Jump to content

Contra Secunda Iuliani Responsionem/III

Checked
E Wikisource
 II IV 

LIBER TERTIUS

Propter implendos tuos libros poscis ut Deus operetur in tua voluntate.

  1. IULIANUS. Oportuerat quidem apud humanum genus reverentiam omnium.vigere virtutum; oportuerat resisti sapienti semper mente criminibus et demereri bonis studiis Conditoris favorem; dignum erat postremo, ut quia hic continuae devotionis prior et felicior gradus cum rarus tum arduus etiam nimis videtur, vel diu fota vitia respui et ad emendationis ac paenitentiae praesidium rediri. Oportuerat certe vel in hoc inviolabilem Dei manere reverentiam, ut non nobis esset necesse divinam legem tanto vindicare certamine, verum, quia eo usque peccantium furore perventum est, ut summis laboribus Deum iustum esse doceamus, ipsius iustitiae, cuius causa agitur, praesumentes auxilium, quae libro promisimus praecedente, reddamus.

 

AUGUSTINUS. Auxilium Dei quaeris, ut impleantur vani libri tui, et non quaeris, ut corrigantur perversi sensus tui. Vellem tamen diceres, propter quid in hoc opere auxilium Dei poscas, cum sit in tuo libero arbitrio sive facere hoc sive non facere. An ut ea tibi praesto sint, quae in potestate tua non sunt et sine quibus hoc effici non potest, sicut sunt, ut alia omittam, ipse victus atque otium? At haec pene semper Deus per voluntates nobis subministrat aliorum. Vides ergo id te poscere ab omnipotente Deo, cum propter implendos tuos libros poscis auxilium, ut in voluntatibus hominum, quod te adiuvet et quod te non impediat, operetur. Nam si nolint homines victum tibi subministrare sumptusque congruentes, si nolint postremo a te inquietando impediendoque cessare, scribere vel dictare ista non poteris. Speras ergo auxilio Dei sic agi hominum voluntates, inter quos vivis, ut tibi necessarium nihil desit. Paratur enim, quod non creditis, voluntas a Domino 1. Aut igitur tuum dogma iam corrige aut ad hoc defendendum desine divinum auxilium postulare.

 

Si iustitia Dei esset sine gratia.

  1. IUL. Cum in primo volumine perspicuis definitionibus constitisset Deum ita iustum esse, ut, si probari posset iustus non esse, convinceretur Deus non esse, cumque super hoc remansisset nulla dubitatio, claruit etiam iustitiam nihil esse aliud quam virtutem numquam quidquam inique iudicantem, nihil inique facientem, sed reddentem sua unicuique sine fraude sine gratia, id est sine personarum acceptione.

 

AUG. Sine fraude verum dicis, ne puniatur immeritus; sine gratia vero si iustitia Dei esset, numquam Christus pro impiis, id est pro nihil boni et multum mali merentibus, mortuus fuisset, numquam postremo parvulos, quorum nulla bona opera voluntasque praecessit, in suum regnum adoptasset nec in eadem causa alios parvulos eiusdem regni participatione fraudasset, qui numquam inique iudicat, nihil inique facit et sua unicuique sine fraude reddit. Agnosce ergo parvulos vasa in honorem per gratiam, qui assumuntur in Dei regnum, et alios parvulos, qui in illum honorem non assumuntur, vasa in contumeliam per iudicium et tandem aliquando, ne iniquum facias Deum, confitere originale peccatum.

 

Iustitia non punit peccatum commissum non libera voluntate.

  1. IUL. Eius autem virtutis tunc constare rationem, si nullum subditorum puniret nisi pro his delictis, quae constabat libera voluntate commissa.

 

AUG. Et illud libera voluntate commissum est eius, in quo natura humana damnata est, ex qua homines damnationi nascuntur obnoxii, nisi renascantur in eo, qui non est natus obnoxius. Hoc dogma christianum vultis everti, sed illo stante vos evertimini.

 

Praecepta quae non possunt servari.

  1. IUL. Nec ea hominibus praeciperet, quae per naturam eorum sciret non posse servari, nec pro rebus naturalibus reum quempiam iudicaret.

 

AUG. Sed fuit Adam et in illo fuimus omnes 2, quando ita peccavit, ut per deret in se omnes, nisi quos vellet inde liberaret, qui venit quaerere quod perierat 3.

 

Deus est, et iustus est.

  1. IUL. Nec aliena peccata aliis imputaret ac per hoc nec propter parentum iniquitates innocentes eorum filios, qui per se nihil operati essent vel boni vel mali, per quod parentum suorum crimina docerentur imitati, aeternis adiudicaret suppliciis 4. Quibus collectis Deum et esse et iustum esse constat, quem claruerat, si aliquid operetur iniustum, tantum subire in divinitate, quantum pertulisset in aequitate dispendium.

 

AUG. Verum dicis, ac per hoc nihil operatur iniustum, cum gravi iugo premit filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, quod utique iniustum esset, si peccatum originale non esset.

 

Non melior est sapientia pelagiana quam ecclesiastica.

  1. IUL. Quamquam, o infelicitas erroris humani, nimio quippe perpendens ipsam conflictus nostri rationem dolore concutior, potuissene hoc in dubitationem venire atque assertione hanc eguisse causam; potuisse, inquam, in ecclesiis, quae Christo se credere faterentur, dubitari, utrum Deus iuste id est rationabiliter iudicaret!

 

AUG. Quia hoc non dubitatur, ideo scriptum est grave iugum esse super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 5; neque enim melior est Pelagiana quam ecclesiastica sapientia.

 

Miror potuisse quod iam constat.

  1. IUL. Sed nimis sum ipsa rerum reverentia eius qua de agitur contentionis oblitus. Miror enim ambigi de Dei aequitate potuisse, cum constet in Traducianorum synagogis nihil de eius iniquitate dubitari.

 

AUG. Quia de Dei aequitate non ambigitur, ideo grave iugum super parvulum iustum esse creditur et, quia hoc iustum esse creditur, ideo parvulus sine originali peccato esse non creditur. Proinde in Ecclesia catholica, unde Pelagiani ex nobis exierunt, non, sicut dicis, nihil de iniquitate Dei, sed potius nihil de eius aequitate dubitatur, ubi nec infans, cuius est unius diei vita super terram, sine sorde peccati esse docetur et dicitur 6, et ideo in malis, quae patitur, non iniustus Deus, sed iustus agnoscitur.

 

Criminari Deum.

  1. IUL. Quod certe tanto peius est, quanto gravius est studium malorum quam neglectus bonorum, quanto perniciosior intentio profanitatis quam dubitatio veritatis, quanto postremo scelestius est audere criminari Deum quam nolle venerari.

 

AUG. Sed vos criminamini Deum, dum parvulos, quos iudicio eius gravi iugo premi cernitis, ullum tamen negatis habere peccatum.

 

Tu ipse suspicatus es in Deo iniquitatem.

  1. IUL. Dixerat quidem, ut David propheta testis est, insipiens in corde suo, quia non esset Deus 7, non tamen dixerat, quia esset quidem, sed tamen iniustus Deus; ita concinenter totius naturae voce resonabat inseparabiliter Deo adhaerere iustitiam, ut facilius inveniretur, qui substantiam eius quam qui aequitatem negaret; potuit exsistere, qui putaret non esse, quod non videbat, non fuerat tamen inventus, qui diceret iniquum, quod divinum esse credebat.

 

AUG. Et ipse inventus es; nam cui nisi tali dicit: Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? 8 Sed quoniam Christiani catholici et esse Deum et iustum esse sciunt, ideo natos homines, si non renati in parvula aetate moriuntur, cum sint imagines Dei, non iniuste tamen, sed peccati originalis merito in regnum Dei non suscipi dubitare non possunt.

 

Contumeliae tuae laudes meae.

  1. IUL. Insipiens ergo ille negando Deum stetisse in extimo criminum videbatur. At inventa est natio Manichaeorum et Traducianorum, cuius profanitatibus vinceretur.

 

AUG. Sciens, quam clari probatique Doctores Ecclesiae Christi de originali peccato et de iustitia Dei quod credo crediderint, quod doceo docuerint, quod defendo defenderint, sic audire debeo contumelias tuas quomodo laudes meas.

 

Semen maledictum ab initio.

  1. IUL. Sed ut revertamur, unde digressi sumus, liquerat ab eo, quem fateremur verum Deum, nihil in iudicio posse fieri, quod iustitiae repugnaret, ac per hoc nec pro alienis peccatis quosquam reos teneri atque ideo nascentium innocentiam nequaquam damnari ob iniquitatem parentum, quia iniustum esset, ut reatus per semina traderetur.

 

AUG. Cur ergo dictum esset: Semen eorum maledictum ab initio 9? Non enim sic dictum est quomodo: Semen Chanaan et non Iuda 10, ubi demonstratum est, quibus similes facti erant et a quibus degeneraverant, sed eorum ipsorum semen dixit maledictum, quos naturaliter malos volebat intellegi, sicut sunt omnes filii Adam, ex quibus gratia fiunt filii Dei. Ubi enim dicitur: Non ignorans, quoniam nequam est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum, semen enim illorum maledictum ab initio 11, puto, quod natura, non imitatio redarguitur; et quomodo natura nisi vitiata peccato, non in primo homine sic creata? A quo ergo initio maledictum semen, nisi ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum? A se ipsis autem mutari non poterant, non ab omnipotente Deo, qui tamen eos utique iustissimo, quamvis occultissimo iudicio non mutabat. Ab hac enim massa non arbitrio, sed Dei gratia se mutatum esse sciebat Apostolus, quando dicebat: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri 12.

 

Exempla non pertinentia.

  1. IUL. Quod licet in tanta luce consistat, ut nihil aut absolutius inveniatur aut verius, tamen pollicitus eram hoc ipsum divinae me legis testimonio comprobare, id est iniquissimum esse, si generantium scelera nascentibus eorum liberis imputentur, sicque id adversari Deum, ut etiam in sua lege praescripserit, ne tale quidquam iudicantium deformitas perpetraret. Hoc me ergo spoponderam redditurum, sed, quoniam secundus liber apostoli Pauli exponen dis est sententiis occupatus, huius voluminis primis partibus fidem congruit promissionis impleri. Legimus ergo in Deuteronomio in catalogo praeceptorum, quibus vita et conversatio populi illius ordinatur, etiam hoc apertissime a Deo fuisse mandatum; nam ut de praecedentibus et de sequentibus, inter quae sit collocatum, possit intellegi: Non fraudabis - inquit - mercedem pauperis et egentis ex fratribus tuis aut ex proselytis, qui sunt in civitatibus tuis; quotidianam reddes mercedem illius, non occidat sol super eam, quia pauper est et in ea habet spem; et non proclamabit contra te ad Dominum et erit in te peccatum. Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus; unusquisque in suo peccato morietur 13.

 

AUG. De filiis hoc dixit iam natis, non in primo parente damnatis, in quo omnes peccaverunt et in quo omnes moriuntur. Et hoc quidem praeceptum dedit hominibus iudicantibus, ne pater pro filio vel filius pro patre moreretur, cum reus tantummodo pater esset inventus aut filius. Ceterum iudicia sua Deus, sive cum per se ipsum sive cum per homines iudicat, quibus dat propheticum spiritum, non alligavit hac lege. Neque enim, quando excepto Noe cum suis ceteros omnes diluvio perdidit, separavit infantes, qui nondum fuerant imitati parentes suos, aut sine suis parvulis Sodomitas ille ignis assumpsit 14; quod si voluisset, utique potuisset Omnipotens. Et ille Achar praecepti transgressor unus inventus et tamen cum suis filiis et filiabus occisus est 15. Quid de tot civitatibus debellatis eodem duce Iesu Nave, homine Dei? Nonne ita omnes interfecti sunt, ut spirans nullus relinqueretur 16? Parvuli igitur quid mali fecerant? Nonne per suorum parentum peccata, quorum nec conscii nec imitatores esse adhuc poterant, divino iudicio poenam subiere communem? Aliter ergo iudicat Deus, aliter homini praecipit ut iudicet, cum Deus homine sine ulla dubitatione sit iustior. Haec debuisti ante cogitare, ne ad causam non pertinentibus immorareris exemplis.

 

Deuteronomium et Leviticum.

  1. IUL. Non declinabis iudicium proselyti et orphani et viduae, non accipies pignus vestimentum viduae, quia famulus eras in terra Aegypti et liberavit te Dominus Deus tuus inde; propter hoc ego tibi praecipio facere verbum hoc 17. Cum institueret Deus iudicandi formam, hoc statim sancire curavit, ne aut parentes in filiorum aut filii in parentum scelere ferirentur. Principium ergo et ingressum iustitiae, quam servari in iudicatione mandabat, ostendit istud esse, ne affinitas gravaret innoxios et in ipsum genus excurreret odium, quod persona meruisset. In causa ergo actuum discernit iustitia, quos necessitudo coniungit; quod utique non faceret, si una esset ratio voluntatis et seminis aut si opus arbitrii ad posteros fecunditate transiret. Satis ergo superque docuimus hoc uno testimonio taeterrimam istam iudicii pravitatem, quam novus error ample ctitur, antiqua latae legis auctoritate contritam. Quae certe sententia ita est in causam prolata, ut nullum locum reliquerit ambigendi.

 

AUG. Resistit tibi Deus, qui dixit in libro Levitico: Et qui remanserint ex vobis, disperibunt propter peccata sua et propter peccata patrum suorum 18.

 

Parvuli occisi propter sola parentum peccata.

  1. IUL. Instituens quippe Deus, quae in examinibus deberet forma servari, praescripsit ne innocentia necessitudinis suae periculis iungeretur, atque ut patrem a supplicio peccantis filii, ita filium a patris condemnatione separavit, ostendens profecto simili exitu utriusque personae tam non posse parentum ad filios peccata transire, quam nec filiorum transeunt ad parentes.

 

AUG. Suffocant te parvuli, qui non etiam propter sua, sed propter sola parentum peccata totiens leguntur occisi.

 

Tradux peccati et recursus peccati.

  1. IUL. Qui ergo contra hanc sententiam dicit traducem esse peccati, dicat quoque recursum esse peccati ut, si a parentibus ad filios peccata descendunt, ascendant a filiis ad parentes, quoniam divinae legis ostendit auctoritas ita parentum crimina filiis non nocere sicut nec parentibus filiorum.

 

AUG. Divinae legis auctoritas in iudiciis humanis noluit filios pendere pro parentibus poenas, non in divinis, ubi Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios 19. Sic debes legere legis verba quae vis, ut cogites te auditurum esse quae non vis.

 

Lex tota suscipitur, tota laudatur.

  1. IUL. Ergo contra hanc nitens ire sententiam pariter fieri asserat, quod pariter ne fieret imperatum est. Facilius quippe lex Dei negari quam emendari potest et, licet sit profana negatio, profanior tamen absurdiorque correctio est. Si enim de duobus eius decretis unum venereris, alterum exsecreris, ingratus ab eius parte, quod suscipis, et illi cogeris oboedire, quod respuis, quoniam unius quod tibi carum est dignitate, etiam id, quod adversabare, defenditur atque absurdissime ea se quisquam credit praecepta venerari, quorum partem audet incessere. Unde consequentius potest negari lex universa quam corrigi; nemo autem eam corrigere nisi impius quisque tentabit; a religiosis ergo et prudentibus tota suscipitur, tota laudatur. Nec sane quemquam moveat, quod ritum sacrificiorum veterum Novi Testamenti videat aetate cessasse. Non est una ratio virtutum et hostiarum: alia est praeceptorum perennitas, alia sacrificiorum temporalitas. Veniente tamen Christo, qui hostiis figurabatur antiquis, impleta sunt, non condemnata, quae fuerant instituta; neque enim suis temporibus praedicuntur exercita, sed succedente perfectione, quae promissa officiis eorum fuerant, quieverunt.

 

AUG. Hoc quid ad rem? Peccata patrum se dixit Deus in filios redditurum, non sacrificia, et cum possint etiam parentes imitari malos filios, numquam ta men Deus dixit: Reddam peccata filiorum in patres, sed ubicumque hoc dixit, cum saepe hoc dixerit 20, patrum dixit in filios, ubi utique generationis, non imitationis se ostendit vitia persequentem.

 

Homo iudicans.

  1. IUL. Praecepta autem, quibus pietas fides iustitia sanctitas continetur, non solum non cessaverunt, verum etiam cumulata sunt. Et haec lex iustitiae in iudiciis custodiendae, quam de Deuteronomio protulimus, non ad cerimoniarum aetatem, sed ad praeceptorum perennitatem respicit nec cum circumcisione discessit, sed cum iustitia perseverat.

 

AUG. Iam tibi dictum est hominibus haec imperata esse iudicia, non Deo posita praeiudicia. Denique si homo iudicans dicat: Reddam peccata patrum in filios, iniustissime dicit et divino imperio contradicit, nec ideo tamen Deus aut mendax aut iniustus est, cum hoc dicit.

 

Moyses et Iulianus.

  1. IUL. In absoluto est igitur, si Moysi creditur magis, per quem Deus loquitur, quam Augustino, per quem Manichaeus, parentum peccatis reos per naturam filios non teneri.

 

AUG. Eam fidem me defendere adversus te, quam catholici sancti clarique Doctores, qui fuerunt ante nos, in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt, etiam ipse nosti; sed quoniam, illos si lacerare audeas, nec tui te ferunt, ideo unum me elegisti, quem convitio falsi criminis appetitum quasi fugiendum persuadeas, ut fides illa fugiatur, quae defensa vos damnat. Iam et superius tibi dixi; quando pro defensione catholicae fidei ab haereticis contumelias audio, pro laudibus habeo. Quid laboras nobis praedicare quod scimus? Moyses verum dixit, sed tu nihil dicis. Reddam peccata patrum in filios 21 non ait homo sed Deus; neque, ut homo id faciat, Deus praecepit hoc loco, sed quid ipse faciat, indicavit.

 

Peccata non transeunt.

  1. IUL. Atque ita non transire ad posteros crimina generantium, quamvis ex eis nati sint, sicut nec filiorum ad parentes, qui de filiis suis nequaquam potuere generari. Ita igitur innocentiae nativitas sua officere non potest, sicut non potest obesse, cum non est.

 

AUG. Negare tamen non potes posse parentes imitari filios suos nec umquam Deum dixisse: Reddam peccata filiorum in patres. Cum ergo dicit: patrum in filios, non imitationem, sed generationem redarguit, non quomodo ex illo uno, in quo ipsa in deterius natura mutata est, ut propter hoc etiam mori necesse sit homini, sed tamen aliquo modo nonnulla quorumque patrum peccata redduntur in filios non imitatione, sed generatione punita; ideo non dicit: in tertiam et quartam imitationem, sed: generationem 22 vobis quidem nolentibus, verumtamen et vobis velitis nolitis audientibus.

 

Tradux peccati a filiis ad parentes.

  1. IUL. Acta quidem res est; sed tamen, ut ad id quod affero sit intentus lector, admoneo. Si quispiam exsisteret, qui hoc profiteretur libertate verborum, quod argumentando Traducianus conficere conatur, id est ut pugnam indiceret legi Dei et sententiam, quam protulimus, sine aliquo timore despiceret assereretque, quibus posset modis, falsum hoc utrumque esse, quod Deus servari voluit, et sententiam, de qua loquimur, ex utraque, quantum in se erat, parte subrueret, prorsus putasset parentes propter filiorum et filios propter parentum peccata tam solere quam debere damnari, nec hic tamen talis peccati traducem, vel secundum opiniones suas quiret asserere. Cur? Videlicet quia, etsi constaret falsam legis esse sententiam, quae testificaretur eiusmodi necessitudines respergi mutuis non posse criminibus, tamen inconcussum manebat traducem non esse peccati. Hoc enim ipso, quo et parentum reatus ad filios et filiorum ad parentes redibat, constabat non fuisse generationis, quod ad filios gignentium peccata pervenerant, quoniam et a filiis ad parentes, ubi generatio non poterat causa esse, remeaverant. Quid igitur hic confecerim appareat, inviolabilem quidem esse auctoritatem legis divinae et quam nulla queant impietatum argumenta proruere, eius autem sanctione signantissime atque absolutissime fuisse praescriptum foedam esse opinionem perversitatemque iudicii, quam mandaverat vehementer cavendam, si rei filii pro peccato pronuntiarentur parentum, quo fulmine traducis structura dissiluit, verumtamen tantis esse veritatis praesidiis munitam quam tuemur fidem, ut nec ab ea profanitate, quae potest Dei legem negare, quatiatur.

 

AUG. Quaeris, ubi spatieris, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis, qui rebus inhaerentes superflua verba contemnunt. Vinceris quippe ab adversariis, quos habes, et vincendos proponis tibi, quos non habes. Quis enim tibi dicit falsum esse, quod Deus servare voluit in iudiciis humanis, cum iam patres et filii suas proprias causas habent ad suam cuiusque vitam, quae separatim ducitur, pertinentes, ut nec filii pro patribus nec patres pro filiis puniantur? Nemo vel legi vel tibi haec dicenti adversatur. Tu noli obsurdescere adversus Deum dicentem: Reddam peccata patrum in filios 23 et, cum hoc assidue dicat, nusquam dicentem peccata filiorum se reddere in patres, ut intellegas non qui eorum quos imitentur, sed qui ex quibus generentur attendi.

 

Acquiescis an resistis?

  1. IUL. Nunc igitur ad eum, quicum agimus, sermo respiciat. Acquiescis legi Dei (professione interim, ceterum, quid facias argumentando, novimus), an resistis? Si acquiescis, sublata contentio est, si resistis, sublata consensio est; si acquiescis, exstincta Traducianorum, si resistis, Manichaeorum revelata perfidia est, dummodo constet opinioni vestrae et legi Dei neutiquam convenire.

 

AUG. Ego acquiesco legi Dei, sed tu non acquiescis. Ego non nego nec filium pro patre nec patrem pro filio, quando suas separatas causas habent, debere damnari; sed tu audire non vis in Levitico: Disperibunt propter peccata patrum suorum 24, et in libro Numerorum: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem 25, et apud Ieremiam: Reddens peccata patrum in sinu filiorum eorum post eos 26. Haec et alia similia tu non audis, his ac talibus legis testimoniis tu non acquiescis et tamen loqui et Manichaeos catholicis obicere non quiescis.

 

Facit Deus aliquando contra quae facienda mandat.

  1. IUL. Nisi forte dicas Deum quidem hoc imperasse, sed non facere, quod praecepit, immo contraria agere his, quae agenda mandaverit.

 

AUG. Et hoc quam insipienter cogites, cur non attendis? Facit enim Deus aliquando contra quam facienda mandavit. Nec opus est, ut multa commemorem, ne sit longum. Ecce quod notum est omnibus dico; mandavit homini Scriptura divina dicens: Non te laudet os tuum 27, nec tamen Deus dicendus est arrogans aut superbus, cum se innumerabiliter laudare non desinit; et unde agitur, iam superius demonstravi, quemadmodum Deus sine ulla iniquitate pro peccatis parentum simul cum eis interemerit parvulos, quamvis mandaverit homini, ne filios pro peccatis patrum, cum iudicat, damnet. Haec si adverteres, ista non diceres; aut si et haec advertis et tamen ista dicis, adverte etiam vana esse quae dicis.

 

Deus legis suae praevaricator?

  1. IUL. Quod licet, quantae sit profanitatis, vix indicatum iam vehementer appareat, tamen pace ipsius divinitatis, cuius aequitatem tuemur, quale sit hoc, vel levi discus sione videamus. Ut ipse itaque fiat legis suae praevaricator, rerum necessitate, quae eum premunt, an sua imbecillitate compellitur? An, quia horum neutrum est, sola libidine delinquendi? At hoc nec Manichaeus dicere potuit et ideo commentus est Deum vestrum grave proelium pertulisse.

 

AUG. Verba iactas, cum rebus urgearis; non est legis suae praevaricator, quando aliud Deus facit ut Deus, aliud imperat homini ut homini.

 

Iustiores homines Deo?

  1. IUL. Si ergo nec calamitas nec imbecillitas nec libido ei praevaricationis incumbit, qui fieri potest, ut eam iustitiae formam, quam commendavit iubendo, destruat iudicando, immo non in istam iustitiam, sed in reverentiam suam saeviat (tanta est quippe aequitatis potentia, ut et deviantes arguat et nulla fugientium a se auctoritate minuatur) postremo ut quae sunt iusta a nobis fieri velit et ipse faciat quod iniustum est? Iustiores nos, quam ipse est, cupit videri, immo non iustiores, sed nos aequos et se iniquum?

 

AUG. Quid est quod dicis, homo, qui multum desipis? Quanto excelsior, tanto inscrutabilior divina quam hu mana iustitia tantoque ab hac illa distantior. Quis enim homo iustus sinit perpetrari scelus, quod habet in potestate non sinere? Et tamen sinit haec Deus incomparabiliter iustis omnibus iustior et cuius potestas est incomparabiliter omnibus potestatibus maior. Haec cogita et noli iudicem Deum iudicibus hominibus comparare, quem non dubitandum est esse iustum, etiam quando facit, quod hominibus videtur iniustum et quod homo si faceret esset iniustus.

 

Iustum est aliena peccata mihi imputare?

  1. IUL. An illud quidem iustum est, quod ipse facit, id est aliena peccata aliis imputando, et nobis praecipit, quod iniustum est, ut unumquemque pro voluntatis suae delictis reum pronuntiemus?

 

AUG. Lege quod superius tibi responsum est, et disce, si potes, quemadmodum peccata originalia et aliena intellegantur et nostra, non eadem causa aliena qua nostra; aliena enim, quia non ea in sua vita quisque commisit, nostra vero, quia fuit Adam et in illo fuimus omnes 28.

 

Deus iuste facit quod iniuste homo.

  1. IUL. Et unde ei aut tanta invidia aut tanta malignitas? Invidia est enim, si ad hoc decepit praecipiendo creaturam suam, ne virtutes eius, in quantum poterat, conaretur imitari; malignitas autem, immo crudelitas, si puniat propter iniusta opera mortales, quae, cum legi eius oboediunt, perpetrarunt.

 

AUG. Iam superius demonstravi quaedam Deum iuste facere, quae si homo faciat, iniuste facit. Nam et iniurias suas Deus ulciscitur iuste; hominibus autem dicitur: Non vos ipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus 29.

 

Tolerabilius a religionis professione colla subducere.

  1. IUL. An forte non punit, quod quidem facit prudenter, sed etiam remuneratur famulos praeceptis suis, licet iniustitiam docentibus, obsecutos? Et quid ei profuit invidere, si et iniustas res faciendo eo pervenerunt mortales, quo etiam iustitiam servando venissent? Cumque illis, quos circumvenit, de felicitate nihil pereat, hic tamen benignitatis ac iustitiae conscientia simul et honore privatur. Quanto erat tolerabilius a religionis professione colla subducere quam per tam praerupta, tam exitialia orbitas ducere?

 

AUG. Sequeris te nihil dicens. Ab humana iustitia discerne divinam et videbis iuste Deum peccata patrum reddere in filios, quod tamen in iudicio suo si homo sibi usurpet iniustus est. Ne tu exorbites a via iusta, ut, cum audis peccata patrum in filios vindicari, aut Deum nolis id facere aut hominem velis vel testimoniis vel mandatis resistendo divinis.

 

Non pelagiano errore decipimur.

  1. IUL. Igitur quoniam vel a servis suis nihil tale committi Deus sinit, quale tu ab ipso asseris perpetrari, manifestum est non minus te ab honore eius quam ab humana ratione fugisse; ac per hoc non Pelagiano, sicut dicis, errore decipimur, sed Dei lege dirigimur, ut asseramus iniquum esse pa rentum crimina filiis imputari.

 

AUG. Non semel, sed saepius dixit Deus peccata patrum se reddere in filios, ubi utique non dixit in patres se reddere peccata filiorum aut in fratres fratrum aut in amicos amicorum aut in cives civium aut aliquid eiusmodi, ut sciremus, quando illud dicitur, generationem redargui, non imitationem; quod et tu posses in divinis eloquiis intellegere, si non Pelagiano impedireris errore.

 

Pulvis dogma pelagianum.

  1. IUL. Quod tradux peccati, Manichaeorum filia, vestra mater, hac tempestate prodigialiter peperisse defletur.

 

AUG. Non ratiocinaris, sed convitiaris et calumniaris. Relege antiquos divini eloquii tractatores et vide non hac tempestate, sed longe ante nos in verbis Apostoli hoc intellectum esse, quod apertissime dixit, id est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 30, ad generationem pertinere, quam regeneratio sanat, non ad imitationem, quam vos potius hac tempestate peperistis. Unde vos tempestas novitii dogmatis vestri a facie catholicae proiecit Ecclesiae tamquam pulverem, quem proicit ventus a facie terrae 31.

 

Historiae fides iustitiam Amessiae regis ostendit.

  1. IUL. Esse igitur hoc a Deo imperatum, quod asserimus, claruit; et quamvis sententiae ipsius aperta et intellectui omnium conciliata germanitas nullius in se naevum obscuritatis admiserit, tamen, ne tu ad ingenii nostri confugias tarditatem et dicas non nos intellegere quod praeceptum est, alio quoque testimonio non iam praecepti, sed operis secundum praeceptum exerciti, quemadmodum sit lex intellecta, doceamus. Legimus in libro quarto Regnorum de Amessia, filio Ioas, regis Iuda: Factum est, inquit, postquam stabilitum est regnum in manibus eius, occidit pueros suos, qui occiderant patrem suum; sed filios eorum non occidit secundum testamentum legis Domini, quo praeceptum est: Non morientur patres pro filiis nec filii pro patribus 32. Vides, quemadmodum historiae fides iustitiam regis iudicantis ostenderit, qui quamvis fuisset devotus, tamen, quoniam claudicasse animo in nonnullis refertur, ad iudicii eius confirmationem commemoratae legis Dei accessit auctoritas; ne enim parum haberet ponderis factum hoc consideratione facientis, secundum legem et testamentum Dei commendatur impletum.

 

AUG. Hoc iudicium Deus hominum voluit esse, non suum, qui dixit: Reddam peccata patrum in filios 33. Quod etiam per hominem fecit, quando per Iesum Nave non solum Achar, sed etiam filios eius occidit 34, vel per eumdem populi sui ducem filios Chananaeorum etiam parvulos nondum parentum peccata suis moribus imitatos cum eisdem tamen parentibus, ut perirent, non iniusta utique severitate damnavit 35. Noli ergo loquaciter ac inaniter multiplicare tua scripta, sed Scripturam Dei diligenter attende ne, quod in una eius parte aperuisse te putas, clausum contra te in altera invenias.

 

Disputationis regulae.

  1. IUL. Duobus et tribus testibus etiam contra sanguinem hominis credi solet; quanto magis duobus sacris testibus, legi, quae in Deuteronomio continetur, et historiae, quae regum facta complectitur, pro Dei honore crederetur! Quomodo iudicari vellet, ipse praescripsit; quomodo, quod mandaverat, accipi deberet, secundum legem eius iudicia prolata testantur; et dubitatur adhuc traducem peccati Scripturarum probari auctoritate non posse? Certe sunt ista contraria, pro quibus tam longis conflictibus dimicatur, id est unum quod a vobis, aliud quod a nobis defenditur, et ita contraria atque repugnantia, ut vos persequendo, nos disputando, vos furore, nos ratione certemus. Utraque ergo pars distare sibi haec et repugnare consentit, id est propter parentum peccata puniri filios et propter parentum peccata filios non puniri; crimen naturale esse et crimen naturale non esse; ut parentum peccata filiis imputentur, Dei lege praescribi et, ut non imputentur parentum peccata filiis, Dei lege praescribi. Has opiniones contra semet sententiasque bellantes pariter veras non posse esse manifestum est. Nam et disputationis eruditae regulis indicatur, cum de rebus incertis opinio duplex nascitur, utramque falsam esse posse, utramque veram esse non posse; quod quidem in speciebus diversis et quae medium habere dicuntur, non tamen in his, quae contraria sunt, sed medio carent, evenire potest. Notae dialecticis res sunt, sed propter lectorem disciplinae huius expertem aliquo id reseremus exemplo.

