Jump to content

Contra duo principia Manichaeorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adversus Arium
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


MarVic.CoDuPrM 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Contra duo principia Manichaeorum

I. Loqui ei, qui jam olim multa lectione, continui laboris vigiliis indefessis, tenuerit quid ad fidem legis debeat confiteri, errantis est, Justine, sed amantis. Unde ego malui quanti te habeam pandere, et libenter accepi id me apud te laborasse, uti praeintelligeres adhuc tibi esse requirendum quod Manichaeus, et ut is Andreas actibus eloquitur, atque Thesauro revelavit. Quo ego conventus adtente disquiro vere haec diceres, necne: diversa contrariaque nobis ab uno esse principio, disserendum habens pro voto, eadem non abnui respondere. Volo autem, faxis frater, operae esse pretium hunc laborem. Libellum frequenter relege destinatum, et ipse volvendo quae dicuntur altioris inquisitionis secreto penetra vel indaga. Vincit enim verba visus interior, et abditum immensi etiam ipsius mentis suspiciones fastigat et caecat, quibus cum pie et reverenter quaeritur, delectat potius quam terrere intelligitur. Namque homo uterque victurus, cum unum principium esse sanctae mentis intentio percontatur, caroque haec nostra, quam abditis cum herbis et graminibus quae diligitis, unum eumdemque suum ac totius mundi, prout sibi est agere, veneratur auctorem. Admirans autem ego ipse, et obstupescens pertinax tuum consilium, quod carnem oderis, et gramina venereris, nondum scio utrum haec ab uno an diversis fatearis. Quod si ab uno dices, quid incidas vides: si ab altero, incautum est alterius propter alia laudare factorem, suum vero propter ea quae in se sunt arguat et objurget. Sed ne haec dicendo increpem potius quam respondeam, si moverint, post dicentur: modo accipe quae quaesisti.

II. Valere et licere nobis quaerere de his quae ultra nos atque mundum sunt, cum pene ipsi nobis simus incogniti, amens est et insanum, verique periculi ambigere unde et quomodo, vel a quo sis, cum esse te et cum carne haberi non audeas dubitare, videasque perspicue in mundo te degere, et tui conditoris ope, cum ei es tamen obtemperans, liberari: habeasque confessum quod Salvator unus sit, et quod ab uno factore sis paveas confiteri, dividens quidem alterum factorem carnis, animae alterum conditorem. Dicimus igitur haec imaginantes quod mundo uterque dominantur, et facturam suam in homine custodiunt: insistens pariter ne dispereat quod de suis regnis quisque perfecit. Respuit haec sol praeclarus, et casta virginitas atque gloriosus siderum chorus, totiusque mundi omnis haec fabrica refutat atque abjicit, originem sibi a duobus diversis et duobus ingenitis obvenire. Violatur enim profanis sensus nebulis, si tantus splendor fulgoris immensi antiquioribus tenebris atque earum parte consistat. Sic enim contingit ut ex ipsis sol sit, si de duobus principiis omnis mundus ut esset accepit. Plane quia nostrum non est in his intelligentiam detinere, atque in hac sensus peregrinatione consistere, fugimus et horremus eum, cujus etiam ipsi victores sumus, a se esse confiteri. Denique capias desidero, quale est dicere carnem absque eo esse a quo exordium cuncta sumpserunt: eamque in regnis superioribus habitare, ubi est illa virginitas memorata, gloria, lux praedicata: quae quia in Christum inde descendit, ibi non esse non potest aestimari. Inde enim est Christo habere carnem, cum de Maria dicere tua non patitur veneratio. Dicemus ergo ab altero esse quod Deum sumpsit? Quid agendum erat sumpturo, si non qui est conditor fabricaret? Ac si composuit, numquid est digna mereri? III. Hic, ut video, laudatur inventor et conditor, si in ea dignata est aeternitas habitare. Si autem alia illa caro quae in Christo, non tamen antiquior, et Deus factor posterior invenitur. Si antiquior, cur ipsa in mundo non est, et cur in coelo est, ubi carneus