Jump to content

Contra praeceptum impium de baptismo Judaicorum mancipiorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra praeceptum impium de baptismo Judaicorum mancipiorum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Contra praeceptum impium de baptismo Judaicorum mancipiorum (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne Contra praeceptum impium de baptismo Judaicorum mancipiorum Dominis et sanctissimis, beatissimis, viris illustribus, Hilduino sacri palatii antistiti [ Al., archicapellano], (0175A)et Walae abbati, Agobardus servulus.

Noverit mansuetudo vestra prudentissima idcirco me ad utrumque praesumpsisse quae sequuntur scribere, quoniam absque ambiguo vos novi praecipuos et pene solos in via Dei esse adjutores Christianissimi imperatoris, et propterea in palatio esse unum semper, et alterum frequenter, ut in operibus pietatis quae absque omni errore quaerenda, invenienda, tenenda sunt, vos illi prudentissimis vestris suggestionibus sitis exhortatores et, ut dixi, adjutores. Scripsi sinceritati vestrae singulos breves indiculos, significans vobis quamdam feminam ex Judaismo ad Christianismum gratia Christi translatam, graves persecutiones sustinere propter fidem quam suscepit Christi, quas per ipsius feminae breviculum potestis (0175B)cognoscere: in qua re tam excellens eleemosyna vobis manet, ut de nulla alia possit esse major. Nunc autem causam hujus persecutionis, quae et fomes impii erroris esse potest, me vobis significante cognoscere dignamini. Quoddam praeceptum Judaei circumferunt, quod sibi datum ab imperatore gloriantur, in quo continetur ut mancipium Judaicum absque voluntate domini sui nemo baptizet. Quod a nobis omnino non creditur, ut a facie Christianissimi et piissimi imperatoris tam contraria ecclesiasticae regulae sit egressa sententia. Novit enim optime Deo amabilis prudentia vestra, quomodo ab initio sanctis apostolis super hac re ab ipsa Veritate praeceptum sit, quibus absque ulla discretione personarum, absque ulla exceptione conditionum, generaliter dictum (0175C)est: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et iterum: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Quod et illi et omnes deinceps ecclesiastici rectores omni fide et constantia observantes, non solum servos quorumlibet hominum, verum etiam conjuges et soboles imperatorum et consulum, et praedicando ad fidem convertere, et conversos nullius exspectata licentia baptizare minime dubitarunt. Quod cum in aliorum gestis facile sit recognoscere, (0176A)praecipue in apostolicis litteris omni luce clarius demonstratur. Legimus namque in fine Epistolae ad Philippenses (IV, 22) ita: Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Quem impiissimum Neronem fuisse nemo quis dubitet; cujus domesticos et ministros aulae regiae nullus ambigit praedicatione apostolica conversos, nunquam baptismi gratia sanctificari potuisse, si ejus super hac re voluntas aut permissio exspectaretur; qui maximo persecutionis terrore, non solum incredulos, ne ad fidem venirent, deterrebat, sed etiam credentes a fide dejicere insistebat. Unde et ipsos duces ac magistros fidei Christianae, quorum doctrina totum pene orbem contra sua scita videbat Christi fidei subjugatum, novissima furoris sui atrocitate trucidavit. In epistola (0176B)quoque ad Timotheum, postquam pro omnibus hominibus orari et obsecrationes fieri praecepit Apostolus, ad extremum intulit: Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad cognitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Et ad Titum, postquam senes, et anus, adolescentulas, juvenes, servos, congruis praeceptis instruendos esse monstravit, hoc modo conclusit: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, et caetera. Si ergo, ut istis exemplis manifestissime comprobatur, voluntas Dei Salvatoris nostri est omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, et (0176C)per unum mediatorem Dei et hominum, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, reconciliari; si hujus gratia reconciliationis et salutis omnibus indifferenter illuxit, quis tantae bonitati Dei injuriam facere praesumat, ponendo legem miserationi ejus, et ad arbitrium impiorum eam implorantibus impertiendam constituendo, quorum pertinacissima perfidia non solum neminem suorum ad fidem Christi permittit accedere, sed etiam credentes publice et occulte blasphemare et detestari non cessat? Denique et pie considerantibus perspicuum est quod unus (0177A)omnipotens Deus, omnium conditor et moderator justissimus, qui primum hominem de terrae limo formavit, et de costa ejus adjutorium illi similem sibi fecit, quique ex eis omne genus humanum quasi ex uno fonte et una radice propagavit, omnes unius conditionis fecerit. Et licet peccatis exigentibus, justissimo et occultissimo ejus judicio, alii diversis honoribus sublimati, alii servitutis jugo depressi sunt, ita tamen a servis corporale ministerium dominis exhiberi ordinaverit, ut interiorem hominem ad imaginem suam conditum, nulli hominum, nulli angelorum, nulli omnino creaturae, sed sibi soli voluerit esse subjectum. Unde et in lege sua, de hac mentis servitute, quae illi tantum debetur, mandavit: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Et (0177B)Apostolus eumdem interiorem hominem ab omni sexus diversitate, ab omni conditoris et generis distantia liberum esse demonstrans, ita docet: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum; ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus.

