IV | VI |
LIBER QUINTUS
Querimoniae et contumeliae Iuliani respuuntur.
- 1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere legendi quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri huius solita et vana, "de invidia quam vos sustinere pro veritate iactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis"? Haec enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine iam sordidata atque protrita. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.
Vana legis scientia haereticorum.
- 2. Exaggeras quam sit "difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum"; videlicet, "ut Deus hominum, sicut universi conditor, et iustus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est - ut fateris - optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus". Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Iesum, id est, Salvatorem, cuius eos Baptismate sic ablui dicitis, ut non consequantur salutem, tamquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Iuliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus iactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animali pervenisses.
Calumniae Iuliani refutantur.
- 3. "Sententia - inquis - vestra tam deformis et vana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo condicionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere". Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum 1 Salvatorem praedicat omnium hominum, ac per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cuius dies sicut umbra praetereunt 2; nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non iniuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.
Cur detestant novitatem Pelagianorum multitudo Christiana.
- 4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas "simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est, quia verax, quia iustus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem"; si haec ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana, a cuius velut imperito iudicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et iustissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque iustissimo nullo modo imago eius in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret: Ego ea mente, intellegentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam iudicem poenam, si eo numquam, possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior, quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus: Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, numquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cuius nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Iustus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc eius imaginem prohibet intrare in regnum eius; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum 3? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.
Iterum tractatur quaestio de pudore.
- 5. Sed prooemio terminato; quo imperitos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quod disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram: "Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus?" 4. Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna, loquacitate versasti, iam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis: Et fecerunt sibi vestimenta 5, aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta perhibes "totius corporis indumentum intellegi posse, quod ad pudoris refertur officium". Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cuius officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes iustitia faciebat. Immo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.
Interpretatio narrationis Geneseos.
- 6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier eius pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis:
Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas 6.
Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt 7; et adhuc clamas: "Nihil illic indecens novumque senserunt". Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus Quidlibet audendi, sicut eleganter dictum videtur, semper fuit aequa potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius vanitatem.
Quas perizomata contegant corporis partes.
- 7. In eo vero quod aisti: "Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora"; primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt iudicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tamquam verbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adiuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore interiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis 8 affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inoboedientium pravitatem suae inoboedientiae novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cuius eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret. Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier eius, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo iudicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.
Inoboedientia carnis poena causa peccati est.
- 8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi, "carnis inoboedientiam inoboedienti homini dignissime retributam; quia iniustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo" 9; et conaris ostendere, "hanc inoboedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est"; et tamquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam "velut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram", tamquam magum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi praevaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos 10. Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis 11. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanae et angelis eius, per quos multorum Deus iudex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene iusteque utitur et bonis et malis. Praedica igitur iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inoboedientia retributa est inoboedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saulem, quia et ipse fuit poena peccantium, Domino dicente: Dedi tibi regem in ira mea 12. Lauda daemonium quod rex ipse patiebatur 13, quia et hoc poena fuerat peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret 14. Nisi forte et istam poenam negabis esse, quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed valde magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Iudaeis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaveris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenti. Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde caecus appareas; vide iam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quaestionem: quia sicut diabolus atque angeli eius et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per iustitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia poena ex illis iusta infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa iuste agit, quia eius qui egit iniuste poena fit iusta. Et sicut caecitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inoboedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inoboedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis.
Quae poenae tolerandae, quae abiciendae.
- 9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandam putasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti: "Si libido poena peccati est, abiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam", et cetera huiusmodi quae hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest: Si caecitas cordis poena peccati est, abicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit caecitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inoboedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini contientia: eam vero poenam quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates ceterae cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.
Nonnulla peccata et poenae sunt peccatorum.
- 10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id frustra refutare conatus es, "esse nonnulla peccata quae poenae sint etiam peccatorum" 15; deposito vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum secundum ea quae de cordis caecitate tractata sunt. Quid enim egisti, quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt"? Hoc enim voluisti videri hyperbolice dictum: quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, excedit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris ostendere. "Cum inveheretur - inquis - in impiorum crimina, poenarum ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait videri". Immo, sicut ipse loquitur, non sicut cum tu loqui fingis, et damnatos demonstravit et reos, nec solum de praeteritis reos propter quae damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen 16. Deinde damnatos propter istum reatum; sequitur enim: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae 17. Audis, propter hoc; et quaeris inaniter: "Quomodo intellegendus sit tradere Deus", multum laborans, ut ostendas "eum tradere deserendo". Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc deseruit: et vides, eius traditionem, qualemlibet et quomodolibet intellegas, quae consecuta sint. Curavit enim Apostolus dicere quanta poena sit a Deo tradi passionibus ignominiae, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus et ineffabiliter iustus. Nam feminae eorum, inquit, immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes 18. Quid hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala: et tamen ista damnatio etiam reatus est, quo gravius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et poenae praecedentium peccatorum. Et quod est mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quae ipse posuisti: Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desiderio cordis eorum, in immunditiam 19: et cetera quae sequuntur. Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et adiunxit: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum 20. Proinde praecedentis est haec poena peccati; et tamen etiam ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus explicat.
Expositio Rom 1, 24.
- 11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse quaestionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. "Iam enim flagitiorum", inquis, "desideriis aestuabant". Et adiungis, ac dicis: "Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse?". Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si iam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, iam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis: utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum divino iudicio traditur eis. Alioquin frustra dictum est: Post concupiscentias tuas non eas 21; si iam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur; si non eis traditur; exercens adversus eas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur, qui observat quod scriptum est: Si praestes animae tuae concupiscentias eius (quod quid est aliud, quam desideria eius mala?), faciet te gaudium inimicis et invidis tuis 22? Numquid iam iste reus est, habendo tales animae concupiscentias, quas ei praestare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis eius, qui sunt inimici atque invidi nostri?
Caecitas cordis etiam poena peccati est.
- 12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 23; et fit ei peccatum consequens, praecedentis poena peccati. Annon est peccatum et poena peccati, ubi legitur: Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius 24? Non est peccatum et poena peccati, ubi Deo dicit Propheta: Quid errare fecisti nos, Domine, a via tua; obtudisti corda nostra, ut non timeremus te? 25 Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur: Ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes 26? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit Iesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur? Non est peccatum et poena peccati quod non audivit Roboam rex plebem bene monentem 27, quoniam, sicut Scriptura loquitur: Erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod de illo locutus est in manu Prophetae 28? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Iuda noluisse audire Ioam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim legitur: Et non audivit Amasias, quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deum Edom 29. Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto iudicio Dei fieri perversitatem cordis, ut non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum praecedentis etiam poena peccati. Nam credere mendacio, et non credere veritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea caecitate cordis, quae occulto iudicio Dei, sed tamen iusto, etiam poena peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio 30. Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret, breviter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cuius alia verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.
Exempla peccatorum quae sunt et poenae peccati.
- 13. Quid est autem quod dicis: "Cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi"? Quasi non simul posuit haec duo idem Apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem 31. Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est: Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel 32? patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa prophetantis peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait: Ego Dominus seduxi prophetam illum, intellegendum esse: Deserui, ut pro eius meritis seductus erraret? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod vidit Michaeas propheta: Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus caeli stabat circa eum a dextris eius et a sinistris eius. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius: Et dixit: Seduces, et praevalebis; exi et fac sic 33. Quid ad ista dicturus es? Nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At haec ipsa erat et poena peccati, Deo iudicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intellegeremus quomodo in Psalmo dictum sit: Misisse iram indignationis suae per angelos malos 34. Sed numquid errando, numquid iniuste quidquam vel temere iudicando, sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa 35. Non frustra exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? 36 Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum; nullum tamen punit indignum.
