Jump to content

Contra Secundinum Manichaeum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra Secundinum Manichaeu
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42

AugHip.CoSeMa 42 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Contra Secundinum Manichaeum

Docet Augustinus quare Manichaei sectam reliquerit, eamque ex Secundini ipsius epistola prolatis argumentis refellit.

CAPUT PRIMUM.

Tua in me benevolentia quae apparet litteris tuis, grata mihi est: sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis, partim adversus me, partim adversus ipsam quae mutari non potest veritatem. Sed quod de animo meo non verum sentis, facile contemno: hoc enim sentis quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest ut sit in homine. Ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio: quia id de me credis quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. Non igitur opus est ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. Non enim spes tua pendet ex me, aut bonus esse non poteris nisi ego fuero. Senti de Augustino quidquid libet: sola me in oculis Dei conscientia non accuset. Quod enim ait Apostolus, Mihi minimum est, ut a vobis judicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Ego autem vicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non valeo. Nec dico quod me subdole lacerare volueris: sed tantum de te opinor, quantum de te indicas verbis. Quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore alicujus incommoditatis, quae de vestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, vel cupiditate honoris quem in Catholica adeptus sum: tamen non de te vicissim male sentiens, credo esse benevolam suspicionem tuam; et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio scripsisse te existimo. Si autem mihi accommodares credendi benevolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, facile de ipso mutares sententiam, et nolles amplius temere affirmare quod nescis.

CAPUT II. Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum verborum quae per apostolum Paulum prolata sunt: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4). Quibus verbis etsi alios fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breviter aperteque descripsit. Hoc ergo timore, cum in puerili ingenio saperem, me ab illa societate divulsi: amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem; sed illius honoris de quo idem dicit apostolus, Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum (Rom. II, 10). Quis autem operari bonum conabitur, qui non in voluntate mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putaverit? Unde et ipse Dominus, eis qui bona se loqui arbitrabantur cum essent mali: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Malis vero jam mutatis in bonum Apostolus ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sed si non vis mihi de animo meo credere, existima ut libet; tantum de ipsa veritate cave quid sentias. Tentatio te non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humanus enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit, etiam si non est factum: cum vero sacrilegam, et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabulam Persicam, non de quolibet homine, sed de summo Deo, mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas esse veritatem; non est hoc modo praetereundum, neque tanta mors animae contemnenda. Est enim quod tecum agi possit: quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi, quod si nolueris, non invenio quid faciam: ita etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari quam sit remotissimum a veritate quod sentis. Sicut enim sensum oculi tui sentire non possum, nec tu mei, sed tantummodo nobis de hac re credere vel non credere possumus; illam vero speciem quae utriusque nostrum oculis visibilis subjacet, invicem nobis valemus ostendere: sic de affectionibus animorum nostrorum quas proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet, non credamus: rationem autem veritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, sine pervicaciae caligine, serenatis mentibus pariter attendamus.

CAPUT III. Nec alia documenta tibi proferam, quibus Manichaei error apparet, quam ex epistola tua. Scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratisimae Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi, Jesu Christo. Dic mihi quorum luminum sit rex Jesus Christus? Eorumne quae fecit, an eorum quae genuit? Nos enim dicimus Deum Patrem genuisse Filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est, condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est quod est ille qui fecit et per quem fecit. Itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab Apostolo dictus est Rex saeculorum (I Tim. I, 17), tanquam superior inferiorum, et regendi potens, regens ea quae regimine indigeant. Tu autem cum Jesum Christum regem luminum appellas; si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti? Si autem dicis aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere, nec ullo pacto fieri possit ut sint ea quae reguntur ei a quo reguntur aequalia? quod si non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit? Si de se ipso propagavit, cur ergo inferiora sunt? cur degeneraverunt? Si autem non de se ipso, dic unde? An forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? Habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto invalidiorem, ut a potentiore vicino vel patiantur se regi vel cupiant. Nonne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum jam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio, sed neutram ex alterius pendere principio? Hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime adversa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina quae reguntur, sed duas naturas, regnum luminum et regnum tenebrarum persuadere conatur. Refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina: ubi cum quaesiero cur infirmiora sint, contendere fortasse tentabis aequalia. Sed cum retulero, Quae causa est ut regantur? negabis regi. Hinc respondebo, Cur habent regem? Ubi non video quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te poeniteat tale ostium posuisse in epistola tua, per quod tu ipse exire non possis. Sed etiam cum te poenituerit, et dixeris non ideo Manichaeum victum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti; innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo, Regnum lucis ab eo vocari quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium; nec regnum, sed regna: quandoquidem in ipsa epistola ruinosi Fundamenti cum de Deo Patre loqueretur, Nullo, inquit, in regnis ejus aut indigente, aut infirmo constituto. Ubi autem regna sunt, quis tam caecus est qui non intelligat, aequales reges iis quibus regnant omnino esse non posse? Quid igitur tam vicinum, si velis advertere, et tam conveniens honestati pectoris tui, quam ut te non poeniteat illud in epistola posuisse? Est enim verissime Jesus Christus rex luminum, nullo modo sibi aequalium, sed subjectorum, et eorum rector beatorum. Poeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cujus omnes deceptorias machinationes veridica frons epistolae tuae uno ictu arietante subverterit. Quia enim Christus luminum rex est, nec de se ipso genuit inferiora quibus rex esset; nec ea vicina sibi quibus regnaret assumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero; sed nec unum indigens altero, quod a tramite veritatis alienum est: restat ut ea lumina quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit; quia propria sunt, non usurpaverit; sed fecerit et condiderit Deus.

