Jump to content

Cornelia Puella Americana/XXXVI

Unchecked
E Wikisource
 XXXV XXXVII 
XXXVI

Ōlim ad casam Cornēliae vēnit fēmina quam Cornēlia quae erat in hortō nōn cognōvit. Māter erat intrā casam. Ad iānuam vēnit māter Cornēliae. Māter et fēmina, altera alteram spectāvit. Deinde laeta erat māter. Cognōvit fēminam amīcam quam puella parva cognōverat. Māter autem Cornēliam petīvit et Cornēlia sē fēlīcem putāvit quod audiēbat mātrem et amīcam nārrāre dē temporibus ubi puellae parvae septem annōrum fuērunt.

Posterō diē duae fēminae et Cornēlia per viam ambulābant. “Ōlim,” inquit amīca mātris, “hīc sub ponte castellum mūnīvimus atque summā cum salūte per tōtam aestātem per diem in castellō manēbāmus. Nocte domum īvimus. Nostrās cōpiās dīvīsimus. Altera pars erat mīlitēs reī pūblicae, altera pars erat hostēs. Quīdam ex mīlitibus reī pūblicae erant explōrātōrēs, aliī erant magistrātūs et mīlitēs quī in castellō mānsērunt. Per diem utraque pars erat in agrīs et in castellō. Nocte utraque pars domum īvit.”

“Habuistisne, cōnsulēs et quaestōrēs et aliōs magistrātūs reī pūblicae quī imperium habuērunt et aliōs rēxērunt?” rogāvit Cornēlia.

“Minimē,” inquit fēmina, “nam tum dē Rōmānīs nōn scīvimus. Sed explōrātōrēs nostrī in grāmine latuērunt et dē numerīs hostium didicērunt, deinde nūntiōs ad aliōs portāvērunt. Itaque semper hostēs repellere poterāmus. Neque enim magistrātūs nostrī officium umquam neglegēbant. Nisi magistrātus officium facit nōn est bonus. Sī hostēs venīre scīvimus, facile eōs premere potuimus, quod castellum erat in locō idōneō.”

Magna erat laetitia Cornēliae per diēs quōs fēmina mānsit.

 XXXV XXXVII