 

AUG. Ita quaeris, unde libros loquacissimos impleas, ut etiam dialecticam, ubi non opus est, lectores eorum docere coneris non cogitans, quomodo abiciat Christi Ecclesia dialecticum, quem cernit haereticum. Quis enim te id agere non intellegat, ut in sapientia verbi evacues crucem Christi 36, qui pro omnibus, pro quibus mortuus est, in quibus et te confitente sunt parvuli, in remissionem peccatorum sanguinem fudit?

 

Goliae color.

  1. IUL. Veniat verbi gratia in quaestionem Golias quo fuerit affectus colore, et unus eum nigrum, alter candidum fuisse confirmet 37; diversa haec opinio potest utraque falsa, utraque autem vera esse non potest. Non enim potest verum esse nigrum illum fuisse, si candidus fuit semper, aut candidum fuisse, si niger omni aetate permansit. Haec ergo utraque opinio, quae simul vera esse non potest, simul falsa esse hoc modo potest, si nec candidus nec niger, sed flavus eius color fuit vel infracto candore nec tamen infusa nigredine ex contrariis mediocriter temperatus. Facilius ergo res diversae et contrariae negari possunt pariter quam pariter approbari. Ista autem contraria, quae medium non habent, ut puta bonum et malum, iustum et iniustum, innocentia et reatus, ut uno tempore in unum atque idem convenire non possunt, ita necesse est, ut altero eorum posito alterum denegetur, id est, ut vel praeceptum vel consilium vel adiumentum non potest simul in uno tempore et iustum et iniustum esse, ita et homo non potest uno eodemque tempore et reus et innocens et bonus et malus esse.

 

AUG. Nemo quaerit cuius fuerit coloris Golias; sed tu quaeris, ut insidieris, quibus te coloribus versipellis involvas. Si dialectica ista, quae te non aedificat, sed inflat et ridiculum, quoniam iactanticulum facit, si haec, inquam, dialectica, quae asserit unumquemque bonum et malum simul esse non posse, ad leges christianae disputationis admittitur, non potest esse unus homo simul et natura bonus et vitio malus, quod tamen esse posse clamat veritas nec tu negas; et contra dialecticam tuam testis etiam ipse produceris, cum, sicut se res habet, horum duorum, quae contraria esse non ambigis, alterum tribuis Conditori hominis, alterum voluntati. Erubescat ergo dialectica tua et sicut tu de communione, ita et ipsa de catholicorum disputatione discedat; si autem, quod optamus, tu redire volueris, foris ipsa remaneat.

 

Rea aut non rea proles.

  1. IUL. Ad causam itaque referantur exempla. Ut parentum peccata filiis imputentur et parentum peccata filiis non imputentur, non potest hoc utrumque contrarium pariter iustum probari; sed si iustitia est generantium subolem ream teneri, necesse est, ut iniustitia sit, si propter eadem peccata rea non esse dicatur; et sicut bonum est iuste praecipere, ita malum est iniuste quidquam iubere; et quamvis res perspicua argumentando levior fiat, tamen, quoniam causam in absoluto positam iuvat etiam legis divinae confirmare suffragiis, inhaereamus huic loco, in quo, quicumque sana mente constiterit, per praerupta quaestionum praesentium errare non sinitur. Acquiescis igitur, annuntiator naturalis mali, praescriptum esse lege Dei, ne filii puniantur in peccatis parentum; agnoscis etiam non aliter hoc praeceptum ab illo populo intellectum fuisse, quam a nobis nunc observandum defenditur. Et ideo regem Amessiam praeceptis Dei oboedientem indignationem, quam de patris sui internecione conceperat, laudabili moderatione frenasse atque occisis parentis sui percussoribus eorum tamen filiis non per ignaviam, sed per iustitiam pepercisse. Laudatur quidem Amessias et hoc secundum Dei refertur fecisse legem commendaturque oboedisse voluntati Domini, sed tamen infuscatus vanitatis reliquiis non tacetur et ostenditur devotionem David patris sui imitatus non esse 38. Hic tamen ab illa generis sui sanctitate degenerans tenuit in iudicio commendatam divina lege iustitiam; tantum reverentia perspicuae aequitatis valebat. Quid ergo mali fides tua complectatur, expende: hanc iniquitatem Deo admoves, quem aeternum et pium et iustum fatemur, quam nec superbia purpurati nec dolor commisit orbati.

 

AUG. Amessias homo fuit, cui non licebat iudicare de occultis, quae nosse non poterat; ideo praeceptum, quod datum est homini, in iudicio suo tenuit, ut pro peccato parentum non occideret filios. Peccatum autem tam magnum, ut verteret in naturam, quod per unum hominem intravit in mundum, sine quo nullus homo nascitur, quomodo posset ab hominibus vindicari, quandoquidem ita in omnes homines cum morte pertransiit, ut ei sua poena sit comes usque ad interitum sempiternum, nisi ubi gratia divina generationem regeneratione sanaverit? Hoc ergo ad Dei iudicium, non ad hominum pertinet, sicut alia multa, de quibus homines omnino iudicare non possunt. Et ideo aliter mandavit homini parentes et filios iudicandos iam separatim proprias vitas agentes, aliter autem iudicavit ipse, quando praevaricatricem naturam, quam noverat in radice, quamvis nondum pullulasset in germine, secundum inscrutabilem iustitiam suam cum stirpe damnavit, liberaturus ab hac damnatione quos vellet, per gratiam nihilominus inscrutabilem, quamvis et separatim iam viventibus filiis peccata separatim viventium reddidit patrum, quod licere iudicanti homini noluit, quia novit ipse, cur hoc iuste faciat, quando facit, id autem humana infirmitas nescit.

 

Unum remanet de tribus.

  1. IUL. Verum ut urgeamus locum: constitit nempe iniustitiam Deo adhaerere non posse, constitit etiam ab ipso esse praescriptum, ne obsint filiis peccata generantium; asseruit quidem ipsa praecipientis dignitas iniustum id esse quod prohibet. Porro, ut agamus tecum liberalius, respondendi tribuo facultatem de his duabus opinionibus, quas supra comminus posui, id est ut imputentur peccata parentum filiis vel non imputentur; quam putas credi iustitiam debere? Si dixeris tuam quam vis etiam ultimo convenire iudicio, refero, utrum illam, quae remansit, nostram iustam an iniustam putes: sine dubio iniquam pronuntiabis; at haec legis auctoritate custodienda mandatur. Vides ergo unum remanere necessario de tribus: ut aut legem Dei fatearis iniustam, immo per legem Deum ipsum iniquitatis accuses aut certe ad vocem confugias magistrorum tuorum et dicas legem, quae per Moysen data est, a Deo tuo non fuisse mandatam, aut, si hoc utrumque proferre non audes, traducem peccati asseri contra legis documenta et praecepta fatearis. Neque enim adeo te desipere posse credendum est, ut dicas Deum iustitiam quidem in praeceptis, in iudiciis vero iniquitatem tenere aut certe secundum dogma vestrum in iudiciis quidem servare iustitiam, praeceptis autem iniquitatem do cere; quod licet superius egerimus, nunc tamen necessario repetivimus.

 

AUG. Odiose repetis, quod otiose loqueris; vacat enim tibi easdem res loquacitate revolvere, quas non potes asserere veritate, et dicere sine modo, quae astruere non vales ullo modo. Vis enim videri inter se esse duo ista contraria: reddi in filios peccata patrum et pro peccatis patrum filios non esse puniendos, quasi ego unum horum dicam, alterum Deus. Surde, utrumque Deus dixit; ergo utrumque iustum est, quia iustus hoc dixit. Sed quod inter se contraria Deus non sit locutus, ut intellegas, Dei iudicis et hominis iudicis pro diversitate causarum discerne personas; ita nec Deum, quamvis in filios patrum peccata reddentem, reum facies nec hominem sic iudicare compelles, sed tu duo ista velut inter se contraria tanta prolixitate et perplexitate disputationis non ob aliud mihi obicis, nisi quia multum loqueris et parum sapis.

 

Cur, cur, cur?

  1. IUL. Si autem dixeris utrumque iustum esse, et quod nos dicimus et quod vos, id est et quod lex Dei sanxit et quod Manichaeus Traducianusque confinxit, hic sane rationis perspicuae potentiam cohibentes benignius te convenimus et mitius. Cur ergo, si creditis et hoc bonum esse quod dicimus, et illud bonum esse quod dicitis, tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur seditiones Romae conductis populis excitastis? Cur de sumptibus pauperum saginastis per totam pene Africam equorum greges, quos prosequente Alypio tribunis et centurionibus destinastis? Cur matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis, ut in nos stipula publici furoris arderet? Cur dissipastis ecclesiarum quietem? Cur religiosi principis tempora persecutionum impietate maculastis, si a nobis nihil aliud dicitur, quam quod etiam tu bonum cogeris confiteri?

 

AUG. Sicut falsa sunt crimina, quae obicis nobis, ita falsa sunt dogmata, quae fingitis vobis; sed dicite, quantum potestis, omne malum adversus nos mentientes, nos tantummodo adversus vos fidem christianam et catholicam defendemus. Et quid opus est vobis reddere similia maledicta et non potius Evangelio credere atque gaudere, quod ex istis falsissimis maledictis vestris nobis merces augeatur in caelis 39? Quomodo autem in hac re, de qua nunc agimus, et illud quod dicitis, et illud quod dicimus, bonum esse possumus credere, cum dicamus nos Deum dixisse: Reddam peccata patrum in filios 40, vos autem, quod praecepit homini iudicanti, ne peccata patrum reddat in filios, ita laudetis, ut, quod ipse se dixit reddere, tamquam nostrum arguatis et, tamquam falsum iniustumque sit, improbetis nec in eo vos non nobis, sed Deo refragari calumniarique sentiatis?

 

Splendor flammeae rationis.

  1. IUL. Verum hactenus mitiore sim functus eloquio, nunc autem splendor flammeae rationis ostendit malis et bonis, profanis et sacris, piis et impiis, iustis et iniquis nullum esse consortium atque ideo inter praecepta et iudicia Dei nihil esse pugnarum, contrarium autem esse aliena peccata aliis imputare et, eadem ne imputentur, iubere, quoniam de his duobus necesse est uno concesso alterum summoveri, id est uno iusto alterum iniquum doceri, in legem autem Dei praescriptum esse, ne parentum peccata filiis imputentur 41, ac per hoc eadem auctoritate contrarium eius id est opinionem traducis cum Manichaeis funditus corruisse.

 

AUG. Totiens dicere vera me piget, cum totiens te dicere vana non pudeat. Peccata patrum se reddere in filios Deus dicit; peccata patrum ne reddat in filios Deus quidem, sed homini dicit. Utrumque approbandum est, quia utrumque Deus dicit.

 

Tradux nihil sui invenit nec in ratione nec in lege.

  1. IUL. Ostendi certe non nos aliud defendere, quam quod primo ratio signat aequissimum, tum etiam Deus sua lege confirmat, tertio non aliter quam asserimus, id quod fuerat praeceptum, cum operis laude completum. Inculcatum est quoque hanc veram esse iustitiam, quam placere sibi Deus etiam praecipiendo monstravit. Ac per hoc constitit nihil adminiculi Manichaeam traducem aut in ratione aut in legis testimoniis invenire.

 

AUG. Manichaei naturam dicunt sine initio semper malam, unde omne malum esse contendunt, catholici autem, quod esse noluistis, conditam bonam peccatoque vitiatam medico Christo indigere a parvulis usque ad senes, quoniam pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 42. Unde Manichaei separandum a bono malum sic opinantur, ut extra sit; nos vero, quamvis malum a bono intellegentia separemus nec id, quod malum dicitur, aliquam substantiam esse credamus, tamen ab eis, qui liberantur, non ita separandum malum putamus, ut extra sit, sed in eis sanandum esse scimus, ut non sit. Illi enim malum substantiam malam dicunt, nos vitium substantiae bonae nullamque substantiam. Quantum intersit, attende et desine medicum Christum sanandis parvulis invidere, ne ira Dei maneat super eos dicentis: Reddam peccata patrum in filios 43. Illum aspice qui hoc dixit: Deus est, non Manichaeus; illum aspice qui dixit: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 44; Apostolus Christi est, non discipulus Manichaei. Illum aspice qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur 45; episcopus est Catholicus, non Manichaeus aut Pelagius aut Pelagianus haereticus. Quapropter, quoniam peccatum operis punit et homo, peccatum autem originis nonnisi Deus, ideo Deus, cum se dicat peccata patrum reddere in filios, praecipit tamen homini, ne pro peccatis patrum damnet et filios. Discerne divina et humana iudicia et invenies inter se duo ista non esse contraria.

 

Ezechiel promittit novum testamentum.

  1. IUL. Sed ne forte exsistat quis usque adeo obstipus, ut perspicuis sibi velit sententiis approbari Deum videlicet non aliter iudicare quam iudicari imperavit, quod quidem est contentionis nefandae, tamen, quoniam veritati arma suppeditant ad omnem documentorum satietatem, in id ipsum ostendere testes acerrimos non pigebit. Impletus itaque Sancto Spiritu loquitur Ezechiel propheta: Factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, quid vobis parabolam istam, in terra Israel dicentium: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel, quoniam omnes animae meae sunt, quemadmodum anima patris, ita et anima filii; omnes animae meae sunt. Anima, quae peccat, ipsa morietur, homo autem, qui fuerit iustus, qui faciet iudicium et iustitiam, in montibus non manducabit et oculos suos non extollet ad desideria domus Israel et uxorem proximi sui non contaminabit et ad mulierem menstruatam non accedet et hominem non deprimet et pignus debitori reddet et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dabit et nudum operiet vestimento et pecuniam suam in usuram non dabit et superabundantiam non accipiet et ab iniustitia avertet manum suam et iudicium iustum faciet inter virum et proximum eius et in praeceptis meis ambulavit et iustificationes meas custodivit, ut faceret eas, iustus est iste, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Et si genuerit filium pestilentem, effundentem sanguinem et facientem peccata, in via patris sui iusti non ambulavit; sed qui in montibus manducavit et uxorem proximi sui contaminavit et mendicum et pauperem depressit et rapinam rapuit et pignus non reddidit et in simulacra posuit oculos suos et iniquitatem fecit, cum usura dedit et superabundantiam accepit, hic vita non vivet; omnes iniquitates istas fecit, morte morietur, sanguis eius super ipsum erit. Si autem genuerit filium et viderit omnia peccata patris sui, quae fecit, et timuerit et non fecerit secundum ista, in montibus non manducavit et oculos suos non laevavit ad desideria domus Israel et uxorem proximi sui non contaminavit et hominem non depressit et pignus non pigneravit et rapinam non rapuit, panem suum esurienti dedit et nudum operuit vestimento et ab iniquitate avertit manum suam, usuram et superabundantiam non accepit, iustitiam fecit et in praeceptis meis ambulavit, iste non morietur in patris sui iniquitatibus, vita vivet, pater autem eius, quia tribulatione tribulavit et rapinam rapuit, contraria fecit in medio populo meo et mortuus est in sua iniquitate. Et dixistis: Quid est, quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quia filius iustitiam et iudicium et misericordiam fecit, omnia legitima mea conservavit et fecit ea, vita vivet, anima autem, quae peccat, ipsa morietur. Filius non accipiet iniustitiam patris sui neque pater accipiet iniustitiam filii sui, iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Et iniquus, si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, et custodiat omnia mandata mea et faciat iudicium et iustitiam et misericordiam, vita vivet et non morietur, omnia delicta eius, quaecumque fecit, non erunt in memoria, in sua iustitia, quam fecit, vita vivet. Numquid voluntate volo mortem iniusti, dicit Adonai Dominus, quantum ut avertat se a via sua mala et vivat? Cum se autem converterit iustus a sua iustitia et fecerit iniquitates secundum omnes iniquitates, quas fecit iniquus, si fecerit, non vivet, omnes iustitiae eius, quas fecit, non erunt in memoria, in delicto eius quo excidit, et in peccatis suis quibus peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis: Non dirigit via Domini. Audite nunc, domus Israel: numquid via mea non dirigit? Nunc via vestra non est aequa. Cum convertit se iustus a sua iustitia et facit delictum, morietur in eo delicto, quod fecit, in ipso morietur; et cum averterit se iniquus ab iniquitate sua, quam fecit, et fecerit iudicium et iustitiam, hic animam suam custodivit et vivit, ut averteret se ab omnibus iniquitatibus suis, quas fecit, vita vivet et non morietur. Et dicit domus Israel: Non corrigit via Domini. Numquid via mea non corrigit, domus Israel? Nonne magis via vestra non corrigit? Ideo unumquemque vestrum secundum vias ipsius iudicabo vos, domus Israel, dicit Adonai Dominus 46.

 

AUG. Haec per Ezechielem prophetam promissio est Novi Testamenti, quam non intellegis, ubi Deus regeneratos a generatis, si iam in maioribus aetatibus sunt, secundum propria facta discernit; de quibus enim dicitur: Anima patris mea est et anima filii mea est 47, separatim procul dubio suas vitas agunt. Si autem filius adhuc esset in lumbis patris sui, sicut scriptum est de Levi, quod in lumbis fuit Abrahae, quando decimatus est a Melchisedech Abraham 48, non posset tunc dici: Anima patris mea est et anima filii mea est, quando una utique anima erat. Velans autem Propheta mysterium suo tempore revelandum regenerationem non nominavit, per quam quisque filius hominis ex Adam transit ad Christum, sed quod non dixit illo tempore, intellegi voluit isto tempore, quo fuerat ad Christum transeuntibus auferendum velamen. Nam quoniam profiteris te esse Christianum, quamvis ostendas antichristum id efficere moliens, ut Christus gratis mortuus sit, quaero abs te, utrum, si homo faciat opera illa cuncta iustitiae, quae propheta Ezechiel totiens repetendo commemorat, etiam non regeneratus vita vivat. Si dicis eum vita vivere, contradicit Christus antichristo et dicit: Nisi manduca veritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis 49; quem cibum et potum ad regeneratos pertinere velis nolis cogeris confiteri. Si autem tanta mole auctoritatis obtritus responderis eum, qui omnia illa bona fecerit, si non fuerit regeneratus, vita non vivere, responde, quae causa sit, et vide generationi regenerationem, non imitationi imitationem in eo, quod Apostolus Adam ex parte peccati et Christum ex parte iustitiae proponit, opponi. Evidentius autem tibi ostendam ad Novum Testamentum pertinere, in quo regeneratorum haereditas est, quod Ezechielem prophetam dixisse commemoras, non quidem nunc, sed cum dixeris omnia, quae de ipsis verbis eius tuae loquacitatis more dicturus es.

 

Proverbium quod confirmat legem divinam.

  1. IUL. Videturne assertor locuples iudiciorum suorum Deus, qui tam multis capitibus de hac quaestione non solum iudicavit, sed etiam disputavit? Plane, qui temporum nostrorum praevideret errores, tanta verborum suorum vel luce vel copia duo est iuste operatus et provide: unum, ne quis ulla quaestionum ambiguitate moveretur, aliud, ne apud eos, qui se immersissent sponte naufragiis, excusationis tabula ulla remaneret. Loquitur ad Iudaeos, qui captivitatem sceleribus exigentes ad revelandam propriae praevaricationis invidiam parentibus, non moribus suis debitam eam fuisse iactabant, et convenit eos auctoritate patria: Utquid vobis, inquit, istam parabolam, ut dicatis: Parentes manducaverunt uvas acerbas et filiorum dentes obstupuerunt? Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si dicetur amplius parabola haec in Israel, quoniam omnes animae meae sunt, quemadmodum anima patris, ita anima filii; omnes animae meae sunt. Anima, quae peccat, ipsa morietur 50.

 

AUG. Cum ait: Si dicetur amplius parabola haec in Israel, ostendit solere dici: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt, nec arguit, quia dicebatur, sed promittit, ubi non dicatur. Unde autem hoc dicebant, nisi quia reddam peccata patrum in filios 51 Deum dixisse sciebant?

 

Iuramento Deus utitur.

  1. IUL. Ad exemplandam et confirmandam iudicii sui aequitatem iuramento Deus utitur et auctoritatem constituti obtestatione cumulat. Intellexit hoc genus loquendi Apostolus, qui ad Hebraeos ita disseruit: Volens, inquit, Deus ostendere, promissionis haeredibus immobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus 52.

 

AUG. Et ibi Novum Testamentum promittebatur.

 

Deus non potest mentiri.

  1. IUL. Duobus ergo his ostendi dicit Deum non posse mentiri, hoc ipso, quia promisit atque id, quod promisit, quia se testatur implere. Non quod Deus sine attestatione tali imbecillum atque dubium soleat habere sermonem, sed ut veritatem suam documentis grandibus oneraret, eo genere elocutionis abusus est, quod hominibus etiam fallere solitis credi faciat. Hoc ergo pondere in praesenti quoque causa admonet Deus atque praescribit, ut et nullus hoc, quod Traduciani asserunt, de populo suspicetur et Deum non posse eo quem detestatur modo iudicare cognoscat: Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel 53.

 

AUG. Non dicetur in Israel recte diceres, si veros Israelitas regeneratos videres, in quibus hoc non dicetur. Nam in his, qui non regenerantur, merito dicitur, quoniam non sunt Israel secundum id, quod ait ad Romanos Apostolus: Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel 54, ubi sine dubio filios Novi Testamenti, hoc est filios promissionis volebat intellegi. Denique sequitur: Sed in Isaac vocabitur tibi semen, hoc est non, qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine 55.

 

Proverbium de uvis acerbis explicatur per obnoxiam generationem.

  1. IUL. Quid est hoc: Amplius non dicetur, cum hoc usque hodie tantis Manichaeorum conatibus asseratur? Sed hoc est quod indicat, quoniam nemo, qui est de populo Israel vel qui huius Scripturae auctoritatem suscipit, post definitionem meam tale quid audebit accredere. Porro omnis, qui in illa opinione perstiterit nec his oboedit litteris, nec in eo, qui est verus Israel, enumerabitur.

 

AUG. Si ergo post definitionem suam vult intellegi Deus hoc neminem crediturum, quaerendum est, cur ante hanc non improbe credebatur peccata patrum etiam in filios esse reddenda. Et si bene quaeratur, invenietur propter obnoxiam generationem dictum: Reddam peccata patrum in filios 56, unde natum est illud proverbium de uvis acerbis. Propter liberam vero regenerationem promissum est Testamentum Novum, ubi hoc amplius non dicatur, quia haereditati damnosae, quae venit ex Adam, per Christi gratiam renuntiatur, quando renuntiatur huic saeculo, ubi necesse est premi gravi iugo filios Adam, non utique iniuste, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matre omnium 57; unde sacra mysteria etiam parvulis renuntiantibus satis quid agatur ostendunt.

 

In lumbis Abrahae Levi non erat cum sua anima.

  1. IUL. Postquam parabolae illius vanitate reprehensa sanxit sententiam promulgatione atque obtestatione divina, etiam iustitiae suae dignatur aperire rationem, cur necessitudines peccatis non graventur alternis. Quoniam omnes animae - inquit - meae sunt, quemadmodum anima patris, ita et anima filii; omnes animae meae sunt; anima, quae peccat, ipsa morietur 58. Quare ergo esset aequissima sententiae ista moderatio, proprietate quoque ostendit animarum.

 

AUG. Ista proprietas animarum ad vitas pertinet separatas; non enim renasci aliquis nisi natus potest. Quare autem decimatus est Levi, cum esset in lumbis Abrahae, nisi quia nondum in eis fuerat suarum proprietas animarum?

 

Nihil debent semini animae.

  1. IUL. Cum anima, inquit, patris mea sit et anima filii mea sit, quo testimonio ut multis aliis docetur animam nihil debere seminibus, quam Deus iuri suo vindicat, iniquissimum, inquit, et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus.

 

AUG. Separas ergo carnem a iure Dei, quem putas animam solam iuri proprio vindicare, et oblitus es quod scriptum est: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo 59. Quod certe aut secundum carnem dictum est aut secundum utrumque, non tamen secundum animam solam. Quod autem tibi placet, ut dicat Deus: Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago alienis gravetur operibus, cur non quaeris, unde sit iustum, ut anima carne de parentibus tracta et ipsius Dei gravetur operibus? Corpus enim corruptibile aggravat animam 60. Et puto te agnoscere Dei opus esse etiam corruptibile corpus. Quid igitur meruit imago Dei, ut ad impedimentum rerum sciendarum corruptibili corpore gravetur, si nullum est originale peccatum? Cur autem non etiam hoc facis Deum dicere: Iniquissimum et stolidum est, ut mea res, mea imago per infidelitatem vel neglegentiam parentum vel quorumlibet, inter quos vivit, vel per quamcumque necessitatem sine baptismo de corpore exeat et ad regnum meum non admittatur nec vita vivat, quia carnem sanctam non manducavit nec sanguinem bibit 61? An et contra istam Christi sententiam disputabis atque clamabis dicens: Prorsus, etiamsi non manducaverit carnem Christi neque biberit eius sanguinem, vita vivet? O vocem cuius nisi antichristi! Vade, dic ista, doce ista, audiant te christiani viri et feminae, audiant homines mente corrupti, reprobi circa fidem, audiant te, ament te, honorent te, pascant, vestiant, ornent te, et perditum sequendo perdant et se. Sed novit Dominus, qui sunt eius 62, nec desperandum est et de vobis, quamdiu patientia eius impenditur vobis.

 

Nemo externus nocet animae.

  1. IUL. Cui hunc statum dedi, ut ei nolenti nemo noceret externus, sed sponte capesseret vel peccatum vel iustitiam vel praemium vel reatum.

 

AUG. De prima natura hominis hoc dici potest, non de ista vitiata atque damnata. Neque enim et in paradiso ante peccatum aggravabat animam corpus corruptibile; aut vero usque adeo vos mente corrupti estis, ut etiam hoc dicere audeatis? Si autem non audetis, dicite, quare corruptibili corpore imago Dei meruerit aggravari, qui non vultis cum catholica Ecclesia peccati originem confiteri.

 

Nec vitia nec virtutes eunt per semina.

  1. IUL. Indignaris itaque mihi, cur iuranti magis Deo credam quam Manichaeo somnianti, qui nulla praesertim si non sanae fidei testimonia vel argumenta promit vigilantis ingenii, quae, licet numquam tanta inveniri queant, ut veritatis valeant fundamenta convellere, tamen quae vel impraesentiarum contra stoliditatis pudorem solacii quippiam, si apte dicerentur, afferrent. Persistit Deus id, quod sacrum fecerat praecipiendo, communire iurando. Pergit planum facere etiam per exempla quod sancit, et dicit, quia, si fuerit homo omnes iustitiae species impolluta devotione custodiens et hic genuerit filium, qui pestilentibus moribus adhaerescat atque ab itineribus deflectat paternis, nihil ei prosit tanta patris cura iustitiae comparata nobilitas; atque item e regione huius peccatoris filium statuit patris sui vias consilio meliore fugientem ostenditque nihil ei nocere iniquitatem parentis. Paremque condicionem iustitiae facit atque peccati, asserens vitia generantium ita non ire per semina, sicut non queunt ire virtutes, sed ad ius suum omnes animas pertinere, per quod et illud ostenditur profanum, quod dicis nascentium et animas et corpora a iure diaboli possideri.

 

AUG. Iam tibi responsum est: inaniter verbosaris. Totus homo, hoc est et anima et corpus, per substantiam suam ad ius pertinet Creatoris; per vitium vero, quod nulla substantia est, diabolo est mancipatus, sub eadem tamen potestate Creatoris, sub qua et ipse est diabolus constitutus.

 

Deus accusat opinionem vestram.

  1. IUL. Asserta examinis sui libra iam tunc opinionem vestram in his, qui similia arbitrabantur, accusat. Et dixistis: Quid est quod non accepit iniquitatem patris sui filius? Quoniam anima - inquit - quae peccat, ipsa morietur; filius autem non accipit iniustitiam patris sui neque pater accipit iniustitiam filii sui; iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit 63. Quis nostrum hinc cum tanta diligentia umquam disputare potuisset, cum quanta Deus per os Prophetae sui dividendo, comparando repetendoque disseruit?

 

AUG. Et tamen, cum hoc fecerit Deus, tantae perspicuitati verborum eius misces loquacitatem tuam sciens bonam non esse causam tuam.

 

Alia causa nascentium, alia paenitentium.

  1. IUL. Verum non hoc solum explanasse contentus aliud quoque ad confirmationem iustitiae huius a misericordiae operibus admovet argumentum et pronuntiat illis ipsis personis, quae sponte peccaverunt, si ad paenitentiam emendationemque confugerint, errores praeteritos non nocere. Iniquus - inquit - si convertat se ab iniquitatibus suis, quas fecit, et custodiat mandata mea, omnia delicta eius, quaecumque fecit, non erunt in memoria; in sua iustitia, quam fecit, vita vivet 64. Id est cum in hoc sim proposito clementiae, ut etiam propria indulgeam peccata correctis, qui potest fieri, ut imputem aliena nascentibus? Aut sinunt res, ut sit apud me rea innocentia, cum conditur, apud quem est efficax, si vel interpolata repetatur?

 

AUG. Alia est causa paenitentium, alia nascentium. Nam prorsus, quomodo iustum ostendatis Deum, non invenitis, si et in nascentibus peccata nulla invenit et eos tamen corruptibili corpore et tot tantisque insuper calamitatibus aggravat. Non enim numerari possunt mala, quae patiuntur infantes: febrem, tussim, scabiem, dolores quorumque membrorum, ventris fluxum, lumbricos et alia innumerabilia ex ipsa carne exsistentia et ipsarum curationum quam morborum plura tormenta et extrinsecus ictus vulnerum, plagas verberum, incursus daemonum. Vos autem sapientes haeretici, ne fateamini originale pecca tum, parati estis talibus floribus implere paradisum. Si enim haec ibi futura fuisse non dicitis, quaero, cur sint in parvulis nullum habentibus, ut contenditis, omnino peccatum. Si autem et ista ibi futura fuisse non erubescitis dicere, quales Christiani sitis, quid nos opus est dicere?

 

Quomodo promittat Deus se iudicaturum relucet.

  1. IUL. Displicuit hoc cultoribus idolorum, displicet et vobis fides nostra, quam videtis hac lege formatam. Dixerunt ergo profani: Non est recta via Domini. Audite ergo - inquit - domus Israel. Numquid non est via mea recta? Nonne via vestra non est aequa? Ideo unumquemque vestrum secundum viam vestram iudicabo vos, dicit Adonai Dominus 65. Perspicisne quibus testimoniis muniamur? Num aliqua sectamur ambigua? Num aucupamur verba generalia? Num aut debilibus aut involutis argumentis fidem tuemur? Exsecramur quod exsecratur Deus, intellegimus quod exponit Deus, disserimus quod disputavit Deus, credimus propter quod iuravit Deus: Non accipiet iniquitatem patris sui filius neque pater accipiet iniustitiam filii sui; iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit 66. Quomodo se Deus iudicaturum promittat, relucet, id est nec peccata parentum imputare filiis nec filiorum parentibus; ac per hoc constitit etiam testimoniis Scripturarum, de quo ambigi ratio non sinebat, eam videlicet iustitiam Deum tenere in iudiciis suis, quam tenuit in praeceptis.