nullus est? Et si ipsa in mundo non est quae in Christo, unde in regnis alienis externis oris obvenit creatura? aut unde hic animae copulatur? aut quare valet tam frequenter sibi animas captivare, ut pene plus potens in regnis pareat alienis? et quid laborat auctor interioris hunc interiorem e carne liberare? aut cur unde liberandus erat, eum ut clauderetur admisit? Certe totum hic quod mundus est regnum est veritatis et lucis, et qui factor ejus est dominatur. Si in hoc omni proprio sibi regno unum est alterius quod caro dicitur, haecque sola tantum possit et valeat, ut impulsa ejus anima jactetur fluctuans et fatigata languescat, quantus in suis regnis esse possit qui factor carnis est intuemur. Si enim hoc regnum quod mundus omnis est, ejus esse capiamus, a quo carnem credimus ministram ejus; dicemus solem, et illum chorum, ac virginem singularem, e latebrarum fonte claruisse. Quod ego quidem libens amplector, et elata laetitia gaudeo profiteri, unum his omnibus conditorem, eumque quem lucem esse, et veritatem, atque totum haberi fas sit, piae inquisitionis secreto causa curae penetrantis agnitum venerari. Ita habere exsultantis animae recordatio elevat sensus, et omnes curas spiritus fluctuantis festis rationum causis origo melior consolatur. Quidquid saecula dicuntur, aut regna numerantur, vel mundi habentur, quidquid omni prisco prius antevenit unum esse, existere singularem, quodque immensum haberi eo colligitur, quod totum sit, sed unus dicatur. IV. Aliter quidem, Justine, quod ipse est, aliter quae ab ipso. Quod ipse est unum est, totumque est quidquid ipse est: quod vero ab ipso est, innumerum est. Et haec sunt, quibus repletur omne quod uno toto clauditur et ambitur. Verum quod varia sunt quae ab ipso sunt, qui a se est et unum est, variis eum convenit dominari. Et ut omnipotens apparet, contrariorum etiam origo ipse debuit inveniri. Idque plane jam illius silvae est, quae omne lignum materie discrevit specierum, arborum genere dispar atque dissimile: et tota tamen silva ac penes discreta confusio, in innumeris millium milliorum materie lignum esse conspicitur et videtur, et non tamen natura denotatur. Haec similitudinum esse quae decreta sunt, atque quae ab altero ut essent eis contigit provenire, mecum et tu intuens recordaris. Illa vero, illa immensa et a semetipsis, ipsa carere similitudine, comparatione viduari, exemplo deficere nemo dubitabit: quo cogitur confiteri, et ad id urgetur artari nostrae intentionis ingressio ad illa excelsi abdita indefessis finibus meantia, ad secretius secretorum penetrare venerandum rerum, sola quidem quantum tamen valet natura, quantum sermo sufficit fari, aggredi, attingere vel tentare. Et ideo immenso quid erit simile jam requiro. V. Dicito, si vales, qui compationibus fidem largiens consecutum te credis per imaginum umbras veritatem. Sed ut video deficis non tu, Justine, rebus, quam tibi res. Atque si, ut aisse soles et nunc dicis aliud regnum, numquid hoc est aliud nescio quod regnum quod et immensum? Sed non video convenire ut immensum dicatur, si esse et alteri non negatur: ubi enim incipit esse alteri, illic deficit finis alterius, et neuter est infinitus. Quod si ita est ut finitum sit, a quoquo ipsorum esse respuo vel abutor. Tamen quia ab altero sumus, et mundus a se non est, quique quantusvis sit, est tamen finitus, si non caeteris, utique vel factori: adeo infinitum factorem ejus sacrosanctum est confiteri. Ergo omnia quae in mundo sunt, ea quaeque sunt quod ipse mundus est, ab eo esse principio intueor et cognosco, quod unum et solum a se ipso in se sibi est, quodque immensum totumque infinite porrigitur, et eo meat ut non sit atque deficiat, ubi alteri esse sit vel existere: aut haberi aliud nequit esse quod tamen externum sit vel divisum, fiatque aemulum aut consistat inimicum, quod in suis positum et commanens vinci recipiat, et post captivetur, atque intra victoris regna adsit attractum, translatumque