Migne Patrologia Latina Tomus 42
AugHip.CoPrEtO 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi, nec ad omnia debeo, quae in tuo Commonitorio posuisti, nec omnino non debeo, ne studium tuum, quod mihi gratissimum est, contempsisse videar, et ob hoc intemperanter offendam. Nam in quibusdam opusculis nostris, quae vel legisti, vel legere poteris, multa dicta sunt, quae valeant adversus haeresim Priscillianistarum: quamvis non mihi eos proposuerim refellendos; sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse nunc intelligo, quando ex te audio quid illi sentiant. Quod enim est adversus Manichaeos multis a me locis de anima disputatum, quae licet secundum quemdam modum suum sit immortalis, tamen in deterius deficiendo et in melius proficiendo mutabilis esse convincitur, et per hoc non esse de Dei substantia dilucidissime ostenditur, simul quoque Priscilliani dogma subvertit. Hoc enim uno firmissime constituto, quod et verissimum est, et in seipso unusquisque admonitus facillime agnoscit, neque illi, neque isti inveniunt unde suas fabulas texant. Quid autem opus est ire per amputandos ramos loquacissimi erroris, cujus radicem effodere atque exstirpare compendium est; cum praesertim et ipse gratuleris, jam illa fabulosissima deliramenta apud vos esse convicta?
CAPUT II. 2. Sed de anima quaestionem adhuc usque versari, utrum eam Deus (quoniam particulam vel defluxionem ejus non esse jam constat) ex nihilo creasse dicendus sit, eo quod durum et impium videatur voluntatem Dei dicere nihil esse, quo volente creata est: hoc quidem jam non pertinet ad redarguendam Priscilliani sacrilegam vanitatem. Sive enim ex nihilo facta sit anima, sive hoc propterea dicendum non sit, quia Dei voluntate facta est, quae voluntas utique non est nihil: tamen quia facta, et Dei natura non est, profecto haeresis illa refellitur, quae animam primitus naturam Dei esse contendit, ut habeat unde concinnet ibi quidquid aliud falsitatis adjungit. Verum quia et istam quaestionem spernere et indiscussam relinquere non oportet; quaerendum est ab istis, qui propterea nolunt animam ex nihilo factam credere, ne voluntatem Dei qua facta est nihil esse asserant, quaerendum est ergo ab eis, utrum nullam creaturam ex nihilo factam esse fateantur. Si enim id putant, verendum est ne aliam quamdam naturam conentur inducere, quae neque Deus sit, nec tamen nihil sit, quam velut materiam sibi subjectam nisi Deus haberet, unde faceret quidquid fecit invenire non posset. Nam dum quaeritur unde creaturam suam Deus fecerit, quaedam materies quaeritur: sicuti est fabro lignum, vel quodlibet corpus, quod nisi habuerit, ea facere quae ab ejus arte expetuntur, omnino non poterit. Cum ergo respondetur, Ex nihilo; quid respondetur, nisi nullam ei subjectam fuisse materiam, quam ipse non fecerat, ut haberet unde faceret, si quid vellet, et quam nisi haberet, facere non valeret? Materies quippe mundi, quae in rebus mutabilibus utcumque dignoscitur, ab ipso constituta est, a quo constitutus est mundus. Quapropter etsi fecit aliquid Deus aut facit ex alia quacumque re; non tamen ex ea re fecit aut facit, quam ipse non fecerit. Quamobrem sequestrata paululum animae natura, si fatentur Deum aliquid fecisse de nihilo, attendant et videant, quidquid illud est, eum voluntate fecisse; non enim aliquid fecisset invitus: nec tamen ideo eamdem voluntatem nihil esse, quia voluntate ab illo aliquid ex nihilo factum est. Cur ergo de anima timent dicere, quod de aliis quibuslibet rebus non dubitant dicere? Aut si animam tantummodo voluntate Dei perhibent factam, caetera eum non voluntate fecisse contendunt; quid absurdius, quid insanius dici potest? Quod si omnia quae fecit, voluntate utique fecit; nec tamen, cum hoc dicimus, eamdem voluntatem nihil esse dicimus: hoc et de anima accipiant.