CAPUT IV. Si volueris quaerere unde fecerit, et imaginari coeperis adjutorium materiae quam ipse non fecit, ut ibi non videatur omnipotens facere quod vellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adjuvaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. Sed dicta prophetica sobrio captu intelligentiae sublimi atque ineffabili majestati aptissime adjungente, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5): ita videbis quomodo dicatur in catholica fide, quod Deus de nihilo fecerit omnia bona valde (Gen. I, 31). Si enim de aliquo fecit, utique aut de se ipso, aut non de se ipso: sed si de se ipso; non ergo fecit, sed genuit: cur igitur inferiora genuit? Nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset. Si non de se ipso; non utique de aliquo quod ipse non fecit: alioquin de alieno fecit, et erat jam bonum quod ipse non fecerat, unde sibi regnum statueret. Quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator; quia erat bonum quod ipse non creaverat: non enim de malo alieno lumina quibus regnaret efficeret. Relinquitur itaque, ut si de re aliqua fecit, de illa fecerit quam ipse jam fecerat.

CAPUT V. Ita fit ut primas origines condendarum rerum de nihilo Deum fecisse fateamur: nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae majestatis primogenitum Jesum Christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem vocatos, sicut Apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus (Rom. VIII, 29); sed potius secundum ipsam divinitatis excellentiam vis eum primogenitum intelligi, ut illa lumina in quibus regnat fratres ejus sint; non facti a Patre per ipsum, sed geniti a Patre post ipsum; ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria Patris eademque substantia. Quod si ita credis, primum contradicis Evangelio, ubi etiam unigenitus dictus est: Et vidimus, inquit, gloriam ejus tanquam unigeniti a Patre: quando nullo modo verum diceretur, si sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, qua consubstantialis est Patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. Itaque cum et unigenitum et primogenitum eum divina testentur eloquia; unigenitum, quia sine fratribus; primogenitum, quia cum fratribus: non invenies quomodo utrumque de illo secundum eamdem naturam divinitatis intelligas. Fides vero catholica quae inter Creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intelligendi difficultatem, unigenitum eum accipiens secundum id quod scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1): primogenitum autem universae creaturae, secundum id quod Apostolus ait, Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Coloss. I, 18); quos ei Pater ad fraternam societatem, non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generavit. Lege itaque Scripturas, nusquam invenies de Christo dictum, quod adoptione sit Filius Dei. De nobis autem saepissime legitur: Accepistis spiritum adoptionis filiorum; adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 15, 23); Ut adoptionem filiorum recipiamus (Galat. IV, 4); Praedestinavit nos in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5); Gens sancta, populus in adoptionem (I Petr. II, 9); Vocavit vos per Evangelium nostrum in adoptionem gloriae Domini nostri Jesu Christi (II Thess. II, 12, 13); et si qua talia recordanti vel legenti occurrerint. Aliud est enim per Patris excellentiam esse unicum Filium Dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios Dei fieri credentes in eum. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri. Non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. Ex illo igitur quod unigenitus est, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est: ex illo autem quod primogenitus in Ecclesia fratribus factus est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I. 12, 14). Nos quoque in quantum naturaliter filii irae fuimus (Ephes. II, 3), hoc est vindictae filii, vinculo mortalitatis obstricti, quamvis illo creante atque instituente, qui procul dubio a summis usque ad ima, omnia in mensura et numero et pondere disponit et format (Sap. XI, 21), tamen ex carne et sanguine et ex voluntate carnis nati sumus: in quantum autem accepimus potestatem filii Dei fieri, nec nos ex carne et sanguine, aut ex voluntate viri, aut ex voluntate carnis, sed ex Deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.

CAPUT VI. Deinde si jam concederem non esse unicum Patri Jesum Christum, secundum ejusdem substantiae divinitatem, sed habere fratres post se natos quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse posset? Quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? Puderet certe ita sentire. Non autem ita sentis: quid igitur sentis? Leni animum tuum, et placabilem te redde considerandae sine pertinacia veritati. Hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intelligas primogenitum Jesum Christum in illa divina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriores natos in illo regno intelligamus quibus est primogenitus; neque possimus dicere quot horis vel diebus, mensibusque aut annis major sit, qui ortus est prior; sed tamen aliquo intervallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus: an vero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique majestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus, tanquam in aliquo genitum principatu. Si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque majorem, ut jam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos nascendo praecesserit, et aliquando ipse fuerit cum illi nondum essent; quid dicis, frater? Itane praecipitabis cor tuum in hoc impietatis abruptum, ut existimes in illam divinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere, et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit? An quia oportebat inde adversus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes vocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? Non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium divina virtute perageret. Aut si multis opus erat, hocne in spiritualibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri caeteris mereretur? Nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti ex paucis cuncta conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca, neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus, ullasve conversiones fieri posse, nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore Deo, non dixisset Apostolus, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25).

CAPUT VII. In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia si creatura aliena esset a Deo, non ejus creator Deus ab Apostolo diceretur: alterum, quia si unius ejusdemque substantiae Creator et creatura esset, non reprehenderentur quia servierunt creaturae potius quam Creatori; quoniam cuicumque servissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non serviat et Patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest servire creaturae nisi serviens Creatori, si esset utriusque una substantia. Unde si jam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et creaturam: atque oportet intelligas prolem Creatoris non esse creaturam: nam si esset, non esset inferior, sed aequalis ejusdemque substantiae; ac per hoc quisquis coleret eique serviret, simul etiam Creatori ejus et Patri cultum servitutemque praeberet. Cum vero reprehenduntur ab Apostolo, et detestabiles habentur qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, satis ostenditur illius et hujus diversas esse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc est, intelligi Filius, nisi in ipso intelligatur et Pater; ipse enim dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9): sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si creatura Filius esset, non coleretur sine Creatore, neque damnarentur qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt. Perspicis itaque jam, ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis majestatis, et omnium luminum regem Jesum Christum, nisi manichaeus esse destiteris, ut creaturam a Creatore discernas; ut Jesus Christus et unigenitus sit secundum id quod Verbum Dei est, Deus apud Deum (Id. I, 1) pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis Deo (Philipp. II, 6); et primogenitus omnis creaturae, secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Agnoscis enim, ut opinor, verba Apostoli ad Colossenses (Coloss. I, 15, 16).