ibi esse desinat, cesset ubi ei esse fuerit ante bellum. Certe si in eo adhuc est, adhuc superatum non est: ac si est, forte reparetur. Quoto id numero fiet? quantis saeculis pugna ista durabit? quando cessabit? exstinctus aut si jam victus est, in suis non est: et usquam est? quin immo ei esse jam desit et cessat. Ita et omnia quae ejus erant cum suo fonte perierunt, atque sublata sunt. Si perierunt, nulla ejus unquam sunt: et caro quae est, non ejus est, sed illius qui vicit potius. VI. Tu forte malis victorem istum tropaeum sibi ad sua regna vexisse ex his aliqua quae qui victus est possidebat. Esto licet sint haec, non tamen inimica sunt, quae manubias qui vicit abduxit. Inimicam tu vero carnem Deo adhuc hodie confiteris. O ignaviam triumphantis! o otium verberati! o laesi torporem! o lacessiti pigras vires! o domini auctoritas conquiescens! Captivis tuis in tuo regno fatigaris; et qui vincere bellando valuisti, adsuescis parcendo superari. Habeantur tali ordine quae prima sunt, et longe retro antequam mundus est errores colligat ista suspicio. Certe a se utrumque ais, quos bello coisse commemoras: par his virtus est, quibus a se origo et una aeternitas reperitur. Audeam hic ego alterum dicere meliorem, atque majus esse in altero suspicari: nonne incido vel incurro, et aeterno ipsi, quod unum semper est, reus constituor et addicor? Habendo quod aeternum est superari, et quod a se est unum non esse non paveam profiteri: atque quod omnipotentem fateamur, alicui non aliquando asseram dominatum? Caeca res et omni obscurius tenebroso panditur sacrilegi erroris. Cura dementi fando victum esse quod a se est, ut et victorem qui a se est metus exagitet captivati, quod est ingenitum subjacere. De oppressis ergo regnis se victor auxit omnipotens, et quod ingenitum percontaris, promis abolefieri vel auferri. Quin et erit a se esse quem sequitur non futurum, cum victoris succumbens virtuti aut occidet aut ducetur. VII. Deinde quem dicemus suis non fuisse contentum, ut pugna quam memoras oriretur? lucem an tenebras? Si lucem, eguit tenebris, et delectata est tetro. Ubi est quod habetur omnipotentes, quod intelligitur totum, si in eo aliquid non erat, quod extrinsecus erat, et aliis regnis habebatur, et sibi erat veritas qui quidem erat, quod adhuc omnipotentis dominatio non habebat? At nunc movisse bellum tenebras opinemur, et statuamus umbram fulgoris ingeniti exsistentem suis propriis solidis conspirasse. Si lux illa ignis est, tenebrae ad incendium convenerint, ut earum solidum, quod ipsis erat, ad conflictum veniens extrinsecus ureretur. Sin autem inanes sunt, et ideo non utuntur, ubi rogo est coire solidis cum inani? Haec sentire, atque meando sensu ad tam interna venisse, plane audax est et vesanum. Imaginari conflictum inani cum solido, profundo cum excelso, finito cum infinito, cum luce tenebris, falso cum vero, et quantillo cum toto? Non patior, frater, haec dissonantia pari modo exorta condicere, atque ea aeternitate memorare et ita locare, ut utrique his esse sit: sed esse uni ei tribuo, qui a se est, alteri vero asserens non haberi velim. Namque ista si respuis, edoceas quae substantia sit inani, quid exterius infinito, quid aeterno antiquius, quid toto tantumdem: ut capiam id esse et re haberi, et duas rebus origines non negabo. Haec si aliquis Indus eloquitur, aut Persa commemorat, suae genti praecipiat, suo cardini consenescat. Est enim illic aliter divina sapere, quibus est aliter uti jure. Tametsi natura homines sint, tamen ut separantur sermone, sint et ratione discreti, nec aliter habeatur de talibus, quorum aliter et corpus alitur, aliter aptatur habitus, aliter species limatur usu sumendi, aliter retinetur, forma altera etiam plerique nascuntur, et quod loquor sint gentes enumeris. Jam vidisti ne ergo quot Manis, Zoradis, aut Buddas haec docendo deceperint? ad quaerenda revocemur. VIII. Quod sumus, Justine, ab eo sumus qui omnipotens