1 CONSULTATIO SIVE COMMONITORIUM
OROSII AD AUGUSTINUM DE ERRORE
PRISCILLIANISTARUM ET ORIGENISTARUM
BEATISSIMO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO OROSIUS
- Iam quidem suggesseram Sanctitati tuae, sed commonitorium suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii tui, Eutropius et Paulus episcopi, eadem qua et ego puer vester salutis omnium utilitate permoti commonitorium iam dederunt de aliquantis haeresibus, nec tamen omnes significarunt, necesse fuit me festinato edere et coacervare in unum omnes perditionum arbores cum radicibus et ramis suis et offerre ignienti spiritui tuo 1, ut tu viso agmine perspectaque nequitia permetiaris, quam possis dispositionem adhibere virtutis. Tu tantum, beatissime pater, malignas aliorum plantationes vel insertiones erue atque succide 2 et veram sparge sementem nobis de tuis fontibus rigaturis 3. Ego testem Deum spondeo et incrementum operis tui spero, quia terra illa, quae nunc ingratos fructus insincere culta exhibet, si eam de manna illo recondito 4 tu apud me mandando et replendo visitaveris, usque in centesimum fructum profusa aliquando liberius ubertate proficiet 5. Per te Dominus Deus noster, per te, inquam, beate pater, quos castigavit in gladio, emendet in verbo. Ad te per Deum missus sum; de te per eum spero, dum considero qualiter actum est, quod huc veni. Agnosco, cur venerim: sine voluntate, sine necessitate, sine consensu de patria egressus sum occulta quadam vi actus, donec in istius terrae litus allatus sum. Hic demum in eum resipivi intellectum, quod ad te venire mandabar. Impudentem non iudices, si accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum negotiatorem inventa margarita 6, non fugitivum servum eversa substantia reverti. Dilacerati gravius a doctoribus pravis quam a cruentissimis hostibus sumus. Nos confitemur offensam, tu pervides plagam; quod solum superest: Adiuvante Domino largire medicinam. Breviter ergo et quid ante male plantatum convaluit et quid postea peius insertum praevaluit, ostendam.
- Priscillianus primum in eo Manichaeis miserior, quod ex Veteri quoque Testamento haeresim confirmavit, docens animam quae a Deo nata sit de quodam promptuario procedere, profiteri ante Deum se pugnaturam, instrui adhortatu angelorum; dehinc descendentem per quosdam circulos a principatibus malignis capi et secundum voluntatem victoris principis in corpora diversa contrudi eisque adscribi chirographum. Unde et mathesim praevalere firmabat asserens, quia hoc chirographum solverit Christus et affixerit cruci per passionem suam 7, sicut ipse Priscillianus in quadam epistola sua dicit: " Haec prima sapientia est in animarum typis divinarum virtutum intellegere naturas et corporis dispositionem. In qua obligatum caelum videtur et terra, omnesque principatus saeculi videntur adstricti sanctorum dispositiones superare. Nam primum Dei circulum et mittendarum in carne animarum divinum chirographum, angelorum et Dei et omnium animarum consensibus fabricatum patriarchae tenent, qui contra formalis militiae opus possident, et reliqua ". Tradidit autem nomina patriarcharum membra esse animae, eo quod esset Ruben in capite, Iuda in pectore, Levi in corde, Beniamin in femoribus, et similia. Contra autem in membris corporis caeli signa esse disposita, id est arietem in capite, taurum in cervice, geminos in bracchiis, cancrum in pectore et cetera, volens subintellegi tenebras aeternas et ex his principem mundi processisse, et hoc ipsum confirmans ex libro quodam, qui inscribitur " Memoria Apostolorum ", ubi Salvator interrogari a discipulis videtur secreto et ostendere de parabola evangelica quae habet: Exiit seminans seminare 8, quia non fuerit seminator bonus, asserens quia, si bonus fuisset, non fuisset neglegens, non vel secus viam vel in petrosis vel in incultis iaceret semen 9, volens intellegi hunc esse seminantem, qui animas captas spargeret in corpora diversa quae vellet. In quo etiam libro de principe humidorum et de principe ignis plurima dicta sunt volens intellegi arte, non potentia Dei omnia bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse virginem quandam lucem, quam Deus volens dare pluviam hominibus principi humidorum ostendat, qui dum eam apprehendere cupit, commotus consudet et pluviam faciat et destitutus ab ea mugitu suo tonitrua concitet. Trinitatem autem solo verbo loquebatur; nam unionem absque ulla existentia aut proprietate asserens sublato " et " Patrem, Filium, Spiritum Sanctum hunc esse unum Christum docebat.