Electi secundum propositum vocati sunt.
- 14. "Ait - inquis - Apostolus: Bonitas Dei ad paenitentiam te adducit". Verum est, constat; sed quem praedestinavit adducit: quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impaenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 37. Quantamlibet enim praebeat patientiam; nisi ipse dederit, quis agit paenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait: Ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem; et resipiscant a diaboli laqueis 38? Sed iudicia eius multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen iustus et bonus est. Et quod praebendo patientiam dat locum paenitentiae, nolens aliquem perire 39, novit Dominus qui sunt eius 40, et omnia cooperatur in bonum, sed his qui secundum propositum vocati sunt. Non enim omnes qui vocati sunt, secundum propositum sunt vocati. Multi enim vocati, pauci vero electi 41. Qui ergo electi, hi secundum propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna 42. Denique et hic cum dixisset: Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt; continuo subdidit: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii eius, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 43. Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem 44, ab eo qui vocat ea quae non sunt tamquam sint 45. Sed electi, per electionem gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt 46. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est, et adiunxit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 47. Ex isto numero electorum et praedestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad paenitentiam, per cuius patientiam non sunt huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et ipsis et aliis coheredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque aetate moriatur. Absit enim, ut praedestinatus ad vitam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait: Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo 48. Ceteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad paenitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem praebeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die irae, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordem bonitatem adducit ad paenitentiam, alios secundum iustum iudicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 49. Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad paenitentiam; aut saltem per mendacem spiritum iam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem praebuit? Nonne in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est 50? Quis eum dicat non peccasse, spiritui credendo mendaci? quis dicat hoc peccatum poenam non fuisse peccati, venientem de iudicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod vult, et quod verum est audire non vult?
Deus convenienter tradit in passiones ignominiae.
- 15. Quis vero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori 51; hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens erga illum; si "Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem praebendo cum fiunt"? Quid est autem quod quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem 52; nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus 53. An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas eius? Non ergo eius invocamus misericordiam, sed potius iracundiam provocamus. Quis ista sapiat sanus? immo quis vel furiosus haec dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiae, ut fiant quae non conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et peccatorum supplicia praeteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium 54. Facit haec miris et ineffabilibus modis, qui novit iusta iudicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit voluntates malas; sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus: et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseverat et iustus. Sed ad haec quis idoneus? 55 Utique ad haec eius perscrutanda et investiganda iudicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus, etiamsi habeat iam sancti Spiritus pignus?
Cur concupiscentia sit iniquitas.
- 16. Sed homo intellegens et acutus, "iustam - dicis - esse libidinem et laudis praeconio praedicandam, si eum qui Deo non oboedivit, non illi oboediendo punivit". Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat superiori atque meliori: et tamen iuste iniquum suae carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid moraris?Decet enim te inimicum gratuitae Dei bonitatis, laudatorem spiritus esse mendacis. Nec laborabis invenire quid dicas: laudes eius paratas habes, si haec ipsa in eum verba transtuleris, quae posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua ego dixi: "Iniustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo" 56. Quod tu negans, et falsum esse deridens, velut ostendere voluisti quae sequeretur absurditas: tamquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic dico: Iniustum enim erat ut qui non crediderat Deo vero, non decipereretur a falso. Lauda ergo et istius iustitiam falsitatis, et dic quae dixisti in laude libidinis: "Quia nihil ea potest laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est, si vindicavit iniuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit, ut officium vindicantis assumeret". Omnia haec secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude. Ergo praeconium vocis tuae in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle libidini.
Obscurissima de anima quaestio.
- 17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quaestionem? In paradiso ab animo quidem coepit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum est a serpente: Eritis sicut dii 57; sed peccatum illud homo totus implevit. Tunc est caro facta peccati, cuius vitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur; profecto aut utrumque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in vitiato vase corrumpitur, ubi occulta iustitia divinae legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera, antiqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse convicerit falsum. Ista fides non negetur: et hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, sive in parvulis, sive in grandibus, quo anima sanetur auxilio, quam quo vitiata sit merito: quae tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.
De insipientia causa malorum.
- 18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum: Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum 58. Addidisti enim: "Notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum". Hoc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur hoc dixeris quaero. An forte quia parvuli non recte dicuntur insipientes, quia nondum sapientiae possunt esse participes, ideo nullum malum eis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris magna eius multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex insipientia, sed ex infantia transire potuerint. Quod si natura sine fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum virus panditis haeresis vestrae. Nihil enim vos agere apparet tanta defensione et laude naturae, nisi ut Christus gratis mortuus sit 59; cuius nos dicimus fidem quae per dilectionem operatur 60, etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitate nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus esse videantur: quorum tantae fatuitatis quae in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, parvulum prius nihil sapere, deinde crescendo vana sapere, et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter humana natura quae iacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem tamquam sana sit invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiae quam sapientiae fructum videtis, et radicis eius vitium videre non vultis; aut videtis, quod peius est, et negatis.
Calumnia contrarietatis respuitur.
- 19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris, quod ego mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem "inoboedienti homini poenam inoboedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostrae serviant voluntati " 61. Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quae corporis nomine nuncupavi: ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione membrorum; et corpore voluntati non servit in motibus genitalium. Non sunt ergo verba mea inter se contraria, quamvis te patiantur, vel non intellegendo, vel alios intellegere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus: Mulier non habet sui corporis potestatem, sed vir: similiter et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier 62. Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si in his verbis Apostoli totum corpus intellegas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupavi, quod non voluntate, sicut manum vel pedem, sed libidine moveri agnoscit sensum humanus, qui te deridet in rebus manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui verba mea legit, quae refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intellegit.
Sententiae Iuliani inter se pugnantes.
- 20. Verum tu qui me verbis meis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum videbit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris, ubi primum dixisti: "Cum ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proveniant, servire animi imperio "; postea vero, "hoc genus motus in his habendum putasti, quae multa in nostro corpore ordine suo ac dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensum requirunt ". Ubi quidem perspicuae veritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim secundum priorem sententiam tuam, "ad voluntatis prorsus nutum ista", de quibus agimus, "membra famulantur, atque imperio animi serviunt"; si secundum posteriorem sententiam tuam, "sicut fames et sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum requirunt"? Multum quidem laborasti, ut haec invenires, quae contra te potius quam contra me diceres: sed in tali causa non tibi esset necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia "verecundari te - dicis - et de rebus loqui talibus horrore prohiberi, sed necessitate compelli"; quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quamquam et ipsa commemoratio verecundiae tuae nimis inverecunda est. Sed ideo mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es enim, qui non erubescis libidinem laudare et erubescere te dicis de libidinis motibus disputare.
Quorum membrorum motus sit in nostra potestate.
- 21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi: "Ut alia membra moveantur positum in potestate est"; continuo subieci, "quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum"? Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti: "nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur"; non attendisti propterea me praedixisse: "ut ad opera sibi congrua moveantur"; ac per hoc si ea volumus flectere quo eorum natura non patitur, ad opera sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus, libidinis adiutorio non egemus: et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra voluntatem nostram stimulis libidinis excitantur.
Mala quae per continentiam refrenamus.
