Contra duas epistolas Pelagianorum (ed. Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Contra duas epistolas Pelagianorum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.CoDuEpP 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Epistolae a Juliano, ut ferebatur, Romam missae respondet Augustinus: ac primum catholicam doctrinam vindicat ab illius calumniis, tum Pelagianorum haereticum sensum in ea fidei professione, quam Epistolae auctor Catholicis opponebat, latentem retegit et refellit.

CAPUT PRIMUM.

1. Exorditur a Romani episcopatus praeeminentia. Noveram te quidem fama celeberrima praedicante, et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac sincerissime, mutua miscuit dictante dilectione colloquia, tecumque convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto major in me tuae Sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium, et amorem rependere impensum. Quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit, et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant. 2. Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur; non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore fastigio) specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam; quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur. 3. Haec autem quae duabus Epistolis eorum respondeo: uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam, quos posset, suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: haec ergo quae istis, ut dixi, duabus Epistolis illorum, ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere Sanctitatem, non tam discenda quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possint. Ago autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me latere noluisti Litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus reperisti nomen meum calumniose atque evidenter expressum. Sed spero de Domino Deo nostro, quod non sine mercede quae in coelis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis, ne fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, sed veraci salvatori Christo liberandi offerantur, oppono. CAPUT II. 4. Julianum impugnat asserentem liberum arbitrium peccato Adae periisse. Jam itaque Juliani respondeamus Epistolae. « Dicunt, » inquit, « illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est, Adae, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. » Manichaeos appellat Catholicos, more illius Joviniani, qui ante paucos annos haereticus novus, virginitatem sanctae Mariae destruebat, et virginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. Nec ob aliud hoc objiciebat Catholicis, nisi quia eos videri volebat accusatores vel damnatores esse nuptiarum. 5. Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur, atque ut in se quisque, non in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36): utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, hoc eis placet quod eos libet. Unde et Apostolus, Cum essetis inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiae. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio voluntatis: liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20-22). Liberos dixit justitiae, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit dicere liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum haec potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12)? CAPUT III. 6. Gratia non secundum merita datur. Sed ne forte dicant, ad hoc esse adjutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei; ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio, nulla adjuti gratia receperunt: haec est quippe intentio qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant: ne forte ergo hanc evangelicam sententiam sic dividant, ut meritum ponant in eo quod dictum est, Quotquot autem receperunt eum; ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur, Dedit eis potestatem filios Dei fieri: numquid si quaeratur ab eis, quid sit, receperunt eum, dicturi sunt aliud, nisi, Crediderunt in eum? Ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait Apostolus: In nullo expavescatis ab adversariis, quae quidem est illis causa perditionis, vestrae autem salutis: et hoc a Deo; quia vobis donatum est pro Christo, non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo (Philipp. I, 28, 29). Nempe utrumque dixit esse donatum. Item quod ait, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Legant etiam quod ipse Dominus ait, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Ubi ne quisquam putet aliud dictum esse, venire ad me, quam, Credere in me; paulo post cum de suo corpore et sanguine loqueretur, et scandalizati essent plurimi in sermone ejus, ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Deinde subjunxit Evangelista: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 64-66). Sententiam scilicet iteravit qua dixerat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestavit, exponens quod dixerat, Nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: idipsum aliis verbis repetendo in eo quod ait, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut credant in eum. Quae potestas nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio: quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit. 7. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur: sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant, vel ignorantia veritatis, vel delectatione iniquitatis, vel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. Sed haec voluntas quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle, hoc est, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Ac per hoc bona voluntas quae se abstrahit a peccato, fidelis est; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Ad fidem autem pertinet credere in Christum. Et nemo potest credere in eum, hoc est, venire ad eum, nisi fuerit illi datum. Nemo igitur potest habere voluntatem justam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gratuitam desuper gratiam. CAPUT IV. 8. Pelagiani praecipitatores liberi arbitrii. Hoc isti nolunt elati et superbi, nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii. Qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur, nisi quia gloriari in Domino dedignantur. Timuit tamen Pelagius episcopale judicium Palaestinum: et cum ei fuisset objectum, quod diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari; negavit se dicere, et eos qui hoc dicerent, anathematizando damnavit. Nec aliud tamen defendere invenitur in libris, quos postmodum scripsit; fraudem se putans hominibus judicantibus fecisse mentiendo, aut nescio quomodo suum sensum verbis ambiguis obtegendo. CAPUT V. 9. Altera Juliani calumnia, Nuptias non a Deo institutas dici. Tertia calumnia, Damnari conjugalem congressum. Sed jam videamus quod sequitur. « Dicunt etiam, » inquit, « istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse: quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libellis respondi. Cujus Augustini dicta inimici nostri in veritatis odium susceperunt. » His ejus calumniosissimis verbis breviter video respondendum: quia repetit ea postea, ubi vult ipse insinuare quasi contra nostra isti quid dicant; ibi cum illo, quantum res postulare videbitur, Domino adjuvante certandum est. Nunc ergo respondeo, a Deo nuptias institutas, et tunc, quando dictum est, Propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24): et nunc, propter quod scriptum est, A Domino jungitur viro mulier (Prov. XIX, 14). Neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae, et sint duo in carne una. De ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est Dominus a Judaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem. Et isto commemorato testimonio legis adjunxit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 3-6). Hoc testimonium legis adhibuit etiam Apostolus Paulus, cum viros moneret ut ab eis diligerentur uxores (Ephes. V, 25, 51). Absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia divina iste aliquid legerit. Sed vel non intelligendo, vel magis calumniando, in alium sensum conatur detorquere quod legit. Librum autem meum, contra quem se quatuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Coelestiique conscripsi. Quod ideo dicendum putavi, quoniam iste dicit, ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta: ne ideo quisquam existimet, propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi novos haereticos fuisse damnatos. In eo autem libro defensio est potius, quam reprehensio nuptiarum. 10. « Dicunt etiam, » inquit, « motum genitalium et commixtionem conjugum, a diabolo fuisse repertam: et propterea eos qui nascuntur innocentes, reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Hoc autem sine aliqua ambiguitate Manichaeum est. » Imo sicut dicimus a Deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum; ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione conjugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. Sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio: de qua diligentius postea, si Deus voluerit, disputabimus. CAPUT VI. 11. Pelagianorum consilium in laudanda conjugalis commixtionis innocentia. Quid tamen isti velint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adjuncta istius verba declarant, ubi ait nos dicere, « propterea eos qui innocentes nascuntur, reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. » Cum itaque nos nec diabolicam dicamus conjugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt, filiorum: nec homines ullos a diabolo fieri, sed a Deo in quantum homines sunt: et tamen etiam de conjugibus fidelibus reos nasci, tanquam ex oliva oleastrum, propter originale peccatum; et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae: contra illi parvulos dicentes nullum trahere originale peccatum, et ideo non esse sub diabolo; quid efficere laborant, nisi ut illa Dei gratia evacuetur in parvulis, qua eruit nos, sicut dicit Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13)? Quandoquidem parvulos negant esse in potestate tenebrarum, etiam ante Domini liberatoris auxilium; ita in eis laudantes opus Creatoris, ut misericordiam destruant Redemptoris. Quam nos quoniam et in majoribus et in parvulis confitemur, « hoc » dicit « sine aliqua ambiguitate esse Manichaeum: » cum sit antiquissimum catholicum, unde novum istorum dogma evertatur haereticum. CAPUT VII. 12. Quarta calumnia, Sanctos veteris Testamenti non a peccatis liberos dici. « Dicunt, » inquit, « sanctos in vetere Testamento non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. » Imo dicimus vel ante Legem vel tempore veteris Testamenti a peccatis fuisse liberatos, non virtute propria; quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam Psalmus divinus notat, Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7): nec vetere Testamento, quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), quamvis certae dispensationis gratia divinitus datum sit: nec ipsa lege sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), ubi scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17); quoniam non est data quae posset vivificare, sed praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 21, 19): sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Isti autem inimici gratiae Dei, quae data est pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines Dei perfectae fuisse justitiae, ne Christi incarnatione, passione, resurrectione, cujus fide salvi facti sunt, credantur eguisse. CAPUT VIII. 13. Quinta calumnia, Paulum et caeteros Apostolos libidine pollutos fuisse dici.--Apostolum etiam Paulum, inquit, vel omnes apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos. Quis hoc vel profanus audeat dicere? Sed nimirum iste propterea sic calumniatur, quia contendunt id quod dixit Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18); et caetera talia, non eum dixisse de se ipso, sed nescio cujus alterius, qui illa pateretur, induxisse personam: propter quod locus ipse in ejus Epistola diligenter considerandus est et scrutandus, ne in ejus aliqua obscuritate delitescat error istorum. Quamvis ergo latius hinc Apostolus disputet, et magno diuturnoque conflictu gratiam defendens adversus eos qui gloriabantur in lege; tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. Unde ait: Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas: justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes qui credunt. Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Et iterum: Ubi est gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Id. III, 20-28). Et iterum: Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 13-15). Et alio loco: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. V, 20). Item alio loco: Peccatum enim vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia (Id. VI, 14). Itemque alio loco: An ignoratis, fratres, (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini in quantum tempus vivit? Mulier enim sub viro, viro marito juncta est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Et paulo post: Itaque, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti: nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. His atque hujusmodi contestationibus Doctor ille Gentium satis evidenter ostendit, legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia: quoniam lex jubere novit, cui succumbit infirmitas; gratia juvare, qua infunditur charitas. Ne quis enim propter haec testimonia vituperet legem, et malam esse contendat, vidit Apostolus male intelligentibus quid posset occurrere, et eamdem sibi ipse proposuit quaestionem: Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Hoc jam superius dixerat, Per legem enim cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. 14. Apostolum ex sua et aliorum qui sub gratia, non sub lege adhuc sunt, persona locutum esse. Hinc autem jam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam, et tanquam de se ipso loqui: ubi nolunt Pelagiani ipsum Apostolum intelligi; sed quod in se alium transfiguraverit, id est, hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. Ubi quidem jam debent concedere, quod in lege nemo justificatur, sicut alibi idem apostolus dicit (Galat. III, 11); sed ad cognitionem peccati, et ad ipsius legis praevaricationem valere legem, ut, cognito auctoque peccato, per fidem gratia requiratur. Non autem timent ista de Apostolo intelligi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ea quae sequuntur timent. Hic enim: Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est: ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum (Rom. VII, 1-13). Haec omnia, sicut dixi, potest videri Apostolus de sua vita commemorasse praeterita: ut illud quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege; aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos voluerit intelligi: quod autem adjunxit, Adveniente autem mandato peccatum revixit; ego autem mortuus sum; jam se praecepti capacem, sed non efficacem, et ideo praevaricatorem legis ostenderet. CAPUT IX. 15. Voluntate peccat, qui solo timore non peccat. Nec moveat quod ad Philippenses scripsit, Secundum justitiam quae in lege est, qui fuerim sine querela (Philipp. III, 6). Potuit enim esse intus in affectionibus pravis praevaricator legis, et tamen conspicua opera legis implere, vel timore hominum, vel ipsius Dei; sed poenae formidine, non dilectione et delectatione justitiae. Aliud est enim voluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic voluntate inclinari, ut etiam faceret si hoc posset impune permitti. Nam sic profecto in ipsa intus voluntate peccat, qui non voluntate, sed timore non peccat. In quibus interioribus suis talem se fuisse sciens Apostolus ante gratiam Dei, quae per Jesum Christum Dominum nostrum est, alibi hoc apertissime confitetur. Scribens quippe ad Ephesios: Et vos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 1-5). Rursus ad Titum: Fuimus enim et nos, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes. Talis Saulus fuit, quando secundum justitiam quae in lege est, sine querela fuisse se dicit. Nam quia non post hanc abominabilem vitam, ut esset sine querela, in lege profecerat, moresque mutaverat, evidenter in his quae sequuntur ostendit; quandoquidem mutatum se non dicit ab his malis, nisi per gratiam Salvatoris. Adjungens enim hoc ipsum etiam hic, sicut ad Ephesios, ait: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum; ut justificati gratia ipsius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7). 16. Quod autem ait in hoc Epistolae loco ad Romanos, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; congruit superioribus ubi dixit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Et superius, Per legem cognitio peccati: hoc enim et hic dixit, ut appareat peccatum: ut illud quod dixerat, Sine lege enim peccatum mortuum est; non intelligamus nisi tanquam non sit, Latet, non apparet, penitus ignoratur, tanquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. Et quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege; quid ait, nisi, Vivere mihi videbar? Et quod adjunxit, Adveniente autem mandato peccatum revixit; quid est aliud, quam, Eminuit et apparuit? Nec tamen ait, Vixit; sed, revixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum: cum autem a nascentibus trahitur, tanquam mortuum sit latet, donec repugnans justitiae malum ejus prohibitione sentiatur, cum aliud jubetur atque approbatur, aliud delectat atque dominatur: tunc peccatum quodam modo in notitia nati hominis reviviscit, quod in notitia primum facti hominis aliquando jam vixerat. CAPUT X. 17. Sequitur de eodem argumento. Sed quod sequitur, non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intelligi. Scimus enim, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14). Non ait, Fui: sed, sum. Numquid ergo Apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? An secundum corpus hoc dicit? Adhuc enim erat in corpore mortis hujus (Ibid., 24), nondum facto quod alibi dicit, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc enim ex toto se, id est, ex utraque parte qua constat, spiritualis homo erit, quando spirituale etiam corpus erit. Neque enim absurdum est, ut sit in illa vita etiam caro spiritualis; si potuit esse in hac vita, in his qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. Sic ergo ideo dixit, Ego autem carnalis sum; quia nondum spirituale corpus habebat Apostolus. Sicut posset dicere, Ego autem mortalis sum: quod utique non nisi secundum corpus intelligeretur dixisse, quod nondum fuerat immortalitate vestitum. Item quod adjunxit, Venundatus sub peccato: ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intelligi, quod ait, Et nos primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Si enim secundum hoc se dicit venundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus ejus; vel venundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod aggravat animam (Sap. IX, 15): quid prohibet hic Apostolum intelligi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam in ipso possit intelligi; etiamsi in sua persona non se solum, sed omnes accipi velit, qui se noverunt spirituali delectatione cum carnis affectione sine consensione confligere. 18. An forte metuimus ea quae sequuntur. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: ne forte ex his verbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala suspicetur Apostolum? Sed considerandum est quod adjungit: Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi quoniam bona est. Magis enim se dicit legi consentire, quam carnis concupiscentiae. Hanc enim peccati nomine appellat. Facere ergo se dixit et operari, non affectu consentiendi et implendi, sed ipso motu concupiscendi. Hinc ergo, inquit, consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non vult. Deinde dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Quid est, Nunc autem; nisi, Jam nunc sub gratia, quae liberavit delectationem voluntatis a consensione cupiditatis? Non enim melius intelligitur, Non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13). Nam si et concupiscit et consentit et agit; quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat, et vinci graviter ingemiscat? 19. Jam illud quod sequitur, nonne unde loquatur, apertissime ostendit? Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Si enim non exponeret adjungendo, hoc est in carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit, in me. Ac per hoc versat hoc idem repetens, et inculcans: Velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non. Hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo. Imperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. Non enim quod volo facio bonum, inquit; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Id repetivit inculcans, et tanquam tardissimos de somno excitans: Invenio ergo legem, inquit, mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Illa ergo bonum est volenti facere, adjacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit, Jam non ego operor illud. 20. Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Sed quod dixit, captivantem me, potest movere, si nulla consensio est. Unde propter tria ista, duo scilicet de quibus jam disputavimus, quod ait, Ego autem carnalis sum, et, venundatus sub peccato, et hoc tertium, captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, potest videri Apostolus cum describere qui sub lege adhuc vivit, nondum sub gratia. Sed sicut illa duo exposuimus, propter carnem adhuc corruptibilem dicta; sic et hoc potest intelligi, ut captivantem me, dixerit, carne, non mente; motione, non consensione: et ideo captivantem me, quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. Sicut ergo exposuit ipse quid dixerit, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: sic jam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tanquam dixerit, captivantem me, hoc est, carnem meam, in lege peccati, quae est in membris meis. 21. Deinde subjungit propter quod dicta sunt omnia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Atque inde concludit, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: carne scilicet legi peccati, concupiscendo; mente autem legi Dei, eidem concupiscentiae non consentiendo. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis (Rom. VII, 15-VIII, 2): ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi vindicet carnis. Et ea quae sequuntur, eumdem sensum magis magisque demonstrant: sed adhibendus est modus. 22. Visum autem aliquando etiam mihi fuerat, hominem sub lege, isto Apostoli sermone describi. Sed vim mihi fecerunt postea ista verba, quod ait, Nunc autem jam non ego operor illud. Ad hoc enim pertinet illud quod ait et postea, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et quia non video quomodo diceret homo sub lege, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: cum ipsa delectatio boni, qua etiam non consentit ad malum, non timore poenae, sed amore justitiae (hoc est enim condelectari), nonnisi gratiae deputanda sit. CAPUT XI. 23. Iterum de eodem argumento. Nam et ubi ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus; quis neget Apostolum cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis hujus? A quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. Liberari ergo est a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis, non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. Huic loco et illud satis consonat: Etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Nimirum enim gemitu isto ingemiscimus, in quo dicimus, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Illud etiam ubi ait, Quod enim operor, ignoro; quid est aliud, quam, Nolo, non approbo, non consentio, non facio? Alioquin contrarium est his, quae superius dixit, Per legem cognitio peccati; et, Peccatum non cognovi nisi per legem; et, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim peccatum per legem cognovit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? Sic ergo dictum est, ignoro, Non facio, quia nulla consensione id ego ipse committo: quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. VII, 23); quem procul dubio latere nihil potest: et sicut dictum est, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quod est, Non fecerat: neque enim non noverat quod arguebat? 