CAPUT III. 3. Cum enim dicitur, Deus ex nihilo fecit; nihil aliud dicitur, nisi, Non erat unde faceret, et tamen quia voluit fecit. Usque adeo igitur in eo quod ex nihilo fecit, voluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. Nam cui dicitur, Subest enim tibi cum voles posse (Sap. XII, 18): sive adsit unde fiat, sive non adsit; sat est voluntas, ubi summa est potestas. Quomodo ergo in eo quod de nihilo creatur, voluntas creantis nihil esse perhibetur; cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia voluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? Quod si forte, non solum animam, sed nullam omnino creaturam volunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid Deus fecit, voluntate fecit, quae voluntas utique non est nihil; respiciant unde secundum corpus factus sit homo. Certe enim, sicut Scriptura testatur, eum de limo vel de pulvere terrae Deus fecit (Gen. II, 7), et procul dubio voluntate fecit: nec tamen voluntas Dei pulvis aut limus est. Sicut ergo in eo quod ex limo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas limus; ita in eo quod ex nihilo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas nihil.
CAPUT IV. 4. Jam vero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis apud vos homines fuisse delapsos, nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset; non est quidem dolor iste culpandus: veritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc, mutare est malum, non evitare. Verumtamen quia de ipso Deo creaturarum omnium conditore, hoc est, de ipsa coaeterna et incommutabili Trinitate, ab eis qui ad vos libros Origenis attulerunt, id traditum esse commemoras quod veritas habet; contra quam veritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit, ubi ipse Pater qui Filius, qui et Spiritus sanctus perhibetur, hoc iste pejor, quod etiam de anima ita sentit, ut non eam propriam velit habere naturam, sed de ipso Deo tanquam particulam defluere, et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis provincia vestra percepit, in ea re maxime in qua capitaliter erratur; de Creatore quippe, non de creatura, tam falsa et tam nefaria sentiuntur. Sive ergo in hanc fidem qui deviaverant restituti sunt, sive qui eam nondum noverant, illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. Quod autem et in eis erroris est, quanquam te cognovisse jam videam; tamen quemadmodum contra talia disseratur, ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est, et non olim proditus.
CAPUT V. 5. Quantum possum tamen etiam ego commoneo, ut de diaboli angelorumque ejus correctione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas: non quia diabolo et daemonibus invidemus, et eo modo quasi vicem malevolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi invidentiae stimulis agitati, nostra itinera quibus in Deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et veracissimi Judicis, ex nostra praesumptione addere nihil debemus. Ipse enim se similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Nec movere debet, ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum est, In aeternum et in saeculum saeculi (Psal. IX, 6). Latinus quippe interpres noluit dicere, In aeternum et in aeternum aeterni. Sed quoniam id quod αἰών graece dicitur, et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt, In saeculum et in saeculum saeculi. Sed non hoc dictum est ubi dictum est, Ite in ignem aeternum. Non enim dictum est αἰῶνα, sed αἰώνιον: quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non aeternum, quod nemo interpres unqua mausus est dicere. Quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intelligatur, aeternum vero nisi id quod sine fine est, non soleat appellari; αἰών autem graece aliquando aeternum, aliquando saeculum significare intelligatur: tamen quod ex hoc nomine derivatur et appellatur αἰώνιον, nec ipsi Graeci, quantum existimo, solent intelligere, nisi id quod non habet finem. Nos autem sive αἰῶνα sive αἰώνιον non solemus dicere nisi aeternum; sed αἰῶνα dicimus et saeculum, αἰώνιον autem non nisi aeternum. Quamvis quidam interdum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse videatur ab eodem nomine derivatio. 6. Et fortasse quidem secundum morem Scripturarum inveniant isti aliquid etiam αἰώνιον dictum, quod sine fine non sit, sicut Deus in libris Veteris Testamenti assidue dicit; Hoc vobis erit legitimum aeternum (Exod. XXVIII, 43; Levit. XVI, 34, etc.); quod graecus habet αἰώνιον: cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae finem fuerant habitura; quanquam si diligentius dicta intelligantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur, finem non erant habitura. Ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum Deum, non utique istas duas brevissimas syllabas, sed quod eis significatur. Et dixit Apostolus aeterna tempora priora et antiqua (II Tim. I, 9), quod in graeco legitur πρὸ χρόνων αἰωνίων. Ad Titum enim scribens ait: Spem vitae aeternae quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2). Cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere videantur initium, quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit quae ante se non habent ullum tempus?
