Jump to content

Contra haeresim Pelagii seu Coelestii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra haeresim Pelagii seu Coelestii
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 48


NeMaMe.CoHaPeS 48 Nestorius; Marius Mercator Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO MARII MERCATORIS.

1. Contra Pelagii et Coelestii pravam et impiam definitionem quamvis recte sentiret et doceret Nestorius, Julianum tamen ex episcopo Eclanensi, cum participibus suis, hujus haeresis signiferum et antesignanum, olim ecclesiastica [ Baluz. olim ab apostolica] sententia exauctoratum atque depositum, in amicitiam interim censuit suscipiendum, spem ei absolutionis promittens: ipsum quoque Coelestium litteris suis, quarum exemplaria subdidimus, consolatus est. 2. Quod utrum malitia an vecordia fecerit, non facile nosci potest: ut contra quorum distortas sententias, praeter propriam impietatem, quae illum ad damnationem usque perduxit rectissime sentiebat et docebat, eos et amicos haberet, et spe vanae promissionis fovendos et lactandos putaret: quique cum patrono memorato in Ephesiensi concilio a ducentis septuaginta et quatuor episcopis iterum iterumque damnati sunt. 3. Nunc itaque hic contra eos, eodem Juliano, cum complicibus suis, in Constantinopolitana urbe constituto, et eum tractantem publice in Ecclesia audiente, primus ejus habitus est sermo, de Graeco in Latinum a nobis, verbum de verbo, translatus. SERMO PRIMUS. Tractatus in Adam in ecclesia publice habitus. Habitus est a Nestorio, secundo sedis anno, in magna ecclesia, initio Quadragesimae, post discessionem catholicorum, in magno suorum coetu, audientibus Pelagianis, de poenis humano generi a Deo propter peccatum Adami inflictis et Incarnatione solutis. Nihil fere disertius apud Graecos reperitur. Commode in duodecim partes distribuitur. 1. Multis et frequenter angorum imbribus inundatus, atque hoc apud memetipsum revolvens, in vestram respiro amabilem audientiam. Abjecta enim moerorum sollicitudine, illud quod mihi ex vobis est recipio gaudium, quo vos video in divinis rebus extentos hanc capere voluntatem quae in tot festivitatum circuitu non obtorpescat, quarum omnium origo Dominicae bonitatis adventus est.

2. Ante hunc in moerore et gemitu universum erat constitutum genus humanum, sub sententiae illius clamante contra originem maledicto: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos (Genes. III, 16). Propter hoc Dominici adventus, et tantorum bonorum, ille primus est, gaudiique nuntius: Ave, gratia plena (quae vox ad Virginem facta est): Dominus tecum (Luc. I, 28), propterea quod ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Ibid., 35). Tecum, inquit, et ex te; tecum videlicet divinitatis [ Baluz. deitatis] adventu; ex te autem, per formam susceptam humanitatis ex illa.

3. Quando igitur infantem, o gentilis, in praesepio positum audieris et pannis involutum, noli in carnem quae videtur offendere, sed illius infantis cogita dignitatem, matrem quae se genuit Deitate procreantem, humanitus [ Baluz. humanitate vero] in illa formatum et eam formasse divinitus; involutum secundum carnem pannis, Deitatis vero providentia omnia continentem; pro corporis natura lactari, divinitate autem omnibus qui nascuntur lactis nutrimenta uberrime largientem.

4. Forsitan super tali munere Gabriel ad Virginem ideo exclamabat: Ave, gratia Dei plena. Mox enim, ut omnium Dominus Christus huic vitae natus est, omnium tristium capitulum dissolvit, mutansque naturae fetus maledictos, absolvit nativitatem illam quondam in corporibus condemnatam; delevit quoque illius sententiae edictum, quod naturae connascitur, id est, multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos. In moeroribus paries filios (Genes. III, 16).

5. Sed illud quidem quod dictum est, paries filios, fecunditatis erat benedictio. Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 28); genitrix enim est incrementi providentia. In moeroribus autem paries filios; peccati fructus ostenditur. Nam sicut edere vivificatorium donum est generi a Creatore collatum; ante peccatum enim de cibo ad protoplastum Dei constitutio loquebatur: Ex omni ligno quod est in paradiso ad escam manducabis (Genes. III, 16). Sic in moeroribus manducabis, ex maledicto introitum habuit. Non enim dixit Adae Deus: Quia audisti vocem mulieris tuae, et quia manducasti, idcirco te damno; sed: Quoniam manducasti ex ligno de quo solo praeceperam tibi ne manducares, propterea in sudore manducabis panem tuum (Ibid. III, 17). Indoloriae enim primae illae protoplasti fuere deliciae, et laborum agriculturae penitus liberae. Sic et de filiorum procreatione non absolute ad Evam Deus post peccatum dicebat, paries filios; sed, in moeroribus paries filios.

6. Nuptiae namque divinae munus sunt bonitatis, ubertas naturae, machina repugnans contra mortem omnia consumentem; castitatis contra libidinem freni, inculpabilis voluptatis potestas: multiplices autem gemitus in parturitione feminarum, poena peccati est.