24. His atque hujusmodi in ista Scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis, recte intelligitur Apostolus, non quidem se solum in sua persona, verum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). De qua post dicit, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Vivificatis igitur mortalibus corporibus nostris, non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. Quam spiritui resistentem non habere in carne mortali, ille tantummodo homo potuit, qui non per ipsam ad homines venit. Et ideo Apostolos, quia homines erant, et corpus quod corrumpitur et aggravat animam, in hujus vitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, « semper immoderata libidine fuisse pollutos: » sed dicimus a consensione pravarum libidinum liberos, de concupiscentia tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius, quam domare. CAPUT XII. 25. Sexta calumnia, Nec Christum a peccatis liberum fuisse. Proinde iste quod addidit nos dicere, « Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum, et aliis maculatum fuisse delictis: » viderit a quibus audierit, vel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit, et in sensus calumniosos malitia fallente convertit. CAPUT XIII. 26. Septima calumnia, In Baptismo non remitti peccata omnia. « Dicunt etiam, » inquit, « Baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum, nec auferre crimina, sed radere, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. » Quis hoc adversus Pelagianos, nisi infidelis affirmet? Dicimus ergo Baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, non radere; nec « ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum resecanda peccata. » Nam et istam similitudinem comperi, suae illos adhibere calumniae, tanquam hoc nos sentiamus atque dicamus. 27. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere; cum qua necesse est ut etiam baptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et Spiritu Dei agitur (Rom. VIII, 14), pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur: sicut scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt, dicuntur, cogitantur: quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa carnis concupiscentia in Baptismo sic dimittitur, ut quamvis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. Ex quibus tamen, si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur; rursusque est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur, et insit nihil obfutura vitae futurae, quoniam reatus ejus generatione tractus, regeneratione dimissus est: et ideo jam non sit peccatum, sed hoc vocetur, sive quod peccato facta sit, sive quod peccandi delectatione moveatur, etsi ei vincente delectatione justitiae non consentiatur. Nec propter ipsam, cujus jam reatus lavacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: sed propter peccata quae fiunt, sive in ejus consensionibus, cum ab eo quod libet vincitur quod placet, sive cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. Fiunt autem, sive operando, sive loquendo, sive quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. A quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Illud sane quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). Unusquisque enim, sicut scriptum est, tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi, I, 14, 15). CAPUT XIV. 28. Crimina et peccata venialia. Hi omnes concupiscentiae partus, et ipsius concupiscentiae reatus antiquus, Baptismatis ablutione dimissi sunt: et quidquid parit nunc ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non solum peccata, verum etiam crimina nuncupantur, pacto illo quotidianae orationis ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut dimittimus, et eleemosynarum sinceritate mundantur. Neque enim quisquam sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Nullus autem in Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus, Si quis sine peccato; ubi ait, Si quis sine crimine est (Tit. I, 6): aut si dixisset, Nullum peccatum habentes; ubi ait, Nullum crimen habentes (I Tim. III, 10). Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, adversum nos inflentur et disrumpantur insania: non quia aliquid peccati remanet, quod in Baptismate non remittatur; sed quia a nobis in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus quotidie remittantur. Haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat Spiritus, non pravitatis haereticae vanitas et praesumptio spiritus. CAPUT XV. 29. Julianus suorum fidem Catholicorum sententiis opponit. Antithesis prima, de libero arbitrio. Secunda, de nuptiis. Tertia, de conjugali commixtione. Jam itaque de caetero videamus, quemadmodum posteaquam nobis calumniose putavit objicienda quae credimus, et fingenda quae non credimus, suam ipse vel Pelagianorum fidem profiteatur. « Contra haec, » inquit, « nos quotidie disputamus, et ideo nolumus praevaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter, nec Adae peccato perire potuisse: quod Scripturarum omnium auctoritate firmatur. » Haec si quemadmodum oportet, non contra Dei gratiam diceretis; non consensum praevaricatoribus adhiberetis, sed vestrum sensum corrigeretis. Hinc autem quantum potuimus, et quantum sufficere visum est, superius disputavimus. 30. « Dicimus, » inquit, « has quae nunc aguntur in orbe terrarum, a Deo nuptias institutas, nec reos esse conjuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. » Hoc verum et catholicum est: sed quod vos hinc vultis efficere, ut de commixtione masculi et feminae, nihil peccati nascentes trahant, quod lavacro regenerationis expietur, hoc falsum est et haereticum. 31. « Motum, » inquit, « genitalium, id est, ipsam virilitatem sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam. » Ad hoc respondemus, motum genitalium, et, ut verbo ejus utar, virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, Deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. Non enim fas fuit ut ejus erubesceret creatura de sui opere Creatoris; sed inobedientia membrorum supplicio justo primis hominibus inobedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt. CAPUT XVI. 32. Perizomata quae sibi Adam et Eva consuerunt. Apertio oculorum Adae et Evae. Pudor nuditatis. Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt (Gen. III, 7), quae nonnulli interpretes nostri minus diligentes tegmina interpretati sunt. Quod quidem verum est: sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intelligi. Et ideo debuit ambiguitas evitari, ut quemadmodum graecus περιζώματα posuit, quibus non teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus, aut ipsum graecum poneret, quia et ipso jam consuetudo utitur pro latino, vel sicut quidam succinctoria, vel sicut alii melius campestria nominarunt. Ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda juvenes tegebant antiquo more Romano, quando nudi exercebantur in campo: unde campestrati appellantur hodieque, qui eadem membra cingendo cooperiunt. Quanquam si ea quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum; ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et vescendo peccarunt. Quid sibi ergo vult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? Quae ibi novitas ignota sentitur, et se compellit adverti? quod apertione significatur oculorum. Neque enim eis vel quando ille nomina pecoribus et volueribus imponebat (Gen. II, 20), vel quando illa pulchrum lignum vidit et bonum, oculi non patebant; sed aperti, hoc est, intenti ad intuendum facti sunt (Id. III, 6, 7): sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id. XXI, 19); quos clausos utique non habebat. Ut ergo nuditatis suae, quam quotidie profecto intuebantur, nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa jam nuda ferre non possent, sed statim operire curarent; nonne et ille in motu aperto, et illa in occulto, contra suae voluntatis arbitrium inobedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu voluntario sicut caeteris dominari debuerunt? Quod merito passi sunt quia et ipsi obedientes suo Domino non fuerunt. Erubuerunt ergo, ita se Creatori suo non exhibuisse servitium, ut in eis membris ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum. 33. Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur, et ipsis quodammodo naturae legibus imperatur, ut in hac re verecundentur etiam ipsa pudica conjugia; nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut quia cognovit Deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum videat, non de his motibus erubescat, quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, verum etiam suorum omnium possit vitare conspectum. Itaque sua culpa sibi accidens malum, natura humana permittatur agnoscere; ne cogatur, aut quod est impudentissimum, de his suis motibus non erubescere, aut quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. Quo tamen malo, propter bonum generationis filiorum, bene utuntur pudica conjugia. Solius autem carnalis voluptatis causa libidini consentire, peccatum est; quamvis conjugatis secundum veniam concedatur. CAPUT XVII. 34. An libido ante peccatum in paradiso esse potuerit. Sed constituite, Pelagiani, servata honestate ac fecunditate nuptiarum si nemo peccasset, qualem velitis in paradiso vitam illorum hominum cogitare, et unum de his quatuor rebus eligite. Procul dubio enim, aut quotiescumque libuisset, toties concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset: aut tunc ad nutum voluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine, ut caetera membra quaeque ad opera sua, sic ad opus proprium etiam genitalia jussis volentium sine ulla difficultate servissent. Horum quatuor quod vultis eligite. Sed puto quod duo priora respuetis, ubi libidini aut servitur, aut repugnatur. Namque illud primum tam praeclara honestas; hoc autem secundum tam magna felicitas non vult. Absit enim ut tantae illius beatitudinis decus, aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam servitutem, aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem: absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non opportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem, aut illi menti placere consentiendo satiare, aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere. 35. Duarum vero reliquarum quamlibet elegeritis, non est adversus vos ulla contentione laborandum. Etsi enim quartum nolueritis eligere, ubi est omnium obedientium membrorum sine ulla libidine summa tanquillitas, quoniam jam vos ei fecit vestrarum disputationum impetus inimicos: illud vobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cujus motus ad postremam, quae vos multum delectat, pervenit voluptatem, nunquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad voluntatis nutum exsurgeret. Hanc si placet vobis in paradiso collocare, et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeveniret, nec tardaret, nec excederet imperium voluntatis, vobis videtur in illa felicitate filios potuisse generari, non repugnamus. Ad hoc enim quod agimus, sufficit nobis quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. Qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus mortalium, etsi cum verecundia, confitetur: quia et castos etiam nolentes, eamque temperantia castigantes, inquietudine inordinata importunaque sollicitat, et plerumque sese volentibus subtrahit, nolentibus ingerit; ut nihil aliud inobedientia sua, quam illius priscae inobedientiae poenam se esse testetur. Unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens impudensque confunditur, absit ut de opere Dei, sed de poena primi veterisque peccati. Verum vos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione, nec pro humano pudore, sed pro vestro furore, ne vel ipsa concupiscentia carnis vitiata credatur, et ex ea trahi originale peccatum; talem prorsus qualis nunc est, in paradisum conamini disputando revocare, eamque illic esse potuisse contendere, quam vel semper sequeretur inhonesta consensio, vel aliquando coerceret miseranda dissensio. Nos autem non multum curamus quid vos de illa sentire delectet. Quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur, et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo. CAPUT XVIII. 36. Quarta Juliani antithesis, quod homo sit Dei opus, nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum cogatur. « Homines, » inquit, « Dei opus esse defendimus: nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed propria voluntate, aut bonum facere, aut malum: in bono vero opere a Dei gratia semper adjuvari, in malum vero diaboli suggestionibus incitari. » Ad haec respondemus, Homines esse opus Dei, in quantum homines sunt; sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter Deum et homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator. Nec ex Dei potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed Deo deserente pro meritis ire in malum, et Deo adjuvante sine meritis converti ad bonum. Non enim est homo bonus si nolit; sed gratia Dei etiam ad hoc adjuvatur ut velit: quoniam non inaniter scriptum est, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13); et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). CAPUT XIX. 37. Initium bonae voluntatis, donum gratiae. Venire ad Christum est credere. Vis gratiae. Vos autem in bono opere sic putatis adjuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum bonum opus voluntate, nihil eam credatis operari. Quod satis ipsa tua verba declarant. Cur enim non dixisti, hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti, « in malum diaboli suggestionibus incitari; » sed aisti, « in bono opere a Dei gratia semper adjuvari? » tanquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressus, in ipso jam opere divinitus adjuvetur, pro meritis videlicet voluntatis bonae; ut reddatur debita gratia, non donetur indebita: ac sic gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 6); sed sit illud quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus, volebat, ac non potius magna mala, quando spirans caedem pergebat ad vastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? Quibus meritis bonae voluntatis Deus illum ab his malis ad bona, mirabili et repentina vocatione convertit (Act. IX)? Quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet, Non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. III, 5)? Quid illud quod jam commemoravi dixisse Dominum, Nemo potest venire ad me, quod intelligitur, Credere in me; nisi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66)? Utrum jam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc datur: an potius ut credat, ipsa voluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit aversus a fide, ut credentes etiam persequatur? Utquid enim nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur (Matth. V, 44)? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius ut mala in bonum voluntas ipsa mutetur? Sicut credimus, tunc a sanctis quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo (Act. VII, 59), ut ad fidem quam vastabat, voluntas ejus converteretur. Et illius quidem conversio desuper facta, manifesto etiam miraculo apparuit. Quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta gratia trahuntur ad Christum? Quod verbum si non ex Evangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset; cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44)? Non enim ait, Duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus praecedere voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? Et tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant. CAPUT XX. 38. Gratiae Dei vis demonstratur. Hoc verum esse non conjectura suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum auctoritate dignoscimus. Legitur in Paralipomenon libris: Et quidem in Juda facta est manus Dei, ut daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in verbo Domini (II Par. XXX, 12). Item per Ezechielem prophetam Dominus dicit: Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis, et evellam cor eorum lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum; ut in praeceptis meis ambulent, et justificationes meas observent, et faciant eas (Ezech. XXXVI, 26, 27). Quid est autem quod Esther illa regina orat, et dicit, Da sermonem concinnum in os meum, et verba mea clarifica in conspectu leonis, et converte cor ejus in odium impugnantis nos? Utquid ista in oratione dicit Deo, si non operatur Deus in cordibus hominum voluntatem? Sed forte hoc mulier insipienter oravit. Videamus ergo utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus, et consecutus non fuerit exaudientis effectus. Ecce ingreditur ad regem. Ne multa dicamus. Et quia non ordine suo ingrediebatur, magna necessitate compulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, velut taurus in impetu indignationis suae. Et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. Et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem. Jam sequentia commemorare quid opus est, ubi Deum complevisse quod illa rogaverat, divina Scriptura testatur (Esth. XIV-XVI), operando in corde regis, quid aliud, quam voluntatem, qua jussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? Quam Deus jam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate convertit, et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est, a voluntate laedendi ad voluntatem favendi: secundum illud Apostoli, Deus operatur in vobis et velle. Numquid homines Dei qui haec scripserunt, imo ipse Spiritus Dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnavit liberum hominis arbitrium? Absit: sed Omnipotentis in omnibus et judicium justissimum, et auxilium misericordissimum commendavit. Sufficit enim scire homini quod non est iniquitas apud Deum. Jam quomodo ista dispenset, faciens alios secundum meritum vasa irae, alios secundum gratiam vasa misericordiae (Rom. IX, 14, 22, 23); quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Id. XI, 34)? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati, tribuendo nobis quod accepimus. Quid enim habemus, quod non accepimus (I Cor. IV, 7)? CAPUT XXI. 39. Quinta Juliani antithesis, de justis veteris Testamenti. « Dicimus, » inquit, « sanctos veteris Testamenti perfecta hinc justitia ad aeternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab omnibus recessisse peccatis: quia et illi quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus. » Quantaelibet fuisse virtutis antiquos praedices justos, non eos salvos fecit nisi fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. Ipsorum enim vox est: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Unde ait et apostolus Paulus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Quid est, eumdem spiritum; nisi quem justi quoque illi habuerunt, qui ista dixerunt? Dicit etiam apostolus Petrus: Quid vultis jugum imponere Gentibus, quod neque nos portare potuimus, neque patres nostri? Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11). Hoc vos non vultis, inimici huic gratiae, ut eadem gratia Jesu Christi salvi facti credantur antiqui: sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cujus libris hoc legitur; et ante Legem dicitis salvos factos esse natura, deinde per Legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante Legem scilicet et in Lege, sanguis Christi non fuerit necessarius: evacuantes quod dictum est, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). CAPUT XXII. 40. Sexta antithesis, de gratia omnibus necessaria et de Baptismo parvulorum. « Gratiam Christi, » inquiunt, « omnibus necessariam et majoribus et parvulis confitemur; et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus. » Novimus quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum Pelagium haereticum ista dicatis: parvulis videlicet Baptismum necessarium, non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum coelorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati. Nec attenditis quod scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Propter quod in Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec illud cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Aut si evangelicis vocibus cogimini confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati; quaerite cur compellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium, judicante illo qui neminem damnat immeritum; et invenietis quod non vultis, originale peccatum. CAPUT XXIII. 41. Septima antithesis, de Baptismi effectu. « Eos etiam qui dicunt, » inquit, « Baptisma non omnia peccata delere, condemnamus; quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. » Hoc dicimus et nos: sed parvulos quoque per ipsa mysteria, primae nativitatis et obnoxiae successionis vinculis solvi, non dicitis vos. Propter quod de Ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii haeretici segregemini et vos. CAPUT XXIV. 42. Juliani Epistolae conclusionem refellit. Jam vero quod ita concludit Epistolam, ut dicat, « Nemo ergo vos seducat, nec se negent impii ista sentire. Sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra dixi cum Manichaeis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis jactant; et fit plena concordia: quod si nolunt, scitote eos esse Manichaeos, et ab eorum vos abstinete consortiis; » contemnendum est potius quam refellendum. Quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manichaeis, qui dicunt a bono Deo nec homines, nec nuptias institutas, nec legem datam, quae per Moysen Hebraeo populo ministrata est? Sed et Pelagianis non immerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae Dei, quae venit per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25), ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia (Id. XI, 6); tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam: cum nemo bene illo uti possit, nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed Deo gratis miserante donatur. Parvulos autem ita contendunt esse jam salvos, ut a Salvatore audeant negare salvandos. Et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes, adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere poenitentiam. LIBER SECUNDUS. Epistolam Pelagianorum alteram, calumniis in Catholicos instar primae refertam, quae octodecim episcoporum nomine Thessalonicam ab ipsis missa est, excutiendam suscipit. Ac primo Catholicos haudquaquam incidere in Manichaeorum errores, dum Pelagianorum dogmata detestantur, haereticis iisdem inter se collatis ostendit. Calumniam praevaricationis in posteriore Pelagii Coelestiique sub Zosimo damnatione admissae propulsat a Romanis clericis, ostendens Pelagiana dogmata nunquam Romae approbata, tametsi Zosimi clementia lenius aliquandiu actum sit cum Coelestio, ut ad corrigendos errores suos adduceretur. Gratiae nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui: quamvis revera Dei gratiam non secundum merita hominum dari dicant, et boni cupiditatem primam inspirari a Deo, ita ut omnino non incipiat homo ex malo in bonum commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia Dei.