Cum ergo hi qui ad baptismum veniunt, per agnitionem Creatoris in interiore homine qui ab omni servitutis conditione liber est, renoventur; quae ratio esse potest ut id servi absque permissu dominorum suorum consequi prohibeantur, nec servire eis Deo liceat, nisi licentiam ab hominibus impetraverint? (0177C)Certe in epistola ad Timotheum idem Apostolus sic praecepit: Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt, et caetera (I Tim. VI, 1). In quibus verbis evidenter de omnibus Christianis servis, sed quorum alii fidelibus, alii infidelibus dominis serviebant, loquitur. Et tamen infidelium dominorum servis praecepta constituit: qui tunc utique adhuc infidelitatis vinculo tenerentur obstricti, si in hac re eorum quibus serviebant arbitrium (0178A)sequerentur. Laesus est Philemon a servo Onesimo, quem Paulus apostolus in vinculis positus ad Christi fidem convertit, sacri baptismatis fonte abluit; nec super his Philemon conqueritur, sed etiam credentem atque baptizatum quasi viscera Apostoli suscipiat admonetur. Quas nos auctoritates sequi cupientes, et praeceptum, quod quasi ex imperiali profertur auctoritate, transgredi metuentes, inter duo versamur pericula. Si enim praeceptum illud observamus, neglectis ecclesiasticis regulis, Deum offendimus; si has sequimur, imperatoris indignationem veremur; maxime cum magister infidelium Judaeorum incessanter nobis comminetur se missos de palatio adducturum, qui pro istiusmodi rebus nos judicent et distringant. Quae res non solum nobis perturbationem (0178B)affert; verum etiam eis qui ad fidem facile converti poterant, quantum ingerat impedimentum, vestrae est prudentiae aestimare. Unde, Patres sanctissimi ac Deo amantissimi, haec nostra pericula quasi vestra piis animis perpendentes, intercedite apud Christianissimum et clementissimum imperatorem, ut hujusmodi impedimentum de sancta Ecclesia auferatur, et inter multa et maxima quae piissime et justissime in tradito et conservato sibi a Christo disponit imperio, etiam huic rei propter amorem ipsius Christi misericordissima et solita bonitate succurrat; ne animae, ex quibus grex fidelium augeri poterat, et pro quarum salutem in diebus passionis Dominicae ab universali Ecclesia Deo publice supplicatur, obsistente infidelium et Deo adversantium duritia, (0178C)etiam dicti praecepti occasione diaboli laqueis remaneant implicatae. Certe in sacris canonibus constitutum, ut si qui ex eis ad baptismum venerint, si voluerit episcopus, vel quilibet fidelium, redimendi eos habeat potestatem (Vide lib. de Jud. superstit., cap. 6). Quod nos libentissime facere cupimus; hoc tantummodo postulantes ut eis veniendi ad fidem facultas libera tribuatur. Nec hoc dicimus quod eis filios vel servos eorum violenter auferendos esse sentiamus, sed ut venientibus ad fidem ab infidelibus licentia non negetur.

(no apparatus)