 

AUG. Hinc saltem intellege de his ista locutum Deum patribus et filiis, qui separatim iam viverent, quia, cum dixisset: Non accipiet iniquitatem patris sui filius neque pater accipiet iniustitiam filii sui, mox addidit: Iustitia iusti super ipsum erit. Numquid enim in hoc saeculo dici de parvulo potest, quod iustitia eius super ipsum sit, quandoquidem per vitam propriam nec iuste nec inique adhuc potest vivere? Quidquid igitur poenarum in hac aetate patitur, quo merito patitur, si nullum ex parentibus traxit? Cum iustissimus Deus poenas immeritas nec infligat alicui nec infligi sinat, nec dici possit ad exercendam virtutem parvuli, quae adhuc in eo nulla est, haec mala eum perpeti. Porro, si futurum saeculum cogites, quod pertinet ad haereditatem Testamenti Novi, etiam de parvulis rectissime dicitur, qui in ipsa aetate moriuntur: Iustitia iusti super ipsum erit et iniquitas iniqui super ipsum erit. Sic enim discernetur a regenerato generatus, ut in eo regno iste vita vivat, in quo iustitia inhabitat, in eo autem supplicio ille morte moriatur, ubi cruciatur iniquitas. Sed quae istius iustitia, nisi quae in illum transit a Christo, in quo omnes vivificabuntur? Et quae huius iniquitas, nisi quae in illum transit ex Adam, in quo omnes moriuntur?

 

Utrumque dicit Deus.

  1. IUL. Sed ne forte simpliciorum auribus tali cavillo coneris illudere, ut dicas Deum hic de his, qui perfectae sunt aetatis, locutum, id est ut illis filiis parentum crimina diceret non nocere, qui naturale malum operum suorum sanctitate vacuassent, osten dendum est nihil hanc promovere fraudem. Quamvis enim absolute praescripserit Deus, quoniam iniquitas parentum non addicat filios innocentes, sed unusquisque propriis iniquitatibus arguatur nec hinc fidelis animus possit ambigere, tamen, ut opinionis tuae confossum tot fulminibus legis retractemus cadaver, quatenus accipiendam hanc Dei disputationem putabis, videlicet ut parentum sicut nec adultis ita nec nascentibus filiis obsint delicta? An, ut tantummodo iam grandioris aetatis et iustitiam operantibus non sinantur nocere, parvulos autem, antequam per propriam iustitiam naturale virus exhauriant, scelere generantium gravari, sicque fiat quod per Prophetam Deus futurum negavit?

 

AUG. Immo sic fit, quod alio loco Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios 67. Cum enim utrumque ipse dicat, id est et patrum ad filios non pertinere peccata et reddere se in filios patrum peccata, non potest utique sibi esse contrarius; et ideo recte quaerentibus, quomodo utrumque sit verum, unum horum generationi, alterum regenerationi intellegitur convenire. Tu, qui pervertis cor tuum, cave illum et, quod verum audis, non vocabis cavillum.

 

Ezechiel regenerationem prophetavit.

  1. IUL. Sed ad hoc nos referimus. Et illud ergo aliud, quod paribus momentis appenditur fieri profitere, id est ut iustitiae parentum filiis suis prosint eosque sanctificent atque illis tantummodo non dicantur prodesse, qui grandioris iam aevi natales iustitias propriis attrivere criminibus, ut, quia utrumque a Deo negatum et alterum alterius exemplo dissertum atque inculcatum est, quam tu negationem rationibus tuis videns esse contrariam in parvulis mentitam esse contendis, ambas eius partes nascentium conditione confutes. Quod cum feceris, duo mala pariter perpetrabis, unum, quod oppugnat sententiam Dei, aliud quoniam nasci de iusto iustum et de criminoso asseris criminosum.

 

AUG. Negationem Prophetae non dico mentitam, sed a te non intellectam. Ille quippe regenerationem prophetavit, quae a peccatis parentum ad Dei, non ad hominum iudicium pertinentibus sola filios esse praestat alienos; tu autem dum negas generationem contagium mortis antiquae de patribus trahere, ipsam regenerationis causam conaris extinguere. Quamvis enim lavacrum regenerationis, quidquid peccatorum invenerit, diluat, tamen alia peccata possent et paenitendo sanari, sicut possunt in eis, quos iterum regenerare fas non est; illud vero, quod generatione contrahitur, nisi regeneratione non solvitur. Iustus ergo ex Deo, non ex homine nascitur, quoniam renascendo, non nascendo fit iustus; unde etiam tales filii Dei vocantur. Lege Evangelium: Non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 68. Quid quaeris rerum genera multum diversa coniungere? Homines hominum carne nascuntur, Dei Spiritu renascuntur. Quid ergo mirum, si quemadmodum de Spiritu iustitiae sumit homo iustitiam, ita de carne peccati trahit originale peccatum? Neque enim venisset homo unus ad liberandos nos in similitudine carnis peccati, nisi omnium nostrum esset caro peccati. Cum igitur huic gratiae christianae sit inimica haeresis vestra, adhuc mirari et conqueri audetis, quod vos Christi detestetur Ecclesia?

 

In plagas incides fortiores.

  1. IUL. Si autem non sustinens reclamantis strepitum veritatis alio tentaris effugere, in plagas incides fortiores. Nam si dicas: Vera quidem est sententia Prophetae, sed in personis grandioribus, quae dicit necessitudines culpis mutuis non gravari, in parvulis autem ab una sui parte mentitur, qua dicit eos reos non esse ob scelera generantium, in alia autem non mentitur, in qua asserit eos nullis parentum virtutibus sublevari, tunc plane foedissimam non disputandi sed confingendi, non eloquendi sed loquendi, non postremo sani hominis, sed excidentis sensu Manichaei libidinem publicabis, si tibi putes contra perspicuam rationem, contra honorem Dei, contra exempla, contra testimonia praeceptorum, contra expositionem iudiciorum, quod libuerit, licere respuere et, quod delectarit, assumere.

 

AUG. Sententia Prophetae ex nulla parte mentitur. Sed tu non intellegens, quod per illam prophetatur, ut non dicam mentiris, certe, quod sine iniuria tua dixerim, nescis, quid loquaris. Nam et hoc, quod dicis asserere Prophetam nullis parentum virtutibus filios sublevari, quomodo et quatenus accipiatur, interest plurimum. Numquid enim vos negatis fide parentum regenerandos offerri filios Ecclesiae matri et baptizandos ministris Dei? Quomodo ergo nullis parentum virtutibus filii sublevantur? An christianam fidem dicere audebis nullam esse virtutem? An non sublevantur, cum in Dei regnum non aliter quam eadem regeneratione mittuntur? In ipsis quoque beneficiis temporalibus quare dicitur ad Isaac: Faciam tibi propter Abraham, patrem tuum 69? Quare etiam Loth, filius fratris Abrahae, patrui sui meritis adiuvatur, si nullis parentum virtutibus filii sublevantur 70? Quare postremo et propter peccata Salomonis filio eius regnum minuitur et propter bona merita David non totum tollitur, si nullis peccatis parentum filii gravantur aut nullis virtutibus sublevantur 71? Homo linguate, non cordate, ista discerne, hic vide, si potes, quid per Ezechielem fuerit prophetatum 72. In aperto est enim nec patrem non regeneratum obesse filio regenerato ad capessendam vitam aeternam, de qua dictum est: vita vivet, nec patrem regeneratum prodesse ad hoc ipsum filio non regenerato nec vicissim filium patri aut prodesse regeneratum non regenerato aut obesse non regeneratum regenerato, ut ille vita vivat vel iste morte moriatur. Si autem ista non potes videre, cur nec tacere?

 

Testamentum Dei audes perrumpere.

  1. IUL. Quis tu es, qui oestro Marcionis concitatus in excidium aequitatis irrumpas? Qui sub censuram linguae tuae mysteriis adhuc Manichaeorum lubricae Dei tam iudicia quam praecepta compellas? Nemo hoc umquam facere, nisi qui prius ea negavit, aggressus est. Tu testamentum Dei, quod ratio aequitas pietas veritas fide scribentibus Prophetis quasi quidam sacrorum testium ordo signavit, audebis Manichaeo auctore perrumpere. Olim et intellegentiae sanctitatem et religionis speciem perdidisti, si hac sententia, quae apud Ezechielem est, traducis tuae putes aut auxilium reperiri aut exitium non teneri.

 

AUG. Spatiatur loquacitas inopiae copiosa, ubi non cernitur vel etiam, si cernitur, spernitur veritas, ubi est non verborum vanissima, sed rerum certissima copia. Aliud est directus veridicus, aliud disertus maledicus. Propheta filiis et patribus suas vitas separatim ducentibus vera dicit, tu Manichaeorum nomine catholicis Prophetam recte intellegentibus Pelagiana rabie maledicis.

 

Intellege quomodo utrumque sit verum.

  1. IUL. Iniquitas iniqui - inquit - super caput eius; unumquemque vestrum secundum vias suas iudicabo 73. Non morientur patres pro filiis neque filii pro parentibus; anima - inquit - quae peccat, ipsa morietur; quoniam omnes animae meae sunt, unumquemque pro suis iniquitatibus iudicabo 74.

 

AUG. Deus, qui haec dicit, ipse Deus est, qui dicit: Reddam peccata patrum in filios 75. Nisi intellexeris, quomodo utrumque sit verum, nullo modo credas Prophetam te intellexisse veridicum, quantalibet te patiar loquacitate maledicum.

 

Iniquissime parentum peccata filiis imputantur.

  1. IUL. En cui luci, cui populo sententiarum, cui dignitati iudiciorum tradux tua et convitium facere non timet et conatur inferre praeiudicium. Hic dubium non est, quia non te pudeat illud dicere, quod videtur reliquum, id est ut respondeas veram Prophetae, immo Dei per Prophetam esse sententiam, insuperabilem prudentum rationem, qua docetur iniquissimum, ut peccata parentum filiis imputentur.

 

AUG. Erubesce, tu es iniquissimus; nam qui dixit: Reddam peccata patrum in filios 76, non est iniquus.

 

Unum est peccatum quod omnibus imputatur.

  1. IUL. Nec te hoc putare, quia reatu voluntatis semina omnium hominum polluantur, sed tamen hanc iustitiam in Adae solius crimine non valere, ipsius unum esse peccatum, quod omnibus imputetur. Ad quod ego quid prius facere debeam nescio: rideamne, quod ineptiae exigunt singulares? Sed multorum perditio, quos decipitis, miserationem expectat et lacrimas. Serio ergo maerore conficiar? Sed argumentorum tuorum prodigia incutiunt, quamvis maesto animo, cachinnum.

 

AUG. Dic, quod dicturus es, egregie corrector. Quo auctore deceptor est credendus Ambrosius, de quo ait Pelagius 77, magister tuus, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Tu eum reprehende; fortior enim es atque potentior inimicus crucis Christi, quam si esses inimicus Ambrosii; audacius invides gratiae Dei, quam si invideres illi homini Dei. Reprehende, inquam, irride exagitando, defle dolendo; potes enim vi magna eloquentiae in urbanitatem ducere vanitatem tuam et in misericordiam transfigurare vecordiam. Dic ergo illum virum errasse deformiter, desipuisse infeliciter affirmando discordiam concupiscentiae carnis et spiritus in naturam ex primi hominis praevaricatione vertisse 78. Quis enim sine illa nascitur, ex quo coeperunt homines nasci nascendo utique in carne peccati? Sed tu, homo acutissimus, non credens tale ac tantum illud fuisse peccatum, ut posset in hoc malum tunc ipsam mutare naturam eamque ineffabilis apostasiae merito facere cum stirpe damnandam, hoc, quod omnes sobrii malum sentiunt, malum iudicant, ebrius Pelagiano dogmate asseris bonum. Mirabili enim facundia potes eam, quam sancti accusant gemitibus, tu laudibus ornare libidinem et talem prorsus, qualis et nunc est, se scilicet nolentibus ingerentem et ad certamen provocantem corda castorum tamquam formosum et amoenum lignum, etiamsi nemo ibi peccasset, inter paradisi nemora collocare. Erubesce, beatitudo Pelagianorum, et vide quo fugias, quia casti te fugiunt.

 

Parentum filii et Adae posteri.

  1. IUL. Quis enim hoc, si quid saeculo huic superfuerit aetatis, monumentis credere poterit litterarum exstitisse videlicet hominem, qui crederet et iuraret non esse naturale, quod esset naturale, non esse generationis, quod esset generationis, non pertinere ad condicionem parentum, quod ad aliquos non ob aliud pertineret, nisi quia fuissent parentes? Puto, quod conficta haec magis quam ab ullis defensa mortalibus arbitretur secutura generatio. Hos enim natatus et has nauseas atque hos vomitus vestra natio fidesque perpetitur, qui dicitis: Non possunt parentum peccata ad filios decurrere per naturam, quia res arbitrii seminibus non ligatur, sed peccatum Adae, quod de voluntate conceptum est, transit in omnes homines per naturam, quia res arbitrii seminibus illigata est; non damnat etiam Deus filios pro peccatis parentum, quia summae iniquitatis est, sed damnat Adae posteros propter peccatum parentum, quod nulla potest iustitia vindicari. Non pertinet postremo ad condicionem generationis, quia hi, qui coniuges sunt, fiunt parentes, quod non ob aliud pertinuit ad Adam, nisi quia coniugii lege generavit. Hoccine cursum gubernare est an natare? Hoccine est conficere an nauseare? Hoccine est sumere aliquid solidum an semper evomere? Isdem sermonibus quod negaveris, affirmas, isdem lineis quod affirmaveris, denegas, et irasceris, cur non acquiescamus homini, qui gravi morbo ruptus non potest tenere, quod suscipit.

 

AUG. Absit, ut dicamus aliorum patrum in filios Deum peccata non reddere, cum Scriptura divina totiens nominatimque testetur, pro quibus patrum peccatis in quos eorum filios vindicta processerit usque adeo, ut quoddam peccatum grave regis Achab parcens ei Deus in eius filium vindicare distulerit 79. Sed quis modus et quae sit divinae ratio atque mensura iustitiae de aliorum patrum peccatis, ut reddantur in filios, indagare quis potest? Propter quod Deus sibi tenuit ista iudicia, hominem vero iudicantem sic vindicare prohibuit. Sed apostasia primi hominis, in quo summa erat et nullo impediebatur vitio libertas propriae voluntatis, tam magnum peccatum fuit, ut ruina eius natura humana esset tota collapsa, quod indicat humani generis tanta miseria, quae a primis ploratibus vagientium usque ad exspirantium novissimos halitus omnibus nota est ita, ut, qui eam negant, maiorem partem sibi vindicent humanae miseriae tam horribili et incredibili caecitate, sicut vos facitis, qui mortalem Adam ita factum ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset, etiam post iudicium Palaestinum, ubi vos ista dicentes Pelagius ipse damnavit 80, adhuc dicere non timetis. Sed perge, ut tibi placet, atque ipsos etiam tot Palaestinos episcopos criminare Manichaeos; clama Pelagium ad horam cessisse Manichaeis, ne damnaretur ab eis. Imple paradisum pomis libidinum et tot ac tanta mala, quae perpeti videmus infantes, tamquam non sint poenales dolores, sed vernales odores, per illa felicia prata diffunde. Et me irride quasi natantem, cum tu in haec profunda demersus intereas; me irride quasi nauseantem ac vomentem, cum tu mortuus iaceas et tamquam vermescente putredine sic inquieta loquacitate putescas; me argue quasi affirmantem, quod negaverim, et, quod affirmaverim, denegantem, cum tu potius hoc feceris, sicut in tuo volumine superiore monstravi, et me hoc non fecisse possint, qui legunt, attendere et, quam fallaciter hoc me fecisse dixeris, invenire; me dic gravi morbo ruptum, quod suscipio, tenere non posse, cum tu spiritu vitae penitus amisso non saltem valeas ingesta suscipere.

 

Testimonium Apostoli non potes usurpare.

  1. IUL. Vides quidem etiam ipse rem dignam conflictatione non esse; tamen, ut mentibus subveniatur incautis, quae crassiores quasque opiniones et malis moribus blandientes in solacium assumunt conscientiae sauciatae, interrogamus, utrum tantae stoliditatis inventum de aliqua Scripturarum occasione compereris. Si dixeris: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 81, admonemus te, ut relegas praesentis operis superiorem libellum, cuius si memor fueris, Apostoli testimonium usurpare non poteris.

 

AUG. Nos te potius admonemus, ut ipsum Apostolum legas et videas pauca ipsa, de quibus agimus, verba eius tam manifesta esse contra te, ut non libello, sed plane longissimo et loquacissimo libro frustra ea fueris in haereticam vestram sententiam non vertere sed pervertere, non exponere sed obscurare conatus.

 

Una forma baptismatis.

  1. IUL. Si autem dixeris, quia una est forma baptismatis, qua diversae aetatis homines consecrantur, fateberis etiam me tacente commemorationem ibi nec generationis infectae nec carnis diabolicae nec Adae aliquam contineri; ad quod tamen suo loco, quamvis ad traducem non spectet, plene responsuri sumus.

 

AUG. Ubi respondere coeperis, quid ibi nisi ut soles haereticus apparebis?

 

Unam saltem ede sententiam.

  1. IUL. Unam ergo saltem contra tantam a nobis productorum testium dignitatem, contra iustitiam manifestam, contra perspicuam rationem legis ede sententiam, per quam te ostendas fuisse deceptum; quod ideo addidi, quia, etiamsi esset, quae tale aliquid ambiguitate verborum putaretur ostendere, aliarum tamen sententiarum splendore et magisterio ita, ut iustitiae congruebat, cogebatur exponi.

 

AUG. Certa, non ambigua contra vos divina testimonia proferuntur, sicut a nobis iam multa prolata sunt 82; sed quia tenebras vestras redarguunt, vobis lucida non videntur et, quaecumque vobis sua radiante luce molesta sunt, contra illa cor clauditis, ne inde nox fugetur erroris.

 

Funesta obstinatio.

  1. IUL. Nunc autem, cum nec exigua opinionis huius in Scripturis sanctis inveniatur occasio et e regione fides, quam tuemur, non minus rationibus suis quam exemplis et testimoniis muniatur, funesta es prorsus obstinatione pervasus, qui putas damno legis, damno rationis, damno prudentiae damnoque iustitiae Manichaeorum somniis annuendum.

 

AUG. Damno legis non audis: Reddam in filios peccata patrum 83; damno rationis non vides mala, quae parvuli patiuntur, qui propria peccata in hac vita nulla fecerunt, nonnisi ex peccatis originis causas iustas habere apud Deum; damno prudentiae non caves, contra antiquissimum fidei catholicae fundamentum dogma proferre vel defensare novitium, quo negatur originale peccatum; damno iustitiae sic iniquus es, ut sub meo nomine tot viris sanctis, Ecclesiae Christi filiis et patribus, discipulis atque doctoribus, qui ante nos fuerunt, atque ipsi matri omnium, catholicae Ecclesiae, non timeas Manichaeae pestis obiectare contagium.

 

Error contra errorem.

  1. IUL. Quid tamen in hunc sensum afferamus attende. Etiamsi posses probare Adae peccatum filiis imputari, assentireris tamen aliorum parentum suboli eorum crimina non nocere.

 

AUG. Quis huic errori assentiatur, nisi qui non credit Deo dicenti: Reddam peccata patrum in filios?

 

Altera causa.

  1. IUL. Manifestum erat non generationis, sed alterius cuiuscumque fuisse causae, quod unius generantis peccato apud iniquum tamen iudicem filii videbantur obnoxii.

 

AUG. Apertissime dicis iniquum Deum, qui peccata patrum apertissime dicit se in filios redditurum.

 

Iudicis aexstimatio innocentibus addictis maculatur.

  1. IUL. Fiebatque, ut sicut iudicis aestimatio innocentibus maculabatur addictis, ita generationis status aliorum parentum vindicaretur exemplis. Si enim tramitis, si criminis causa in fecunditatis opere constitisset, omnem fecunditatem condicio ista pollueret.

 

AUG. Reddam peccata patrum in filios 84 Deus clamat; ergo quia ille verax est, tu ab itinere veritatis exorbitas.

 

Generatio non est diversa, sed diversi sunt patres.

  1. IUL. Cum vero non diversae generationis diversus tamen appareret status, relucebat prorsus etiam in illo coniugio, cuius reatui suboles sua communicaverat, generationem non fuisse vitiatam.

 

AUG. Etsi diversa generatio non est, cum morituri ex morituris nascuntur, tamen, quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 85, non ad alios patres, sed ad illum pertinet, qui tanta impietate peccavit, quantam nos metiri atque aestimare non possumus. Sed quantam illam iudicaverit Deus, satis idoneis didicimus testibus et divina scilicet Scriptura et ipsa generis humani miseria, quantam pro peccato eius propagini eius non iniusto utique iudicio Dei redditam cernimus, qui, non dico aeternam et animae et corporis, sed nec temporalem corporis mortem nec tot ac tanta mala, quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso, si nemo peccasset, futura fuisse dicimus, quoniam Christiani sumus. Alii vero patres etiamsi multa peccant, tamen, quia et anima infirma et in corpore corruptibili, quod aggravat animam, peccant, nec peccatis eorum fit natura moritura et peccata eorum in filios supplicio longe diverso et longe minore redduntur eius occulto iustoque iudicio, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit 86, et: Reddam peccata patrum in filios 87 non mendaciter dicit.

 

Innasci peccata non possunt.

  1. IUL. Quid igitur actum est? Videlicet tam certum esse traducem non esse peccati ut, etiamsi doceres propter Adae peccatum filios puniri, constaret tamen innasci peccata non posse nec crimen ire cum semine, quando non hoc in omni fecunditate esse faterere; ac per hoc, etsi traderentur personis vitia, non tamen conceptibus miscerentur. Nunc au tem cum inter me et te conveniat parentum peccatum ad filios nisi vitio et reatu generationis non potuisse transire, rationi autem, exemplis legique convenerit generationis statum nullo pacto potuisse vitiari, quod ex tua etiam concessione firmatur, qui dicis nullorum parentum peccata praeter duorum ad liberos permeare, invictissime confectum est nec fecunditatem primorum hominum a diabolo fuisse corruptam nec nasci ullum posse peccatum.

 

AUG. Non hoc tibi dicitur; ipse tibi, quod non dicimus, dicis. Et aliorum patrum in filios peccata redduntur divina iustitia, non humana; scit enim Deus, quando et quomodo id iustissime faciat, homo autem nescit et secundum cognitionem suam debet ferre iudicium. Potest enim scire, cum iudicat, quamvis et hoc non semper, factum cuiusque personae; unde autem novit, quibus et qualibus vinculis connexa sit, de qua orta est, natura naturae? Sed illud unum, quo in mortis necessitatem mutata est humana natura, etiamsi alia nulla sint, sufficere ad damnationem, nisi generationis obligatio regeneratione solvatur, hoc dicimus, etsi audire non vultis; hoc veritate non vincitis, etsi oppugnare loquacitate persistitis.

 

Cur non assentiamur naturale esse peccatum.

  1. IUL. Quaeritur ergo a nobis, cur non assentiamur naturale esse peccatum. Respondemus: Quia nullum habet verisimilitudinis necdum veritatis, nullum iustitiae, nullum pietatis colorem, quia diabolum conditorem hominum facit videri.

 

AUG. Facit plane videri, sed vobis, non eis, qui noverunt a natura discernere vitium, quamvis in natura sit vitium. Lege ad Hebraeos et vide eorum esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo, quod vos non habetis 88. Ideo quando dicimus: Nascitur homo cum vitio, diabolum eius conditorem dici putatis ita caeci vel contentiosi, ut nec corporum vitia, cum quibus quidam nascuntur, possitis aut velitis attendere; quorum vitiorum merita si quaerantur a vobis, quo confugiatis nisi ad praecipitium, non invenitis, quamdiu ad catholicae solidam petram redire non vultis.

 

Deo iniquitatis crimen affigit.

  1. IUL. Quia Deo iudici iniquitatis crimen affigit.

 

AUG. Vos hoc facitis, quia iniquum est grave super parvulos iugum, si nullum est originale peccatum.

 

Liberum arbitrium destruit.

  1. IUL. Quia liberum arbitrium, quo potissimum praesidio contra diversos Ecclesia Christi munitur errores, infringit et destruit.

 

AUG. Liberum arbitrium vos opprimitis, cui reddendo vel adiuvando Dei gratiam denegatis.

 

Homines incapaces virtutis.

  1. IUL. Dicens omnes homines adeo capaces nullius esse virtutis, ut in ipsis matrum visceribus antiquis criminibus impleantur.

 

AUG. Quomodo diceremus gratia iustificari, id est iustos fieri, si capaces virtutis homines negaremus?

 

Peccatum originale expultor innocentiae, coactor vitiorum.

  1. IUL. Quorum tamen scelerum vim non solum expultricem innocentiae naturalis commentaris, verum etiam deinceps per totam vitam in universa vitia coactricem.

 

AUG. Per Dei gratiam minuitur, per Dei gratiam finitur necessitas nostra; non hic habet, quod agat, loquacitas vestra.

 

Lex peccati semper mansit et viguit.

  1. IUL. Quam legem etiam peccati in Prophetis et Apostolis iam magno morum et signorum fulgore conspicuis et post illam gratiam mysteriorum Christi, quam tu his omnibus dogmatis tui flagitiis opitulari putas, mansisse et viguisse deiuras.

 

AUG. Susceptam tuam libidinem, hoc est concupiscentiam carnis concupiscentiae spiritus repugnantem, Prophetae et Apostoli fideliter expugnabant, quia non laudabant.

 

Quoniam, quoniam, quoniam.

  1. IUL. Quoniam conatus omnimodae honestatis exstinguit, quoniam morum obscaenitatem operum Dei, id est naturae humanae, consolatur et auget infamia, quoniam omnia mandata legis reatui impossibilitatis id est iniquitatis addicit.

 

AUG. Qui dicit: Non quod volo ago, sed quod odio illud facio 89, possibilitatem perfectionis suae in Dei gratia ponit contra vos; non in sua virtute confidit, ne sit vanus ut in vos.

 

Quoniam.

  1. IUL. Quoniam non minus habet turpitudinis quam profanitatis, cum pro summis assertionis suae testimoniis genitalium amplexatur pudorem.

 

AUG. Non amplexamur genitalium pudorem, sed potius, pudor iste unde sit, quod vos non vultis, agnoscimus. Audimus enim Scripturae manifestissimum testimonium 90, contra quod vos obsurdescitis, cum obmutescere deberetis. Quis enim audiens, quod illi primi homines nudi erant et non pudebat eos, non videat, unde sit factum, ut post peccatum puderet eos nudos esse et ea membra, quorum puderet, festinarent succinctoriis qualibuscumque velare 91? Sed inventus est homo, qui etiam talem libidinem, cui repugnandum est, ne peccetur, et cuius etiam impudentes pudet, in paradiso constitueret, etiamsi nemo ibi peccasset, nec eum ista dicentem tantae ac tam sacrilegae deformitatis puderet. Rogo te, si libido ista, ut credimus, solam tibi ingerit resistendi molestiam, nullam vero exhibet voluntatem, cur ei, quamvis falsae, tam magnam laudis persolvendam putas esse mercedem?

 

Alia causa.

  1. IUL. Et pro auctoritatibus sacris Dei criminationibus intumescit.

 

AUG. Itane vero sacra auctoritas non est: Corpus mortuum est propter peccatum 92? Et Dei criminatio, non laudatio est: Vivificabit et mortalia corpora vestra 93? Puto, quod non criminator, sed ipso Deo plenus Dei praedicator haec dixit, ubi ostendit Adam non sic esse factum, quemadmodum dicitis, ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset.

 

In praeceptis divinis.

  1. IUL. In cuius praeceptis immoderationem tyrannicam.

 

AUG. Praeceptum Dei tyrannicum non est, sed, ut impleatur, ipse rogandus est; hoc vos non vultis, quia in vestra virtute confiditis.

 

In iudiciis divinis.

  1. IUL. In iudiciis iniquitatem barbaram.

 

AUG. Quoniam Dei non est iniquum iudicium, ideo in miseria generis humani, quae incipit a fletibus parvulorum, agnoscendum est originale peccatum.

 

In iuramentis divinis.

  1. IUL. In iuramentis falsitatem punicam inesse confirmat.

 

AUG. Numquid quando Deus dicit: Reddam peccata patrum in filios 94, punice loquitur?

 

Somnia Manichaei.

  1. IUL. Quoniam pro disputationibus et pro omnibus syllogismis Manichaei innititur somniis et furori.

 

AUG. Nec Manichaeus erat nec somniabat nec furebat, sive qui dixit: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri 95, sive qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 96.

 

Istae sunt causae.

  1. IUL. Istae sunt ergo causae, quae nos in impugnationem mali naturalis accendunt, quae dedignari et despicere faciunt consortia perditorum.

 

AUG. Tot tantorumque Doctorum catholicorum pium consensum nullo modo, nisi perditus, diceres consortium perditorum.

 

Ecclesia vult tuta esse a lupinis morsibus.

  1. IUL. Quae praestant nihilo magis nos totius mundi fragore terreri, quam si videremus tristis lupini silvam sonantem vel immundis suibus vel ventis irruentibus commoveri 97.

 

AUG. Diffusa toto orbe catholica Ecclesia, quae prudenter exhorruit ora vestra, non est lupini silva, sed esse voluit a lupinis morsibus tuta.

 

Poena est negatio vitae divinae.

  1. IUL. Ergo Deum et iustum et pium credimus et veracem ac per hoc nihil impossibile mandasse legem eius tenemus, nihil falsum confirmare testimonia, nihil iniquum pronuntiare iudicia, sed ipsum esse hominum conditorem, quos nullo crimini obnoxios creat, verum plenos quidem innocentia naturali, voluntariarum autem virtutum capaces.

 

AUG. Unde ergo non exsufflatam, non exorcizatam, non baptizatam imaginem suam non admittit ad vitam suam? Siccine merces innocentiae redditur? An potius generatione reatus attractus neque regeneratione dimissus iuste negata vita, morte consequente punitur? Aliena tos quippe a vita Dei detestatus Apostolus non fuisset 98, si poena nulla esset.

 

Alterum teneatur necesse est: aut aut.

  1. IUL. Quibus collectis alterum teneatur necesse est ex duobus: videlicet ut aut talis credatur Deus, qualem confingit Traducianus Manichaeus, aut talis intellegaris cum omnibus, qui in traducis scita concedunt, qualem deproeliatur honoratus Deus. Non autem potest esse Deus talis, qualem Manichaeus somniat, sed est pius et iustus et verus Deus, qualem omnis sancta Scriptura, omnis lex et fides nostra veneratur. Ac per hoc, hoc est tuum dogma, quod ut cum Dei iniuria suscipitur, ita cum eius honore destruitur.

 

AUG. Si pium Deum sentitis, quare salvatorem, hoc est Iesum a parvulis impie prohibetis? Si iustum, quare grave super parvulos iugum sine ullius peccati meritis creditis? Si verum, quare dicenti: Reddam in filios patrum peccata 99 non creditis?

 

Reddamus praetermissa.

  1. IUL. Tempus est, ut ad alia transeamus; sed reposcit a nobis causae dignitas, ut etiam ea, quae superiore libro putamus praetermissa, reddamus. Quod quidem prudens lector supervacaneum forsitan iudicabit; tamen, quoniam compertum est rerum periculis depositam causam etiam levibus inhaerere, opera est, quibus praesidia sustuleris, auferre solacia.