CAPUT VI. 7. Sed quisquis prudenter advertit quod dictum est, Ite in ignem aeternum, illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelico de vita aeterna quam justi accepturi sunt: non enim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit: Ibunt illi in ambustionem aeternam; justi autem, in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 46). In utroque graecus αἰώνιον habet. Si misericordia nos provocat credere, non futurum impiorum sine fine supplicium; quid de praemio justorum credituri sumus, cum in utraque parte, eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas? An iterum etiam justos ex illa sanctificatione et vita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? Absit hoc a christianae fidei sanitate. Utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est, αἰώνιον: ne cum diaboli poenas dolemus, de regno Christi dubitemus. Postremo si aeternum et aeternale, hoc est, αἰών et αἰώνιον, sub utroque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine; quid de illis prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24)? Qualiscumque poena significata sit nomine vermis atque ignis; certe si non morietur nec exstinguetur, sine fine praedicta est: nec aliud agebat Propheta, cum hoc diceret, nisi ut eam sine fine praediceret.
CAPUT VII. 8. De regno etiam Christi, non secundum id quod in principio Verbum Deus apud Deum (Joan. I, 1); nam illinc nemo unquam dubitavit, quod sit rex omnium saeculorum: sed secundum hominis susceptionem et mediatoris sacramentum et ex virgine incarnationem, apertissime dictum est quod finem non sit habiturum, ubi angelus loquens ad Mariam matrem futuram virginemque mansuram, ait inter caetera: Hic erit Magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32, 33). Secundum quid regni ejus non erit finis, nisi secundum id quod regnabit in domo Jacob? Nam hoc quod ait, in aeternum; propter ipsam ambiguitatem exposuit addendo, regni ejus non erit finis: ne quisquam aeternum hic sic acciperet, quemadmodum saeculum finem quandolibet habiturum. Numquid autem regnum in domo Jacob et in sede David intelligi potest, nisi in Ecclesia et in eo populo qui est regnum ejus? de quo etiam dicit Apostolus, Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), id est, cum perduxerit sanctos suos ad contemplationem Patris, utique et ad suam, secundum id quod Deus est aequalis Patri. Non enim sic tradit, ut ipse amittat: quia et Pater dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), nec utique amisit ipse. Ac per hoc si regni ejus non erit finis, profecto sancti ejus qui sunt regnum ejus, cum illo sine fine regnabunt. Quod autem illo loco dicit Apostolus, Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; ibi finem, non consumentem, sed perficientem significat: sicut dictum est, Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4); quo lex perficiatur, non quo aboleatur. Quod et illic significat, ubi ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17).