- 22. Sane quod dicis: "etiam genitalia servire animi imperio"; novam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum agam, quando posterioribus verbis et hoc tollis, quibus dicis: "Non moveri haec ad animi imperium, sed potius exspectare consensum"? Nec tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sitit, aut digerit; indigentiae sunt istae reficiendi vel exonerandi corporis, quibus subveniendum est, ne laedatur, aut occidat: numquid autem laeditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quae per patientiam sustinemus, ab eis malis quae per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quae in corpore mortis huius potuimus experiri. Quantae autem et quam tranquillae potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet.
Vis cantus in excitanda et sedanda libidine.
- 23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue vel vituperando nominare, te autem praedicare non pudet: "Commendatiorem fieri putas, quod ei serviunt, ut ardentius excitetur, etiam ceterae corporis partes, sive oculi videntes ad concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus"? Aures quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti eius vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: Quia cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicae fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditate modorum et gravitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse 63. Vides ergo quam congruentius ego dixerim, sui iuris hanc esse quodam modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, vel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego ideo dixi, quia, sicut ipse confessus es, "consentitur ei potius quam imperatur". Nam, et quod "aliis concitatur stimulis, vel modulamine frangitur et sedatur", sicut ipse prosequeris, profecto non fieret, si serviret hominis voluntati. Feminae autem, quas ab isto motu immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiae subiacere, et quando non patiuntur suam; tamen quantum eius etiam ipsae sufferant impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Ioseph 64. Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica cithara egerit in Saüle, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat 65; ne ideo bonum aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnumquam musicis cohibetur sonis.
Ecclesia paradisi vocabulo significata.
- 24. Quod autem dicis exclamans: "O quam digne Ieremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? 66"; ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc fieres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrimis ab eadem nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos "gloriosa certamina". Ipsa est igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis huius, de qua se gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus 67. Sentisne iam tandem, gratiae huius inimici quanto sint fonte lacrimarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae observatione vitandi? Vos enim "augetis" ista novitate eam quae in omnibus est haereticis, "occidui temporis pravitatem". Vos "estis ruina morum", qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos "pudoris interitus", quos laudare non pudet, contra quod pugnat et pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quae virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronae, hoc virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, "cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali necessitatem": quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse mentiuntur; sed dicunt sane cum Apostolo: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 68; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras, tamquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, coniugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus, ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Caelestius aut Pelagius praesideret.
Concupiscentia non est vera virtus, sed vitium.
- 25. Hinc ad alia verba mea transis, ubi dixi: "Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat" 69. His verbis meis propositis, hoc te iam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in huius tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani iactatione commemoras. Nunc autem, quia istum "motum" libidinis dixi "ideo indecentem, quia inoboedientem"; dixisse me vis putari, "non eam corpori, non animo esse subiectam, sed fera virtute semper indomitam". At ego illam virtutem numquam dixi esse, sed vitium. Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus eam castitas dimicat continendo? Ubi sunt illa quae adversus eam confessus es exerceri sanctorum "gloriosa certamina"? Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod eius libidinis expugnatione, oppressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego. Quis autem nostrum verum dicat, iudicent casti, auscultantes non linguae tuae, sed experientiae suae. Iudicet Apostolus, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 70.
Diabolus nihil naturae creavit, sed vitiavit.
- 26. "Sed Paterniani - inquis - iidemque Venustiani haeretici 71 similes Manichaeis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basem aliquam collocasse: adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur: pubem vero si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere curam. Ita semper - inquis - ut ipsi libidini turpiter serviant, titulum ei propriae potestatis affigunt. Cuius cognatione sententiae", posuisse me in libro meo asseris: "Arbitrio verecundantium velabatur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quod non serviens voluntati, suo iure corpus libido succendat". Numquid ideo vim veritatis effugere poteris, quia nobis calumniando importas socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis Paternianis seu Venustianis. Ego enim, secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus eius Deo summo et vero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam vel aliquid eius non creasse, sed vitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam, quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum; nec animam qua corpus vivit, universam mundam, quantum in hac vita mundus homo est, posse servari, si concupiscentiae carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Quantum ergo pertinet ad istam calumniam tuam, numquid habes adversus ista quae dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quae Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichaeos: utrosque cum ceteris haereticis exsecror, damno, anathematizo, detestor. Quid quaeris amplius? Exue te calumniis, viribus luctare, non fraudibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur, nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia, secundum Venustianos et Manichaeos: si nec vitium naturae est, quid est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno. In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum: quis in me seminavit hoc bellum? Solve, Apostole, quaestionem, atque responde: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 72. Sed non vult Iulianus. Et ad hoc, Apostole beate, responde: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit 73.
Utrum libido bonum an malum sit quaeritur.
- 27. Sed: "Si connivero - sicut dicis - invictum esse libidinis malum, profitebor me esse turpitudinis advocatum: si autem dixero, malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod vinci possit, id est, possit caveri"; protinus tu ex alia parte sententiae tuae tripudias. "Possunt enim homines - inquis - omne vitare peccatum, cum possunt vincere concupiscentiae malum. Si enim libido naturale malum est, et vincitur amore virtutis; multo magis - dicis - illa omnia vitia superari, quae de sola voluntate contingunt". Iam multis modis ad ista vestra, et saepe responsum est. Quia dum hic vivimus, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 74, quantumlibet in isto conflictu superiores simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato, oboedientes desideriis eius 75; tamen ut taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur, subrepentis voluptatis excessibus, in ipsis certe nostrae cogitationis motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 76. Frustra igitur in alia tuae sententiae parte tripudias: nisi forte sententiam Ioannis apostoli sacrilega praesumptione repudias. Quod autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit conditus primus homo. Item vincendam esse libidinem, atque ut vincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a me audias quod mihi ipse dixisti: "Profiteri te turpitudinis advocatum, si libidinem negaveris esse vincendam": quae utique non vincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem, et naturalem esse, et vinci posse, ambo dicamus; utrum bonum vincamus, an malum, ipsa inter nos vertitur quaestio. Sed vide quam sis absurdus, qui et sic hostem vis expugnare libidinem, et de malo eius non vis finire quaestionem: ut si te in concupiscentiae diabolus adversitate non vicerit, vincat te in perversitate sententiae.
Libido non est nostra natura, sed vitium.
- 28. Adhuc non evigilas, ut intellegas nostram naturam non esse, sed vitium, contra quod virtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed bono utique malum vincimus. Considera cum quo vincat, cum quo vincatur. Quando enim libido vincit, vicit et diabolus: quando libido vincitur, et diabolus vincitur. Quem ergo vincit libido, et a quo vincitur, hostis est eius: cum quo autem vincit et vincitur, auctor est eius. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi aegrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et benedicant in himno trium puerorum frigus et aestus Dominum 77? Quae inter se contraria, servant tamen pro rerum incolumitate concordiam; cum vero in nostro corpore discrepant, seseque invicem oppugnant, valetudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium qualitates, quae secum a contrariis temperantur ut bene valeamus; et cum sint in diverso genere bonae, tamen cum discordant, malam valetudinem, faciunt; et aliae sunt animae cupiditates, quale propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars eius melior et superior, debeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni ex parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu hic vivitur non quiescat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.
In libidine qualis nunc est vitium originale fatendum.