CAPUT PRIMUM. 1. Pelagiani Catholicos Manichaeorum nomine criminantur. Jam nunc aliam, non Juliani tantum, sed ei communem cum plurimis Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus Epistolam, eique, Domino adjuvante, respondeamus, ut possumus. Quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat; quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa venena non continent, sed tantum in auxilium suum, vel pro catholica fide contra Manichaeorum, sicut loquuntur, profanitatem, consensionem Orientalium episcoporum videntur exposcere; nihil aliud nitentes, nisi ut horribili haeresi objecta, cujus se adversarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? Quis enim eis hinc commovit aliquando quaestionem? Aut cui Catholicorum propterea displicent, quia damnant eos quos praedixit Apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta esse condita? Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 1-4), et nulla substantia sit quam non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus qui non est ab aliquo factus? Non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. Impietatem quippe Manichaeorum nimium stultam et noxiam, non solum fides catholica detestatur; verum etiam haeretici omnes, qui non sunt Manichaei. Unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt, Manichaeis anathema dicere, et eorum erroribus contradicere. Sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi sunt: unum, quod Catholicos Manichaeorum nomine criminantur; alterum, quod etiam ipsi haeresim novi erroris inducunt. Neque enim quia Manichaeorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. Non unum pestilentiae est genus, quemadmodum in corporibus, ita et in mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio lethali morbo perspexisset aegrotum: ita istis non ideo veritas gratulatur, quia Manichaei non sunt, si alio genere perversitatis insaniunt. Quapropter aliud est quod anathematizamus cum eis, aliud quod in eis. Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis; ita tamen ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi. CAPUT II. 2. Manichaeorum et Pelagianorum haereses sibi mutuo adversae et aeque a catholica Ecclesia reprobatae. Manichaei et Pelagiani quatenus errore conjuncti, quatenus separati. Manichaei dicunt, Deum bonum non omnium naturarum esse creatorem: Pelagiani dicunt, Deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, salvatorem, liberatorem. Catholica utrosque redarguit, et contra Manichaeos defendens Dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura; et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichaei carnis concupiscentiam non tanquam accidens vitium, sed tanquam naturam ab aeternitate malam vituperant: Pelagiani eam tanquam nullum vitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. Catholica utrosque redarguit, Manichaeis dicens, Non natura, sed vitium est; Pelagianis dicens, Non a Patre, sed ex mundo est: ut eam velut malam valetudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tanquam insanabilem credere, isti tanquam laudabilem praedicare. Manichaei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali: Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. Catholica utrosque redarguit, et illis dicens, Fecit Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30): et istis dicens, Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Manichaei dicunt, animam particulam Dei, naturae malae commixtione habere peccatum: Pelagiani dicunt, animam justam, non quidem particulam, sed creaturam Dei, etiam in ista corruptibili vita non habere peccatum. Catholica utrosque redarguit, Manichaeis dicens, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 33); quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed vitium est: Pelagianis dicens, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). His morbis inter se contrariis Manichaei Pelagianique confligunt, dissimili voluntate, simili vanitate; separati opinione diversa, sed propinqui mente perversa. 3. Jam vero gratiam Christi simul oppugnant, Baptismum ejus simul evacuant, carnem ejus simul exhonorant; sed etiam haec modis causisque diversis. Nam Manichaei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis voluntatis bonae, perhibent divinitus subveniri. Illi dicunt, Debet hoc Deus laboribus membrorum suorum: isti dicunt, Debet hoc Deus virtutibus servorum suorum. Utrisque ergo merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Manichaei lavacrum regenerationis, id est, aquam ipsam dicunt esse superfluam, nec prodesse aliquid profano corde contendunt: Pelagiani autem, quod in sacro Baptismate ad expianda peccata dicitur, nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus asserunt. Ac per hoc in parvulis baptizandis, quantum ad remissionem attinet peccatorum, Manichaei visibile destruunt elementum: Pelagiani autem etiam invisibile sacramentum. Manichaei carnem Christi exhonorant, partum Virginis blasphemando; Pelagiani autem carnem redimendorum carni Redemptoris aequando. Propterea quippe natus est Christus, non utique in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Id. VIII, 3), quia caeterorum hominum nascitur caro peccati. Manichaei ergo omnem carnem penitus detestantes, auferunt carni Christi perspicuam veritatem: Pelagiani vero nullam carnem peccati nasci asseverantes, auferunt carni Christi propriam dignitatem. 4. Desinant itaque Pelagiani Catholicis objectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt: nec ideo se velint haberi amabiles, quia odioso Manichaeorum adversantur errori; sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non aversantur errorem. Possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii veritati. Nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manichaeos; diligendi sunt et Manichaei, quia oderunt Pelagianos. Sed absit ut Catholica mater propter alterorum odium, alteros eligat amare: cum monente atque adjuvante Domino debeat utrosque vitare, et cupiat utrosque sanare. CAPUT III. 5. Calumnia Pelagianorum adversus Romanae Ecclesiae clericos. Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes, « eos jussionis terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati adfuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam. » Imo vero Pelagiani spe falsa putaverant, novum et exsecrabile dogma Pelagianum vel Coelestianum persuaderi quorumdam Romanorum catholicis mentibus posse; quando illa ingenia, quamvis nefando errore perversa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius, quam facile damnanda viderentur, aliquanto lenius, quam severior postulabat Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Tot enim et tantis inter Apostolicam Sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam Sedem Coelestio praesente et respondente confectis; quaenam tandem epistola venerandae memoriae Papae Zosimi, quae interlocutio reperitur, ubi praeceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. Sed cum hoc Coelestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat de quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur plurimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere. Non enim haereticis, sed Catholicis Apostolus loquebatur, ubi ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 15). Hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae Papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. Et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur, venturis ex Africa litteris, in qua provincia ejus aliquanto calliditas evidentius innotuerat. Quae Romam litterae posteaquam venerunt, id continentes, non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur; sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava posuerat; ne si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in libello ejus illa fidei venena a Sede Apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se Papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum ejus praesentia posceretur, ut certis ac dilucidis responsionibus, vel astutia hominis vel correctio dilucesceret, et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negavit examini. Nec differendum jam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium perversorum pertinaciae dementiaeque non posset. Sed si, quod absit, ita tunc fuisset de Coelestio vel Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis nota Romanis clericis inurenda. Nunc vero cum primitus beatissimi Papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis Afrorum, pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverint: successor quoque ejus sanctus Papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de parvulis sentiunt, nunquam dixerit, nunquam scripserit; insuper etiam Coelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis Sedis Apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit: profecto quidquid interea lenius actum est cum Coelestio, servata duntaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Et quod ab eodem sacerdote postea Coelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae, jam necessario proferendae ratio severitatis fuit, non praevaricatio prius cognitae vel nova cognitio veritatis. CAPUT IV. 6. Idem tractatur argumentum. Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius immorari, cum exstent hinc atque inde gesta et scripta directa, ubi possint cuncta illa, quemadmodum acta sint, vel cognosci vel recognosci? Interrogationibus enim sancti praecessoris tui, et Coelestii responsionibus quibus se beati Papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non videat quemadmodum sit Coelestius colligatus, et vinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in Baptismate parvulorum non dimitti originale peccatum? Venerabilis quippe Innocentii episcopi de hac re ista sunt verba ad Carthaginense concilium: « Liberum enim, » inquit, « arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit: suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia liberasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui Baptismatis lavacro purgavit » (Innocent., epist. 181, n. 7, apud August.). Quid ista Sedis Apostolicae sententia clarius atque manifestius? Huic se Coelestius consentire professus est, quando cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset, « Illa omnia damnas quae jactata sunt de nomine tuo? » ipse respondit, « Damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii. » Inter caetera autem quae de nomine ejus jactata fuerant, diaconus Coelestio Paulinus objecerat, quod diceret, « peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et quod infantes nuper nati, in eo essent statu, in quo Adam fuit ante peccatum. » Proinde si objecta Paulini, secundum sententiam beati Papae Innocentii veraci corde atque ore damnaret; quid ei remaneret deinceps unde contenderet, nullum esse ex praeterita primi hominis transgressione in parvulis vitium, quod per novae regenerationis purificationem sacro Baptismate purgaretur? Sed illud se respondisse fallaciter novissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne secundum Africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione verba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur. 7. Quid illud quod idem Papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Carthaginensi scilicet et de Milevitano scripta susceperat, nonne apertissime de parvulis loquitur? Haec enim ejus verba sunt: « Illud vero, quod eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus nonnisi Baptismate conferendum » (Innocentius, epist. 182, n. 5, inter Augustinianas). Quid ad haec dicit ingratus, cui Sedes Apostolica jam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat? Quid ad haec dicit? utrum post hujus vitae finem parvuli, etiamsi dum vivunt non baptizentur in Christo, in vita aeterna erunt, an non erunt? Si dixerit, Erunt: quomodo ergo quae de nomine ejus jactata sunt, secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? Ecce beatae memoriae Innocentius Papa sine Baptismo Christi, et sine participatione corporis et sanguinis Christi vitam non habere parvulos dicit. Si dixerit, Non erunt: quomodo ergo non accipientes aeternam vitam, utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum? 8. Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent et orientalibus episcopis mittere? Tenetur Coelestius litteris venerabilis Innocentii praebuisse consensum: leguntur ipsae memorati antistitis litterae, scribentis non baptizatos vitam parvulos habere non posse. Quis autem negabit id esse consequens ut mortem habeant, qui non habent vitam? Unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? Quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et oppugnatoribus gratiae, Romani clerici praevaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Coelestii et Pelagii, quam quod sub Innocentio in priore senserunt? Quia utique cum litteris venerabilis Innocentii de parvulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris, catholicae fidei clareret antiquitas; profecto Ecclesiae Romanae praevaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deviasset: quod Deo propitio, quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Coelestii et Pelagii damnatione servata est; intelligant se isti esse unde alios criminantur, et aliquando a fidei praevaricatione sanentur. Malam quippe hominum esse naturam, non dicit catholica fides, in quantum homo a Creatore primitus institutus est; neque nunc quod in illa Deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum ejus; sed quod ex illo vitio primi hominis trahit. CAPUT V. 9. Respondet ad Pelagianorum calumnias. Quid liberum arbitrium sine gratia. Quid sentiant Catholici de fato. Jam nunc illa videnda sunt, quae in Epistola sua nobis objicientes, breviter posuerunt, quibus haec est nostra responsio. Peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura periisse non dicimus: sed ad peccandum valere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere, nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adjuta. Neminem nisi Dominum Deum dicimus nascentium conditorem; nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas: omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis vitium; et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. Nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedi. Si autem quibusdam omnipotentis Dei voluntatem placet fati nomine nuncupare; profanas quidem verborum novitates evitamus (I Tim. VI, 20), sed de verbis contendere non amamus. 10. Unde autem hoc eis visum fuerit nobis objicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto attentius cogitarem; prius eorum verba quae consequuntur inspexi. Sic enim hoc nobis objiciendum putarunt: « Sub nomine, » inquiunt, « gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspiraverit boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem, nec a malo declinare, nec bonum possit arripere. » Deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant, commemorant, quid de hac re ab eis diceretur, attendi. « Baptisma, » inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur: gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum » (Coloss. III, 25). Ex his eorum verbis intellexi, ob hoc illos vel putare vel putari velle, fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam Dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam voluntatem, qui dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Ubi consequenter adjunctum est, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 15, 16). Posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem Apostolum putare vel dicere. Verum hic se isti satis aperiunt. Cum enim propterea nobis calumniantur, dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus Dei gratiam; procul dubio confitentur quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt: ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit, hoc se sapere atque sentire, quod sibi objectum Pelagius in episcopali judicio Palaestino subdolo timore damnavit. Objectum quippe illi est ex verbis quidem discipuli sui Coelestii, quod etiam ipse diceret, « gratiam Dei secundum merita nostra dari. » Quod ille detestans, vel quasi detestans, ore duntaxat anathematizare non distulit: sed sicut ejus libri posteriores indicant, et istorum sectatorum ejus nudat assertio, ficto corde servavit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. Et adhuc non reformidant, nec saltem verecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens, et dicere non ausus, et damnare compulsus est. CAPUT VI. 11. Fati criminatio retorquetur in adversarios. Itane vero, filii superbiae, inimici gratiae Dei, o novi haeretici Pelagiani, quisquis dicit, gratia Dei omnia hominis bona merita praeveniri, nec gratiam Dei meritis dari, ne non sit gratia, si non gratis datur, sed debita merentibus redditur; fatum vobis videtur asserere? Nonne etiam vos ipsi qualibet intentione necessarium Baptismum omnibus aetatibus dicitis? Nonne in hac ipsa Epistola vestra, istam de Baptismo sententiam, et de gratia juxta posuistis? Cur non vos Baptismus, qui datur infantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis? Haec enim verba sunt vestra: « Baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur: gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum. » In his omnibus verbis vestris de gratia quod dixistis, interim taceo: de Baptismate reddite rationem; cur illud dicatis omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium parvulis dicite: profecto quia eis boni aliquid confert, et idem aliquid nec parvum, nec mediocre, sed magnum est. Nam etsi eos negatis attrahere quod in Baptismo remittatur originale peccatum: tamen illo regenerationis lavacro adoptari ex filiis hominum in Dei filios non negatis; imo etiam praedicatis. Dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? Si dixeritis, hoc eos parentum pietate meruisse: respondebitur vobis, Cur aliquando piorum filiis negatur hoc bonum, et filiis tribuitur impiorum? Nonnunquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate aque ab utero recentissima praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur; et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo: plangit baptizata mater non baptizatum proprium; et ab impudica expositum, baptizandum casta fetum colligit alienum. Hic certe merita parentum vacant, vacant vobis fatentibus ipsorum etiam parvulorum. Scimus enim vos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi vixerit, et aliquid operata sit vel boni vel mali, unde istam in carne diffecitur, ubi rentiam mereretur. Quae igitur causa huic parvulo Baptismum procuravit, illi negavit? An ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his st acceptio a Domino personarum? Nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum: ut quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod vultis adversus gratiam introducere meritum. Respondete igitur de meritis parvulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant, nec parentum meritis vel polleant vel careant tam excellenti bono, ut fiant filii Dei ex hominum filiis, nullis parentum, nullis meritis suis. Nempe reticetis; et vos ipsos potius in eo quod nobis objicitis, invenitis. Nam si ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum, et ob hoc in gratia Dei meritum hominis vultis intelligi, ne fatum cogamini confiteri; ecce vos potius asseritis fatum in Baptismate parvulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. Si autem in baptizandis parvulis, et nullum meritum omnino praecedere, et tamen fatum non esse conceditis; cur nos quando dicimus gratiam Dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, et non tanquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse jactatis? non intelligentes, in justificandis impiis, sicut propterea merita non sunt, quia Dei gratia est; ita propterea non esse fatum, quia Dei gratia est; ita propterea non esse acceptionem personarum, quia Dei gratia est. 12. Fatum quippe qui affirmant, de siderum positione ad tempus quo concipitur quisque vel nascitur, quas constellationes vocant, non solum actus et eventa, verum etiam ipsas nostras voluntates pendere contendunt: Dei vero gratia non solum omnia sidera et omnes coelos, verum etiam omnes Angelos supergreditur. Deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt: Deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona vero per indebitam gratiam misericordi voluntate largitur; utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae severitatis et bonitatis aeternum altumque consilium. Neutrum ergo pertinere videmus ad fatum. Hic si respondetis, hanc ipsam Dei benevolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum: cum hanc Apostolus gratiam vocet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9); nonne attenditis, nonne perspicitis, non a nobis divinae gratiae nomine fatum asseri, sed a vobis potius divinam gratiam fati nomine nuncupari? CAPUT VII. 13. Refellit calumniam de personarum acceptione. Itemque, acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui judicat relinquens causae meritum de qua judicat, alteri contra alterum suffragatur, quia invenit aliquid in persona quod honore vel miseratione sit dignum. Si autem quispiam duos habeat debitores, et alteri velit dimittere debitum, alterum exigere; cui vult donat, sed neminem fraudat: nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est. Alioquin eis qui parum intelligunt, potest acceptio personarum videri, ubi vineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit, quantum illis qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. Sed quid respondit de hac veluti acceptione personarum adversus patremfamilias murmurantibus? Amice, inquit, non facio tibi injuram. Nonne ex denario convenisti mecum? Tole quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Annon licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 9-15)? Nempe hic tota justitia est: Hoc volo. Tibi, inquit, reddidi, huic donavi; neque ut huic donarem, tibi aliquid abstuli, aut quod debebam vel minui vel negavi. Annon licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sicut ergo hic nulla est acceptio personarum; quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur: sic etiam cum secundum propositum Dei vocatur alius (Rom. VIII, 28), alius non vocatur, vocato datur gratuitum bonum, cujus boni est vocatio ipsa principium; non vocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo quod per unum hominem peccatum intravit in mundum (Id. V, 12). Et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt, qui una hora, et qui duodecies tantum laboraverunt, qui utique secundum rationes humanas, sed vanas, pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt: quia et illi qui plus laboraverunt, et quod sic vocati sunt ut venirent, et quod sic pasti ut non deficerent, ab ipso patrefamilias habuerunt. Ubi autem dicitur, Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat; qui facit, aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 18, 21): bonum quidem immerito et gratis datur, quia ex eadem massa est cui non datur, malum vero merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur; et ei cui redditur malum est, quia supplicium ejus est; ei vero a quo redditur, bonum est, quia recte factum ejus est. Nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur. 14. Sed ut id quod dicimus alicujus exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos, atque ut ab aliis colligerentur expositos: horum sine Baptismo exspiravit unus, alius baptizatus. Quod hic fatum fortunamve fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? Quam personarum acceptionem, cum apud Deum nulla esset etiam si in istis ulla esse potuisset: qui utique nihil habebant, unde alter alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sive bona, quibus mereretur alius baptizari; sive mala, quibus alius sine Baptismate mori? An aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? Sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diversa conditione morientibus ulla diversa, sed utrique communia. Si ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt; nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt; nec personarum, nec meritorum diversitas hoc fecerunt: quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia Dei quae vasis factis in honorem gratis datur; quantum autem ad non baptizatum, ira Dei, quae vasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? Sed in illo qui baptizatus est, gratiam Dei vos confiteri cogimus, et meritum ejus nullum praecessisse convincimus: de illo autem sine Baptismate mortuo, cur ei defuerit Sacramentum, quod et vos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit vindicatum, vos videritis qui non vultis esse originale delictum. 15. Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam, difficultatem quaestionis cur alius sic, alius vero sic mortuus est, velut non solvendo solvit Apostolus: qui cum et ipse de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni vel mali, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori; et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: et hujus profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sensit continuo quid moveret, et sibi verba contradicentis, quae apostolica auctoritate coerceret, opposuit. Ait enim: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Responditque ista dicenti: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Deinde secutus, tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus judicavit, aperuit dicens: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 11-23). Hoc est gratiae Dei, non solum adjutorium verum etiam documentum: adjutorium scilicet in vasis misericordiae; in vasis autem irae documentum: in eis enim ostendit iram, et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas ejus, ut bene utatur etiam malis; et in eis notas facit divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quoniam quod ab irae vasis exigit justitia punientis, hoc vasis misericordiae dimittit gratia liberantis: nec beneficium quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi Deus aliis ex eadem massa pariter reis justo supplicio condemnatis, quid utrisque deberetur, ostenderet. Quis enim te discernit? ait idem apostolus, homini tanquam de semetipso et de suo proprio bono glorianti: Quis enim te discernit? utique ab irae vasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. Quis te discernit? Et tanquam respondisset, Discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. Ergo ille discernit, qui unde discernaris impertit, poenam debitam removendo, indebitam gratiam largiendo: ille discernit, qui cum tenebrae essent super abyssum, dixit, Fiat lux, et facta est lux, et divisit, hoc est discrevit, inter lucem et tenebras (Gen. I, 3, 4). Non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret invenit: sed lucem faciendo discrevit; ut justificatis impiis dicatur, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): ac sic qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, non ex operibus, sed ex se ipso vocante dixit, Major serviet minori (Gen. XXV, 23): atque idipsum commendans postea per prophetam; Jacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2). Electionem quippe dixit, ubi Deus non ab alio factum quod eligat invenit, sed quod inveniat ipse facit: sicut de reliquiis Israel scriptum est, Reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia, jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Propter quod profecto desipitis, qui dicente veritate, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est; vos dicitis, Ex futuris operibus, quae Deus illum facturum esse praesciebat, Jacob fuisse dilectum: atque ita contradicitis Apostolo dicenti, Non ex operibus: quasi non posset dicere, Non ex praesentibus, sed futuris operibus. Sed ait, Non ex operibus, ut gratiam commendaret: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Praecedit namque, non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera: ne si praecesserint bona opera, tanquam operibus reddatur gratia, ac sic gratia jam non sit gratia. 16. Sed ut vobis auferretur omnis vestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis juvarentur, et animo infantiae primordio unus baptizatus, alter sine Baptismate morerentur; ne diceretis Deum, sicut de Jacob et Esau contra Apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. Quomodo enim praescivit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia ejus falli non potest, praescivit potius non futura? Aut quid prodest eis qui rapiuntur ex hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam eorum (Sap. IV, 11), si peccatum etiam quod non est factum, dictum, cogitatum, tanquam commissum fuerit, sic punitur? Quod si absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est, quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos; redit ad vos frater ille geminus baptizati non baptizatus, et tacitus quaerit a vobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in Dei filium adoptato, ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, Sacramentum; si quemadmodum nulla est fortuna vel fatum, vel apud Deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum; nullum originale peccatum. Huic prorsus infanti linguam vestram vocemque submittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis. CAPUT VIII. 17. Boni etiam imperfecti cupiditas donum gratiae est; alioquin gratia secundum merita daretur. Jam nunc videamus, ut possumus, hoc ipsum quod volunt praecedere in homine, ut adjutorio gratiae dignus habeatur, et cui merito ejus non tanquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur; ac sic gratia jam non sit gratia: videamus tamen quid illud sit. Sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi invito et reluctanti homini inspiraverit boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem, nec a malo declinare, nec bonum possit arripere. Jam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus: nunc illud est quod debemus advertere, utrum invito et reluctanti homini Deus inspiret boni cupiditatem, ut jam non sit reluctans, non sit invitus, sed consentiens bono, et volens bonum. Isti enim volunt, in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut hujus coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur: si tamen hoc saltem volunt. Pelagius enim facilius dicit impleri quod bonum est, si adjuvet gratia. Quo additamento, id est, addendo Facilius, utique significat hoc se sapere, quod etiamsi gratiae defuerit adjutorium, potest, quamvis difficilius, impleri bonum per liberum arbitrium. Sed istis, quid in hac re sentiant, non de illo auctore hujus haeresis praescribamus: permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio; atque ista verba eorum, quae in hac cui respondemus Epistola posuerunt, potius attendamus. 18. Hoc enim nobis objiciendum putarunt, quod invito et reluctanti homini Deum dicamus inspirare, non quanticumque boni, sed et ipsius imperfecti cupiditatem. Fortassis ergo ipsi eo modo saltem servant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed imperfecti cupiditatem; perfecti autem non facilius per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. Verum et sic gratiam Dei dicunt secundum merita nostra dari: quod in Oriente Pelagius ecclesiasticis Gestis damnari timendo damnavit. Si enim sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni; ipsum coeptum erit meritum, cui tanquam ex debito gratiae veniat adjutorium: ac sic gratia Dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. Dominus autem ut responderet futuro Pelagio, non ait, Sine me difficile potestis aliquid facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa evangelica sententia, non ait, Sine me nihil potestis perficere; sed, facere. Nam si Perficere dixisset, possent isti dicere, non ad incipiendum bonum, quod a nobis est; sed ad perficiendum, esse Dei adjutorium necessarium. Verum audiant et Apostolum. Dominus enim cum ait, Sine me nihil potestis facere; hoc uno verbo initium finemque comprehendit. Apostolus vero, tanquam sententiae dominicae expositor, apertius utrumque distinxit, dicens: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Sed in Scripturis sanctis apud eumdem apostolum, isto unde loquimur, amplius invenimus. Loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si volunt a nobis incipere, a Domino perfici, videant quid respondeant dicenti Apostolo: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Cogitare, ait, aliquid, utique bonum: minus est autem cogitare quam cupere. Cogitamus quippe omne quod cupimus, nec tamen cupimus omne quod cogitamus; quoniam nonnunquam et quod non cupimus cogitamus. Cum igitur minus sit cogitare quam cupere: potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit; et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitavit: quomodo ad id quod minus est, id est, ad cogitandum aliquid boni non sumus idonei tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; et ad id quod est amplius, id est, ad cupiendum aliquid boni sine divino adjutorio idonei sumus ex libero arbitrio? Neque enim et hic Apostolus ait, Non quia idonei sumus cogitare quod perfectum est, tanquam ex nobismetipsis: sed cogitare, ait, aliquid; cui contrarium est nihil. Unde est illud Domini: Sine me nihil potestis facere. CAPUT IX. 19. Scripturas interpretatur, quibus abutuntur Pelagiani. Sed nimirum quod scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae (Prov. XVI, 1), non bene intelligendo falluntur, ut existiment cor praeparare, hoc est, bonum inchoare, sine adjutorio gratiae Dei ad hominem pertinere. Absit ut sic intelligant filii promissionis, tanquam cum audierint Dominum dicentem, Sine me nihil potestis facere; quasi convincant cum dicentes, Ecce sine te possumus cor praeparare: aut cum audierint a Paulo apostolo, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; tanquam et ipsum convincant dicentes, Ecce idonei sumus ex nobismetipsis praeparare cor, ac per hoc et boni aliquid cogitare. Quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare? Absit ut sic intelligant, nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. Ideo quippe scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae; quia homo praeparat cor, non tamen sine adjutorio Dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. In responsione autem linguae, id est, in eo quod praeparato cordi lingua divina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a Domino Deo. 20. Nam sicut dictum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae; ita etiam dictum est, Aperi os, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Quamvis enim nisi adjuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire: tamen nos aperimus illius adjumento et opere nostro; implet autem illud Dominus sine opere nostro. Nam quid est praeparare cor, et os aperire, nisi voluntatem parare? Et tamen in eisdem Litteris legitur, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); et, Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Ecce Deus admonet, ut praeparemus voluntatem in eo quod legimus, Hominis est praeparare cor: et tamen ut hoc faciat homo, adjuvat Deus; quia praeparatur voluntas a Domino. Et, Aperi os, ita dicit jubendo, ut nemo possit nisi ipse id faciat adjuvando, cui dicitur, Labia mea aperies. Numquid istorum aliqui ita desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant, et mirabili vanitate hominem dicant os aperire, labia hominis Deum? Quanquam Deus illos et ab hac absurditate compescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit, Ego aperiam os tuum, et instruam te quae debeas loqui (Exod. IV, 12). In sententia ergo illa ubi dicitur, Aperi os, et adimplebo illud; quasi unum eorum videtur ad hominem pertinere, alterum ad Deum: in hac autem ubi dicitur, Ego aperiam os tuum, et instruam te; utrumque ad Deum. Quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit? 21. Quapropter multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo, quae non facit Deus ut faciat homo. Proinde cupiditas boni non homini a Domino esset, si bonum non esset: si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque incommutabiliter bonus est. Quid est enim boni cupiditas, nisi charitas, de qua Joannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7)? Nec initium ejus ex nobis, et perfectio ejus ex Deo; sed si charitas ex Deo, tota nobis ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in donis ejus nos priores faciamus, posteriorem ipsum: quoniam misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et ipse est cui fideliter veraciterque cantatur, Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis (Psal. XX, 4). Et quid hic aptius intelligitur, quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? Tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit. Quando autem timore poenae, non amore justitiae fit bonum, nondum bene fit bonum; nec fit in corde quod fieri videtur in opere, quando mallet homo non facere, si posset impune. Ergo benedictio dulcedinis, est gratia Dei, qua fit in nobis ut nos delectet et cupiamus, hoc est, amemus quod praecipit nobis; in qua si nos non praevenit Deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. Si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere, nec perficere: quia ut incipiamus, dictum est, Misericordia ejus praeveniet me; ut perficiamus, dictum est, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). CAPUT X. 22. Secundum cujus propositum vocentur electi. Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ea quae ipsi sentiunt commemorant, dicunt se confiteri, « gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere? » Hoc quippe ita dicunt, velut homo a se ipso sine adjutorio Dei habeat propositum bonum studiumque virtutis, quo merito praecedente dignus sit adjuvari Dei gratia subsequente. Putant enim fortasse ita dixisse Apostolum, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt; ut propositum hominis vellet intelligi, quod propositum tanquam bonum meritum sequatur misericordia vocantis Dei: ignorantes ideo dictum esse, qui secundum propositum vocati sunt, ut Dei, non hominis propositum intelligatur, quo eos quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28, 29), elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Non enim omnes vocati, secundum propositum sunt vocati: quoniam multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16). Ipsi ergo secundum propositum vocati, qui electi ante constitutionem mundi. De hoc proposito Dei dictum est et illud, quod jam commemoravi de geminis Esau et Jacob, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Rom. IX, 11-13). Hoc propositum Dei et illo commemoratur loco, ubi ad Timotheum scribens ait: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri Jesu Christi (II Tim. I, 8-10). Hoc est ergo propositum Dei unde dicitur: Omnia cooperatur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt. Hominis autem propositum bonum adjuvat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. Studium quoque hominis quod dicitur bonum, quamvis cum esse coeperit, adjuvetur gratia, non tamen incipit sine gratia: sed ab illo inspiratur, de quo dicit Apostolus, Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro vobis in corde Titi (II Cor. VIII, 16). Si studium quisque ut pro aliis habeat, Deus dat; ut pro ipso se habeat, quis alius est daturus? 23. Quae cum ita sint, nihil in Scripturis sanctis homini a Domino video juberi, propter probandum liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab ejus bonitate, vel posci propter adjutorium gratiae demonstrandum: nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia Dei. De qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: Numquid obliviscetur, inquit, misereri Deus? aut continebit in ira sua miserationes suas? Et dixi, Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 10, 11). Cum ergo dixisset, Nunc coepi; non ait, haec mutatio arbitrii mei; sed dexterae Excelsi. Sic itaque Dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quia sicut nemo potest bonum perficere sine Domino, sic nemo incipere sine Domino. Sed hic sit hujus voluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur. LIBER TERTIUS. Pergit refutare caetera quae calumniose a Pelagianis in eadem Epistola Thessalonicam missa objectantur; exponitque contra eorum haeresim quid vere Catholici dicant de Legis utilitate, quid de Baptismi effectu et virtute doceant, quid de utriusque Testamenti, veteris ac novi discrepantia, quid de Prophetarum et Apostolorum justitia et perfectione, quid de peccati in Christo appellatione, cum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum dicitur, vel factus ipse peccatum; quid postremo de praeceptorum in futura vita impletione profiteantur.