est, et a se existens constitisse perspicitur; cui, in quod non sit, non esse est. Adeo nec obvenit esse qui et praelium commoveret. Verum quod duae habentur species, haeque contrariae vel diversae, boni malive, solidi et inanis, excelsi et profundi, veri et falsi, lucis ac tenebrarum, aeterni et temporalis, vitae et mortis, et omnium contraria, non a duobus esse principiis rerum ordo edocet et revelat. Nam si duo aeterna intueri, eaque inimica advertere sit sentire, haec tenuisse sub eventus est. Ipsa principia collocasse, et formidinis trepidae anxio pavori ingenita tradidisse, cum pugnatura regna tristis cura vexaret Parthis licuerit fortasse, qui eventus bellantium fuerint fabulati. Quae conditiones pactaque convenerint, qui finis compresserit bellum, quem dominum constituit e duobus securior casus. Sed quia utrum tractatur, ingenito et victori, ut video, fit periculum: ergo fratres vincitur quod a se est, et quod sine initio est finietur et non erit, aut jam finitum est. Evasi, respiro: non est alter qui meus factor dicatur, aut si adhuc periret et manet, in suis habitat regnis, et ipse meus in hoc mundo non erit factor: isque mihi est conditor, qui et opifex mundo: a quo casta virginitas, gloriosus siderum chorus, sol praeclarus coelo sunt constituta, aut supernis, ut aisse soles, navibus collocata. Itaque exsultemus ovantes, jam non peritura caro gratulare. A tuo enim Christo es salvatore, sive cum in Adam es et Maria, seu cum in superioribus sumpta vasa aeterni esse meruisti. Jam non spe promissionis desolata, imis detrusa, defluis consenescens: jam crucis pretio restituta, immortalitatis gloria vestieris. IX. Et hoc dignum est ea, quae totum quod aeternitas est et immensum emeat, intrata cepisti. Hic enim jam delectat Babylonis magos ac Ctesiphonticos cantatores secretorum suorum notare mysteriis: quorum posse est carmini nunc suscitare spiritus, nunc vocare. Melior vero est, et plane divinum, nostri Salvatoris carnem sepulcris obrutam suscitasse. Non enim ambigit quispiam mortuum fuisse quod potuit sepeliri: et si carni desuper venienti vulneratum mors inhaesit, in Christo caro nostra resurrexit. Quid tamen causae erat carnem sumere, si non ipsa levabatur? Sed si alia illa est, mortalis certe est quae recipit occidi. Hoc immensum et inaestimabile, hominis habitasse membris. Nisi ab aeterno esset, non esset omnipotens: hoc eodem in aeterno esse quae contraria dicuntur agnosce. Eidem mori fuit, cui pater ingenitus et aetas et aeternitas invenitur: et ut omnipotens vere noscatur, nasci de virgine non negatur. Quid jam sit quod omnipotens est, aeternum, infinitum, totumque; quid, quod immensum et excelsius cuncto summo sit, et sublimi, a quo omne quod rebus est manet ac veniat, adverto commonitus dicente omnium salvatore, qui se Filium docens Patrem sibi esse dignatus est indicare? quem Deum pandens, omnia ipsum esse etiam admiratus Jesus, quantum mensura mundi meruit, revelavit. Ob quod unum et solum principium Deus est, et Deus solus veritas: atque ipsa veritas lux est, et lux semper aeterna: omneque quod verum est solidum est, et semper est, atque perspicuum perseverat et manet. Quod autem a se verum est numquam vincitur, quod solidum est inane nihil habet, quod lux est tenebras non admittit, atque eas nescit, ac si admittit, et in eam veniunt, sibi esse desistunt. Magis vero aliis non sunt, quae sibi esse cessarunt. Sin autem adhuc in suo sunt, extra hunc mundum sunt, et cum his adhuc confligitur, estque incertum an superentur, an vere pereant aliquando. Quod si adhuc ambigitur, etiam mundus, aut caro, in eo non ut ab altero esset accepit: sed de eo illi obvenisse est, a quo et praeclarus sol mundo minister est constitutus. Imaginans namque tenebras id esse quod malum dicitur, capies et intelliges: non quidem accipiens ita esse dari tenebris, ut luci esse habetur et lumini; sed ita quod ex actu alterius, qui vere est, efficitur vel apparet. Est enim