CAPUT VIII. 9. Quod autem dicunt de rationalibus creaturis, id est, sanctis Angelis et immundis daemonibus, et ipsis animabus hominum, quod majorem locum minor culpa promeruerit, qua impudentia conentur Ecclesiae Christi persuadere, non video. Melius itaque credimus, Deum non peccatis rationalium spirituum adductum esse ad fabricam mundi, ne illa sequantur absurda, quod duos soles, vel tres, vel quatuor, vel quotquotlibet habere nobis esset necesse, si plurimum spirituum per liberum arbitrium tanta culpa praecederet, quanta illos in similibus corporum coelestium globis oporteret includi: sed factum esse mundum Dei bonitate, magnum, bonum, a summo et non facto bono; in quo fierent omnia bona valde secundum naturam, et aliis alia meliora, a summis creaturis usque ad infima distinctis gradibus ordinata, ut eo modo essent omnia, dum non essent sola potiora, et haberent ejus numeri terminum, quem constituendum apud se vidit omnium naturarum creaturarum conditor Deus, qui ea non facta didicit, sed noverat esse facienda. Unde illud quod aiunt, in ejus sapientia jam fuisse facta omnia, antequam in istas formas et modos proprios proferrentur, atque in suis ordinibus apparerent, non sobrie dicitur. Facta enim quando essent, antequam facta essent? Sed in Dei sapientia omnium faciendarum rerum rationes esse potuerunt, non tamen factae. Omnia per ipsam facta sunt, non et ipsa facta est: quia et ipsa est Verbum de quo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Noverat ergo Deus omnia quae fecit antequam faceret. Non enim possumus eum dicere ignorata fecisse, et ea non nisi facta didicisse; nescisse quid faceret, sed scisse quod fecit. Hoc enim si de aliquo artifice homine diceremus, insipientissime saperemus. Noverat ergo ea facienda, non facta: noverat ut faceret, non quia fecerat. Proinde quamvis jam nota essent, quia nisi a sciente non fierent; non tamen facta esse coeperunt quae ut fierent sciebantur, nisi post fierent, quae ut recte fierent sciebantur antequam fierent. 10. Cum autem veritas, quae neque opinatur incognita, nec aliquem fallit, purgationem nostram, imo vero et perfectionem etiam post resurrectionem corporum spiritualium usque ad Angelorum aequalitatem promittat futuram (Luc. XX, 36); quomodo dicuntur ipsi sancti Angeli, quibus purgatissimi aequales erimus, adhuc a peccatis suis esse purgandi? Et cum coelum novum et terram novam polliceatur Deus habitaculum sanctorum atque ab omni labe hujus saeculi purgatorum (Isai. LXVI, 22), qua tandem affirmatur audacia, non futurum fuisse mundum, id est, coelum et terram, nisi propter necessitatem purgandorum spirituum rationalium, qui vel in coelo vel in terra non essent nisi pro meritis peccatorum? Quid ergo purgatis opus est coelo novo et terra nova, si purgati ad hoc restituuntur, ut sint quemadmodum fuerunt ante coelum et terram sine coelo et terra? Quod si omnino verum esset, nos usque ad illud quod promittit Scriptura spem nostram tendere deberemus. Et si inde essemus in aliquid melius transferendi, multo rationabilius hoc tunc jam ibi positi disceremus, quam nunc non solum temere crederemus, verum etiam impudenter docere conaremur. Quid est autem absurdius, quam dicere, Coelum et terra non essent, nisi necessaria esset mundi structura purgandis; cum alterum coelum et alteram terram promittat Scriptura purgatis? 11. Porro de sole et luna caeterisque sideribus, quod coelestia sint corpora videmus; quod animata sint non videmus. De divinis hoc Libris legatur, et credimus. Nam testimonium ex Apostoli Epistola quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus intelligi potest; quoniam in unoquoque homine est omnis creatura, non universaliter sicut est coelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia et rationalis in illo est, quam vel probantur habere Angeli, vel creduntur; et, ut ita dicam, sensualis, qua et bestiae non carent: utuntur enim et sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et vitanda contraria: et vitalis privata sensu, qualis adverti in arboribus potest; nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa, et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. Jam vero ipsa corporalis creatura evidentius apparet in nobis, quae licet ex terra facta atque formata sit, insunt tamen illi ex omnibus hujus corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem valetudinis. Nam et calore membra vegetantur, qui est ab igne, cujus etiam lux per oculos emicat; et aere venarum discursus, quas arterias vocant, atque spiramenta pulmonis implentur; et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent, vitamque absumeret siccitas. Nam et ipse sanguis humido lapsu alias venas replens, quasi rivis et fluminibus per cuncta diffunditur. Ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci: ac sic omnis creatura in eo congemiscit et dolet, revelationem filiorum Dei exspectans (Rom. VIII, 22, 23); quae per corporis etiam resurrectionem, etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et in singulis omnis est. Et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum Litterarum intelligi: non tamen ex eisdem verbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis servitute liberentur.