 

AUG. Quoniam in alia transire coepisti, iam, quod superius promisimus, debemus ostendere, prophetiam scilicet Ezechielis, qua dicitur patrum in filios peccata non reddi, sicut filiorum non redduntur in patres, ad praenuntiationem pertinere revelationis Testamenti Novi. Dicit enim tale aliquid etiam propheta Ieremias et ibi, unde hoc dicatur, illustrat. Nam inter cetera: Convertere -, inquit - virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens; usque quo averteris, filia inhonorata, quoniam creavit Dominus salutem in plantationem novam, in qua salute circuibunt homines? Sic dixit Dominus: Adhuc dicent verbum hoc in terra Iuda et in civitatibus eius, cum revocabo captivitatem eius: Benedictus Dominus super iustum montem sanctum suum, et qui inhabitant in Iudaea et in omni civitate eius, simul cum agricola et tolletur in grege, quoniam inebriavi omnem animam sitientem et omnem animam esurientem satiavi. Propter hoc exsurrexi et vidi et somnus meus dulcis mihi factus est. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo Israel et Iuda semen hominis et semen pecoris. Et erit: sicut vigilabam super eos deponere et affligere, ita vigilabo super eos aedificare et complantare, dicit Dominus. In diebus illis non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt; sed unusquisque in suo peccato morietur et eius, qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes ipsius 100. Nempe manifestum est hoc ad dies pertinere plantationis novae, de qua, ut hoc diceret, loquebatur. Ubi et illud semen hominis et semen pecoris, quod se Deus seminaturum esse promisit, spiritaliter intellectum eos, qui praesunt, et eos, qui reguntur, facit agnosci. Sed quia inveteratum erat in cordibus populi scriptum esse in Veteri Testamento: Reddam peccata patrum in filios 101, ne quisquam Scripturam Dei repugnare sibi arbitraretur, ut apertius ostenderet illud Veteri, hoc Novo congruere Testamento, continuo subiunxit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum Novum, non secundum Testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti 102, et cetera. Ad illud igitur Testamentum generatio pertinet, ad hoc autem regeneratio; unde ibi peccata patrum redduntur in filios, hic vero generationis vinculo per regenerationem soluto non dicitur: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt, sed: eius, qui manducaverit uvam acerbam, obstupebunt dentes 103, quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur. Tu autem cum prophetia, ubi dicitur: Non accipiet filius peccatum patris sui 104, non ostendisti, quemadmodum Scriptura concordet, ubi dicitur: Reddam peccata patrum in filios. Haec quippe inter se contraria remanebunt, nisi horum duorum singula ad Testamenta singula referantur, quod evidentissime Ieremias propheta monstravit.

 

Veraciter dicuntur orti ex uno qui orti sunt a duobus.

  1. IUL. Igitur, cum venissemus ad apostoli Pauli sententiam 105, quam Scripturarum expertibus Traducianus venditare solitus erat, id est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 106, ostendi primitus ipsius sermonis testimonio a loci illius adytis Traducianos fuisse summotos, quando Gentium Magister peccati antiquitatem revolvens ad generationis custodiam quasi fortissimum stipatorem finitum numerum collocasset, ut dicens per unum hominem peccatum intrasse in mundum praescriberet nihil se de generatione sensisse, quae nisi per duos non posset exsistere. Atque assignavi distinctum esse inter commixtionem et peccatum parentum, cum diceretur intrasse peccatum quidem in mundum, sed per eum numerum, qui fetibus non poterat convenire. Actumque est sufficienter per totum libellum peccati ibi non naturam indicatam esse, sed formam, quod a praevaricatoribus post secutis imitatione constaret, non generatione susceptum. Verum quia scriptum legimus in Epistula ad Hebraeos de Iudaeis: Ex uno orti sunt et hoc emortuo 107, id est de Abraham, superius quoque in eadem epistula de Christo legitur: Qui sanctificat, et sanctificantur ex uno omnes 108, ne horum aliquid vel similium, si inveniri poterit, Traducianus arripiat atque argumentetur quidquam de responsione nostra ponderis fuisse discussum, qua affirmavimus ideo dictum esse unum, per quem transierit peccatum, ne generatio sineretur intellegi, cum inventum sit in hac epistula nomine unius generationem indicatam, ideo, inquam, id retractandum putavi. Ut igitur sit intentus lector, admoneo; multiplici enim haec oppositio genere destruetur. Ibi itaque, ubi commemoratio Abrahae fit et Sarra, eius uxor, inseritur; talis est quippe ordo verborum: Fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem, et exiit nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob, cohaeredibus repromissionis eiusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. Fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptione seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse qui promiserat. Propter quod ab uno orti sunt et hoc emortuo tamquam sidera caeli in multitudine et sicut harena, quae est ad oram maris innumerabilis 109. Cum ergo utrumque commemorasset, id est et Abraham et Sarram, eamque dixisset lege senectutis effetam, sed fide virtutem concipiendi seminis accepisse, secure subdidit ab uno ortos tot populos, qui multitudini conferrentur astrorum. Ut ergo copula exponeretur parentum, tam fidelium praedicatio quam rei gestae veritas imperavit; ut autem de ipsis duobus in commendatione propagatae multitudinis non utrumque, sed alterum diceret, ars laudantis admonuit. Volebat quippe ostendere, certa fides quam magna meruisset; dicens virtute Dei excedentem numeros multitudinem propagatam accomodatius ad laudem operis eius esse perpendens, si ex uno eos quam ex duobus diceret procreatos, maxime cum in laudis augmento, quam ultimus sermo cumulabat, nullum esset historiae dispendium, quam supra utriusque personae commemoratione suppleverat.

 

AUG. Qui te nihil dicere non intellegit, quid intellegat nescio. Dixeras Apostolum propterea dixisse: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 110, quia exemplum peccandi homo ille ceteris praebuit. Nam si generationem - inquis - eo loco vellet intellegi, per duos diceret, non " per unum " 111, cum potius, si exemplum vellet intellegi, per unam diceret non per unum, quam constat etiam ipsi viro suo exemplum praebuisse peccandi. Sed quia generatione peccatum intravit in mundum sola regeneratione sanandum, ideo dixit: per unum, quia sicut humani exemplum peccati coepit a femina, sic generatio coepit a viro; conceptionem quippe, quae ad feminam pertinet, seminatio, quae ad virum pertinet, nullo dubitante praecedit. Sed ecce inventum est evidentissimum testimonium sive a te ipso sive ab alio, qui hoc tibi fortassis obiecit, ubi sine ulla ambiguitate ab uno orti dicti sunt innumerabiles, cum virum et feminam, duos utique parentes, ut orerentur, habuerint; sed dictum est rectissime propter exordium generationis, quod a semine viri est. Denique cum laudabilia fidei exempla proponeret, ab ipso Abel coepit et commemorato Abraham pervenit ad Sarram. Iam utique ab illo transierat et de eius coniuge loquebatur et tamen, cum ad commemorandam generationem immensi populi ventum esset, ad illum reversus est, quia ille genuit, quod illa peperit. Quod si, ut debueras, cogitares, non blasphemares fidelem fidei praedicatorem, qui scripsit epistulam, et diceres eum: arte laudis admonitum. Quid admonitum, quaeso? An ut mentiretur ab uno asserens ortos, qui orti sunt a duobus? Accommodatius videlicet, ut existimas, id esse perpendens ad laudem operis Dei. Multum erras; non delectat Deum falsa laudatio. Soles eam tu quidem libenter exhibere libidini; sed valde displicet falsitas veritati. Nam et ipsi libidini te cur praebeas non laudatorem, sed adulatorem nescio. Numquid ideo te plus amabit? Prorsus falleris; illa non amat hominem, sed plane stimulat, ut amet quod amare non debet. Si autem potest quocumque locutionis modo non mendaciter, sed veraciter dici ex uno esse ortos, qui orti sunt ex duobus, cur putas ideo generationem non potuisse insinuari, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia generatio per duos fit, non per unum? Cum sit omnibus notum aut eum potius aut prius generare qui seminat, feminam vero aut non generare, sed parere aut, si et ipse partus recte generatio dici potest, prius eam de viro generante concipere et postea fetum, quem conceperat, generare. Proinde Apostolus, cum peccatum in mundum, quod Christus regeneratione dilueret, generatione intrasse vellet intellegi, per unum hominem dixit, qui tunc vel prius vel potius generavit, praesertim quia, ut iam diximus et tibi inculcandum est, si hoc propter exempli diceret principatum, per unam diceret, ex qua primum in genere humano peccandi processit exemplum, et magis praetermitteret virum, quem mulieris exemplum, ut etiam ipse peccaret imitando, noverat subsecutum.

 

Sermo de generatione et sermo de peccato.

  1. IUL. Ad Hebraeos ergo, ubi de generatione sermo est, ex uno dicuntur multi exstitisse, ad Romanos autem, ubi de peccato Apostolus loquitur, per unum hominem ait intrasse peccatum, quo numero absolutissime se nihil de generatione sensisse perdocuit.

 

AUG. Contra res apertas sic loqui non est, ut putas, eloquentia laudabilis, sed incredibilis impudentia.

 

Quae abusive et quae proprie dicimus.

  1. IUL. Ubi autem de Christo dicitur: Qui sanctificat, et sanctificatur ex uno omnes 112, non de Adam, sed de Deo accipi potest, cuius virtute Christus secundum carnem factus est et omne humanum genus; ac per hoc ad labefactandam intellegentiam Apostoli, qua dixit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, aliorum similitudo verborum nihil quivit afferre momenti. Haereat tamen id, quod sequitur, maxime prudentis animo lectoris, ut intellegat me hactenus multo remissius, quam res postulabat, egisse. Patiamur quippe, ut plurimis testimoniis doceatur generationem, quae nisi per duos fieri non potest, agi tamen etiam per unum solere dici. Verum nihil opinio traducis promovebit: cur? Videlicet quia alia sunt, quae abusive, alia, quae proprie dicimus. Ergo ea, quae sunt propria, appellationes suas sine dispendio largiuntur; ea vero, quae per usurpationem dicuntur, principalibus rebus videlicet propriis definitionum suarum praeiudicia non sinuntur invehere; fitque hoc totum inculpabiliter, cum rebus, de quibus non est ulla dubitatio, per abusionem vocabula impertimur aliena.

 

AUG. Sed tu dubitationem apertis etiam rebus, quae contra te fuerint, illaturus es.

 

Titius generatus ex uno.

  1. IUL. Ceterum cum res aliqua contra opinionem omnium eo sermone inducitur, in cuius sono habet omne praesidium, graviter peccatur, si proprio eius nomine ad manum posito emendicata abusivi appellatione signetur. Cum ergo de fetibus sermo est, quoniam nullus dubitat, quin natus quisque duos habeat parentes, nec hoc astipulatione indiget, non incommodabit intellectui, si dicam ex uno illum esse generatum; neminem quippe sermo meus adeo permovebit, ut putet illum nasci aut sine patre aut sine matre potuisse.

 

AUG. Natus quidem duos parentes habet; sed ut nascatur, unus eum serendo gignit, altera edendo parit. Unde satis apparet, cui sit potissimum vel cui primum generatio tribuenda, ut desinas rebus in luce positis nebulas loquacitatis offundere. Quis autem sic loquitur, ut dicat quemquam ex uno generatum? Cum omnis, qui hoc audit, non cogitet nisi patrem nec hominem seminando generet nisi unus pater; sed ex uno generati duo vel plures recte dici solent, qui non habere unum patrem possent existimari. Ubi autem pater et mater sunt cogitandi, quis ex uno natus nisi mendaciter dicitur? Numquid enim, si manifestum sit duos simul ambulasse aut aliquid simul egisse, ideo sine mendacio dicis unum ambulasse aut unum hoc egisse, quia manifestum est duos fuisse? Nonne mendacium tuum tanto erit impudentius, quanto illud apertius? Ponitur quidem et singularis numerus pro plurali tropica locutione sicut in plagis, quibus percussa est Aegyptus, ubi dicitur rana vel locusta numero utique singulari, cum multae fuerint 113; si autem diceretur rana una vel locusta una, quis dubitaret tanto esse hoc mendacium vanius, quanto est illa veritas clarior? Desine igitur istos fumos hominibus harum rerum imperitissimis vendere et per unum hominem in mundum intrasse peccatum, non sicut tu, sed sicut Apostolus dicit, intellege. Per unum quippe hominem non exemplo praecedentem, nam hoc de femina diceretur, sed principio generantem, quia prior sevit, quod illa conciperet, et ipse genuit, quod illa pareret, peccatum intravit in mundum 114, sicut scriptum est: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob 115 et per ceteras subsequentes generationes ista locutio perseverat nec dictum est: Abraham et Sarra genuerunt Isaac aut Isaac et Rebecca genuerunt Iacob; et ubi matres commemorari necessarium fuit, non ait Evan gelista: Iudas et Thamar genuerunt Phares et Zaram, sed ait: Iudas genuit de Thamar 116, et ubicumque adiunxit et matres, generationem tamen patribus dedit, non dicens: Ille et illa genuerunt illum, sed: Ille genuit illum de illa. Unde intellegas eo modo dictum ex uno Abraham genitos esse innumerabiles, quia ipse illos genuit unus ex Sarra. Ideoque dictum: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 117, ut intellegeretur ibi generationis initium, quod ex viro est, non imitationis exemplum, quod in genere humano per unam potius quam per unum intravit in mundum.

 

Peccatum quod simulatur ingenitum.

  1. IUL. Cum vero de peccato agitur, quod contra omnium opinionem omnemque rationem simulatur ingenitum.

 

AUG. Non contra omnium opinionem omnemque rationem simulatur, sed contra vestrum errorem teste Scriptura et ipsa generis humani miseria peccatum originale monstratur.

 

Transire proprie et transire inconvenientissime.

  1. IUL. Et hoc peccatum transisse per unum proprie dicitur, si exemplum delinquendi praebuit, inconvenientissime autem, si peccatum istud ingenuit, quod ad posteros nisi per duos transire non potuit.

 

AUG. Immo per unum intravit, a quo seminatum est, quod peperit illa; exemplum autem in illa praecessit, quod secutus est ille.

 

Nomen novum tradux.

  1. IUL. Commendaveritque Apostolus transisse peccatum, sed per unum, ostenderitque hoc veritas ad exemplum proprie pertinere, intolerabili impudentia Traducianus facit, ut dicat et ad se illum numerum inflexum abusione pertingere.

 

AUG. Quid est, quod tam saepe novo nomine quasi contumelioso agere te putas, ut fugiatur veritas antiquissimi catholici dogmatis, dum novitas expavescitur nominis? Quid non potest isto modo derideri? Sed vanitate, non urbanitate. Apostolus enim dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 118; haec verba utrique suscipimus. Si ergo nos Traduciani sumus propter peccatum, quod generatione traductum est, ut in omnes homines pertransiret, vos Traduciani estis propter peccatum, quod imitatione traductum esse fingitis, ut in omnes homines pertransiret; et prior Apostolus Traducianus apparuit, qui sive hoc, quod eum sensisse clarum est, sive illud, quod errando dicitis, senserit, peccatum tamen in mundum per unum hominem intrasse et in omnes homines pertransisse dicendo huius occasionem nominis praebuit. Si autem traducis nomen his verbis non convenit, ubi dicitur per unum hominem intrasse et in omnes homines pertransisse peccatum, nec nobis hoc nomen nec vobis nec Apostolo convenit, sed plane hoc dicere, hoc obicere, hoc assidue odioseque repetere ineptiae vestrae satis convenit.

 

Non sunt verba abusiva, sed propria.

  1. IUL. Nam cum inauditum monstrum sit, si dogma etiam tolerabile, novum tamen, aliquis relin quens propria abusivis verbis condere ambiguisque conetur, tum istud infinite deformius est, quod res obscaenas et Dei iustitiam criminantes tam ancipitibus Augustinus nititur confirmare sententiis, ut eas contra se proprie, pro se autem precario sonare fateatur. Quisquamne eruditorum illi argumento fidat, quod, cum in ius venerit, ab inimico eius quasi vernaculum, ab illo vero quasi fugitivum plagiatumque pensetur?

 

AUG. De verbis abusivis et propriis ea loqueris, ut hominum paucitate contempta, qui te intellegunt et inveniunt delirantem, eligas multis, qui te non intellegunt, videri dicere aliquid, cum dicas nihil. Melius ergo paucis doctis te relinquo, qui et me non demonstrante facillime intellegunt te nihil dicere, quam te refellendo, quamvis vera dicam, ea, quae multi non intellegunt, dico. Verumtamen, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 119, propter generationis auctorem, ideo formam futuri, propter regenerationis auctorem, non verba sunt abusiva, sed propria.

 

Ex uno omnes.

  1. IUL. Quod igitur ad Hebraeos positum est: Ex uno omnes, exigit laus Dei, post commemorationem tamen parentum; quod autem dicitur de Christo: Qui sanctificat et sanctificantur ex uno omnes 120, ad Deum relatum est.

 

AUG. Magis post commemorationem parentum, praesertim quia iam transierat a patre et de matre loquebatur, praeteriri non debuit ipsa mater, sed dici debuit: Ex duobus orti sunt, qui non ex uno, sed ex duobus orti erant, ut laus Dei esset vera, non falsa, nisi quia et hoc verum est, quod ex uno orti sunt, nec abusive dictum est, sed proprie propter auctorem seminis patrem, non propter augendam mendacio, sicut tu existimas, Dei laudem. Dicere quippe: Homo fecit, quod homines duo pluresve fecerunt, potest tropica esse locutio; si quis autem dicit unum hominem fecisse, quod duo fecerunt, nisi eorum duorum auctor facti sit unus, aut mentitur aut fallitur, sicut de locusta et rana paulo ante iam diximus.

 

Tu potius ostenderis foedus.

  1. IUL. Sic enim Apostolus ad Corinthios: Nam sicut mulier - inquit - ex viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo 121. Tertio vero ostendit ratio, quoniam, etsi neutrum horum, quod nobis amminiculatur, fuisset, tamen illam sententiam, qua per unum hominem intrasse peccatum in hunc mundum Paulus disputat, nullum cum Manichaeis inisse foedus.

 

AUG. Tu potius ista dicendo ostenderis foedus. Nam quod foedus est Apostolo cum Manichaeo, cum Apostolus dicat: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 122, quod evertit haeresim vestram, Manichaeus autem dicat: Corpus immutabiliter malum est propter coaeternam bono mali naturam? Itemque in eo loco, ubi dictum est: Corpus mortuum est propter peccatum, Apostolus dicat: Qui suscitavit Christum a mor tuis, vivificabit et mortalia corpora vestra 123, Manichaeus autem dicat carnis corpora non pertinere ad boni Dei creaturam, sed ad mali naturam nec Christum a mortuis suscitatum, sed non esse mortuum? Vos ergo, qui Manichaei non estis, sed diversa peste nec vos sani estis, dicite, quomodo sit corpus mortuum propter peccatum, qui corporis mortem non per peccatum illius hominis, sed lege naturae intrasse asseveratis in mundum.

 

Corpora vitiosa.

  1. IUL. Ac per hoc inconcussa manet nostra responsio, quae ostendit per unum hominem non generatione vitiatam atque corruptam, sed integra permanente natura vitiosam solummodo allegari ab Apostolo peccantium voluntatem.

 

AUG. Numquid usque adeo caeci estis aut homines excaecatis caliginosis disputationibus vestris, ut negare audeatis nasci corpora vitiosa? Numquid ad hominum naturam non pertinent corpora? Aut quod Manichaei dicunt, quorum dementiam nescientes quidem, sed, quantum adiuvetis, advertere et cogitare non vultis, gentis tenebrarum corporibus anima bona tenetur admixta? Dicite ergo vitiosorum corporum merita, qui negatis parvulos ex parentibus trahere ulla peccata. Ecce Manichaei dicunt: Usque adeo caro ista mortalis non ad opificium Dei, sed ad gentis pertinet tenebrarum, ut etiam hominum corpora, quos ad imaginem Dei factos esse perhibetis, non solum corruptibilia et condicioni mortis obnoxia, verum etiam vitiosa saepe nascantur. Quid eis respondebit haeresis vestra nisi humanam, quamvis sub Deo creatore et artifice, hanc tamen esse naturam, ut etsi nemo peccasset, etiam in paradiso talia hominum corpora nascerentur? O abominabilem et damnabilem vocem! Nos autem, quoniam hominum corpora non solum corruptibilia et necessitati mortis obstricta, verum etiam multa in eis innumerabili vitiositate languida distorta deformia nullo parentum praecedente peccato in paradiso exortura fuisse non dicimus et eos, qui dicunt, dignissimos anathemate iudicamus, non ab initio sic institutae naturae, sed iniquitatis merito postea vitiatae ista tribuimus, ut et vos et Manichaeos inconcussa et antiqua fidei catholicae stabilitate destruamus.

 

Puer accipit reatum antequam usum rationis.

  1. IUL. Sed revertamur ad librum illum, quem ad Valerium destinavit, in quo decerptas de libro meo uno dumtaxat sententias sibi discutiendas refellendasque proposuit. Et quidem in primo operis praesentis libello usque ad ea Augustini dicta perveneram, quibus retecta impudentia, qua opinionis illius fugiebat invidiam, ne diabolum videretur asserere hominum conditorem, pronuntiavit Deum esse auctorem malorum atque ipsum talis meriti creare substantiam, quae reatum, antequam usum rationis, accipiat et quae in regno diaboli conditoris sui manibus collocetur.

 

AUG. Qui naturam discernit a vitio, non dicit quod dicis; qui intellegenter legit quod dico, non me putat dicere quod non dico.

 

Deus figulus.

  1. IUL. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem 124.

 

AUG. Quantumlibet non intellegas, quomodo Deus faciat ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 125, ita facit tamen, ut non faciat tertium genus vasorum nec in honorem nec in contumeliam, quales vos esse parvulos vultis et in regnum Dei non intrare imaginem Dei nullam esse contumeliam deputatis. Ipsum enim regnum sic amatis, ut non ibi esse non saltem levem poenam credatis hominis esse, sed nullam.

 

Non processu liberae voluntatis.

  1. IUL. Sed quae in perditionem non processu liberae voluntatis, verum informatoris sui potestate cogantur.

 

AUG. Potes dicere non quoslibet homines, sed iam regeneratos filios suos Deum in perditionem cogere faciendo eos vivere, quos a fide praevidet recessuros, cum posset eos hinc rapere, antequam malitia mutarentur.

 

Comparatio figuli.

  1. IUL. Tantumque hoc prodigialis dogmatis nefas apostoli Pauli molitus est roborare sententiis, quas contextu totius lectionis exposui; et ostendi prophetam Isaiam, de quo hanc comparationem figuli constabat assumptam, iustitiae divinae plenissime causam tueri.

 

AUG. Quid ostendisti legentibus et intellegentibus nisi te verba apostolica nimia loquacitate conatum, non tamen potuisse pervertere?

 

Secundus liber.

  1. IUL. Secundum autem librum expositione Apostoli argumentis Augustini ex adverso positis pro ea, quam suppeditavit veritas, facultate complevi; atque ideo nunc ad libri eius ordinem revertamur.

 

AUG. Secundum librum non expositione Apostoli, sed sub expositionis professione, inani oppugnatione complesti vanitate tibi, non veritate suppeditante, quae diceres.

 

Quis vocatur pelagianus.

  1. IUL. Igitur postquam sibi unum de praefatiuncola prioris operis mei caput, quod quasi impugnaret, obiecit illudque de figulo peccatorum Deo suo subdidit, me arguit; quam sane constanter et pure ipsius eloquiis publicetur: Non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris, si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus vocatur, ista quippe et catholica fides dicit. Sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit Deum nascentium conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Caelestianus et Pelagianus vocatur. Liberum itaque arbitrium esse in hominibus et Deum esse nascentium conditorem utrique dicimus; non hinc estis Caelestiani et Pelagiani. Liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei et non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei 126 hoc vos dicitis; hinc estis Caelestiani et Pelagiani 127. Natare te quidem in impietatis tuae et formidinis palude frequenter ostendi nec super hoc dubitaturum prudentem constat esse lectorem.

 

AUG. Nec natare te posse, sed mergi alii noverunt, qui haereticum te esse cognoscunt; nam tu eadem submersione sensum etiam perdidisti.

 

Manichaei vobiscum.

  1. IUL. Atque ideo in primo libro nec me fuisse mentitum, qui scripseram omnes, qui fugissent nostrae societatis invidiam, in Manichaeorum praerupta corruere liberum arbitrium denegantium et Deum hominum conditorem teque id, quod fueras propulsare conatus, statim absolutis arripuisse sermonibus etiam illorum scriptorum, quae ad Bonifatium miseras, insertione patefeci 128. Verumtamen hoc etiam haec, quam nunc posui, tua responsio confitetur; dixisti enim catholicam fidem esse, quae et liberum credit arbitrium et Deum nascentium conditorem, quod utrumque omnium haereticorum Manichaeos certum est vobiscum negare.

 

AUG. Manichaei, quod videre non vultis, a vobis potius adiuvantur, qui tot et tanta mala, quae pati parvulos cernimus, non meritis peccatorum, sed genti tribuunt tenebrarum; non enim habetis, quo fugiatis, quando a vobis, mala ista unde sint, percunctantur. Sed nobis ad liberum arbitrium hominis, quo natura humana, cum bona fuerit instituta, vitiata est, haec omnia referentibus catholica vobiscum veritate vincuntur.

 

Defensores et inimici liberi arbitrii.

  1. IUL. Verum quia fidei catholicae, cuius solido nudatus es, quasi amiculum tenue, solum nomen assumis, vis nos credere etiam a te hoc teneri, quod catholici confitentur, id est et liberum arbitrium esse in hominibus et Deum nascentium conditorem. Sed si hoc a te simpliciter fideliterque prolatum est, finem certamini impone silentio; fama ad nos criminantium recurrat, qui id obiecerimus tibi, quod secura negatione deleveris. Hoc solum huic adde sententiae, si qua inventa fuerit secta, si qua disputatio, quae hanc duplicem confessionem, quam catholicam esse professus es, aliqua conetur argumentatione convellere, aut tuam non esse aut a te ulterius non defendi. Si autem iuvat ea, quae dicturus es negasse, locupleti etiam disputatione defendere, explica definitiones liberi arbitrii et fines eius distinctionibus absolutis quasi quibusdam cinge limitibus.

 

AUG. Inimici et defensores, liberum arbitrium defendendo premitis, quod ad suos limites revocari omnipotentis et veri defensoris bonitate non vultis.

 

Deus artifex bonus, iudex iustus.

  1. IUL. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus eius iustitiaeque conveniunt.

 

AUG. O stulti haeretici novi! Si manibus Dei non conveniunt opera vitiosa, numquid manibus Dei subtrahere ulla hominum corpora audebitis, quae videtis saepe nasci nonnulla vitiosa? Cur non ergo naturam primario peccantis hominis arbitrio vitiatam cum catholica veritate fatemini, de qua Deus facit, quod non solum artifici bono, sed etiam iudici convenit iusto, ne Manichaei vos cogant humana corpora tribuere artifici maligno et iniusto?

 

Mendoso potius codici tribuo.

  1. IUL. Quorum certe nihil a te actum est; sed postquam respondisti catholicos liberum arbitrium confiteri, de quorum te numero esse confingis, statim definitionem admovisti, quae id, quod dedisse videbaris, eriperet. Ais enim: Sed si quis ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium, hic Pelagianus vocatur; et item: Liberum arbitrium esse in hominibus dicimus, liberum autem quemquam esse ad agendum bonum vos dicitis 129.

 

AUG. Ibi si adiunxisses: haeretici dicunt, quamvis ego verba ista non dixerim, a mea tamen sententia non recessisses. Verum est enim haereticos dicere, id est vos ipsos, liberum esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei. Sed cur ibi non legerim sine adiutorio Dei, quae in hac sententia verba mea etiam ipse paulo ante posuisti, quamdiu possum, mendoso potius codici tribuo quam tibi. Dic ergo cetera.

 

Omnino mentiris.

  1. IUL. Quod enim ais ad colendum recte Deum sine ipsius adiutorio dici a nobis sufficere unicuique libertatem arbitrii, omnino mentiris. Cum enim cultus Dei multis intellegatur modis et in custodia mandatorum et in exsecratione vitiorum et in simplicitate conversationis et in ordine mysteriorum et in profunditate dogmatum, quae de Trinitate vel de resurrectione multisque aliis similibus fides christiana consequitur, qui fieri potest, ut nos inconfuso dicamus sine adiutorio Dei liberum arbitrium sufficiens ad eius esse culturam, cum legamus in Evangelio dicentem Dominum: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic fuit beneplacitum ante te 130? Cum utique ista omnia, tam quae dogmatibus quam quae mysteriis continentur, libertas arbitrii per se non potuerit invenire, quamvis, ut nec idola colerentur nec Deus, qui innotescebat mundi ipsius Conditor, sperneretur, Magistro Gentium teste docere potuerit ratio naturalis 131. Non ergo hoc, quod fingis, aut nos aut quisquam dicit prudentium, sed affirmamus a Deo fieri hominem liberi arbitrii eumque innumeris divinae gratiae speciebus iuvari, cui possibile sit vel servare Dei mandata vel transgredi. Et hoc est, ubi liberum arbitrium esse defendimus, ut, cum Deus tam multis modis benignitatem suam asserat, id est praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, unusquisque eorum, qui iam ratione utitur, liberum habeat voluntatem Dei vel servare vel spernere.

 

AUG. Tam multa dicis, quibus nos adiuvat Deus, id est praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, et non dicis caritatem dando, cum dicat Ioannes apostolus: Caritas ex Deo est 132. Unde item dicit: Ecce, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus 133. In hac caritate, quae cordi humano spiritu, non littera datur, etiam potestas illa intellegitur, de qua idem ipse in Evangelio suo: Dedit eis - inquit - potestatem filios Dei fieri 134. Hanc vos ab homine esse dicitis homini per liberum arbitrium, spiritum habentes huius mundi, non eum, qui ex Deo est, propter quod nescitis, quae a Deo donata sint nobis 135. Ideo nec pacem habetis cum Ecclesia, de qua existis, nec caritatem, quam Dei esse donum negatis, nec fidem, quia haeretici estis, quoniam pax fratribus et caritas cum fide non ab humano libero arbitrio, sed a Deo Patre et Domino Iesu Christo 136. Si agnoscis in his verbis dogma apostolicum, et in verbis tuis agnosce te haereticum.

 

Nihil Deus iniuste iudicare docetur.

  1. IUL. Non ergo sine adiutorio Dei ad cultum eius, qualem exhibent initiati mysteriis, liberum arbitrium idoneum credimus, sed divinae aequitatis locupletem testem libertatem arbitrii confitemur, ut eo tempore, quo nos manifestari oportet ante tribunal Christi et recipere unumquemque propria corporis sicut gessit, sive bonum sive malum, nihil Deus iniuste iudicare doceatur, qui nulli imputat peccatum, nisi quod is, qui propter illud ponitur, potuit et cavere.

 

AUG. Bene me commones, quid contra te dicam. Omnes nos certe, sicut dicit Apostolus, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum 137. Numquid ab hac universitate parvulos separabis? Dic ergo, quid boni per corpus gesserint proprio libero arbitrio, ut recipiant regnum Dei tam magnum bonum, aut quid mali egerint propria voluntate, qui parvuli abalienabuntur ab hac vita Dei. Quod si necesse est fatearis sine ullis operibus liberae voluntatis, quae gerit quisque per corpus, illos in Christo vivificari, cur non fateris istos in Adam mori, cum scias Adam Christo e contrario esse formam futuri? An clausis oculis os aperies et dices illis, in quo renati sunt, spiritum profuisse iustitiae et istis, in qua nati sunt, carnem non obfuisse peccati? Quis nisi vos hoc dicere audebit? Maioris vero aetatis homines, quando audiunt vel legunt unumquemque recepturum secundum ea, quae per corpus gessit, non debent in suae voluntatis virtute confidere, sed orare potius talem sibi praeparari a Domino voluntatem, ut non intrent in tentationem. Praeparatur enim voluntas a Domino 138; et: Orate, inquit ipse Dominus, ne intretis in tentationem 139; et: Oramus ad Deum, ait Apostolus, ne quid faciatis mali 140.