in rebus tam supernis, quam aeris, atque ex his ipsis nostris, quod ex actu alterius ut esset invenerit: ut, ex radio solis, calor; ex flatu venti, frigus, quod ligat amnes, quod scindit terram calore. Terra ergo ardore solis aperitur, amnium fluenta ligantur gelu. X. Haec quidem ita advertenda, alterius actu aliud effici, ut in his quae sunt videre sit, quod in eis qualitate non inest, ex actu alterius inveniat oboriri. Aliter vero est quod e re aeterni quae est, quod totum est alterius se datur evenire. Sunt enim tenebrae non sistentes, non solidae, non penetrantes: sed inane quid quod luce depereat, et esse sibi non habere cum illa resplendet. Contigit enim his non esse lucis actu, quia ipsae substantia non sunt, lucis substantia recipiunt deperire. Si ergo est tenebris a lumine deperire, ab eodem illis advenit apparere, eo modo ut profundo obvenit ab excelso, atque nihilo a toto. Nam cum totum aeternum sit, tamen et nihilum est quod nulla substantia usquam est. Excelsum enim est, sed profundum ejus est: nam si excelsum non sit, profundum non potest apparere. Solidum si nescias, inane non perspicis. Sunt ergo quae substantia sunt, sunt et quae non sua substantia utentes sunt: quia illa sunt quae substantia sunt, ex his apparere illis obvenit quae substantia non sunt, ut pruinae, ut gelus: quae apparent, sed quia substantia sua non utuntur, ex actu frigoris illis esse obvenit, fluescunt et soluta depereunt. Et glacies tamen ex aqua est, sed aeris rigore constringitur. Duo ergo video aquae esse, liquorem et gelum. Igitur substantia quod est, liquor est: quod autem ei actu obvenit, ejus ipsius fit in glaciem quod gelascit. Sed quia glacies ipsa substantia nulla est, deperit et aufertur, et tamen aquae liquor manens substantia perseverat. XI. Et hac quidem mundana sunt: quae aut a creatore sunt, aut natura. Verum illa superiora postrema, atque sine initio prima, quae similitudine carent, comparatione deficiunt, quae non imaginum exemplo formantur, quibus nihil par est, nihil prius: quibus ultra non potest aestimari, quae eo solo comprehensa sunt, quod incomprehensa noscuntur, non ea causa vel forma actum habent, atque illa quae dicta sunt, quae mundus habet iste compositus. Sed ut eis est valere, quae infecta, quae ingenita, quae infinita, quae totum sunt, ita his esse perspice vel intende: ut sit unum et solum quod omnipotens est, quod totius omnes habetur, quod perspicitur infinitum, hoc est et consistit, suique solido invisibili extans dominatur et regnat, utensque venerationis suae admiranda substantia illo divino actu suo, quo aut motum est, aut immotum. Verumtamen id ipsum quod quidem est falso originem praestat ut totum: nihilo enim, cum totum est omnipotens, per eum obvenit ut et nihil appareat. Non enim omnipotens ita erit totum sit, si praeter ipsum aliud quicquam nihil erit. Ergo est quod dicitur nihil, sed substantiam non habet: est et quod dicitur totum, et substantiam habet. Sed ei esse est, illi non esse est. Deus est ergo veritas, qui totum est, et infinitus consistit. Quia, nihilum extra totum esse potest, recte illud, Justine, quod alocale intelligitur, extra fines habetur, falsum dicitur: si tamen potest ratio aliqua admittere, ut finem ubicumque intelligas ei quem totum esse perspicis, et indagas. Etenim si aeterno totum occupatur, nihilum ubi sit non habet: ac si omnipotens omnia est, nihilo esse eo modo tantum intelligetur quod est quod extra totum est, non aliquid sit habeatur. Denique si omnipotentem ita metiaris, ut sit tibi et alius qui non sit omnipotens, Deo major locus dicetur, atque utroque ingentior: si propriis regnis diversa principia ingenita utentur, atque aemula consistunt. XII. Hoc intelligere vel tenere aeterno omnipotente aliquid esse majus, incautae confusionis barbarus sensus est: atque coaeternum esse quod bellat, et opinari vinci alterum de aeternis, ejus est qui dicat et ipsam lucem quocumque saeculo non futuram; id