CAPUT VIII. Quapropter cum abs te quaero, unde sit facta universa creatura, quamvis in suo genere bona, Creatore tamen inferior, atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis; non invenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quae potest peccare, non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma sit. Nam minus vigere et minus valere, si omnino perducas ad ultimum, remanet nihil. Diligit ergo sponte vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas poenas luit, subjicitur non sponte vanitati, sicut subjecta est in homine peccante. Hinc enim ait Apostolus, Omnis creatura vanitati subjecta est, non sponte (Rom. VIII, 20): quia et in homine omnis est. Inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et visibile secundum corpus: omnis autem creatura partim est visibilis, partim invisibilis: nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. In spem sane subjectam esse dicit, propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. Tu vero si fateri nolueris a Patre per Filium in bonitate Spiritus sancti, quae Trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen imparem Creatori atque mutabilem; cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid Deus de se ipso genuerit quod non sit aequale gignenti, et possit subjici vanitati. Aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. Quae major impietas, quam ista credere ac dicere et malle perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? Si autem timueris dicere mutabilem Deum, quia revera magna est et apertissima impietas; dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias Creatori, et unius ejusdemque substantiae: rursus tibi tua epistola respondebit. Unde enim est anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse victoriam; eique legem conditionemque proponis, quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat; si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, ac post consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. His certe verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis, mutabilem te animae constituisse naturam. Aliquando enim consentire spiritui vitiorum, ac rursus poenitudinem gerere, quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari? Et hoc te manifestissima veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare velles, urgeret te attendere mutabilitatem suam, et toties ex quo natus es, per varias voluntates, doctrinas obliviones, consensionesque mutata, testis sibi fieret, ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.

CAPUT IX. Nisi forte hoc te adjuvari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subjunxisti dicens: Non enim propria voluntate peccavit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. In qua sententia forte hoc vis intelligi, ut scilicet anima in natura propria ait incommutabilis, in alterius vero naturae commixtione mutabilis: quasi vero quaeratur cur ita sit, et non quia ita est. Jam hoc modo etiam Hectoris et Ajacis, imo vero cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi. Sed nimirum propterea solius Achillis corpus, sive poetico figmento, sive aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur: et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur. Itaque nos quia Dei Verbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et vulnerabili assumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine credere non timemus: vos autem quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei creditis, carni eum permittere formidatis; cujus tamen substantiam animae naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid velis: utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis Patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas; quae quanta sit impietas, profecto sentis: an incommutabilem Deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem; quod nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur: an vero ita Deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit, aequaliter non mutetur, pariterque sit summum ac praestantissimum bonum, ipsumque summe esse ad eumdem modum permansione inviolabili obtineat; caetera vero inferiora bona, quam creaturam vocamus, non de ipso, nam essent aequalia; sed tamen quia bona, ipse; quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis, impius non eris, et oblivisceris Persas, et noster eris.

CAPUT X. At enim ait Apostolus, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI, 12), qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter vestram opinionem et nostram fidem, quia vos eosdem principes ex sua propria quadam natura exortos, quam Deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna vicinitate contiguam, adversus Deum belligerasse arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam perturbandamque, in errore commutandam atque oblivione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore, correctore, emendatore, praeceptore indigeret. Quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis obstringat. Nobis autem per christianam fidem persuasum est, non esse contrarium Deo qui summe est, nisi quod omnino non est: quidquid autem aliquo modo est, ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse; sed alia magis esse, alia minus: atque ita omnia bona quae a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut omnia corporalia; partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur corpori; partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima vel attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi principes, contra quos habere nos colluctationem dicit Apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur ut noceant. Nullus enim invidus ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. Nocent autem infirmioribus fortiores: nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior: sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in praesenti, quam si in statu pristino atque justitia permanerent. Interest autem unde sit quisque alio fortior; utrum corpore, ut equi hominibus; an animae natura, ut rationale irrationali; an affectione animi, ut virtuosus injusto; an ordine potestatis, ut imperator milite aut provinciali. Potestas autem a summa Dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis in eos qui vel jam tenent justitiam, vel ad eam tenendam pervenire nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant (I Cor. XI, 19), vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem. Scientes, inquit Apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3, 4). Ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis adversus principes et potestates praevaricatorum angelorum, et adversus spiritualia nequitiae colluctatur; cum illi accipiunt tentandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius, et mente firmiore superantur. Contra vim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia; ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant. Quoniam vere virtus et sapientia Dei est, per quam facta sunt omnia; propterea in his quae facta sunt, cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, vis imitatur virtutem, et fallacia sapientiam: cum vero ea quae declinaverant recurrunt, et redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur impia superbia, justi pia liberalitate. Spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum charitas imitatur: utrique tamen ab imitatione Dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur: illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt.

Si autem movet cur mente fortiores infirmiores sint corpore; non est mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis exerceantur, cujus immortalitate coronabuntur. Non enim facile supplicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur, meritis vicerit. Unde Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Animus igitur mortalem propter supplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem vixerit; et ipsam in melius commutat, et immortale corpus habere merebitur: sed hoc in fine, quo novissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem: non fabuloso illo globo vestro; sed ea mutatione de qua dicit, Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Cum enim expressisset dicens, Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; tunc contexendo subjunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient (I Cor. XV, 26, 51, 52, 53, 35)? Lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus, et ingenium tuum Deo adjuvante, nullo explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies: et tunc ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et vide jam, si potes, non hoc me dicere, quod justi contra nihil pugnant, sed contra eas substantias quae defecerunt non stando in veritate.