- 29. Sed vir fortissimus, nocturnorum et si non administrator, certe exhortator praedicatorque bellorum, "enervem et mollem esse - dicis - opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum voluntatis genitalia potuisse servire". Tanto enim tibi, tamquam viro casto, effeminatior videtur esse animus, quanto plus habet potestatis in corpus. Sed ecce non vobiscum de libidinis absentia praesentiave contendimus, nec dilectionem quam debere vos ei videmus, offendimus; saltem ipsam subdite voluntatis imperio in illo felicitatis loco. Auferte inde evidentissimam pugnam, quae fit eius motioni mente renitente: auferte inde turpissimam pacem, quae fit eius dominationi mente serviente. Et certe, quia non eam talem videtis, qualem ibi constituere, si ratione non revocamini, pudore cogimini, in ea qualis nunc est vitium originale fatemini; cui si servimus perimus, cui repugnamus ne serviamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne resistant concupiscentiae, quam sicut bonum naturale commendas. Quid enim te adiuvat, quod reprehendere videris eius excessum, cuius approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando eius motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo resistitur, ne bonum castitatis intereat, si huic malo non resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur naturali bono. Ita quippe potest facillime vera esse etiam illa vestra sententia, qua dicitis hominem sine peccato esse si velit. Non est enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsumit, voluptatibus perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut Epicuro visum est, oblectetur, eterit sine peccato, nec se ullo fraudabit bono: nec cuiuscumque doctrinae opinionibus resistat naturalibus motibus, sed, sicut ait Hortensius: Tunc obsequatur naturae, cum sine magistro senserit quid natura desideret 78. Non enim potest quae bona est desiderare quod malum est, aut negandum est bonae aliquod bonum. Fiat itaque totum quod desiderat libido bona, ne ipse sit malus qui resistit bono.
Quid in Pelagianis isto opere confutetur.
- 30. Non hoc dico, inquies, et iniustum est ut aliud me suspiceris sentire quam loquor. Noli ergo facere quod pati non vis, et dicere "quod invitemus ad dulcia furta, quibus Apostolum recitamus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 79". Etsi enim non hic perficiunt bonum quod volunt, ut non concupiscant; faciunt tamen bonum, ut post concupiscentias suas non eant 80. Si enim vos castitatem vobis videmini docere, cum dicitis: Noli vinci a bono, sed vince in bono bonum; quanto magis eam nos docemus, cum dicimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 81? Vide quam sit iniustum, ut nos quod vituperamus expugnare non credas, qui te credi non vis eo frui velle quod laudas. Quomodo casti esse non possunt inimici libidinis, si casti esse possunt et eius amici? Quod ergo negantes originale peccatum, et invidentes parvulis salvatorem Iesum, legem peccati repugnantem legi mentis introducere vultis et in paradisum ante peccatum, hoc in vobis isto opere confutamus. Eorum quae non videmus in vobis nec audimus ex vobis, nolumus esse iudices: nihil nostra interest, quid in occulto agant aperti libidinis laudatores.
Connubii bonum a concupiscentiae malo distinctum.
- 31. Cum vero aliis verbis meis propositis, illam distinctionem meam, quam de nuptiis et concupiscentia priorum hominum posui, dicens: "Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum" 82; sic refellendam putasti, ut diceres, "fieri non posse ut quod bonum est non habeat communem, cum eo laudem, sine quo esse non potest"; ita volens unam eamdemque laudem nuptiis et libidini esse communem: quomodo corruat ista tua velut definitiva sententia, paulisper attende. Primum, quod universitas rerum quam, condidit Deus, non potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem possunt habere cum bonis. Deinde, si "fieri non potest ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest"; profecto et quod malum est, fieri non potest ut non habeat communem cum eo vituperationem, sine quo esse non potest. Vituperemus igitur opera Dei, sicut vituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nullum enim malum est nisi in aliquo opere Dei, nec sine illo esse omnino alicubi potest. Vitupera ergo, ut tenon longius mittam, membra humana, sicut vituperas adulteria, quae sine illis membris esse non possunt. Quod si non facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus appareas: potest igitur nuptiarum bonum non habere laudem communem cum libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest non habere communem vituperatione, cum opere Dei, sine quo esse numquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est, ita omnia quae ex illa tamquam consequentia nexuisti.
Voluptas carnis vinci potest.
- 32. "Invictam" sane numquam ego "voluptatem carnis, sicut, solere me" insimulas, dixi. Ambo eam et debere et posse dicimus vinci; sed tu tamquam bonum repugnante alio bono, ego tamquam malum repugnante bono; et tu viribus propriis, ego gratia Salvatoris, ut non alia reproba cupiditate, sed Dei caritate vincatur, quae non viribus nostris diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 83.
Iulianus frustra refugit rursus ad philosophorum litteras.
- 33. "De confusione, autem, illorum hominum pudendisque coopertis frustra te - commemoras - aliquid Apostolo attestante monstrasse". Tu enim "verecundiora" dicis, quae ille dicit inhonesta: unde iam quantum satis visum est, disputavimus 84. Tu itaque frustra refugis rursus ad Balbum, atque philosophorum litteras 85; quasi Balbus te faciat loquentem, quando de illa confusione primorum hominum non potes invenire quid dicas. Si autem in quibusdam veris sententiis saltem philosophorum litteris cederes, non surdo corde illud audires, quod voluptates illecebras atque escas malorum, et vitiosam partem animi dixerunt esse libidinem. Nam quod in nostro corpore loca digestionis Balbus remota dixit a sensibus, ideo verum est, quoniam sensus nostros ea quae digerimus non alliciunt, sed offendunt: propterea pars qua egeruntur, naturaliter aliis partibus altrinsecus prominentibus occultatur, sicut etiam tunc erant quando nudi non confundebantur, qui post peccatum continuo non occulta, sed plane in promptu posita membra texerunt. Quibus quanto magis non horrore offendebatur, sed delectatione alliciebatur aspectus, et movebat susceptam tuam; tanto magis ea tegere ad pudoris officium pertinebat.
Finis et opus coniugum Christianorum.
- 34. Quod autem "de claudicatione et perventione" 86 dixi, si fraude non agis, non intellexisti. Non enim "perventionem accipi volui hominem qui nascitur de concubitu coniugali", quod me sensisse arbitraris aut fingis: sed perventionem dixi quod bonum habent in fine officii sui nuptiae, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad virum pertinet, excipere ad feminam. Huc usque coniuges opere suo possunt. Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine libidine, perveniri. Ut autem concipiatur fetus atque nascatur, divini est operis, non humani: qua tamen intentione ac voluntate, etiam illud bonum quod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed quia ipse fetus damnationi nascitur, si non renascatur; eo usque pertendunt, non operis sui velut ambulationis, sed voluntatis fine christiana coniugia, ut regenerandos generent: propter quod in eis vera, hoc est, Deo placens est pudicitia. Sine fide enim impossibile est Deo placere 87.
Causa concubitus coniugalis non est carnis voluptas, sed voluntas propaginis.