ipsum tamen si exaudis, jam solem intelliges non futurum. Et cum ei esse sit coepisse, si et a se exsistenti quod periturum sit fit periculum, ergo bellat ingenitus, ingenitumque est quod ab ingenito superatur. Numquid audes de ingenitis quid prius coeperit aestimare? ac de solo ordine forte dissimules, coepisseque pariter fabuleris? Potesne majus et minus de aeternis ingenitis arbitrari? Si tenebras anteferes, ipsis dabis omne principium, et earum erit esse majores. Si lumen fateris antiquius, ab eo omnia confiteris. Si utrumque aeque coaevum perspicis, aut vinci neutro erit, aut manebit alteri quod unus exceperit. Et ubi hic erit omnipotens vel aeternus? numquid in altero ipsorum victor erit, et in pari existentia fiet causa dissimilis, et ingenitorum bellum reget eventus, aut suscipiet casus? Absit animae sensui advertere hunc errorem, atque tam amentem intelligentiam confiteri abjiciat spes humana. Unus exstat ingenitus, ab uno domino cuncta provenerunt. Verum quod diversa ejusdem sunt causa omnipotens invenitur ab omnibus creaturis, et ante principia et fines. XIII. Ita ergo ex vero quod est provenit et falso esse, ut et umbrae de solidis. Si enim solidum non sit, neque umbra sit. Et hoc est mysterium veri verum. Quae enim verae sunt, ex his apparent et quae non sunt, ut et sibi a se sit, atque aliis ut sint fundat ex se, non sui opera, non labore, non materia, non natura, neque substantia. Si enim est omnipotenti esse totum, quod extra est, ejus est. Quod si quid sine eo obvenit, est neuter omnipotens, et actu casu principia accedentibus crescunt minuta utique quando addita fecerunt. Umbrae denique quae materia, quae natura est, quae sine altero non apparet, neque habetur in tenebris? Sed quia haec sua substantia non est, neque a seipsa est, evanescit ac deperit, et tamen solidum, e quo interdum umbra est, consistens suo robore perseverat. Mirare Manis Babylon ista mysteria, et has omnipotentis divitias: confitere nihil esse quod non ejus sit quem aeternum venereris, quem dominum fatearis, cui sit nihil anterius. Et quemadmodum convenit aliquid non ejus vel ab eo esse, ante quem aliud nihil intendas? Sed quod turbaris anceps vagi erroris cura sollicitus, immo vani studii labore confusus, deceptus hebeti sensu, auspicantis animae rudimenta majoris inquisitionis amentia sauciasti. Revoca in prima vestigia curas indomitas, et cessa credere unam aeternitatem duo regna sumpsisse, et se quidem, ut ais, ipsa tentantia. XIV. De duobus aeternis si vinci uni erit, aeternitas praecisa residebit. Habent ergo lux et tenebrae paria, atque in se diversa, immo contraria: potentia una convenit, sed in altera aliquando cessabit. Jam non eadem est, si ubicumque speratur, si alter ipsorum ante deficiet, erit, Justine, ut fatearis unum esse principium, si unus victor est de duobus. Certe quod intelligo in superioribus excelsis, et omni altitudini extremo, nihil habitare quod malum dicatur, quod ultra Angelos et Archangelos humanae devotionis pavens veneratio suspicatur. Sacrilegum est eloquium malum in talibus habitare, aut si ei illic est sedes, et ipse creator accipitur, creaturae omni, et ipsi soli diabolus dominatur. Si enim coaeternus est, ibi est, aut si ibi non est, in suo nescio quo regno est. Credo alterum non habet solem, non coelum, non mundum, non lucem, non veritatem. Et si ei ipsi alibi regnum est, nihil commune ejus est nobis: aut si in hoc mundo est, jam victus est, jam sole est, jam non habet vires. Quod si fateris, intelligis ipse hoc dici non posse principium, quod dominanti perspicis captivatum. Numquid convenit rebus duo esse summa, duo ima, duo infinita? Infinita duo dici non possunt, quia ubi alter incipit, est finis alterius: summum autem ideo est, si ultra eum nihil est, atque ita imum, si intra eum nihil est totumque tunc habetur, quando aliud non habetur. Hoc si unus et solus Deus est, summus, infinitus, ac totum, atque omnipotens, atque omnitenens, ipse principium unus et solus est. XV. Ne perturberis, ne anxius tam venerandi veri admiratione territus obstupescas et caeceris, eo quod de bono auctore malum non potest oboriri. Recte in creaturis ista percontor, ut quae creata sunt aliud ex se quam ipsa sunt non emittant, ut amarum de dulce, ex igni aqua, ex umbra inferi partus, ex ligno homo, ex incarneo caro, et alia quaeque omnis mundus enumerat. Verum omnipotenti haec adscribi non possunt. Est disciplina ut lex ei sit quid ex eo esse possit, quid non possit, quid ab ipso, quid per ipsum. Recte ista colligis et astringis, si omnipotentem minime confiteris. At si sparsa per totum ejus virtus est et aeternitas, neque ei ut esset ex altero obvenit, utique omnia aut ab eo aut de eo, aut per eum, aut obveniunt, aut creantur. Ideo ergo et malum ab eo ut esset accepit. Malum tamen hoc quod daemon dicitur; caetera enim si qua sunt quae malum dicas, substantiam non habent, aut naturam. Daemon autem nunc bonus, nunc malus, Angelica creatura consistit, sicuti docet Attici oris expressio, dicentis: ΑΓΑΘΟΣ ΔΑΙΜΩΝ, et ΚΑΚΟΣΔΑΙΜΩΝ. Et eum ipsum bonum esse, qui κακὸς dicitur post dicemus. Reliqua autem quaeque malum dicis, si errorum vitia conquiescant, nascendi originem non habebunt. XVI. Ne sane conteris mali impulsu esse qui in vitia ire praecipitet, quasi existentis alicujus, aut orti factive substantia. Anima est, quae in libertate consistens, dominationem sibi concessam liberi arbitrii licentia violavit. Cupiditate et concupiscentia curiosa potius decipitur quam superba. Deinde duarum substantiarum dominum nobis esse dominantem, aut geminae vel potius multiformis naturae humana regna innumeris gentibus dominantur. Ita enim delectaris exemplis, ut diligas aeterna perpetua per mortalia et caduca perspicere. Carnem negas in Christo, et hominem confiteris: natum non vis, et vixisse non abnuis: occisum a Judaeis clamas, et quod vulneratum est aestimas non fuisse. Ita mortua membra asseris damnatorum dextra laevaque cruciatorum, ut in ipsius Christi est impletus interitus: et verum hominem carne non vis, ubi veram invenis sepulturam. Ecce, Justine, quod vere est, non fuisse conaris asserere, et quod non est nec fuit, persistere niteris approbare. Sed te ipso commonitus praeceptore constanter eloquor: Mori aeterno possibile fuit; carnem non fuit habere possibile? Possibile ei et firmasse quod non erat; non fuit possibile duas naturas mundo concedere, lucis et tenebrarum? Dominus contrariorum origo virtute non esset, qui sibi ut esset ex se est? Cessa, Justine, cessa istius vanitatis barbariem diligenti cura captare, et Romanus vir a Persico vel Armenorium sacrilegio nitere removeri. Nequaquam enim convenit tenebris, aut diabolo auctoribus Mani in vitae aeternae gloria regnis verae lucis habitare. Et cassum nunc usque jugi inedia inimicae, ut ais, carnis membra tenuasti, censens ipse animae officere meritis ac naturae pasti corporis succos, ad pinguedinis distentae grassamina, atque ipsorum abdominum mole praegravari, si post hunc jejuniorum laborem ad creatorem tuum, quem ais aut diabolum, aut exteriores tenebras, reverteris. Melius arbitror ac plane pronuntio, Deum omnipotentem tuum conditorem esse fatearis, ut vere templum Dei sis, sicut Apostolus eloquitur Paulus dicens: Vos templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Quod si hoc honore viduaris, ut neque templum Dei sis, neque spiritus ejus habitet in te, Christus non Salvator hominis venit, sed abactor: quod quidem dicere prohibet fas divinum, et majestatis ejus aeternitas non admittit. Si enim templum ejus non sumus, neque spiritus ejus in nobis est, quid ei et nobis est? Si enim ejus sumus, utroque ejus sumus, et anima et corpore, et est illud verum ac catholicum sancto ore prolatum Omnia in omnibus Deus (I Cor. XV, 28): qui unus et solus principium est, omnipotens sine initio, et universi totum, infinitus per omnia. Cui est honor et gloria.