7. Et parere quidem non est maledictum; non enim benedictio in maledictum daretur. In tristitia autem parere, hoc ex maledicto illo onus trahitur post peccatum. Parere namque naturam doloribus partuum punctam, angoribus tabescere, acerbi partus metum sustinere, immaturos nonnumquam fetus excutere, excedere aliquoties praegnantes tempora partubus constituta et onus uteri diutius circumferre, contabescere ipsis saepe fetibus, interdum etiam post fetum sollicitam esse ne forte quod natum est, lactis nutrimento, ex aliqua inopia, non perfruatur, curare ne adversi alicujus desiderium patiatur, ne doctrinam aliquam infructuosam concupiscat, ne daemonum incursione vexetur, ne morbo hujusmodi maceretur qui sanitatem difficulter admittat, ne sub alicujus amaro jugo paupertate aliquando rapiatur: horum tristium omnium naturae sermo magister est brevis: In tristitia paries filios.

8. Miserabilis est ista infelicitas: quod votivum enim et optabile fuerat, fit postea fugiendum. Despondentur generandorum filiorum habentes cupiditatem, et hos in moeroribus pariunt. Desiderant fetus, et contra mensium quibus hi sustinentur vociferantur decursum. Optant gaudentque fieri matres, et [ Baluz. om. et] eorum qui geniti sunt, stimulatae sepultura [ Baluz. simulatice sepulturam], diem illam sui partus causam fuisse praesentis queruntur moeroris; planctibus illud videlicet confirmantes, In moeroribus paries filios (Gen. III, 17). Huic sententiae socium est quod nascitur et quod parit: unum eorum in moeroribus pariens, alterum vero in moeroribus nascens.

9. Sed miserator Dominus non despexit illos naturae fetus condemnatos; sed feminae in uterum adveniens, vertit in illa matre consuetudinem pariendi, mutavitque in illa partuum leges (parturitiones enim sanctae Virginis immunes a moeroribus praeparaverat), et naturae humanae matrem donavit innuptam, non spernens fetus nuptiarum, neque despiciens. Et hoc modo [ Baluz. Et post aliquanta ibi: Hoc modo] natus Christus vitam terrenam in coelestem conversationem transferre dignatus est.

10. Acerbissima namque naturam sententia constringebat [ Baluz. acerbissimae sententiae constringebant]. Quid enim amarius ista sententia? Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos, in moeroribus paries filios (Genes. III, 16); et denuo: Maledicta terra in operibus tuis; in moeroribus manducabis panem omnibus diebus vitae tuae (Ibid., 17); et iterum: Spinas et tribulos ejiciet tibi (Ibid., 18). Quorum singula non aliter medicinam sunt consecuta, quam ut [ Baluz. om. ut] unicuique vulneri, quod erat proximum et familiare, a contrario remedium afferretur. 11. Et respice omnium narum tristium sententiarum a Christo praestitam resolutionem. Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos; per hoc solvit, ubi dictum est: Ave, gratia [Baluz. add. Dei] plena (Luc. XIII, 28). In tristitia paries filios; solvit per id quod scriptum: Benedictus fructus ventris tui (Ibid.). Maledicta terra in operibus tuis; solvit per illud: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax (Luc. II, 14). Spinas et tribulos terra ejiciet tibi; [Baluz. solvit per] per spinarum coronam capiti superpositam (Joan. XIX, 5) (eradicatione enim dignae fuerant, quia tanto capiti propinquaverant). In sudore vultus tui manducabis panem; solvit per id quod ait: Panem, quem ego dabo vobis, caro mea est, quam ego dabo pro saeculi vita (Joan. VI, 52). Solvit, quod adversum nos serpenti dictum est: Tu observabis ejus calcaneum; per hoc quod dictum est: Dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpios (Luc. X, 19). Solvit illam, quae post peccatum facta est, nuditatem, per resurrectionis gloriae incorruptibile vestimentum. 12. Horum omnium in nullo nulli pars est catechumeno [ Baluz. cathecumino]. Et quoniam appropinquat baptismi tempus, bonum est [ Baluz. add. et] hos breviter commonere, ut non se talibus privent muneribus, morte praeventi; quin immo, ne quibus malis obligatus Adam est, ipsis et tantis etiam ipsi mergantur. Auferet enim secum unusquisque poenales sententias adversum naturam prolatas: non enim factus [ Baluz. om. factus] est particeps corporis ejus et sanguinis, qui per baptismum has sententias solvit, et figurarum socius [ Baluz. non factus verorum] factus, non verorum exemplariorum, non replebitur perfruitione. Et reliqua ad rem praesentem minime pertinentia.

SERMO II. Item ejusdem tractatus alius ad populum in Adam.

Cur hic sermo secundo loco reponatur, cum quartus sit in codice manuscripto, dicetur ad sequentem sermonem. Habitus videtur eodem anno et eodem loco ac die dominica, cum superior sabbato dictus sit praecedens; sed iidem audierunt Pelagiani, de peccato Adami totum genus suum obligantis, et de adventu Christi totum reparantis disserentem. Sermo disertus est, licet sub finem levior atque juvenilior. Capite caret. Dividitur in duodecim partes. 1. Et auditorum me, qui exspectant [ Baluz. me expetentium] doctrinam, desiderium movet et imbecillitas ad silentium magis impellit; attamen vim aegritudinis sacerdotalis officii debitum vincit.

2. Mox enim, mandato praecedente, tamquam ex eo ostendens naturae humanae in sapientia profectum, affert Adae conspectibus animalia, qui, ad uniuscujusque naturam, singulis ex tempore vocabula imponebat, et fontes nominum, scaturiens quodammodo, effundebat. Et erat quidem Deus vocans quae non erant tamquam quae essent (Rom. IV, 17). Adam autem quae non vocantur tamquam jam vocarentur.

