Ad omnes principes.---Hortatur eos ad subsidium Terrae Sanctae. (Tusculani, Jan. 16.) [MANSI, Concil. XXI, 915.]
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris, ducibus et principibus, comitibus, baronibus, et universis Dei fidelibus, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Cor nostrum et omnium fratrum nostrorum sinistri rumores, qui Hierosolymitanis partibus ad nos communi transeuntium relatione pervenerunt, nimio dolore conturbant: cum vix unquam aliquis, qui Christiano nomine censeatur, sine lacrymis et suspiriis audire valeat, quae de statu illius terrae miserabili recitantur. Est siquidem infidelium, quod dolentes dicimus, incursione contrita, et usque adeo fortium virorum potentia et proborum virorum consilio viduata: quod nisi a Christianis regibus et principibus orbis celerem et potentem succursum habuerit, desolationem ejus, quod absit, in ignominiam Dei, et in contemptum fidei Christianae de proximo formidamus. Non est enim rex, qui terram illam regere possit, cum ille, videlicet Balduinus, qui regni gubernacula possidet, ita sit graviter, sicut nosse vos credimus, justo Dei judicio flagellatus, ut vix ad tolerandos sufficiat continuos sui corporis cruciatus. Quam gravem siquidem jacturam, et quam miserabilem casum in personis et rebus, illa terra, pro qua patres genitores nostri sanguinem proprium effuderunt, in conflictu quem olim cum gentibus habuit, peccatis exigentibus sit perpessa, nec nos sine multa cordis commotione recolimus, nec aliqui zelantes legem Domini possunt tantam stragem fidelium patienti animo tolerare: praesertim cum illa gens pessima paganorum ex incommodis et periculis, quae genti Christianorum intulerunt, tantam audaciam sumpsisse dicantur, ut se jactent impudenter, terram illam, quod avertat Dominus, invasuros.
Moveat itaque vos zelus Domini, nec religio Christiana super tanta, quae illi terrae imminet, contritione dormitet: sed universa loca illa, quae Salvator et Redemptor noster corporali praesentia dedicavit, viriliter tueamini: et contemnite gentes quae abjiciunt Dominum, et Christianum nomen de terris abolere nituntur. Non est utique Christianus, qui praescriptae terrae calamitatibus non movetur, nec accingitur ad ipsam ab infidelium incursibus defendendam, quam occupare laborant, et suis, quod absit, spurcitiis profanare. Hi autem, qui ex vobis fortes sunt, et bellis exercendis idonei, non minus scuto fidei et lorica justitiae, quam materialibus armis induti, tam pium, quam necessarium opus, ac laborem hujus peregrinationis assumant, et loca illa, in quibus Redemptor humani generis pro nobis nasci voluit, et mortem subiit temporalem, potenti virtute defendant, ne temporibus nostris sustineat in illis partibus Christianitatis detrimentum. Cum enim Christus pro salute nostra opprobria multa, et demum crucis patibulum sustinuerit, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, justificatos [vivificatos] autem spiritu: expedit admodum saluti fidelium, ut pro ipso corpora nostra periculis et laboribus exponamus, ne pretium sanguinis, quem pro nobis effudit; videamur obliti. Animadvertite igitur, dilecti in Christo filii, et videte quam probrosum, et quam moerore dignum existeret Christianis, si adversus habitatores terrae illius inimici crucis Christi denuo praevalerent: sicut eos praevalituros non modicum formidamus, nisi de diversis partibus Christianorum auxilium habitatoribus ipsis cum festinatione succurrat.
Ne igitur Christianitas gentilitati succumbat, totis nisibus providete; quia melius est superventuro malo ante tempus occurrere, quam remedium post causam quaerere vulneratam: illis autem, qui pro Christo hujus viae laborem assumpserint, illam indulgentiam peccatorum, quam Patres et praedecessores nostri Urbanus et Eugenius Romani pontifices statuerunt, apostolica auctoritate concedimus, et confirmamus. Uxores quoque, et filios eorum, et bona et possessiones suas, sub beati Petri et nostra, nec non et archiepiscoporum, et episcoporum, et aliorum praelatorum Ecclesiae, decernimus protectione manere: prohibentes attentius, ne adversus eos de his, quae pacifice possident, aliqua post susceptam crucem quaestio moveatur, donec redeant, vel de ipsorum obitu certissime cognoscatur. Liceat autem eis terras, seu possessiones alias postquam propinqui, aut etiam domini sui (ad quorum feudum pertinent) pecuniam ipsis mutuare aut noluerint, aut non potuerint, ecclesiis, vel ecclesiasticis viris, aut aliis fidelibus libere, et sine ulla reclamatione, pro expensis hujus itineris titulo pignoris obligare. Praeterea, quicunque de viris bellicosis, et ad illius terrae defensionem idoneis, illa sancta loca fervore devotionis adierint, et ibi duobus annis contra Saracenos pro Christiani nominis defensione pugnaverint, de Jesu Christi pietate, et de beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi, eis omnium suorum, de quibus corde contrito, et humiliato confessionem susceperint, absolutionem facimus delictorum: nisi forte aliena bona rapuerint, vel usuras extorserint, aut commiserint furta, quae omnia debent in integrum emendari. Si vero non est in facultatibus delinquentium, unde valeant emendari, nihilominus consequentur veniam, prout diximus, de commissis. Hi autem, qui illic per annum, sicut diximus, moram habuerint, de medietate sibi injunctae poenitentiae indulgentiam et remissionem suorum obtineant peccatorum. Omnibus autem sepulcrum Domini pro instanti necessitate visitare volentibus, sive in itinere moriantur, sive ad istum locum perveniant, laborem itineris ad poenitentiam, et obedientiam, et remissionem omnium peccatorum injungimus, ut de vitae praesentis ergastulo ad illam beatitudinem, Domino largiente, perveniant, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam repromisit Dominus diligentibus se (I Cor., II).
Datum Tusculani, decimo septimo Kalendas Februarii.