CAPUT XI. Deficere autem non jam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim ea quae magis sunt, declinant ad ea quae minus sunt, non illa in quae declinant, sed illa quae declinant deficiunt, et minus esse incipiunt quam erant: non quidem ut ea sint ad quae declinaverunt, sed pro suo genere minus. Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur; sed tamen defectivo appetitu quodam modo corporascit: ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse coepit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihilum. Quanto enim quaeque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti defectus voluntarie fiunt, recte reprehenduntur, et peccata nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, adversitates, quae omnia contra voluntatem patimur: recte utique peccata vel suppliciis puniuntur, vel exercitationibus diluuntur. Quae si animo sereno intueri velis, profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare substantias. Siquid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur, De Libero Arbitrio, quos in Campania Nolae poteris invenire apud Paulinum nobilem Dei famulum.

CAPUT XII. Nunc vero meminisse debeo, epistolae me tuae, quamvis multo longiore, tamen epistola respondere. Ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris, et quam vera sit fidei catholicae assertio. Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos substantiam quamdam malum esse dicitis: nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. Audi igitur idipsum. Ponis enim in epistola, et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria voluntate: atque ibi statim, credo cum videres, si ita est, subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni animae, nullamque omnino debere damnari, quoniam non voluntate peccaret, quo constituto everteretur sententia quam Manichaeus de suppliciis animarum etiam de lucis parte venientium terribiliter personat; vigilantissime subjecisti dicens, At si, cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se armet contra inimicum, voluntate sua peccavit. Bene quidem quod aliquando confiteris fieri posse ut sua voluntate anima peccet: sed cui tandem malo si consentiat, voluntate sua peccat? Ei certe quod substantiam dicis esse.

CAPUT XIII. At ego jam tria quaedam video: tu quoque, ut opinor, mecum vides. Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur duo sunt, tertia est autem ipsa consensio: non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. Horum igitur trium, ecce anima substantia est; malum etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, ex vestra opinatione substantia est: quaero igitur quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim substantiam esse dixeris, non jam duas substantias, sed tres opinaberis. An propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, ejusdem substantiae est cujus ipsa anima? Jam ergo quaero, malane an bona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu quoque scribis, tunc eam voluntate peccare. Mala est igitur ista consensio, ac per hoc etiam animae substantia; si et animae substantia est, et utrumque una substantia. Videsne quo coactus es; ut animam et illud malum, non jam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas? Hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere quae consentit malo, sed ipsi malo cui consentit; ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala: cum anima de parte boni esse dicitur; consensio vero ejus qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. Quis absurdius deliraverit? Non enim anima consentit, si non est ejus consensio: ipsa autem consentit; ejus est igitur. Porro si ejus est consensio, et mala est ista consensio; ejus est hoc malum. Nam si et hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum priusquam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima, cujus adventu vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus, augetur?

CAPUT XIV. Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, invenimus esse in animae potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel non sit: quandoquidem ista consensio in animae potestate est. Nam si non est, non ergo sua voluntate consentit. Tu autem pro hac consensione, voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia vel sit vel non sit. Quid est autem aliud substantia quam natura? Erit ergo aliqua natura quae nec animae naturalis sit, quoniam si nolit, non erit; nec illi malo cui anima voluntate consentit: non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur, hoc est, animae voluntate. Cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est, ista consensio, si natura est quae neque animae, neque tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas? Quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen jam posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. Quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente, et ex malo cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere: sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus nec asinus est; ita quod de bona natura et mala natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Tu autem consensionem malam esse confiteris: dicis enim tunc animam voluntate sua peccare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus, masculinum et femininum esse arbitraris; ut quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum? Quod si ita est, ubi est illa victrix animae natura? Itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur? Deinde non vides te sexus diversos jam dicere, non naturas? Nam si inter bonum et malum naturarum esset diversitas, non oriretur ex utroque nisi aliquod tertium, quod nec bonum posset esse nec malum: aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia pareretur. Si enim ex illis animalibus quae supra commemoravi, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula gignitur, quod neque hoc, neque illud sit; quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diversitate boni et mali? Aut si nulla ex eorum commixtione nova natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. Restat igitur ut tam incredibilia deliramenta vitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.

CAPUT XV. Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. Quanquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? Anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia est, consensio vero ejus non est substantia. Jam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit; id est, in anima esse istam consensionem profecto vides, quam consensionem peccatum esse, ac per hoc malum esse non dubitas. Ex quo jam intelligis fieri posse ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. Peccatrix enim utique mala est: peccat autem, cum consentit malo. Una igitur eademque res, id est, anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali quod non est substantia, id est, consensionem istam, in tantum mala est. Non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. Deficit quippe cum consentit malo, minusque jam esse, ac propterea minus valere incipit, quam valebat dum nulli consentiens in virtute consisteret; tanto utique deterior, quanto ab eo quod summe est ad id quod minus est vergit, ut ipsa etiam minus sit. Quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. Quod enim minus quoque fit, eo tendit ut non sit omnino: quo quamvis non perveniat ut penitus pereundo nihil sit, manifestum est tamen quemlibet defectum exordium esse pereundi. Aperi ergo jam cordis oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quamlibet substantiam; et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam. Nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum voluntarium, quo anima rationalis ad ea quae infra illam sunt condita conditore suo deserto declinat, affectum: hoc est enim quod peccatum vocatur. Caeter autem defectus qui non sunt voluntarii, vel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice justitia; vel mensuris rerum infimarum interveniunt, ut praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo vicibus suis atque suo genere peragatur. Sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus syllabis, quae per morarum certa intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio; nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est, quantum producatur corripiaturve syllaba, vel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant; cum ars ipsa quae sermonem facit, nec sonis perstrepat, nec pervolvatur varieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. Quae non ideo mala est, quia in spiritualibus creaturis possumus intelligere mirarique meliora: sed habet proprium in suo genere decus, atque insinuat bene viventibus summam Dei sapientiam, in alto secretam, supra omnes temporum metas, fabricatricem ac moderatricem suam.

