Jump to content

Coronis Sidoniana

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Coronis Sidoniana
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58

AucInc.CorSid 58 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Coronis Sidoniana

Studio huc distuli binos versus, quibus avitum Sidonius in Gothica legatione medium inter Theodericum regem et Fridericum regis fratrem incessisse divit. Post hinc germano regis, hinc rege retento, Palladiam implicitis manibus subire Tolosam. Non quod multis demonstrandum sit honoris causa id factum fuisse, cum ambigat nemo, ubi tres una sint, honoratissimum locum medium esse; sed ut extremo libri spatio liberius evagari, et quae de interioris exteriorisque loci notione, de lateris protectione, dextrae ac sinistrae in honoris praerogativa discrimine, commentati olim sumus, ac paulo fusius exponere, ac notis hisce vel coronidis saltem loco addere liceat. Parergum enim id fortasse, nec abnuo. Sed operae non poenitebit si vel extra lineam quid dixero, quod philologis probari, bonisque scriptoribus lucem aliquam afferre possit. Non igitur ex eo quod verbi gratia in ludicro Circensi, ne ab auctore nostro discedamus, carmine 23 dexteriorem concitatum appellavit exteriorem, et currum intus actum, qui in sinistram partem actus esset; propterea ex similibus locis colligi statim debet, quod viros doctos fefellisse mirum est, interiorem ubique sinisteriorem esse, aut dexteriorem semper exteriorem: cum certum sit interiorem, prout res ferant, nunc dextrum esse, nunc sinistrum, eodemque modo exteriorem. In circo sane interior laevus erat, sed ideo quia metae currentibus ad laevam, et in laevam ad eas flexus. Fac contra in dextram flecti, omnia erunt contraria: jam interior dexter erit, et sinister exterior: ut in illa quadriga evenisse necesse est, quam narrat Solinus cap. 46, excusso auriga, relicto certamine, ad Capitolium prosiliisse, Jovemque Tarpeium terna dextratione lustrasse; et in diurno coeli siderumque motu, quae et ipsa dextro gyro polum, quasi perpetua quadam dextratione, circumagunt, Cynosura Helice interior est, et tamen dexterior. Nec aliter in hoc de illa versu e Ciceronis Arato, Nam cursu interiore brevi convertitur orbe, interiorem cursum capere possis, quam dexteriorem. Quid multis? nam quotidie videmus in bigis, cum ad vicorum capita flectunt, aut in bubus, cum arant et alternos sulcus ducunt, e duobus vel bubus vel equis, interiorem in flexu esse nunc dextrum, nunc sinistrum. Quodque in his videmus, idem in hominum incessu concessuque aestimare est. Par enim est causa, cum eadem qu que nominum sit ratio. Ut enim in circo flexuque metae, is dicitur interior qui adversarium inter metamque propius flectit; sic in ingressu, si duo simul ambulent, interioris erit qui interiore loco incedet, hoc est medio inter comitem exteriorem et aedes, sive aliud quispiam, quod ejus alterum latus claudat. Quare non alia, meo quidem sensu, interioris notio in vulgatissimis versibus Ovidii V Fastorum, cum seni honorem hunc a junioribus habitum scribit ut si comites illi duo essent, medius incederet; si unus, interior. Et medius juvenum, non indignantibus illis, Ibat, et interior si comes unus erat. Nec alia exterioris, ejusque qui latus tegere dicatur, Horatio satyra 5, lib. II. . . . . . Ne tamen illi Tu comes exterior, si jusserit, ire recuses. Ut ne tegam spurco Damae latus? Quod enim summi ingenii viro Justo Lipsio in mentem venit, ut interiorem eum dici vellet, cui exterior leviter et in parte praeiret honoris gratia: aut qui ipse contra (sic enim postea interpretari maluit) alterum anteiret: vereor ne argute magis et ingeniose fictum sit quam vere. Nam ut non dicam permirum videri ac prope ridiculum, si tres sint, omnes pari jugo ambulare: si comitum recedat unus, alterum mox de suo gradu exsilire, ut senem modice antecedat aut sequatur, perspicuum est, in ea sentenia nec latus proprie ab eo tegi qui dicitur exterior, nec quidquam esse cur interior potius dici debeat quam anterior. At in nostra interpretatione plana omnia, certa et expedita. Interior vere qui inter comitem aedesque medius ambulat, exterior plane qui exteriore loco: idemque latus tegere interioris jure dicitur: ut qui ejus id latus claudit, quod intectum alioqui et nudum foret; cum alterum ab aedibus protegatur. Quo sensu Seneca epist. 