- 35. Venis deinde ad illud, ubi egimus ex Apostoli testimonio: ut sciat unusquisque suum vas, id est suam coniugem, possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes quae ignorant Deum 88; quod exponens dixi: "Non coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, fuisse prohibitum, sed ut operis huius causa sit voluntas propaginis, non carnis voluptas; et quod sine libidine fieri non potest, sic tamen fiat, ut non propter libidinem fiat" 89. Ibi tu exclamas: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! 90 qui extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam voluit implere iudicii. Iustissime eum sibi bonus homo - inquis - malusque committitur, ut et bonus se fruatur, et malus se ipse patiatur". Quae prorsus exclamatio tua ad rem non pertinet, qua te sentis urgeri: nec tuo clamore pondus quo premeris sublevas, impium dogma vestrum mordicus tenens, quo vobis placet etiam bonum hominem divino iudicio sibi quemque committi, ne scilicet ei sit necessaria Dei gratia, velut idoneo qui semetipsum agat. Sed absit ut ita sit. Prorsus qui sibi committuntur, et a semetipsis aguntur, non sunt boni, quia non sunt filii Dei. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 91. Puto quod agnoscas in hac sententia dogma apostolicum, quo illud subvertitur vestrum.
Utrum aliquid peccatum et poena peccati esse possit.
- 36. Verumtamen dicis aliquid contra te, quod tacitus praeterire non debeo. Meministine quamdiu disputaveris contra lucidissimam quae per Apostolum deprompta est veritatem, affirmans: "Nullo modo esse posse aliquid quod et peccatum sit et poena peccati?". Quid est ergo nunc, quod oblitus tantae loquacitatis tuae ideo laudas altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quia "extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam voluit implere iudicii? Iustissime enim sibi - sicut definis - bonus homo malusque committitur, ut et bonus se fruatur", utique in opere bono; "et malus se ipse patiatur", utique in opere malo. Quod profecto illi et peccatum est, quia malum facit; et poena peccati, quia malum se patitur: ut ex multa parte formam iudicii, quo bona bonis et mala malis retribuuntur, iam impleat liberum arbitrium, quo recte agendo se fruitur bonus, et peccando se patitur malus. Cernis nempe, cum arma tua vana quidem et obtusa iactanter ventilas, quomodo qua ferireris, nudaveris; immo te ipse percusseris. Et insuper iactas mea inter se dicta esse contraria; quia dixi, non quidem ut tu calumniaris, "concubitum corporum a diabolo fuisse repertum"; cum etiamsi nemo peccasset, nonnisi concumbente utroque sexu filii nascerentur: sed dixi, "inoboedientiam carnis quae in carne concupiscente adversus spiritum apparet, diabolico vulnere contigisse". Et rursus, quia dixi: "Hanc legem peccati repugnantem legi mentis a Deo illatam propter ultionem, et ideo poenam esse peccati". Haec inter se asseveras esse contraria: quasi fieri non possit ut unum atque idem malum et diaboli iniquitate et Dei aequitate peccantibus ingeratur; cum etiam ipse diabolus et propria malignitate sit infestus hominibus, et Dei iudicio sinatur nocere peccantibus. Neque hinc sibi ipsa divina adversantur eloquia, quia scriptum est: Deus mortem non fecit 92; itemque scriptum est: Vita et mors a Domino Deo 93. Quia deceptor hominis causa mortis est diabolus, quam non ut primus auctor eius, sed ut peccati ultor intulit Deus. Verum istam quaestionem satis dilucide ipse solvisti, qui hominem malum dixisti sibi esse commissum, ut quod sibi est ipse supplicium, et divinum sit iudicium, et ipsum liberum arbitrium; nec sint inter se duo ista contraria, quod in poena sua et ipse auctor est, et ultor Deus.
Voluntas a voluptate distinguitur.
- 37. Abuteris autem ingeniis tardioribus. Nolo enim dicere quia et tu non intellegis, ut non discernas haec duo, et maligna calliditate aut tenebrosa caecitate confundas voluntatem et voluptatem: et sicut ipsa nomina surdastris auribus unum atque idem sonant, ita res ipsas surdastris cordibus unum idemque esse persuadere te posse confidas. Hinc est quod sententias meas inter se contrarias putas vel putari cupis, tamquam improbem quod ante approbaverim, aut amplectar quod ante respuerim. Audi ergo apertam sententiam meam, et intellege vel sine intellegere alios, non offundendo caligines nebulosae disputationis serenitati sincerissimae veritatis. Sicut bonum est bene uti malis, ita honestum est bene uti inhonestis. Unde et ipsa membra non propter divini operis pulchritudinem, sed propter libidinis foeditatem inhonesta dixit Apostolus 94. Nec ad stupra coguntur necessitate qui casti sunt: quia resistunt inhonestae libidini, ne compellat eos inhonesta committere, sine qua tamen non possunt honeste filios procreare. Ita fit ut coniugibus castis et voluntas sit in sobolis procreatione, et necessitas in libidine. De inhonesto quippe honestas agitur procreandi, quando libidinem non amat, sed tolerat castitas concumbendi.
Procreatio non propter voluptatem facienda.
- 38. Soles libenter commemorare, quibus te adiuvari putas, auctorum sententias saecularium. Intuere honesto corde, si potes, quid de Catone poeta cecinerit:
Urbi [inquit] pater est, urbique maritus;
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti,
In commune bonus, nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas 95.
Qualis enim vir Cato fuerit, et utrum in eo vera virtus honestasque laudata sit, alia quaestio est: ad quemlibet tamen finem sua referret officia, non utique sine voluptate filios procreavit; et tamen nullos Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas: quoniam et quod non faciebat sine voluptate, non faciebat propter voluptatem; nec in morbo huius desiderii suum vas possidebat, quamvis ignoraret Deum, si talis fuit qualis praedicatur. Et non vis intellegere quod ait Apostolus: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes, quae ignorant Deum 96.
Bonum coniugale et bonum continentiae.
- 39. Bene discernis inter bonum minus coniugale, et bonum amplius continentiae: sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae. Dicis enim: "quod Dominus continentiae gloriam libertate electionis honoraverit, dicens: Qui potest capere, capiat 97"; tamquam hoc capiatur non Dei munere, sed arbitrii libertate: et taces quod supra dixerat: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 98. Vide quae taceas, quae dicas. Puto quod te pungat conscientia: sed vincit rectum timorem, cum ingerit perversum pudorem, quoquo modo iam defendenda praecipitata sententia. Tantummodo excessum libidinis identidem culpas, ipsam laudare non cessas. Nec attendis, sentis, intellegis malum esse, cui ne limitem necessitatis excedat, cogitur temperantia repugnare.
Morbus desiderii quid sit.
- 40. Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum vas quisque possideat, non de coniugio, sed de fornicatione accipiendum putaveris; atque ita temperantiae totam honestatem de concubitu coniugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare suum vas dictum fuisse cuique coniugem suam. Quo verbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasi tribuant honorem, velut coheredibus gratiae; adiungens et dicens: Et videte ne impediantur orationes vestrae 99. Sicut et coapostolus eius tempora praescribit orandi temperantiae coniugali: et secundum veniam concedit, quamvis cum coniuge, non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis intentione concubitum 100. Hunc audiant christiana coniugia non te, qui vis in eis quam defendis numquam frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commoverit, satiari avidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo vacent orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam, noverint etiam inde dicere Deo: dimitte nobis debita nostra 101. Quod enim secundum veniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non iubetur.
Non sunt facienda mala ut eveniant bona.
- 41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum, quia Christianorum, coniugum commendavi, qui filios ad hoc generant in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo 102; commemoras te iam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facienda adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna 103; sicut non adulteria committendo, sed coniugaliter bene utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternum.
In voluptate carnis mens submergitur.
- 42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens "quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari". Prosus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate disputans, cuius verba in libro superiore iam posui: Cuius motus - inquit - ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate - inquit - ea qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? 104. Non igitur etiam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in eius impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inoboedientia voluntati; quia et ipsam voluntatem ab huiuscemodi alienat imperio, avertendo animam ad visa somniorum, in quibus saepe etiam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam vita vigilantium.
