Contra Symmachum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Contra Symmachum (Prudentius), J. P. Migne

PRAEFATIO LIBRI PRIMI CONTRA SYMMACHUM.

(0111C)689 Paulus praeco Dei, qui fera gentium
Primus corda sacro perdomuit stylo,
Christum per populos, ritibus asperis
(0112C)Immanes, placido dogmate seminans,
Immansueta suas ut ceremonias5
Gens pagana Deo sperneret agnito,
(0113A)690 Actus turbinibus forte nigerrimis,
Hibernum pelagus jam rate debili
Et vim navifragi pertulerat noti.
Sed cum caerulei praelia gurgitis10
Jussisset Domini dextra quiescere,
Ad portum fluitans cymba relabitur,
Exponitque solo littoris uvidi
Contractos pluvio frigore remiges.
Tunc de littoreis sepibus algidi15
Arentum propere brachia palmitum
Convectant, rapidos unde focos struant.
Fascem quisque suum congerit ignibus,
Exspectans calidi luxuriam rogi.
Paulus, dum fragiles cogere surculos,20
691 Et densere foci congeriem studet.
(0113B)Incautam cumulis inseruit manum,
Torpebat glacie pigra ubi vipera,
Sarmentis laqueos corporis implicans,
Quae postquam intepuit fomite fumeo,25
Laxavitque ferox colla rigentia,
(0114A)Jam flecti facilis, rettulit ad manum
Vibrato capite spicula dentium.
Haerentem digiti vulnere mordicus.
Pendentemque gerens Paulus inhorruit.30
Exclamant alii, quod cute livida
Virus mortiferum serpere crederent.
At non intrepidum terret apostolum
Tristis tam subiti forma periculi.
Attollens oculos, sidera suspicit,35
Christum sub tacito pectore murmurans,
692 Excussumque procul decutit aspidem.
Abjectus coluber verberat aera,
Atque oris patuli solvit acumina.
Mox omnis sanies deserit, et dolor,40
Ceu nullo laceram vulnere, dexteram
(0114B)Siccatusque perit vipereus liquor
Hydrum praecipitem dum rotat impetus,
Arsurum mediis intulit ignibus.
Sic nunc post hiemem, vimque trucis freti,45
Quo jactata ratis tunc sapientiae est,
(0115A)Cum sub sacricolis territa regibus,
Vix panso poterat currere carbaso,
Afflictosque suos turbine saeculi
Vectarat, rabidis fluctibus innatans,50
Morsum vulnificum lex pia pertulit.
Occultabat enim se prius abditum
693 Virus, nec gravidum protulerat caput,
Contentum involucris, atque cubilibus
Subter comprimere clausa silentia.55
Sed dum forte latens impietas riget,
Dextram justitiae pigra momorderat,
Succensi stomacho fellis inaestuans.
Heu, quam catholicam nil prope profuit
Puppim nasse sacri remigio styli,60
Quem Paulus variis gentibus edidit
(0115B)Vix portu placido tuta quieverat
Victrix, edomitis mille furoribus:
Vix astricta suis jam retinaculis
Vectores stabili condiderat solo:65
(0116A)Erumpit subito triste periculum.
Nam, dum praecalidos igniculos sibi
Solvendis adolent et senio, et gelu,
694 Dum virgas steriles, atque superfluas
Flammis de fidei palmite concremant,70
Ut concreta vagis vinea crinibus
Silvosi illuviem poneret idoli,
Palpavit nimius perniciem tepor.
Seps insueta subit serpere flexibus,
Et vibrare sagax eloquii caput.75
Sed dextra impatiens vulneris irritos
Oris rhetorici depulit halitus,
Effusum ingenii virus inaniter
Summa Christicolis in cute substitit.
Salvator generis Romulei, precor,80
(0116B)Qui cunctis veniam das pereuntibus,
Qui nullum statuis non operis tui
Mortalem, facili quem releves manu,
Hujus, si potis est, jam miserescito
(0117A)695 Praeruptam in foveam praecipitis viri.85
Spirat sacrilegis flatibus inscius,
Erroresque suos indocilis fovet.
(0118A)Obtestor, jubeas, ne citus impetus
Arsurum mediis inferat ignibus.
CONTRA SYMMACHUM LIBER PRIMUS.
(0117)
(0117C)696 Credebam vitiis aegram gentilibus Urbem
Jam satis antiqui pepulisse pericula morbi,
Nec quidquam restare mali, postquam medicina
Principis immodicos sedarat in arce dolores.
Sed, quoniam renovata lues turbare salutem5
Tentat Romulidum, Patris imploranda medela est,
(0118C)Ne sinat antiquo Romam squalere veterno,
Neve togas procerum fumoque, et sanguine tingi.
Inclytus ergo parens patriae, moderator et orbis
Nil egit, prohibendo, vagas ne pristinus error10
Crederet esse deum nigrante sub aere formas:
Aut elementorum naturam, quae Patris ars est
(0119A)697 Omnigeni, summa pro majestate sacraret?
Vir solus, cui cura fuit, ne publica morum
Plaga cicatricem summa leviter cute clausam15
Duceret, et latebram tabentis vulneris alte
Impressam, penitusque putri de pure peresam,
Juncta superficies, medico fallente, foveret.
Sed studuit, quo pars hominis generosior intus
Viveret, atque animam lethali peste piatam20
Nosset ab interno tutam servare veneno.
Illa tyrannorum fuerat medicina, videre,
Qui status ante oculos praesentibus, ac perituris
Competeret rebus, nec curam adhibere futuris.
Heu, male de populo meriti, male patribus ipsis25
Blanditi! quos praecipites in tartara mergi
(0119B)Cum Jove siverunt, multa et cum plebe deorum.
Ast hic imperium protendit latius aevo
698 Posteriore, suis cupiens sancire salutem.
Nimirum pulchre quidam doctissimus, Esset30
(0120A)Publica res, inquit, tunc fortunata satis, si
Vel reges saperent, vel regnarent sapientes.
Estne ille e numero paucorum, qui diadema
Sortiti, aetheriae coluerunt dogma sophiae?
Contigit ecce hominum generi, gentique togatae35
Dux sapiens; felix nostrae res publica Romae
Justitia regnante viget: parete magistro
Sceptra gubernanti: monet, ut deterrimus error,
Utque superstitio veterum procul absit avorum,
Nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus40
Emineat, magnique immensa creaverit orbis.
Num melius Saturnus avos rexisse Latinos
699 Creditur, edictis qui talibus informavit
(0120B)Agrestes animos, et barbara corda virorum?
Sum deus, advenio fugiens, praebete latebras,45
Occultate senem, nati feritate tyranni
Dejectum solio: placet, hic fugitivus, et exsul
(0121A)Ut lateam: genti, atque loco Latium dabo nomen.
Vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
Procudam chalybem, necnon et moenia vestri50
Fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.
Vos nemus, appositasque meo sub honore sacrantes
(Sum quia nam coelo genitus) celebrabitis aras.
Inde deos, quorum patrias, peccata, sepulcra
(0122A)700 Scimus, in aere hebetes informavere minores:55
Advena quos profugus gignens, et equina libido
Intulit Italiae. Tuscis namque ille puellis
Primus adhinnivit simulato numine moechus.
Mox patre deterior silvosi habitator Olympi
701 Juppiter incesta spurcavit labe lacaenas.60
Nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam:
(0123A)Nunc tenera pluma levior, blandosque susurros
In morem recinens suave immorientis oloris:
Capta quibus volucrem virguncula ferret amorem.
Nunc foribus surdis, sera quas, vel pessulus arctis65
702 Firmarat cuneis, per tectum dives amator
Imbricibus ruptis, undantis desuper auri
Infundens pluviam gremio excipientis amicae:
Armigero modo sordidulam curante rapinam,
Compressu immundo miserum afficiens catamitum,70
Pellice jam puero magis indignante sorore.
(0124A)Haec causa est, et origo mali, quod saecla vetusto
Hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
Quodque novo ingenio versutus Juppiter, astus
Multiplices, variosque dolos texebat, ut illum,75
Vertere cum vellet pellem, faciemque, putarent
Esse bovem, praedari aquilam, concumbere cygnum,
703 Et nummos fieri, et gremium penetrare puellae.
Nam quid rusticitas non crederet indomitorum
Stulta virum, pecudes inter, ritusque ferinos80
Dedere sueta animum, diae rationis egenum?
In quamcunque fidem nebulonis callida traxit
(0125A)Nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
Successit Jovis imperio corruptior aetas:
Quae docuit rigidos vitiis servire colonos,85
Expertes furandi homines: hac imbuit arte
Mercurius, Maia genitus: nunc magnus habetur
Ille deus, cujus dedit experientia fures:
Nec non Thessalicae doctissimus ille magiae
704 Traditur exstinctas sumptae moderamine virgae90
In lucem revocasse animas, Cocytia lethi
Jura resignasse, sursum revolantibus umbris.
Ast alias damnasse neci, penitusque latenti
Immersisse chao: facit hoc, ad utrumque peritus
(0125B)Ut fuerit, geminoque armarit crimine vitam;95
(0126A)Murmure nam magico tenues excire figuras,
Atque sepulcrales scite incantare favillas,
Vita itidem spoliare alios, ars noxia novit.
Artificem scelerum simplex mirata vetustas
Supra hominem coluit, simulans per nubila ferri,100
Aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
705 Ecce deum in numero formatus, et aeneus astat
Graius homo, augustaque Numae praefulget in arce.
Strenuus exculti dominus quidam fuit agri,
Hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem105
Scortator nimius, multaque libidine suetus
(0126B)Rusticulas vexare lupas, interque salicta,
(0127A)Et densas sepes obscena cubilia inire:
706 Indomitum intendens animum, semperque paratum
Ad facinus, nunquam calidis dabat otia venis.110
Hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
Venit adusque Italos sacris cum turpibus hortos:
Sinum lactis, et haec votorum liba quotannis
Accipit, ac ruris servat vineta Sabini,
Turpiter affixo pudeat quem visere ramo115
Herculeus mollis pueri famosus amore
(0128A)Ardor, et in transtris jactata efferbuit Argo.
707 Nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere
Concubitus, et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
Nunc Saliis, cantuque domus Pinaria templum120
Collis Aventini convexa in sede frequentat.
Thebanus juvenis superatis fit deus Indis,
Successu dum victor ovans lascivit, et aurum
Captivae gentis revehit, spoliisque superbus
Diffluit in luxum cum semiviro comitatu,125
(0129A)Atque avidus vini, multo se proluit haustu,
Gemmantis paterae spumis, mustoque Falerno
708 Perfundens bijugum rorantia terga ferarum.
His nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris
Caeditur, et virides discindunt ore chelydros,130
Qui Bromium placare volunt: quod et ebria jam tunc
Ante oculos regis satyrorum insania fecit,
Et fecisse reor stimulis furialibus ipsas
Maenadas, inflammante mero in scelus omne rotatas.
(0130A)709 Hoc circumsaltante choro, temulentus adulter135
Invenit expositum secreti in littoris acta
Corporis egregii scortum: quod perfidus illic
Liquerat incesto juvenis satiatus amore.
Hanc jubet assumptam fervens post vina Neaeram
Secum in deliciis fluitantis stare triumphi,140
Regalemque decus capitis gestare coronam.
Mox Ariadnaeus stellis coelestibus ignis
Additur: hoc pretium noctis persolvit honore
(0131A)Liber, ut aetherium meretrix illuminet axem.
Tantum posse omnes illo sub tempore reges,145
710 Indocilis fatui ducebat ineptia vulgi,
Ut transire suis cum sordibus induperator
Posset in aeternum coeli super ardua regnum.
