II |
1
PRAEFATIO
Adversus haereticos Pelagianos, qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, nec in illo humanum genus esse vitiatum (unde sequitur eos, ut mortes, et mortiferos morbos, et omnia mala quae videmus et parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse contendant, etiamsi nemo peccasset), scripsi librum ad comitem Valerium, cuius libri titulus est: De nuptiis et concupiscentia; eo quod ad illum pervenisse cognoveram dicere Pelagianos damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia coniugalis, quali potui disputatione, discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in cartula nonnullas sententias decerptas ex opere Iuliani haeretici Pelagiani (in quo opere libris quattuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem De nuptiis et concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Iuliani libro decerpendas curavit; quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Iulianus alios octo nimia loquacitate conscripsit. His nunc respondeo, eius verba proponens, eisdemque subiungens responsionem meam ad loca singula, sicut refutatio eorum visa est esse reddenda; cum iam priores quattuor eius libros, posteaquam in manus meas venerunt, sex libris satis aperteque refellerim.