XXXVIII | XL |
Cornēlia cum puerō fīnitimō ad casam virī quī tempora antīqua cognōverat et quī in silvā prope agrōs patris Cornēliae habitābat pervēnit. Multōs annōs vir sōlus in casā habitāverat et apud virum multa genera tēlōrum erant. “Nōlīte,” inquit vir, “haec sūmere, puer et puella.” Intereā tēla in mēnsā dispōnere coepit. Quandō multa in mēnsā in cōnspectū posita erant, vir dē eīs nārrāre coepit.
“Hāc sagittā barbarus saevus fēminam nōbilem occīdit. Altera sagitta in corpore virī quī fēminam suam servāre voluit reperta est. Trāns locum apertum ad fēminam trānsībat cum barbarus hanc sagittam mīsit. Eīs diēbus barbarī magnā vī impetūs faciēbant et multōs occīdērunt. Sī barbarus clāmāre coepit, reliquī barbarī celeriter conveniēbant.”
Deinde ad magnam secūrim successit. “Hāc secūrī pater meus ipse prīmam arborem quae in hāc silvā ā virō quī nōn erat barbarus caesa est cecīdit.”
Deinde gladium antīquum et frāctum sūmpsit. “Hōc gladiō māter patris meī per tōtam noctem usque ad diem vigiliam ēgit. Vir eius longē ad oppidum prōcesserat neque redierat. Fēmina barbarōs timuit. Itaque ibi sedēbat per tōtam noctem parāta barbarōs pellere. Sērō vir rediit. Fortem fēminam multum laudāvit.” In manū vir gladium vertit, eum amāre vīsus est.
Tēla omnia sūmpsit et ad loca restituit. Paene perterrita Cornēlia virum relīquit quod haec esse partem temporum antīquōrum sēnsit.
XXXVIII | XL |