 

Sententiae tuae nihil valent.

  1. IUL. Prior ergo sententia tua nihil obscuritate promovebit; secunda vero, qua repetis, quoniam liberum quidem confiteris arbitrium, non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur, viscera tua tota nudavit.

 

AUG. Cogis me iam tibi tribuere, quod codici paulo ante tribuebam. Ecce enim sic repetis sententiam meam, ut eam non impleas verbis meis, quae valde sunt necessaria vobisque contraria. Ego enim dixi non esse liberum quemquam ad agendum bonum sine adiutorio Dei, tu autem dicis fateri me quidem liberum arbitrium, non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur, nec addis, quod ego addidi: sine adiutorio Dei. Non accuso furem, ablata civiliter repeto: redde verba mea et nihil valebunt tua.

 

Ignoratis versutias tentatoris.

  1. IUL. Ecce enim nos, sicut primo libro fecimus, ita nunc presse cogimus, ut ostendas quemadmodum liberum arbitrium non negaris. Insidat autem hoc lectori nostro te videlicet confessum esse liberum arbitrium et Deum nascentium conditorem catholicis praedicare, quae duo numquam nisi Manichaeus negavit; sed cum haec communiter ambo dederimus nec tibi autem nec dogmati tuo libertas constet arbitrii, conficitur omnino te et dogma tuum de fide catholica nihil tenere. Interrogo ergo, quae vis sit quaeve definitio liberi arbitrii. Certe in eius potestate naturalium nulla conversio est. Nemo enim sensuum in se umquam mutavit officia, verbi gratia ut voces naribus aut auribus susciperet odores, nemo sexus sui convertit proprietatem, nemo in formam transire animantis alterius, nemo per liberum arbitrium pilos corporis sui innatis potuit mutare velleribus, nemo sibi pro ingenio aut qualitatem aut quantitatem corporis vindicavit. His exemplis licet omnia, quae ad hanc condicionem respiciunt, pervagari. Transeamus igitur a naturalibus ad externorum discussionem. Cui agrorum fecunditas, cui prosperitas navigationum, cui nobilitas et opes, cui constantia ipsius nobilitatis in iure constitit voluntatis, ut vel ad horum vel ad similium sibi conquisitionem voluntate se libera a Deo effectum esse fateretur? Naturalia ergo inconcussis ordinibus, externa vero casibus semper feruntur incertis. In quibus igitur liberum consistit arbitrium, propter quod homines bestiis antecellunt, propter quod ad Dei imaginem facti sunt et quo solo divini examinis iustitia continetur? In quo est hoc, inquam, arbitrium liberum, quod ut Manichaeos negare certum est, ita catholicos asserere etiam tu fateris? Sine dubio in eo, ut possibile sit homini voluntatem suam sine aliquo inevitabili naturalium coactu vel immittere in crimen vel a crimine cohibere.

 

AUG. Cohibere a crimine voluntatem hoc ipsum est nec aliud quidquam non intrare in tentationem. Sed si hoc haberemus in potestate propriae voluntatis, non moneremur, ut id orando a Domino posceremus. Cui ergo dicitur: Declina a malo 141, hoc utique dicitur, ut a crimine suam cohibeat volun tatem. Et tamen Apostolus, cum posset etiam hoc recte dicere: Praecipimus vobis, ne quid faciatis mali: Oramus - inquit - ad Deum, ne quid faciatis mali 142. Ecce quare dixi, non sicut tu dixisse me dicis, neminem liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei; hoc quippe adiutorium fidelibus orabat Apostolus, non ex natura hominis liberum auferebat arbitrium. Homines elati et inflati, nolite in vestra virtute confidere, Deo vos subdite atque, ut voluntatem cohibeatis a crimine et in tentationem non intretis, orate; nec existimetis non vos intrare in tentationem, quando ab opere aliquo malo concupiscentiam carnis forti voluntate cohibetis. Ignoratis versutias tentatoris; in maiorem tentationem, quando haec voluntati vestrae sine adiutorio Dei deputatis, intratis. Vellem sane, quomodo dixeris, nos doceres, quod ea, quae in bonis vel in malis hominum appellantur externa, sicut divitiae vel paupertas et cetera, casibus ferantur incertis. Etiam haec enim catholica fides ita demit humanae, ut divinae tribuat potestati. Hoc autem dico, quia timeo vobis, ne forte id quoque vestro addideritis errori, ut quidquid homines patiuntur vel adipiscuntur sive in corporibus suis sive in rebus externis, ad divinam negetis providentiam pertinere ac per hoc, quidquid malorum perpetiuntur et parvuli, ita incertis casibus deputetis, ut a iudicio eius, sine cuius voluntate, ut ipse Dominus dicit, nec passer cadit in terram, haec alienare conemini, quoniam videtis haeresim vestram in hac parvulorum miseria naufragare, quae sub Deo iusto nulla esset, nisi eam natura humana primi peccati magnitudine vitiata et damnata meruisset 143.

 

Verum dicis.

  1. IUL. Et ut res absoluta paucis illuminetur exemplis, ut tam liberum sit homini sacrilegium facere velle quam nolle, tam liberum sit parricidium velle perpetrare quam nolle, tam liberum sit adulterium committere velle quam nolle, tam possibile sit verum testimonium perhibere quam falsum, tam liberum Deo oboedire imperanti quam diabolo persuadenti.

 

AUG. Verum dicis; hoc est liberum arbitrium, tale omnino accepit Adam, sed quod datum est a conditore et a deceptore vitiatum, utique a Salvatore sanandum est. Hoc vos non vultis cum Ecclesia confiteri; hinc estis haeretici. Homo, qui non cogitas ubi sis et in diebus malis tamquam in bonis caecus extolleris, quando erat tale, quale describis, liberum arbitrium, nondum homo vanitati similis factus erat, ut dies eius sicut umbra praeterirent 144; non enim vanitas Deus, ad cuius similitudinem factus erat, quae per eius gratiam renovatur de die in diem. Nondum dicebatur: Ego in iniquitatibus conceptus sum 145; nondum dicebatur: Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cuius est diei unius vita super terram 146; postremo non dicebatur: Non quod volo, sed quod odio illud facio 147; et: Scio, quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 148, et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 149. Hoc malum in Adam, quando rectus creatus est, non erat, quia natura humana depravata nondum erat; rectorem habebat, quem libero reliquit arbitrio, non liberatorem quaerebat, per quem fieret liber a vitio. Nam et si verba illa: Non quod volo ago 150 et cetera talia hominis sunt, ut dicitis, nondum sub Christi gratia constituti, ergo etiam hinc convincimini, quod tam infirmae voluntatis ad agendum bonum homines Christus invenit et quod arbitrii liberi infirmitatem ad agendum bonum nonnisi per Christi gratiam potest humana reparare natura. Ac per hoc verum est, quod dixi neminem esse liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei, et propterea tu subtraxisti sine adiutorio Dei, ut tibi campus aperiretur, ubi te loquacius quam eloquentius per multa iactares, quibus non delectares legentem, sed intellegere volentem, quantum posses, potius impedires. Subdimini Deo, ut corrigamini. Nemo est liber ad agendum bonum sine adiutorio Dei. Quid, ut praecipitetis, humanam extollitis voluntatem? Orate potius, ne intretis in tentationem.

 

Facilius est cavere quam facere.

  1. IUL. Propterea autem in superioribus voluntatem perfectam magis quam rerum effectus locavi, quoniam et parricidium et sacrilegium et adulterium vel horum similia facilius est cavere quam facere; neque enim semper voluntati malae perpetrandi quod vult adest facultas, at e regione horum abstinentia in summa quiete consistit, nisi forte hoc ipsum a vobis labor dicatur, laborare nolle. Omitto ea, quae tam Scripturae sanctae, quas Prophetae, quas Evangelistae, quas Apostoli protulerunt, quam disputatores catholica sanitate fulgentes, Ioannes, Basilius, Theodorus et horum similes, commendaverunt, multo esse maiorem laborem committere crimina quam cavere.

 

AUG. Utinam horum fidem teneres, peccatum originale in parvulis non negares.

 

Voluntas captiva.

  1. IUL. Interim, quod ad praesens negotium spectat, inculco liberum arbitrium nec ob aliud datum esse nec intellegi in alio posse, quam ut nec ad iustitiam nec ad iniquitatem captiva aliquis voluntate rapiatur.

 

AUG. Qui per legem, quam videt in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se sub lege peccati, clamat: Non quod volo facio bonum, sed quod odio malum hoc ago 151, debes utique dicere, quomodo non rapiatur ad malum voluntate captiva. Ut enim secundum vos interim loquar, si sub mala iste consuetudine gemit nondum, sicut dicitis, sub Christi gratia constitutus, habet iste an non habet liberum voluntatis arbitrium? Si habet, quare non facit bonum quod vult, sed malum quod odit hoc agit? Si autem propterea non habet, quia sub gratia Christi nondum est, ecce, quod iam dixi, iterum dico et vobis video saepe dicendum: Nemo nisi per gratiam Christi ad bonum quod vult agendum et ad malum quod odit non agendum potest habere liberum voluntatis arbitrium, non ut voluntas eius ad bonum sicut ad malum captiva rapiatur, sed ut a captivitate liberata ad liberatorem suum liberali suavitate amoris, non servili amaritudine timoris attrahatur.

 

Censura honestatis et magnitudo patientiae.

  1. IUL. Sunt quidem dulcia incitamenta vitiorum, amara etiam frequenter, quae a persecutoribus excitantur, tormenta poenarum, sed et illa censura honestatis everberat et ista consumit magnitudo patientiae.

 

AUG. Inter illos declamas: Qui confidunt in virtute sua 152; attende tibi, ne inter illos clames, qui torquebuntur de superbia sua.

 

Adiutoria gratiae Dei semper moderatione adhibentur.

  1. IUL. Verumtamen nec virtutum est aerumnosa possessio, quae extra regnum quoddam bonae conscientiae promissa aeternae beatitudinis sublimitate fruitur; adsunt tamen adiutoria gratiae Dei, quae in parte virtutis numquam destituunt voluntatem, cuius licet innumerae species, tali tamen, semper moderatione adhibentur, ut numquam liberum arbitrium loco pellant, sed praebeant amminicula, quamdiu eis voluerit inniti, cum tamen non opprimant reluctantem animum. Inde quippe est, quod ut alii ad virtutes a vitiis ascendunt, ita etiam alii ad vitia a virtutibus relabuntur.

 

AUG. Unde fieri potest, ut adiutoria gratiae Dei liberum arbitrium loco pellant, quod potius vitiis pulsum et nequitiae subiugatum, ut in locum suum redeat, liberant? Sed cum quaeritur a vobis, quae sint ista adiutoria gratiae Dei, ea edicitis, quae supra commemorasti, Deum adiuvare praecipiendo benedicendo sanctificando cohercendo provocando illuminando, quae omnia etiam per homines fiunt secundum Scripturas. Nam et praecipiunt homines et benedicunt et per divina sacramenta sanctificant et corripiendo cohercent et exhortando provocant et docendo illuminant; non tamen qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 153. Hoc est autem incrementum, ut unusquisque oboediat praeceptis Dei, quod non fit, quando vere fit, nisi caritate. Unde Ecclesia incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate 154. Istam caritatem non dat nisi Deus; caritas enim ex Deo est 155. Hanc vos inter adiutoria gratiae, quae commemoratis, nominare non vultis, ne hoc ipsum, quod oboedimus Deo, eius esse gratiae concedatis. Putatis quippe isto modo auferri voluntatis arbitrium, cum hoc quisquam facere nisi voluntate non possit, sed, quod vos non vultis, praeparatur voluntas a Domino 156 non forinsecus sonantibus verbis, sed sicut orante exauditaque regina convertit Deus et transtulit indignationem regis in lenitatem 157; sicut enim hoc divino et occulto modo egit in hominis corde, sic operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate 158.

 

Unum tantummodo dicis possibile.

  1. IUL. Tu ergo quomodo liberum arbitrium confiteris, cui unum tantummodo dicis esse possibile, id est facere malum, non autem esse possibile deflectere a malo et facere bonum 159?

 

AUG. Dico esse possibile voluntati hominis deflectere a malo et facere bonum, sed ei voluntati, quam Deus adiuvat gratis, non quam Iulianus inflat ingratus.

 

Lex imperat impossibilia.

  1. IUL. Taceo interim, qua rabie in totam legem fremas, quam credis ea imperasse mortalibus, quorum apud eos nullam facultatem videret.

 

AUG. Non est verum, quod dicis. Haec imperat Deus, quae fieri possunt, sed ipse dedit, ut faciant, eis, qui facere possunt et faciunt, et eos, qui non possunt, imperando admonet a se poscere, ut possint. Et quod non omnia ab unoquoque sanctorum fiunt, novit Deus, quemadmodum eis ad humilitatem consulat, quibus quotidie dicentibus: Dimitte nobis debita nostra 160, sic opitulatur ad habendam oboedientiam, ut sit, unde etiam veniam largiatur.

 

Bestiam bimembrem fingis!

  1. IUL. Sed quaero, cum quibus poetis in talem incurreris Ippocrenem, ut bimembrem bestiam fingeres non quidem carminando, sed blasphemando, cuius corpus de mala necessitate formares et solam faciem nomine libertatis obduceres.

 

AUG. Pingis tibi ipse, quod placet, cui vacat inani corde inania volutare phantasmata. Cur enim tu amminicula gratiae supponis voluntati bonae, cum voluntas mala nullo innitatur amminiculo, ut mala sit vel mala esse persistat? An hic libra tua, quam conaris ex utraque parte per aequalia momenta suspendere, ut voluntas, quantum est ad malum, tantum sit etiam ad bonum libera, vergendo in unam partem te indicat delirantem?

 

Voluntas humana libera in malis, non libera in bonis.

  1. IUL. Sic enim et in illo opere, quod Romam misisti, disputas: Voluntas, quae libera in malis est, libera in bonis non est 161.

 

AUG. Cur non addis, quod ibi legisti: Si liberata non est? Aut quid est, quod ait Dominus, cum de fructibus palmitum hoc est de bonis actibus loqueretur: Sine me nihil potestis facere 162, nisi quia nemo ad bene agendum, quem non ipse liberat, liber est?

 

Finias caecitatem tuam.

  1. IUL. Et hic Caelestianum dicis, qui putat liberum esse quemquam ad agendum bonum; liberum ergo dicis, quod nisi malum facere non posse contendis. Inveni, si potes, alteram definitionem rei non liberae et hoc liberum vindicato, si adeo sensu excideras, ut definitionem liberi in suo corpore non videres, vel de contrario eius non debuisti intellegere, quae esset libertatis essentia. Fac enim te similiter ambigere potuisse, quid esset, quod visus diceretur oculorum, idque tu definires hoc modo: visus est vel effossos habere oculos vel impedimentis quibusque videndi tempore nihil posse conspicere, atque hanc definitionem putares visui convenire, referres te autem, ut contrarii eius id est caecitatis quae explicatio esset assereres, cumque nullam aliam invenires, quam si in eo animali, cuius naturae adesset visus oculorum, vel effossio luminum vel crassi humoris obsaeptio videndi eripiens facultatem, resipisceres procul dubio et videres rebus contrariis definitionem unam non posse competere. Sicque fiebat, ut, si caecitas nihil dici aliud poterat quam in animalis oculo eo tempore, quo videre deberet, privatio cernendi, visus quoque definitio per negationem illorum, quibus caecitatem exposueras, redderetur, ut videlicet nihil esset aliud visus quam nec effossis nec obseratis oculis opportuno tempore facultas congrua conspicandi. Quibus tu ostensis, si obstipe reluctareris, nihil obtineres aliud, quam ut aut contra conscientiam tuam pervicacia pudenda niti te crederent audientes aut, si eis fidem faceres tibi ita prorsus videri, non te minus effossos habere mentis oculos iudicarent quam illum, qui a te visum habens fuerat definitus.

 

AUG. Nolo, ut definias, sed ut finias caecitatem et videas recte dici a Christo non potuisse: Sine me nihil potestis facere 163, si ad bene agendum sine gratia Christi liberi esse potuissent.

 

Prolixo vaniloquio agis ne victus appareas.

  1. IUL. Ita ergo ut ad causam referamus exemplum, intellegere potuisti vel definitione non liberi, quid deberes liberum nuncupare. Nam etsi in liberi arbitrii definitione intellegentia caligasset, ut id dici liberum posse arbitrareris, quod inter duo contraria uni doceretur adhaerere, respicere debuisti exponi aliter non posse captivum, id est non liberum, quam ut inter duo contraria uni vindicaretur addictum, et ideo nomen libertati captivitatis negatione tribuendum, ut, quoniam id, quod liberum non erat, alteri de contrariis cogeretur adhaerere, illud adversum ei id est liberum neutro sineretur addici.

 

AUG. Quid aperta implicas loquacitate perplexa? Ad malum liber est, qui voluntate agit mala aut opere aut sermone aut sola certe cogitatione; hoc autem grandioris aetatis quis hominum non potest? Ad bonum autem liber est, qui voluntate bona agit bona etiam ipse aut opere aut sermone aut certe sola cogitatione; sed hoc sine Dei gratia nullus hominum potest. Quod si dicis aliquem posse, contradicis ei qui dixit: Sine me nihil potestis facere 164, contradicis etiam illi qui dixit: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 165. Puto, quod aliquid boni, non mali non se dixit ex semetipso cogitare idoneum, sed ex Deo; de cogitatione autem bona et sermo bonus est et opus bonum. Ac per hoc qui co gitare boni aliquid idoneus non est ex semetipso, profecto nec loqui est idoneus nec agere aliquid boni ex semetipso, sed, si est sub gratia, sufficientia eius ex Deo est; unde dictum est: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis 166, et: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 167. Haec ego intuens neminem esse liberum ad agendum bonum sine adiutorio Dei dixi; haec tu metuens neminem esse liberum ad agendum bonum me dixisse dixisti et sine adiutorio Dei, quod addidi, sustulisti. Unde non dubito, quod victum te esse iam scias, sed prolixo vaniloquio id agas, ne victus appareas, qui sic definis liberam voluntatem, ut, nisi utrumque, id est, et bene et male agere possit, libera esse non posset. Ac per hoc necesse tibi est auferre libertatem Deo, qui tantummodo bonam potest, malam vero habere non potest voluntatem.

 

Oculos fidei perdidisti.

  1. IUL. Quod cum ita sit atque huic tu loco miserrime obnitaris, incertum est, quid magis de te aestimari conveniat, utrum contra conscientiam tuam falsa defendas an, quod falsum est, esse verum putes ac per hoc sit incertum, utrum oculos rationis amiseris, dum certum sit oculos te fidei perdidisse.

 

AUG. Numquid ideo te victum consolaris, quia convitiaris?

 

Breviter repetamus.

  1. IUL. Ut autem quae sunt acta, breviter repetamus, arbitrium liberum, quod in mali parte vitiorum voluptatibus vel diaboli persuasionibus, in boni autem parte virtutum dogmatibus et variis gratiae divinae speciebus iuvatur, non potest aliter constare, nisi ut et iustitiae ab eo et peccati necessitas auferatur.

 

AUG. Inter divinae gratiae species si poneretis dilectionem, quam non ex nobis, sed ex Deo esse eamque Deum dare filiis suis apertissime legitis, sine qua nemo pie vivit et cum qua nemo nisi pie vivit, sine qua nullius est bona voluntas et cum qua nullius est nisi bona voluntas, vere liberum defenderetis, non inflaretis arbitrium. Necessitatem porro si eam dicis, qua quisque invitus opprimitur, iustitiae nulla est, quia nemo est iustus invitus, sed gratia Dei ex nolente volentem facit. Si autem nullus peccaret invitus, non esset scriptum: Signasti peccata mea in sacculo et annotasti, si quid invitus admisi 168.

 

Catholici profitentur, traduciani negant.

  1. IUL. Huius autem veritatem catholici confitentur, Traduciani autem cum Manichaeis, magistris suis, negant.

 

AUG. Convitia sunt ista, non iudicia; vellem ut iudicare posses, conviciari autem quis improbus non potest?

 

Ne vocentur haeretici fiunt manichaei.

  1. IUL. Nos igitur verum diximus, quoniam qui a vobis decipiuntur, ne vocentur haeretici, fiunt Manichaei et, dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia et in verum exitium vana formidine contrudantur. Deum vero nascentium conditorem ita dicimus, ut quoniam certum est Deum catholicorum, qui verus est, nihil facere posse, quod malum est, ipsius opificis dignitate homines, qui ab eo fiunt, ante voluntatis usum de manibus eius iniqui et rei nullo modo exire credantur; quorum vos cum alterum negatis, utrumque subruitis. Ais quippe credere te quidem conditorem Deum, sed malorum hominum, ac per hoc infitiaris dogmati tuo, cum negas te asserere diabolum hominum conditorem.

 

AUG. Quidquid in hominibus, qui cum vitio nascuntur, ad Deum creatorem pertinet, bonum est, quia et, quod iustum est, bonum est, naturarum autem, non vitiorum auctor est Deus. Ad illud iam veni: videamus, quid inde dicturus es, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando in Christi regnum per sacramenta Ecclesiae transferuntur; quantislibet enim tegminibus te multiplicis loquacitatis involvas, ubi ad hoc veneris, nudus haereticus apparebis.

 

Homines nisi Deus facere potest.

  1. IUL. Nam cum tales ascribis operi Dei, quales facere non potest, ostendis nihil ad Deum, id quod ab eo dixeras fieri, pertinere.

 

AUG. Homines nisi Deus facere non potest. Dic potius, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando per divina sacramenta regenerantur.

 

Vos iustitiam Dei blasphematis.

  1. IUL. Quod licet in primo libro uberius actum sit 169, tamen et hic vel breviter, quid sentias, exprimamus. Times operi diaboli aliquam deputare substantiam, verum non times Deo non aliquod, sed magnum crimen impingere. Maiorem apud te habet reverentiam natura carnis humanae quam iustitia Dei; quasi enim magnum aliquid, ita substantiam hominis diabolo deputare metuisti et quasi rei non magnae id est iustitiae et sanctitati Dei informationem sceleris appulisti, quasi non tolerabilius fuerit inter duas opiniones, sed utrasque falsas, diaboli operibus deputare carnem quam Dei operibus iniquitatem.

 

AUG. Vos potius Dei iustitiam blasphematis, sub cuius omnipotentia sine ullis malis meritis tanta mala perpeti parvulos dicitis. Sed iam dic, quemadmodum eos separatis ab eis, quos Deus de potestate eruit tenebrarum, ut transferat in regnum Filii caritatis suae 170.

 

Deus creat malos.

  1. IUL. Ut enim hic in potestate diaboli parvulos a Deo reos formari dixisti, ita in inferioribus libri tui partibus taetrius aliquid, quam sunt Manichaeorum sacramenta, vomuisti dicens de Deo: Sic creat malos, quomodo pascit et nutrit malos 171.

 

AUG. Cum veneris ad easdem partes libri mei, ibi quemadmodum dictum fuerit, quod hic obicis, apparebit. Nunc iam dic, quaeso, quomodo cum regenerantur parvuli et transferuntur ad regnum Christi, de tenebrarum potestate non eruantur.

 

Non intellegis.

  1. IUL. Creat igitur malum Deus.

 

AUG. Non intellegis, quemadmodum dicat apud Prophetam: Ego creo mala 172.

 

Nec innocentes.

  1. IUL. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.

 

AUG. Nec innocentes origine nec propter quod facit Deus.

 

Deus facit ut possideantur a diabolo.

  1. IUL. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.

 

AUG. Et Apostolus tradidit hominem satanae, sed iustitia, non malitia 173, et Deus tradidit quosdam in reprobum sensum 174, atque utinam non ibi essetis et vos.

 

Non crimen Dei.

  1. IUL. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.

 

AUG. Non est crimen manuum Dei, quod de vitiata origine sua trahunt parvuli.

 

Deus bene format ex natura vitiata a diabolo.

  1. IUL. Et quod persuasit diabolus tenuiter, sollerter et perseveranter fingit et protegit et custodit et format Deus.

 

AUG. Non quod persuasit diabolus, format Deus, sed ex natura, quam vitiavit diabolus, bene format, quod format Deus.

 

Deus non ingenuit homini malum.

  1. IUL. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.

 

AUG. Non malum ingenuit Deus, sed malum, quod generatio vitiata ingenuit, regeneratione purgat Deus.

 

Deus mentitur.

  1. IUL. Et postea tota lege mentitur, quia iustus sit Dominus.

 

AUG. Mentiris, sed tu, qui negas habere peccatum gravi iugo dignum filios Adam 175; quid conaris ostendere, nisi quod iniustus sit Deus?

 

Vel faciente vel permittente Deo.

  1. IUL. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?

 

AUG. Quoniam nulla crimina capit Deus, ideo nec hoc, quod ei vos impingitis, capit, ut sine ullius originalis peccati merito mala parvuli tot et tanta ipso vel faciente vel permittente patiantur.

 

Non solum memoria manichaeorum, sed etiam pelagianorum.

  1. IUL. Interibit Manichaeorum memoria cum strepitu, quia Dominus in aeternum permanet, qui paravit in iudicio sedem suam et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate 176. Nullum est in Deo crimen. Non igitur creat malos, quoniam, si mali essent natura, Deus eos creare non posset; ac per hoc, ut catholicorum est confiteri Deum conditorem bonorum, ita Manichaeorum proprie Deum credere conditorem malorum.

 

AUG. Si adversum divina eloquia, ubi dicitur: Iudicabit orbem terrarum in aequitate, non surdi essetis, aequitatem Dei etiam in poenis infantium disceretis; natura enim boni sunt, quod illos creat Deus, sed vitio mali sunt, propter quod illos sanat Deus. In qua catholica sententia non solum Manichaeorum memoria perit, verum etiam Pelagianorum cum strepitu loquacitatis illorum.

 

Reliqua.

  1. IUL. Sed videamus et reliqua.

 

AUG. Ecce ad alia libri mei verba iam transis et adversus illud, quod tibi quasi refellendum ex praecedentibus proposueras, nihil dicis. Ego enim, ut vos auctoritate apostolica urgerem, dixi vos dicere non erui parvulos a potestate tenebrarum et sic transferri in regnum Dei 177; contra quod nihil dicens apparuisti quidem, sicut supra praedixi, nudus haereticus, sed in te expoliando non laboravi, quia contra apostolicam fidem antiquissimae matris Ecclesiae nullo verborum tuorum vaniloquio tegmine te ausus es operire.

 

Catholici, manichaei, pelagiani.

  1. IUL. Audi ergo breviter, quid ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam medico Christo indigere naturam. Manichaei dicunt humanam naturam non a Deo conditam bonam peccatoque vitiatam, sed ab aeternarum principe tenebrarum de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Caelestiani et Pelagiani dicunt naturam humanam a Deo bono conditam bonam, sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum et catholicis, a quibus confutaris, desine obicere et dogma et nomen alienum; nam veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et vos. Manichaeis enim dicit: " Non legistis, quia, qui ab initio fecit hominem, masculum et feminam fecit eos? Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet " 178. Ita quippe ostendit et hominum conditorem et coniugum copulatorem Deum adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit: " Venit Filius hominis quaerere et salvare, quod perierat " 179. Sed vos, egregii Christiani, respondete Christo: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant et salvi nati sunt, vade ad maiores; de verbis tuis tibi praescribimus: " Non est opus sanis medicus, sed male habentibus " 180. Ita fit, ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam; tu vero in parvulis, cum salvi sunt corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Salvatori 181. Commendavi quidem etiam in primo opere nihil te magis agere, quam ut parum intellegaris.

 

AUG. Prorsus intellegor, velis nolis; sed tu nihil contra ista dicturus vis non intellegi, quod ego verissimum atque firmissimum dixi; denique res ipsa indicavit haec a te non potuisse redargui.

 

Maior labor intellegere te quam vincere.

  1. IUL. Ostendique maiorem pene partem commentorum tuorum grandiore intellegi labore quam vinci.

 

AUG. Et laboras, quod tibi est peius, et vinceris; non tamen laboras, ut me intellegas, quod facillime potes, sed laboras, ut me refellas, quod non potes.

 

Superfluus et longus.

  1. IUL. Sed si id per singula facere velim, et eadem repetendo superfluus et cuncta persequendo longus videbor.

 

AUG. Ecce quomodo agis, ut longe recedat lector ab his, quae dixi, et te respondisse arbitretur, dum ea, quae tibi quasi refellenda proposueras, obliviscitur.

 

Octo libros uni meo reddis.

  1. IUL. Unde quamvis omnia, quae contra nos edidisti, scripta ad unum finem properent, videlicet ut naturalia mala esse persuadeas et aut diabolum hominum aut Deum criminum conditorem, tamen puto aliquid procedere ad studium brevitatis, si ea potissimum argumenta, quibus totam opinionem tuam tueri te, cum obumbraris, putas, de diversis in unum partibus congregavero eaque prius admota expositione iuvero, ut, quid conentur, appareat, post vero non sparsa, sed collecta, non involuta, sed explicata proruero.

 

AUG. Mirabili studio brevitatis octo libros uni meo reddis, quem nec tanta multiloquii prolixitate convellis. Dic nunc, si potes, quomodo non dicere cogamini Christo, etsi non verbis, certe ipsis perversis sensibus vestris: Si quod perierat, quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant et salvi nati sunt, vade ad maiores; de verbis tuis tibi praescribimus: " Non est opus sanis medicus, sed male habentibus " 182. Ad ista responde. Quid vanis vera involvere et occultare conaris?

 

Fac quod vis.

  1. IUL. In inferioribus itaque libri tui partibus postquam dixisti: Sic creat malos Deus, quomodo pascit et nutrit malos, addis: Quia, quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem et, quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur perituri, qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio illius antiquae inoboedientiae vitio 183. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasis misericordiae, ut non meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed " qui gloriatur, in Domino glorietur " 184. Ab hac fide iste discedens non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum et in regnum ipsius transferantur 185. Et sic Ecclesiam accusat toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis mundi princeps mittatur foras 186. Item deorsum de libidine loquens, sine qua coniugum non potest esse commixtio, quam nos naturalem et ad Dei operam pertinentem non ut magnum aliquod bonum, sed ut sensum corporum, quae sunt a Deo facta, defendimus, quam tu inditam visceribus humanis a diabolo atque in eius verecundia dogma tuum collocans tam multis scriptis conaris asserere, de ipsa ergo libidine, sicut frequenter, ita etiam in inferiore parte libri tui loqueris: Quocirca - inquis - commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati; haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi 187. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamvis hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum vitare conspectum atque ita confiteri, quod pudendum est, cum debeat neminem pudere, quod bonum est. Proinde pudenda libidine, qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur 188.

 

AUG. Quare est interrupta sententia et quibusdam praetermissis, tamquam hoc sequeretur, adiunctum est: Proinde pudenda libidine et cetera praetermissa sunt autem verba mea, ubi dictum est: Sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generantur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt, ne damnentur 189. Quare ista verba mea de media sententia mea subtrahis eisque subtractis alia mea, quasi ipsa sequantur, adiungis? Quid est quod facis? Cur hoc facis? Parum est, quod ea, quae tibi ex eodem libro meo ex ordine proposueras refellenda, dimittis et in alia pergis, ut ordo turbetur et, quod a te propositum fuerat, de lectoris memoria dilabatur. Insuper et ea, quae praeter ordinem, ut tibi libitum est, interponis, non tota et integra fideliter ponis, sed concidis ubi vis, tollis quod vis, iungis quomodo vis. Sed fac quidquid vis; convictus et victus apparebis, ut non vis.