Non est parentibus tribuendum ut filii cum peccato nascantur.
- 43. Quod autem te iactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium, "parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii cum damnatione nascantur": fereris omnino linguae tuae velut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non ista vel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis praescivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur. Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros praescivit apostatas, non aufert ex hac vita in aeternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 105. Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque iustitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intellegitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios volunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt?
Damnatio levissima infantium sine baptismo decedentium.
- 44. Quod autem commemorasti ex Evangelio: Melius erat homini illi non nasci 106; nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intellegunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt, quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intellegi voluit, alius alio tolerabilius in die iudicii punietur 107; quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem iniuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si iuste, ergo habent originale peccatum.
Fides Mediatoris in carne venturi et sacramentum pro parvulis.
- 45. Aliis deinde propositis meis verbis, quibus commemoravi quam honeste sancti antiqui patres coniugibus usi fuerint; dicis "eos non hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tamquam reos gignerent filios Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum fuerat institutum" 108. Hoc de Baptismate verum dicis: nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento eius opitulatos fuisse parvulis suis; quamvis quid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus 109, quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi 110. Apertius etiam legis iam tempore nascentibus parvulis, offerebantur sacrificia pro peccatis. Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus patribus perituram fuisse animam parvuli de populo suo, si die non circumcideretur octavo 111: et responde quo merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato.
Coniugium Mariae et Ioseph.
- 46. Iam vero "de Ioseph, cuius Mariam" teste Evangelio "coniugem" dixi 112, multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris ostendere, "quia concubitus defuit, nullo modo fuisse coniugium": ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere coniuges, iam non erunt coniuges, et divortium erit illa cessatio. Quod ne contingat, agant sicut possunt decrepiti quod iuvenes agebant, et ab hoc opere quo etiam continens nimium delectaris, nec effetis aetate corporibus parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiva, senuisse, ut possint coniuges permanere. Si hoc tibi placet, tu videris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat infirmitas), praeter fidem quam sibi debent coniuges, ne fiant adulteria, et prolem cuius generandae causa sexus uterque miscendus est, adverti etiam tertium bonum quod esse in coniugibus debet, maxime pertinentibus ad populum Dei, quod mihi visum est esse aliquod sacramentum, ne divortium fiat vel ab ea coniuge quae non potest parere, vel sicut fecisse Cato perhibetur 113, ne ab eo viro qui plures non vult suscipere filios, alteri fetanda tradatur 114. Propter hoc in illo quod secundum Evangelium coniugium nuncupavi, omnia tria bona nuptiarum dixi esse completa; "fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum Dominum Christum; sacramentum, quia nullum divortium". Non ergo quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari debeo, sicut insimulas, "ut quidquid aliter fuerit, malum esse videatur". Dico enim et aliter bonum esse coniugium, ubi proles nisi per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen concumberent coniuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo uterentur male: cum vero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti coniuges illo malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam voluptatem, venialiter male.
Maria coniux secundum veritatem.
- 47. "Quasi maritus - inquis - Ioseph in opinione omnium erat". Secundum hanc opinionem, non secundum veritatem locutam fuisse Scripturam vis intellegi, ut virginem Mariam eius coniugem diceret. Hoc putemus evangelistam facere potuisse, cum vel sua, vel cuiuslibet alterius hominis verba narraret, ut secundum opinionem hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem potius quam secundum veritatem fuerat locuturus, qui ei dixit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam 115? Deinde, quid opus erat ut usque ad Ioseph generationes perducerentur 116, si non ea veritate factum est, qua in coniugio sexus virilis excellit? Quod ego in libro cui respondes 117, cum posuissem, tu prorsus attingere timuisti. Dicit autem Lucas evangelista de Domino, quod putabatur filius Ioseph 118; quia ita putabatur, ut per eius concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare coniugem, contra angelum testem.
Vinculum fidei coniugalis.
- 48. Quamquam et tu ipse etiam "ex desponsionis fide eam nomen coniugis accepisse" fatearis. Quae fides utique inviolata permansit. Neque enim cum eam vidisset iam virginem sacram divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem: cum utique nec istam quaesisset, si necessariam coniugem non haberet: sed vinculum fidei coniugalis non ideo iudicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. Verum de isto coniugio quod vis existima; nos tamen non ut calumniaris dicimus "sic fuisse primos coniuges institutos, ut sine commixtione utriusque sexus coniuges essent": sed utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum; vel utrum nunc in coniugibus hoc non fiat, quando eiusdem concupiscentiae etiam per pudicitiam coniugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos disseritur. In his quaestionibus catholica veritate antiquitus tradita vestra impia novitas suffocatur.
Deus creator hominis.
- 49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, "a Deo creari hominem", quod de quolibet vermiculo negare fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse verborum, ubi ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Iob testimonium tam loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei esset humanis, neminem mundum a sorde, nec infantem cuius est unius diei vita super terram 119? Nam misericordiam et magnis et pusillis omnibus praestari ab illo a quo salus est et hominum et pecorum, et qui facit solem suum oriri super bonos et malos 120, quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Iob docere voluisti, quia dixit: Ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi 121. Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam ut vere viveret, id est iuste viveret, qui eum condidit, ipse praestiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sortitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius irae sicut et ceteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiae fieret.
Beneficium regenerationis.
- 50. Cur autem de malo quod ei adiacet atque inest membris eius reus non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, iam nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est proles, unde solutus est parens.
Transmissio reatus in filios.
- 51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit, "Rem quae in subiecto est, sine illa re esse non posse, in qua subiecta est. Et ideo, putas, malum quod est in parente, utique in subiecto, alii rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse transmittere". Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de parente non perveniret ad prolem: cum vero sicut sine illo nemo seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cuius categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit 122. Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intellegis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subiecto sunt, sicut sunt qualitates, sine subiecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subiecto corpore color aut forma; sed afficiendo transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt, nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum velut tunicam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas videmus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Nam colores virgarum quas variavit Iacob, afficiendo transierunt in animas pecorum matrum, atque inde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum 123. Tale vero aliquid etiam in fetibus humanis posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, uxori suae in concubitu formosam proponere solere picturam, cuius pulchritudinem concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret 124. Neque enim Deus ita naturas creat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscuiusque naturae. Sic et vitia cum sint in subiecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi transmigratione de suo subiecto in subiectum alterum, quod fieri non posse Categoriae illae quas legisti verissime ostendunt; sed, quod non intellegis, affectione et contagione pertranseunt.
Caro Christi non est caro peccati.
- 52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus pervenire ad impietatis abruptum, ut "Christi caro, quia de Maria natus est, cuius virginis caro sicut ceterorum omnium ex Adam fuerat propagata, nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati 125"; immo potius instas, "ut nulla sit caro peccati, ne hoc sit et Christi"? Quid est ergo, similitudo carnis peccati, si nulla est caro peccati? Sed "hanc apostolicam sententiam me non intellexisse" dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intellegamus, nisi ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamvis inde venerit, tamen eam non traiecit in corpus quod non inde concepit. Ceterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum ceterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus invenitur.
Deus omnium corporum formator.