Regia tunc omnis vim majestatis, et omnis,
Parva licet, coeli imperium retinere potestas150
Credita; thure etiam ducibus, parvoque sacello
Impertitus honos: quem dum metus, aut amor, aut spes
Accumulant, longum miseris processit in aevum
Mos patrius. Coepit falsae pietatis imago
Ire per ignaros nebuloso errore nepotes.155
Tum quoque, quae vivis veneratio regibus ante
Contigerat, functis eadem jam munere lucis
(0131B)Cessit, et ad nigras altaria transtulit urnas.
Inde puellarum ludibria, pignora, partus,
Et furtivus amor juvenum, et deprensa jugalis160
(0132A)711 Corruptela tori: quoniam regalibus aula
Fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu
Divorum soboles sancti meminisse pudoris.
Atque ut, Roma, tuos coelesti ex sede parentes,
Queis te semideam jactant auctoribus ortam,165
Praestringam breviter, Gradivum, vel Cytheream,
Ille sacerdotem violat: contra illa marito
Succubuit Phrygio: coitus fuit impar utrique.
Nec terrestre deam decuit mortale subire
Conjugium, nec coelicolam descendere ephebum170
Virginis ad vitium, furtivoque igne calere.
712 Sed Venus, augusto de sanguine femina, vili,
Privatoque viro vetitum per dedecus haesit.
Et, si Rhea sacram lascivi Martis amore
(0132B)Lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva,175
Crediderim generosae aliquem stirpis, sed eumdem
(0133A)Moribus infamem, compressa virgine per vim,
Se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus
Objicere auderet turpi, miseraeque puellae.
Haec Italos induxit avos vel fama, vel error,180
Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo,
Utque Palatinis Capitolia condita saxis
Signarent titulo proavi Jovis, atque Pelasgae
713 Palladis, et Libyca Junonem ex arce vocarent,
Cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum185
Accirent proceres Erycino e vertice signum.
Utque deum mater Phrygia veheretur ab Ida,
(0134A)Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo:
Facta est terrigenae domus unica majestatis,
Et tot templa deum Romae, quot in orbe sepulcra190
714 Heroum, numerare licet: quos fabula Manes
Nobilitat, noster populus veneratus adorat.
Hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus
Talia Pergameas fugerunt numina flammas.
Sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra Penatum;195
Talis et antiquum servavit terror asylum.
(0135A)Ut semel obsedit gentilia pectora patrum
Vana superstitio, non interrupta cucurrit
Aetatum per mille gradus. Tener horruit haeres,
Et coluit, quidquid sibimet venerabile cani200
Monstrarant atavi: puerorum infantia primo
Errorem cum lacte bibit: gustaverat inter
Vagitus de farre molae: saxa illita ceris
Viderat, unguentoque Lares humescere nigros.
715 Formatum fortunae habitum cum divite cornu,205
Sacratumque domi lapidem consistere parvus
Spectarat, matremque illic pallere precantem.
Mox, humeris positus nutricis, trivit et ipse
(0136A)Impressis silicem labris, puerilia vota
Fudit, opesque sibi caeca de rupe poposcit,210
Persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
716 Nunquam oculos, animumque levans rationis ad arcem
Rettulit: insulsum tenuit sed credulus usum
Privatos celebrans agnorum sanguine divos.
Jamque domo egrediens, ut publica festa, diesque215
Et ludos stupuit, celsa et Capitolia vidit,
Laurigerosque deum templis astare ministros,
Ac Sacram resonare viam mugitibus ante
Delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa
(0137A)717 More deae, nomenque loci, ceu numen, habetur,220
Atque Urbis, Venerisque pari se culmine tollunt
Templa: simul geminis adolentur thura deabus),
Vera ratus, quaecunque fiant auctore senatu,
Contulit ad simulacra fidem, dominosque putavit
(0138A)Aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.225
Illic Alcides, spoliatis Gadibus, hospes
Arcadiae fulvo aere riget: gemini quoque fratres
Corrupta de matre nothi, Ledeia proles,
Nocturnique equites, celsae duo numina Romae,
718 Impendent, retinente veru, magnique triumphi230
(0139A)Nuntia suffuso figunt vestigia plumbo.
Assistunt etiam priscorum insignia regum,
719 Dux Italus, Janusque bifrons, genitorque Sabinus,
Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus,
Conjugis epotum sparsus per membra venenum.235
Omnibus ante pedes posita est sua cuique sordens
Arula. Jano etiam celebri de mense litatur
Auspiciis, epulisque sacris, quas inveterato,
Heu! miseri sub honore agitant, et gaudia ducunt
(0140A)Festa Calendarum. Sic observatio crevit.240
Ex atavis quondam male coepta: deinde secutis
Tradita temporibus, serisque nepotibus aucta.
Traxerunt longam corda inconsulta catenam,
720 Mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
Hunc morem veterum docili jam aetate secuta245
Posteritas, mense, atque adytis, et flamine, et aris
Augustum coluit, vitulo placavit, et agno.
(0141A)Strata ad pulvinar jacuit, responsa poposcit.
Testantur tituli, produnt consulta senatus,
Caesareum Jovis ad speciem statuentia templum.250
Adjecere sacrum, fieret quo Livia Juno,
Non minus infamis thalami sortita cubile,
Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto.
Nondum maternam partu vacuaverat alvum,
721 Conceptamque viri sobolem paritura gerebat255
Pronuba; jam gravidae fulcrum geniale paratur,
Jam sponsus, saliente utero nubentis, amicos
Advocat, haud sterilem certus fore jam sibi pactam.
(0142A)Vitricus antevenit tardum praefervidus ortum
Privigni nondum geniti; mox editur inter260
Fescennina novo proles aliena marito.
Idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt
722 Consilium: nunquam melius nam cedere taedas
Responsum est, quam cum praegnans nova nupta jugatur.
Hanc tibi, Roma, deam titulis, et honore sacratam265
Perpetuo Floras inter, Veneresque creasti.
Nec mirum: quis enim sapiens dubitaverat, illas
(0143A)Mortali de stirpe satas vixisse, et easdem
Laude venustatis claras, in amoribus usque
Ad famae excidium formae nituisse decore?270
Quid loquar Antinoum coelesti in sede locatum?
Illum delicias nunc divi principis, illum
723 Purpureo in gremio spoliatum sorte virili,
Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos diis
Porgere: sed medio recubantem cum Jove fulcro,275
Nectaris ambrosii sacrum potare lyaeum,
Cumque suo in templis vota exaudire marito?
Ergo his auspicibus, Trajanus, Nerva, Severus,
Et Titus, et fortes gesserunt bella Nerones:
(0144A)Quos terrena viros illustres gloria fecit,280
Et virtus fragilis provexit in ardua famae
Ascita e terris sub relligione jacentes.
724 Quam pudet, hoc illis persuasum, talibus ut se,
Romanasque acies censerent Martis amore
Posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter285
Venditat, Aeneadasque suos successibus auget?
Felices, si cuncta Deo sua prospera Christo
Principe disposita scissent, qui currere regna
Certis ducta modis, Romanorumque triumphos
Crescere, et impletis voluit se infundere saeclis.290
(0145A)Sed caligantes animas, et luce carentes,
In Jovis, Augustique adytis, templisque duarum
Junonum, Martisque etiam, Venerisque sacellis
Mactatas, tetro lethi immersere barathro,
Supremum regimen crassis in partibus orbis295
Esse rati, mersoque poli consistere fundo.
Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignit,
725 Id duxere deos: colles, freta, flumine, flammas,
Haec sibi per varias formata elementa figuras
Constituere patres, hominumque vocabula mutis300
Scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes
(0145B)Oceanum, vel Cyaneas cava flumina nymphas,
Vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
Ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum,
(0146A)Vulcanus perhibetur, et in virtute superna305
Fingitur, ac delubra deus et nomine, et ore
Assimulatus habet, necnon regnare caminis
Fertur, et Aeoliae summus faber esse, vel Aetnae.
Est, qui conspicuis superos quaesivit in astris,
Ausus habere deum solem: cui tramite certo310
726 Conditio imposita est, vigilem tolerare laborem,
Visibus objectum mortalibus, orbe rotundo
Praecipitem, teretique globo per inane volantem,
Et quod nemo negat, mundo, coeloque minorem.
Area major enim, quam qui percurrit in illa,315
Et longe campi spatium diffusius, in quo
(0146B)Emicat, ac volucri fervens rota volvitur axe.
Quamvis nonnullis placeat, terram breviorem
Dicere circuitu, quam sit pulcherrimus ille
(0147A)Circulus, et flammas immensi sideris ultra320
Telluris normam porrecto extendere gyro.
Numne etiam coeli minor, et contractior orbis,
Cujus planitiem longo transmittere tractu
Circinus excurrens meta interiore laborat?
Ille Deus verus, quo non est grandior ulla325
Materies, qui fine caret, qui praesidet omni
Naturae, qui cuncta simul concludit, et implet.
Solem certa tenet regio, plaga certa coercet.
727 Temporibus variis distinguitur: aut subit ortu,
Aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens:330
Nec torquere facem potis est ad signa trionum,
Orbe nec obliquo portas aquilonis adire,
Nec solitum conversus iter revocare retrorsum.
(0147B)Hic erit ergo Deus, praescriptis lege sub una
Deditus officiis? Libertas laxior ipsi335
Concessa est homini: formam cui flectere vitae,
Atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro
Scandere, seu laevo malit decurrere campo,
(0148A)Sumere seu requiem, seu continuare laborem,
Seu parere Deo, sive in contraria verti.340
Ista ministranti regimen solemne dierum
Haudquaquam Soli datur a factore potestas:
Sed famulus subjectus agit, quodcunque necesse est.
Hoc sidus currum, rapidasque agitare quadrigas
Commenti, et radios capitis, et verbera dextrae,345
728 Et frenos, phalerasque, et equorum pectora anhela
Aeris inaurati, vel marmoris, aut orichalci,
Jusserunt nitido fulgere polita metallo.
Post trabeas, et eburnam aquilam, sellamque curulem
Cernuat ora senex barbatus, et oscula figit350
(0148B)Cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum:
Immotasque rotas, et flecti nescia lora
Aut ornat redimita rosis, aut thure vaporat.
Hoc tamen utcunque est tolerabile, quid, quod et ipsae
(0149A)Dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae?355
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro,
729 Rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis,
Et, siquando suos dignatur adire Quirites,
Placatur vaccae sterilis cervice resecta,
Et regnare simul coeloque, Ereboque putatur:560
Nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum
Agmina vipereo superis immittere flagro,
Nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas
Spargere, terque suas eadem variare figuras.
Denique cum Luna est, sublustri splendet amictu:365
Cum succincta jacit calamos, Latonia virgo est:
Cum subnixa sedet solio, Plutonia conjux
(0149B)730 Imperitat furiis, et dictat jura Megaerae.
Si verum quaeris: Triviae sub nomine daemon
(0150A)Tartareus colitur: qui te modo raptat ad aethram,370
Sidereoque deum venerandum suadet in astro:
Per silvas modo mortiferi discurrere mundi,
Erroresque sequi subigit, nemorumque putare
Esse deam, quae corda hominum pavitantia figat,
Quaeque feras perimat lethali vulnere mentes:375
Depressos modo subter humum formidine sensus
Obruit, implorent ut numina lucis egena,
Seque potestati committant noctis opertae.
Respice terrifici scelerata sacraria Ditis,
Cui cadit infausta fusus gladiator arena,380
Heu! male lustratae Phlegethontia victima Romae.
731 Nam quid vesani sibi vult ars impia ludi!
(0150B)Quid mortes juvenum? quid sanguine pasta voluptas?
(0151A)Quid pulvis caveae semper funebris, et illa
Amphitheatralis spectacula tristia pompae?385
Nempe Charon, jugulis miserorum se duce dignas
Accipit inferias, placatus crimine sacro.