3. O quantorum donorum gratiarum actionem, Adam, Deo meo [ Baluz. om. meo] non reddidisti! Fictus es ex pulvere, in paradiso habitabas, in abundantia deliciarum degebas, expers dolorum voluptate fruebaris, absque cura ulla tibi divitiae influebant, Dei quoque discipulus eras, [ Baluz . . . eras. Et post pauca ibi: Conscriptor] conscriptor primus nominum factus es, astitit tibi fera bestiarum natura rationabilibus obedientior, legem tulisti in nominibus animalium imponendis, sermone cum Creatore mutuo utebaris.

4. Et post aliquanta ibidem. Angeli ad peccatorum offensi corruptelam, poenam nostram differri [ Baluz. nostram ut difficile sentientes] sentientes, non mediocriter movebantur, et adeuntes Deum clamabant: Vis euntes colligamus zizania (Matth. XIII, 28)?

5. Daemones nihilominus sperabant, aut [ Baluz. velut] Sodomiticam totius mundi conflagrationem, aut diluvium, ut [ Baluz. om. ut] Noe tempore, vehementius exspectabant. Diabolus autem proferebat, quod est adversus naturam, illud chirographum, quod scriptum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Et instabat ex hoc, generationes nominum morte consumens.

6. In tanta itaque rerum difficultate, cum essemus spebus melioribus destituti, fit naturae reconciliationum maxima copia. Nascitur enim Mediator orbis et Dei, non sicut Jeremias, aut quilibet alius prophetarum, qui contempti sunt, sed qui habet horum quae vult datricem conjunctam sibimet Deitatem; non unius gentis mediator, sicut Moyses Judaeorum; sed, sicut Paulus inquit: Unus Deus, et Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Homo persona, qua videtur et paret; Deus autem conjuncta Deitatis natura; mediator pro natura nostra adversum diabolum suscipiens causam.

7. Ille peccatum ex Adam tamquam chirographum proferebat; ex [ Baluz. et e] diverso Christus, ex carne sine peccato debiti hujus evacuatione nitebatur; ille condemnationem quae per Evam adversus totam naturam processerat relegebat; Christus vero mortificationem [ Baluz. justificationem] quae per beatam Mariam generi obvenerat referebat; ille obtendebat [ Baluz. referebat; intendebat] in paradiso escae incontinentiam [ Baluz. escam incontinentium]; Christus a contrario aceto potatam in se humanam naturam nullum ob peccatum esse monstrabat.

8. Solvit omnia quaecumque adversum nos diabolus allegabat, et causae hujus victoriam praedicabat, dicens: Nunc judicium hujus mundi est (Joan. XII, 31). In me, inquit, judicatur hic mundus, de mea Incarnatione superatur. Nunc, inquit, judicium est hujus mundi, et princeps hujus mundi mittetur foras (Ibid.), tamquam de judicio improbus calumniator, exsolutum chirographum proferens, et in non debentes infestus insiliens.

9. Sed hoc beneficium omnibus confert lavacri salutaris necessarium sacramentum: qui enim ablutus est baptismo, fit illius domesticus, et concorporatus, et familiaris, qui illud chirographum solvit, et cum ipso coelorum efficitur incola: ubi enim ego, inquit, illic et minister meus est (Joan. XII, 26). 10. Manet autem debitor catechumenus, tamquam ejus qui evacuavit chirographum, alienus; cujus anima cum de carne migraverit, angelis perductoribus animarum se interponens diabolus, Hanc, inquit, meam exstantem cur eripitis animam? Meum jus, meam invaditis possessionem, meos invaditis debitores; et si etiam id videtur, quod fit apud [ Baluz. sicut etiam videtur apud] homines, melior haec de catechumenis oratio obtinebit, addente [ Baluz. obtinet, haec addente] diabolo: Illi eis in terris ecclesiarum januas claudunt; vos autem ad eorum susceptionem de coelis occurritis. Juri meo, o angeli, vim inferre conamini.

11. Quid enim vobis cum catechumenis videtur esse commune? Non sunt renati ex aqua et spiritu, ut perducantur a vobis ad regna coelorum. Haereditati, quae obnoxia mihi est, non renuntiaverunt. Evectionem regiam non habentes, cursu regali iter quo pacto conficient?

12. Sed hae nunc diaboli adversus naturam obmutuere allegationes, cui cum fiducia reclamat illa baptizata natura: Coexcitavit nos, et consedere fecit in coelestibus in Christo (Ephes. II, 6), cui est gloria in saecula.

SERMO III.

Item ejusdem tractatus in ecclesia publice habitus, cujus initium est, Sol quidem, etc. Visum est hunc sermonem, quemadmodum et sequentem, exscribi debere primum, prout reperitur in excerptis Marii; deinde integrum, ut habetur tomo VII Operum Chrysostomi editorum a Savilio: nonnihil enim discriminis intercedit; quod conjecturae postea non improbabili occasionem dabit.

1. Sol quidem supra terras altior factus, et ad nos usque ex Oriente discurrens, noctem mutat in diem, somnum [ Baluz. somnos] excutit, et nos operibus reddit; lumen autem scientiae Dei de somno desidiae animum suscitat, cogitationes illuminat, et eas erigit ad virtutes. Hanc nobis lucem illucescere erit semper optabile; et solem quidem istum visibilem si quis non videat, vivit, siquidem vivit et [ Baluz. om. et] caecus, auditu tantum solis notitiam habens; animae vero, si ignorent Deum, sine sole sunt prorsus mortuae, tametsi quispiam eas vivere suspicetur, de quibus etiam Dominus ait: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22).

2. [Baluz. Et post aliquanta ibi: ] Sed ille qui cum morta itatis genitore luctatus est, ex utraque vitam mortalitate [ Baluz. et ex utraque vita mortalitatem] redemit. Duplex enim in nos mortalitas grassabatur; una quidem accidens mortali ex peccato factae naturae; altera, quae scientiae abjectione contingit. Ignorare enim Deum, insensibilitatis quae ex morte evenit similitudinem gerit. Utriusque ergo mortis opifex diabolus factus est, quem Christus elidens, ex utraque vitam [ Baluz. vita] nostram mortificatione levavit: animam videlicet praeceptis vivificantibus erigens, resurrectione vero id [ Baluz. et pro id] quod mortale est recreans atque restituens. Impulsore enim collapso, quod ab eo impulsum fuerat sublevatur.

3. Hujus [Baluz. Et post aliquanta ibi: Hujus nobis] luctaminis vitae imago relicta est. Ubi? [ Baluz. om. Ubi?] Respice in deserto. Ibi hanc [ Baluz. hominem] elevavit divina natura, tyrannicida imagine tyrannum per deserta terrens [ Baluz. terendo].

4. Item post aliquanta ibidem: Dedit quidem hominibus victum per cibos, et corpori stabilitatem per escam: docuit autem me Scriptura divina Deum naturae terminos superare. Memini enim vocis clamantis divinae, famem et deserta homines non formidare, sed etiam ibi hoc respondere debere: Ferat opem Deus, et pereat panis, quia etiam sine cibo vivificator est Deus; absque esca quoque vivet caro, si eam vivere praecipiat Deus; sic inquiens, scriptum est (Matth. IV, 4), et sic credo, de divinis eloquiis fiduciam gerens, nec exspecto vitam quae ex solo cibo contingit. 5. Item post aliquanta ibidem: Per quae offendit Adam, per haec reconciliat Christus. Quondam [ Baluz. Quoniam] ex infidelitate et esca corruerat, non credens Deo, et cecidit, cum manducasset; veniens Christus a fide et continentia [ Baluz. ad fidem et a continentia] incipit: unde fuerat collapsa natura, eam inde restaurans.

SERMO IV.

Item ejusdem, in id, quod scriptum est (Matth. IV, 9): Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, cujus initium istud est, In alium sermonem, etc.

1. In alium sermonem lingua perurgente, repromissionum mearum praecedens magister memor, luctam me vobis Dominicam debere submonuit, et ad hujus redhibitionem coarctat.

2. [Baluz. Inter caetera et infra: ] Habeo gratiam commonenti [ Baluz. commonentibus], et in exsolutione debiti magnam fiduciam gero. Qui enim chirographum peccatorum pro nobis exsolvit, reddet pro me quoque apud vos contractum de eodem luctamine debitum meum.

3. Item post aliquanta ibidem: Cum calorem fidei diabolus in corde perspexit, tunc nocivus laudator aggreditur, et nocturna visa machinatur, accipiens dormientis sensum dormitatione lassatum, tamquam angelus lucis alloquitur. Cum jam vigilantis oculis quadrigas objecerat, vocem quoque per aerem emiserat clariorem, rectum, inquiens, o homo, judicium Dei, thesauros accipere.

4. Item post aliquanta ibidem: Eadem arte suspicatus est quod potuisset etiam Dominum irritare. Erant autem illorum omnium praesentium quae tunc gerebantur praefigurationes rerum omnium futurarum, et Ecclesiae aedificandae munimina. Sicut enim in Adam hominum natura accipiens fundamentum, ejusdem fundamenti ruina collapsa est, et facta est sub manum et potestatem diaboli, qui dejecit Adam; sic Dominum Christum Ecclesiae fides habens fundamentum, manet ejusdem fundamenti virtus immobilis, et secura, atque inconcussa sui capitis firmitate, quae divelli non possit.

5. Item ejusdem ibidem inter caetera et infra: Haec omnia, inquit ad Dominum, tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Ex dimidio invitus praedivinas, diabole; reddes enim mundum Domino, quem inique tibi addixeras in servitutem, sed verberatus, non adoratus. Ne te arbitreris cum Adam habere sermonem, promissione enim illexit Adam, ac suasit Deum illum esse futurum, et hac persuasione dejecit: modo quoque Christo omnipotentiam promittebat, quod spe altitudinis eum dejiceret, arbitrans; sed dignam repulsa meruit responsionem: Vade retro, Satana, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid. 10).

6. Item ibidem inter caetera et infra: Et ecce, inquit, angeli accesserunt, et ministrabant ei (Ibid. 11). Et nos igitur cum angelis Domino servitium dependamus: exsiliamus in coelum, ministerium in terris implentes angelicum, indefessis aliis animam sublevemus [ Baluz. subjiciamus]; eum, qui collapsam erexit nostram naturam, tota virtute diligamus; adoremus eum qui nostrum inexorabilem inimicum dejecit atque prostravit.

ALTERA VERSIO SERMONUM III ET IV IN UNO REDACTORUM.

In haec verba: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Matth. IV.

Item in haec: Assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, etc. Ibid.

1. Quemadmodum sol supra terras se attollens, et ab Oriente currum ad nos agitans, noctem fugat, dormientes excitat, operibusque reddit, sic divinae cognitionis jubar mentem velut evigilare jubet, cogitationibus lucem affundit, et nos ad virtutes excitat. Atque hanc quidem lucem nobis, quam solarem illucescere optabilius est: possis enim, tametsi careas aspectu solis, vivere (uti reipsa caeci vivunt, qui solem auditu tantum norunt), cum e contra quae divinae scientiae sole non collustrantur animae, mortuae sint, licet vivere videantur: de quibus est etiam ea Domini vox: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22).