 

Non erat magnum de libro meo implere sententiam.

  1. IUL. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt mali et boni, meliusque credimus Apostolo, qui dicit: " Quia non habitat in carne mea bonum " 190, quam huic, qui hoc dicit bonum.

 

AUG. Non erat magnum et istam de libro meo implere sententiam. Ego enim dixi: Quam huic, qui hoc dixit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiae peius malum 191. Sed nescio, cur hoc non posueris, cum similiter eis posses non respondere sicut aliis, quae tamquam refellenda posuisti nec attingere voluisti.

 

Addis.

  1. IUL. Et post modicum addis: Quoniam natura humana, quae nascitur vel de coniugio vel de adulterio, Dei opus est. Quae, si malum esset, non esset generanda, si malum non haberet, non esset regeneranda; atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus nec excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a Conditore bono creatum est, nec accusanda coniugia per malum, quod ibi a misericordi Salvatore sanandum est 192. Haec tam multa, quae de tuis scriptis posui, quoniam grandem in his aerumnam cogitationis pertuleras, ut acute aliquid dicere videreris, et ex more nostro, quo versute nihil agimus, et ex veritatis securitate, quoniam tuis sermonibus vix intellegi queunt, nostra oportet repetitione distingui. Dixisti ergo Manichaeos carnis vituperare naturam atque asserere hominem factum ex commixtione duarum naturarum, unius bonae, alterius malae, nos autem, quos haereticos vocas, dicere a bono Deo conditam humanam naturam testimonio auctoris sui bonam in infantibus ita esse sanam, ut Christi non habeant necessariam medicinam, te autem dicere bonam quidem a Deo bono conditam aliquando Adae fuisse naturam, sed tamen peccato esse vitiatam et ideo Christi indigere medicina. In primo quidem libro praesentis operis, quam nullo distaret fides vestra a Manichaeorum profanitate, quippe ex qua eam natam esse manifestum est, iunctis amborum opinionibus indicavi, ubi apparuit Ioviniano te per timorem copulari, Manichaeo autem omnino per amorem. Hoc ergo etiam in praesenti nobis genere disserendum est, sed prius nostra, post vestra distinguo. Verum ergo dixisti nos dicere a bono Deo naturam humanam bonam conditam, sed huc usque nostrum est; unam enim partem, qua suppletur nostra sententia, aut non vidisti aut suppressisti, aliam autem de tuo, cum non sit nostra, posuisti; nos enim non solum dicimus naturam hominis bonam a Deo esse conditam in Adam, sed in omnibus parvulis bonam ab eo Deo condi, qui primi illius auctor fuit, propter quod illum omnium hominum asserimus conditorem.

 

AUG. Quid enim aliud et nos dicimus de Domino Deo, omnium hominum conditore? Sed, quod absit a nobis, salvatorem Deum parvulis necessarium vos negatis, sic eorum naturam bonam esse asserendo, ut ei mali nihil inesse dicatis, propter quod indigeat medico Christo. Ad hoc responde; quod tibi redarguendum proposueras, primo redargue; cur exsufflentur baptizandi parvuli ostende aut universae antiquissimae Ecclesiae bellum apertissimum indicens exsufflari eos non debere contende. Hoc age, hic insiste, huic firmamento, si potes, aliquid, unde cuncutiatur, impinge. Quid fugis sub pelles loquacitatis tuae? Quid fumos vanissimos subicis, quibus haec obtecta et obscura ita lector obliviscatur, ut te respondere nihil valentem dicere aliquid arbitretur?

 

Discussa vanesceret.

  1. IUL. Hanc ergo partem sententiae non solum a nostra definitione removisti, sed pro hac etiam intulisti tuam, quae prima fronte aliquid haberet invidiae, sed tamen discussa vanesceret. Posuisti enim nos dicere bonam a Deo bono conditam naturam, sed ita esse sanam, ut necessariam Christi non habeat medicinam. Intuere ergo, quanta penuria veritatis labores, qui et in ipsis verbis, quae dicuntur YYYY, furtum tam perspicuum facere non vereris; nam cum supra proposuisses: bonam naturam, subdidisti: ita esse sanam. Numquid YYYY boni sanum est? Certe cum dicimus bonum, nihil contra hoc proprie ponimus nisi malum; si autem causa poscit, ut sanum dicamus, ex adverso debile vel aegrum locamus ut, si sanum est, non utique debile, si debile, sanum non esse dicatur; cum autem dicimus: Bonum est hoc, a contrario eius non sani nomen, sed mali vocabulum sistimus. Tibi ergo dicendum fuit, quia definiremus nos bonam a Deo conditam naturam hominum, sed ita esse in parvulis bonam, ut institutionis suae nullum quaereret emendatorem, aut si ea, quae bona erant, alieno vocabulo, id est sanitatis indicare malebas, consonanti totum elocutione signasses. Nunc autem quasi murenula inter definitionum saxa prolaberis; cum enim te veritas compulisset, ut nos confitereris bonam hominum dicere naturam a Deo bono conditam atque in ea parte sententiae ut multam rationem, ita invidiam nullam videres, ad alia continuo verba migrasti subiciens: sed ita nos eam sanam defendere, ut medicinam Christi ei necessariam non esse credamus. Quodsi totum tu per imperitiam incurris, bardissimus, sin autem id astu facis, vaferrimus inveniris.

 

AUG. Quando ista diceres, nisi non habendo quod diceres? Non enim debuimus, ut putas, ita sanam, quam diximus bonam, ne sibi non vera opponerentur antitheta; quod imperitia quanta dicas, si ostendere velim, rebus non necessariis tui similis immorabor. De medio tolle superflua et omnino, etiamsi vera essent, tibi minime profutura et dic, si potes, quomodo medicum Christum parvulis non negetis; cum enim coeperis dicere, ibi apparebit, quare ista vana et ad rem, quae agitur, non pertinentia tamen interponenda putaveris.

 

Innocentes copiosiore medicina Christi indigent.

  1. IUL. Ecce enim breviter respondeo adeo nos Christi medicinam parvulis, quos innocentes novimus, non negare, ut illos potissimum copiosiore ea indigere fateamur. Nascuntur enim exigui, debiles, qui non solum ali proprio labore non possint, verum nec implorare queant opem parentum, qui tam multis casibus obnoxii sunt, ut eis etiam lac densius et lactantium plerumque somnus exitio sit.

 

AUG. Ecce, quare memoriae lectoris interponendo res superfluas obstrepas. Medicum Christum non negatis parvulis necessarium propter mala corporis, cuius imbecillitate vitiantur invalidi vel necantur, et negatis eis necessarium medicum Christum, propter quod sub diaboli potestate sunt, unde, ut liberentur, baptizandi exsufflantur; ut hoc tibi obiectum non intellegaris ob aliud proposuisse quasi refellendum nisi, ne hoc timuisse deprehendereris, ideo autem non tentasse refellere, quoniam de firmissimo et tamquam adamantino fundamento in te potius perimen dum tua iacula resilirent, et ideo de antithetis disputationem interposuisse superfluam, ut illud invictum lector oblitus sineret te in eis, quaecumque inferres vanissima, respirare tamquam respondentem aliquid et dicentem nihil. Sic quippe imbecillitatem corporis infantilis multis obnoxiam casibus intulisti, quasi vel in ipsa cruciarentur vel in eius tanta infirmitate premerentur vel eis accidere in illa aetate mali aliquid posset, si natura humana, sicut instituta fuerat, permaneret. Cur exsufflet baptizandos parvulos Christi Ecclesia, ostende, si potes, aut eos exsufflandos non esse contende, si potes, aut obmutesce, si non potes; immo obmutesce, quia non potes.

 

In paradiso ne bestiae quidem moriturae essent.

  1. IUL. Pro condicione mortalis corporis incurrunt et aegritudinum aerumnas et dolorum poenas et pericula morborum. Non solum ergo parvulis necessariam Christi, a quo et facti sunt, medicinam fatemur, sed etiam omnium mortalium naturae.

 

AUG. Ergo et in paradiso omnia ista mala futura fuisse creditis, si nemo peccasset, et mortes illic hominum tamquam pecorum cogitatis, quia omnibus ibi communem mortalitatem corporum creditis. O miseri, si beatitudinem loci illius christiano cogitaretis affectu nec bestias ibi morituras fuisse crederetis sicut nec saevituras, sed hominibus mirabili mansuetudine subditas nec pastum de alternis mortibus quaesituras, sed communia, sicut scriptum est, cum hominibus alimenta sumpturas 193. Aut si istas ultima senecta dissolveret, ut sola ibi natura humana vitam possideret aeternam, cur non credamus, quod auferrentur de paradiso moriturae vel inde sensu imminentis mortis exirent, ne mors cuiquam viventi in loco vitae illius eveniret? Nam neque ipsi, qui peccaverant, homines, mori potuissent, si non de habitatione tantae felicitatis merito iniquitatis exissent.

 

Parvuli sunt iusti in secundo homine, iniusti in primo.

  1. IUL. Cuius infirmitates ut in praesenti vita diverso remediorum genere mitescunt, ita etiam plene in iustorum tamen corporibus resurrectionis evacuabuntur adventu.

 

AUG. In his iustis et parvulos ponis, qui nihil egerunt propria voluntate sive boni sive mali? An separas eos a iustis, quos tamen a carnis felici resurrectione non separas? Quare ergo iustorum corpora excepisti, in quibus haec mala resurrectionis evacuantur adventu? Si autem parvuli propter iustitiam secundi hominis, qui regenerationis est auctor, deputantur iusti, cur non propter peccatum primi hominis, qui generationis est auctor, deputantur iniusti?

 

Cavillo tecum non agimus.

  1. IUL. Ecce ergo, in quantis humanae naturae necessariam Christi medicinam fatemur. At scio te vociferaturum cavillo tecum agi, non enim hanc te medicinam, qua corporibus subvenitur, sed nomine medicinae significasse Christi gratiam, quam a nobis affirmabas negari. Ad quod responderi potest tibi hoc ascribendum esse, qui rem, quam volebas intellegi, propriis noluisses signare nominibus. Sed quia vel tarde intellectum est, quam diceres medicinam, quam confuse nos negare mentitus eras, respondeamus et ad hoc, quod secundo intulisti, sicut et primo opere protestati sumus nos gratiam Christi, id est baptisma, ex quo ritum eius Christus instituit, ita necessariam omnibus in commune aetatibus confiteri, ut, quicumque eam utilem etiam parvulis negat, aeterno feriamus anathemate.

 

AUG. De medicina agimus, quo nomine Christus gratiam suam vocari voluit, ubi ait de se ipso: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 194. Vos autem gratiam Christi non propter sanandos parvulos, sed propter adoptandos in regnum Dei tantummodo eis dicitis necessariam; noli ergo te respondentem facere, ubi te vides respondere non posse.

 

Convictus es publicae falsitatis.

  1. IUL. Quod cum lucida professione inculcemus, convictus es tu publicae falsitatis, qui scribis adeo a nobis bonam defendi hominum naturam, ut sanae in infantibus negemus Christi necessariam medicinam.

 

AUG. Verum dixi; medicinam quippe christianae gratiae, quae non confertur nisi christianis, non autem omnibus hominibus etiam infidelibus et insuper catellis atque porcellis, pisciculis atque vermiculis omnique generi qualiumcumque animantium, sine dubio parvulis denegatis, quos utique sine ullo originis reatu, qui regeneratione sanatur, generatos esse contenditis. Unde tu modo magnas passus angustias detraxisti medicinae nomen et supposuisti gratiae, quia gratiam propter adoptionem parvulis necessariam dicere potestis, medicinam vero eis, quibus aeternam salutem, etiamsi christiani non fiant, promittere audetis, per sacramenta Christi necesariam dicere non potestis. Christum quippe illis non vultis esse Iesum, quod ideo vocatur teste angelo, teste Evangelio, quia salvum facit populum suum non a morbis atque vulneribus carnis, a quibus quoslibet homines et quaelibet volatilia atque reptilia sanat, sed a peccatis eorum 195.

 

Parvulos simulas renovari a Christo.

  1. IUL. Quae tamen gratia, quoniam etiam medicina dicitur, salva lege iustitiae facit alios ex malis bonos, parvulos autem, quos creat condendo bonos, reddit innovando adoptandoque meliores.

 

AUG. Ergo quod ait ipse Iesus: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 196, quantum attinet ad medicinam, quae solis Christianis praebetur a Christo, in parvulis falsum est, quos et sanos esse et eis, ut devitetis invidiam, medicinam christianam dicitis necessariam. Quomodo autem innovat Christus, quos novos, a nativitate recentissimos invenit, si nihil trahunt de vetustate peccati? An dicturus es etiam non vetus aliquid innovari, cum legas ad Hebraeos: Quando hoc dicit novum, vetus fecit primum 197? Dic ergo, unde sint veteres modo nati, quos dicis sanos a vetustate peccati; et tamen ad indignationem verorum Christianorum cavendam, a Christo eos simulas innovari. Postremo aliud est sanari, aliud innovari; propter sanandos curatio, propter innovandos instauratio necessaria est. Manifestum est igitur haeresim vestram parvulis prorsus christianam negare medicinam.

 

Quid remansit?

  1. IUL. Ecce ergo planum est nos Christi gratiam utilem parvulis non negare. Quid igitur controversiae remansit, propter quod nos Traducianus erroris insimulat, videlicet quia non annuimus Adae quidem bonam, sed omnium hominum malam factam esse naturam? Hoc sane non solum nos non annuere, verum etiam et summis viribus impugnare profiteor. Remotis igitur illis figmentorum tuorum distortis pueriliter retibus et vulgaribus maniis, quibus susurrabas nos Christi gratiam negare cunabulis, super hoc congrediamur, in quo est summa certaminis. Eo igitur ordine, quem promisi, quia iam nostra defendi, Manichaei, cui te adversari simulabas, et vestra sensa pensemus.

 

AUG. Vestra non defendisti, sed defendi non posse monstrasti.

 

Tu quid dicis?

  1. IUL. Ille ergo dicit a principe tenebrarum, id est auctore mali, de duarum commixtione naturarum, bonae et malae, hominem creatum fuisse. Tu quid dicis? A Deo quidem bono, sed omnes homines malos creari.

 

AUG. In homine nato et natura est, quam non negas bonum, de quo laudamus creatorem Deum, et vitium, quod non negas malum, si vel pressus confiteris necessarium parvulis medicum Christum, quoniam non est necessarius sanis medicus 198 eumdem de se ipso dixisse negare non potes Christum.

 

Ille fidelius, tu fraudolentius.

  1. IUL. Inter te et Manichaeum itaque nulla de qualitate naturae, sed de solo est auctore dissensio; hoc enim malum tu Deo reputas, quem parvulorum creatorem fateris, quod Manichaeus principi tenebrarum, quem naturae humanae conditorem putavit. Ad instaurandum igitur foedus non grande vobis remansit obstaculum. Mox tamen docebo, apud utrumque vestrum etsi veritatis vestigia nulla videantur, illius tamen magis quam tua sibimet dicta concinere. Nos porro quid dicimus? Sine dubio, quod utrique vestrum repugnet, id est nec a bono Deo malam nec a principe tenebrarum aliam vel factam vel commixtam esse naturam, sed unum Deum, auctorem rerum omnium, bonam hominum non solum fecisse primum, sed etiam facere in unoquoque nascente naturam, cui tamen creatoris sui opitulationem ut multis modis utilem, ita etiam necessariam profitemur. Quamquam alia est conditionum ratio, alia donorum; nec hic maior operis quam opificis aestimatio vertitur. Ambo igitur, tu et Manichaeus, pariter malum naturale firmatis, id est ambo malam naturam hominum aeque dicitis, sed ille fidelius, tu fraudulentius. Huic enim malo, quod inspiratum a diabolo visceribus humanis pariter arbitramini, nullius ortum ille subducit, tu autem, ut videaris aliquo distare, quod nullum est, solos ab eo duos homines conaris eximere, quorum non tamen personas a peccato liberas, sed provectu eruditioris ingenii dicis in illis non fuisse naturale, quod per illos tamen naturale factum esse persuades. Ita, ne vel istic fraus impunita remaneret, furtum, quod magistro tuo feceras, stultitiae castigavit adiectio; nam credere naturale, quod fatearis de voluntate susceptum, non dico ineruditae, sed ebriae mentis inventum est. Verum hinc alias, nunc interim rem premamus. Affirmat ergo Manichaeus malum esse naturale, tu annuis; dicit peccata nasci, tu ita esse consentis; dicit malam naturam hominum, hoc quoque confirmas; dicit omnium prorsus, hic resistis atque illam primam duorum hominum copulam sequestrari petis, sane quod nec ipsos vindices a reatu, quin immo affirmes mali naturalis auctores. Id si et nos tibi indulgere possimus, tamen tuus non dabit magister, quin forte etiam ferulis in tardum animadvertet ingenium, ita ut tibi necesse sit aut auctoritati acquiescere aut scolas eius omni ex parte deserere. Colligit autem ad extremum et dicit naturae malae bonum auctorem esse non posse ac per hoc principis tenebrarum id est diaboli opus esse hominem, quem naturaliter malum ambo fatemini.

 

AUG. Naturam humanam a Deo bono conditam bonam magno inoboedientiae peccato ita fuisse vitiatam, ut etiam posteritas inde traheret mortis meritum atque supplicium, cui tamen posteritati non negat Deus bonus opificium bonum, et contra vos et contra Manichaeos catholica fides dicit. Sed vos, qui hoc negatis, quaeso, paulisper paradisum cogitate. Placetne vobis, ut ponamus ibi castos et castas contra libidinem dimicantes, gravidas nauseantes, fastidiantes, pallentes, alias in abortu puerperia immatura fundentes, alias in partu gementes et ululantes natosque ipsos omnes flentes, sero ridentes, serius loquentes et hoc balbutientes, in scholas postea duci, ut litteras discant, sub loris, ferulis virgisque plorantes, pro varietatibus ingeniorum distributa varietate poenarum, insuper innumerabiles morbos et daemonum incursus et ferarum morsus, quibus quidam cruciarentur, quidam et absumerentur; qui vero sani essent, sub incertis eorum casibus misera parentum sollicitudine nutrirentur; essent ibi etiam utique orbitates et luctus et amissorum carissimorum desideria cum doloribus cordis. Longum est persequi omnia, quibus malis abundat haec vita, nec sunt tamen ista ulla peccata. Haec ergo si futura erant in paradiso nullo ibi, cuius merito exsisterent, praecedente peccato, quaerite, ista quibus non plane fidelibus, sed irrisoribus praedicetis. Certe, si talis paradisus pingeretur, nullus diceret esse paradisum, nec si supra legisset hoc nomen inscriptum, nec diceret errasse pictorem, sed plane agnosceret irrisorem. Verumtamen eorum qui vos noverunt nemo miraretur, si adderetur ad titulum nomen vestrum et scriberetur paradisus Pelagia norum. Si autem hinc erubescitis (neque enim re vera pudoris ullum putandum est in vobis remansisse vestigium, si non hinc erubescitis), perversam, quaeso, tandem mutate sententiam et humanam credite in has miserias peccato illo magno mutatam fuisse naturam neque ullo modo ista in paradiso esse potuisse, propterea inde exisse illos, quorum etiam propago digna erat talia sustinere transeunte in omnes contagione peccati cum conditione supplicii. Hoc dogma catholicum et iustitiam Dei defendit, quia non immerito vitam mortalium voluisset esse poenalem, et vos Manichaeosque subvertit, vos quidem, quia malis talibus horribilem paradiso tribuitis infelicitatem, Manichaeos autem, quia malis talibus naturam Dei sui ac per hoc quid aliud quam Deum suum asserunt infelicem. Proinde me movere non debet, quod mihi magistrum Manichaeum, qui ferulis in meum tardum ingenium animadvertat, opponis, sed te obsecro moveat, quod secundum erroris vestri infandum horrendumque portentum erudireris ferulis, etiamsi in paradisi populis nascereris. Quam deformissimam absurditatem si nobiscum horrescitis, ut debetis, unde est, rogo vos, etiam ista miseria puerorum, quae procul dubio non est ex natura mali, quam desipiunt Manichaei, nisi quia illo peccato magno et nobis inaestimabili sic vitiata est humana natura et poenis iustissimis implicata, ut ex ea non solum corruptibilitas corporum tot aerumnosis casibus subdita, verum etiam tarditas ingeniorum obnoxia ferulis aliisque verberibus oreretur, atque ita hoc malignum saeculum per malos dies usque ad suum terminum curreret, ut etiam sancti ab aeterno supplicio eruti per divinam indulgentiam pignore incorruptibilis salutis accepto poenas tamen vitae huius in bono uso earum tolerare iuberentur cum mer cede patientiae, potius quam illis mererentur etiam post remissionem peccatorum carere?

 

Vide quam diversa a nobis sapiat Manichaeus.

  1. IUL. At tu contra hoc ultimum totus insurgis et, cum in unam navem cum Manichaeo ascenderis cumque idem cursum vestrum spiritus direxerit, transmissio, iam freto putasti tibi tamen in litus aliud exeundum. Verum forte dilectu utilitatis proximae tolerabilior fiat licet tarda cunctatio. In quem igitur portum navigium dirigis? Dico - inquis - bonum quidem Deum esse, eumdem tamen conditorem malorum. O periculi fugam in scopulos actam, totam Manichaei sentinam super eum effundere voluisse, quem Deum putaris!

 

AUG. Numquid tu negas etiam in malis hominibus bonam esse naturam et animi et corporis? Huius boni est conditor Deus; quod Manichaeus malum dicit et huic bono, quod malum dicit, malum assignat auctorem. Non enim saltem animae parcit; sed sicut suam quandam dicit esse animam carnis, ita malam naturam Deo bono coaeternam, ut bona omnino esse non possit, alteram vero animam bonam in eodem homine non a Deo factam, sed substantiam Dei atque naturam in huius commixtionis miserias nulla sua iniquitate, sed Dei mala necessitate contrusam. Hoc autem totum opificium, quod est homo, et malum et mali esse dicit auctoris. Videsne, quam diversa ille sapiat et ob hoc insanissime nefarieque desipiat? Tu autem, qui propterea malos nasci posse non putas, quia Deus bonus eos creat, contende, si potes, nec corpora nasci posse vitiosa, quia et ipsa Deus integer creat, contende postremo sicut malos, quia bonus eos creat, ita nec tardos ingenio nec fatuos homines nasci, quia sapiens eos creat. An non est malum fatuitas, cum Scriptura dicat incomparabiliter amplius fatuum lugendum esse quam mortuum 199? Sicut ergo nobiscum non dicitis Deum fatuitatis auctorem, cum tamen nasci fatuos homines Deo creante fateamini, sic nos auctorem malitiae non dicimus Deum et tamen originalis obligatione peccati malos homines nasci non nisi creante ipso, quia non creat homines nisi ipse, recte possumus dicere.

 

Fatuitas tua.

  1. IUL. Absolute igitur claret opinionem illius consequentiae plus habere: si malum aliquid naturaliter conderetur, consimilem sui indicaret auctorem.

 

AUG. Sic sapiant qui nisi haeretici Pelagiani? Ergo quia mortalis homo secundum te non poenaliter, sed naturaliter conditur, consimilem sui mortalem ostendit auctorem; et ut fatuitas tua saltem fatuis erubescat, quia fatuus homo naturaliter conditur, consimilem sui fatuum ostendit auctorem.

 

Nullum est nisi voluntate peccatum.

  1. IUL. Praescribit autem veritas primo malum id est peccatum dici non posse, quod ita est, ut eius natura compulerit, peccatumque nihil esse aliud quam exorbitantem a calle iustitiae liberam voluntatem.

 

AUG. Sed hoc quoque originale peccatum ex voluntate peccantis originem ducit atque ita nullum est nisi voluntate peccatum.

 

Non mansit ut condita est.

  1. IUL. Quibus praesidiis innocens rerum omnium natura defenditur, quae ita manens, ut condita est, nulli crimini probatur obnoxia.

 

AUG. Non autem ita mansit, ut condita est. Ideo crimini probatur obnoxia suamque stirpem suo crimini tamquam haereditario fecit obnoxiam; quae tamen etiam ipsa, in quantum a Deo conditur, bona est.

 

Homo bonus est in quantum conditur, non in quantum generatur.

  1. IUL. Malum igitur naturale esse non potest ac per hoc nec rea ulla naturaliter creatura nec malus auctor. Malum quippe non exstantis invenitur naturae, sed sicut omnis creatura, in quantum conditur, bona est, ita et Deus, naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus per omnia bonus probatur. Totum igitur, quidquid Manichaeus attulerat, hac una catholicorum ratione subversum est.

 

AUG. Hoc verum dicis. Prorsus omnis creatura, in quantum conditur, bona est; et ideo sicut hoc ita et, quod sequitur, utrique dicimus, quoniam Deus, naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur. Hoc enim totum illic connectitur, quod omnis creatura, in quantum conditur, bona est. Ac per hoc et homo, in quantum conditur, bonus est, in quantum autem de vitiata origine generatur, bonus non est, ideo regenerandus est.

 

Videtur Manes in parte spirare cum confertur tibi.

  1. IUL. Sed tamen ille, qui fulmine tam perspicuae veritatis interiit, ex parte aliqua videtur spirare, cum confertur tibi; illi enim tota dogmatis sui fundamento eius tantummodo nutante structura collabitur, tibi autem tria similiter vacillant ut illi unum. Ac per hoc vide, utrum aedificii tui quidquam possit assurgere. Mani ergo putans naturale esse peccatum, quod nisi voluntarium esse non potest, in vacuo fundamenta locavit; reliqua vero iuxta se consequenter imposuit dicens, quoniam est naturale peccatum, malam esse naturam, malae autem rei auctorem bonum non esse ac per hoc omne humanum genus reputandum principi tenebrarum. Quod totum utique stare potuisset, nisi illud primum eius suffodisset veritas, id est peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse et, quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse.

 

AUG. Similiter contra te potest ratiocinatio ista contexi; quia non ita fatuus es, ut ingenia fatua id est homines fatuos nasci neges, ergo audi tua fatuitate quantum adiuveris dementiam Manichaei. Dicit enim doctus a te ipso, quoniam est naturalis fatuitas, eamdem fatuam esse naturam, quomodo tu dixisti: Quoniam est naturale peccatum, malum esse naturam; deinde ille addit fatuae autem rei auctorem sapientem non esse, sicut tu dixisti: Malae autem rei auctorem bonum non esse; postremo ille concludit: ac per hoc fatuorum hominum genus reputandum principi tenebrarum; sic enim et tu conclusisti dicens: Ac per hoc omne humanum genus reputandum principi tenebrarum. Ecce Manichaeus ore tuo te vicit, tuo te gladio iugulavit. Quid est acturus? Neque enim te adversus eum potest aliquid adiuvare ac non etiam plus premere atque confodere, quod adiungis et dicis: Totum hoc utique stare potuisse, nisi illud primum eius suffodisset veritas, id est peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse et, quidquid fuisset naturale, peccatum esse non posse. Quid te hoc adiuvat et quomodo non magis magisque suffocat? Numquid enim potes dicere fatuitatem naturalem esse non posse? Stat ergo adversus te, quod in simili ratiocinatione primum posuit Manichaeus, quoniam est naturalis fatuitas; cui velut fundamento cetera eius putasti consequenter astructa usque ad culmen, ubi dicit tale hominum genus reputandum principi tenebrarum. Nos autem primum illud fundamentum eius evertimus, qui naturalem fatuitatem ideo dicimus, quia nascuntur homines fatui ex accidenti scilicet vitio, ex quo huiusmodi origo merito traheretur, non quia prava est primitus humana instituta natura, sicut desipit Manichaeus. Ac per hoc etiam, quod consequenter adiungit eamdem fatuam esse naturam, nos propter vitium, cum quo natus est fatuus homo, non propter quod in illo est opificium conditoris boni, verum esse concedimus; natus est enim fatuus accidente vitio, homo autem creatus est operante Deo. Deinde quod addit fatuae autem rei auctorem non esse sapientem, ut res ipsa homo intellegatur, non esse consequens dicimus; eius quippe hominis, qui fatuus natus est, Deum dicimus, quamvis non dicamus ipsius fatuitatis, auctorem. Quae fatuitas non est natura atque substantia, quae non nascitur nisi creante Deo, sed eiusdem naturae vitium, quod accidit sinente Deo; iusto autem iudicio Deum ista sinere non utique dubitamus. Ita destruimus et Manichaeos, malos ruinae suae structores, et Pelagianos, Manichaeorum fatuos adiutores.

 

Tria sunt in lubrico.

  1. IUL. Primae igitur definitionis eversu culmina eius in solum cuneus rationis effudit. Quid igitur de te speras, cuius tria sunt ita in lubrico sicut illius unum? Dicis enim primo naturale esse peccatum, secundo bonum Deum, qui mala id est peccata condat informet extendat, tertio vero rem voluntatis immixtam esse seminibus. Haec ergo tria definitionum tuarum capita singula apud semet vacillant; vacillant, inquio, immo ut funes e sabulo dilabuntur, ante quam coeant. Unum ergo id est naturale peccatum iam in Manichaeo ex directo quidem destructum iacet; alia autem duo quae opinionis vestrae sunt propria, Manichaeo totidem intereunte sed consueta ceciderunt. Nam si ille reos nasci homines nec per malam naturam nec per principem tenebrarum potuit vindicare, quanto magis vos stulti, qui ad ostendenda nascentium crimina iunxistis accusationem Dei? Ac per hoc, sicut non potest natura esse peccatum, quo fulmine Manichaei dogma dissiluit, ita recurrit, ut, quod peccatum est, naturale esse non possit; res enim voluntatis non transit in conditionem substantiae, quod tu factum arbitraris. Multo autem magis constat Deum bonum malos numquam creare, apparuit itaque peccatum in nascente, quem Deus creat, esse non posse.

 

AUG. Ita constat Deum bonum malos non creare, quemadmodum constat Deum sapientem fatuos non creare. Si enim dixeris: Creat sapiens fatuos, respondebitur tibi: Cur non ergo et bonus malos? Unde factus intentus, cum quaesieris, unde nascantur fatui, quos tamen homines Deus creat, ibi forte invenies originis vitium, qui fateri non vis originale peccatum. An vero paratus es dicere nullo ullius praecedente peccato etiam fatuos nasci in illa paradisi felicitate potuisse, qui erudiri, non dico ferulis, sed nec fustibus possent? Quod si non dicis, ne omnem fatuitatem haec transcendat absurditas, dic, quo merito imago Dei cum tanta mentis deformitate nascatur, ut nullo robore aetatis, nulla prolixitate temporis, nullo labore studiorum, nulla industria magistrorum, nullis poenis verberum possit, non dico ad sapientiam, sed ad qualemcumque doctrinam utilem pervenire, qui non vis credere Deum iustum ideo de paradiso, hoc est felicitatis loco, vitiatam atque damnatam humanam dimisisse naturam, ne mors illic ulla contingeret, id est nec temporalis corporis nec totius hominis sempiterna, nec ista tot ac tanta, quae in genere humano cernimus, ingeniorum et corporum mala, quae de radice depravata atque punita et massa perdita nasci oportebat, in regione beatitudinis illius nascerentur, sed potius in his terris miseriae mortalium, quae iustissime inflicta est, deputatis, reatu persequente nascentes neque a renascentibus labore recedente aerumnoso usque ad corporis mortem.

 

Quid loquaris ignoras.