Hae sunt deliciae Jovis infernalis: in istis
Arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
Nonne pudet regem populum, sceptrisque potentem,390
Talia pro patriae censere litanda salute?
Relligionis opem subternis poscere ab antris?
Evocat, heu! poenis tenebrosa ex sede ministrum
Interitus, speciosa hominum cui funera solvat.
(0152A)732 Incassum arguere jam Taurica sacra solemus:395
Funditur humanus Latiari in munere sanguis,
Concessusque ille spectantum solvit ad aram
Plutonis fera vota sui. Quid sanctius ara,
Quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
Anne fides dubia est tibi, sub caligine caeca400
Esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
Ecce deos Manes cur inficiaris haberi?
Ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic
733 Marmora secta lego, quacunque Latina vetustos
(0153A)Custodit cineres, densisque Salaria bustis.405
Dic, quibus hunc scribis titulum: nisi quod trucis Orci
Imperium, verae ceu majestatis, adoras?
En quibus implicita squalebat regia summi
Imperii, tractis majorum ab origine sacris.
Cum princeps, gemini bis victor caede tyranni,410
734 Pulchra triumphali respexit moenia vultu:
Nubibus obsessam nigrantibus aspicit Urbem,
Noctis obumbratae caligine: turbidus aer
Arcebat liquidum septena ex arce serenum,
Ingemuit miserans, et sic ait: Exue tristes,415
Fida parens, habitus: equidem praedivite cultu
Illustrata cluis, spoliisque insigne superbis
Attollis caput, et multo circumfluis auro.
Sed nebulis propter volitantibus obsitus alti
(0153B)Verticis horret apex: ipsas quoque livida gemmas420
Lux hebetat, spissusque dies, et fumus ob ora
(0154A)Suffusus rutilum frontis diadema retundit.
Obscuras video tibi circumferrier umbras,
Caeruleasque animas, atque idola nigra volare.
Censeo, sublimem tollas super aera vultum,425
Sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas.
Omne, quod ex mundo est, tibi subjacet, hoc deus ipse
Constituit: cujus nutu dominaris, et orbi
Imperitas, et cuncta potens mortalia calcas.
735 Non decet, ut submissa oculos regina caducum430
Contemplere solum, majestatemque requiras
Circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.
Non patiar, veteres teneas ut me duce nugas,
(0154B)Ut cariosorum venereris monstra deorum.
Si lapis est, senio dissolvitur, aut crepat ictu435
Percussus tenui: mollis si bractea gypsum
(0155A)Texerat, infido rarescit glutine sensim.
Si formam statuae lamnis commisit aenis
Lima terens, aut in partem cava membra gravato
736 Pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam440
Conficit effigiem, crebroque foramine rumpit:
Nec tibi terra deus, coeli nec sit deus astrum,
Nec deus oceanus, nec vis, quae subter operta est,
Infernis triste ob meritum damnata tenebris.
Sed nec virtutes hominum deus, aut animarum,445
Spirituumve vagae tenui sub imagine formae.
Absit ut umbra deus tibi sit, geniusve, locusve,
(0155B)Aut deus aereas volitans phantasma per auras.
Sint haec barbaricis gentilia numina pagis:
(0156A)737 Quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum450
Suaserit: horrificos quos prodigialia cogunt
Credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi
Mos juvat, ut pinguis luco lanietur in alto
Victima, visceribus multa inter vina vorandis.
At te, quae domitis leges, ac jura dedisti455
Gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis,
Armorum morumque feros mansuescere ritus,
Indignum, ac miserum est, in relligione tenenda
Hoc sapere, immanes populi de more ferino
Quod sapiunt, nullaque rudes ratione sequuntur.460
Seu nos procinctus maneat, seu pace quietas
Dictemus leges, seu debellata duorum
(0157A)Colla tyrannorum media calcemus in Urbe:
Agnoscas, regina, libens mea signa, necesse est:
In quibus effigies crucis aut gemmata refulget,465
738 Aut longis solido ex auro praefertur in hastis.
Hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor
Servitium solvit miserabile Constantinus.
Cum te pestifera premeret Maxentius aula,
Lugebas longo damnatos carcere centum,470
Ut scis ipsa, patres: aut sponsus foedera pactae
Intercepta gemens, diroque satellite rapta,
(0158A)Immersus tenebris dura inter vincula flebat:
Aut si nupta, torum regis conscendere jussa,
Coeperat impurum domini oblectare furorem,475
739 Morte maritalis dabat indignatio poenas.
Plena puellarum patribus ergastula saevi
Principis: abducta genitor si virgine mussans
Tristius ingemuit: non ille impune dolorem
Prodidit, aut confessa animis suspiria traxit480
Vim libertatis nimiae, patriumque dolorem.
Testis Christicolae ducis adventantis ad Urbem
Milvius, exceptum Tiberina in stagna tyrannum
Praecipitans, quanam victricia viderit arma
Majestate regi, quod signum dextera vindex485
(0159A)Praetulerit, quali radiarint stemmate pila.
Christus purpureum gemmanti textus in auro
740 Signabat labarum, clypeorum insignia Christus
Scripserat, ardebat summis crux addita cristis.
Ipse senatorum meminit clarissimus ordo:490
Qui tunc concreto processit crine, catenis
Squalens carcereis, aut nexus compede vasta,
Complexusque pedes victoris, ad inclyta flendo
Procubuit vexilla jacens; tunc ille senatus
Militiae ultricis titulum, Christique verendum495
(0160A)741 Nomen adoravit, quod collucebat in armis.
Ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec
Prodigia, et larvas stolido tibi fingere cultu,
Atque experta Dei virtutem spernere veri.
Deponas jam festa velim puerilia, ritus500
Ridiculos, tantoque indigna sacraria regno.
Marmora tabenti respergine tincta lavate,
O proceres: liceat statuas consistere puras,
Artificum magnorum opera, haec pulcherrima, malim,
(0161A)742 Ornamenta fiant patriae nec decolor usus505
In vitium versae monumenta coinquinet artis.
Talibus edictis Urbs informata refugit
Errores veteres, et turbida ab ore vieto
Nubila discussit, jam nobilitate parata
Aeternas tentare vias, Christumque vocantem510
Magnanimo ductore sequi, et spem mittere in aevum.
Tunc primum senio docilis sua saecula Roma
Erubuit: pudet exacti jam temporis, odit
Praeteritos foedis cum relligionibus annos.
743 Mox, ubi, contiguos fossis muralibus agros515
Sanguine justorum innocuo maduisse recordans,
Invidiosa videt tumulorum millia circum:
(0161B)Tristis judicii mage poenitet, ac ditionis
Effrenis, nimiaeque sacris pro turpibus irae.
(0162A)Compensare cupit teterrima vulnera laesae520
Justitiae sero obsequio, veniaque petenda,
Ne tanto imperio maneat pietate repulsa
Crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit,
Inque fidem Christi pleno transfertur amore.
Laurea victoris Marii minus utilis Urbi,525
Cum traheret Numidam populo plaudente Jugurtham,
Nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medelae
Contulit, exstincto justa inter vincla Cethego,
Quantum praecipuus nostro sub tempore princeps
Prospexit, tribuitque boni; multos Catilinas530
744 Ille domo pepulit, non saeva incendia tectis,
(0162B)Aut sicas patribus, sed tartara nigra animabus,
Internoque hominum statui tormenta parantes.
(0163A)Errabant hostes per templa, per atria passim,
Romanunque forum, et Capitolia celsa tenebant:535
Qui conjuratas ipsa ad vitalia plebis
Moliti insidias, intus serpente veneno,
Consuerant tacitis pestem miscere medullis.
Ergo triumphator latitanti ex hoste togatus
Clara tropea refert sine sanguine, remque Quirini540
Assuescit supero pollere in saecula regno.
Denique nec metus statuit, nec tempora ponit:
(0164A)Imperium sine fine docet, ne Romula virtus
Jam sit anus, norit ne gloria parta senectam:
745 Exsultare patres videas, pulcherrima mundi545
Lumina, conciliumque senum gestire Catonum,
Candidiore toga niveum pietatis amictum
Sumere, et exuvias deponere pontificales.
Jamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis,
Ad sincera virum penetralia Nazareorum,550
Atque ad apostolicos Evandria curia fontes,
Anniadum soboles, et pignora clara Proborum:
Fertur enim ante alios generosus Anicius Urbis.
(0165A)746 Illustrasse caput: sic se Roma inclyta jactat.
Quin et Olybriaci generisque et nominis haeres555
Adjectus fastis, palmata insignis abolla,
(0166A)747 Martyris ante fores Bruti submittere fasces
Ambit, et Ausoniam Christo inclinare securim.
Non Paulinorum, non Bassorum dubitavit
(0167A)748 Prompta fides dare se Christo, stirpemque superbam560
Gentis patriciae venturo attollere saeclo.
Jam quid plebicolas percurram carmine Gracchos,
Jure potestatis fultos, et in arce senatus
Praecipuos, simulacra deum jussisse revelli,
Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti565
749 Suppliciter Christo se consecrasse regendos?
Sexcentas numerare domos de sanguine prisco
Nobilium licet ad Christi signacula versas,
Turpis ab idolii vasto emersisse profundo.
Si persona aliqua est, aut si status Urbis in his est,570
(0168A)Si formam patriae facit excellentior ordo,
Hi faciunt, juncta est quoties sententia plebis,
Atque unum sapiunt plures, simul ac potiores.
Respice ad illustrem, lux est ubi publica, cellam,
Vix pauca invenies gentilibus obsita nugis575
Ingenia, obtritos aegre retinentia cultus,
Et quibus exactas placeat servare tenebras,
750 Splendentemque die medio non cernere solem.
Post hinc ad populum converte oculos, quota pars est,
Quae Jovis infectam sanie non despuat aram?580
Omnis qui celsa scandit coenacula vulgus,
(0169A)Quique terit silicem variis discursibus atram,
Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis:
751 Aut Vaticano tumulum sud monte frequentat,
Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses:585
Coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes,
Unde sacrum referat regali chrismate signum.
Et dubitamus adhuc, Romam tibi, Christe, dicatam
In leges transisse tuas? omnique volentem
Cum populo, et summis cum civibus ardua magni590
Jam super astra poli terrenum extendere regnum?
Nec moveor, quod pars hominum rarissima clausos
(0169B)Non aperit sub luce oculos, et gressibus errat.
(0170A)Quamlibet illustres meritis, et sanguine clari
Praemia virtutum titulis, et honoribus aucti595
Ardua rettulerint, fastorumque arce potiti
Annales proprio signarint nomine chartas,
Atque inter veteres cera numerentur et aere:
752 Attamen in paucis, jam deficiente caterva,
Nec persona sita est patriae, nec curia constat,600
Et quodcunque fovet studii privata voluntas,
Hoc jam rara tenet: sed publica vota reclamant,
Dissensu celebri trepidum damnantia murmur.
Si consulta Patrum subsistere conscriptorum,
Non aliter licitum prisco sub tempore, quam si605
Tercentum sensisse senes legerentur in unum:
(0170B)Servemus leges patrias: infirma minoris
Vox cedat numeri, parvaque in parte silescat.
(0171A)Aspice, quam pleno subsellia nostra senatu
Decernant infame Jovis pulvinar, et omne610
753 Idolium longe purgata ex Urbe fugandum.
Qua vocat egregii sententia principis, illuc
Libera cum pedibus, tum corde frequentia transit.
Nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret,
Ante oculos sic velle patet, cunctique probatum,615
Non jussum, sola capti ratione sequuntur.
Denique pro meritis terrestribus aequa rependens
Munera, sacricolis summos impertit honores
Dux bonus, et certare sinit cum laude suorum:
(0172A)Nec pago implicitos per debita culmina mundi620
Ire viros prohibet: quoniam coelestia nunquam
Terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal
Contulit, auratumque togae donavit amictum,
754 Cujus relligio tibi displicet, o pereuntum625
Assertor divum: solus qui restituendos
Vulcani, Martisque dolos, Venerisque peroras,
Saturnique senis lapides, Phoebique furores:
Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nisi,
Isidis, amissum semper plangentis Osirim,630
Mimica, ridendaque suis solemnia calvis,
(0173A)Et, quascunque solent Capitolia claudere, larvas
O linguam miro verborum fonte fluentem,
755 Romani decus eloquii, cui cedat et ipse
Tullius, has fundit dives facundia gemmas!635
Os dignum, aeterno tinctum quod fulgeat auro,
Si mallet laudare Deum: cui sordida monstra
Praetulit, et liquidam temeravit crimine vocem.
Haud aliter, quam si rastris quis tentet eburnis
Coenosum versare solum, limoque madentes640
Excolere aureolis si forte ligonibus ulvas,
Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra,
Et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
Non vereor, ne me nimium confidere quisquam
Arguat, ingeniique putet luctamen inire.645
(0174A)Sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi:
756 Non ausim conferre pedem, nec spicula tantae
Indocilis fandi conjecta lacessere linguae.
Illaesus maneat liber, excellensque volumen
Obtineat partam dicendi fulmine famam:650
Sed liceat tectum servare a vulnere pectus,
Oppositaque volans jaculum depellere parma.
Nam si nostra fides, saeclo jam tuta quieto,
Viribus infestis, hostilique arte petita est:
Cur mihi fas non sit, lateris sinuamine flexi655
Ludere ventosas jactu pereunte sagittas?
Sed jam tempus iter longi cohibere libelli,
Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.
PRAEFATIO LIBRI SECUNDI CONTRA SYMMACHUM.
(0173)
(0173C)757 Simon, quem vocitant Petrum,
(0174C)Summus discipulus Dei,
(0175A)Lucis forte sub exitu,
Cum vesper croceus rubet,
Curvam avulserat anchoram,5
Captans flamina linteis,
Et transnare volens fretum.
Nox ventum movet obvium,
Fundo qui mare misceat,
Jactatam quatiat ratem.10
Clamor nanticus aethera
Plangens, atque ululans ferit
Cum stridore rudentium:
Nec quidquam suberat spei
758 Mergendis prope naufragis,15
Cum Christum procul aspicit
Pallens turba periculis,
(0175B)Calcantem pedibus mare,
Ac si per solidam viam
Siccum littus obambulet.20
Haec miracula caeteri
Vectores pavidi stupent.
Solus non trepidus Petrus
Agnoscit Dominum poli,
Terraeque, et maris invii:25
Cujus omnipotentiae est
Plantis aequora subdere.
Tendit suppliciter manus,
Notum subsidium rogat.
(0176A)Ast ille placide annuens,30
Puppi ut desiliat, jubet.
Jussis obsequitur Petrus:
Sed vestigia fluctibus
Summis tingere coeperat.
Et lapsante gradu pedes35
Pessum mergere lubricos.
759 Mortalem Deus increpat,
Quod sit non stabili fide,
Nec calcare fluentia,
Nec Christum valeat sequi.40
Tum dextra famulum levat,
Sistitque, et docet ingredi
Tergum per tumidum freti.
Sic me, tuta silentia
(0176B)Egressum, dubiis loquax45
Infert lingua periculis:
Non ut discipulum Petrum
Fidentem et merito, et fide,
Sed quem culpa frequens levem
Volvat per freta naufragum.50
Sum plane temerarius,
Qui noctis mihi conscius,
760 Quam vitae in tenebris ago
Puppim credere fluctibus
Tanti non timeam viri:55
Quo nunc nemo disertior
(0177A)Exsultat, fremit, intonat,
Ventisque eloquii tumet:
Cui mersare facillimum est
Tractandae indocilem ratis:60
Ni tu, Christe potens, manum
(0178A)Dextro numine porrigas.
Facundi oris ut impetus
Non me fluctibus obruat:
Sed sensim gradiens, vadis65
Insistam fluitantibus.
CONTRA SYMMACHUM LIBER SECUNDUS.
(0177)
(0177B)761 Hactenus et veterum cunabala prima deorum,
Et causas, quibus error hebes conflatus in orbe est,
Diximus, et nostro Romam jam credere Christo.
Nunc objecta legam, nunc dictis dicta refellam.
(0178B)Unde igitur coepisse ferunt, aut ex quibus orsum,5
Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte?
Armorum dominos, vernantes flore juventae,
762 Inter castra patris genitos, sub imagine avita
Eductos, exempla domi congesta calentes,
(0179A)Orator catus instigat, ceu classica belli10
Clangeret, exacuitque animos, et talia jactat.
Si vobis vel parta, viri, Victoria cordi est,
Vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
Obtineat, vobis regnantibus. Et quis amicus
Hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam15
763 Imperio, cui semper adest, quod laudibus implet?
Haec ubi legatus: reddunt placidissima fratrum
Ora ducum: Scimus, quam sit victoria dulcis
(0180A)Fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae:
Sed quibus illa medis, qua sit ratione vocanda,20
Novimus: hac primum pueros pater imbuit arte;
Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro.
Non aris, non farre molae victoria felix
Exorata venit: labor impiger, aspera virtus,
Vis animi, excellens ardor, violentia, cura,25
764 Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis:
Quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
Marmoreo in templo rutilas Victoria pennas
Explicet, et multis surgat formata talentis:
(0181A)Non aderit, versisque offensa videbitur hastis.30
Quid, miles, propriis diffisus viribus, aptas
765 Irrita femineae tibimet solatia formae?
Nunquam pennigeram legio ferrata puellam
Vidit, anhelantum regeret quae tela virorum.
Vincendi quaeris dominam? sua cuique dextra est,35
(0182A)Et Deus omnipotens: non pexo crine virago,
Nec nudo suspensa pede, strophioque recincta,
766 Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
Aut vos pictorum docuit manus assimulatis
Jure poetarum numen componere monstris:40
Aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello,
Quod variis imitata notis, ceraque liquenti
(0183A)767 Duceret in faciem, sociique poematis arte
Aucta, coloratis auderet ludere fucis.
Sic unum sectantur iter, et inania rerum45
Somnia concipiunt et Homerus, et acer Apelles,
(0184A)Et Numa, cognatumque malum, pigmenta, camoenae.
768 Idola, convaluit fallendi trina potestas.
Haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis
(0185A)Ex tabulis, cerisque poetica fabula praestat?50
Cur Berecynthiacus perdit truncata sacerdos
769 Inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?
Cur etiam templo Triviae, lucisque sacratis
Cornipedes arcentur equi, cum musa pudicum
Raptarit juvenem volucri per littora curru,55
(0186A)Idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?
Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem
Res incorporeas simulatis fingere membris.
770 Desine, terga hominis plumis obducere: frustra
Fertur avis mulier, magnusque eadem dea vultur.60
(0187A)Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?
Suspende exuvias, armis, et sanguine captas,
Congere caesorum victrix diademata regum,
Frange repulsorum foeda ornamenta deorum:
771 Tunc tibi non terris tantum victoria parta,65
Sed super astra etiam media servabitur aede.
Talia principibus dicta interfantibus, ille
Prosequitur, magnisque tubam concentibus inflat:
Allegat morem veterum: nil dulcius esse
Affirmat solitis, populosque, hominesque teneri70
Lege sua. Sicut variae nascentibus, inquit,
Contingunt pueris animae: sic urbibus affert
Hora, diesque suum, cum primum moenia surgunt,
(0187B)Aut fatum, aut genium, cujus moderamine regnent,
Addit et arcanum rerum, verique latebras75
Prosperitate aliqua deprendi posse secundi
(0188A)Per documenta boni: si sint felicia, quae quis
Experiendo probet: cessisse parentibus omne
Idolium semper feliciter, et pede dextro.
772 Enumerat longi vim temporis: excitat ipsam80
Crinibus albentem niveis, et fronte vietam,
Ore reposcentem querulo sua numina Romam.
Libera sum, liceat proprio mihi vivere more.
Et quis erit qui mille meos reprehenderit annos?
Uno omnes sub sole siti, vegetamur eodem85
Aere: communis cunctis viventibus aura.
Sed, qui sit, qualisque deus, diversa secuti,
Quaerimus, atque viis longe distantibus, unum
Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti:
Per quod iter properans eat ad tam grande profundum.90
(0188B)His tam magnificis, tantaque fluentibus arte,
Respondet vel sola fides, doctissima primum
Pandere vestibulum verae ad penetralia sectae.
Nam, cum divinis agimus de rebus, et illum,
(0189A)773 Qui vel principio caruit, vel fine carebit,95
Quique chao anterior fuerit, mundumque crearit,
Conjectare animo contendimus, exigua est vis
Humani ingenii, tantoque angusta labori:
Quippe minor natura aciem si intendere tentet
Acrius, ac penetrare Dei secreta supremi,100
Quis dubitet victo fragilem lassescere visu,
Vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
Turbari, invalidisque habetem succumbere curis?
Sed facilis fidei via provocat Omnipotentem
Credere: qui bona non tantum praesentia donat,105
Sed ventura etiam, longisque intermina saeclis
Promittit, ne totus eam resolutus inane
(0189B)In nihilum, pereamque brevem post luminis usum.
Muneris auctores ipso de munere pendas,
Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert110
774 Mortalis: divina Deus, peritura caducus.
Omnia, quae tempus peragit, quaeque exitus aufert,
Vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
Largitore: cui propria est opulentia, nunquam
(0190A)Desinere, idque homini dare, quod non desinat unquam.115
Nam si corruptum, corrumpendumve Deus quid
Praestat, habetque nihil, quod sit pretiosius istis:
Pauper, et infirmus, et summo indignus honore,
Et non omnipotens, sed inanis numinis umbra est.
Hac ratione fides sapienter conjicit, imo120
Non dubitat, verum esse Deum: qui, quod sumus, et quod
Vivimus, illaesum semper fore, si mereamur,
Nos sperare jubet. Coelestia si placet, inquit,
Scandere, terrenas animo depellite curas.
Nam quantum subjecta polo tellus jacet infra,125
(0190B)Dividiturque ab humo convexi regia coeli,
Tantum vestra meis distant mundana futuris,
Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
775 Quidquid obire potest, fugiatis, censeo: quidquid
Naturae ratione capit vitium, atque senescit,130
Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis.
Cuncta quidem, quae gignit humus, quae continet, ipse
(0191A)Principio institui, nitidoque insignia mundo
Ornamenta dedi, speciosaque semina finxi.
Sed tamen esse modum volui, parcisque fruenda135
Moribus indulsi, quantum moribundus, et aeger
Corporis, ac vitae volucris sibi posceret usus:
Non ut captus homo studiis, et inaniter ardens,
Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum,
Et specie tenui, quas currere tempore jussi:140
776 Atque aevum statui, sub quo generosa probarem
Pectora, ne torpens, et non exercita virtus,
Robur enervatum gereret sine laude palaestrae.
Illecebrosus enim sapor est, et pestifer horum,
Quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes145
(0192A)Implicitas, vinctasque tenent: vincenda voluptas,
Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
Mollibus, ac lentis nexa, et captiva prematur.
Luctandum summis conatibus: inter acerba
Sectandum virtutis iter: ne suavia fluxae150
Conditionis amet, nimium nec congerat aurum,
777 Nec varios lapidum cupide spectare colores
Ambitiosa velit: nec se popularibus auris
Ostentet, pulchroque inflata tumescat honore.
Ne natale solum, patrii ne jugera ruris.155
Tendat, et externos animum diffundat in agros,
Et ne corporeis addicat sensibus omne,
Quod vult, aut quod agit: ne praeferat utile justo,
(0193A)Spemque suam in me omnem statuat, nunquam peritura,
Quae dedero, longoque die mea dona trahenda.160
Haec igitur spondente Deo, quis fortis, et acer,
Virtutisque capax breve quidque perennibus in se
Praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
Gaudia membrorum, quam vivae praemia mentis?
Nonne hominem, ac pecudem distantia separat una,165
Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt? ego contra
778 Spero, quod extra aciem longum servatur in aevum?
Nam, si tota mihi cum corpore vita peribit,
Nec poterit superesse meum post funera quidquam,
(0193B)Quis mihi regnator coeli? quis conditor orbis?170
Quis Deus? aut quae jam merito metuenda potestas?
(0194A)Ibo per impuros fervente libid ne luxus:
Incestabo toros: sacrum calcabo pudorem:
Inficiabor habens aliquod sine teste propinqui
Depositum: tenues avidus spoliabo clientes:175
Longaevam perimam magico cantamine matrem.
Tardat anus dominum dilata morte secundum.
Nec formido malum: falluntur publica jura.
Lex armata sedet, sed nescit crimen opertum,
Aut, si res pateat, judex corrumpitur auro.180
779 Rara reos justa percellit poena securi.
Sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
Majestate minax: negat interitura meorum
Per mortem momenta operum: Non occidet, inquit,
(0194B)Interior, qui spirat, homo, luet ille perenne185
Supplicium, quod subjectos male rexerit artus,
Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
(0195A)Naturam, quamvis perflabilis illa feratur
More noti: capiam tamen, et tormenta adhibebo
Ipse incorporeus, ac spirituum sator unus.190
Quin et corporibus parilis consortia poenae
Decernam: possum quoniam renovare favillas
Antiquam in faciem; nec desperanda potestas:
Qui potui formare novum, reparabo peremptum.
780 Non desunt exempla meae virtutis: in ipsis195
Seminibus natura docet revirescere cuncta
Post obitum: siccantur enim pereunte vigore,
Quo vixere prius; tunc sicca, et mortua sulcis,
Aut foveis mandata latent, et more sepulcri
(0195B)Obruta, de tumulis redivivo germine surgunt.200
Nunquid nosse potes, vel conjectare, quis istud
Tam solers opifex struat? aut quae vis agat intus?
Nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
En ego gignendi dominus, ac restituendi,
Quod periit, fluxitque, potens: arentia quaeque205
In veteres formas aut flore, aut fronde reduco.
(0196A)Idque ipsum quandoque homini facturus, inani
Surgat ut ex cinere, structuraque pristina constet:
Quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
Crimina, vel summae virtutis in arce coruscet,210
Non peritura dehinc, quacunque in sorte manebit.
Interea, dum mixta viget substantia in unum,
Sit memor auctoris proprii, veneretur, et oret
781 Artificem submissa suum; non condidit alter
Halantis animae figmentum, et corporis alter.215
Nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
Numina. Non alius segetes, et spicea farra
(0196B)Suppeditat Deus: aut alius dat musta racemis,
Purpureumque gravi fundit de palmite succum.
Ipse ego sum, virides oleas pinguescere baccis220
Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
Et qui lucinas tribuo nascentibus horas.
Duplex lege mea per mutua foedera sexus
Gignere amat sobolem, generisque propagine gaudet:
(0197A)Quem vos lascivis violatis amoribus ignem,225
Et stupra vestra deae Veneris praetexitis umbra.
Unus ego haec elementa rego, nec mole laboris,
782 Ut miser, infirmusve aliquis fragilisve fatigor.
Lux immensa mihi est, et non resolubilis aetas,
Sensibus et vestris haud intellecta vetustas.230
Inde ministeriis ad tot moderamina mundi
Non egeo, nec participes, sociosve requiro.
Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
Dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
Subsistat, qualesque mihi serventur ad usus.235
Tu, me praeterito, meditaris numina mille,
(0197B)Quae simules parere meis virtutibus, ut me
(0198A)783 Per varias partes minuas: cui nulla recidi
Pars, aut forma potest: quia sum substantia simplex,
Nec pars esse queo. Solis divisio rebus240
Compositis, factisque subest: me nemo creavit,
Ut scindi valeam, cunctorum Conditor unus.
Crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est,
Quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
Meque unum venerare Deum, caementa remitto,245
Et quae saxa Paros secat, et quae Punica rupes,
Quae viridis Lacedaemon habet, maculosaque Synna.
Nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum.
Templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
(0199A)784 Fundamenta manent fidei: structura nivali250
Consurgit pietate nitens; tegit ardua culmen
Justitia interius: spargit sola picta rubenti
Flore pudicitia: pudor almus et atria servat.
Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
Accipit, aeterno, coelestique hospite digna.255
Nec novus hic locus est: fluxit mea gloria in artus,
Et lux vera Dei: Deus illustravit alumnam
Materiem, corpusque parens habitabile fecit
Ipse sibi, placito ut posset requiescere templo.
Condideram perfectum hominem, spectare superna260
Mandaram, totis conversum sensibus in me
(0199B)Recto habitu, celsoque situ, et sublime tuentem:
Sed despexit humum, seque inclinavit ad orbis
785 Divitias, pepulitque meum de pectore numen.
(0200A)Restituendus erat mihimet: submissus in illum265
Spiritus ipse meus descendit, et edita limo
Viscera divinis virtutibus informavit.
Jamque hominem assumptum summus Deus in deitatem
Transtulit, ac nostro docuit recalescere cultu.
Scire velim, praecepta Patris quibus auribus haec tu270
Accipias, Italae censor doctissime gentis.
An veterem tantum morem ratione relicta
Eligis, et dici id patitur sapientis acumen,
Ingeniumque viri? Potior mihi pristinus est mos,
Quam via justitiae; pietas quam prodita coelo,275
Quamque fides veri, rectae quam regula sectae.
(0200B)786 Si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
Mos habuit, sancte colere, ac servare necesse est,
(0201A)Omne revolvamus sua per vestigia saeclum
Usque ad principium: placeat damnare gradatim,280
Quidquid posterius successor repperit usus.
Orbe novo nulli subigebant arva coloni.
Quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
Ilignis melius saturatur glandibus alvus.
Primi homines cuneis scindebant fissile lignum:285
Decoquat in massam fervens strictura secures
Rursus, et ad proprium restillet vena metallum.
Induvias caesae pecudes, et frigida parvas
(0202A)787 Praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
Pellibus insutis hirtos sumamus amictus.290
Immanes quondam populi, feritate subacta
Edomiti, jam triste fremant, iterumque ferinos
In mores redeant, atque ad sua prisca recurrant.
Praecipitet Scythica juvenis pietate vietum.
788 Votivo de ponte patrem: sic mos fuit olim.295
Caedibus infantum fument Saturnia sacra,
(0203A)Flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
Sic tradunt habitasse Remum. Regalia feno
789 Fulcra supersternant, aut pelle Libystidis ursae300
Compositam chlamydem villoso corpore gestent:
Talia Trinacrius ductor, vel Tuscus habebant.
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum,
Et mutata sacris, ornatu, legibus, armis;
(0204A)Multa colit, quae non coluit sub rege Quirino:305
790 Instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
Et morem variare suum non destitit, et, quae
Pridem condiderat jura, in contraria vertit.
Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
Objectas, cum scita patrum, populique frequenter310
Instabilis placiti sententia flexa novarit?
(0205A)Nunc etiam, quoties solitis decedere prodest,
Praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
Gaudemus compertum aliquid, tandemque retectum,
Quod latuit. Tardis semper processibus aucta315
Crescit vita hominis, et longo proficit usu.
Sic aevi mortalis habet se mobilis ordo:
Sic variat natura vices. Infantia repit,
Infirmus titubat pueri gressusque, animusque:
Sanguine praecalido fervet nervosa juventa:320
Mox stabilita venit maturi roboris aetas:
791 Ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
Corpore succumbit mentem purgata senectus.
His genus humanum per dissona tempora duxit
Curriculis aevum mutabile: sic hebes inter325
(0205B)Primitias, mersumque solo, ceu quadrupes, egit.
Mox tenerum docili ingenio, jamque artibus aptum
Noscendis, varia rerum novitate politum est.
(0206A)Inde tumens vitiis, calidos adolevit in annos,
Donec decocto solidaret robore vires.330
Tempus adest, ut jam sapiat divina serenae
Mentis consilio, vivacius abdita solers
Quaerere, et aeternae tandem invigilare saluti.
Quanquam si tantus amor est, et cura vetusti
792 Moris, et a prisco placet haud discedere ritu,335
Exstat in antiquis exemplum nobile libris,
Jam tunc diluvii sub tempore, vel prius, uni
Inseruisse Deo gentem, quae prima recentes
Incoluit terras, vacuoque habitavit in orbe.
Unde genus ducit nostrae porrecta propago340
Stirpis, et indigenae pietatis jura reformat.
Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum
Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo
Non multos coluisse deos, rarisque sacellis
Contentum, paucas posuisse in collibus aras.345
Innumeros post deinde deos, virtute subactis
(0207A)793 Urbibus, et claris peperit sibi Roma triumphis,
Inter fumantes templorum armata ruinas
Dextera victoris simulacra hostilia cepit,
Et captiva domum, venerans ceu numina, vexit.350
Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi:
Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis.
Quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini
Effigies: quasdam, domitis Ammonis arenis,
Syrtica cornutas facies habuere tropaea.355
Roma triumphantis quoties ducis inclyta currum
Plausibus excepit, toties altaria divum
Addidit, et spoliis sibimet nova numina fecit:
(0208A)794 Numina, quae, patriis cum moenibus eruta, nullum
Praesidium potuere suis afferre sacellis.360
Cernis, ut antiqui semper vestigia moris
Gressibus incertis varie titubasse probentur,
Asciscendo deos majoribus incompertos,
Seque peregrina sub relligione dicasse,
Nec ritus servasse suos? Quodcunque sacrorum est,365
Exsulat, externumque inimicam venit in Urbem.
795 Frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres.
Non est mos patrius, quem diligis, improba: non est.
At solers orator ait, vataliter Urbem
(0209A)Sortitam, quonam genio proprium exigat aevum.370
Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit,
Aut fatum, aut genius, nostrarum more animarum,
Quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.
Jam primum, qui sit genius, vel qui status illi
Competat, ignoro: quid possit, et unde oriatur375
Spiritus informis, sine corpore, formave, et ulla
Sit species, et quid sapiat, quae munera curet.
Contra, animas hominum venis vitalibus intus
Sic interfusas intelligo, sanguis ut ex his
Accipiat motumque levem, tenerumque vaporem.380
(0209B)Unde pererratis vegetet praecordia membris,
Frigida succendat, riget arida, dura relaxet.
796 Sic hominis vitam sibi temperat, atque gubernat
Vivida mens: quam tu ficto componere tentas
Membrorum genio, qui nusquam est, nec fuit unquam.385
Quin et corporibus versat mens viva regendis
(0210A)Summum consilium, fida ut tutacula nudis,
Invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
Utile prospiciat, varias agitetur ad artes,
Consultet, cui se domino submittat, et orbis390
Quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur.
At tuus hic Urbis genius, dicas, volo, quando
Coepit adhuc parvae primum se infundere Romae,
Fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis,
Infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?395
An cum vulturibus volitans ignota per auras
Umbra, repentinam traxit de nube figuram?
Culminibus summis sedet, an penetralia servat
797 Instituit mores, et jura forensia condit?
An castrorum etiam fossis intervenit? acres400
(0210B)Cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
Quae quis non videat sapientum digna cachinno?
Fingamus tamen, esse aliquam, quae talia curet,
Umbram, sive animam: per quam respublica fatum
Hauserit, et calidis animetur tota medullis.405
Cur non haec eadem de relligione colenda
(0211A)Consultat? cur non suspectat libera coelum?
Cur sibi praescriptum non commutabile fatum,
Ut captiva, putat? genesis cur vincula fingit?
Cui jam nolle licet, quod tunc voluisse licebat,410
Erroresque abolere suos, ac flectere sensus?
Sic septingentis erravit circiter annis,
Lubricaque, et semper dubitans, quae forma placeret
Imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
798 Regius exortam jam tunc habuit status Urbem,415
Non sine grandaevis curarum in parte locatis.
Mox proceres de stirpe senum tractasse videmus
Clavum consilii: plebeias inde catervas,
(0211B)Collatas patribus mixtim ditionibus aequis,
Imperitasse diu, belloque, et pace regendis.420
Consule nobilitas viguit: plebs fisa tribuno est.
Displicet hic subito status, et bis quina creantur
Summorum procerum fastigia: quos duodeni
(0212A)Circumstant fasces, simul et sua quemque securis.
Rursus se geminis reddit ductoribus omnis425
Publica res, et consulibus dat condere fastos.
Ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
Fluctibus his olim fatum, geniusve, animusve
799 Publicus erravit: tandem deprendere rectum
Doctus iter, caput augustum diademate cinxit,430
Appellans patrem patriae, populi, atque senatus
Rectorem, qui militiae sit ductor, et idem
Dictator, censorque bonus, morumque magister,
Tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(0212B)Quod si tot rerum gradibus, toties variatis435
Consiliis, aegre tandem pervenit ad illud,
Quod probet, ac sancto reverentia publica servet
Foedere: quid dubitat divina agnoscere jura.
(0213A)Ignorata prius sibimet, tandemque retecta?
Gratemur, jam non dubitat: nam subdita Christo440
Servit Roma Deo, cultus exosa priores.
800 Romam dico viros, quos mentem credimus Urbis
Non genium, cujus frustra simulatur imago.
Quanquam cur genium Romae mihi fingitis unum?
Cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis445
Assignare suos genios? perque omnia membra
Urbis, perque locos, geniorum millia multa
Fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
Restat, ut et fatum similis dementia cunctis
Aedibus imponat: paries ut quisque sub astro450
(0214A)Fundatus, structusque suo, qua sorte maneret,
801 Quando autem rueret, primis acceperit horis.
Ascribunt saxis Lachesis male fortia fila,
Tectorumque trabes fusis pendere rotatis
Credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis:455
Ceu distet, cujus stellae sit fraxinus ortu
Eruta, quae summum conscenderet ardua culmen.
Denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
Cui non fatalem memorent incumbere sortem.
Quae quia constituunt, dicant, cur condita sit lex460
Bis sex in tabulis: aut cur rubrica minetur,
Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
Cogunt ad facinus, et inevitabile mergunt.
(0215A)Quin et velle adigunt, pravum insinuantia votum,
802 Ne liceat miseris vetitum committere nolle.465
Cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
Aspera nil meritos poenis plectentia jura:
Autrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
Agminis innocui fato peccante tenetis.
Nemo nocens, si fata regunt, quod vivitur, ac fit:470
Imo nocens, quicunque volens, quod non licet, audet.
Alterutrum quia velle suum est, nec fata reatum
Imponunt homini: sed fit reus ipse suopte
Arbitrio, placitumque nefas, et facta rependit
Impia suppliciis, merito, non sorte peremptus.475
(0215B)Quisque putat, fato esse locum, sciat, omniparentem
(0216A)803 Esse Deum, nulli vetitum fatalibus astris,
Nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli,
Spirat enim majora animus, seque altius effert
Sideribus, transitque vias: et nubila fati,480
Et momenta premit pedibus, quaecunque putantur
Figere propositam natali tempore sortem.
Huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
Lux immensa vocat: factorem noscite vestrum.
Libera secta patet: nil sunt fatalia, vel si485
Sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
Sed multi duxere dei per prospera Romam:
Quos colit ob meritum magnis donata triumphis.
804 Ergo age, bellatrix, quae vis subjecerit, ede,
(0217A)Europam, Libyamque tibi: dic nomina divum.490
Juppiter, ut Cretae domineris, Pallas, ut Argis,
Cynthius, ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit.
Venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum.
Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa495
Juno suos Phrygiis servire nepotibus Afros.
Et quam subjectis dominam dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque, fovetque,
Jussit Romuleis addictam vivere frenis.
Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes?500
Destructaeque jacent, ipsis prodentibus, arae?
805 O pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
(0218A)Majestas infida locos, et creditur istis
Numinibus, qui transfugio meruere sacrari?
An voluit servare suos, luctataque multum505
Relligio, infestas tentavit pellere turmas
Romanis obnisa globis, sed fortior illam
Virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
Imo ita id est: armis et viribus indiga veri
Victa superstitio est, et inanem gloria fugit.510
Sed nec difficilis fuit, aut satis ardua genti
Natae ad procinctus victoria, frangere inertes,
806 Molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
Nunc cum Dictaeis bellum corybantibus asper
Samnitis, Marsusque levi sudore gerebat.515
(0219A)Nunc Mastigophoris, oleoque, et gymnadis arte
807 Unctis pugilibus, miles pugnabat Hetruscus:
Nec petaso insignis poterat, Lacedaemone capta,
Mercurius servare suas de clade palaestras.
Apenninicolam peditem Cybeleius hostis520
Congressu excipiens, Asiam defendere, et Idam
(0220A)Qui potuit, cogente acies in praelia Gallo?
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi
Vatis, silvicolae calamos, arcumque puellae
Dedere servitio, calcataque sacra domare525
Difficilis operis fuit, immensique laboris.
808 Fluctibus Actiacis signum symphonia belli
(0221A)Aegypto dederat: clangebat buccina contra.
Institerant tenues cymbae, fragilesque phaseli
Inter turritas Memphitica rostra liburnas:530
809 Nil potuit Serapis deus, et latrator Anubis.
Stirpis Juleae ductore exercitus ardens
Praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
(0222A)810 Non armata Venus, non tunc clypeata Minerva
Venere auxilio, non divum degener ordo,535
Et patria extorris, Romanis adfuit armis,
Victus et ipse prius, inimica nec agmina juvit,
Si tamen antiquum norat retinere dolorem.
(0223A)Sed dicis, legisse deos, ubi sanctior usus
Templorum cultu celebri sine fine maneret,540
Aeneadumque ultro victricia signa virorum
Regis amore Numae, nullo cogente, secutos.
Num Diomedis item tentoria, et acris Ulyssi
Castra volens Pallas, caesis custodibus arcis,
Legit, ubi humenti sudaret moesta sigillo?545
811 Aut quoties ductor Macedum fortissimus altos
Templorum cineres victis cumulavit Amyclis:
Optarunt praedis domini se numina capta
Misceri, Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem?
Non fero, Romanum nomen, sudataque bella,550
Et titulos, tanto quaesitos sanguine, carpi.
(0224A)Detrahit invictis legionibus, et sua Romae
Praemia diminuit, qui, quidquid fortiter actum est,
Ascribit Veneri: palmam victoribus aufert.
Frustra igitur currus summo miramur in arcu555
812 Quadrijugos, stantesque duces in curribus altis,
Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
Sub pedibusque ducum captivos poplite flexo
Ad juga depressos, manibusque in terga retortis,
Et suspensa gravi telorum fragmina trunco:560
Si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem,
Flora, Ceres, Matuta et Larentina subegit.
(0225A)His tamen auspicibus successus dextra dederunt
Omina laetificos, et felix affuit ales.
Quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum565
813 Corvus Apollineus penna, vel gutture juvit?
Sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas,
Oppeteretque super congesta cadavera consul?
Cur Cremerae in campis cornice, vel oscine parra570
Nemo deum monuit perituros Marte sinistro
Tercentum Fabios, vix stirpe superstite in uno?
(0226A)814 Nullane tristificis tritonia noctua Carris
Advolitans, praesto esse deam praenuntia Crasso
Prodidit? aut Paphiam niveae vexere columbae,575
Cujus inauratum tremeret gens Persica limbum?
Sed video, quae te moveant exempla vetustae
Virtutis: dicis, domitum terraque, marique
Orbem: res laetas, et prospera quaeque retexis:
Mille triumphorum memoras ex ordine pompas,580
Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam.
Vis dicam, quae causa tuos, Romane, labores
In tantum extulerit? queis gloria fotibus aucta
(0227A)Sic cluat impositis, ut mundum frenet habenis?
Discordes linguis populos, et dissona cultu585
815 Regna volens sociare Deus, subjungier uni
Imperio, quidquid tractabile moribus esset,
Concordique jugo retinacula mollia ferre
Constituit, quo corda hominum conjuncta teneret
Relligionis amor: nec enim fit copula Christo590
Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.
Sola Deum novit concordia, sola benignum
Rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
Foederis humani consensus prosperat orbi,
Seditione fugat, saevis exasperat armis,595
(0227B)Munere pacis alit, retinet pietate quieta.
Omnibus in terris, quas continet occidualis
Oceanus, roseoque aurora illuminat ortu,
Miscebat Bellona furens mortalia cuncta,
Armabatque feras in vulnera mutua dextras.600
(0228A)Hanc frenaturus rabiem Deus, undique gentes
Inèlinare caput docuit sub legibus iisdem,
Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Ister,
Quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Iberus,
816 Corniger Hesperidum quos interlabitur, et quos605
Ganges alit, tepidique lavant septem ostia Nili.
Jus fecit commune pares, et nomine eodem
Nexuit, et domitos fraterna in vincla redegit.
Vivitur omnigenis in partibus haud secus, ac si
Cives congenitos concludat moenibus unis610
Urbs patria, atque omnes lare conciliemur avito.
Distantes regione plagae, divisaque ponto
Littora conveniunt nunc per vadimonia ad unum,
(0228B)Et commune forum, nunc per commercia, et artes
Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra615
Externi ad jus connubii: nam sanguine mixto
(0229A)817 Texitur alternis ex gentibus una propago.
Hoc actum est tantis successibus atque triumphis
Romani imperii: Christo jam tum venienti,
Crede, parata via est: quam dudum publica nostrae620
Pacis amicitia struxit moderamine Romae.
Nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci,
Pectoribusque hominum discordibus, et sua jura
Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
Sic incompositos humano in pectore sensus,625
Disjunctasque animi turbato foedere partes
Nec liquida invisit sapientia, nec Deus intrat.
818 At si mentis apex, regnandi jure potitus,
(0229B)Pugnacis stomachi pulsus, fibrasque rebelles
Frenet, et omne jecur ratione coerceat una,630
Fit stabilis vitae status, et sententia certa
Haurit corde Deum, domino et subjungitur uni.
(0230A)En ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
Jam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
Pax, et Roma tenent: capita haec, et culmina rerum635
Esse jubes, nec Roma tibi sine pace probatur.
Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,
Quae motus varios simul et ditione coercet,
Et terrore premit: nec enim spoliata prioris
Robore virtutis senuit, nec saecula sensit,640
Nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
Nec tam degeneri venerandis supplicat ore
Principibus, quam vult praenobilis ille senator,
Orandi arte potens, et callida fingere doctus,
(0230B)Mentitumque gravis personae inducere pondus:645
Ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
Grande aliquod cujus per hiatum crimen anhelet.
(0231A)819 Si vocem simulare licet, nempe aptior ista
Vox Romae est, quam nunc ejus sub nomine promam.
Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam,650
Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
Dicere, seque gravem senio inclinante fateri,
Ductores complexa suos, sic laeta profatur:
O clari salvete duces, generosa propago
Principis invicti, sub quo senium omne renascens655
Deposui, vidique meam flavescere rursus
Canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
820 Imminuat, mihi longa dies aliud parit aevum.
(0231B)Quae vivendo diu didici contemnere finem.
Nunc nunc justa meis reverentia competit annis:660
Nunc merito dicor venerabilis, et caput orbis,
Cum galeam sub fronde oleae, cristasque rubentes
(0232A)Concutio, viridi velans fera cingula serto,
Atque armata Deum sine crimine caedis adoro.
Crimen enim, piget heu! crimen persuaserat atrox665
Juppiter, ut sacro justorum sanguine tincta,
Assuetum bellis scelerarem funere ferrum.
Illius instinctu primus Nero, matre perempta.
Sanguinem apostolicum bibit, ac me strage piorum
Polluit, et proprium facinus mihi saevus inussit.670
Post hunc et Decius, jugulis bacchatus apertis,
Insanam pavit rabiem: mox et sitis arsit
821 Multorum similis, per vulnera tristia flagrans,
(0232B)Extrahere insignes animas, ac ludere poenis.
Undantesque meum in gremium diffundere mortes,675
Et sub jure fori non noxia colla secare.
Hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
(0233A)Vivo pie vobis auctoribus, impia pridem
Arte Jovis fateor: quid enim non ille cruentum
Tradidit, aut quid mite sibi, placidumve poposcit?680
Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
Saeviit, ac miserum foedavit sanguine saeclum.
Et sunt, qui nobis bella exprobrare sinistra
Non dubitent, postquam templorum sprevimus aras,
Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae685
Annibalem Jovis imperio, Martisque repulsum:
822 Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos,
Cum super excelso pugnarent numina saxo?
Qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores
(0233B)Inculcant iterum, videant, me tempore vestro690
Jam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
(0234A)Cuspide claustra quatit: non armis, veste, comisque
Ignotus capta passim vagus errat in urbe,
Transalpina meam rapiens in vincula pubem.
Tentavit Geticus nuper delere tyrannus695
Italiam, patrio veniens juratus ab Istro,
Has arces aequare solo, tecta aurea flammis
Solvere, mastrucis proceres vestire togatos.
823 Jamque ruens, Venetos turmis protriverat agros,
Et Ligurum vastarat opes, et amoena profundi700
Rura Padi, Tuscumque solam victo amne premebat.
Depulit hos equitum nimbos non pervigil anser,
Proditor occulti tenebrosa nocte pericli:
(0234B)Sed vis cruda virum, praefractaque congredientum
(0235A)Pectora, nec trepidans animus succumbere letho705
Pro patria, et pulchram per vulnera quaerere laudem.
Nunquid et ille dies Jove contulit auspice tantum
Virtutis pretium? Dux agminis, imperiique
(0236A)824 Christipotens nobis juvenis fuit, et comes ejus,
825 Atque parens Stilico: Deus unus Christus utrique:710
Hujus adoratis altaribus, et cruce fronti
Inscripta, cecinere tubae: prima hasta dracones
(0237A)826 Praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
Illic ter denis gens exitiabilis annis
Pannoniae poenas tandem deleta pependit.715
Corpora famosis olim ditata rapinis
In cumulos congesta jacent. Mirabere seris,
Posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
Quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
(0238A)827 Si potui manibus Gallorum excisa levare720
De cinerum squalore caput, redeunte Camillo
Signa renidenti fumans si fronte recepi:
Si potui miseras sertis redimire ruinas
Et male pendentes lauro praecingere turres:
Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps,725
Quos spargam flores, quibus insertabo coronis
Atria, quae festis suspendam pallia portis,
(0239A)828 Immunis tanti belli, ac te stante sub armis
Libera, et aure tenus Geticos experta tumultus?
Scande triumphalem currum, spoliisque receptis730
Huc, Christo comitante, veni: date, vincula demam
Captivis gregibus: manicas deponite, longo
Tritas servitio, matrum, juvenumque catervae.
Dediscat servire senex, laris exsul aviti,
Discat et ad patrium limen genitrice reversa735
Ingenuum se nosse puer: timor omnis abesto.
Vicimus: exsultare libet. Quid tale, repulso
Poenorum quondam duce, contigit? Ille petitae
Postquam perculerat tremefacta repagula portae,
(0239B)Baianis resolutus aquis durissima luxu740
829 Robora destituit, ferrumque libidine fregit.
At noster Stilico congressus cominus, ipsa
Ex acie ferrata virum dare terga coegit.
(0240A)Hic Christus nobis Deus adfuit, et mera virtus:
Illic lascivum, Campania fertilis, hostem745
Deliciae vicere tuae, non Juppiter acrem
Protexit Fabium: sed juvit amoena Tarentus,
Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum.
His ego pro meritis quae praemia digna rependam,
Non habeo: membra statuis effingere vile est.750
Virtutem nil vile decet: nam vile, quod aetas
Eripit: aera cadunt, aut fulvum defluit aurum,
Aut candor perit argenti, si defuit usus:
Et fuscata situ corrumpit vena colorem.
Viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum755
Virtutis pretium, decus immortale secuto.
(0240B)830 Regnator mundi Christo sociabere in aevum:
Quo ductore meum trahis ad coelestia regnum.
Nil te permoveat magni vox rhetoris, oro:
Qui sub legati specie sacra mortua plorans,760
(0241A)Ingenii telis, et fandi viribus audet
Heu! nostram tentare fidem: nec te videt, ac me
Devotos, Auguste, Deo: cui sordida templa
Clausimus, et madidas sanie dejecimus aras.
Unus nostra regat, servetque palatia Christus,765
(0242A)Ne quis Romuleas daemon jam noverit arces:
Sed soli pacis domino mea serviat aula.
Sic affata pios Roma exoravit alumnos,
Spernere legatum, non admittenda petentem:
Legatum Jovis ex adytis ab haruspice missum,770
At non a patria: patriae nam gloria Christus.
(0243A)831 Persistit tamen affirmans, iter esse viandi
832 Multifidum, variumque, Deus cum quaeritur unus.
Hinc alios, ast inde alios properare seorsum,
Quemque per anfractus proprios: sed compita eodem775
833 Fine coarctati, simul et concurrere in unum.
Quin etiam coelum, atque solum, ventos, mare, nubes
Omnibus in commune dari, vel qui colimus te,
Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
Non nego communem cunctis viventibus usum780
Aeris, astrorum, pelagi, telluris, et imbris.
Imo etiam injustus pariter, justusque sub uno
(0243B)Axe habitant: unas capit impius, et pius auras:
Castus, et incestus: meretrix, et nupta: nec alter
Ore sacerdotis, quam mirmillonis anhelat785
Spiritus, aerio vitam qui temperat haustu.
Nubes verna pluit zephyro impellente: sed aeque
Furis, et innocui fecundat rura coloni.
Gurgitis aestivi sic pura fluenta viator,
Ut latro fessus, adit: sic piratis mare servit,790
(0244A)Ut mercatori: nec fluctus secius hosti
834 Obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
Ergo capax utriusque rei natura creandis
Se praebet populis, nec habet discernere dispar
Viventum meritum, quos tantum pascere jussa est.795
Servit enim mundus, non judicat: hoc sibi summus
Naturae dominus praescripta in tempora serva.
Nunc adsunt homini data munera legibus iisdem,
Queis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,
Velivolum ratibus mare finditur, influit imber,800
(0244B)Aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
Et res naturae fit publica, promptaque cunctis,
Dum servant elementa suum famulantia cursum.
Sic probus, atque reus capitalis criminis iisdem
Sideribus, facilisque poli bonitate fruuntur.805
Vivere commune est: sed non commune mereri.
Denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaulas,
(0245A)835 Una omnes gradiuntur humo, coelum omnibus unum est.
Unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
Addo aliud, nostros potant animalia fontes.
Ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
Spurca sues nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
Aura canes, animatque levi fera corpora flatu.
Sed tantum distant Romana, et barbara, quantum
Quadrupes abjuncta est bipedi, vel muta loquenti:
Quantum etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
Cultibus a stolidis, et eorum erroribus absunt.
Non facit ergo pares in relligione tenenda
(0245B)836 Aeris, et coeli communio: corpora tantum
Gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat;
Nec refert, cujus generis, cujusve figurae,
Aut cujus meriti: modo sint, ut corpora terra
(0246A)Edita, terrenis quibus est vigor ex elementis,
Artificis quia Patris opus discrimine nullo825
Influit in medium, nec avaro munere currit,
Ante datum, quam primus homo sordesceret Adam.
Nec vitio utentum restrictum deficit, aut se
Subtrahit indignis, nec foeda, aut turpia vitat.
Haud aliter solis radius colluminat omnes830
Diffuso splendore locos: ferit aurea tecta:
Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
Intrat marmoribus Capitolia clara: sed intrat
Carceris et rimas, et tetra foramina clausi
Stercoris, et spurcam redolenti fornice cellam.835
Sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
837 Regia gemmato laquearia fulva metallo.
(0246B)Nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
Quaerunt, ac tumulis, et larvas sanguine placant.
Quod sunt, qui summum coeli dominum venerantur,840
(0247A)Justitiamque litant, et templum pectoris ornant.
Secretum sed grande nequit rationis opertae
Quaeri aliter, quam si sparsis via multiplicetur
Tramitibus, et centenos terat orbita calles,
Quaesitura Deum variata indage latentem.845
Longe aliud verum est: nam multa ambago viarum
Anfractus dubios habet, et perplexius errat;
Sola errore caret simplex via, nescia flecti
In diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
Non tamen inficior, duplex occurrere nobis850
Semper iter, geminis mortalia partibus ire,
838 Cum dubitant, quonam ferat ignorantia gressum.
Altera multifida est: at simplex altera, et una.
(0247B)Una Deum sequitur, divos colit altera plures,
(0248A)Et tot sunt ejus divortia, quot templorum855
Signa, quot aeriis volitant phantasmata monstris.
Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
Illicit aut alios ad Saturnalia festa,
Aut docet, occultus quae sacra Diespiter infans
Inter tinnitus solvi sibi poscat ahenos.860
Jamque lupercales ferulae, nudique petuntur
Discursus juvenum. Megalesius hinc spado, diris
Incensus furiis, caeca ad responsa vocatur.
Sunt, qui quadriviis brevioribus ire parati
839 Vilia Niliacis venerantur oluscula in hortis:865
Porrum, et cepe deos imponere nubibus ausi,
Alliaque, et Serapin coeli super astra locare.
(0248B)Isis enim, et Serapis, et grandi simia cauda.
(0249A)Et crocodilus idem, quod Juno, Laverna, Priapus.
Hos tu, Nile, colis, illos tu, Tibris, adoras.870
Una superstitio est, quamvis non concolor error.
840 Hinc alia exoritur, tenebrosis tecta frutetis,
Semita: quam pecudes, et muta animalia carpunt,
Quaeque latent silvis: operitur nescia coeli
Mens hominum, saevo vivens captiva tyranno.875
Haec putat, esse deum nullum: namque omnia verti
Casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
Hisce viis, quas vos teritis, qui numina multa,
(0249B)Et portenta, Deum summum, numerosa putatis.880
Simplicis ergo viae dux est Deus: ille per unam
Ire jubet mortale genus: quam dirigit ipse
Sublimem dextro celsa ad fastigia clivo.
(0250A)Prima viae facies inculta, subhorrida, tristis,
Difficilis: sed fine sui pulcherrima, et amplis885
Praedita divitiis, et abundans luce perenni,
Et quae praeteritos possit pensare labores.
Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
Centifidum confundit iter, trahit inde sophistas.
841 Barbatos, trahit hinc opibus, vel honore potentes,890
Illicit et volucrum linguis, et haruspice fallit:
Instigat bacchantis anus ambage sibyllae,
Involvit mathesi, magicas impellit in artes,
Omine sollicitat, capit augure, territat extis.
Cernis, ut una via est, multis anfractibus errans,895
Talem passa ducem, qui non sinat ire salutis
Ad dominum, sed mortis iter per devia monstret?
(0250B)Devia, picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
Tristia, et in subitam praeceps immersa Charybdim.
(0251A)Ite procul, gentes: consortia nulla viarum900
Sunt vobis cum plebe Dei: discedite longe,
Et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
Praevius infernae perplexa per avia noctis.
842 At nobis, vitae Dominum quaerentibus, unum
(0252A)Lux iter est, et clara dies, et gratia simplex.905
Spe sequimur, gradimurque fide, fruimurque futuris:
Ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
Nec currunt pariter capta, et capienda voluptas.
Ultima legati defleta dolore querela est,
(0253A)843 Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis910
844 Virginibus, castisque choris alimenta negentur:
Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes.
Hinc ait et steriles frugescere rarius agros,
845 Et tristem saevire famem, totumque per orbem
Mortales pallere inopes, ac panis egenos.915
(0254A)Quae tanta exstiterit praesenti tempore, tamque
Invidiosa fames, quam Triptolemi, Cererisque
Moverit ira penu pro virginis ulciscendo,
Non memini: nec tale aliquid vel fama susurrat.
846 Audio, per Pharios Nilum discurrere campos920
More suo, viridisque sata stagnare Canopi.
Aut veniat, sicco qui flumine nuntius affert
Jejunam squalere siti sub pulvere Memphim,
(0255A)Nec Pelusiacae limum sudare paludis.
Num fons arcano naturae tectus operto925
Aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
Num refugus nostras odit praestringere ripas
Amnis, et exustos cursum deflectit ad Indos?
Num tractu in medio bibulus vorat alveus undam
Fluminis, et subito stagna absorbentur hiatu:930
Ne sulcos operire vadis, neve arida possint
Aegypti per plana trahi, glebasque rigentes
Infusis ad pingue lutum mollire fluentis:
Unde seges late crinitis fluctuet agris,
847 Densius et gravidis se vestiat aequor aristis?935
Respice, num Libyci desistat ruris arator
(0255B)Frumentis onerare rates, et ad ostia Tibris
(0256A)Mittere triticeos in pastum plebis acervos?
Numne Leontini sulcator solvere campi
Cesset frugiferas Lilybaeo ex littore cymbas?940
Nec det vela fretis, Romana nec horrea rumpat
Sardorum congesta vehens granaria classis?
Ergo pyris mensas silvestribus implet arator
Poenus, et avulsas Siculus depascitur herbas?
848 Jamque Remi populo quernas Sardinia glandes945
Suppeditat, jam corna cibus lapidosa Quiritum?
Quis venit esuriens magni ad spectacula circi?
Quae regio gradibus vacuis jejunia dira
Sustinet: aut quae Janiculi mola muta quie scit?
(0257A)Quantos quaeque ferat fructus provincia, quamque950
Ubere fecundo large fluat orbis opimus,
Indicio est annona, tuae quae publica plebi,
Roma, datur, tantaeque manus longa otia pascit.
Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus:
849 Nil mirum, nec in orbe novum didicere priores,955
Perpessi plerumque famem, si tabidus aer
Siccavit tenues ardenti sidere nubes,
Nec vernas infudit aquas creberrimus imber,
Fruge nova, et viridi si messis adulta, priusquam
Conceptas tenero solidaret lacte medullas,960
(0257B)Afflatum calido succum contraxit ab Euro,
Jejunosque tulit calamos, atque irrita vota
Agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(0258A)His, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante
Subjacuit, quam Palladium, quam Vesta Penates965
Sub lare Pergameo servarent igne reposto,
Quam Priami genitor conductis moenia fabris
Exstrueret, quam virgo suas fundaret Athenas
850 Pallas: in his quoniam vestalis otigo favillae
Urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est,970
Sacraruntque focos aut Phryx, aut Graius alumnos.
Antiquis elementa labant erroribus, ac de
Legitimo discussa modo plerumque feruntur
In casus alios, quam lex habet, aut iter anni.
(0258B)Nunc consumit edax segetem rubigo maligni975
Aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti
Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit,
(0259A)Ambustum que caput culmi futigine tingit.
Seminis aut teneri turgens dum germinat herba,
851 Continuis, nimiisque perit constricta pruinis,980
Nec potis est tenuem telluri affigere fibram:
Mox ejecta solo glacie sidente superfit,
Nudaque subducto radix avellitur arvo.
Ancipites tribuli subeunt, et carduus horrens.
Hos fert sicca sitis: hunc ebrius educat humor.985
Temperies, effusa minus, vel plus, agit istos
Terrarum morbos, et mundum vulnerat aegrum.
Non aliter nostri corruptus corporis usus
In vitium plerumque cadit, nec in ordine recto
Perstat, et excessu moderaminis afficit artus:990
Unus enim status est mundique, et corporis hujus,
(0260A)Quod gerimus: natura eadem sustentat utrumque.
Edita de nihilo crescunt, nihilumque futura
Aut titubant morbis, aut tempore victa senescunt.
Nec natura caret vitio, cui terminus instat,995
Semper, crede, polus variis proventibus annos
Texuit: hos multa ditavit fruge fluentes:
852 Quosdam infelices astris damnavit iniquis,
Spe cassa, et sterili curam frustratus agrestem.
Sed, si vestales ulciscitur ista puellas1000
Pestis ab infido quae gignitur improba mundo,
Cur non Christicolum tantum populatur agellos,
Per quos virginibus vestris stata dona negantur?
Utimur et ruris reditu, et ratione colendi:
Exercere manus non poenitet, et, lapis illic1005
(0261A)853 Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error
Fasciolis, vel gallinae pulmone rigare,
Frangitur, et nullis violatur terminus extis,
Et, quae fumificas arbor vittata lucernas
854 Servabat, cadit ultrici succisa bipenni.1010
Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli,
Aut tempestatis clementia laeta serenae,
Temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
Sed nec magno opus est frugi viventibus, et cum
Maxima proveniunt, non amplo in gaudia censu1015
(0262A)Solvimur, inque lucrum studio exsultamusavaro.
Nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
Omne bonum tenue est, quod praesens ingerit aetas.
O felix nimium sapiens, et rusticus idem,
Qui terras anim umque colens, impendit utrisque1020
Curam pervigilem: quales, quos imbuit auctor
855 Christus, et assumptis dedit haec praecepta colonis.
Semina cum sulcis committitis, arva cavete
Dura lapillorum macie, ne decidat illic
(0263A)Quod seritur: primo quoniam praefertile germen1025
Luxuriat; succo mox deficiente, sub aestu
Sideris igniferi sitiens torretur, et aret.
Neve in spinosos incurrant semina vepres:
Aspera nam segetem surgentem vincula texunt,
Ac fragiles calamos nodis rubus arctat acutis.1030
Et ne jacta viae spargantur in aggere grana:
Haec avibus quia nuda patent, passimque vorantur,
Immundisque jacent foeda ad ludibria corvis.
His Deus agricolam confirmat legibus; ille
Jus coeleste Patris non summa intelligit aure:1035
Sed simul et cordis segetem disponit et agri,
Ne minus interno niteant praecordia cultu,
(0263B)856 Quam cum laeta suas ostentant jugera messes.
Exstirpamus enim sentos de pectore vepres,
(0264A)Ne vitiosa necent germen vitale flagella,1040
Ne frugem, segetemque animae spinosa malorum
Impediat sentix scelerum peccamine crebro.
Glarea ne tenuis jejunis siccet arenis
Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
Flagret, et effetis urat charismata venis.1045
Denique ne jecoris detrita in parte relinquat
Vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
Deserat, obscenisque avibus permittat edendam,
Et projecta fides hosti sit praeda volucri.
Talis nostrorum solertia centuplicatos1050
857 Agrorum redigit fructus: quibus acrius instat,
(0264B)Nec metuit, ne congestum populetur acervum
Curculio, vel nigra cavis formica recondat.
Sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris,
(0265A)858 Et pudor, et sancto tectus velamine vultus,1055
Et privatus honos, nec nota, et publica forma,
Et rarae tenuesque epulae, et mens sobria semper,
Lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
Hinc decies deni rediguntur in horrea fructus,
(0266A)Horrea nocturno non unquam obnoxia furi.1060
Nam coelum fur nullus adit: coelestia nunquam
Fraude resignantur: fraus terris volvitur imis.
Quae nunc vestalis sit virginitatis honestas,
Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
Ac primum parvae teneris capiuntur in annis,1065
(0267A)859 Ante voluntatis propriae quam libera secta
860 Laude pudicitiae fervens, et amore deorum,
Justa maritandi condemnet vincula sexus.
Captivus pudor ingratis addicitur aris,
Nec contempta perit miseris, sed adempta voluptas1070
Corporis intacti; non mens intacta tenetur,
Nec requies datur ulla toris: quibus innuba caecum
Vulnus, et amissas suspirat femina taedas.
(0268A)Tum quia non totum spes salva interficit ignem:
Nam resides quandoque faces adolere licebit,1075
Festaque decrepitis obtendere flammea canis.
Tempore praescripto membra intemerata requirens,
Tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
Dum thalamis habilis tumuit vigor, irrita nullus
Fecundavit amor materno viscera partu.1080
Nubit anus veterana, sacro perfuncta labore,
861 Desertisque focis, quibus est famulata juventas,
(0269A)Transfert emeritas ad fulcra jugalia rugas,
862 Discit et in gelido nova nupta tepescere lecto,
Interea dum torta vagos ligat infula crines,1085
(0270A)Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
Fertur per medias, ut publica pompa, plateas,
863 Pilento residens molli, seque ore retecto
Imputat attonitae virgo spectabilis Urbi.
(0271A)Inde ad consessum caveae pudor almus, et expers1090
864 Sanguinis it pietas, hominum visura cruentos
Congressus, mortesque, et vulnera vendita pastu
Spectatura sacris oculis: sedet illa verendis
Vittarum insignis phaleris, fruiturque lanistis.
O tenerum, mitemque animum! consurgit ad ictus,1095
Et, quoties victor ferrum jugulo inserit, illa
(0272A)Delicias ait esse suas, pectusque jacentis
Virgo modesta jubet converso pollice rumpi:
865 Ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
Altius impresso dum palpitat ense secutor.1100
Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
Excubias Latii pro majestate palati,
Quod redimunt vitam populi, procerumque salutem?
Perfundunt quia colla comis bene, vel bene cingunt
(0273A)866 Tempora taeniolis, et licia crinibus addunt?1105
Et quia subter humum lustrales testibus umbris
In flammam jugulant pecudes, et murmura miscent?
An quoniam podii meliore in parte sedentes
(0274A)867 Spectant, aeratam faciem quam crebra tridenti
Impacto quatiant hastilia, saucius et quam1110
Vulneribus patulis partem perfundat arenae,
Cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
Quod genus ut sceleris jam nesciat aurea Roma,
Te precor, Ausonii dux augustissime regni,
(0275A)868 Et tam triste sacrum jubeas, ut caetera, tolli.1115
Perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni,
Quem tibi supplendum Deus, et genitoris amica
Servavit pietas? solus ne praemia tantae
Virtutis caperet, Partem tibi, nate, reservo,
Dixit, et integrum decus intactumque reliquit.1120
Arripe dilatam tua, dux, in tempora famam,
Quodque patri superest, successor laudis habeto.
(0276A)Ille Urbem vetuit taurorum sanguine tingi:
Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari.
Nullus in Urbe cadat, cujus sit poena voluptas;1125
Nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
Jam solis contenta feris infamis arena,
Nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
869 Sit devota Deo, sit tanto principe digna,
Et virtute potens, et criminis inscia Roma,1130
Quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.