CAPUT XVI. Age, nunc attende illud quod dicebas malum, cui anima consentiendo voluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an vero nec ibi possis accusare substantiam. Quaero enim, quid alliciat animae consensionem, an irruat illa cassatim, et propterea consentire dicatur, quia ejus aliqua delectatione movetur ad fruendum. Quod si ita est, non est consequens ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. Si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, sed amantis culpa teneatur; profecto fateberis cujusque rei speciem non esse continuo vitiosam, quia vitiose in eam consensio cupientis illabitur. Quod quantum me adjuvet, post apparebit. Sed ut ostendam quod pollicitus sum, quid potius eligam, cum me rerum copia circumfluat? quid, inquam, potius eligam, quam id quod nos ut creaturam laudamus coelestem, vos autem ut portionem ipsius Creatoris adoratis? Quid enim inter cuncta visibilia isto sole praeclarius? At si quisquam ejus lucem immoderatius concupiscat, infert suis oculis bella jurgiorum, si aliquam potestatem nactus qua possit implere quod appetit, domos eorum oppositas suis fenestris apertis intuetur, quo minus sol penetralia ejus coelo apertiore perfundat. Numquid ergo solis est vitium, quia ille lucem istam sic dilexit, ut eam luci justitiae praeponere auderet, et volens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis, januam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? Vides ergo amari posse rem bonam, amore non bono. Quapropter, cum tu malum dicas cui consentiendo anima peccat; ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum cui animam quo est melior consentire non deceat. Cum enim sit ipsa corpore superior, Deumque habeat se superiorem, quamvis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima, et peccando fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet, inferiori corpori adjungat.

CAPUT XVII. Quod si dicis, non eam vocare te consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit ut sibi consentiatur; sed tunc consentire animam, cum illum cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit; et propterea malum esse, quia ut aliquid mali committatur, suadet aut urget: secunda quaestio est, et ordine suo jam jamque etiam ipsa tractanda. Sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis, ut arbitror, disputatum est: claruitque fieri posse ut res aliqua in suo genere bona male diligatur, et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. Quid enim, si tali jam dilectione peccatrix anima atque vitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa quae persuadenti consentit, tali vitio depravata, quali vitio depravata illa quam sequitur? Primum ergo peccatum est, quamvis bonam creaturam Creatori in dilectione praeponere: secundum autem, alterum quoque ut id faciat vel suadendo vel cogendo tentare. Nemo enim ad pravitatem vult alium perducere, qui non prior ipse depravatus est. Voluntate autem peccant, qui alios ad peccatum perducere cupiunt, vel stulta benevolentia, vel malitiosa invidentia. Quis enim filios suos nisi perverse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque acquirant amplam pecuniam? Utique non odit eos, et tamen perniciose persuadet. Talium quippe dilectione jam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit; quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus; sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. Invidentia vero, cum alium vult quisque peccare, honorem diligit immoderata superbia, et in eo cupit excellcre, atque caeteris anteire; quem quidem videt amplius et verius deferri virtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis voraginem ex aequitatis arce deponi. Hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. Sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus perverse atque impie diligendo impius factus est? Aut ipsa ejusdem diaboli angelica substantia, quam Deus creavit, ideo mala est, quia substantia est? Sed cum ejus deserens dilectionem, et ad suam nimis conversus, ei videri cupit aequalis, superbiae tumore dejectus est. Non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum a quo factus est, malus est; et ideo malus, quia minus est quam esset, si id quod summe est dilexisset: defectus ergo malus est. Omnis ergo defectus ab eo quod est, tendit ut non sit: sicut omnis profectus ab eo quod minus est, tendit ut magis sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet, utique Deo debetur. Qui ergo amat honorem, Deum imitatur. Sed humiles animae in illo se honorari volunt; superbi, prae illo. Ad Deum autem humiles, excelsiores fiunt injustis; contra Deum vero excelsi, humiliores fiunt justis: ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi Deum amaverunt supra se, illi pro Deo amaverunt se.

CAPUT XVIII. Jam, ut arbitror, facile est tibi intelligere ex ipsius verbis epistolae tuae, quibus dixisti, animam, cum consentit malo, voluntate peccare, nullum malum esse naturam malam, vel dilectionem naturae malae: sed cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum quod fit voluntate animae, cum diligit pro ipso Creatore creaturam; sive suo nutu, cum sit mala; sive alterius persuasu, cum consentit malo. Et nihilominus sic quoque fit mala, consequentibus suppliciis, ut pro meritis omnia disponantur a Creatore summe bono in creatura bona; sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. Tu autem constituisti duas naturas, quarum unam vis bonam esse, alteram malam; vel potius unam boni, alteram mali: nam mala natura ex bona etiam peccando fit. Fateris tamen eam naturam quam bonam esse dicis, malo consentiendo male facere, hoc est, voluntate peccare. At ego ambas bonas esse assero, sed unam earum male facere suadendo, aliam male facere consentiendo. Sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec hujus suasio: sicut et ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens; sic illa si non suadeat, emendatior erit. Si vero etiam peccatum quod non suadet, nec ipsa committat; pariter erunt integrae, atque in suo genere laudabiles. Et si enim bis illa peccat quae et committit et suadet, illa autem semel si tantummodo ad male faciendum consentiat; tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. Aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. Sed si pejus tibi videtur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista pejor: non tamen tanta sit acceptio personarum, et non tam iniqua in judicando gratificatio, ut cum ambae peccent, quamvis una gravius, altera levius, una dicatur natura mali, altera boni: ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior quae peccat minus; aut ambae malae, sed illa pejor quae peccat amplius.