  1. IUL. Res clara est et iam in primo opere sufficienter impleta; verum quoniam tu adeo pellax esse voluisti, ut aliquam inter te et Manichaeum distinctionem facere nitereris, ideo necesse mihi nunc est urgere causam, ut non solum praeteritis dictis tuis, sed etiam, si qua deinceps inferre tentaveris, clareat obviatum. Dicimus itaque tam bonum esse opus Dei in nascente, ut ea quae substantiae eius sunt naturalia opus emendatore non habeant, quoniam, quicumque censuerit, id quod a Deo factum confitetur, aliter fieri debuisse, illum sine dubio reprehendit, quem corrigendae in alteram formam creaturae confitetur artificem.

 

AUG. Tace, obsecro; quid loquaris, ignoras. Nonnulli clausis oribus nati sunt et eis a medicis sunt aperta. Erat apud nos Acatius quidam honesto apud suos ortus loco; clausis oculis natum se esse dicebat, sed quia intus sani palpebris cohaerentibus non patebant, medicum eos ferro aperire voluisse neque hoc permisisse religiosam matrem suam, sed id effecisse imposito ex eucharistia cataplasmate, cum iam puer quinque fere aut amplius esset annorum, unde hoc se satis meminisse narrabat. Omitto illum evangelicum caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda mirabilia sua minus fecerat, ipse artifex reddidit; ibi enim, cur caecus natus fuerit, causa non tacita est, non scilicet propter peccatum suum vel parentum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo 200. Verumtamen interroga medicos et dicant tibi, quam multis, ubi possunt, opitulentur, ne vitia corporibus innata permaneant vel etiam natos necent; nam quidam, sicut alii oribus, ita clausis inferioribus meatibus oriuntur, quae utique vitia, si maneant, non eos sinunt vivere. Neque enim, cum his medicinali peritia subvenitur hominibus, Dei opera culpata emendantur. Quis enim verax Dei cultor ignorat, quod tales sic nasci oportebat, ut nati sunt? Sed etiam hoc pertinet ad aerumnas generis humani, in quibus aguntur hi dies mali, iusto iudicio Dei laboribus doloribus timoribus periculis pleni; quae omnia mala absit ut essent in illa felicitate paradisi, ac per hoc non pullulaverunt nisi de radice peccati. Quid? Ipsa ingenia, si dimittantur, ut nata sunt, nec doctrinis sollertibus excolantur labore magno docentium atque discentium, nonne apparet, qualia remanebunt? Sed vos hominibus et corpore et animo vitioso natis vestrum implete paradisum, ut infeliciter oculis clausis et impudenter ore aperto negetis originale peccatum.

 

Nec virtus nec peccatum tribuitur alicui sine eius voluntate.

  1. IUL. Probabilitate itaque et ea mediocritate laudum, quae naturis debetur, etiam in nascentibus quibusque servata, augmenta beneficiorum divinorum utilia esse et necessaria omnibus in commune aetatibus dicimus, ita tamen, ut nec virtus nec peccatum sine propria cuiquam voluntate tribuatur.

 

AUG. Non tribuitur cuiquam virtus sine propria voluntate, sed praeparatur voluntas a Domino 201, sicut regis illius, propter quod oravit Esther 202.

 

Cur non omnes santificantur per baptismum?

  1. IUL. Quamvis in hoc quoque clementia Dei uberior approbetur, quoniam sanctificat parvulos nescientes; ad laudem quippe misericordiae respicit, cum eos nescientes culpa non inquinet; ad leges enim id pertinet aequitatis.

 

AUG. Si eos nulla culpa inquinat, cur non omnes sanctificantur? Et cur omnes, qui sanctificantur, exsufflantur?

 

Respondi iam tibi.

  1. IUL. Sed de illis ego virtutibus dico, quas usu iam perfectae rationis adipiscimur. Ac per hoc, quia id etiam hic sicut frequenter inculcari nobis fuit necesse, ad ea, quae inferimus, ut sit attentus lector, admoneo; videbit enim ita in nullo Traducianos differre a Manichaeis, ut non alia nobis obiciant argumentorum vice, quam quae in illorum libris tenentur. Feci id quidem etiam in primi operis mei libro quarto.

 

AUG. Et respondi tibi libro meo sexto.

 

Oratu Flori.

  1. IUL. Sed quia post editionem illorum oratu tuo, beatissime pater Flore, apud Constantinopolim Manichaei epistula inventa est atque ad has directa partes, opera est aliqua eius inserere, ut intellegant omnes, unde haec pro traduce argumenta descendant.

 

AUG. Quomodo cuiusquam oratu inventam dicis epistulam atque directam, si Deus non operatur in cordibus hominum voluntates? Utique homo, qui invenit, epistulam voluntate quaesivit aut voluntate aliquid quaerebat eo loco, ubi eam potuit invenire, aut, cum de rebus talibus voluntate homines loquerentur, voluntate, apud quem fuerat, indicavit eam se habere, quam posset ostendere et volenti tradere, quam volens ad has partes et ille dirigeret; et vel quocumque alio modo prorsus voluntate hominis vel hominum factum est, ut illa inveniretur et dirigeretur epistula. Et tamen orante homine dicis hoc factum. Cur ergo non confiteris sine ulla forinsecus sonante iussione Deum occulto instinctu, ad quod voluerit efficacissime implendum, praeparare atque excitare hominum voluntates, qui liberum non defendis intellegendum, sed praecipitandum extollis arbitrium?

 

Augustinus me irridet.

  1. IUL. Et quamvis iam pro concupiscentia vel voluptate carnis, quae etiam libido dicitur, quae sexibus ob virilitatem propagationis inserta est, primo illo opusculo eatenus disputaverim, ut docerem illam nihil aliud esse quam unam de instrumentis corporis rationabilibus et irrationabilibus aeque inditam ad Dei operam pertinentem, qui carnem nostram in sensibus affecisset, tamen, quia ei vehementer Augustinus incumbit eamque dicit malam, id est peccatum esse naturale atque omnium peccatorum parentem, quod pudore eius potissimum persuadere conatur meque irridet, qui eam erubescam nominare directim.

 

AUG. Ego concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum et quae libido etiam nuncupatur, malam esse dico, nunc in hac carne frenandam et bona consuetudine minuendam, in aeterna vero vita omni ex parte sanandam, non, quasi addita vel commixta nobis fuerit aliqua mala substantia, sicut Manichaei desipiunt, separandam; sed, quodlibet de illa sentias, talem te illam, qualis nunc est, ut ad illicita perpetranda etiam castorum sive coniugatorum sive continentium corda sollicitet et, nisi ei robustiore voluntate resistatur, evertat, in paradiso constituere posse non crederem, nisi in istis tuis libris vana et insana loquacitate plenissimis invenirem.

 

Vindicabo concupiscentiam.

  1. IUL. Ideo et ego qualitatem rei, quam prioribus scriptis distinguendo a Manichaei ore defendi, nunc quoque breviter criminatorum eius, qui tamen se ei servire profitentur invitos, proditu vindicabo.

 

AUG. Vos potestis congruenter servire laudatae libidini, nos autem in adiutorio Domini oppugnamus et vincimus accusatam.

 

Senex Augustine.

  1. IUL. Quod igitur libris tuis, senex Augustine, retinetur: Libido exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi 203.

 

AUG. Quod igitur libris tuis, iuvenis Iuliane, retinetur, apparet te contra libros meos non invenire quid dicas et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras.

 

Magis memoria quam ingenio.

  1. IUL. Et item: Pudenda libidine, qui licite concumbit, malo bene utitur, qui autem illicite, malo male utitur; rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt et mali et boni, meliusque credimus Apostolo, qui dicit: " Quia non habitat in carne mea bonum " 204; et alibi: Non est libido nuptiarum bonum, sed obscaenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor 205; et illud: Quod postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum, quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum et quaerit pu dendo secretum 206, vel alia, quibus ad hoc argumentum uti soles, memoria tua magis quam ingenio prolata sunt. Manichaeus ergo afflictus est, ut ea, quae putabat acuta, componeret, tu vero frustratus, qui putasti latere posse, quod legeras et tenebas.

 

AUG. Quis enim est, qui vel tenuiter Manichaeorum dogma cognovit et lateat eum Manichaeos dicere malam esse concupiscentiam carnis? Sed non est hoc proprium dogmatis eorum; nam quid aliud dicit etiam ille, qui dicit: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 207? Quid aliud etiam ille, qui dicit: Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo, quia omnia, quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est 208? Malam ergo esse concupiscentiam carnis non proprio dogmate Manichaei dicunt, quod vident, qui caeci non sunt, et Apostolos dicere, sed Manichaeorum propriam virosamque sententiam error adiuvat vester, qui concupiscentiam carnis, cui, velitis nolitis, ad illicita perpetranda sollicitanti castitas reluctatur, negatis de peccato accidisse naturae, quam Deus condidit bonam. Ac sic agitis, ut eam Manichaei, quam conflictatione castorum et Apostolorum testimonio convincunt malam de gente tenebrarum et de mala substantia Deo coaeterna etiam ipsam non malam qualitatem sanandam, sed malam substantiam separandam, nec bonae naturae accidisset, sed bonae naturae commixtam fuisse concludant. Sed pergite et nobis calumnias de Manichaeorum peste molimini, quos ita adiuvatis, ut faciatis invictos, nisi et vos cum illis ea, quae vere invicta est, catholica veritate vincamini.

 

Parens tuus.

  1. IUL. Audi igitur nunc atque cognosce, quid parens tuus ad quamdam filiam suam, vestram scribat sororem.

 

AUG. Convitia sunt ista nec urbana, sed vana.

 

Manes filiae Menoch.

  1. IUL. Mani apostolus Iesu Christi filiae Menoch. Gratia tibi et salus a Deo nostro, qui est re vera verus Deus, tribuatur ipseque tuam mentem illustret et iustitiam suam tibimet revelet, quia es divinae stirpis fructus. Et post pauca: Per quos et tu splendida - inquit - reddita es agnoscendo, qualiter prius fueris, ex quo genere animarum emanaveris, quod est confusum omnibus corporibus et saporibus et speciebus variis cohaeret. Nam sicut animae gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur. " Quod, ergo, nascitur de carne, caro est et, quod de spiritu, spiritus est " 209; spiritum autem animam intellege, anima de anima, caro de carne 210.

 

AUG. Si dicam tibi istam Manichaei epistulam me omnino nescire, quamvis verum dicam, omnino non credes et mecum vana, ut soles, loquacitate conten des; sed si hoc dixit Manichaeus, quid mirum est, quod se ipse destruxit? Si enim sicut hominis caro, etiam hominis anima nascitur sive mala sive bona, duas enim simul animas in homine uno esse delirant, unam malam, alteram bonam, de suis diversis principiis emanantes, si ergo nascitur anima, quando nascitur caro, profecto nec mala illa est Deo coaeterna nec contra principes tenebrarum bona, sicut eius secta desipit, ab aeterno Patre prolata est. Sed quoquo modo dicat Manichaeus animas nasci, ad nos quid pertinet, qui verba illa Domini: Quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est de spiritu, spiritus est 211 non, cum homo ex homine nascitur, sed cum ex Dei Spiritu renascitur, fieri novimus et tenemus? Non enim evangelicus ipse totus locus aliud permittit intellegi. Quaere ergo ibi, quibus possis Manichaei has fabulas vendere, et potius propter illa, quae superius dixi, quomodo Manichaeorum non sis adiutor, ostende.

 

Tradux animarum

  1. IUL. Cognoscis nempe, quomodo signatissime Manichaeus traducem confirmet animarum et quo testimonio utatur ad vituperationem carnis, illo videlicet, quod in vestro ore versatur, id est: Quod nascitur de carne, caro est et, quod de spiritu, spiritus est 212.

 

AUG. Iam dixi, quomodo nos accipiamus haec verba evangelica, quoniam non generationem, sed regenerationem docent. Tu dic, si potes, quomodo non adiuves Manichaei verba sacrilega de concupiscentia carnis, quam propterea tu negas de natura primi hominis praevaricatione vitiata in nostram naturam propagatione descendere, ut eam putetur ille Deo coaeternae tenebrarum genti rectissime deputare. Insipientissime quippe et impudentissime abs te negatur malum, quo caro concupiscit adversus spiritum et contra quod geruntur interiora bella castorum.

 

Dogma manichaeorum tradux animarum.

  1. IUL. Ideo non solum eloquendo, sed etiam repetendo inculcat dogmatis sui esse proprium traducem animarum putare, quod etiam per similitudinem generantium corporum approbare conatur. Sicut animae - inquit - gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a corporis natura digeritur et sicut caro de carne, ita anima de anima. Sed pergamus ad reliqua: Sicut ergo auctor animarum Deus est, ita corporum auctor per concupiscentiam diabolus est, ut in viscatorio diaboli per concupiscentiam mulieris, unde diabolus aucupatur non animas, sed corpora.

 

AUG. Non corpora, sed animas aucupari diabolum potuit dicere Manichaeus; corpora enim dicit ad gentis tenebrarum naturam, unde est et diabolus, pertinere. Proinde secundum Manichaeum non corpora, quae ipsius sunt, sed animas bonas, quae ipsius non sunt, dicitur diabolus aucupari; sed fides nostra bonum Deum creatorem et animarum et corporum novit.

 

Concupiscentia lex peccati.

  1. IUL. Sive per visum sive per tactum sive per auditum sive per odoratum sive per gus tum. Tolle denique malignae huius stirpis radicem et statim te ipsam spiritalem contemplaris. " Radix enim - ait Scriptura - omnium malorum concupiscentia " 213. Vides, quo spiritu et propter quod dogma Manichaeus concupiscentiam carnis incessat hanc dicens legem esse peccati, quae si a corporibus auferretur, spiritalem se filia eius, ad quam scribit, factam videret. Quam opinionem quibus Apostoli nitatur confirmare sententiis audiamus: " Caro enim adversatur spiritui ", quia filia concupiscentiae est, " et spiritus carni " 214, quia filius animae est.

 

AUG. Duas substantias in verbis Apostoli Manichaeus opinatur, unam bonam, alteram malam, non unam bonam substantiam et alteram bonae substantiae vitium ex primi hominis peccato generatione contractum, secundi hominis iustitia regeneratione sanandum, quod et contra Manichaeos et contra vos tamquam invictissimum telum catholica fides fortiter iacit et utrosque prosternit.

 

Medullae dogmatis manichaei.

  1. IUL. Intellegis retectas esse Manichaei dogmatis medullas, quibus fides vestra concrescit. Iam vero nos id est catholicos pergit arguere: Quare vide, quam stulti sunt, qui dicunt hoc figmentum a Deo bono esse conditum, quod certi sunt ab spiritu concupiscentiae gigni.

 

AUG. In hoc a Manichaeis simul arguimur et nos et vos, quoniam figmentum carnis a Deo bono utrique conditum dicimus, spiritum vero concupiscentiae Manichaei substantiam esse dicunt malam, non vitium substantiae bonae, quo caro concupiscit adversus spiritum, quod ad eos redarguendos dicimus nos et ad eos adiuvandos negatis vos. Nam quia concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam vobis resistentibus malum esse convincunt, si non est, ut putatis, bonae substantiae vitium, mala substantia deputabitur; quod est dogma Manichaeorum catholicae fidei vobis adiutoribus inimicum.

 

Impudentia negas pudendam esse concupiscentiam.

  1. IUL. Cum animo nolente coeunt et secretis pudoribus gerunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum; cuius rei gratia ait Apostolus: " Non est volentis " 215, ut subaudiatur: hoc opus. Sive enim bonum geramus, non est carnis, quia " manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio " 216 et cetera, sive malum geramus, non est animae, quia " fructus spiritus pax gaudium est " 217. Denique clamat et ad Romanos Apostolus: " Non bonum quod volo ago, sed malum operor quod exhorreo " 218. Videtis vocem animae contumacis contra concupiscentiam defendentem libertatem animae. Dolebat enim, quia peccatum id est diabolus operaretur in se omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum eius, cum omnes eius usus vituperat, quos caro miratur et laudat; omnis enim amaritudo concupiscentiae suavis est animae, per quam nutritur anima et ad vigorem accitur. Denique cohercentis se ab omni usu concupiscentiae animus vigilat, ditatur et cre scit, per usum autem concupiscentiae consuevit decrescere. Intellegisne vel sero deprehendisse nos, unde non solum saperes, sed etiam loquereris? Tanto enim magistrum tuum amore complecteris, ut non solum itineribus eius, sed etiam vestigiis insistas, quod tu omnibus scriptis asseris, sicut et illi, quos ad Marcellini nomen edidisti, libri et isti testantur, quos ad Valerium destinasti, istam videlicet concupiscentiam carnis, quam etiam pudendam vocas, per diabolum admixtam humanis esse corporibus.

 

AUG. Tu enim qua impudentia pudendam negas, contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas? Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas. Proinde ista tua suscepta, si hominum in paradiso felicitas permaneret, aut nulla ibi esset aut nullos suos motus contra nutum voluntatis exsereret, quibus necesse esset obsistere, ut illi felicitati honestas congrua redderetur. Sed quoniam in eius laudibus eo usque progressus es, ut libidinem, qualem nunc esse sentimus, talem in paradiso futuram fuisse contendas sibi reluctantium sollicitantem corda castorum, quis non videat, quod non sapientia, non eloquentia, sed impudentia mihi resistis, quia tu victum confiteri perverso pudore prohiberis? Nos ergo carnis concupiscentiam nec substantiam naturae malae esse dicimus, quod dicunt Manichaei, nec omnis eius usus reprobatur a nobis sicut a Manichaeis; nec eam rursus bonam dicimus, quod dicunt Pelagiani, nec eius contra spiritum motus laudatur a nobis sicut a Pelagianis, sed dicimus eam vitium esse substantiae bonae, quod in nostram naturam per praevaricationem primi hominis versum est, quod dicunt catholici Christiani; eiusque mali usus licitus et honestus liberorum procreandorum causa approbatur a nobis sicut a catholicis Christianis. Ita et Manichaeos et Pelagianos superamus atque vitamus, quorum sic errores utrorumque diversi sunt, ut, qui videtur minor, ipse illius, qui videtur maior, demonstretur adiutor. Quod enim malum esse satis evidenter apparet, dum Pelagiani negant esse vitium bonae substantiae, Manichaeos adiuvant, qui vitium ipsum malam dicunt esse substantiam boni Dei substantiae coaeternam.

 

Catholici sunt pelagiani?

  1. IUL. Hanc esse peccati filiam et aliorum peccatorum matrem atque de ea conqueri apostolum Paulum, cum dicit: Scio, quia non habitat in carne mea bonum 219; et: Non quod volo bonum hoc ago, sed quod odio illud facio 220, quod semper a catholicis ita expositum est, ut non ad naturae infamiam, sed ad consuetudinis referretur invidiam.

 

AUG. Ita vero catholicus tu es et Ambrosius catholicus non est? Non usque adeo evanuerunt homines vestrae contagio vanitatis, quoscumque decipere potuistis, ut hoc audeant in animum inducere. Proinde paulisper attende; discordiam carnis et spiritus, de qua scriptum est: Scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non 221, et cetera huiusmodi atque illud multo manifestius: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 222, esse in hominibus nec nos dubitamus nec vos nec Manichaei; sed unde sit in homine uno ista discordia, inde dissensio est et tres proferuntur in hac dissensione sententiae, una nostra, vestra altera, tertia Manichaeorum. Sed ne arroganter vel fallaciter vobis dicere videamur nostram esse catholicam, ille eam proferat, cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum praedicat vester ipse Pelagius, ne inimicus quidem ausus est reprehendere 223. Dicit ergo Ambrosius hanc discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis nostrae accidisse naturae 224; vos autem dicitis ex vi consuetudinis; Manichaei dicunt ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali. Poteram iam dicere, ut eligat horum trium quod voluerit, qui vult catholicus permanere; neque enim timere debeo, ne Manichaeos quisque fugiens vos praeponat Ambrosio. Sed vestram sententiam, qua dicitis hoc malum vi consuetudinis inolescere, esse vanissimam iudicat, qui videt sine hoc malo neminem nasci. Mox enim, ut quisque ratione uti coeperit, si concupiverit castitatem, concupiscentiam carnis, quae fuerat aetate sopita, velut evigilantem repugnantemque iam sentit et aut victus abstrahitur aut, ne in eius labatur assensum, adversus eam, si pius est, Domino adiuvante confligit. Quod si non vultis accipere, quid in me saevitis? Manichaeos Ambrosiumque committite atque in spectaculo huius certaminis, si catholici estis, cui parti faveatis, eligite. Puto, quod a vobis victor Ambrosius iudicatur; sed quia catholici non estis, etiam sic securi spectamus; et vos enim et Manichaeos sine dubio vincit Ambrosius.

 

Sancti malo concupiscentiae polluntur, sed expiabiliter.

  1. IUL. Tu tamen argumentando et testimonia Scripturarum usurpando de hac illum concupiscentia, quam legem peccati vocas, et omnes sanctos tam pollutos quam conquestos fuisse confirmas.

 

AUG. Non polluuntur hoc malo sancti, quos constat esse vel fuisse fortissimos huius mali debellatores; sed ne isto malo inexpiabiliter polluantur, timeant potius eius impudentissimi laudatores.

 

Eius dimicas verbis.

  1. IUL. Quid Manichaeus dicit? Per concupiscentiam corporum auctor diabolus est; per hanc diabolus corpora, non animas aucupatur; tolle - inquit - malignae stirpis radicem et spiritalis fies; de hac Apostolus clamat ad Romanos: " Non bonum quod volo, sed malum operor quod exhorreo " 225. Nos etiam stultos vocat, qui dicamus figmentum hoc corporis ad Deum pertinere, quod per con cupiscentiam generatum esse fateamur. Vides ergo, quanta tibi sit et Manichaeo in nostri impugnatione concordia; eius dimicas verbis, eius niteris argumentis et nos mentiri dicis, qui te discipulum illius non solum fuisse, ut ipse scribis, sed etiam esse dicamus. Et in hoc tamen ille prudentior, qui, cum hanc concupiscentiam carnis a diabolo credidisset immissam, collegit confitendum esse ad Dei operam non pertinere, quidquid de diabolica concupiscentia appareret prolatum.

 

AUG. Contra hoc totum valet superior nostra responsio et cum hac aliae superiores, quas legat qui volet.

 

Tu hebetior.

  1. IUL. Tu autem hebetior, qui fructum concupiscentiae diabolicae hominem dicens, Dei tamen eum ascribis operibus, non quasi de malo bonum factum, sed malum et de mala radice prolatum, habere tamen auctorem bonum, quem fructum radicis suae diabolus sibi vindicet.

 

AUG. Bonum aliquod est homo, etiam quisquis maioris aetatis est malus homo. Non enim, quod malus homo est, aufert ei, quod bonum aliquod est, quia homo est, cuius naturae id est boni huius auctor est Deus, quaecumque mala vel originis attrahat vel voluntatis adiciat; non enim substantiae naturaeque sunt vitia, ab eo salvatore sananda, quo creatore condita est isdem vitiis vitiata natura. Hoc est, quod et Manichaeos evertit et vos, qui non mecum, sed cum Ambrosio certatis, quem Manichaeis in hoc certamine opposui, in quo et ipsos vincit et vos.

 

Blasphemas ut Manichaeus.

  1. IUL. Tuis enim sermonibus omnes de concupiscentia natos diabolus quasi suae arboris fructus iure decerpit 226; aeque igitur blasphemas ut Manichaeus, qui concupiscentiam carnis a Deo conditam vindicemus.

 

AUG. Si ad causam venire voluisses, cur baptizandi et exsufflentur et exorcismo mundentur infantes, ibi apertissime non solum eruditis, verum etiam idiotis Christianis catholicis novus haereticus appareres. Sed quia id ex libro meo tibi quidem proposuisti quasi refellendum, sed pertractare ita timuisti, ut fallaci loquacitate vitares et multa dicendo, quid tacueris, operires, Apostolum tibi replico, velis nolis, et inculco dicentem de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae 227. Hinc parvulos, si potestis, excipite et audete dicere eos in regnum quidem Christi regeneratione transferri, sed de tenebrarum potestate non erui. Verumtamen parate vos in facies vestras easdem exsufflationes dignissime excipere, quae in Ecclesia Christi et maioribus adhibentur et parvulis; talibus quippe exsufflationibus exsufflandi estis, qualibus apertissime verum esse ostenditur, quod negatis.

 

Libidinis superbia.

  1. IUL. Iam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi, ubi dicis: Aliquando non facit libido animo volente, cum aliquando faciat et nolente 228, atque hanc eius superbiam, qua nolente animo commovetur, accusas, Manichaei non solum sensibus, sed etiam eloquiis explicatum est. Nam cum nos arguisset, quia diceremus a Deo fieri homines, quos seminari fateremur per coeuntium voluptatem: Stulti - inquit - dicunt a Deo esse conditum, quod certi sunt a concupiscentia gigni, cum animo nolente coeunt.

 

AUG. Sed Manichaeus non intellegit etiam de hominis malo posse Deum creare, quod bonum est, et hominem ipsum malo bene uti per pudicitiam coniugalem, cui malo reluctatur illicienti ad damnabilem turpitudinem. Sed tu, qui hoc, quod malum est, malum esse negas, cur ei repugnas, ne turpiter vivas, et cur ei si consentias, necesse est ut turpiter vivas?

 

Concupiscentia pudendo quaerit secretum.

  1. IUL. Quod vero tu posuisti: Concupiscentiae malum est, quod vitat ubique conspectum et quaerit pudendo secretum 229; ita et Manichaeus: Secretis - inquit - pudoribus agunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum.

 

AUG. Sicut Manichaeus nescit, quid boni agatur per carnalis concupiscentiae malum, sic et tu nescis, cui malo pudor quaerat secretum etiam in bono opere nuptiarum.

 

Nec quid loquaris intellegis.

  1. IUL. Quod vero ais: Quia concupiscentia qui licite commiscetur, malo bene utitur 230, ut magis credi Apostolo commemores, qui dixisset quia non habitat in carne sua bonum, et hoc non bonum, id est malum in carne Apostoli habitans, vis concupiscentiam carnis videri 231, Manichaeus non aliter quam tu posuit. Nam postquam dixit: Ne manifestentur opera eorum; propter quod Apostolus - inquit - clamat ad Romanos: " Non bonum quod volo ago, sed malum operor quod exhorreo " 232. Dolebat enim - inquit - quia peccatum id est diabolus operabatur in eo omnem concupiscentiam, legalis auctoritas indicat malum concupiscentiae, cum omnem eius usum vituperat, quem caro miratur et laudat.

 

AUG. Numquid Apostolus omnem concupiscentiae carnalis usum vituperat qui dicit: Et si acceperis uxorem, non peccasti et, si nupserit virgo, non peccat 233? Ergo Manichaeus, quid loquatur, ignorat. Sed nec tu, quid loquaris, intellegis, qui putas aliud significasse Apostolum quam carnis concupiscentiam, de qua alius Apostolus, quod non sit a Patre, sed ex mundo sit, dicit; qua ut caro concupiscat adversus spiritum, ex primi hominis praevaricatione descendere catholicus doctus et doctor et didicit in Catholica et docuit 234.

 

Etiam Manichaeus ita disseruit.

  1. IUL. Quod autem multum ad distinctionem inter te et Manichaeum tenendam valere exi stimasti, ut diceres bonam quidem, sed primorum hominum tantum factam naturam, omnem autem deinceps per concupiscentiam fuisse subversam, etiam Manichaeus ita disseruit: Operae - inquit - pretium est advertere, quia prima anima, quae a Deo luminis manavit, accepit fabricam istam corporis, ut eam freno suo regeret. Venit mandatum, peccatum revixit, quod videbatur captivum, invenit articulos suos diabolus, materiam concupiscentiae in eam seduxit et per illam occidit. Lex quidem sancta, sed sancta sanctae, et mandatum et iustum et bonum, sed iustae et bonae. Sic etiam in illa ad Patricium epistula: Quasi de primae factum flore substantiae meliorem - dicit - secutis. Non ergo magnum est nec aliquid ad defensionem tui promovet, quod a criminatione naturae humanae Adam sequestrandum putasti, super cuius statu mox plenius disseremus. Hic monstrasse sufficiat nihil ita rude in tuis sensibus inveniri, ut non sit iam Manichaei volutatione detritum.

 

AUG. Manichaeus ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali, non solum hominem, sed universum mundum constare dicit et ad eum omnia pertinentia ita sane, ut ipsam fabricam mundi, quamvis ex commixtione boni et mali, Deo bono artifici tribuat, animalia vero et cuncta, quae nascuntur e terra, et ipsum hominem opera esse dicat malignae mentis, quam genti attribuit tenebrarum 235. Hinc est, quod " animam primam " dicit " a Deo lucis manasse et accepisse istam fabricam corporis, ut eam freno suo regeret ". Non enim hoc de homine, sed de anima bona dicit, quam Dei partem atque naturam universo mundo et omnibus, quae in eo sunt, opinatur esse permixtam, in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod saepe inculcandum est, non vitium substantiae bonae, sed malam vult esse substantiam. Mala non vacuum fuisse dicit Adam, se eius minus habuisse multoque plus lucis. Videsne huic dementiae, quae Dei naturam corruptibilem dicit eamque malae naturae commixtione corrumpit, quantum fides catholica adversa sit, quae omnia mala generis humani, quorum non parvam partem parvulos etiam cernimus perpeti, et ipsam concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, quibus malis omnibus paradisus a vobis, sed vester impletur, non dicit esse nisi ex natura bona et a Deo bono bene instituta, sed propria voluntate et primi hominis praevaricatione vitiata? Quod vos negantes quid agitis, nisi ut haec omnia mala, quae de peccato naturae bonae in parvulos venire non vultis, commixtioni malae naturae tribuantur, quam Manichaeorum furiosus error inducit? Videtis igitur, etsi videre nolitis, insanos et perditos Manichaeos, ne vobis adiuvantibus vincant, vobiscum esse vincendos, immo adiuvante Domino vobiscum esse iam victos.

 

Quid obiurgas nobiscum?