- Tunc duo cives mei, Avitus et alius Avitus, cum iam tam turpem confusionem per se ipsam veritas sola nudaret, peregrina petierunt. Nam unus Ierosolymam, alius Romam profectus est. Reversi unus rettulit Origenem, alius Victorinum; ex his duobus alter alteri cessit; Priscillianum tamen ambo damnarunt. Victorinum parum novimus, quia adhuc paene ante editiones suas Victorini sectator cessit Origeni. Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura proponi, quae ex modica occasione veritas ipsa praecideret. Didicimus enim de Trinitate doctrinam satis sanam omnia, quae facta essent, a Deo facta esse 10 et omnia bona valde 11 et facta de nihilo, tunc deinde Scripturarum solutiones satis sobrias. Omnia haec statim a sapientibus fideli pristinorum expurgatione suscepta sunt. Remansit sola offensa de nihilo. Credere enim persuasum erat esse animam, non tamen persuaderi potuerat factam esse de nihilo 12 argumentantes, quia voluntas Dei nihil esse non possit. Hoc paene usque ad nunc manet. Isti vero Aviti duo et cum his sanctus Basilius Graecus, qui haec beatissime docebant, quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut nunc perintellego, tradiderunt. Primum omnia antequam facta apparerent, semper in Dei sapientia facta mansisse dicentes hoc verbo: Deus enim quaecumque fecit faciendo non coepit. Deinde dixerunt angelorum, principatuum, potestatum, animarum ac daemonum unum principium et unam esse substantiam et vel archangelo vel animae vel daemoni locum pro meritorum qualitate datum esse utentes hoc verbo: Maiorem locum minor culpa promeruit. Mundum novissime ideo esse factum, ut in eo animae purgarentur, quae ante peccaverunt. Ignem sane aeternum, quo peccatores puniantur, neque esse ignem verum neque aeternum praedicaverunt dicentes dictum esse ignem propriae conscientiae punitionem: aeternum autem iuxta etymologiam Graecam non esse perpetuum, etiam Latino testimonio adiecto, quia dictum sit: in aeternum et in saeculum saeculi 13 postposuerit aeterno: ac sic omnes peccatorum animas post purgationem conscientiae in unitatem corporis Christi esse redituras. Voluerunt etiam de diabolo asserere, sed non praevaluerunt, eo quod cum substantia in eo bona facta perire non possit exusta in totum malitia diaboli aliquando salvandam esse substantiam. De corpore vero Domini sic tradiderunt, quia cum usque ad nos veniens Filius Dei post tot milia annorum otiosus eo usque non fuerit, sed praedicans remissionem angelis, potestatibus atque universis superioribus, cum qualitatem formae eorum, quos visitaret, assumeret, usque ad palpabilitatem carnis assumptionis specie crassuisse: hoc passione et resurrectione determinans rursus donec usque ad patrem veniret ascendendo tenuasse; ita neque depositum usquam fuisse corpus nec in corpore ullo regnantem circumscribi Deum. Creaturam quoque subiectam corruptioni non volentem intellegendam esse dicebant solem et lunam et stellas; et haec non elementarios esse fulgores, sed rationales potestates: praebere autem servitium corruptioni, propter eum, qui subiecit in spe 14.
- Hoc, sicut retinere potui, breviter expositum est, ut perspectis omnibus morbis medicinam adhibere festines. Est veritas Christi in me 15, quia propter venerabilem reverentiam sanctitatis tuae esse impudens non auderem, nisi evidenti iudicio et ordinatione Dei ad illius tanti et talis populi, cui sicut peccanti plaga imposita est 16, sic post plagam cura debetur, remedia proferenda te electum me missum esse cognoscerem. Memor mei, beatissime pater, multorumque qui mecum velut ros eloquium tuum ut super eos descendat exspectant, esse dignare.