CAPUT IX. 12. Sane quoniam dixi, De divinis Libris legatur, et credimus; ne te forsitan fallat quod de libro sancti Job proferre assolent qui haec asserunt, ubi scriptum est: Quomodo erit homo justus coram Domino, vel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecipit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum; quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 4-6)? Hinc enim volunt intelligi, et rationalem spiritum habere stellas, et mundas non esse a peccato: sed ideo in coelis esse, quia majorem vel meliorem locum minor culpa promeruit. Non pro auctoritate divina istam sententiam recipiendam esse existimo: non enim eam ipse Job enuntiavit, cui singulare quodam modo testimonium divinitus perhibetur, quod non peccaverit labiis suis ante Dominum (Id. I, 22); sed unus ex ejus amicis, qui dicti sunt consolatores malorum omnes (Id. XVI, 2), et divina sententia reprobati sunt. Sicut autem in Evangelio, quamvis verum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt vera esse creduntur; quoniam multa a Judaeis falsa et impia dicta esse verax Evangelii Scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est; ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes, cogamur fateri, quod absit, vera et justa fuisse, quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid adversus Deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur (Id. II, 9). Quod non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati, et ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt: sed quia non omnia quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Job nihil verum dixerunt, potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere: sed quando inquirentes, probari nobis aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in Evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Judaeis Domino Christo, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes (Joan. VIII, 48)? Quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est charior: emissam tamen esse a Judaeis dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec Evangelistae derogamus fidem scribenti, et Judaei vocem blasphemantis exsecramur. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tanquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. Neque enim, quia ille cujus caeci nati oculos Dominus aperuerat, ait, Scimus quia peccatores Deus non exaudit (Id. IX, 31), ideo istam sententiam pro evangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in Evangelio verbis Domini resistamus, qui eum qui dixit, Domine, propitius esto mihi peccatori, magis justificatum descendisse de templo, quam Pharisaeum justitias suas commemorantem atque jactantem, divina voce firmavit (Luc. XVIII, 10-14). Nec succenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tyrocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat nesciebat, minus circumspectam protulisse sententiam, quia peccatores Deus non exaudit: cum ipsi Apostoli, prae caeteris electi et Domini lateribus cohaerentes ejusque ore pendentes, multa reperiantur improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit (Matth. XVI, 23).
CAPUT X. 13. Quanquam in comparatione justitiae Dei, si nec sancti in coelis Angeli justi esse dicantur, non mihi videtur importuna sententia: non quia ut hoc essent, a justitia lapsi sunt; sed quia facti sunt, et Deus non sunt, tantumque spiritualis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. Ibi enim summa justitia, ubi summa sapientia: et hoc Deus est, de quo dictum est, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27). Sed alia quaestio est, quantum justitiae ipsius capiant Angeli, quantumque non capiant. Cujus enim participatione justi sunt, ejus comparatione nec justi sunt.
CAPUT XI. 14. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio; alia de sideribus et sole et luna, utrum vel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidisque: quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus, quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. Imo vero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22): ut magis in istis temeraria praesumptio, quam cauta ignoratio culpanda videatur. Certe ait Apostolus, Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16). Et esse itaque Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates in coelestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid indubitata fide teneo: sed, quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut inobedientia, si Domini praecepta neglexero; et ideo puto Spiritu Dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non plene exposita, sed raptim tacta atque perstricta; ut si cui forte tali quales nos sumus, per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos, per quos nobis canonicarum Scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. Quantum enim quisque sciendo profecerit, tanto se infra illas Litteras inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda constituit. Non itaque opus est plus sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Docebunt te ista fortasse doctiores, si ad illos afferas tantam discendi scientiam, quantam sciendi habes curam; ne incognita pro cognitis opineris; ne non credenda credas, vel credenda non credas. Imo docebit ille unus Magister et verus, sive per illos, sive quibus modis voluerit, qui te pro sua Ecclesia laborantem intus inspicit, ubi et hoc in te contulit: ipse reserabit latius veritatem, qui pulsantem pervidet, quam donare dignatus est, charitatem.