CAPUT XIX. At enim unde est malum factum quod peccatum vocatur, si nulla est mali natura? Dic mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et praedicas. Quidquid enim patitur, ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. Quaero itaque unde habeat ipsum pati posse. Melior enim esset, si non haberet. Non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. Deinde si habet in potestate vel consentire vel non consentire, non ergo victa consentit. Quaero igitur unde habeat istam consensionem malam, nulla contraria cogente natura. Si autem cogitur consentire, ita ut non sit in ejus potestate aliter facere; non ergo, ut dicebas, voluntate peccat, quando non voluntate consentit. Sed ego adhuc quaero, unde in illa sit posse decipi, si decipitur. Antequam enim deciperetur, nisi esset in ea ut hoc pati posset, nunquam utique pateretur. Quanquam nullo modo nisi voluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. Sed quoquolibet nomine istud appelles, quaero abs te acuto et solerti viro, et a tuo Romano ut gloriaris ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse quod patitur, ut consentiat malo. Sicut enim in ligno, antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset; nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero in ista natura, unde sit quaedam vel fragilitas vel flexibilitas, antequam ad malam consensionem vel vi frangatur, vel suasione flectatur. Aut si mali vicinitate jam fragilitas erat, sicut solent corpora vicinae paludis exhalatione corrumpi; jam ergo corruptibilis erat, si potuit eam vicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. Quaero igitur unde illa corruptibilitas.

Quaeso, attende quid loquar, et cede perspicuae veritati: non enim quaero unde corruptio; respondebis enim, A corruptore; eumdemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendis, ut etiam fabulosis tegminibus involutum evolvere ac tenere vix possit: sed quaero unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet; quae nisi esset, aut nullus existeret, aut nihil noceret cujuslibet corruptoris accessio. Cum ergo tu inveneris unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam a natura contraria corrumpatur; aut si non vis eam dicere corrumpi, unde certe ista mutabilitas, antequam ex hostili adversitate mutaretur: non enim non mutatur natura in deterius, quae fit ex sapiente stulta, et quae obliviscitur sui; tu enim ista verba apposuisti, dicens, Si cum se ipsam cognoverit, consentiat malo: mutatur ergo in deterius cum obliviscitur, sic ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat; nullo autem pacto mutari potuisset, nisi antequam mutaretur esset mutabilis: cum ergo tu inveneris unde ista mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio; profecto desines a me quaerere unde sit malum. Quanquam in natura summi boni, si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inveniri, nec a se ipsa, nec alterius cujuslibet accessu possit, sicut in ea natura quam Manichaeus fingit, et summe bonam esse arbitratur, vel etiam sibi credentibus persuadet. Quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas, quae non inventa, sed prodita est, cum mora accederet? Mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset. Cum autem potuit, non se fuisse incommutabilem demonstravit. Haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est, in substantia Dei creditur, si contentiosus non es, vides quanta insipientia blasphematur. Cum vero de creatura tale aliquid dicitur, quam Deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo; non de summo bono agitur, sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui Deus est, non posset institui. Deus quippe summe bonus atque incommutabiliter, omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab Angelis coelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum, pro sua cujusque dignitate naturae omnia locis congruis ordinata. Verum in his rationalis creatura, cum creatori, hoc est, factori et institutori suo Deo dilectionis obedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate, veritate, charitate custodit: cum vero eum contumaci inobedientia deserit, per suum liberum arbitrium peccatis se involvit, per illius autem justum judicium supplicio misera afficitur; et hoc est totum malum, partim quod injuste facit, partim quod juste patitur. Hoc tu a me non quaeras unde sit, cum tibi jam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognoverit anima, si malo consenserit, voluntate sua peccat. Ecce unde est malum, a propria scilicet voluntate. Non autem ista natura, sed culpa est; ac per hoc etiam contraria naturae, cui utique nocet privando eam bono, quo beata esse posset, si peccare noluisset. Hanc tu peccati voluntatem moveri non putas in anima, nisi ex alio malo quod credis esse naturam, quam non fecerit Deus, eamque animam naturam Dei esse contendis: ac per hoc ista mali nescio quae natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum victus dejicitur Deus.

CAPUT XX. Ecce quanta impietate, quam nefariis horrendisque blasphemiis te non vis exuere, ponendo in natura quam non fecit Deus, vitam, sensum, sermonem, modum, speciem, ordinem, et alia innumerabilia bona; et ponendo in ipsa Dei natura ante ullam commixtionem mali, ipsam mutabilitatem qua capi poterat, et cui timere cogebatur, videns magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquid eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponeret (Ex Manichaei Epistola, quam vocabant Fundamenti ). Et utquid hoc totum, nisi ut illa Dei natura atque substantia sic implicatum teneat hostem subjectum, ut peccans perferat et ligatum, nec totum evadat purgata jam victum, et ut damnata servet inclusum? Praeclaram vero excusationem bellicae necessitatis in Deo vestro invenistis, contra illud quod vobis proponitur, ut respondeatis quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset: quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et violabilem Deum; si autem dixeritis quod ei nocere non posset, quaeretur a vobis, Cur ergo pugnavit? Cur substantiam suam corrumpendam atque violandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? Contra istam ergo complexionem nunquam exire potuistis.

Magnum aliquid vobis et tutum invenisse videmini, ut respondeatis dicentes: Magna est iniquitas appetere aliena, cui Deus iniquitati praebuisset assensum, si eam gentem quae hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. Haberet ista responsio qualemcumque justitiae colorem, si saltem in ipso bello natura Dei vestri se integram impollutamque servasset, et permixta hostilibus membris nihil iniquitatis vel coacta vel seducta fecisset: cum vero tantis facinoribus et flagitiis eam captivam consentire dicatis; cum denique ab illa impietate tam immani, qua etiam lumini sancto, cujus portio est, exstitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere creditis horrendi illius globi aeterna supplicia; quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem, quam tradere ei partem Dei, cujus vires hauriret, cujus decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non videat? Quis tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non attendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra naturam invadere conaretur alienam, quam Deus invadendam et ad iniquitatem cogendam, et ad poenam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? Hoccine tandem est iniquitati consentire noluisse, et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? An erat necessitas, quod ipsum Manichaeum dicere non puduit, et vos pudet? Ille quippe ait, vidisse Deum magnam labem ac vastitatem adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium et virtute potens numen opponeret. Vos autem acutius videlicet ratiocinamini, quam si Deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum, violabilem et corruptibilem dicentes Deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset. Abigite ergo et expellite a cordibus vestris et a fide vestra, etiam ipsam pugnam; totamque illam fabulam, impiarum et immundissimarum blasphemiarum horrore contextam, tandem aliquando anathemate atque damnate. Nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est, violabilem illam naturam et corruptibilem Deum dicere non timetis; ut natura Dei vestri, si fortitudinem qua non caperetur non potuit exercere, non potuerit saltem justitiam captiva servare: quod Daniel potuit, qui leones ausus est irridere, qui eorum a quibus captivus ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo compulsus terrore consensit, nec in conditione corporalis servitutis aequitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit (Dan. VI et XIV). Natura vero Dei captiva ducta est, iniqua facta est; non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. Quod malum sibi futurum si sciebat ex aeternitate, illi nulla divinitas de se debebatur: si autem vel terris vel regionibus sibimet vicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum, quae ab hominibus prudenter intelligentibus ridenda Manichaeus narrat, inenarrabilia esse dixisti, et haec a Christo appellari dexteram et sinistram; novimus sic appellare Christum dexteram et sinistram, ut non corporalia loca, sed beatitudinem miseriamque sui cujusque meriti velit intelligi. Sed carnalis vestra cogitatio, adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum visibilem, ac per hoc corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et Deum et partem Dei esse dicatis. Verum de his vobiscum agere stultum est: quid enim incorporeum intelligere poteritis, qui Deum incorruptibilem nondum creditis?

CAPUT XXI. Sed videlicet bonus amicus benigne a me objurgas, Manichaeos quod reliquerim, et me ad Judaeorum Libros contulerim. Ipsi sunt qui vestrum errorem fallaciamque suffocant: in eis quippe prophetatus est Christus, qualem Dei veritas reddidit, non qualem Manichaei vanitas finxit. Sed homo urbanissimus exagitas antiquam Scripturam, eo quod scriptum sit in propheta, Et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a Domino (Osee I, 2); cum audias in Evangelio, Meretrices et publicani praecedent vos in regnum coelerum (Matth. XXI, 31). Novi unde veniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione, quam quod in matrimonium commutata est, et conversa ad pudicitiam conjugalem; ubi Deum creditis vestrum in procreando filios arctioribus carnis vinculis colligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant operam ne concipiant, ut ab officio pariendi liberae, libidini serviant. Feminae quippe conceptus apud vos carcer est et vinculum Dei. Hinc tibi etiam illud displicet, Erunt duo in carne una; cum hoc in Christo atque Ecclesia sancta magnum mysterium commendet Apostolus (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32). Hinc displicet, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28); ne Dei vestri multiplicentur ergastula. Me autem fateor in Ecclesia catholica didicisse, sicut animam, ita et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est; ita bonum animae ac bona corporis, non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, sive magna, sive parva; sive coelestia, sive terrestria; sive spiritualia, sive corporalia; sive temporalia, sive sempiterna: nec ideo ista reprehendenda, quia illa praeferenda.

CAPUT XXII. Illud vero quod inter culpanda ponis, Macta, et manduca (Act. X, 13); etiam in Actibus Apostolorum spiritualiter positum est. Verumtamen et corporaliter, non est cibus in vituperatione, sed luxus: praecipue vobis, etiam carnaliter accepta haec sententia placere debuit, ut mactaretis carnes, ac sic carceribus fractis de misera custodia deus vester aufugeret, et si quae ejus ibi reliquiae remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis. Insultas, quod mihi doluerit sterilitas Sarae. Non plane hoc ego dolui, quia et ipsa prophetica fuit. Vestris autem sacrilegiis fabulosis congruit, non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere; quia omnis feminae fecunditas, dura est Dei calamitas: unde non mirum est, quia in vobis maxime impletur quod de talibus praedictum est, Prohibentes nuptias (I Tim. IV, 3). Neque enim tam concubitum, quam nuptias detestamini: quoniam in eis concubitus causa propagandi, non vitium, sed officium est: a quo immunis est continentia virorum feminarumque sanctarum; non quia sicut malum illud devitaverunt, sed quia melius elegerunt. Quanquam patrum et matrum, quales Abraham et Sara exstiterunt, ipsum officium conjugale non ex humana societate, sed ex divina dispensatione pensandum est. Nam quia Christum in carne venire oportebat, ei carni propagandae famulatum est conjugium Sarae, cui virginitas Mariae.

CAPUT XXIII. Unde et illud quod imperitia laudabili deridendo commemorasti, Pone manum sub femore meo, Abraham servo suo dixit, postulans jurisjurandi fidem. Pone, inquit, manum sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2, 3). Servus quidem ille obediendo jurabat: sed Abraham jubendo prophetabat, Deum scilicet coeli in eam carnem esse venturum, quae fuisset ex illo femore propagata. Vos hoc aspernamini, detestamini, abominamini, casti et mundi homines: qui Filio Dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset, unum virginis uterum formidatis; et Dei vivi naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris implicatis: ac per hoc qui unum Patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico Prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum invenitis, ubi non per deum vestrum illic tam turpiter compeditum jurare debeatis? nisi forte non quidem caste tangere humani corporis membrum, sed pudet jurare per Deum tam turpiter vinctum. Tanta illic deformitate captivo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus edi solet, propter omnium generum quae inerant bestias, exagitatis arcam Noe (Id. VII), quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat Ecclesiam. Ubi te vel non advertentem vel ignorantem gratulor congruum posuisse vocabulum: πάγκαρπος enim omnis est fructus, quod in Ecclesia spiritualiter verum est: et non attendis, Noe cum suis inter illas feras, quo illaesus ingressus est, unde illaesus egressus est, quam felicior fuerit deo vestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et devoratus est. Itaque ille non pancarpus, sed plane compartus factus est, qui omni feritate discerptus est. Luctam Jacob cum angelo irrides (Id. XXXII, 24, 25), ubi futura cum carne Christi lucta populi Israel prophetice figurata est. Sed quomodolibet intelligas, quanto melius deus vester cum homine luctaretur, quam victus atque captivus a daemonum gente diriperetur. Falso Abraham, quod pudicitiam conjugis vendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem (Gen. XII et XX), Deo suo committens ejus pudicitiam conservandam; qui nisi faceret quod facere posset, non in Deum fidere, sed Deum tentare judicaretur. Nec tamen respicis deum vestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda, non vendididit, sed gratis dedit. Ad quem, si posset, certe optaretis, ut tam illibata rediret ab inimicis suis dei vestri praeclara natura, quam illibata viro reddita est Sara.

CAPUT XXIV. Laudas mores et studia quondam mea, et quaeris quis me repente mutaverit. Deinde circumloquendo commemoras antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum, et ipsius Domini Jesu Christi, quem vis utique diabolum intelligi. Quid ego tibi de mea mutatione respondeam, quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique me, vestro errore detestato atque damnato, ad catholicam Ecclesiam fidemque conferrem? Quod utrum recte fecerim, id est, a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse solvis quaestionem in eodem verbo quod posuisti mutationis meae. Anima enim mea, si (quemadmodum dicitis) Dei natura esset; sive in melius, sicut confido; sive in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset: nec a se ipsa, nec a cujusquam vel alterius impulsu. Unde cum errorem istum reliqui, et elegi eam fidem, ubi Dei natura prorsus incommutabilis pie creditur, ut sapienter intelligatur; non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet incommutabilis Deus. Est autem diabolus sanctorum adversarius, non quod adversus eos ex alterius naturae contrario principio consurgat inimicus, sed quia eis invidet honorem coelestem, unde est ipse dejectus. Mutatus enim ipse, alios mutare molitur. Nam sicut a vobis Persicae illius fabulae prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto major et victor est: si autem, sicut affirmatis, sanctae lucis; non inimicus Dei est, sed amicus, et illis melior quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit? Ideo quippe dicit Manichaeus, aeterno supplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priori lucida sua natura passae sunt, et inimicae luminis tunc exstiterunt; cum ipsam mentem gentis tenebrarum, tenendae apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare contendat. Ab his ergo vanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adjutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.

CAPUT XXV. Evasimus, inquis, quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis; in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut caeteros homines carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis? Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse dixisti: Quis igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritualem secuti estis Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere? Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem invenit, ut jam vester esse salvator posset; et quomodo dicis, Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Veracem Manichaeum de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quae dubitantibus discipulis demonstravit (Joan. XX, 20), totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius, sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit, Quando Christus post illam, quae mors ejus putata est, apparuit discipulis haesitantibus, et spiritum se videre putantibus; quando dixit: Tangite manus meas et pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); quando uni eorum minime credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27): totum hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis, Christum praedicat Manichaeus, ejusque se dicit apostolum. Hinc potius detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret, se saltem jactaret amatorem veritatis arguendo alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. Fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit fidelem facere Manichaeus: qualem vult videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit, Mitte digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo Christus dixit, nisi, Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnem, tange verorum vestigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut autem desipit Manichaei sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi, Tange quod simulo, tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichaeus, omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.

CAPUT XXVI. Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse Dominus dixit angustam viam esse paucorum (Matth. VII, 14). Inter paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri: denique etiam ipsae antiquorum vel fabulae vel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras, quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores Ochos et Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum viros. Vide ergo, ne forte apud vos nimius horror impietatis faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos irruere, vel illic remanere, mirandum sit. Sanctorum autem paucitas, quorum angusta via est, in comparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo majore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae Ecclesiae est nunc congreganda et trituranda, in fine autem ventilanda atque purganda (Id. III, 12): ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est, ventos pascas (Osee XII, 1), id est, immundis spiritibus esca fias. Si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sapientum Veteris Testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Judaicae propaginis excellentiam, et pro Synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus, zelum persequendi Christianos, quo tanquam laudabili accendebantur, et justitiam quae ex Lege est, qua Judaei, non ibi intellecta Dei gratia, superbe gloriantur, damna et stercora deputavit, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8, 9): quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura veritatis, natura summi boni, natura Dei toties mutabilis, toties victa, toties corrupta, et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa veritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut venena debes abjicere, et ad Ecclesiam catholicam, quae sicut tanto ante prophetata, ita suo tempore revelata est, finita contentione transire?

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino nulla est; nec natura Dei, alioquin incommutabili frustra loquerer: sed quoniam mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio ejus malum est; mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adjutorio ipsius incommutabilis boni; et talis ejus mutatio erit a malo liberatio. Hanc admonitionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae malo permixta potuit injustitiae consentire, alteram incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire justitiae, proximam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem, ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). Si autem hanc admonitionem prudenter accipis, conversus ad incommutabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quod nec Dei naturae dici posset, quia nunquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum; nec naturae mali, quae si esset, nunquam posset mutari, nec lux fieri: sed recte ac veraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino. Non enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum, sed illuminata lucet, ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc crede, hoc intellige, hoc tene, si vis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses; nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses.