XXII | XXIV |
“Barbarī quibuscum pugnāvī,” inquit avunculus Cornēliae, “nōn erant perfidī; erant fortēs et fortiter pugnāvērunt. Bellum barbarōrum igitur nōn est facile, sed est bellum dūrum. Ubi novus mīles fuī et nōn multa scīvī, dux meus mē ad barbarōs mīsit. Sī dux imperat, mīles bonus pāret; ego, igitur, īvī. Per tōtum tempus in animō timidus eram, sed hoc fortiter facere cupiēbam. Facile tamen nōn erat. Sī mīles barbarum incitat, bēstiam feram incitat. Sed barbarōs nōn esse perfidōs scīvī. Diū errāvī per silvās et nōn eram laetus. Ducem tamen memoriā tenēbam quod ducem meum amābam. Semper circumspectāvī et post longum tempus ducem barbarōrum repperī. ‘Amīcus,’ inquam, ‘sum,’ et multās rēs quās dux meus imperāvit, dīxī. In animō meō, tamen, nōn fortis eram. Prope ducem barbarōrum erant cēterī barbarī. Nōn paucī erant barbarī; multī erant et saevī vidēbantur. Statim dux suōs mīlitēs ad sē vocāvit, et multa dīxērunt et cōnsilia cēpērunt. Mox dux mē vocāvit.
“‘Servī esse nōn cupimus. Vincula nōn cupimus. Lignum et aquam nōn portābimus. Dominōs nōn dēsīderāmus. Dominās nōn habēbimus. Amīcōs dēsīderāmus. Sī amīcī eritis, nōs quoque vestrī amīcī erimus. Hoc ducī tuō dīc.’
“Statim ad ducem meum īvī. Laetus eram quod hoc fēcī et dux erat laetus. Posteā iterum dux meus mē ad ducem barbarōrum mīsit. Tum celeriter mē movēbam. Nōn eram timidus, nam barbarī nōn sunt perfidī et nunc erant amīcī nostrī. Hoc scīvī.”
XXII | XXIV |