2. Sed nos hac utraque morte liberos ille fecit, qui cum auctore mortis ac parente luctatus est. Duplex quippe mors in nos cadit: altera, quam secum affert mortalis naturae conditio; altera quam infert divinae amissio cognitionis, quae nos omni coelestium rerum sensu destitutos, adeoque mortuis simillimos efficit. Hujus utriusque necis diabolus artifex est, quem ubi Christus fregit elisitque, hanc utramque mortem a natura depulit: anima quidem salutaribus documentis erecta; corpore vero mortali resurrectionis ope reparato. Sic eo prostrato, a quo oppressi jacebamus, nos antea labantes et impulsi, stabimus deinceps et erigemur.

3. Hujus pugnae, quam Christus iniit cum diabolo, humano generi monumentum et imago relicta est, ut in eam intuens vires et animos erigat. Ubi autem est imago illa? Desertum aspice; illam enim ibi gratia velut appendit, ac tamquam in tabella caesum tyrannum, et a se in eremo perterritum exhibet. Arenam igitur videmus, desertum; pugilem vero, diabolum, famem Christi proritantem; tres denique Christi cum hoste congressus, tria responsa, e lege pugnae, quae monet ut pugiles ter manus conserant.

4. Age vero, triplicem luctam recense. Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Hinc initium pugnae cum Domino diabolus fecit. Cui Christus: Non in solo pane vivit homo; sic tutum se ab hoste, illaesumque praestitit. Si Filius Dei es, mitte te deorsum: en secunda diaboli congressio. Non tentabis Dominum Deum tuum; elusere voces illae vim et petitionem adversarii. Haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me; sic lucta coepta est iniri tertio; in qua Dominus, ut peritus athleta, molestum et male pugnacem adversarium diabolum, ex arena campoque certaminis expulit: Vade post me, Satana; scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

5. Ita contemplare hanc luctam, ut luctari ipse quoque discas, fiasque e spectatore discipulus. Prima Christi cum daemone pugna, contra voluptates depugnare te docet; fames enim certaminibus originem et ansam dedit; fames, inquam, dura illa, impotentis tyranni more, cupiditas; fames voluptatum quaerendarum causa et caput: cibi enim appetentia freni patiens non est; cum scilicet videt venter delectationem propositam ejusmodi, quae recusari sibi non possit: quam quia multi moderari et coercere non potuerunt, eo sunt adacti ut providentiam negarent esse, perinde ac si Deus esurientium curam non gereret. Ad hunc scopulum diabolus Christum impellit, ea spe ductus fore ut hominis more fame stimulati ad illum facile allideretur. Deum quippe unitum homini nesciebat; neque vero ad Deum ut esurientem accessisset: quo enim pacto, quem Deum esse nosset, de cibo interpellasset, qui suam ipsius naturam famis expertem esse novit? Quem igitur videbat ut hominem, eumdem ut hominem alloquitur: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Divinae adoptionis in Christo curiosus explorator, provisor cibi fame ipsa pejoris, olim spem falsam divinitatis per vetiti ligni fructum assequendae, hominibus injecerat; nunc idem Christi famem proritat, ostendens desertum in quo praeter lapides nihil erat: ut locus ipse inveniendarum escarum desperationem augens, diffidentiae perturbationem injiceret ejus animo, filiique affectum erga parentem Deum adimeret.

6. Sed age, tentatorem consideremus et quos totidem verbis laqueos tendat, inspiciamus. Si Dei Filius es, inquit, dic ut lapides isti panes fiant. Dei Filius, ait ille, nuper appellatus es, cum es baptizatus. Audivi praedicantem vocem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III); quam ego compellationem ut adulationis et magnifici joci plenam, atque ut operae pretium honoremque sane leviculum irridebam. Tu interim gaudebas in sinu, tibique jam persuades esse te dilectum illum, ac praefidens exsultas, sic tamquam in coelo ipso sis, ac Deo prae caeteris acceptus et in deliciis. Ecquis autem pater ille censendus est, qui esurientis filii curam nullam gerat? Qualis patronus ille ac tutor, qui clientes non pascat? Tu vero jam dies quadraginta jejunus produxisti, patre de tua fame nihil interim sollicito, et multorum dierum esuriem nullo commiserationis sensu otiose contemplante. Parentem sane filii amantem, qui ne panem quidem esurienti proli largiatur! Egregium filium, quem ne pater quidem alat extrema in fame! Charitatem in te suam ostendat, panemque porrigat, nutriat esurientem natum in deserto. Lapides mutare in panes potest: id modo ab eo pete, jam prope enectus fame. Hoc beneficium ab eo si exoras, nihil recuso quominus Filius Dei sis, eoque nomine merito glorieris; id vero priusquam consequaris, noli tantum tibi nomen arrogare.

7. Nae honorem veri honoris expertem, humanitatemque inhumanissimam! miseretur, ut occidat; curam simulat, et exitium struit, laudumque poculo dulcissimo venenum propinat; Christum ad diffidentiam veterator instigat, provocat ad cibos petendos, non ut esurientem sublevet, sed ut inescatum et ad petendum instigatum, mox tamquam diffidentem, impellat ad peccandum aliquid in Deum; ut qui haec olim falso dixisset: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

8. Quid ad haec Christus Dominus? non statim Deum in se latentem prodit, ne praedam absterreat, sed ut aliquis de vulgo hominum, reponit: Scriptum est enim, inquit, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Nihil admodum, inquit, perturbat me ciborum inopia; non mihi mirum aut inexspectatum accidit, quod hic esuriam in deserto; neque ut existant panes e lapidibus, oro. Multae sunt quibus Deus nobis provideat viae; neque unius generis modi, quibus indigentiae nostrae consulat. Cibos ad vescendum dedit hominibus, fercula scilicet carni et corpori congruentia; eumdem vero naturae terminis ac limitibus non circumscribi, sacra me pagina docuit; neque excidit e memoria divina illa vox homines admonens, de fame solliciti ne sint, cum Deus id abunde curet. Quamobrem parce gerere curam esurientis, aut mihi desertum ostendere, ut ad desperationem me adducas; providerit utique Deus, tametsi panes ipsi nulli praesto sint. Enimvero sine cibis vitam ille nostram tueri potest, et absque carnali edulio caro vivet, cum eam Deus vivere jusserit. Sic scriptum est, inquit, sic credo, divinis verbis fretus; neque vitam meam ex unis aptam esse cibis, suspensamque reor.

9. Ita Christus, ad gratiam Dei nobis conciliandam, iisdem rebus usus est, quibus Adam peccavit in Deum: cum enim hic infidelitate et cibi vetiti esu prolapsus in crimen sit (nam ob incredulitatem et gulam corruit), Christus, qui naturam reparaturus venerat, a fide et temperantia ducit initium. Quare, deposita veluti larva, bellum apertum illi daemon solitis artibus inferre meditatur. Antequam esset hic editus in lucem, inquit secum, insidias partui per suspicionem adulterii molitus sum; ea spe frustratus, eumdem jam natum Herodis opera circumvenire atque opprimere tentavi: hac quoque parte elapsa mihi praeda est: victus sum, quamdiu aliena pugnavi manu, nunc per me ipse bella geram. O caecam pugnandi cupiditatem! A quo vixdum nato victus est, eum nunc virum factum aggreditur. Adesdum, manum cum viro confer, o daemon; experire iterum, et periculum illius virium rursum facito.

10. Jam quidem domitus et fractus fuit in primo congressu, cum ad esurientem accessit (quo pacto victus fuerit audivistis); nunc autem acceptae cladis resarciendae cupidus, vires audaciamque duplicat. Et quia primo artificio inani usus est et irrito, neque famelicum decipere potuit, alteram adhibet machinam. Nihil actum est, inquit, mihi prima illa fraude, quae tamen Adamum profligaverat; hanc deponam, et omittam eum inescare velle cupiditate cibi. Videtur enim voluptatum esse potens, qui proposita delectatione vescendi, ne induci quidem potuerit, ut panem jejunio multorum dierum levando posceret, carneis istis armis vinci nescius. Inveni callidiorem decertandi viam, suppetit mihi hamus dulcior gloria, qua nihil sectari jucundius mortales solent; in qua non tantum inest illecebrarum plurimum ad eos illaqueandos, sed est etiam duplex operae pretium, utpote quae inanitati suae dementiam ac temeritatem adjunctam habet, cum fere qui cupiditate gloriae incenditur, ad fastum sit elationemque praeceps. Est autem unde iste gloriae videatur esse debere avidior: proclive quippe est ut qui jam tot dies jejunus perstat, de se sentiat jactantius aliquid: hominem titillabo; accedam sic tamquam ad virum aliquem justum, et ansam inanis gloriae subministrabo, aliqua psalmorum sententia, quam ejus causa multo ante pronuntiatam esse fingam; sic interrogatione subdola inescabo. Ad interrogationem porro faciendam appositus erit locus aliquis praeceps, arripiam eum et protraham in templi pinnaculum, cumque summo fastigio insederit, tum ego suggeram istud opportune: Si Filius Dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim quoniam angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Omnino alterum continget e duobus, ut aut verbis meis credat, aut ea repudiet: si bonam in partem orationem meam accipiet, ac sibi tamquam justo adulabitur, pronum erit ut, sicuti proposuero, det se praecipitem: ita projiciet corpus e summo apice, et siquidem interierit e lapsu, mortuum deridebo; sin vero etiam postea superstes fuerit, id habebit saltem, ut a me inanis gloriae plagam acceperit, inductus videlicet oratione mea, ut se temere daret praecipitem. Jam si recusantem et abnuentem videbo, vocabo illum in invidiam et odium apud Deum, ut olim Jobum, divinae adoptionis dignitatem et beneficium ab eo violatum obtrectans in hunc modum: Recitavi illi scriptam a te sententiam, dixi ea verba quibus certam illi salutem spondebas, et dubitavit tamen projicere sese in subjectam altitudinem. Apparet eum promissis tuis nequaquam fidere. Quonam ergo pacto eum qui tam parum fidei tuis habet verbis, filium appellasti?