22; Nudum erit latus? incomitata lectica? Nudum latus dixit, quod exterior comes nullus tegat; et Minucius Felix contra, ejus qui inter duos medius sedeat, protegi ab utroque latera scripsit in Octavio. Et cum dicto, inquit, ejus assedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent. Nec vero quaerendum, dextramne semper teneat interior, ut Lipsio et aliis visum est, an sinistram, ut Nebrissensi; cum satis constet interiorem in incessu, perinde ut caeteris in rebus, nunc dextrum esse, nunc sinistrum; neutrumque ad vim nominis pertinere, sed fortuito evenire, prout ad dextram aut laevam id fuerit, cui propior is est qui dicitur interior. Quid ergo, dicet quispiam, si contingat, ut ad laevam sit qui interior ambulat, eumne honestiore loco ambulare dices? Sane, inquam, cum interior sit qui locus honoris: cum exterior sit alter, ejusque latus tegat, quod inferioris et honorem deferentis. Denique, ut paucis complectar, ita censeo. Apud veteres Romanos, ut hodieque apud Gallos nostros et plerasque alias gentes, in incessu consessuque praecipuum honoris locum interiorem semper fuisse, licet is dexter non semper esset. Clare id quidem ac sine exceptione, Ovidius et Horatius, ut frustra sint qui pro dextra tantum, aut pro sinistra pugnare velint. Neque tamen dextrae praerogativam suam detraxerim. Dextrae honori hoc datum liquet. Primum ut quando proximum nihil erat, unde interior alter altero, vel latus ei tegere diceretur, tum dexteram semper sinistrae praeferrent: quomodo apud Tranquillum Tiberii cap. 6 praelatus haud dubie Marcellus, qui in Actiaci triumphi pompa dexteriore invectus est equo, cum Tiberius sinisteriore veheretur? Deinde in ipso interioris loci obsequio contenderent, quoad fieri posset, ut cum eo loco dextrae simul honor jungeretur, ita ut idem dexter atque interior esset. Quo spectans Helenius Acro, exteriorem in Oratii versu sinisteriorem exposuit; et Eutropius laevum incedere, quod Tranquillus de Claudio imperatore scripserat, illum Plautio in Capitolium eunti latus texisse; non quod necessario haec ita semper conjuncta sint, sed quod plerumque ita fieri mos esset, Caeterum ubi res non ferebat, ut interior dexter esset, tum ad eum plane modum quo solemus in Gallia, interioris potiorem habuisse rationem: ut cum locum honoratis potius cum laeva tribuerent, quam cum dextra exteriorem. Ita et sinistrae suus nonnunquam honos fuit, sed tum scilicet quando interior erat; et dextra nunquam non praelata, nisi cum interior esse non potuit. Interioris autem loci praecipua semper ac perpetua dignitas; non quia dexter aut sinister, sed quia superior, quia prior, quia medius quodammodo: medius, inquam, inter comitem, et illud quidquid est quod alterum latus claudit. Sic enim Graeci μέσον ἔχειν, μέσον λαβεῖν, etiam de duobus dicunt, cum alter interiore loco recipitur: ut Plutarchus in Catone Uticensi, quem ait Philostrato, cum una deambularent, exteriorem incessisse ob honorem philosophiae. Φιλόστρατον ἐν Σικελίᾳ μέσον εἶχε περιπατῶν, ἐπὶ τιμῇ φιλοσοφίας, et vetus interpres Juvenalis versum exponens satyrae 3: Divitis hic servi claudit latus ingenuorum Filius. Aut in medium, inquit, servum mittit, aut in sinistra ambulat. Quibus verbis totam praeterea sententiam nostram mirifice confirmat. De duobus enim sermo est, ut apud Horatium, cujus umbra hoc loco Juvenulis. Quare duo haec ita distinguit, ut in medium mittere sit interiorem locum dare, sive laeva sive dextra, in sinistra ambulare, tum scilicet quando neuter locus interior est. et solius dextrae honor restat, qui potiori deferatur.