- 53. Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime disputas, "etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum". Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta 126; continuo tua subiecisti atque dixisti: "Quae sententia eorum arguit vanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua comprehendi". Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid definire, quod vel ratione certissima, vel divino eloquio minime ambiguo non potest comprehendi: sed potius quod sapientissima mulier mater Machabaeorum sape. Nam et eius verba posuisti, quae filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis 127. Quod utique non putanda est dixisse de corporibus eorum, quae corpora se non dubitabat ex virili semine concepisse: sed utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in utero eius esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo quod causaris: "Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus - inquis - quae dicuntur parentum, maiestate opificis expientur?". Nec attendis hoc dici etiam de manifestis vitiis corporum posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes; quamvis absit ut dubitetur, Deum verum et bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt.
Caro Christi contagium peccati originalis non traxit.
- 54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit. Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, velut mihi praescribens ponere voluisti, de Adam dictum, "quod tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos"; unde utique ille tabificavit, non inde Christus in matris uterum venit. Sed verba quae ad rem maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere noluisti; et statim cur nolueris apparebit. "Occulta - inquam - tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos" 128. Non itaque carnem tabificavit, in cuius conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus eius invenit: contagium vero peccati originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit. Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro eius caro peccati, sed nec similitudo carnis peccati esse potuisset.
Concupiscentis non est sensus carnis.
- 55. Sed comparas me et coaequas "Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negavit in Christo": ut imperitis nebulas undecumque commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua fuit ante peccatum primus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit.
Homo non habet necessitatem criminis.
- 56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo necesse est hominem de damnata origine generari. "Regeneratos" autem absit "ut redigamus" sicut calumniaris, "sub necessitate criminum, Deo largiente dona virtutum". Quamvis ergo aliam legem videamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cuius spiritus spiritali munere adiutus adversus carnis cuncupiscentiam concupiscit. Sed quacumque te verses, quacumque te iactes, quaecumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum.
Christi natura nostrae similis, vitio dissimilis.
- 57. "Non potuit - inquis - exemplum dare natura dissimilis". Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos 129, ut eius exemplo nostros diligamus inimicos? Verumtamen natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed vitio nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine vitio natus est homo, quod hominum nemo. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum valet, quod unusquisque nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest iustus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis: Qui peccatum non fecit 130; notandum esse quod iudicaverit Apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse peccatum ut "doceret - iniquis - quia qui non fecit, habere non potuit". Omnino verissimum est. Profecto enim peccatum etiam maior fecisset, si parvus habuisset. Nam propterea nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu.
In Christo concupiscentia non fuit.
- 58. "Tolle - inquis - exempli causam, tolletur et pretii, quod pro nobis factus est". Non est mirum quod solum exemplum ponis in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus, oppugnas. "Spe - inquis - malo carendi ad fidei praesidia convolamus, non autem caremus innatis: siquidem post Baptisma virilitas ipsa perdurat". Qui virilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas; perdurat utique, quod negare non potes, contra quod debet concupiscere spiritus, ne homo iam renatus concupiscentia sua trahatur illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea nec concipiat pariatque peccatum 131, non est bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 132. Hoc autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non sanaret in nostra.
Sententia Iuliani quae adiuvat Manichaeos.
- 59. Interponis aliud de libro meo, et quoniam dixi: "Coniugalem concubitum, qui fit intentione generandi, non ipsum esse peccatum, eo quod bona voluntas animi sequentem ducat, non ducentem sequatur corporis voluptatem" 133; tu contra refers: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci"; isto modo existimans te posse destruere originale peccatum, quod non destruit nisi Salvator, quem parvulis invidetis. Destruit autem solvendo quod rei sunt, non negando. Ideo quippe concubitus coniugalis, qui fit intentione generandi, non est peccatum, quia bene utitur lege peccati, id est concupiscentia, quae inest in membris repugnans legi mentis. Quae si propterea reum parentem non tenet, quia regeneratus est; quid mirum si propterea reum tenet nascentem, quia inde generatus est? Et ideo ne reus remaneat, etiam ipse regenerandus est. Haec vero sententia tua qua dixisti: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci", quantum adiuvet Manichaeos, si cogites, voles eam delere de libro tuo, et cordibus omnium qui legerunt librum tuum. Si enim non de ea re quae a peccato libera est, peccata nascuntur; habent aliam naturam suam, secundum Manichaeos, unde nascuntur. Quos et aliis similibus sententiis tuis quantum adiuvares, iam in primo huius nostri operis volumine demonstravi 134. Ecce hic et quod dixisti tantumdem valet. Videsne nobis operam dandam, praeter errorem proprium quo Pelagiani estis, ut quasdam tuas sententias, qualis et ista est, evertamus, si Manichaeos vincere volumus? "De ea re quae a peccato libera est - dicis - peccata non nasci". Sed veritas contradicit, quae te et Manichaeos evertit, cum quibus tibi vox ista communis est. Angelus quem creavit Deus, res a peccato libera fuit; homo quem primum creavit Deus, res a peccato libera fuit. De rebus igitur a peccato liberis nata esse peccata qui negat, aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus.
Uti libidine non est semper peccatum.
- 60. Deinde ponens alia verba mea, sic argumentaris quasi ego dixerim: "Cum servit coniugatis ad propagandam prolem, tunc honorari libidinem". Dicis tibi ipse quod vis: nam ego hoc nec dixi omnino, nec sensi. Quomodo enim libido cum servit honoratur, quando ne pergat in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non diximus: "Semper ad reatum pertinere uti libidine". Quod velut dixerimus, ita colligis, "minus peccare adulteros quam maritos; quia maritis - inquis - libido servit ut peccent, adulteris imperat". Sed cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tamquam consequens esse voluisti, nihil ad me attinet. Ego enim dico, uti libidine non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est peccatum. Nec quaecumque res ideo bona est, quia ea bene utitur bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur 135. Numquid ideo bonum est esse imprudentem, quia bene illo utitur sapiens? Inde et apostolus Ioannes non ait: Nolite uti mundo; sed: Nolite diligere mundum: ubi posuit et concupiscentiam carnis 136. Qui enim non diligens utitur, quasi non utens utitur; quia non eius rei causa utitur, sed alterius quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. Propter quod Paulus coapostolus eius: Et qui utuntur, inquit, hoc mundo, quasi non utantur 137. Quid est: Quasi non utantur, nisi: Non diligant quo utuntur, quoniam tale est, ut bene aliter non utantur? Et hoc quidem etiam in his rebus observandum est, quae in hoc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi non oporteat. Quis enim malum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen nemo ea bene utitur qui dilexerit: quanto magis libidine? Nam pecuniam malus quidem spiritus concupiscit; sed ipsa contra bonum spiritum non concupiscit, quod libido facit: atque ideo et qui hoc esse malum negat peccat, et qui hoc malo bene utitur non peccat. Recte igitur argumentareris, dicens: "Libidinem, si mala est, maiori reatu obstringere quibus obsequitur coniuges, quam quibus dominatur adulteros"; si diceretur a nobis, eos coniuges qui serviente concupiscentiae malo ad solum generandi utuntur officium, ad aliqua mala opera eo illos uti, sicut ad facinus perpetrandum servo utitur homicida. Cum autem dicamus bonum esse in coniugibus officium procreandi, quamvis vulnus quod in renato sanari potest, trahat natus de primi contagione peccati; restat ut sic utantur coniuges boni malo concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur imprudente.
Malum concupiscentiae expugnandum.