11. Quid strueret adversarius, Christus non nescivit. Permittit illi sese trahendum, et non secus atque homo hominem, sequitur: ubi vero fastigium institit, tum daemon proferre meditata verba: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Respondeamus dicenti diabolo: Si hoc esse proprium hominis illius credis, qui Deo Patre gaudeat, ut in ipso periculo casuque maneat omnis damni ac periculi expers, habes unde istud pateat quod quaeris: hoc enim ipso apparet eum esse Dei Filium, quod illum qui tibi est ad latus, et sub ictu ac manu, non deturbas tamen agisque praecipitem, jamdudum deturbare gestiens: sed aliud nihil potes scilicet quam hortari et suadere lapsum, impellere non potes. Quid est, inquit, non sponte das te in praeceps? At age, projice te nihil haesitans, mitte te deorsum: scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Quae dum hostis diceret, ostendit se nescire illum quem alloquebatur Deum esse; si enim Deum esse nosset, non ad lapsum e summo fastigio incitasset. Norat Deum neque altitudine ulla depressiorem, neque ulla planitie non patentiorem esse; sed eumdem, ut assurgere cum summis quibusque rebus, iisque exaequari, ita cum aequalibus et planis pariter protendi, adeoque omni offendendi periculo vacare; et impingere pedem hominis, non Deum ipsum posse. Argumento sunt igitur haec diaboli verba, non eum egisse cum Christo ut cum Deo.

12. Jam verborum sententiam et mentem audiamus. Dicebas modo, inquit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Neque non ipse laudavi tuam in Deum fidem; sed, siquidem altera Dei vox ea est quae testatur quod angelis suis mandavit de te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum; ostende te Dei verbo fidem adjungere, teque demitte securus omnis detrimenti ac periculi. En commodum locus praeceps qui te Filium esse Dei asserat; en lapsus qui Dei curam de te comprobet: si enim hinc praecipitans, erigeris deinde salvus et incolumis, vera procul dubio erit illa vox, quae te Filium Dei praedicavit; siquidem Deus hoc tibi antea spopondit, se curam tui demandaturum angelis, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

13. Ex olenti vasculo profers unguentum, o diabole, veteremque renovas historiam. Leo quidam a Samsone interfectus, mellis favum gerebat in ore, tametsi mortuus jaceret ac fetidus; tu instar leonis illius mel e Scripturis depromptum stillas ab ore, idemque responso Domini subinde prostratus jaces: Scriptum est enim, inquit: Non tentabis Dominum Deum tuum. Neque renuit Christus projicere se, neque annuit: si enim abnegasset praecipitare se, dedisset ansam diabolo accusandi sui, ut qui Dei verbis diffideret; si vero annuisset, visus esset arrogantior, et ad ostentationem proclivior. Eam ergo responsionem dedit, qua nec assentiri nec recusare videretur: Non tentabis, ait, Dominum Deum tuum. Nequaquam ait, Non tentabis me Dominum tuum: hoc enim si diabolus audivisset, non adortus esset eumdem ut hominem postea hisce promissis: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Quid ergo respondit? Psalmorum, inquit, voces, utpote veras, amplector, prorsusque spem habeo in Deo, qui se auxilio non defuturum spondet. Scio angelis demandatam esse hominum curam; at non ita si homines dent se in caput praecipites, non si sibi manus violentas afferant, non si temere Deum tentent.

14. En igitur victum fusumque secunda vice diabolum: ad tertiam tentationem insurgit. Hujus quoque tertiae tentationis seriem vobis debet explicare sequens oratio, quam si absolvero, debitum omne, quod meo promisso, quasi chirographo, firmavi, repraesentavero. Cujus quidem debiti persolutio, ut mihi vobisque perjucunda, sic uni diabolo acerba est et invisa: quippe cui pretium suae temeritatis sua sit ipsius clade persolutum. Mihi quidem certe video jam esse duas promissae orationis solutiones factas: restat pensitanda tertia, caeteris, opinor, gravior ac difficilior; de tertio scilicet artificio diaboli, quod ordine quidem tertium, astutia et gravitate primum est; ultimum numero, ejusmodi tamen ut inter caetera ob vafritiem primas facile ferat: in superioribus enim tentationibus ferenda erat illius malitia. Non sollicitabat ad manifestam a Deo defectionem; sed divinis tantum abutens monumentis ac Scripturis, et haec verba, Si Filius Dei es, Christo oggerens, ita pugnabat impie contra Deum, ut artem tamen dissimularet per speciem causamque pietatis.

15. In hac tertia tentatione nudam rabiem et malitiam aperit, nullisque integumentis personatam nequitiam prae se fert; adorari se postulat ab eo qui ab omnibus adoratur, et ex iis quae jam audivit a Christo, in eam spem venit, ut adorationem extorquere se ab eodem posse putet. Ubi enim vidit ex oraculis fidei omnia loqui Dominum, et negare Deum esse tentandum, putavit illum pronum esse ad credendum, neque admodum laborare in explorandis anxie probandisque rebus quae sibi proponerentur. Igitur composita rerum specie pulcherrima progreditur, sic tamquam spectaculi novitate animum illius oculosque perstricturus. Assumit illum diabolus, inquit sacra pagina, in montem excelsum valde, et ostendit illi omnia regna mundi et gloriam eorum. Fictitiam adumbrat imaginem, et eas quae fiunt ex aere picturas rerum et formas imitatus, componit mundi molem incompositam, et umbratilis regni decora fabricatur, ratus nimirum hujus imaginis inani splendore Christi ad credendum facilitatem inducendam in errorem. Etsi ne intelligit quidem se contra seipsum pugnare, dum Christum ad hanc adorationem instigat. Pollicere potius illi mundi opes omnes, ne cadens te adoret. Pergit tamen: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Qui Paulo asserenti avarum esse cultorem idolorum non credit, audiat idolorum parentem Pauli verba vera esse contestantem: Qui me adoraverit, inquit, huic aliena dabo. Annon igitur qui aliena possidet, diaboli cliens et assecla est? ipse enim aliena se donaturum pollicetur: ita donans aliis, ut aliis noceat, nec nisi furta sua largiens.