  1. IUL. Persistit sane invehi in nos et adiungit: Hi autem, qui concupiscentiam istam contra evangelicos et apostolicos libros, quos vacuo lectitant, bonum ausi sunt dicere, videas - inquit - sanctos eorum nunc cum filiabus dormisse, nunc cum pluribus et concubinis et uxoribus miscuisse negotium, nec hoc Apostoli vident: " Quae societas luci et tenebris, fideli et infideli, Christo et Belial? " 236. Errant glomerati nubilo concupiscentiae, cuius veneno ita fruuntur, ut amentia capti, cum hoc gerunt, a Deo id concessum putent, quasi ignorent Apostolum dixisse: " Quae geruntur ab eis in tenebris, turpe est etiam dicere " 237. Vides nempe, quomodo negotium vexat pudoris atque id contra nos valere plurimum putat, qui non malum dicere audeamus, quod velandum tamen pudore fateamur. Nullum vestimentum igitur texuisti, quo deformitatem tui dogmatis operires, praeter pannos, quibus in parentis tui et magistri haereditate crevisti. Persistit igitur erigi in nos faciensque apostrophen: Age tu - inquit - defensor concupiscentiae, aperto sermone narra fructus et opera eius. Ecce ego contra eam non timeo lucem, quam illa trepidat, quam illa odit. " Omnis enim, qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ne manifestentur opera eius " 238. Videsne concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est, quod nolente animo gerimus solum 239? Hinc est, quod et tu: Nam quid est - inquis - quod labia, lingua, manus, inflexiones dorsi, cervicis et laterum ut ad opera congrua moveantur, positum in potestate est, cum vero ventum fuerit, ut filii seminentur, membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur, ut ea velut sui iuris libido commoveat et aliquando non faciat animo volente, cum aliquando faciat et nolente? Enumerasti tu nempe omnia officia membrorum eaque commendans servire voluntatis imperio libidinis negotium dicis, quod hoc solum animo nolente faciamus. Quid Manichaeus? Videsne - inquit - concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est, quod nolente animo gerimus solum? Sed videamus, quid aliud adiungat: Denique omne peccatum extra corpus est, quia actuale est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat 240; omne enim peccatum, antequam fiat, non est et post factum memoria sola eius operis, non ipsa species manet. Malum autem concupiscentiae, quia naturale est, antequam fiat, est, cum fit, augetur, post factum et videtur et permanet. Quid igitur nobiscum iurgas, quia te Manichaeum vocemus, cum nec in illius scriptis aliud, quam quod tu dicis, nec in tuis aliud, quam quod ille vult persuadere, teneatur? Iam vero illud, quod per plebeia, a vobis tamen infusum, ora discurrit, in eadem Manichaei epistula continetur, id est: Si peccatum naturale non est, quare baptizantur infantes, quos nihil per se mali egisse constat? Ideo autem dixi illud per multorum volitare linguas, quia vulgarius argumentum etiam a tardis quibusque comprehensum est. Ceterum tu in libris tuis in eo spem totam reponis; et hoc ergo ipsum hoc modo tuus praeceptor exsequitur: Qui his verbis mihi interrogandi sunt: Si omne malum actuale est, antequam malum quispiam agat, quare accipit purificationem aquae, cum nullum malum egerit per se? Aut si necdum egit et purificandus est, licet eos naturaliter malae stirpis pullulationem ostendere, illos ipsos, quos amentia non sinit intellegere, neque quae dicunt neque de quibus affirmant. Audis, quomodo convitiatur nobis? Amentes vocat nec intellegentes, vel quae dicamus vel quae affirmemus, qui malae stirpis pullulationem negemus, cum baptizemus etiam eos purificante aqua, qui malum nullum egerint, id est parvulos. Posita sunt nempe de eius multa sententiis; sed nisi Menoch filiam et Manichaeum, qui se Christi Apostolum nominat, titulus indicaret, te omnino suum pollicerentur auctorem 241. Cum ergo nihil aliud dicas quam quod Mani docente didicisti, putas te in aestimatione Catholicorum aliter habendum quam illum, per quem talium dogmatum sacramenta potasti?

 

AUG. Finisti tandem, quae de Manichaei epistula, quam tui collegae Flori orationibus adiutus te invenisse laetaris, contra nos putasti esse dicenda, ubi certe Manichaeus concupiscentiam carnis accusat, qua caro concupiscit adversus spiritum, hanc autem Catholicis obiciendam sic arbitratur, tamquam eam bonam esse dicant, quia nuptiarum bonum doctrinae dominicae atque apostolicae sanitate commendant. Quando enim posset Manichaeus malum concupiscentiae carnalis a bono discernere coniugali, cum ad Hebraeos epistula non nisi eorum dicat esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo 242? Sed plane tu in huius Manichaei morsum inevitabiliter incidisti, tantus laudator concupiscentiae carnis, ut eam, non qualis ibi esse potuisset, si esse debuisset, sed omnino, qualis nunc est, etiam in paradiso, id est in loco tam magnae beatitudinis, collocares, ut scilicet illius loci habitatores ita beata pace fruerentur, ut in se ipsis intestino bello, ne in consensus illius illiciti vel inhonesti concubitus laberentur, contra motus concupiscentiae dimicarent. Hoc malum in paradiso esse non posset nisi forte illo picto, de quo superius locuti sumus 243, qui haberet titulum suprascriptum: Paradisus Pelagianorum, ubi etsi ipsa concupiscentia occultis motibus casta corda sollicitans non posset ulla exprimi arte pictoris, pingi tamen possent gravidae feminae, cibos utiles fastidio repellentes, foeda delectatione noxios appetentes, nauseantes, vomentes, pallentes, immaturos fetus abortu aliquando fundentes, in ipso etiam partu poenam, quam mater Eva suscepit, sua miseria protestantes, etsi non sonante pictura, tamen facies tristium gementium plorantium sicut poterat, imitante, natosque ipsos omnes flentes communi sorte nascentium et diversarum varietate poenarum et multi postea etiam sub verberibus magistrorum. Hanc picturam nesciens quisquis aspiceret et titulum legeret causamque requireret, haec ei videlicet, sed a vobis, egregia ratio redderetur, qua diceretis: Talis esset omnino etiam ibi condicio generis humani, quia talis est hic, ubi similiter a fetibus hominum nulla trahitur origo peccati. Si acquiesceret, fieret Pelagianus; si vero irrisae huic insipientiae nollet acquiescere, argueretur a vobis ut Manichaeus. Sed huic contentioni, Dei sancte antistes Ambrosi, docte in Ecclesia et Doctor Ecclesiae 244, dic istis concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum et de qua Manichaeus nesciens, quid loquitur, tendit muscipulas imperitis, non ex alienae commixtione naturae, sicut ille desipit, sed naturae nostrae bonae a bono conditae ex prae varicatione primi hominis accidisse. Sed vos fortasse impudentissima pervicacia eligitis adiumenta praebere impurissimo Manichaeo quam sancto acquiescere Ambrosio. Agite, ut placet, sed non gaudebit vel vobis adiutoribus Manichaeus, quoniam catholica fide in Christi nomine atque virtute utrosque vincit Ambrosius. Si enim talis esset ista concupiscentia, quae carnali suo motu nec praecederet nec excederet hominis voluntatem, sed eius semper sequeretur arbitrium, profecto nec Manichaeus, quid in ea iuste reprehenderet, inveniret; nec eam quispiam nostrum in paradiso coniugatos habere non potuisse contenderet; nec Ambrosius de praevaricatione primi hominis eam traxisse nos diceret, quia concupiscere contra spiritum non videret. Nunc vero, quia talis est, ut contra spiritum concupiscat, etiamsi spiritu resistente non vincat, et ideo esse non posset pace illa magna in paradiso fruentium beatorum, nec fas est credere commixtione malae naturae corruptibilem Deum, restat, ut et vos et Manichaeos fides vincat Ambrosii de primi contagione peccati.

 

Melius non potuit dici.

  1. IUL. Superest, ut examinemus illam sententiam tuam, quam tu te ad unum sermonem revocare pollicitus breviter, ut non est negandum, et acutule collegisti: Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda; atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana, si malum esset, salvanda non esset, si ei mali nihil inesset, salvanda non esset 245. In hoc loco non es a nobis ingenii tui laude fraudandus; pro tua enim prorsus dici melius ratione non potuit, sed tamen rerum natura non sinit, ut promoveat quidquam exacta calliditas. Durum tibi est omnino contra stimulum calcitrare; quidquid enim compegeris, non minus quam glacies admotae veritatis igne dissolvitur. Denique nunc quid a nobis referatur, attende. Conclusisti hoc modo: Certe natura humana si malum esset, salvanda non esset. Assentimur, prorsus verum dixisti: Si malum esset, salvanda non esset, quia res mala et naturaliter mala nec mereretur nec caperet salutem. Cur non caperet? Quia aliud quam facta erat fieri non posset; non autem mereretur, quia nihil in ea erat, quod Dei dignaretur liberare clementia. Cum autem dicimus: si esset, quod certe esse non potest, non illi spem negati conciliamus effectus, sed ad destructionem alterius opinionis, quae incidit, de rebus impossibilibus dicere solemus. Si hoc vel illud verbi gratia esset, illud sine dubio sequeretur, ut, cum illud esse non potest, etiam hoc, propter cuius amolitionem illatum fuerat, multo magis negetur. Iam igitur frequenter ostendimus malum aliquid per naturam esse non posse, sed tamen nunc sine praeiudicio istius constituti sententiae tuae partem probamus, qua dixisti: Natura humana si malum esset, salvanda non esset. Salutem in baptismate collocasti et argumentatus es consequenter, quoniam, si verum dicerent Manichaei, qui malam dicunt naturam, desiperent Christiani, qui malae naturae remedium baptismatis crederent admovendum; et ideo, qui malam confirmat hominum naturam, gratiam negare compellitur, quod ita recurrit, ut, qui gratiam confirmat, hominum laudet naturam, cuius saluti eam intellegit fuisse provisam.

 

AUG. Non est verum, quod dicis; fallis aut falleris. Non enim qui malam, sed qui malum confirmat hominum esse naturam, id est non, qui eam malam esse, sed qui eam malum esse confirmat, gratiam negare compellitur; nam ubi mala est, ibi magis indiget gratia. Mala est quippe natura malus homo, quoniam homo sine dubitatione natura est; sic mala natura est mala mulier, quoniam mulier utique natura est. Quomodo ergo, qui hoc dicit, gratiam negare compellitur, cum gratia naturis malis, id est hominibus malis, ut mali esse desinant, opituletur? Sed aliter dicimus: Malus est iste homo, aliter: Malum est iste homo; illud verum esse potest, hoc non potest. Sicut: Vitiosus est iste homo, si dicimus, verum esse potest; si autem dicimus: Vitium est iste homo, verum non potest esse. Proinde noli errare vel mittere homines in errorem et sic me dixisse intellege: Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda, ac si dixissem: Natura humana, si vitium esset, non esset generanda; si vitium non haberet, non esset regeneranda. Item quod sequitur, ubi me ad unum verbum dixi utrumque concludere, ita dixi: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset, tamquam dicerem: Natura humana, si vitium esset, salvanda non esset; si ei vitii nihil inesset, salvanda non esset. Ecce feci verba mea planiora, non ut invenires, quod contra diceres, sed ut intellegereris non potuisse invenire, quod diceres.

 

Laus gratiae parit praedicationem naturae.

  1. IUL. Quid igitur hinc conficiatur, adverte; non adhaerere negationem gratiae laudi humanae naturae, quin immo haec quattuor ita esse coniuncta, ut alterum sine altero teneri nequeat, sed infamia naturae pariat negationem gratiae et laus gratiae pariat praedicationem naturae; ista enim in quamvis sibi partem reciprocari possunt. Bene ergo dixisti: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset 246; hoc enim dicunt utrumque Manichaei, malam videlicet carnis naturam nec posse salvari per gratiam nec debere.

 

AUG. Sed illi sic dicunt malam carnis naturam, ut eam malum esse dicant, non malum habere, quia ipsum vitium non substantiae accidens, sed substantiam putant esse.

 

Nihil dixisti quam quod dicendum negaras.

  1. IUL. Sed post haec admoves sententiam tibi caram et dicis: Si autem naturae humanae mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem 247. Sit igitur lector intentus, videbit nihil te dixisse aliud, quam quod dicendum negaras; pronuntiasti enim ei rei malum inesse naturaliter, quam dixeras malam non esse naturaliter.

 

AUG. Non dixeram malam non esse, sed malum non esse, hoc est, ut planius loquar, non dixeram vitiatam non esse, sed vitium non esse; relege et intellege.

 

Homo fit malus per malum sive congenitum, sive voluntarium

  1. IUL. Sed intellegi non potest aliud mala natura quam id, quod malum est habere congenitum.

 

AUG. Sive congenitum sit malum sicut ingenii fatuitas sive voluntate assumptum sicut homicidium, potest dici malus homo etiam mala natura, quia et homo natura est, sicut malus equus potest et malum animal dici, quia et equus animal est.

 

Natura mala non est malum.

  1. IUL. Et ut fiat brevis ac pura conclusio: si naturae inest ita malum, ut nascatur ex ea cum ipsis seminibus malum, mala sine dubitatione convincitur.

 

AUG. Etsi mala convincitur, non tamen malum est, quia etsi vitiata convincitur, non tamen vitium est.

 

Eadem natura bona et mala est.

  1. IUL. Si autem vindicatur a malis et bona defenditur, nec nasci ex ea malum nec ei inesse potest naturaliter. Evanuit igitur conclusio tua, quia sententia, quam secundo loco intulisti, non distinxit, sed geminavit priorem.

 

AUG. Non continuo, si bona defenditur, vindicatur a malis. Eadem quippe natura et bona est, in quantum natura est, et mala est, si vitiata est; non est tamen malum ulla omnino natura. Non igitur evanuit conclusio mea qua dixi: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset 248. Sed si vis verum dicere, dic potius evanuisse argumentationem tuam, qua voluisti refellere conclusionem meam.

 

Natura humana debet salvari an non salvari?

  1. IUL. Natura - inquis - humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset 249. Quid aliud ostendisti quam unam rem propter id debere salvari, propter quod illam negaveras debere salvari?

 

AUG. Salvanda est, quia mala est, non quia malum est; si autem malum esset, salvanda non esset. Non enim, quia malum est, sed quia malum habet, mala est, sicut non, quia vitium est, sed quia vitium habet, vitiosa est. Quia vitiosa est ergo, salvanda est; si autem ipsa natura hoc est ipsa substantia vitium esset, salvanda non esset. Quomodo ergo unam rem propter hoc dixi debere salvari, propter quod illam negaveram debere salvari, cum aliud sit vitium habere, aliud vitium esse? Salvanda est ergo, quia vitium habet, non quia vitium est; si autem vitium esset, salvanda non esset. Vides, quam non hoc sit respondere, quod est non tacere, quandoquidem vides nihil te respondisse et tamen tacere noluisse.

 

Revolutus es.

  1. IUL. Ac per hoc eo revolutus es, ut Manichaeum, quem professione contempseras, argumentatione reparares. Nam dicendo: Si mala esset, salvanda non esset speciem pugnandi indueras; subdendo autem: sed si nihil in ea mali esset, salvanda non esset 250, ipsi te fideliter militare docuisti. Cum ergo apparuerit hoc tua quod Manichaei sententia contineri, id est malam esse hominum naturam, cui ille et tu pariter inesse malum dicitis, tuque pronuntiaveris malam naturam non esse salvandam, absolutissime confectus est fidem vestram iunctis omnino turmis tam naturam impugnare quam gratiam.

 

AUG. Numquid, quoniam verba mea mutas, ut aliquid respondisse videaris, ideo difficile aut impossibile facis legentibus vel recolere animo vel certe in hoc ipso tuo libro paulo superius relegere et videre, quid dixerim, ubi et ipse illa, sicut a me sunt dicta, posuisti? Ego enim non dixi: Si mala esset, salvanda non esset, cum ideo salvanda sit ut non sit mala; sed dixi: Si malum esset, salvanda non esset. Habendo quippe vitium mala est, quo consumpto sine dubitatione fit salva; non ipsa vitium est, alioquin ipsa consumeretur, cum consumitur vitium. Cum vero salute vitium consumatur, quid isto modo nisi natura salvatur? Cum itaque dicitur sanari vitium, non ipsum vitium, sed illa, cui hoc inerat, natura salvatur, quae si vitium esset, non salvaretur, sed finiretur potius sanitate; immo sanitas hoc modo fieri ulla non posset, quoniam, si fieret, maneret natura sanata consumpto vitio, quo non erat sana; si autem natura vitium esset, non utique consumpto vitio sanaretur, sed ipsa consumeretur. Ac per hoc natura humana non, si mala esset, sed si malum esset, hoc est si vitium esset, salvanda non esset; si ei nihil mali inesset, id est si vitio mala non esset, salvanda non esset. Ecce quod dixi; noli mutatis abs te verbis meis velle facere locum non responsionibus, sed contentionibus tuis.

 

Hoc verum dixisti.

  1. IUL. Sequiturque, ut nemo possit laudare gratiam Christi, nisi qui in natura bonum opus laudaverit Conditoris.

 

AUG. Hoc verum dixisti, et ideo etiam in mala natura opus laudabile est Conditoris, quia et natura mala, in quantum natura est, bonum est atque, ut hoc bonum liberetur a malo, gratia necessaria est.

 

Magnus tutor parvulorum.

  1. IUL. Certe nulla hic de studiis adultorum hominum quaestio, sed de sola nascentium qualitate versatur, in quibus naturae examinatur status. Hanc tu itaque naturam sine aliquo propriae voluntatis admixtu ream, damnatam, malis id est criminibus plenam cum Manichaeo tamen asseris, quam nos sine scelere, sine peccati malo innoxiam et capacem virtutis tuemur.

 

AUG. Agnoscimus te, agnoscimus magnum tutorem, qui parvulis, quos tueris, non sinis succurrere Salvatorem. Si autem sinis, dic, quaeso, quando salvi corpore baptizantur, ex quo malo, ex quo vitio, ex qua parte salventur. Sed quid dicturus es, homo, qui facis tibi paradisum tuum, quem non erubescis implere poenis immeritis parvulorum?

 

Cur infans nascitur in peccato?

  1. IUL. Hanc ergo tu in parvulis criminosam, vitiosam et damnatam voluntate sua arguis an conditione nascendi? Si propria voluntate, ut videlicet illi parvuli suis studiis peccasse dicantur, monstrum quidem opinionis exoritur, peccati tamen tradux negatur, non enim accepit ab alio, quod potuit ipse committere; sin autem tot mala non actione sua, sed conditione sortitur, naturaliter iniqua convincitur.

 

AUG. Nec sua voluntate arguo naturam parvulorum, nemo enim, quia vult, nascitur, nec conditione nascendi, nisi quia miseri nascuntur, non quia nascuntur. Nasceretur enim etiam in paradiso natura humana ex Dei benedictione fecunda, etiamsi nemo peccasset, donec Deo praecognitus sanctorum numerus compleretur. Sed illi parvuli nec flerent in paradiso nec muti essent nec aliquando uti ratione non possent nec sine usu membrorum infirmi et inertes iacerent nec morbis affligerentur nec a bestiis laederentur nec venenis necarentur nec aliquo casu vulnerarentur, vel ullo sensu aut ulla parte corporis privarentur nec a daemonibus vexarentur nec surgentes in pueritiam domarentur verberibus aut erudirentur laboribus nec ulli eorum tam vano et obtunso nascerentur ingenio, ut nec labore nec dolore ullo emendarentur, sed excepta propter incapaces uteros matrum sui corporis quantitate, tales omnino, qualis Adam factus est, gignerentur. Nunc autem nec tales essent, quales videmus, nec talia paterentur nisi peccato illo magno natura humana in has miserias mutata atque damnata. Non ergo ita se habent conditione nascendi, sed contagione peccati et conditione supplicii.

 

Aristoteles Poenorum.

  1. IUL. Quo ergo super naturae iudicio Manichaeus tuque distatis? Quia ille, inquis, malam eam fatetur. Tu ergo si id abnuis, bonam eam esse pronuntia et sublata contentio est; capieris statim veritatis retibus in salutem. Sed reclamas. Audiamus ergo, quid parias, Aristoteles Poenorum. Tantum - inquis - malum ei inest, ut possideatur a diabolo atque aeternum mereatur incendium.

 

AUG. Tu autem, qui eam negas a diabolo possideri, procul dubio negas a potestate erui tenebrarum, cum in Christi regnum regeneratione transfertur, et accusas universam catholicam Ecclesiam magno crimine maiestatis. Non enim legibus huius mundi alio crimine tenetur reus, quisquis imaginem, quamvis non vivam, tamen imperatoris exsufflat. Exsufflantur autem parvuli in exorcismo, priusquam baptizentur; exsufflantur igitur vivae imagines, non regis cuiuscumque, sed Dei; immo vero exsufflatur, sed diabolus, qui contagione peccati tenet parvulum reum, ut illo foras misso parvulus transferatur ad Christum 251. Exsuffletur itaque Iuliani amentia, ne maiestatis rea in parvulorum mundatione et exsufflatione dicatur Ecclesia. Si autem non eruitur a potestate tenebrarum et illic remanet parvulus, quid miraris in igne aeterno cum diabolo futurum, qui in Dei regnum intrare non sinitur? An quia Pelagiani nescio quem parvulis non baptizatis praeter Dei regnum quietis et vitae aeternae locum praeparant, ideo Christi erit falsa sententia: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur 252? Quisquis autem negat parvulos credere per ora gestantium, neget eos et accipere baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur.

 

Nisi Manichaeus.

  1. IUL. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.

 

AUG. Manichaeus ergo dixit: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 253? Sed quia hoc dixit doctus et Doctor catholicus, quid es nisi deceptus et deceptor haereticus?

 

Mala tanta vis perpeti sine merito malo.

  1. IUL. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis et condemno iudiciis.

 

AUG. Tu eam condemnas iudicio et hoc iniquo, quam mala tanta vis perpeti sine merito malo.

 

Quae Deo placent, nobis nota sunt.

  1. IUL. Quid igitur hic primum accusem, impudentiam mentientis, libidinem disputantis an profanitatem tam prava credentis? Nobis tamen intellego utendum Prophetae esse verbis: Beati sumus, Israel, quoniam quae Deo placent, nobis nota sunt 254.

 

AUG. Itane vero, quae Deo placent, vobis nota sunt? Insulse, ut sine ulla contagione peccati premantur parvuli gravi iugo, non placet Deo. Trahunt ergo contagium de illo primo magnoque peccato, quod vos nolentes fateri quid nisi iniustum iudicium datis Deo?

 

Legentium censura.

  1. IUL. Sed invectionum officium legentium censura supplebit; nos pergamus ad reliqua. Certe nullum est in rebus aliud malum, quod vere malum est, nisi quod peccatum vocamus.

 

AUG. Si non sunt mala etiam supplicia peccatorum, non est, quomodo defendas verum dixisse Deum, qui dixit creare se mala 255; non enim dicendus est creare peccata.

 

Felix oboedientia.

  1. IUL. Ex quo peccato gignitur in unoquoque, ut dicis, naturale malum; nihil est igitur aliud vere malum quam meritum malum.

 

AUG. Non tantum meritum malum, verum etiam poena, quae malo merito redditur, malum est; non enim vere malum est peccatum et non est vere malum poena peccati. Si ergo nullum esset in parvulis ex origine malum meritum, quidquid mali patiuntur, esset iniustum. Et ideo ista mala in paradiso esse non possent, quia nullum ibi esset meritum malum, si felix oboedientia permaneret. Ac per hoc, quia hic sunt in parvulis mala, quae ibi non essent, habent etiam meritum malum, quod nisi originaliter non haberent.

 

Non aliter quam Manichaeus.

  1. IUL. Si ergo et Manichaeus non ob aliud dicit malam naturam, quam quod eam mali meriti arbitratur, cui putat inferenda supplicia, et tu naturae humanae malum inesse confirmas nec aliud malum quam quod Manichaeus, id est concupiscentiam carnis, quam a diabolo contionaris infusam; eamque sic mali meriti esse dicis, ut aeternis eam persistas adiudicare tormentis, non aliter sine dubio quam Manichaeus pessimam illam damnatamque pronuntias.

 

AUG. Iam erubesce. Concupiscentia carnis non est a Patre, sed ex mundo est, id est ex hominibus, quorum fetibus impletus est mundus; hanc autem Manichaei genti tribuunt tenebrarum adiuvantibus vobis, qui hoc malum nobis per praevaricationem primi hominis secundum Ambrosianam hoc est catholicam fidem in naturam vertisse non vultis 256.

 

Malum meritum habere naturaliter, est mala esse natura.

  1. IUL. Videamus ergo, quomodo huc redeat etiam pars tuae secunda sententiae. Dixisti enim: Qui dicit naturam humanam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem 257. Si ergo, ut tu profiteri coactus es, qui negat eam bonum esse, bonum etiam Conditorem eius id est Deum negat, et nihil aliud est malam esse naturam quam malum meritum habere naturaliter; veritati nostrae amminiculatur etiam vestra confessio negare vos videlicet Deum bonum hominum conditorem, quorum malam esse naturam et vitiis eius iuratis et poenis.

 

AUG. Natura humana, etsi mala est, quia vitiata est, non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est, sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest malum, quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium, quamvis sine vitio possit esse vel numquam vitiata vel sanata natura; quod Manichaei si intellegerent, Manichaei omnino non essent, duas ex contra riis partibus boni et mali introducendo naturas. Si ergo vides, quid inter nos et Manichaeos intersit, tace; si non vides, tace.

 

Mutatis nominibus.

  1. IUL. Non ergo invidemus Salvatorem illi, quam Conditoris sui dignitate defendimus; sed malum eam negamus esse, ne efficiamur Manichaei, malum ei negamus inesse, ne mutatis nominibus simus totidem Manichaei.

 

AUG. Prorsus contra Manichaeos estis, cum dicitis naturam malam non esse; sed Pelagiani estis, cum ei malum dicitis non inesse, et nescientes suffragamini Manichaeis dicendo malum, quod ei manifestum est inesse, ex primi hominis praevaricatione non esse, ut concludant illi aliam substantiam naturamque mali esse.

 

Non aliud sauciatum quam quod sanatum.

  1. IUL. Vitiari autem in unoquoque iam suo arbitratu vel bonum agente vel malum personae meritum dicimus, non naturae. Et ideo per gratiam Christi id sanari asserimus, quod vitiari potest, quoniam nec aliud sauciatum ostenditur, quam quod sanatum docetur.

 

AUG. Certe vos invidetis parvulis Salvatorem, exsufflandi sicut ipsi, si hoc vobis prodesse crederetur, ut erueremini de potestate tenebrarum et in regnum transferremini Christi.

 

Concupiscentia carnis semper bona est per se.

  1. IUL. In baptizatis autem non concupiscentia carnis, quae naturalis est, sed concupiscentiae malae aufertur reatus.

 

AUG. Iohannes apostolus concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse, sed ex mundo 258, hoc modo eam malam faciens intellegi; tu autem non concupiscentiam carnis, quae naturalis est, sed concupiscentiam malam reatum habere dicis. Apud te quippe nec, quando concupiscitur fornicatio, concupiscentia carnis mala est, quia, ut dicis, bono male utitur, qui ea sic utitur. Bonum est ergo ipsa semper, ut vis, sive quis ea coniugium sive adulterium concupiscat, quoniam, si coniugium, bono bene utitur, si adulterium, bono male utitur. Pugna igitur cum apostolo Ioanne, non mecum; non enim consentis ei dicenti eam malam, quam dicit, concupiscentiam carnis a Patre non esse, sed ex mundo, quamdiu tu dicis concupiscentiam carnis, etiam quando ea malum concupiscitur, esse bonam ac per hoc numquam malam. Sed, crede mihi, nemo Christianus est, qui non malit apostolo Ioanni consentire quam tibi.

 

Nimis inconsiderate.

  1. IUL. Ac per hoc, nec aliquod peccatum [naturae in] esse, tam Conditoris humani generis quam Redemptoris testimonio comprobatur.

 

AUG. Quid est, quod dicis nimis inconsiderate: Nec aliquod peccatum naturae inesse? Quasi peccatum possit omnino inesse nisi naturae, etiamsi non sit origine attractum, sed voluntate commissum. Sive quippe angeli sive hominis peccatum, manifestum est vel angelo inesse vel homini; quis autem sic exorbitet a rerum natura, ut hominem vel angelum neget esse naturam? Quid est item, quod clausis oculis loqueris? Quid est, rogo, quod dicis: Nec concupiscentiam peccatum esse? Itane contra Apostolum te disputare non vides? Ille namque peccatum esse concupiscentiam satis omnino monstravit, ubi ait: Peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces 259. Quid hoc testimonio clarius, quid tua sententia vanius dici potest?

 

Vos potius inimici iustitiae Dei.

  1. IUL. Et ut, quae sunt acta, repetamus: inimicam esse iustitiae Dei opinionem traducis, tam praeceptorum Dei quam iudiciorum eius attestatione monstravi.

 

AUG. Inimicos vos potius esse iustitiae Dei, quem facitis super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum iniuste posuisse grave iugum, dum negatis originale peccatum, et testimonio Scripturarum et ipsis calamitatibus parvulorum, quae in paradiso nisi vestro non possent esse, monstratum est 260.

 

Concupiscentia carnis pertinet ad originale peccatum.

  1. IUL. Concupiscentiam autem carnis ad conciliandum sexibus fecunditatis negotium a Deo inditam, creatore corporum, non nisi a Manichaeo accusari scriptorum eius insertione perdocui.

 

Aug.Concupiscentiam carnis, quam malam docet esse Scriptura divina, per illam quippe caro concupiscit adversus spiritum 261; vos autem adiuvantes Manichaeos Deo coaeternae genti tribuere tenebrarum, dum non vultis eam pertinere ad originale peccatum et in Dei paradiso audetis insuper collocare, evidentissimis documentis et divinae auctoritatis et sobriae rationis ostendimus.

 

Non alia argumenta quam quae Manichaei.

  1. IUL. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.

 

AUG. Non esse Ambrosium Manichaeum, qui fidei catholicae invictissimus et Manichaeos prostravit et vos, qui dixit discordiam carnis et spiritus 262, ubi per tuam susceptam caro concupiscit adversus spiritum, per primi hominis praevaricationem in nostram vertisse naturam, etiam testimonio tui principis eumdem laudantis episcopum convictus atque contortus cogeris confiteri 263.

 

Negator liberi arbitrii et divinae creationis nascentium.

  1. IUL. Te autem liberi arbitrii negatorem et Dei, nascentium conditoris, sententiae tuae discussione patefeci.

 

AUG. Me non esse liberi arbitrii, quod tu extollendo praecipitas, negatorem, sed potius defensorem Dei gratiam confitendo, quod arbitrium tu decipis in tua virtute fidendo, innumerabilia testimonia sacra proclamant; nosque non negare Deum nascentium conditorem, sed vos negare Deum nascentium salvatorem ea, quae utrique diximus, legentibus indicabunt.

 

Natura humana non est malum, sed habet malum.

  1. IUL. Malam autem a vobis pronuntiari naturam eius sententiae, quam tu uno verbo conclusu rum te promiseras, explicatione convici.

 

AUG. Naturam humanam non malum esse, sed ei malum inesse monstravi unum horum docens per eiusdem naturae substantiam et eius substantiae conditorem Deum, alterum per eiusdem naturae miseriam et ab eadem miseria salvatorem Deum. Te autem ratiocinationem meam non potuisse dissolvere, etsi non tibi respondissem, lector posset diligens et intellegens invenire.

 

Aliud quam putas.

  1. IUL. Atque ideo etiam tardissimis ad intellegendum vel tuo favore deceptis liquere confido te Manichaei solum aversari nomen, ceterum ex omni fide cum cunctis traducis sectatoribus non minus spurcis quam stolidis eius inhaerere dogmatibus.

 

AUG. Aliud et contra est omnino quam putas, quod liquere etiam tardissimis dicis. Illud namque potius etiam tardissimis liquet, si legendis utriusque nostrum scriptis intentam curam non graventur impendere, me demonstrasse non solum, quod ego sim Manichaeorum inimicus errori eorumque nefaria dogmata Deo veritatis opitulante subverterim, sed etiam quod vos Manichaeorum tantum adiuvetis insaniam, ut se omnino gloriarentur invictos, nisi catholica fides, quam Deo miserante defendimus, non per vos vel a vobis, sed vobiscum potius vincerentur. Te autem ideo me unum elegisse, cui Manichaeorum nomine et crimine, quanto crebrius, tanto convitiareris odiosius, quia eo modo putasti catholicam, quae vos arguit, fundatissimam fidem et clarorum atque sanctorum defensorum eius notissimam multitudinem, qui ea, quae didicimus et docemus, didicerunt atque docuerunt, sine invidia te posse destruere horrore nefandi nominis, non obiecti criminis veritate. Sed firmum fundamentum Dei stat: novit enim Dominus qui sunt eius 264. Verba vero libri mei, quae tibi quasi refellenda proposueras, quomodo quibusdam paucissimis quasi ad speciem pugnae qualiscumque tentatis, multo plura cetera diffusa atque interfusa tua nebulosa loquacitate vitaveris, interim, quia longum est hic ostendere, ut per se ipsum advertat et inveniat, dimitto lector