- 61. Sed homines acutissimi ideo non modum, non genus, sed excessum voluptatis arguitis et exprobrandum censetis obscenis, "quia eum nostis - ut dicis - intra concessos fines animi potestate posse retineri". Faciat animi potestas, si potest, ut ad transgrediendos fines, a quibus transgrediendis eam revocat, non se libido commoveat. Quod si facere non potest; profecto ut fines non transgrediatur, improbo hosti resistitur, qui eos transgredi nititur. "Sed universum contemptum eius - inquis - virginibus continentibusque inesse testamur". Numquid ideo virgines et continentes contra concupiscentiam carnis non pugnat? Et quid est contra quod exercent abs te quoque praedicata illa gloriosa certamina, ut virginitatem continentiamque custodiant 138? Si ergo pugnant, malum est quod expugnant. Et ubi est hoc malum, nisi in ipsis? Ergo: Non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 139, veraciter dicitur et ab ipsis.
Definitio nuptiarum.
- 62. "Nihil aliud - dicis - esse nuptias, quam corporum commixtionem"; et dicis postea, quod et verum est, "sine appetitu mutuo et sine opere naturali propagationem esse non posse". Numquid tamen negas, sibimet etiam adulteros appetitu mutuo et opere naturali et corporum commixtione coniungi? Non est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod nuptiae sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiae filios propagare non possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum commixtione possunt esse coniuges: alioquin non erunt coniuges, ut nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri vel non potuerint, vel sine spe suscipiendae prolis erubuerint atque noluerint. Vides ergo quam inconsiderate nuptias definieris, dicendo: "Eas aliud non esse nisi corporum commixtionem". Tolerabilius forte diceres, non eas inchoari nisi per corporum commixtionem: quia filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non possunt filii procreari. Sed procreandi causa commixtio corporum aliter quam nunc est fuisset, si nemo peccasset. Absit enim ut honestissima illa felicitas in paradiso commotae libidini semper obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid, propter quod adversus se ipsam prima hominis natura pugnaret. Si ergo ibi nec serviendum libidini, nec adversus eam bellandum fuit; aut non ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini necesse est ut repugnet, qui servire noluerit: necesse est ut serviat, qui repugnare neglexerit. Quorum duorum unum est molestum, etsi laudabile: alterum turpe et miserabile. Itaque in hoc saeculo unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a beatis fuerat alienum.
Usus bonus libidinis.
- 63. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, propositis videlicet aliis verbis meis, ubi propagationis officium a carnalis delectationis appetitione discernens: "Aliud esse dixi non concumbere nisi voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud concumbendo carnis appetere voluptatem, sed non praeter coniugem, quod venialem habet culpam" 140. Nihil habent duo ista, quantum mecum omnes vident qui verum vident, unde me ostendas mihi esse contrarium. Audi tamen identidem quod eorum sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris enim, "nos excusationem praebere turpibus et flagitiosis hominibus, ut cum infanda immunda commiserint, contra voluntatem se dicant fecisse, et ideo nullum habere peccatum"; quasi nos non multo exertius adhortemur contra libidinem esse pugnandum. Nam si vos, cum id bonum esse dicatis, non vultis tamen ut vestra adversus istud bonum frigescere, vel certe tepescere bella credamus: quanto vigilantius et ardentius contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse contra voluntatem, ut caro concupiscat adversus spiritum 141; non illud, ut spiritus adversus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut nisi causa generandi non utantur coniuges carnis libidine, ac sic malo utantur bene; qui usus bonus mali facit honestum concubitum vereque nuptialem: voluptatis autem causa, non prolis, facit concubitum culpabilem, sed in coniuge venialem. Ideo autem et de honesto concubitu qui nascitur, trahit quod renascendo diluatur; quia et in concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex eis nascitur, et illi obsit si non renascatur.
Argumentationes Iuliani adiuvant Manichaeos.
- 64. Tu sane inter argumentationes tuas, quibus te inaniter adversus mea verba contorques, identidem te Manichaeos adiuvare non vides. Ideo quippe tibi videtur natus de concubitu coniugali non trahere originale peccatum, "quia de hoc opere quod non habet culpam, nasci, sicut dicis, culpa non potest". Cur ergo de opere Dei quod non habebat culpam, nata est culpa angeli, nata culpa hominis? Cernis quantum eis suffrageris, quorum detestatione conaris obtegere, quod adversus catholicam fidem fundatissimam sentis. Si enim secundum definitivam tuam: "De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest", ecce nulla opera Dei habent culpam: unde igitur culpa nata est? Hic Manichaeus, te adiuvante, aliam naturam, sicut desipit, malam molitur inducere, ut sit unde culpa nata esse credatur: quia "de opere Dei", secundum tua verba, "culpa non nascitur". Numquid potest vinci Manichaeus, nisi cum illo et ipse vincaris? Quia et angelus et homo Dei sunt opera sine culpa; ex quibus tamen culpa nata est, dum ab eo qui culpa caret, per liberum arbitrium recesserunt, quod eis datum est sine culpa; et facti sunt mali, non per admixtionem mali, sed per defectionem boni.
Laus continentiae sine vituperatione nuptiarum.
- 65. Dicis: "Ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse laudatam, non ut ad virginitatem incenderentur homines, sed ut bonum nuptiarum quod a Deo institutum est damnaretur". Sed ne puteris malevola de animo meo suspicione torqueri, velut probare me volens, dicis mihi: "Si fideliter invitas homines ad studium continentiae, fateris ergo ita virtutem pudicitiae a volentibus posse servari, ut sit, quicumque voluerit, corpore sanctus et spiritu". Respondeo, me fateri, sed non sicut vos. Nam vos ipsius animi viribus hoc tribuitis; ego, adiutae per Dei gratiam voluntati. Verumtamen quid comprimitur animi imperio ne peccetur, nisi malum quo vincente peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tamquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tamquam vulnus aliquod fateamur esse sanandum, cuius reatum iam fatemur regeneratione sanatum.
Coniugia turpia non sunt.
- 66. Ecce frustra enumerasti, quibus me comparas, tot haereticorum fraudes, quorum utinam numerum non augeres. "Apostolica sententia, qua notat haereticos prohibentes nubere 142, etiam me - asseris - tangi", quasi dicam: "Post adventum Christi turpia esse coniugia". Audi ergo quod dicimus, ut hoc ipsum multis modis ac saepius audiendo, non dissimules veritatem, simulans quodam modo surditatem. Non dicimus turpia esse coniugia; quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium fulcienda est honestate nuptiarum. Sed quod vos dicitis, christiana doctrina non dicit, id est, ut verba tua ponam, "hominem sufficere ingenitis sibi motibus dare leges": hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum hinc loqueretur: Unusquisque proprium donum habet a Deo 143. Et quod dixit Dominus: Sine me nihil potestis facere 144. Et: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 145; cum posset dicere: Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui voluerit; si verum esset quod dicitis vos. Quaero sane, qualibus ingenitis sibi motibus hominem dicatis esse idoneum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis, adversus bonum ergo spiritus concupiscit et duo bona invicem sibi adversantur in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se adversitas bona esse non posset. Si autem malis, fatere igitur ingenitos esse homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum Manichaeis cogaris, alienae mali naturae nobis inesse commixtionem, nostrum potius originalem confitere languorem. Cuius languoris malo coniugalis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex quo tibi ad omnia respondere coepi, in quibus solvendos quaestionum nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numerum tuorum voluminum non excessero. Sit ergo hic finis huius mei, ut novissimum tuum ab alio refellamus exordio.