16. Huc autem spectat illius ista liberalitas in Christum, ut eum ad procidendum coram se, tantorum donorum pollicitatione leniter inducat. Voluptate ciborum iste duci non potest, inquit, vel inanis gloriae titillari suavitate. Duo quae mihi sunt ad pugnandum tela certissima, diffregit; quaerendum aliud mihi telum potentius. Inest omnibus hominibus dominandi libido: quaestum et rem facere, si ferat occasio, recusat nullus; avaritia, omnium animis infixum veluti quoddam vulnus est. Hanc sagittam depromam pharetra. Ubi porro figam hominem? quis adjuvabit consilium locus? Utinam congressus essem cum illo in edito aliquo monte! Dat situs editior facilem prospectum in omnem partem: inde nullo negotio camporum ubertatem subjecissem illius oculis; obtulissem spectandos regum thesauros; vitae pompam omnem et fastum sub uno aspectu posuissem, alia quidem, ut reipsa sunt, ostendens, alia per artem effingens. Cum hominum natura tam facile muneribus et lucro irretiatur, si viderit quae sunt in orbe terrarum splendida et illustria, statim ad ea possidenda exsiliet; ostentatas divitias arripiet avidus, in easque habendas cupiditate feretur incitatissima: umbram accipiet pro veritate, et solus rerum aspectus fidem homini faciet, caeteroqui ad credendum undique versatili. Posce panem, inquiebam; respuit, nihil dubitans quin a Deo etiam sine pane pasceretur. Projice corpus deorsum, urgebam; discussit haec verba, cum Deum esse tentandum negaret. Adibo jam illum cum hac inani specie rerum et pompa: omnino imponam illi, et persuadebo ut procidat mihi ad genua, tamquam si a Deo ipso tentaretur: credet, inquam, homo ad credendum minime malus et morosus. Mox ubi deceptum irrisero, missum illum faciam.

17. Hujusce praeclarae deliberationis conscius Christus pergebat cum eo in montem excelsum. Meditatas fraudes explicare diabolus incipit: variarum rerum fictitiam imaginem oculis objicit. Neque artificiosam calliditatem Christus redarguit aut refutat, sed veluti fraudis nescius contemplatur. Ille vicisse dolo et spectaculi fallacia ratus, adversariumque oblata specie captum suspicans, ac veluti certam de reliqua victoria conjecturam faciens, exaggeratis, et quae moderatorem orbis ac arbitrum decerent, verbis, mendacia magnifica blaterat. Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Non intueris, inquit, o homo, amplitudinem orbis? non cernis quot et quantae possessiones istae sint? non fremis ad aspectum infinitorum prope regnorum? horum ego dominus sum: haec palatia pro arbitrio meo inter homines a me dividuntur, et habitanda conceduntur; caeteris ego te facile antepono, dignumque judico qui orbe solus toto regnes: a me accipe potestatem et robur, quo mundo regendo par sis: hoc unum tu vicissim pro tantis donis repende mihi, adora me. Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

18. Ex parte prophetas, invitus licet, o diabole: reddes tu quidem mundum, quem indigna servitute oppressisti; at non item auferes adorationis cultum, sed flagellorum poenam. Noli enim putare tibi esse cum Adamo colloquium; Adamum quippe illexit spe divinitatis, et male persuasum pessumdedit: nunc pariter omnium rerum imperium ac principatum Christo defert, quem amplitudine promissionis persuadendum ac prolapsurum itidem sperat. Responsum quod merebatur abstulit: Vade post me, Satana: scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Recede, Satana. Recte hic omnino Satanam illum nominatim vocat, ut herus quispiam, qui servum se occultantem de nomine vocans, hoc ipso indicat eum non esse clam. Apage! mitis haec et mansueta vox est, et comminantis tamen, ut videre est, et velut indignantis Domini, perinde ac si diceret: Frustra laborasti in tegenda fraude tua, detracta est tua tibi larva, desperasti victoriam; nunc demulcere me vis et eblandiri donis, jam meam venditionem agitas, jam proditoris usurpas voces. Intempestivum emendi mei consilium iniisti, exspecta consortem tuum, et pactionis administrum Judam; recede modo, dum crucem, quae me manet, subeam; recede, inquam, me quippe modo non emes. Apage! serva dona tua proditori; hoc unum a me nunc habebis: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ne hominum obsequia partiri cum Deo, et vindicare tibi velis; illi soli debitores sunt.

19. Tunc, inquit, recessit ab eo diabolus. Magna sane Christi fuit hac in extrema lucta et insignis victoria. Ut enim generosus ac fortis pugil sublimem adversarium attollit, moxque ex alto praecipitat ac elidit; ita Christus Dominus diabolum deductum in montem, et spe inani sublatum, ab eadem excelsa spe deturbatum ac dejectum perfregit. 20. Hujus admiratio victoriae stupentes angelos excivit, et ad stipandum coelesti satellitio victorem congregavit. Ecce enim, inquit, angeli accesserunt, et ministrabant ei. Nos angelos imitati, parem cum illis Christo cultum ac obsequium exhibeamus, studia nostra coelo probemus, beatarumque ministeria mentium in terris obeamus; animam nostram deponamus in iis manibus quae vinci nesciunt; naturae lapsae restauratorem diligamus; amplectamur eum qui communis inimici vires ac nervos incidit, et jugi memoria victoriam gloriae nostrae vindicem prosequamur; prostrato diabolo insultemus, et impudens caput convellentes, uno ore, omnibusque praecordiis exclamemus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ipsi gloria et potestas in saecula saeculorum.