CAPUT PRIMUM. 1. Exordium. Adhuc ea sequuntur quae calumniose nobis objiciunt: nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. Sed ne prolixitas voluminum offenderet, haec ipsa quae objiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius hujus operis liber secundus est, hinc ordimur alterum, et eum tertium primo secundoque conjungimus. CAPUT II. 2. Pelagianorum calumnia, de usu veteris legis. « Legem veteris Testamenti nos » aiunt « dicere non ob hoc datam fuisse, ut justificaret obedientes, sed ut gravioris fieret causa peccati. » Prorsus non intelligunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit Apostolus, quem non intelligunt, dicimus. Quis enim dicat, non justificari eos qui sunt legi obedientes; quando nisi justificarentur, non possent esse obedientes? Sed dicimus lege fieri, ut Deus quid fieri velit, audiatur: gratia vero fieri, ut legi obediatur. Non enim auditores legis, ait Apostolus, justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Lex ergo auditores justitiae facit, gratia factores. Quod enim impossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Ecce quod dicimus: orent ut aliquando intelligant, non litigent, ut nunquam intelligant. Impossibile est enim legem impleri per carnem, hoc est, per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes Dei justitiam, id est, quae ex Deo est homini ut sit justus, et suam volentes constituere, tanquam per eorum non adjutum divinitus arbitrium lex possit impleri, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). Ideo justitia legis in eis impletur, qui non secundum carnem ambulant, id est, secundum hominem ignorantem Dei justitiam et suam volentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. Quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur Dei spiritu? Quotquot enim Dei spiritu aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14). Ergo littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Nec littera malum est, quia occidit: sed malos praevaricatione convincit. Lex enim sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum (Rom. VII, 12, 13). Ecce quid est, Littera occidit. Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 56). Auget quippe prohibendo peccati desideria, et inde occidit, nisi subveniendo vivificet gratia. 3. Ecce quod dicimus: ecce unde nobis objiciunt, quod « sic legem » dicamus « datam, ut gravioris sit causa peccati: » non audientes Apostolum dicentem, Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et, Lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est; et, Si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 19, 21, 22). Hinc est quod vetus Testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in servitutem generat, quod est Agar. Nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sed liberae (Id. IV, 24, 31). Non sunt itaque liberae filii, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, verum etiam praevaricatores insuper demonstrari; sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et justa et bona possit impleri. Ecce quod dicimus: intendant, et non contendant; illuminentur, et non calumnientur. CAPUT III. 4. Calumnia de effectu Baptismi. « Baptisma quoque, » inquiunt, « non vere homines novos facere asserunt, id est, non plenam dare remissionem peccatorum; sed ex parte filios Dei fieri, ex parte autem filios saeculi, id est, diaboli, remanere contendunt. » Mentiuntur, insidiantur, tergiversantur: non hoc dicimus. Omnes enim homines qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi; non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. Absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres, Abraham, Isaac, et Jacob, et alios hujusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles qui usque nunc et deinceps adhuc generant. Nec tamen possumus Domino contradicere dicenti, Filii saeculi hujus nubunt, et tradunt ad nuptias (Luc. XX, 34). Quidam ergo filii saeculi hujus sunt, et tamen filii diaboli non sunt. Quamvis enim diabolus sit auctor et princeps omnium peccatorum; non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. Peccant enim et filii Dei, quoniam si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est (I Joan. I, 8). Sed ea conditione peccant, qua sunt filii adhuc hujus saeculi: qua vero gratia sunt filii Dei, non utique peccant; quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat (Id. III, 9). Filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie vocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit. Sicut Apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non intelligitur nisi Paulus: quia pluribus est Epistolis notior, et plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10). Unde quod ait Dominus de Spiritu sancto, Ipse arguet mundum de peccato; infidelitatem intelligi voluit. Hoc enim cum exponeret, ait, De peccato quidem, quod non crediderunt in me (Joan. XVI, 8, 9). Et ubi ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Id. XV, 22). Non enim peccatum antea non habebant: sed ipsam voluit intelligi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt, pertinentes ad eum de quo dicit Apostolus, Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli; quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis vel infirmitate, vel ignorantia, vel omnino aliqua mala voluntate committitur. Illi autem filii Dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est, profecto, quod sequitur, cum confitentur peccata sua (quod filii diaboli non faciunt, vel non secundum fidem quae filiorum Dei propria est faciunt), fidelis est et justus qui dimittat eis peccata, et mundet eos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ut autem plenius intelligatur quod dicimus, audiatur ipse Jesus, qui filiis Dei utique loquebatur, dicens: Si autem vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Si enim filii Dei non essent, non eis diceret, Pater vester qui in coelis est. Et tamen eos malos esse dicit, et nosse bona dare filiis suis. Numquid inde mali, unde filii Dei? Absit: sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, jam tamen filii Dei facti pignore Spiritus sancti. 5. Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia, factorum, dictorum, cogitatorum, sive originalia, sive addita, sive quae ignoranter, sive quae scienter admissa sunt: sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur; consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur (Galat. VI, 1); propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum. Ibi dicens, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 3)? hic dicens, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Propter illud dicens, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): propter hoc dicens, Miserere mei, Domine, quia infirmus sum (Psal. VI, 3). Propter illud dicens, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15): propter hoc dicens, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. XXX, 10). Et innumerabilia, quibus divinae Litterae plenae sunt, quae alternis vicibus, vel exsultando de Dei bonis, vel moerendo de nostris malis, a filiis Dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi hujus pro vitae hujus infirmitate: quos tamen Deus a filiis diaboli non solum lavacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), fidei probitate discernit; quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus, magnique interest quid vincat in nobis, regeneratione alia consumetur; de qua Dominus dicit, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim (Matth. XIX, 28), etc. Regenerationem quippe hoc loco, ambigente nullo, novissimam resurrectionem vocat: quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat, dicens, Sed etiam nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Numquid non per lavacrum sanctum regenerati, adoptati et redempti sumus? Et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine venturam nunc patienter exspectare debemus, ut tunc filii hujus saeculi ex nulla parte jam simus. Quisquis igitur Baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem: quisquis autem jam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. Nam si a me quisquam quaesierit, utrum per Baptismum salvi facti fuerimus; negare non potero, dicente Apostolo, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit. III, V). Sed si quaesierit, utrum per idem lavacrum omni prorsus modo jam nos fecerit salvos; respondebo, Non ita est. Idem quippe item dicit apostolus: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). Salus ergo hominis in Baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit, vel quidquid etiam proprie ante Baptismum ipse peccavit: salus vero ejus tanta post erit, ut peccare omnino non possit. CAPUT IV. 6. Calumnia de veteri Testamento et antiquis justis. Vetus Testamentum figura novi. Sancti veteris Testamenti ad novum pertinent. Quibus ita se habentibus, ex his etiam illa quae deinceps nobis objiciunt refelluntur. Quis enim catholicus dicat, quod nos dicere jactitant, « Spiritum sanctum adjutorem virtutis in veteri Testamento non fuisse; » nisi cum vetus Testamentum sic intelligimus, quemadmodum Apostolus dixit, A monte Sina in servitutem generans (Galat. IV, 24)? Sed quia in eo praefigurabatur novum, qui hoc intelligebant tunc homines Dei, secundum distributionem temporum, veteris quidem Testamenti dispensatores et gestatores, sed novi demonstrantur haeredes. An vero illum ad Testamentum novum negabimus pertinere, qui dicit, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12)? aut illum qui dicit, Posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. (Psal. XXXIX, 3, 4)? vel illum ante Testamentum vetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit Apostolus, Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, inquit, Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex lege haereditas, jam non ex promissione: Abrahae autem per promissionem donavit Deus. 7. Hic certe si quaeramus, utrum hoc Testamentum, quod dicit confirmatum a Deo non infirmari a lege quae post quadringentos et triginta annos facta est, utrum novum, an vetus intelligendum sit: quis respondere dubitet, Novum, sed in propheticis latebris occultatum, donec veniret tempus quo revelaretur in Christo? Nam si dixerimus, Vetus; quid erit illud a monte Sina in servitutem generans? Ibi enim facta est lex post quadringintos et triginta annos: qua lege hoc Testamentum promissionis Abrahae infirmari non posse confirmat; et hoc quod factum est ab Abraham, vult potius ad nos pertinere, quos vult esse filios liberae, non ancillae; haeredes ex promissione, non lege; cum dicit, Si enim ex lege haereditas, jam non ex promissione: Abrahae autem per promissionem donavit Deus. Ut quod facta lex est post quadringentos et triginta annos, ad hoc subintraverit, ut abundaret delictum; cum per peccatum praevaricationis convincitur hominis superbia de sua justitia praesumentis: et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20); per fidem jam humilis hominis in lege deficientis et ad Dei misericordiam fugientis. Ideo cum dixisset, Si enim ex lege haereditas, jam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus: tanquam ei diceretur, Utquid ergo lex postea facta est? subjunxit atque ait, Quid ergo lex? Cui mox interrogationi reddidit, Praevaricationis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 15-19). Hoc identidem ita dicit: Si enim qui ex lege, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur: ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 14, 15). Quod ait in illo testimonio, Si enim ex lege haereditas, jam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus; hoc in isto ait, Si enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata promissio: satis ostendens ad fidem nostram pertinere (quae novi utique est Testamenti) quod per promissionem donavit Deus Abrahae. Et quod ait in illo testimonio, Quid ergo lex? atque respondit, Praevaricationis gratia proposita est: hoc in isto subdidit similiter, Lex enim iram operatur: ubi enim non est lex, nec praevaricatio. 8. Sive igitur Abraham, sive ante illum justi, sive post eum usque ad ipsum Moysen, per quem datum est Testamentum a monte Sina in servitutem generans, sive caeteri Prophetae post eum et sancti homines Dei usque ad Joannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae secundum Isaac filium liberae, non ex lege, sed ex promissione haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Absit enim ut Noe justum, et prioris temporis justos, et quicumque ab illo usque ad Abraham justi esse potuerunt vel conspicui vel occulti, negemus ad supernam Jerusalem, quae mater nostra est, pertinere; quamvis anteriores tempore inveniantur esse quam Sara, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. Quanto evidentius ergo post Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum gentium diceretur (Gen. XVII, 4, 5), quicumque Deo placuerunt, filii promissionis habendi sunt? Non enim ex Abraham et deinceps justorum generatio verior, sed prophetia manifestior reperitur. 9. Ad Testamentum autem vetus, quod est a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui cum acceperint legem sanctam et justam et bonam, putant sibi ad vitam, litteram posse sufficere: et ideo qua fiant factores legis, divinam misericordiam non requirunt; sed ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Ex hoc genere fuit illa multitudo, quae adversus Deum in eremo murmuravit, et idolum fecit, et illa quae jam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. Sed haec in ipso quoque vetere Testamento valde reprobata est multitudo. Illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi Deus pollicetur terrena promissa sectantes, et quid pro novo Testamento ea ipsa significent ignorantes, eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore, Dei praecepta servabant; imo non servabant, sed sibi servare videbantur. Neque enim fides in eis per dilectionem operabatur (Galat. V, 6), sed terrena cupiditas metusque carnalis. Sic autem praecepta qui facit, procul dubio invitus facit; ac per hoc in animo non facit: magis vult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit, permittatur impune. Ac per hoc in ipsa voluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit Deus. Tales erant filii terrenae Jerusalem, de qua dicit Apostolus, Servit enim cum filiis suis, pertinens ad Testamentum vetus a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar (Galat. IV, 25, 24). Ex ipso genere fuerunt, qui Dominum crucifixerunt, et in eadem infidelitate manserunt. Inde sunt adhuc etiam filii eorum in ingenti multitudine Judaeorum, quamvis jam novo Testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato, et a flumine ubi baptizatus magisteriumque professus est (Matth. III, 16, 17), usque ad terminos terrae Evangelio diffamato. Qui Judaei, secundum prophetias quas legunt, per omnes sunt terras ubique dispersi, ut ex eorum quoque codicibus Christianae non desit testimonium veritati. 10. Et vetus igitur Testamentum Deus condidit: quia Deo placuit, usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tanquam in praemio constitutis promissa velare coelestia; et populo terrenis bonis inhianti, et propterea durum cor habenti, quamvis spiritualem, tamen in tabulis lapideis legem dare. Exceptis quippe Librorum veterum sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt (quanquam et in eis, quoniam spiritualiter intelligenda sunt, recte lex dicitur spiritualis); caetera certe quae ad pietatem bonosque mores pertinentia, non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta, facienda sunt: profecto illam Dei legem, non solum illi tunc populo, verum etiam nunc nobis ad instituendam recte vitam necessariam nemo dubitaverit. Si enim Christus nobis abstulit illud gravissimum multarum observationum jugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum victimas immolemus, ne sabbato septeno dierum volumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus, et caetera hujusmodi, sed ea spiritualiter intellecta teneamus, remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce vigilemus: numquid propterea dicturi sumus, non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quisquis invenerit, reddat ei qui perdidit (Levit. VI, 3, 4); et alia multa similia, quibus pie recteque vivere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati observatione carnali, quae spiritualem sanctificationem quietemque significat? Quis enim dicat non debere observare Christianos, ut uni Deo religionis obsequio serviatur, ut idolum non colatur, ut nomen Domini non accipiatur in vanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia perpetrentur, ne uxor, ne omnino res ulla concupiscatur aliena (Exod. XX)? Quis est tam impius, qui dicat ideo se ista legis non custodire praecepta, quia est ipse christianus, nec sub lege, sed sub gratia constitutus? 11. Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem vel cupiditate adipiscendi vel timore amittendi: et ideo non vere faciunt; quoniam carnalis cupiditas, qua peccatum commutatur potius vel augetur, cupiditate alia non sanatur. Hi ad vetus pertinent Testamentum, quod in servitutem generat; quia facit eos carnalis timor et cupiditas servos, non evangelica fides et spes et charitas liberos. Sub gratia vero positi, quos vivificat Spiritus, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum, non carnalium, sed spiritualium, non terrenorum, sed coelestium, non temporalium, sed aeternorum; praecipue credentes in Mediatorem, per quem sibi non dubitant, et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. Hi pertinent ad Testamentum novum, filii promissionis, regenerati Deo patre et libera matre. Hujus generis fuerunt antiqui omnes justi, et ipse Moyses Testamenti minister veteris, haeres novi; quia ex fide qua nos vivimus, una eademque vixerunt, incarnationem, passionem, resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam: usque ad ipsum Joannem Baptistam quasi praeteritae dispensationis limitem quemdam, qui Mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri, vel allegorica significatione, vel ulla prophetica praenuntiatione venturum esse significans; sed digito demonstrans ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29): tanquam dicens, Quem multi justi videre concupierunt, in quem venturum ab ipsius humani generis initio crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones, de quo scripsit Moyses, de quo Lex et Prophetae sunt testes; Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Ab hoc Joanne et deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita vel praesentia, quae ab illis omnibus anterioris temporis justis credebantur, sperabantur, desiderabantur futura. Eadem igitur fides est, et in illis qui nondum nomine, sed reipsa fuerunt antea christiani, et in istis qui non solum sunt, verum etiam vocantur, et in utrisque eadem gratia per Spiritum sanctum. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). 12. Aliter itaque dicitur jam obtinente loquendi consuetudine vetus Testamentum, Lex et Prophetae omnes, qui usque ad Joannem prophetaverunt; quod distinctius vetus Instrumentum, quam vetus Testamentum vocatur: aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas, sive hoc nomen exprimens, sive significans. Exprimit enim, ubi dicit, Usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet: quod non revelatur, quia in Christo evacuatur (Id. III, 14, 15). Sic enim utique vetus Testamentum ad Moysi retulit ministerium. Item dicit, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Rom. VII, 6): idipsum significans Testamentum nomine litterae. Item alio loco: Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non litterae, sed spiritus: littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et hic per commemorationem novi, illud utique vetus intelligi voluit. Multo autem evidentius, quamvis non dixerit, aut vetus, aut novum, duo ipsa Testamenta distinxit, per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera: quod jam superius commemoravimus. Quid enim expressius, quam ut diceret, Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius promissionis filiis? Et paulo post: Nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. Item paulo post: Nos autem fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31). Eligamus igitur utrum antiquos justos ancillae filios dicamus, an liberae. Absit autem ut ancillae: ergo si liberae, ad novum pertinent Testamentum in Spiritu sancto, quem vivificantem litterae occidenti opponit Apostolus. Nam quo pacto ad gratiam novi Testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et Libris istos ejusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo convincimus? 13. Sed dicet aliquis: Quomodo vetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen (Id. III, 17); et novum dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham? Qui ex hoc non litigiose, sed studiose movetur, intelligat primum, quia cum ex anteriore tempore dicitur vetus, ex posteriore autem novum; revelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. Per Moysen quippe revelatum est Testamentum vetus, per quem data est lex sancta, et justa, et bona (Rom. VII, 12), per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati; qua convincerentur superbi suam justitiam volentes constituere, quasi divino adjutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad gratiae spiritum, non sua justitia justificandi, sed Dei, hoc est, quae illis esset ex Deo. Nam sicut idem apostolus loquitur, Per legem cognitio peccati: nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et prophetas (Id. III, 20, 21). Lex quippe, eo ipso quo in ea nemo justificatur, testimonium perhibet justitiae Dei. Quod enim in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est quia justus ex fide vivit (Galat. III, 11). Sic ergo, cum lex non justificat impium de praevaricatione convictum, mittit ad justificantem Deum, atque ita justitiae Dei perhibet testimonium. Prophetae vero testimonium perhibent justitiae Dei, praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio: ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa convinceret, aliis facientes quod sibi fieri noluissent. Revelatio autem novi Testamenti in Christo facta est, cum est manifestatus in carne; in quo apparuit justitia Dei, id est, quae hominibus ex Deo est. Hinc enim ait: Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est. Ecce qua causa illud dicitur vetus Testamentum, quia priore; hoc autem novum, quia posteriore tempore revelatum est. Deinde, quia Testamentum vetus pertinet ad hominem veterem, a quo necesse est hominem incipere; novum autem ad hominem novum, quo debet homo ex vetustate transire. Ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa coelestia: quia et hoc ad Dei misericordiam pertinuit, ne quisquam vel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem, nisi a Domino creatore universitatis putet cuiquam posse conferri. Sed si propter illam colatur Deus, servilis est cultus, pertinens ad filios ancillae: si autem propter ipsum Deum, ut in aeterna vita sit Deus omnia in omnibus, liberalis est servitus, pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in coelis; quae prius tanquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat; nunc autem videmus quod de illa prophetatum est, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1): id est, magis quam illus Jerusalem, quae legis quodammodo vinculo maritata est, et servit cum filiis suis. Tempore igitur veteris Testamenti Spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adjutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant; verum etiam largitorem dicimus fuisse virtutis, quod isti negant, libero eam potius arbitrio tribuentes, contradicentibus illis patribus qui sciebant ad Deum veraci pietate clamare, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). CAPUT V. 14. Calumnia de Prophetarum et Apostolorum justitia. Aiunt etiam, « quod omnes Apostoli vel Prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in comparatione pejorum minus malos eos fuisse dicamus; et hanc esse justitiam cui Deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta, justificatam Sodomam comparatione Judaeorum (Ezech. XVI, 46-57), sic etiam nos criminosorum comparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse virtutem. » Absit ut ista dicamus: sed aut non valent intelligere, aut nolunt advertere, aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. Audiant ergo, vel ipsi, vel potius ii quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. Nostra fides, hoc est catholica fides, justos ab injustis, non operum, sed ipsa fidei lege discernit: quia justus ex fide vivit. Per quam discretionem fit, ut homo ducens vitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam conjugali, eleemosynarum largissimus, injuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata, vel etiam venditis omnibus suis erogatisque in pauperes, nihil suum propriumque possideat; cum suis tamen istis velut laudabilibus moribus, si non in Deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac vita damnandus abscedat. Alius autem, habens quidem opera bona ex fide recta quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus, incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, conjugii carnalis debitum et reddit et repetit, nec sola propagationis causa, verum etiam voluptatis, quamvis cum sola uxore, concumbit, quod conjugatis secundum veniam concedit Apostolus (I Cor. VII, 6); injurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus; quamvis, ut possit dicere, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), rogatus ignoscat: possidet rem familiarem, faciens inde quidem eleemosynas, non tamen quam ille tam largas: non aufert aliena; sed quamvis ecclesiastico judicio, non forensi, tamen repetit sua: nempe iste qui moribus illo videtur inferior, propter rectam fidem quae illi est in Deum, ex qua vivit, et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus Deum laudat, sibi tribuens ignominiam, illi gloriam, atque ab ipso sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte factorum, de hac vita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. Quare, nisi propter fidem? Quae licet sine operibus neminem salvat (ipsa enim est non reproba fides, quae per dilectionem operatur); tamen per ipsam etiam peccata solvuntur, quia justus ex fide vivit: sine ipsa vero etiam quae videntur bona opera, in peccata vertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Et fit propter hanc maximam differentiam, ut cum, dubitante nullo, perseverans virginalis integritas conjugali castitate sit potior; tamen mulier etiam bis nupta catholica professae virgini haereticae praeferatur: nec ita praeferatur, ut ista melior sit in Dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. Nam et ille quem velut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alter rum, sed ambo illic erunt: si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit. 15. Cum itaque justi omnes et antiquiores et Apostoli ex fide vixerint recta, quae est in Christo Jesu Domino nostro; moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae virtutis in hac vita esse potuerint, quam quae post hanc vitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur: unde fieri potest ut in comparatione iniquorum, quos damnaturus est Deus, justos eos fuisse dicendum sit; cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet Apostolus, Quae pars fideli cum in fideli (II Cor. VI, 15)? Sed videlicet Pelagiani novi haeretici, religiosi amatores et laudatores videntur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere imperfectae illos fuisse virtutis, cum hoc confiteatur Vas electionis, qui considerans ubi adhuc esset, et quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), Non quia jam acceperim, ait, aut jam perfectus sim: fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et paulo post tamen, qui se negaverat esse perfectum, Quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus (Philipp. III, 12, 13, 15): ut ostenderet secundum istius vitae modum esse quamdam perfectionem, eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque noverit nondum esse perfectum. Quid enim perfectius, quidve excellentius in veteri populo sacerdotibus sanctis? Et tamen eis praecepit Deus sacrificium primitus pro suis offerre peccatis (Levit. IX, 7, et XVI, 6). Et quid sanctius in novo populo Apostolis? Et tamen praecepit eis Dominus in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra. Omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius vitae infirmitate gementium spes una est, quod advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum, et ipse est exoratio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2). CAPUT VI. 16. Calumnia de peccato in Christo. Justum advocatum non habent illi, qui sunt a justis (etiamsi sola ista esset differentia) in contrarium longeque discreti. Quem justum advocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, « carnis necessitate mentitum: » sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum (Rom. VIII, 3). Quod fortasse isti non intelligentes et calumniandi cupiditate caecati, quam diversis modis peccati nomen in Scripturis sanctis poni soleat ignorantes, peccatum Christi affirmare nos jactant. Dicimus itaque Christum, et nullum habuisse peccatum, nec in anima, nec in carne; et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. Quod subobscure ab Apostolo dictum duobus modis solvitur: sive quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati voluisse intelligatur Apostolus appellare peccatum: sive quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est verum et unicum sacrificium pro peccatis, non solum his quae universa in Baptismate diluuntur, verum etiam his quae post ex hujus vitae infirmitate subrepunt; propter quae quotidie universa in oratione ad Deum clamat Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra; et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod Apostolus secundum legem loquens, non dubitavit appellare peccatum. Unde est etiam illud ejus multo evidentius, nec aliquo bivio cujusquam ambiguitatis incertum: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. (II Cor. V, 20 et 21). Nam quod superius commemoravi, De peccato damnavit peccatum; quia non dictum est, De peccato suo, potest quispiam sic intelligere, ut dicat eum de peccato Judaeorum damnasse peccatum; quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est ut sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum: hoc vero, ubi dicitur Deus ipsum Christum, qui non noverat peccatum, fecisse peccatum, non mihi convenientius videtur intelligi, quam Christum factum sacrificium pro peccatis, et ob hoc appellatum esse peccatum. CAPUT VII. 17. Calumnia de impletione praeceptorum in futura vita. Quis autem ferat eos objicere nobis, « quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines, quae hic noluerint, Dei mandata complere: » quoniam dicimus, ibi omnino nullum futurum esse peccatum, nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum; tanquam ipsi audeant hoc negare? Sapientiam quoque et cognitionem Dei tunc perfici in nobis, et in Domino tantam exsultationem, ut ea sit plena et vera securitas, quis negabit, nisi tam aversus sit a vero, ut ob hoc ad eam pervenire non possit? Verum haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic observanda sunt praemio praeceptorum. Quorum quidem praeceptorum contemptus illo non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta servandi gratia Dei tribuit. Quae si quid etiam in eis praeceptis minus servatur, ignoscit, propter quod orando dicimus, et, Fiat voluntas tua; et, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 10 et 12). Hic ergo praeceptum est, ut non peccemus: ibi praemium, non posse peccare. Hic praeceptum est, ut desideriis peccati non obediamus: ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus. Hic praeceptum est, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 8): ibi praemium est, plena sapientia et perfecta cognitio. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, ait Apostolus; tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Hic praeceptum est, Exsultate Deo adjutori nostro (Psal. LXXX, 2); et, Exsultate, justi, in Domino (Psal. XXXII, 1): ibi praemium est, exsultare perfecto et ineffabili gaudio. Postremo in praecepto positum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: in praemio autem, Quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? Quis igitur ita, non solum a divino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse justitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? Quando autem esurimus sitimusque justitiam, si fides Christi vigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? Qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Et quia modo in eum non videntes credimus, ideo sitimus esurimusque justitiam. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Quem cum viderimus, pervenientes utique ad speciem, exsultabimus gaudio inenarrabili (I Petr. I, 8): et tunc justitia saturabimur; quia nunc ei pio desiderio dicimus, Saturabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). 18. Quam vero est, non dico impudens, sed insana superbia, nondum esse aequales Angelis Dei, et putare se jam posse habere justitiam aequalem Angelis Dei; nec intueri tam magnum et sanctum virum, qui utique ipsam justitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine revelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo voluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui eum colaphizaret; propter quod Dominum ter rogavit, ut discederet ab eo; dixitque ei Dominus, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Quae virtus, nisi ad quam pertinet non extolli? Et quis dubitat hoc ad justitiam pertinere? Hujus igitur justitiae perfectione sunt praediti Angeli Dei, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10), ac per hoc totius Trinitatis, quia per Filium vident in Spiritu sancto. Nihil est autem ista revelatione sublimius: nec tamen Angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo revelationis extollat. Hanc perfectionem virtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis Angelis Dei: sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam satanae fuerat comprimenda, ne revelationum magnitudine extolleretur. Quanquam itaque ipsum satanam elatio prima dejecerit: tamen summus ille medicus, qui bene uti novit etiam malis, de angelo satanae adhibuit contra elationis vitium, salubre, quamvis molestum medicamentum; sicut fieri consuevit antidotum, etiam de serpentibus contra venena serpentum. Quid est ergo, Sufficit tibi gratia mea; nisi, ne deficiendo succumbas sub colapho angeli satanae? Et quid est, Virtus in infirmitate perficitur; nisi quia in isto loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse virtutis, ut ipsa infirmitate praesente elatio reprimatur? Quae utique infirmitas, futura immortalitate sanabitur. Quomodo est enim dicenda sanitas plena, ubi etiam de angeli satanae colapho adhuc est necessaria medicina? 19. Ex hoc factum est, virtutem, quae nunc est in homine justo, perfectam hactenus nominari, ut ad ejus perfectionem pertineat etiam ipsius imperfectionis et in veritate cognitio, et in humilitate confessio. Tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parva justitia, quando etiam quid sibi desit intelligit. Ideoque Apostolus et imperfectum et perfectum se dicit (Philipp. III, 12 et 15): imperfectum scilicet, cogitando quantum illi ad justitiam desit, cujus plenitudinem adhuc esurit ac sitit; perfectum autem, quod et suam imperfectionem confiteri non erubescit, et ut perveniat bene procedit. Sicut possumus dicere perfectum esse viatorem, cujus bene promovetur accessio, quamvis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta perventio. Propterea cum dixisset, Secundum justitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querela: mox addidit, Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi: verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini nostri; propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in fide (Ibid., 6-9). Ecce Apostolus secundum justitiam quae ex lege est, sine querela se fuisse, non utique mendaciter dicit; et tamen haec quae illi lucra fuerunt, abjicit propter Christum, et damna, detrimenta, stercora existimat, non solum haec, sed et caetera omnia quae supra commemoravit; propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Jesu Domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. Tunc enim erit eminens Christi scientia, quando fuerit ita revelatus, ut quod creditur videatur. Unde alio loco ita dicit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 3, 4). Hinc et ipse Dominus: Qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Hinc Joannes evangelista: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Tunc erit eminens Christi scientia. Nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie. 20. Abjicit ergo illa beatus Paulus praeterita justitiae suae tanquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat, et inveniatur in illo non habens suam justitiam, quae ex lege est. Quare suam, si ex lege est? Neque enim lex illa Dei non est: quis hoc nisi Marcion et Manichaeus et aliae similes pestes dixerunt? Cum ergo lex illa Dei sit, justitiam suam dicit esse quae ex lege est: quam justitiam suam noluit habere, sed projecit ut stercora. Cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstravimus, eos esse sub lege, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)? Putant enim se arbitrii sui viribus implere legem jubentem, et ista implicati superbia, ad gratiam non convertuntur juvantem. Sic eos littera occidit, aut aperte etiam sibi reos, non faciendo quod praecipit; aut putando se facere, quod spirituali, quae ex Deo est, non faciunt charitate. Ita remanent aut aperte iniqui, aut fallaciter justi; in aperta iniquitate evidenter elisi, in fallaci justitia insipienter elati. Ac per hoc miro quidem modo, sed tamen vero, justitiam legis non implet justitia quae in lege est, vel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. Justitia quippe legis impletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum (Id. VIII, 4). Secundum justitiam vero quae in lege est, se fuisse sine querela in carne, non in spiritu, dicit Apostolus; et justitiam quae ex lege est, suam dicit fuisse, non Dei. Intelligendum est igitur justitiam legis non impleri secundum justitiam, quae in lege est, vel ex lege, id est, secundum justitiam hominis; sed secundum justitiam quae est in spiritu gratiae: ergo secundum justitiam Dei, hoc est, quae homini ex Deo est. Quod planius et brevius ita dici potest: Justitiam legis non impleri cum lex jubet, et homo quasi suis viribus facit; sed cum spiritus adjuvat, et hominis libera, sed Dei gratia liberata voluntas facit. Legis itaque justitia est, jubere quod Deo placet, vetare quod displicet: in lege autem justitia est, servire litterae, et extra eam nullum Dei adjutorium ad recte vivendum requirere. Cum enim dixisset, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi: addidit, quae est ex Deo. Ipsa est ergo justitia Dei, quam superbi ignorantes, suam volunt constituere. Non enim propterea justitia Dei dicitur, quoniam Deus ea justus est; sed quia homini ex Deo est. 21. Secundum hanc autem justitiam Dei, hoc est, quae ex Deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem (Galat. V, 6). Id autem operatur, quomodo perveniat homo ad eum, in quem modo non videns credit; quem cum viderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, jam erit in specie facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): tunc perficietur et ipsa dilectio. Nimis quippe insipienter dicitur, tantum amari Deum antequam videatur, quantum amabitur cum videbitur. Porro si in hac vita, pio nemine dubitante, quanto amplius diligimus Deum, tanto sumus utique justiores; quis dubitet, piam veramque justitiam, cum fuerit dilectio Dei perfecta, tunc perfici? Tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, implebitur; cujus legis, secundum Apostolum, plenitudo dilectio est (Rom. XIII, 10). Ac per hoc cum dixisset, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in fide; deinde subjunxit, Ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus. Haec omnia nondum plena et perfecta in Apostolo erant, sed tanquam in via positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. Nam quomodo jam perfecte cognoverat Christum, qui dicit alio loco, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12)? Et quomodo jam perfecte cognoverat virtutem ejus resurrectionis, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? Et quomodo jam perfecte cognoverat communicationem passionum ejus, nondum pro illo passionem mortis expertus? Denique addit et dicit: Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Ac deinde ait: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid ergo se confitetur nondum accepisse, et in quo nondum esse perfectum, nisi in ea justitia, quae ex Deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? Hinc enim loquebatur, et ista fuit causa ut haec diceret, resistens inimicis gratiae Dei, pro qua largienda crucifixus est Christus: ex quorum genere etiam isti sunt. 22. Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus; vel sicut nonnulli codices habent, qui spiritui Deo, vel spiritui Dei servimus; et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Hinc manifestum est adversus Judaeos eum agere, qui carnaliter observantes legem, et suam justitiam volentes constituere, occidebantur littera, non vivificabantur spiritu; et in se gloriabantur, cum Apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. Deinde subjecit: Quanquam ego habeam fiduciam in carne: si quis alius in carne putat se fiduciam habere, magis ego. Et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam, ad illud terminavit, ubi ait: Secundum justitiam quae in lege est, qui fuerim sine querela. Et cum haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adjecit unde agitur: Et inveniar in illo non habens justitiam meam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Hujus ergo justitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse, confessus est, et propterea nondum esse perfectum. Sequor autem, inquit, si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Tale est, apprehendam in quo et apprehensus sum; quale est, cognoscam sicut et cognitus sum. Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro sunt, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ordo verborum est, unum autem sequor. De quo uno bene intelligitur et Dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima; porro unum est necessarium (Luc. X, 41, 42). Hoc iste volens apprehendere, tanquam in via constitutus, sequi se dixit ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se asseverat apprehenderit, tunc habiturum eum, justitiam aequalem justitiae sanctorum Angelorum, quorum neminem utique ne magnitudine revelationem extollatur, satanae angelus colaphizat? Deinde admonens eos qui possent illius justitiae plenitudine jam se putare perfectos, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: tanquam diceret, Si secundum hominis mortalis capacitatem pro hujus vitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intelligamus, ut angelica illa, quae in Christi manifestatione nobis erit justitia, nondum nos perfectos esse sapiamus. Et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque vobis Deus revelabit. Quomodo, nisi ambulantibus et proficientibus in via rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur, et ad speciem veniatur? Unde consequenter adjunxit: Verumtamen, in id quod pervenimus, in eo ambulemus. Deinde concludit, ut caveantur illi, de quibus hic locus sermonis ejus sumpsit exordium: Imitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam vobis, nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus (Philipp. III, 2-19), et caetera. Illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat, Videte canes, videte malos operarios, et sequentia. Omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui volentes constituere suam justitiam, quae ex lege est, id est, littera tantum jubente, non spiritu implente, justitiae Dei non sunt subjecti. Si enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides (Rom. IV, 14). Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21), ergo evacuatum est scandalum crucis (Id. V, 11). Ac per hoc illi inimici sunt crucis ejus, qui per legem dicunt esse justitiam, ad quam jubere pertinet, non juvare. Gratia vero Dei per Jesum Christum Dominum in Spiritu sancto, adjuvat infirmitatem nostram. 23. Quamobrem qui secundum justitiam quae in lege est, sine fide gratiae Christi vivit, sicut se Apostolus sine querela vixisse commemorat, nullam veram putandus est habere justitiam: non quia lex vera et sancta non est; sed quia obedire velle litterae jubenti, sine vivificante spiritu Dei, veluti ex viribus liberi arbitrii, justitia vera non est. Justitia vero, secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera justitia est. Quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicitur, parva tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas Angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit meritum, major illa fit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur. Quocirca post resurrectionem hominis, futuram negare justitiae plenitudinem, et putare tantam futuram esse justitiam in corpore vitae illius, quanta esse potest in corpore mortis hujus, dementiae singularis est. Non autem illic incipere homines, quae hic noluerint Dei mandata complere, verissimum est. Erit enim perfectissimae plenitudo justitiae, non tamen hominum mandata sectantium, et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium; sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 52): quoniam illa perfectae magnitudo justitiae, eis qui hic mandata fecerunt, praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. Sed ita dixerim, mandata fecerunt, ut ad ipsa mandata meminerimus pertinere orationem, in qua quotidie veraciter dicunt sancti filii promissionis, et, Fiat voluntas tua; et, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 10 et 12). CAPUT VIII. 24. Tria praecipua haeresis Pelagianae capita. Nebulae Pelagianorum, et calumniarum capita quinque. Cum igitur Pelagiani his atque hujusmodi veritatis testimoniis et vocibus urgentur, ne negent originale peccatum; ne gratiam Dei qua justificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant; ne in homine mortali, quamlibet sancto et bene agente, tantam dicant esse justitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lavacrum, donec istam vitam finiat, remissio peccatorum: ergo cum urgentur, ne ista tria dicant, et per haec homines qui eis credunt a gratia Salvatoris alienent, et elatos in superbiam in judicium diaboli praecipites ire persuadeant; immittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores, sive tardiores, sive sanctis Litteris minus eruditos, impietas delitescat. Hae sunt nebulae, de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum: quasi quisquam nostrum ista vituperet, ac non potius omnia in honorem Creatoris et Salvatoris debitis laudibus praedicet. Sed neque creatura ita vult laudari, ut nolit sanari. Et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis imputanda est pudenda carnis concupiscentia; quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16): quam profecto invenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt; quia et illa in plurimis sine ipsis est, et ipsae si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. Et lex sancta et justa et bona (Rom. VII, 12); nec ipsa est gratia, et nihil ex ea recte fit sine gratia; quia non est data quae posset vivificare, sed praevaricationis causa posita est, ut convictos concluderet sub peccato, et promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 19, 22). Et liberum arbitrium captivatum nonnisi ad peccatum valet; ad justitiam vero, nisi divinitus liberatum adjutumque, non valet. Ac per hoc et sancti omnes, sive ab illo antiquo Abel usque ad Joannem Baptistam, sive ab ipsis Apostolis usque ad hoc tempus, et deinceps usque ad terminum saeculi, in Domino laudandi sunt, non in se ipsis. Quia et illorum anteriorum vox est, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3): et istorum posteriorum vox est, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et ad omnes pertinet, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31): et confessio communis est omnium, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). CAPUT IX. 25. Ostendit Catholicorum sententiam inter Manichaeorum et Pelagianorum mediam, utramque refellere. Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras, et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque convincuntur; excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine imperitos quos potuerint deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accommodent veritati: quia scilicet Manichaei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant; dicentes, neque humanam creaturam, neque nuptias, neque legem a summo et vero Deo esse institutam. Non autem accipiunt quod veritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum, et ex illo esse omne vel angeli vel hominis malum: quia mali naturam semper malam et Deo coaeternam nimis a Deo exorbitantes credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas et Prophetas, quantis possunt exsecrationibus insectantur. Ecce unde se putant haeretici novi, Manichaeorum nomine objecto, vim subterfugere veritatis: sed non subterfugiunt. Insequitur quippe illa, et simul Manichaeos Pelagianosque subvertit. Homo enim dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manichaeum redarguit, laudatque Creatorem: in quantum vero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit, et habet necessarium Salvatorem. Nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit: quia nec medicina opus haberet, si sana esset, quod est contra Pelagium; nec sanari posset omnino, si aeternum atque immutabile malum esset, quod est contra Manichaeum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas, concupiscentiam carnis imputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt; et contra Manichaeos, qui eam malae alienae naturae tribuunt; cum sit nostrae naturae accidens malum, non Dei disjunctione separandum, sed Dei miseratione sanandum. Item quod dicimus legem sanctam, et justam, et bonam (Rom. VII, 12), non justificandis impiis, sed convincendis superbis, praevaricationis gratia positam: et contra Manichaeos est, quia secundum Apostolum laudatur; et contra Pelagianos, quia secundum Apostolum, nemo ex lege justificatur (Galat. III, 19, 11): et ideo vivificandis eis quos littera occidit, id est, quos lex bona praecipiens praevaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur (II Cor. III, 6). Item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberandum, contra Pelagianos est: quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manichaeos est. Item quod sanctos Patriarchas et Prophetas debitis in Deo laudibus honoramus, adversum est Manichaeis: quod vero et ipsis quamvis justis et Deo placentibus propitiationem Domini fuisse dicimus necessariam, adversum est Pelagianis. Utrosque igitur catholica fides, sicut et caeteros haereticos, adversarios invenit, utrosque divinorum testimoniorum auctoritate et luce veritatis convincit. CAPUT X. 26. Pelagiani latendi locum moliuntur adhuc injecta non necessaria de animae origine quaestione. Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani, de origine animae non necessariam quaestionem; ad hoc ut res manifestas, aliarum rerum obscuritate turbando, moliantur latendi locum. Aiunt enim, « nos animarum traducem cum peccati traduce contueri. » Quod ubi et quando in eorum, qui defendunt adversus istos catholicam fidem, vel sermonibus audierint, vel litteris legerint, nescio. Quia etsi invenio a Catholicis de hac re aliquid scriptum; nondum contra istos fuerat veritatis suscepta defensio, neque id agebatur ut eis responderetur. Sed hoc dico, tam manifestum esse secundum Scripturas sanctas originale peccatum, atque hoc dimitti lavacro regenerationis in parvulis, tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara Ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cujuslibet inquisitione vel affirmatione disseritur, si contra hoc sit, verum esse non possit. Quapropter quisquis vel de anima vel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod verissimum, fundatissimum, notissimum est, destruat, sive sit ille filius, sive inimicus Ecclesiae, aut corrigendus est, aut cavendus. Sed hic sit hujus voluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium. LIBER QUARTUS. Postquam conjectas in Catholicos criminationes diluit superioribus libris, hic jam Augustinus aperit insidias, quae reliqua parte Epistolae secundae Pelagianorum in quinque doctrinae eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: penes quae capita non magis Manichaeis quam Catholicis repugnare se Pelagiani maligne jactant: cum illa quinque ad hoc referre noscantur, ut triplicem errorem suum obtrudant; nempe duo priora, ut negent originale peccatum; duo sequentia, ut gratiam statuant secundum merita dari; quintum, ut sanctos in hac vita peccatum non habuisse dicant. Ostendit Augustinus utrasque haereses, Manichaeorum et Pelagianorum, hinc inde oppositas et pariter exosas fidei catholicae, qua profitemur primum, bonam esse naturam a Deo bono conditam; sed eam tamen salvatore indigere propter originale peccatum, quod ex primi hominis praevaricatione in omnes pertransiit: tum deinde bonas esse nuptias, vere a Deo institutas; sed malam ipsam concupiscentiam, quae nuptiis accidit ex peccato: bonam quoque esse Dei legem, sed ita ut peccatum ostendat solummodo, non tollat: liberum certe arbitrium naturae hominis insitum esse; nunc tamen ita captivatum, ut ad faciendam justitiam non valeat, nisi cum fuerit per gratiam liberatum: sanctos autem seu novi seu veteris Testamenti fuisse quidem vera justitia praeditos, non perfecta tamen, nec tam plena, ut caruerint omni peccato. In fine profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de originali peccato, alia de gratiae adjutorio, ultima de praesentis justitiae imperfectione.

CAPUT PRIMUM. 1. Latebrae Pelagianorum quinque. Post haec quae tractavimus, quibusque respondimus, eadem repetunt, quorum redarguimus Epistolam; sed diverso modo. Nam prius ea proposuerunt nobis objicientes, quae velut perperam sentiamus: postea vero quid ipsi sentiant exponentes, eadem a contrario reddiderunt; addentes duo quaedam quae non dixerant, id est, « Baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium; » et, « Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina. » Quae suo loco et ipsa tractanda sunt. Proinde quia superiore libro, quem modo explicavimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus, in quibus eorum dogmata inimica gratiae Dei et catholicae fidei delitescant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum: commodius esse arbitror, omnia quae defendunt, quorum contraria nobis objiciunt, generatim distinguere, et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et brevior ipsa distinctione possit esse nostra responsio. CAPUT II. 2. Laus creaturae; laus nuptiarum; laus legis; laus liberi arbitrii; laus sanctorum. Laudem creaturae, quod ad genus humanum attinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur: « Quod nascentium conditor Deus sit, filiique hominum opus sint Dei; et peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendat. » Huic laudi creaturae applicant, « Quod omnibus aetatibus dicunt esse Baptismum necessarium, ut » scilicet « illa creatura in Dei filios adoptetur, non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis expiandum. » Huic laudi adjungunt, et « quod Christum Dominum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum attinet ad ejus infantiam: « quia ejus carnem ab omni peccati contagione purissimam, non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturae, quae omnibus inest infantibus asseverant. Eo pertinet etiam, quod « de animae origine » inserunt quaestionem: sic animae Christi coaequare molientes omnes animas parvulorum, quas volunt esse similiter nulla peccati macula aspersas. Propter hoc etiam dicunt, « Ex Adam nihil mali transisse per caeteros, nisi mortem: quae non semper est malum, » inquiunt, « cum et martyribus sit causa praemiorum, et vel bonam vel malam dici faciat, non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quae de humana libertate contingit. » Haec scribunt in hac Epistola de laude creaturae. Nuptias vero secundum Scripturas laudant, « quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4), et dixit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram » (Gen. I, 28). Quamvis hoc non in eo loco Evangelii, sed tamen in lege sit scriptum. Addunt etiam, « Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet » (Matth. XIX, 6). Quae verba evangelica agnoscimus.

In laude legis dicunt, « Veterem legem secundum Apostolum justam et sanctam et bonam (Rom. VII, 12), custodientibus mandata sua, ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis, vitam potuisse conferre perpetuam. »

In laude liberi arbitrii dicunt, « Liberum arbitrium non periisse, cum loquatur Dominus per prophetam: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis: si nolueritis et non audieritis, gladius vos comedet (Isai. I, 19, 20). Ac per hoc et gratiam uniuscujusque bonum propositum adjuvare, non tamen reluctandi studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum » (Rom. II, 11).

Laude sanctorum sese contegunt, dicentes, « Baptisma perfecte homines innovare: siquidem Apostolus testis sit, qui per lavacrum aquae Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur (Ephes. V, 26). Sanctum quoque Spiritum mentes bonas in antiquis adjuvisse temporibus, dicente propheta ad Deum, Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos, tam novi quam veteris Testamenti, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse: in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum, quam malorum. Caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere; quia dixerit Apostolus, Oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sive bonum, sive malum » (II Cor. V, 10).

In his omnibus quidquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum, ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum: quidquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adjuvet nisi meritum, ac sic gratia jam non sit gratia: quidquid de laude sanctorum, ad hoc, ut vita mortalis in sanctis videatur non habere peccatum, nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari Deum.

CAPUT III. Catholici naturam, nuptias, legem, liberum arbitrium, et sanctos sic laudant, ut Pelagianos simul et Manichaeos damnent. Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripartita divisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinque partitae latebras insidiasque devitet, atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manichaeum, ne se inclinet in Pelagium; rursusque ita se sejungat a Pelagianis, ne conjungat Manichaeis; aut si in alterutris jam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros irruat. Videntur quippe inter se esse contrarii; quoniam quinque illa Manichaei vituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. Quapropter utrosque damnat atque devitat, quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat Creatorem, quod non vult Manichaeus; ut tamen propter vitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et parvulis necessarium Salvatorem, quod non vult Pelagius: sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manichaeis similis unde nascimur culpet, neque Pelagianis similis unde confundimur laudet: sic legem per Moysen sanctam et justam et bonam a Deo sancto et justo et bono datam esse defendit, quod contra Apostolum negat Manichaeus; ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere, et justitiam jubere, non tamen dare, quod rursus contra Apostolum negat Pelagius: sic asserit liberum arbitrium; ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum, quod evertit haeresim Manichaeam; nec ideo tamen posse captivam voluntatem, nisi Dei gratia, respirare in salubrem libertatem, quod evertit haeresim Pelagianam: sic laudat in Deo sanctos homines Dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, verum etiam superiorum temporum, quos audent blasphemare Manichaei; ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus, quam Pelagianis mentientibus. Sanctorum enim vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CAPUT IV. De laude creaturae, Pelagiani, Manichaei. His ita se habentibus, quid prodest novellis haereticis, inimicis crucis Christi et divinae oppugnatoribus gratiae, quod a Manichaeorum errore sani videntur, et alia sua pestilentia moriuntur? Quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt, « Deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, ejusque opus esse filios hominum, » quos Manichaei dicunt opus esse principis tenebrarum; cum inter utrosque, vel apud utrosque Dei creatura, quae est in infantibus pereat? Utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tanquam haec omnino in homine vel ex homine non susceperit, destruunt; isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per Sacramentum carnis hujus et sanguinis liberentur. Jacet inter illos in parvulis humana creatura institutione bona, propagatione vitiata; bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem; Manichaeos habens bonorum suorum vituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. Et quamvis per infantiam loqui non valeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam vanitatem utrorumque compellat, et illis dicens, Ab eo qui bona creat, credite me creari; et istis dicens, Ab eo qui me creavit, sinite me sanari. Manichaeus dicit: Nihil est hujus infantis, nisi anima bona liberanda; caetera non ad Deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda. Pelagianus dicit: Imo hujus infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus salvum. Ambo mentiuntur: sed jam mitior est carnis solius accusator, quam qui in universum convincitur saevire laudator. Sed nec Manichaeus humanae animae subvenit, blasphemando auctorem totius hominis Deum; nec Pelagianus humanae infantiae divinam gratiam subvenire permittit, negando originale peccatum. Deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem, infanti subvenit ad salutem; Manichaeis dicens, Audite Apostolum clamantem, Nescitis quia corpus vestrum templum est in vobis Spiritus sancti (I Cor. VI, 19)? et Deum bonum creatorem credite corporum, quia non potest esse templum Spiritus sancti opus principis tenebrarum: Pelagianis dicens, In iniquitatibus conceptus est, et in peccatis eum mater ejus in utero aluit (Psal. L, 7), quem conspicitis parvulum. Quid eum tanquam ab omni noxa liberum defendendo, non permittitis per indulgentiam liberari? Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 5, sec. LXX). Sinite miserum remissionem accipere peccatorum, per eum qui solus nec parvus nec magnus potuit habere peccatum.

5. Quid eis igitur prodest, quod dicunt, « Omne peccatum non de natura, sed de voluntate descendere; » et Manichaeis malam naturam dicentibus causam esse peccati, hujus sententiae veritate resistere: quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio de primi hominis voluntate descendat, faciunt reos parvulos de corpore exire? Quid eis prodest, « Baptismum omnibus aetatibus necessarium confiteri; » quod Manichaei dicunt in omni aetate superfluum: cum isti dicant esse in parvulis falsum, quantum ad remissionem attinet peccatorum? Quid eis prodest, « quod carnem Christi, » quam Manichaei nullam vel simulatam fuisse contendunt, adversus eos isti non solum veram, sed et « ipsam animam nulla peccati macula respersam fuisse » defendunt: cum sic ejus infantiae caeteri ab eis coaequentur infantes, non impari puritate; ut et illa non videatur servare istorum comparatione propriam sanctitatem, et isti ex illa nullam consequantur salutem? 6. In eo sane quod dicunt, « Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina, » non habent adversarios Manichaeos: quia nec ipsi astruunt originale peccatum ex homine primo prius puro et recto corpore ac spiritu, et postea per arbitrium liberum depravato, deinceps in omnes cum morte transisse et transire peccatum: sed carnem dicunt ab initio malam de malo corpore, et a malo spiritu et cum malo spiritu creatam; animam vero bonam, partem scilicet Dei, pro meritis inquinationis suae per cibos et potum, in quibus antea colligata est, venire in hominem, atque ita per concubitum carnis vinculo colligari. Ac per hoc Manichaei consentiunt Pelagianis, non crimen primi hominis transisse in genus humanum, neque per carnem, quam nunquam fuisse dicunt bonam, neque per animam, quam perhibent cum meritis inquinamentorum suorum, quibus polluta est ante carnem, venire in hominis carnem. Sed Pelagiani quomodo dicunt, « solam mortem ad nos transisse per Adam? » Si enim propterea morimur, quia ille mortuus est; ille autem mortuus est, quia peccavit: poenam dicunt transire sine culpa, et innocentes parvuvulos injusto supplicio puniri, trahendo mortem sine meritis mortis. Quod de uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu catholica fides novit, qui pro nobis mortem, hoc est, peccati poenam sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus: ita solus pro nobis suscepit sine malis meritis poenam, ut nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus erat daturus indebitam vitam, pati pro eis voluit indebitam mortem. Hanc singularem Mediatoris praerogativam Pelagiani evacuare conantur, ut hoc jam non sit in Domino singulare, si Adam ita propter culpam mortem passus est debitam, ut parvuli ex illo nullam trahentes culpam, mortem patiantur indebitam. Quamvis enim bonis conferatur per mortem plurimum boni, unde nonnulli congruenter etiam de bono mortis disputaverunt; tamen et hinc quae praedicanda est nisi misericordia Dei, quod in bonos usus convertitur poena peccati? 7. Sed hoc ideo dicunt isti, dum volunt ex verbis Apostoli in suum sensum homines detorquere. Ubi enim ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit; ibi volunt intelligi non peccatum pertransisse, sed mortem. Quid est ergo quod sequitur, in quo omnes peccaverunt? Aut enim in illo uno homine peccasse dicit omnes Apostolus, de quo dixerat, Per unum hominem peccatum intravit in mundum: aut in illo peccato, aut certe in morte. Non enim movere debet, quia non dixit, In qua, sed, in quo omnes peccaverunt: mors quippe in graeca lingua generis masculini est. Quodlibet ergo eligant: aut enim in illo homine peccaverunt omnes, et ideo dictum est, quoniam quando ille peccavit, in illo erant omnes: aut in illo peccato peccaverunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes: aut restat ut dicant, quod in illa morte peccaverint omnes. Sed hoc quemadmodum possit intelligi, non plane video. In peccato enim moriuntur omnes, non in morte peccant: nam peccato praecedente, mors sequitur; non morte praecedente, peccatum. Aculeus quippe mortis est peccatum (I Cor. XV, 56), id est, aculeus cujus punctione fit mors, non aculeus quo pungit mors. Sicut venenum si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors; non quod morte sit poculum factum, aut a morte sit datum. Quod si propterea non potest illis verbis Apostoli peccatum intelligi, in quo omnes peccaverunt, quia in graeco, unde translata est Epistola, peccatum feminino genere positum est: restat ut in illo primo homine peccasse omnes intelligantur; quia in illo fuerunt omnes quando ille peccavit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non solvitur. Nam et sic sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est, in quo omnes peccaverunt: ait enim, « In quo, id est in Adam, omnes peccaverunt. » Deinde addidit: « Manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit, nati sunt sub peccato » . Haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intelligendum esset, in quo omnes peccaverunt. 8. Propter quid autem idem apostolus dicit, nos per Christum reconciliari Deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? Et hoc quid est, nisi peccatum? Unde et propheta dicit, Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai. LIX, 2). Propter hanc ergo separationem Mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur filii. Hinc utique Apostolus loquebatur: hinc factum est ut interponeret quod ait, Per unum hominem intrasse peccatum. Haec enim sunt superiora verba ejus. Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Deinde subjungit: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 8-12). Quid tergiversantur Pelagiani? Si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo inimici fuimus, ut opus reconciliari haberemus. Haec reconciliatio est in lavacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec parvuli possunt habere vitam in semetipsis. Sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad vitam propter justitiam. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): et sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Rom. V, 18). Quis adversus haec apostolica verba tanta duritia nefandae impietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per Adam transisse contendat, nisi oppugnatores gratiae Dei, inimici crucis Christi? Quorum finis est interitus (Philipp. III, 18 et 19), si in hac obstinatione duraverint. Verum haec dixisse sufficiat, propter eorum illam versutiam serpentinam, qua volunt mentes corrumpere simplices, et avertere a catholicae fidei castitate, veluti laude creaturae. CAPUT V. 9. De laude nuptiarum. Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod adversus Manichaeos, qui nuptias non Deo vero et bono assignant, sed principi tenebrarum, isti verbis verae pietatis obsistunt dicentes, « quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4), et dicit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet » (Matth. XIX, 6)? Quid eis hoc prodest, per verum seducere ad falsum? Hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes, ac sic non eis opus sit Deo reconciliari per Christum, non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato venit in mundum: sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intravit in mundum. Quod catholice creditur, pro salvanda natura hominum salva laude nuptiarum: quia nuptiarum laus est justa copulatio sexuum, non iniqua defensio vitiorum. At per hoc cum isti laudando nuptias, a Manichaeis homines ad se ipsos volunt traducere; mutare illis morbum cupiunt, non sanare. 