam.
CAPUT XI. Quia Deus est Spiritus sanctus, sic docetur. Petrus ad eum qui subtraxerat de pretio villae dixit: Quid est quod implevit Satanas cor tuum mentiri Spiritui sancto? Et postmodum adjunxit: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V). Item in Actibus Apostolorum scribitur, Petro cogitante et haesitante de visu, dicit Spiritus sanctus: Ecce viri quaerunt te; exsurge, et descende, et vade cum illis nihil dubitans, quia ego illos misi ad te. Et veniens Petrus ad Cornelium dixit: In veritate scio quia non est personarum Deus acceptor (Act. X). Ad gentilem enim missus ab Spiritu sancto, quia adhuc gentibus non praedicabatur Evangelium, sed solis Judaeis. Item in Evangelio: Jesus autem Spiritu sancto plenus regressus est a Jordane. An non est Deus qui implet Deum? Ergo Deus erat in Christo, quo plenus est regressus a Jordane. Item Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti? Secutus est: Glorificate ergo Deum in corpore vestro. Item in Salomone: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Item Esaias propheta: Et Dixit Dominus ad me: Vade, die populo huic, Aure audietis, et non intelligetis, etc. Quem dicit Deum Esaias, ipsum dicit Spiritum sanctum Apostolus. Si Deus spiritus est, quomodo Spiritus sanctus Deus non est; si non est Deus Spiritus sanctus, quomodo dicit apostolus Paulus: Divisiones autem donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, unus autem Deus, qui operatur omnia in omnibus, qui dividit propria unicuique prout vult (I Cor. XII)? Ipse est Spiritus sanctus, de quo dicit propheta Esaias: Spiritus, inquam, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini.
CAPUT XII. Quia et creator est Spiritus sanctus, sic docetur. In Job legimus: Spiritus divinus est qui fecit me. In psalmo: Emitte spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII). In Evangelio: Inventa est Maria habens de Spiritu sancto. Cui fuerat dictum: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Matth. I). In psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Si in utero virginis Spiritus sanctus Filium Dei fecit, quid Deo defuit quod non creavit? In Evangelio: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Amplius est enim regenerare quam creare: ecce Spiritus sanctus regenerat, quando in baptismo renascimur per ipsum.
CAPUT XIII. Quia vivificator est Spiritus, sic docetur. Apostolus dicit: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (I Cor. III). Item in Evangelio: Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam (Joan. VI). In Ezechiele ad ossa arida filiorum Israel mandatur et dicitur, per prophetam: Dabo Spiritum meum in vobis, et vivetis. Item Apostolus dicit: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Ergo mortalia corpora vivificantur a Spiritu sancto.
CAPUT XIV. Quia et ipse propriae potestatis et voluntatis sit, et omnipotens sit Spiritus S. sic docetur. Apostolus dicit: Alii datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operationes sanitatum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alii genera linguarum: haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII).
Ecce quod operatur unus atque idem Spiritus ut vult, non quae ei imperantur. Ipse Dominus in Evangelio dicit: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III). In Actibus Apostolorum jubet Spiritus Philippo ut se eunucho Candacis reginae conjungeret. Item Spiritus dicit: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opere sancto, quo vocavi illos. Ecce Spiritus sanctus segregat apostolos et vocat. Item de apostolis: Tentabant ire in Bithyniam, et non eos passus est Spiritus sanctus. Ecce apostolis imperat. Item in Salomone dicit: Spiritus sanctus mihi Sapientia, id est in Christo. Spiritus S. unicus, multiplex, subtilis, immobilis, incoinquinatus, certus, securus, amans bonum, omnia potens, omnia praesciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles, mundus subtilis. Ecce qualis est Spiritus S. Item in Evangelio: Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam. In virtute Spiritus ambulat Christus. Item in Actis Apostolorum legimus: Quia loquebantur apostoli quemadmodum dabat eis pronuntiatio. Spiritus dabat apostolis quemadmodum loquebantur. Item apostolus Paulus ostendit quae tribuat Spiritus sanctus dicens: Fructus autem Spiritus est, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (I Joan. IV). Et legimus in Joanne apostolo: Quia Deus caritas est. Si Deus caritas, qualis est Spiritus sanctus, cujus est ipsa caritas? Sic enim habes supra: Quia fructus Spiritus sancti est caritas (I Joan. IV).
CAPUT XV. De Trinitate et Verbi divinitate. Si Trinitas non est, quare dictum est: Ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Si unitas non est, quare in uno nomine dictum est, et non in nominibus? Si Trinitas non est, quare dicit Dominus: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Si unitas non est, quare dicit tertio Deus, et non pariter Deos appellavit? Si Trinitas non est, quare dicunt in Esaia Seraphim laudantia; Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Esai. VI). Ubi et Trinitatem ostendunt et unitatem, quia Deum dicuat et non deos. Si Trinitas non est, quare dicit Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Aut si Trinitas non est aut unitas, quare sequitur, ipsi, gloria, et non ipsis gloria, si plures sunt dii? Quod si de Patre hoc volunt aliqui accipere, ergo non calumnientur Filio, quoniam sicut Pater Filium, sic per Filium facta sunt omnia. Itaque Deus non numeratur, non augetur, non indiget, quia non minuitur. Si Deus est utique Filius, non admittit ista in se, nam ipse dicit ad diabolum tentantem: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV). Et Thomas apostolus dicit, cum palparet loca vulnerum ejus: Dominus meus et Deus meus. Inseparabilis quippe est Trinitas. Neque enim locutus est ubi non sit. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ubique simul sunt, nec separantur locis, quia non est corporeus Deus, nec numeratur Deus, quia non subjicitur numeris, Deus igitur noster unus est. Num cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sit, nemo Christianus tres Deos poterit dicere, quia in nullo a se divina distat natura. Numerus siquidem ordinem sufficit, aequalitas non amittit, alter enim primum sequitur, alteri tertius applicatur. Sed cum gradus fieri non possint ex paribus qui subdi possint quemadmodum numeratur, unus ergo erit, quia non habet secundum, secundus quippe minoris ordinem tenet, et minor alterum facit, alter posteriorem indicat, posterior imparem signal. Remove distantiam, et quod numeres non habebis. Propheta dicit: Sapientiae ejus non est numerus. Si sapientia ejus non numeratur, quomodo Filius numeratur, qui est Sapientia Patris, sicut Apostolus dicit? Quare post Patrem secundus dicitur Filius, cum sapientia non numeretur, quia est sapientia Patris.
CAPUT XVI. Quia invisibilis est Filius, sic docetur: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. In Apostolo de Christo scriptum est: Hic invisibilis primogenitus totius creaturae. Item: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in formationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Invisibilis est ergo Filius, qui venit peccatores salvos facere. Si videtur Filius, videtur et Pater, quoniam scriptum est: Qui me videt, videt et Patrem.
CAPUT XVII. Contra id quod dicunt: ex Patre per Filium in Spiritu sancto esse omnia. Audi quia non solum ex Patre, sed et ex Filio, et Spiritu sancto facta omnia invenies dictum. Apostolus ad Ephesios sic dicit de Filio: Veritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus connexum et compactum. Ecce ex Filio: audi et ex Spiritu sancto: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et iterum in Evangelio legitur: Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
CAPUT XVIII. Contra id quod dicunt: Quia Pater perhibet testimonium Filio. Ipse Christus dicit in Evangelio: Ego sum qui testimonium perhibeo de me. Ergo ipse testificatur de se. Prophetae perhibuerunt Filio testimonium, nunquid majores sunt prophetae Filio? Apostoli perhibuerunt testimonium Filio, nunquid majores sunt apostoli Filio Dei? Sed cum ostenderim quia ipse sibi perhibuit testimonium, non erit quod ab adversariis respondeatur: Ego sum, inquit Filius, qui testificor de me.
CAPUT XIX. Contra id quod dicunt: Quare prius Pater, deinde Filius nominatur. Audi et Filium priorem nominari a Patre. Apostolus dicit ad Galatas: Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Item ad Thessalonicenses ipse dicit: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, etc. Ecce prior est Filius nominatus. Audi et Spiritum sanctum priori loco nominari. Apostolus dicit. Unum corpus et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Ecce prius Spiritum, et postea Patrem nominavit. Sed dico, nunquid quia legimus in Levitico proprio loco sub una sententia nominatum Jacob, secundo Isaac, tertio Abraham, ideo dicendum est meliorem fuisse Jacob ab Isaac, aut majorem Isaac Abraham patre suo, sicut enim scriptum est: Et memorabor testamenti Jacob, dicit Dominus, et testamenti Isaac, et testamenti Abraham. Hominibus non praejudicatis, taxatio Deo praejudicium cur infert, si forte alicubi prior taxatur Pater a Filio, aut Filius a Spiritu sancto priori loco a Patre taxatum.
CAPUT XX. Contra id quod dicunt: Pater illi omnia subjecit. Apostolus ad Corinthios dicit de Filio: Oportet, inquit, illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (Cor. XV). Et ad Philippenses: Unde etiam exspectamus Dominum Jesum Christum Salvatorem nostrum; qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformans corpori gloriae suae secundum operationem, ut possit sibi subjicere omnia (Philip. I). Item Apostolus dicit, quia Filius tradet regnum Deo Patri suo; scriptum est enim de Christo: Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Ergo major est Filius a Patre, quia ipse tradet Patri suo regnum? Haec sunt quae tantisper commemorare potui et decerpsi; multa autem praetermissa sunt impedimento velocitatis, quae legens poterit invenire. Hoc tantum lector teneat, Dominum Deum minime numero subjacere, minime separari: quod enim minimum est, Deus non est: sed quod Deus est, Filius, et Spiritus sanctus uterque perfectus [ professus ] est. Haec est autem vera perfectio, quam non subjicit alterius comparatio, nec remanet quod possit accrescere. Deus spiritus est, non caro; intellectus est, non est globatio; internum lumen est, non materies circumfusa. Ideo non dividitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quia non est talis, qui se paret incidi; et tamen Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est; et ubique sine invicem non sunt: quia unus est qui intelligi potest, separari non potest. Non sunt conglobati, quia non sunt velut aerei; non sunt divisi, quia sine invicem non sunt. Haec est vera et catholica fides, quam Christus docuit et tradidit, apostoli docuerunt, et omnes sancti patriarchae et prophetae fideliter cecinerunt. Propositionibus tuis juvante Patre, et Filio, et Spiritu sancto, de Novo et Veteri Testamento respondi, nunc vero pro catholica, quae ubique est fide, alia testimonia proposui, quibus respondere debeas. In libro Sapientiae: quia sicut Deus sapientia, quae est Filius Dei, sic et Spiritus sanctus novit consilia Patris. In eodem libro: quia omnipotens est Filius, per quem facta sunt omnia. In eodem libro: quia Spiritus sanctus etiam Filius, qui dicitur virtus Dei. In eodem libro dicitur de Spiritu sancto, qui incorruptibilis est. In eodem libro: secundum formam susceptae humilitatis visibilem dicit Christum, secundum formam vero deitatis non visibilem, sed invisibilem pronuntiat. Quod enim videtur, homo, quod non videtur, Deus agnoscitur. In eodem libro dicitur quia Filius Dei de substantia est Patris. In Cantico Canticorum, ubi Christum dicit es e Regem, cum ad eum Ecclesia loquitur. In Ecclesiastico: quia innumerabilis est magnitudo Dei. Unde docetur quia blasphemi sunt qui Trinitatem separando, ac gradibus et numeris credunt esse suadendam. In psalmo CXVII similiter de Sapientia, quae est Filius Dei, sic et Spiritus sanctus novit consilia Patris: Consilium autem tuum quis scit, nisi tu dederis Sapientiam, et miseris Spiritum de altissimis? In eodem libro quia omnipotens est Filius, per quem facta sunt omnia: Non enim, inquit, impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit omnia, et orbem terrarum ex materia informi. In eodem libro: quia Spiritus sanctus etiam Filius est: dispersi per Spiritum sanctum virtutis tuae persecutionem passi ab ipsis factis suis. In eodem libro de Spiritu sancto quia incorruptibilis est: Incorruptibilis enim Spiritus tuus in omnibus est. In eodem libro, ubi secundum formam susceptae humilitatis visibilem dicit Christum, secundum formam vero deitatis non visibilem, sed invisibilem pronuntiat dicens: Videntes illum quem olim negabant, Deum agnoverunt verum. In eodem libro: quia Filius Dei de substantia est Patris: Pro quibus angelorum esca cibasti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem; substantiam enim tuam et dulcedinem quas in Filio habeas ostendebas. In Evangelio secundum Joannem: quia invisibilis est Spiritus sanctus: Spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quia mundus non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud os manebit, et in vobis erit. In Canticis Christum dicit esse Regem; cum Ecclesiam loquitur: Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultemus et jucundemur in te. Item similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quousque rex sit in recubitu suo. In Ecclesiastico: quia innumerabilis est magnitudo Dei. Unde docetur quam blasphemi sint in Trinitatem Dei qui separando gradibus ac numeris suadenda aestimant: et quis investigavit magnitudinis ejus imperium, et magnitudinem ejus quis denumeravit? In psalmo XXVII, similiter de Sapientia, quae est Filius Dei, dictum est: quia sapientiae ejus non est numerus: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Propositionibus istis Maximinus Arionita nihil valens ad respondendum, differebat de die in diem. Cerealis vero dixit illi, qui intererat, cui erat injunctum: Propositis ab eo quaestionibus adjuvante Deo respondi, cur meis propositionibus non respondet? Supra memoratum igitur Maximinum, cui erat injunctum, cum conveniret, tacuit. Et ait Cereali: Vade tibi in propriam Ecclesiam, quia conventus a me Maximinus noluit respondere, hinc intelligitur quia non valuit, ubi tacuit, et tuis propositionibus respondere noluit. Jam inter vos Deus audit.