10. De laude legis. Rursus in laude legis quid eis prodest, quod contra Manichaeos verum dicunt, quando ex hoc ad illud volunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? Dicunt enim: « Legem etiam veterem secundum Apostolum, justam et sanctam et bonam fatemur (Rom. VII, 12), quae custodientibus mandata sua, ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis, omnibusque sanctis vitam potuit conferre perpetuam. » Quibus verbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. Neque enim lex illa, quamvis justa et sancta et bona, omnibus illis hominibus Dei, sed fides quae in Christo est, vitam potuit conferre perpetuam. Haec enim fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6), non secundum litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui vivificat (II Cor. III, 6): ad quam Dei gratiam lex de praevaricatione terrendo tanquam paedagogus perducit (Galat. III, 24), ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. Istis namque verbis eorum, quibus dicunt, « Legem Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis mandata ejus servantibus vitam potuisse conferre perpetuam; » respondet Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Id. II, 21). Si ex lege haereditas, jam non ex promissione (Id. III, 18). Si hi qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio (Rom. IV, 14). Quia autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide; sed, Qui fecerit ea, vivet in illis (Galat. III, 11 et 12). Quod ex lege testimonium commemoratum ab Apostolo propter vitam temporalem intelligitur, propter cujus amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide; quia transgressores legis eadem lege a populo jubebantur occidi. Aut si altius intelligendum est, propter vitam aeternam scriptum esse, Qui fecerit ea, vivet in illis (Levit. XVIII, 5): ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat, de gratia Dei potius ex fide quaereret adjutorium, cujus misericordia etiam fides ipsa donatur. Ita quippe habetur fides, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum virtutis et charitatis et continentiae; unde dicit idem ipse doctor Gentium, Non enim accepimus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7): profecto accipitur etiam spiritus fidei, de quo dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Verum ergo dicit lex: Qui fecerit ea, vivet in illis. Sed ut faciat ea et vivat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. Quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur. 11. Nusquam autem isti inimici gratiae ad eamdem gratiam vehementius oppugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. Legem quippe diversis locutionum modis et varietate verborum in omnibus disputationibus suis volunt intelligi gratiam, ut scilicet a Domino Deo adjutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt noverimus; non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. Nam scientia legis sine charitate inflat, non aedificat, secundum eumdem apostolum apertissime dicentem, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Quae sententia similis est ei, qua dictum est, Littera occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Quale est enim, Scientia inflat; tale est, Littera occidit: et quale est, charitas aedificat; tale est, Spiritus vivificat; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem: per donum autem charitatis delectat legis esse factorem. Non ergo legem evacuamus per fidem, sed legem statuimus (Id. III, 31): quae terrendo ducit ad fidem. Ideo quippe lex iram operatur (Id. IV, 15), ut territo atque converso ad justitiam legis implendam, Dei misericordia gratiam largiatur, per Jesum Christum Dominum nostrum: qui est Dei sapientia (I Cor. I, 30), de qua scriptum est, Legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, sec. LXX): legem, qua terreat; misericordiam, qua subveniat: legem per servum, misericordiam per se ipsum: legem tanquam in baculo, quem misit Elisaeus ad filium viduae suscitandum, et non resurrexit; Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21); misericordiam vero tanquam in ipso Elisaeo, qui figuram Christi gerens, mortuo vivificando magni sacramenti velut Novi Testamenti significatione conjunctus est (IV Reg. IV, 29-35). CAPUT VI. 12. De laude liberi arbitrii. Inscrutabilis quaestio. Item quod adversus Manichaeos laudant liberum arbitrium, adhibentes propheticum testimonium, Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos consumet (Isai. I, 19 et 20): quid eis hoc prodest? quandoquidem non tam contra Manichaeos defendunt, quam contra Catholicos extollunt liberum arbitrium. Sic enim volunt intelligi quod dictum est, Si volueritis et audieritis me; tanquam in ipsa praecedente voluntate sit consequentis meritum gratiae; ac sic gratia jam non sit gratia, quae non est gratuita, cum redditur debita. Si autem sic intelligerent quod dictum est, Si volueritis, ut etiam ipsam bonam voluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est, Proeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX): tanquam catholici uterentur hoc testimonio, et non solum haeresim veterem Manichaeorum vincerent, sed novam Pelagianorum non conderent. 13. Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii, « gratiam dicunt adjuvare uniuscujusque bonum propositum? » Hoc sine scrupulo acciperetur catholice dictum, si non in bono proposito meritum ponerent, cui merito jam merces secundum debitum, non secundum gratiam redderetur; sed intelligerent et confiterentur etiam ipsum bonum propositum, quod consequens adjuvat gratia, non esse potuisse in homine, si non praecederet gratia. Quomodo enim est hominis bonum propositum sine miserante prius Domino; cum ipsa sit bona voluntas, quae praeparatur a Domino? Quod autem cum dixissent, « gratiam quoque adjuvare uniuscujusque propositum bonum, » mox addiderunt, « non tamen reluctanti studium virtutis immittere: » posset bene intelligi, si non ab istis, quorum sensus notus est, diceretur. Reluctanti enim prius auditus divinae vocationis ipsa Dei gratia procuratur, ac deinde in illo jam non reluctante studium virtutis accenditur. Verumtamen in omnibus quae quisque agit secundum Deum, misericordia ejus praevenit eum (Psal. LVIII, 11). Quod isti nolunt, quia non esse Catholici, sed Pelagiani volunt. Multum enim delectat impietatem superbam, ut etiam id quod cogitur confiteri a Domino datum, non sibi donatum videatur esse, sed redditum: ut scilicet filïi perditionis, non promissionis, ipsi credantur se bonos fecisse, et Deus jam bonis a se ipsis effectis, pro isto eorum opere debitum praemium reddidisse. 14. Ita namque illis tumor ipse aures cordis obstruxit, ut non audiant, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? non audiant, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): non audiant, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7): non audiant, Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3): non audiant, Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8); et, Qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14): non audiant, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66): non audiant quod Esdras scribit, Benedictus est Dominus patrum nostrorum, qui hoc dedit in cor regis, clarificare domum suam, quae est in Jerusalem (III Esdr. VIII, 28): non audiant quod per Jeremiam dicit Dominus, Et timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant, et visitabo eos, ut bonos eos faciam (Jerem. XXXII, 40 et 41): maximeque illud per Ezechielem prophetam, ubi prorsus Deus ostendit nullis se hominum bonis meritis provocari, ut eos bonos faciat, id est, obedientes mandatis suis; sed potius haec eis se retribuere bona pro malis, propter se ipsum hoc faciendo, non propter illos. Ait enim: Haec dicit Dominus Deus, Ego facio, non propter vos, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc; et sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, et profanastis in medio eorum: et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et mundabo vos; et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum; et spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis. Et post aliquanta per eumdem ipsum prophetam: Non propter vos, inquit, ego facio, dicit Dominus Deus; notum erit vobis: confundimini, et erubescite de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die quo mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et constituam civitates, et aedificabuntur deserta, et terra exterminata operabitur, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis. Et dicent: Terra illa exterminata, facta est sicut hortus voluptatis, et civitates desertae et exterminatae et effossae, munitae sederunt. Et scient gentes quaecumque relictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi destructas, plantavi exterminatas. Ego Dominus locutus sum, et feci. Haec dicit Dominus: Adhuc hoc inquiram domui Israel ut faciam eis; multiplicabo eos sicut oves homines, sicut oves sanctas, sicut oves Jerusalem in diebus festis ejus: sic erunt civitates illae desolatae, plenae ovium hominum, et scient quia ego Dominus (Ezech. XXXVI, 22-38). 15. Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari, et dedignetur, quando gloriatur, in Domino gloriari? Quid ei remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente hominis merito ab homine exorto, Deus subsequenter faciat quo dignus est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur, Ego facio, sed propter nomen meum sanctum, non propter vos ego facio, dicit Dominus Deus? Nihil sic evertit Pelagianos dicentes, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem ipse Pelagius, et si non corrigendo, tamen orientales judices timendo damnavit. Nihil sic evertit hominum praesumptionem dicentium, Nos facimus, ut mereamur cum quibus faciat Deus. Respondet vobis non Pelagius, sed ipse Dominus, Ego facio, et non propter vos, sed propter nomen meum sanctum. Quid enim potestis facere boni de corde non bono? Ut autem habeatis cor bonum, Dabo, inquit, vobis cor novum, et spiritum novum dabo vobis. Numquid potestis dicere, Prius ambulavimus in justificationibus ejus, et judicium ejus observavimus, et fecimus ut digni essemus, quibus gratiam suam daret? Quid enim boni faceretis homines mali; et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? Ut autem homines sint boni, quis facit, nisi ille qui dixit, Et visitabo eos, ut eos bonos faciam; et qui dixit, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis? Itane nondum evigilatis? nondum auditis, Faciam ut ambuletis, faciam ut observetis, postremo, faciam ut faciatis? Quid adhuc vos inflatis? Nos quidem ambulamus, verum est; nos observamus, nos facimus: sed ille facit ut ambulemus, ut observemus, ut faciamus. Haec est gratia Dei bonos faciens nos, haec est misericordia ejus praeveniens nos. Quid merentur deserta, et exterminata, et effossa; quae tamen aedificabuntur, et operabuntur, et munientur? Numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis, effossionis suae? Absit. Ista enim merita mala sunt, haec munera bona. Redduntur itaque malis bona: gratuita ergo, non debita; et ideo gratia. Ego, inquit Dominus, Ego Dominus. Nonne te ista vox comprimit, o humana superbia, quae dicis, Ego facio, ut merear a Domino aedificari atque plantari? Nonne audis, Non propter vos ego facio: Ego Dominus aedificavi destructas, plantavi exterminatas: Ego Dominus locutus sum, et feci: non tamen propter vos, sed propter nomen meum sanctum? Quis multiplicat sicut oves homines, sicut oves sanctas, sicut oves Jerusalem: quis facit ut civitates illae desolatae plenae sint ovium hominum, nisi ille qui sequitur et dicit, Et scient quia ego Dominus? Sed quibus ovibus hominibus implet, sicuti est pollicitus, civitates, utrum quas invenit, an quas facit? Psalmum interrogemus; ecce respondet, audiamus: Venite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos; quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus (Psal. XCIV, 6 et 7). Ipse igitur facit oves, quibus desolatas impleat civitates. Quid mirum? Quandoquidem illi unicae ovi dicitur, hoc est, Ecclesiae, cujus membra sunt omnes oves homines: Quoniam ego sum Dominus qui facio te. Quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam justitiam liberum non erit, nisi ovis fueris? Qui facit igitur oves homines, ipse ad obedientiam pietatis humanas liberat voluntates. 16. Sed quare istos homines oves facit, et istos non facit, apud quem non est acceptio personarum (Rom. II, 11)? Ipsa est quaestio, quam beatus Apostolus curiosius quam capacius proponentibus ait, O homo, tu quis es ut respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti (Id. IX, 20)? Ipsa est quaestio, quae ad illam pertinet altitudinem, quam perspicere volens idem apostolus, quodam modo expavit, et exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 33-36). Non itaque istam scrutari audeant inscrutabilem quaestionem, qui meritum ante gratiam, et ideo jam contra gratiam defendentes, priores volunt dare Deo, ut retribuatur eis; priores utique dare quodlibet ex libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro praemio: et sapienter intelligant, vel fideliter credant, etiam quod se putant, priores dedisse, ab illo ex quo sunt omnia, per quem sunt omnia, in quo sunt omnia, percepisse. Cur autem iste accipiat, ille non accipiat, cum ambo non mereantur accipere, et quisquis eorum acceperit, indebite accipiat, vires suas metiantur, et fortiora se non scrutentur (Eccli. III, 22). Sufficiat eis scire quod non sit iniquitas apud Deum. Cum enim nulla merita invenisset Apostolus, quibus Jacob geminum apud Deum praecederet fratrem: Quid ergo dicemus, inquit? numquid est apud Deum iniquitas? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero; et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Grata sit ergo nobis ejus gratuita miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio. Quae tamen eatenus solvitur, quatenus eam solvit idem apostolus, dicens: Si autem Deus volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 14-16, 22, 23). Ira quippe non redditur, nisi debita, ne sit iniquitas apud Deum: misericordia vero etiam cum praebetur indebita, non est iniquitas apud Deum. Et hinc intelligunt vasa misericordiae, quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae vasis cum quibus est eis perditionis causa et massa communis, ira debita et justa rependitur. Haec jam satis sint adversus eos, qui per arbitrii libertatem destruere volunt gratiae largitatem. CAPUT VII. 17. De laude sanctorum. Ecclesia hujus temporis non est sine macula et ruga. Insidiae Pelagianorum. Quod vero laude sanctorum, nolunt nos affectu illius Publicani esurire et sitire justitiam, sed vanitate illius Pharisaei tanquam saturatos plenosque ructare (Luc. XVIII, 10-14); quid eis prodest quod adversus Manichaeos, qui Baptisma destruunt, isti dicunt, « Baptismo perfecte homines innovari, » atque ad hoc Apostoli adhibent testimonium, « qui per lavacrum aquae Ecclesiam de gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur » (Ephes. V, 26); cum superbo sensu atque perverso contra orationes ipsius Ecclesiae suas exserant disputationes? Hoc enim propterea dicunt, ut credatur Ecclesia post sanctum Baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum: cum adversus eos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Quid, quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inveniunt? Si enim dixerint se non habere peccatum: respondet eis Joannes, quod se ipsos decipiant, et veritas in eis non sit (I Joan. I, 8). Si autem confitentur peccata sua; cum se velint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est Ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cujus membra non mendaciter confitentur se habere peccata? Quapropter et in Baptismate dimittuntur cuncta peccata, et per ipsum lavacrum aquae in verbo exhibetur Christo Ecclesia sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Quia nisi esset baptizata, infructuose diceret, Dimitte nobis debita nostra: donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga. 18. « Et Spiritum sanctum » fatendum est « etiam antiquis temporibus » non solum « mentes bonas adjuvisse, » quod et isti volunt; verum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. « Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos et evangelicos et antiquos, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse, » non dubium est; quod adversum est Manichaeis, qui Patriarchas Prophetasque blasphemant: sed quod adversum est et Pelagianis, interrogati omnes de se ipsis cum in hoc corpore degerent, una voce concordissima responderent, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). « In futuro autem tempore, » negandum non est, « mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere: » sed plenae justitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, eleemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus impletum fuerit mandatorum fiat impunitum per indulgentiam peccatorum. 19. Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis laudibus, id est, laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, quasi a Manichaeorum tendiculis fingere se homines velle eruere, ut possint eos suis retibus implicare: id est, ut negent originale peccatum, et parvulis invideant Christi medici auxilium; et ut dicant, gratiam Dei secundum merita nostra dari, ac sic gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 6); et ut dicant sanctos in hac vita non habuisse peccatum, ac sic evacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum, et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. Ad haec tria mala homines incautos et incruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. De quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae vanitati. CAPUT VIII. 20. Testimonia veterum adversus Pelagianos. Sed quoniam dicunt, « Inimicos suos dicta nostra in veritatis odium suscepisse, et toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma esse susceptum, et simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus ad hoc confirmandum subscriptionem queruntur extortam; » cum potius eorum profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20) Ecclesia Christi et occidentalis et orientalis horruerit: ad curam nostram existimo pertinere, non solum Scripturas sanctas canonicas adversus eos testes adhibere, quod jam satis fecimus; verum etiam de sanctorum litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria tractaverunt, aliqua documenta proferre: non quo canonicis Libris a nobis ullius disputatoris aequetur auctoritas, tanquam omnino non sit quod melius seu verius ab aliquo catholico, quam ab alio itidem catholico sentiatur; sed ut admoneantur, qui putant istos aliquid dicere, quemadmodum de his rebus ante nova istorum vaniloquia, catholici antistites eloquia divina secuti sint; et sciant a nobis rectam et antiquitus fundatam catholicam fidem adversus recedentem Pelagianorum haereticorum praesumptionem perniciemque defendi. 21. Beatissimum, corona etiam martyrii gloriosissimum Cyprianum, nec Africanis atque occidentalibus tantum, verum et orientalibus Ecclesiis, fama praedicante et scripta ejus longe lateque diffundente notissimum, etiam ipse haeresiarches istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat, ubi testimoniorum librum scribens, eum se asserit imitari, « hoc se » dicens « facere ad Romanum, quod ille fecerat ad Quirinum. » Videamus ergo quid de originali peccato, quod per unum hominem intravit in mundum (Rom. V, 12), senserit Cyprianus. In epistola de Opere et Eleemosynis ita loquitur: « Cum Dominus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera, et venena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano, et praecepit ne ultra jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret » (Joan. V, 14). « Coarctati eramus, et in angustum innocentiae praescriptione conclusi: nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae salutis aperiret; ut sordes postmodum quascumque contrahimus, eleemosynis abluamus (Luc. XI, 41). Hoc testimonio duas istorum falsitates testis iste redarguit: unam, qua dicunt nihil vitiorum ex Adam trahere genus humanum, quod sit curandum sanandumque per Christum; alteram, qua dicunt nullum post Baptismum sanctos habere peccatum. Rursum in eadem epistola: « Ponat, » inquit, « unusquisque ante oculos suos diabolum cum suis servis, id est cum populo perditionis ac mortis, in medium prosilire, plebem Christi praesente ac judicante ipso comparationis examine provocare dicentem, Ego pro istis quos mecum vides, nec alapas accepi, nec flagella, sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illi coeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco. » Respondeant Pelagiani, quando fuerimus in immortalitate paradisi, et quomodo inde fuerimus expulsi, ut eo Christi gratia revocemur. Et cum invenire nequiverint quid hic pro sua perversitate respondeant, attendant quemadmodum intellexerit Cyprianus quod ait Apostolus, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): et Pelagiani haeretici novi de Manichaeis veteribus haereticis nulli catholico audeant irrogare calumniam, ne tam sceleratam etiam martyri antiquo Cypriano facere convincantur injuriam. 22. Hoc enim et in epistola, cujus de Mortalitate titulus inscribitur, ita dicit: « Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo, praemium vitae, et gaudium salutis aeternae, et perpetua laetitia, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt. » Hoc rursus in eadem: « Amplectamur, » inquit, « diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos isthinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituat et regno. » Item in epistola de Patientia: « Dei sententia cogitetur, » inquit, « quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti immemor et datae legis transgressor accepit: tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris isthic et conflictationibus laboremus. Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos ejiciet tibi; et edes pabulum agri. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quoniam terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17-19). Hujus sententiae vinculo colligati omnes et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. » Itemque in eadem: « Nam cum in illa, » inquit, « prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta et immortalitas fuerit; oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporis luctari semper et congredi. Quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest viribus sustineri. » 23. In epistola autem quam scripsit ad episcopum Fidum, cum sexaginta sex coepiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octavum diem baptizari liceret infantem, haec causa sic agitur, tanquam provisione divina tam longe futuros haereticos Pelagianos jam catholica confutaret Ecclesia. Neque enim qui consuluerat inde dubitabat utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent: absit enim ut hinc aliquando fides christiana dubitaverit: sed ille dubitabat, utrum regenerationis lavacrum, quo non dubitabat solvendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octavum. Ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus: « Quantum vero, » inquit, « ad causam infantum pertinet, quos dixisti, intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos baptizari non oportere, et considerandam esse legem circumcisionis antiquae » (Gen. XVII, 12), « ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro omnibus visum est. In hoc enim quod putabas esse faciendum, nemo consensit: sed universi potius judicavimus nulli hominum nato misericordis Dei gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat, Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare (Luc. IX, 56): quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. » Et paulo post: « Nec aliquis, » inquit, « nostrum id debet horrere, quod Dominus dignatus est facere. Nam etsi adhuc infans a partu novus est, non ita est tamen, ut quisquam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculari: quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod Deus fecit amplectimur. » Item paulo post: « Caeterum si homines, » inquit, « impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit; qui ad remissam peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata? » 24. Quid ad ista dicturi sunt, gratiae Dei non solum desertores, sed etiam persecutores? quid ad ista dicturi sunt? Quo pacto nobis paradisi possessio redditur? Quomodo paradiso restituimur, si nunquam ibi fuimus? Aut quomodo ibi fuimus, nisi quia in Adam fuimus? Et quomodo ad sententiam quae in transgressorem dicta est pertinemus, si noxam de transgressore non trahimus? Postremo baptizandos etiam ante diem censet octavum, ne per contagium mortis antiquae prima nativitate contractum pereant animae parvulorum: quomodo pereunt, si ex hominibus etiam fidelibus qui nascuntur, non tenentur a diabolo, donec renascantur in Christo, et eruti de potestate tenebrarum in regnum illius transferantur (Coloss. I, 13)? Et quis dicit nascentium, nisi renascantur, animas perituras? Nempe ille qui sic laudat creatorem atque creaturam, opificem atque opus, ut humani sensus horrorem quo dedignantur homines recentes ab utero parvulos osculari, Creatoris ipsius interposita veneratione compescat et corrigat, dicens, in illius aetatis osculo recentes Dei manus esse cogitandas. Numquid ergo confitens originale peccatum, aut naturam damnavit, aut nuptias? Numquid, quoniam nascenti ex Adam reo adhibuit regenerationis purgationem, ideo Deum negavit nascentium conditorem? Numquid, quia metuens animas cujuslibet aetatis perire, etiam ante diem octavum liberandas esse sacramento Baptismi cum collegarum concilio judicavit, ideo nuptias accusavit; quandoquidem in infante sive de conjugio, sive de adulterio, tamen quia homo natus est, recentes Dei manus dignas etiam osculo pacis ostendit? Si ergo potuit sanctus episcopus et martyr gloriosissimus Cyprianus peccatum originale in infantibus medicina Christi censere sanandum, salva laude creaturae, salva laude nuptiarum; cur novitia pestilentia, cum istum non audeat dicere Manichaeum, Catholicis qui ista defendunt, ut obtegat proprium, putat objiciendum crimen alienum? Ecce praedicatissimus tractator divinorum eloquiorum, antequam terras nostras vel tenuissimus odor Manichaeae pestilentiae tetigisset, sine ulla vituperatione divini operis atque nuptiarum confitetur originale peccatum, non dicens Christum ulla peccati macula aspersum, nec tamen ei comparans carnem peccati in nascentibus caeteris, quibus per similitudinem carnis peccati mundationis praestet auxilium: nec originis animarum obscura quaestione terretur, quo minus eos qui Christi gratia liberantur, in paradisum remeare fateatur. Numquid ex Adam dicit in homines mortis conditionem sine peccati contagione transisse? Non enim propter corporis mortem vitandam, sed propter peccatum, quod per unum intravit in mundum, dicit per Baptismum parvulis quamlibet ab utero recentissimis subveniri. CAPUT IX. 25. Cypriani testimonia de gratia Dei. Jam vero gratiam Dei quemadmodum adversus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, evidenter apparet. Ait enim: « Dicimus, Sanctificetur nomen tuum: non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. » Et alio loco in eadem epistola: « Addimus quoque, » inquit, « et dicimus, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit, quo minus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quo minus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei. Quae ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est, ope ejus et protectione: quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. » Item alio: « Fieri autem petimus, » inquit, « voluntatem Dei in coelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus, et in utroque, id est, in corpore et spiritu ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus, ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri; ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est, anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non quae vultis, ipsa faciatis » (Galat. V, 17). Et paulo post: « Potest et sic intelligi, » inquit, « fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et docet Dominus etiam inimicos diligere, et pro his quoque qui nos persequuntur orare (Matth. V, 44), petamus et pro illis qui adhuc terra sunt, et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit. » Itemque alio: « Hunc autem panem, » inquit, « dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. » Et aliquanto post in eadem: « Quando autem rogamus, » inquit, « ne in tentationem veniamus (Id. VI, 9-13), admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat; cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit, Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Id. XXVI, 41): ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur. » Item ad Quirinum, in quo opere se Pelagius vult ejus imitatorem videri, ait in libro tertio: « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. » Cui proposito testimonia divina subjungens, inter caetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Item in epistola de Patientia: « Est enim nobis, » inquit, « cum Deo virtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. » 26. Numquid iste sanctus tam memorabilis Ecclesiarum in verbo veritatis instructor, liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia Deo totum tribuit quod recte vivimus? Numquid legem Dei culpat, quia non ex ipsa justificari hominem significat; quandoquidem quod illa jubet, a Domino Deo precibus impetrandum esse declarat? Numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamvis dicat, in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit? Numquid, sicut isti, Spiritum sanctum adjutorem ita credit esse virtutis, tanquam ipsa virtus quae ab hoc adjuvatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens, propter hoc Apostolum dixisse commemorat, Quid enim habes, quod non accepisti? virtutemque excellentissimam, hoc est, patientiam, non a nobis dicit incipere, ac deinde adjuvari Spiritu Dei; sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? Postremo nec propositum bonum, nec studium virtutis, nec mentes bonas sine gratia Dei incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit, in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit, non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? Ista autem sunt atque hujusmodi crimina, quae si quisquam commiserit, a corporis Christi communione removetur. Et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere voluntatem, non sic intelligeret quod in oratione dominica dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ut hoc nos petere asseveraret, ne intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. Respondeant certe haeretici novi, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. Non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. Et tamen etiam sic Cyprianus intelligit, quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelliguntur, oremus. Oramus ergo non solum pro nolentibus, verum etiam pro repugnantibus et oppugnantibus. Quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex oppugnantibus amantes? A quo, nisi ab illo de quo scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)? Discant ergo esse catholici, qui dedignantur, si quid mali non faciunt, et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in Domino gloriari. CAPUT X. 27. Cypriani testimonia de justitiae nostrae imperfectione. Illud jam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum ejus corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita, vel fuisse justos, nullum habentes omnino peccatum. Qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi, Dimitte nobis debita nostra, veraci corde et quotidianis vocibus clamant. Videamus ergo quid etiam ex hoc Cyprianus in Domino gloriosissimus senserit; quid ad instruendas Ecclesias, non utique Manichaeorum, sed Catholicorum, non solum dixerit, verum etiam litteris, memoriaeque mandaverit. In epistola de Opere et Eleemosynis: « Agnoscamus itaque, fratres, » inquit, « dilectissimi, divinae indulgentiae salubre munus, et emundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritualibus vulnera nostra curemus. Nec quisquam sic sibi de puro atque de immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus: cum scriptum sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? et iterum in Epistola sua Joannes ponat et dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est: quam necessaria, quam benigna est divina clementia; quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria? » Rursus in eadem: « Et quoniam quotidie, » inquit, « deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei; sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi. » Item in epistola de Mortalitate: « Cum avaritia, » inquit, « nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est: obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido compressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit: cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris jurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios diu stare; cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare. » Item in ipsa: « Beatus, » inquit. « apostolus Paulus in Epistola sua ponit et dicit, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21): lucrum maximum computans jam saecularibus laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri. » Item de oratione dominica, exponens quod petimus dicentes, Sanctificetur nomen tuum; ait inter caetera: « Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus. » Rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 9, 12): « Quam necessarie autem, » inquit, « quam providenter et salubriter admonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur; ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua monet dicens, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est qui nobis peccata dimittat » (I Joan. I, 8 et 9). Merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia divina subjungeret, « Neminem sine sorde et sine peccato esse » (Lib. 3, cap. 54): ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios novos sensus pravosque convertere: sive quod ait sanctus Job, Neminem esse sine sorde, nec cujus sit vita diei unius super terram (Job XIV, 5, sec. LXX); sive quod in Psalmo legitur, In facinore conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal. L, 7). Quibus testimoniis, propter eos etiam qui jam in aetate majori sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adjunxit etiam illud beatissimi Joannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: Si dixerimus quia peccatum non habemus; et caetera ejusdem sententiae, quae ab omnibus Catholicis non tacentur adversus istos, qui se ipsos decipiunt, et in eis veritas non est. 28. Dicant, si audent Pelagiani, hunc hominem Dei Manichaeorum errore perversum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem in hac vita ad tantam perfectionem pervenire justitiae, ut nullum habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum perspicua veritate et divina auctoritate confirmans. Numquid enim negat « in Baptismo universa peccata dimitti, » quia fatetur manere fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare post Baptismum, et usque in hujus vitae finem cum carnalibus vitiis indesinentem habere conflictum? Aut ideo non meminerat, quid « de immaculata Ecclesia » dixisset Apostolus (Ephes. V, 27), quia praecepit neminem sic sibi de puro atque immaculato pectore debere blandiri, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus? Puto quod concedant novi haeretici huic homini catholico scire, « Spiritum sanctum mentes bonas etiam antiquis temporibus adjuvisse: » imo etiam quod ipsi nolunt, nec mentes bonas eos nisi per Spiritum sanctum habere potuisse. Puto quod « omnes Prophetas et Apostolos vel quoslibet sanctos, qui Domino quocumque tempore placuerunt, non in comparatione sceleratorum, » sicut nos isti dicere calumniantur, « sed regula virtutum, » sicut se dicere gloriantur, « justos fuisse » noverat Cyprianus, qui tamen dicit: « Nemo esse sine peccato potest; et quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est. » Nec propter aliud intelligit scriptum, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Puto quod non ab istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat, « in futuro tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium; caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere: » et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum divinorum non utique contemptorem, non ob aliud intelligit asseritque dixisse, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21); nisi quia lucrum maximum computabat, jam post hanc vitam saecularibus laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri. Sensit ergo beatissimus Cyprianus, atque in divinarum Scripturarum veritate perspexit, etiam ipsorum Apostolorum quamvis bonam, sanctam, justamque vitam, nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et vitiis carnis obnoxiam; et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent, et ut ad illam, quae ista non pateretur, nec jam in mandato facienda, sed in praemio percipienda esset, perfectam justitiam pervenirent. Neque enim cum venerit quod oramus dicentes, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10), non erit in illo Dei regno ulla justitia: cum dicat Apostolus, Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Nempe ista tria inter caetera praecepta divina praecipiuntur. Hic nobis praecipitur justitia cum dicitur, Facite justitiam (Isai. LVI, 1). Praecipitur pax cum dicitur, Pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Praecipitur gaudium cum dicitur, Gaudete in Domino semper (Philipp. IV, 4). Negent ergo Pelagiani haec futura in regno Dei, ubi sine fine vivemus; aut usque adeo, si videtur, insaniant ut justitiam, pacem, gaudium, qualia sunt hic justis, talia et illic futura esse contendant. Quod si et erunt, et non talia erunt; profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio: ubi saecularibus ullis laqueis non retenti, nullisque peccatis et vitiis carnis obnoxii (propter quod Apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat), perfecte diligamus Deum, cujus erit facie ad faciem contemplatio (I Cor. XIII, 12); perfecte diligamus et proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio. CAPUT XI. 29. Ambrosii contra Pelagianos testimonia, de originali peccato, de gratia Dei et de praesentis justitiae imperfectione. Sed et jam gloriosissimo martyri Cypriano, ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium: quoniam et ipsum Pelagius ita laudavit, ut ne ab inimicis quidem in ejus libris quod reprehenderetur, diceret inveniri. Quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et Catholicis qui eis pro antiquissima Ecclesiae fide resistunt, haeresis Manichaeae crimen objiciunt: respondeat eis de hac re homo Dei catholicus, et ab ipso Pelagio in veritate fidei laudatus Ambrosius; qui cum Isaiam prophetam exponeret, ait: « Idcirco Christus immaculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita conditione maculatus est. » Et alio loco in eodem opere, loquens de apostolo Petro: « Ipse se, » inquit, « obtulit, quod ante putabat esse peccatum, lavari sibi non solum pedes, sed et caput poscens (Joan. XIII, 9): quod illico intellexisset, lavacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri. » Item in eodem opere: « Servatum est igitur, » inquit, « ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti est, expers est etiam hujusmodi conceptionis. » Item contra Novatianos scribens (Lib. 1 de Poenit., cap. 3): « Omnes homines, » inquit, « sub peccato nascimur. Quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea » (Psal. L, 7). Item in Apologia prophetae David: « Antequam nascamur, » inquit, « maculamur contagio, et ante usuram lucis originis ipsius accipimus injuriam, in iniquitate concipimur. » Item de Domino loquens: « Dignum etenim fuit, » inquit, « ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, et quod prius inciperet in homine macula quam vita » (Cap. 11). Item de Arca Noe: « Per unum igitur, » inquit, « Dominum Jesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus potuit justus esse, cum generatio omnis erraret, non ob aliud, nisi quia natus ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, » inquit, « in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam justum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? » Ecce vir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit; nec tamen cum Manichaeis vel Deum nascentium conditorem negat, vel nuptias, quas Deus instituit et benedixit, accusat. 30. Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui Deus subsequens gratiae retribuat adjumentum. Etiam hic eos refellat venerandus Ambrosius, dicens in Expositione Isaiae prophetae: « Quia humana cura sine divina ope imbecilla est ad medendum, Deum auxiliatorem requirit. » Item in libro qui inscribitur, de Fuga saeculi (Cap. 1): « Frequens nobis, » inquit, « de effugiendo saeculo isto est sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum, offusio mentem occupat, ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem, quam effectus, testatur propheta dicendo, Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII, 36). Non enim in potestate nostra sunt cor nostrum et nostrae cogitationes, quae improviso offusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris: ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptaria ingerunt, illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore, quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque dejicimur. Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus » (Psal. LXXXIII, 6). Quid apertius et sufficientius dici potest? Sed ne Pelagiani forte respondeant, eo ipso quo divinum auxilium poscitur, praecedere hominis meritum; idipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus cui gratia divina subveniat: attendant quid idem vir sanctus dicat in Expositione Isaiae. « Et orare Deum, » inquit, « gratia spiritualis est. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto » (I Cor. XII, 3). Unde et exponens Evangelium secundum Lucam: « Vides utique, » inquit, « quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino » (Lib. 2 in cap. 3 Lucae, n. 84, de Jesu baptizato). Numquid quoniam haec dicit vir tantus Ambrosius, et gratiam Dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam vult intelligi gratiam, quam diversis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem videri, ut videlicet non ad faciendum quod cognoverimus, sed ad cognoscendum quid faciamus, nos Deus adjuvare credatur? Si hoc istum hominem Dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit, audiant. In libro de Fuga saeculi: « Lex, » inquit, « os omnium potuit obstruere, non potuit mentem convertere » (Cap. 3). Item alio loco in eodem libro: « Lex, » inquit, « factum damnat, non aufert malitiam » (Cap. 7). Videant fidelem et catholicum virum Apostolo consentire dicenti, Scimus autem quia quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo; quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo (Rom. III, 19 et 20). Ex eo enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius. 31. Jam vero quoniam Pelagiani dicunt, justos in hac vita vel esse vel fuisse, qui sine ullo peccato vixerint, in tantum ut vita futura, quae in praemio speranda est, provectior et perfectior esse non possit: etiam hic eis respondeat eosque refutet Ambrosius. Nam exponens Isaiam prophetam, propter id quod scriptum est, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2), suscepit de generationibus quae ex Deo sunt disputare; atque in ipsa disputatione commemoravit testimonium Joannis, ubi ait, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et eamdem quaestionem difficillimam tractans: « Cum hoc in mundo, » inquit, « nullus sit qui immunis sit a peccato, cum ipse Joannes dicat, Si dicimus quia non peccavimus, mendacem facimus illum (Id. I, 10). Si autem ex Deo nati non peccant, et de his intelligimus qui in hoc mundo sunt innumeros, necesse est aestimemus, qui per lavacri regenerationem Dei gratiam consecuti sunt. Sed tamen cum dicat propheta, Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te iis, colligent sibi; aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate; avertente autem te faciem tuam, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 27-30): possunt non de quocumque tempore videri dicta, sed de futuro, quo erit nova terra et novum coelum. Turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque aperiente te manum tuam, implebuntur universa bonitate; quae non facile hujus saeculi est. Nam de hoc saeculo Scriptura quid dicit? Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1). Si igitur diversae generationes sunt, et hic introitus in hanc vitam receptor est delictorum, in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit; videamus ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae (Matth. XIX, 28). Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur: ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam; eo quod purior quaedam qualitas sit regenerationis, quam lavacri istius, ut non solum in actus ejus, sed ne in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccatorum. » Item alio loco in eodem opere: « Videmus, » inquit, « impossibile esse ut perfecte quis immaculatus esse possit in corpore constitutus; cum etiam Paulus imperfectum se dicat. Sic enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Et tamen post paululum ait: Quicumque ergo perfecti sumus (Philipp. III, 12, 15). Nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad Corinthios, Cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII, 10); et alibi, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Ut ergo perfectos secum multos ait Apostolus in hoc mundo sitos, qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12): ita et immaculati sunt in hoc mundo, et immaculati erunt in regno Dei; cum utique si minutius discutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato. » Item in ipso: « Videmus, » inquit, « quia dum in hac vivimus vita, nos mundare debemus, et quaerere Deum, et incipere ab emundatione animae nostrae, et quasi fundamenta constituere virtutis, ut perfectionem purgationis post hanc vitam mereamur adipisci. » Itemque in ipso: « Gravatus autem, » inquit, « et ingemiscens quis non loquatur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Ita eodem magistro omnes varietates interpretationis absolvimus. Nam si omnis infelix qui se corporis implicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix: neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris conditionem suam nescit. Illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. Si enim homo qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes; quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit, aut per insipientiam nescit. » Item in libro de Bono mortis » (Capp. 3 et 11): Operetur igitur, » inquit, « mors in nobis, ut operetur et vita, bona vita post mortem, hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine: ut jam lex carnis legi mentis repugnare non noverit (Rom. VII, 23), ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio. » Rursus in eodem: « Ergo, » inquit, quia justi hanc remunerationem habent, ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9); ab hinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo: cognoscamus eum, ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus: quia hic imperfecta, illic perfecta omnia; hic parvuli, illic robusti. Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt. Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Et recte: nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur; si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri; quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum Creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis? Quis enim justificatur in conspectu Dei (Psal. CXLII, 2); cum unius quoque dici infans mundus a peccato esse non possit (Job XIV, 5, sec. LXX), et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari » (Prov. XX, 9)? CAPUT XII. 32. Haeresis Pelagiana multo post Ambrosium exorta. Fides catholica semper vigilans ad repellendum errorem. Synodi congregatio ad haereses damnandas non semper necessaria. Nimis longum erit, si omnia velim commemorare, quae sanctus Ambrosius adversus hanc haeresim Pelagianorum tanto post exorturam, non eis quidem respondens, sed praedicans catholicam fidem, atque in ea homines aedificans dixit et scripsit. Sed nec illa omnia commemorare potui vel debui, quae gloriosissimus in Domino Cyprianus posuit in Epistolis suis, quibus demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides vera vereque christiana atque catholica, sicut per Scripturas sanctas antiquitus tradita, sic a patribus nostris, et usque ad hoc tempus, quo isti eam convellere tentaverunt, retenta atque servata, et deinceps propitio Deo retinenda atque servanda. Nam sic Cypriano et a Cypriano tradita haec atque hujusmodi ex ejus litteris testimonia prolata testantur: sic autem usque ad tempora nostra servata, ea quae de his rebus antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt, et quod eorum profanas novitates catholicae aures quae ubique sunt, horruerunt: sic porro deinceps esse servanda, satis salubriter istorum partim damnatio, partim correctio declaravit. Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non eos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines Dei audeant dicere Manichaeos. 33. Quid est ergo quod rabiosa mentis caecitate nunc jactant, toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum: quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non minus stultum quam impium dogma, quemadmodum Manichaeorum, ita etiam non susciperetur istorum? Ecce sancti et docti viri fama totius Ecclesiae contestante catholici, et creaturam Dei, et nuptias ab illo institutas, et legem ab eo per sanctum Moysen datam, et liberum arbitrium naturae hominis insitum, et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis ac congruis praedicationibus laudant; quae omnia quinque Manichaei, partim negando, partim etiam detestando condemnant; unde apparet istos doctores catholicos longe a Manichaeorum sensibus alienos: et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum arbitrium, omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum praebeat adjutorium; asserunt sanctos ita juste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis auxilium, perfectamque justitiam, quae non possit habere peccatum, in alia vita futuram eis, qui juste hic vixerint, praemium. 34. Quid est ergo quod dicunt, Simplicibus episcopis, sine congregatione synodi in locis suis sedentibus, extorta subscriptio est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta subscriptio est: qui eorum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus, vix nos invenire possimus? Aut vero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per caeteras terras devitandae innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur; adjuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quaerit, qui oves sanctas et justas gratis facit, qui eas quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit.