Cosmographia
- LIBER AeTHICO TRANSLATO PHILOSOPHICO EDITO ORACVLO HIERONIMO PRESBYTERO DILATVM EX
- - I. DE IPSA STATUA AC MASSA
- - LIBER II
- - III. DE GENTIBUS, QUAE VETUS TESTAMENTUM NON
- - IV. DE ARTIUM PLURIMARUM INSTRUMENTA
- - V. DE NAVIBUS INDAGATIONEM PHILOSOPHUS
- - VI. DE INSOLIS GENTIUM PLURIMARUMQUE ARTIUM
- - VII. DE TERRA ET FLATU VENTORUM VENISQUE
I. DE IPSA STATUA AC MASSA
1 DE IPSA STATUA AC MASSA qualis species prima divisa fuit ab his omnibus vel quod diabolus procul dubium, qui decimam elevationem in cacumine in ea massa in initium ignis lumine claram eminentiam refulserat et qui primus in luce claruit idemque primus livorem superbiae ambiens a culmine altitudinis decedit.
2 Hoc utique ante omnem creaturam mundi creati sunt angeli et ante omnem creaturam angelorum conditus est diabolus.
3 Confundunt multi operibus dei alia pro aliis mendaciter fallentes, quod diabolus in suo iudicio non demum arbitratus, sed suo livore vulneratus sibimet nefandam damnationem postmodum suae ruinae acciperet.
4 Sed sciendum est utique, quia in ipsa massa, quae materies informes habuit, quando omnipotens multifarie eam divisit in iudicio suo, noverat praesciendo electos et ruituros impios.
5 Sicut ei fuit in ipsa massa vel materia rude et infernum damnatorum, mole livores corrui malos et paradisum iustorum et angelorum vel sanctorum beatitudinem inmensam recipere et sine fine aeterna gaudia possedere.
6 Et qui prior in ordine claritatem inmensam cerni gloriatus est, plus superbia inimica iactantia erupit, quam omnipotentis tanta fecisse et tam magna statuisse humile ac laudabile mansuetudine laudabileque ac magnifica voce, ter sanctus, sicut alia agmina supplice confessione proclamassent, quia elata contumelia non meruit tam novam et inmensam percipere gloriam, et sicut prae ceteris eminentior in omnipotentis massa informe claruerat, tam tumidus tamque superbus elevare caledus ignifer spiritus appetivit, ut se contra deum extollerit dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem, super astra dei exaltabo solium meum superque altitudinem nubium ascendam, similes ero Altissimo.
7 Tam inaudita et absorda caliditas, qui contra conditorem elevatus ei similis esse voluit, qui ex nihilo eum condiderat.
8 Et tantum eius ruina esse potuit inferius, quantum se extulerat eminentius, ut non fierit forma, quae inferius erat impiorum excidium, vacua sine habitatoribus quemadmodum nec caelorum magnitudo sine concivibus sanctis ac beatis angelorum agminibus et archangelorum, thronis ac dominationibus, principatus ac potestates vel virtutes, cherubin atque syrafin praeter illam partem, quae sine habitatoribus erat, unde ipse antiquus hostis corruerat summo arche ab imo conplausto sursum hominibus sanctis per dominum esse repletum, quae ipse in euangelium desertum in parabolis praedixit absque ovibus, ubi ovem, quae in imo perierat, ab inferis suis umeris evexit, ut, quemadmodum antiquus hostis ardua fastigia in inferiora decessit, sic ab imo excellentissima parte, quae remanserat inculta, animabus sanctis deique agricolis repleretur et ignis fervens truculenta fabrica cremaretur cum spiritu, qui primus flatum a conditore acciperat, et ob hoc aerii spiritus dicerentur quasi ab aere flatu valedo cum fervore ignis crepitare.
9 Unde credimus eam fragorem conmixtim cum rumore tonitrui secerpta flante vehementi anelitu ignifera iacola ab initio a creatore, ob eorum offensa pro illa superbia sceleratim admissa non solum tartareca ac trucolenta laci antiqui tormenta inimicis saevis adgredere necnon et obturatis nubium densitate rumoreque tonitrui aerea igne conmixta igneos malignorum spiritibus talia mundi subiacere, ut qui ex alto corruerant, si ab inferis prae terrore et tribulatione aera petierint, statim cum angelis sanctis submoti ac igne inminente choarcendi sunt.
10 Ethicus itaque philosophus de ac creatura multa scripsit.
11 Nos vero, quae utilia cognovimus ac retinenda ab omnibus in structuram parietum librorum e chosmografia recipiendo et, quicquid causa veritatis inibi continetur, cum tremores reverentia texuimus.
12 Multas philosophorum labores et tot invenisse et tam magna dixisse anelitus corporis mei cum tedio multo patitur anxietas vitae meae.
13 Et illud, quod ait Alchimus, ut diabolus, qui primus conditus fuerat et primus corruerat, in die iudicii ante omnes pessimus homines diabolus punietur et in infernum reclaudetur.
14 Quia quique creaturae praefulsit in ordine primus et viarum dei claruit in rude miraculum idemque primus in novissimo iudice terribile venturo poenas damnaturos, quales ab initio dictae sunt, in cavernam laci, tot ante tribunal regis in ipso iudicio dilatae mortisque indicium peccatorum idemque cum auctore mortis praeferendae atque ostendendae erunt relegato ac catenato idemque antiquo serpente, ut cernant impii trucolentissimum ac furibundum mortis auctorem, quem secuti fuerunt in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum.
15 Et quot malis passuri sunt impii in infernum, tot plagae in ipso antiquo hoste praeferendae et ostendendae erunt, cum et iusti videre merebuntur Dominum deum suum Christumque regem suum et signa et fixuras clavorum et videbunt in quem transfixerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae.
16 Ignis ante eum ardebit et in circuitu eius tempestas valida cum tantis signis in diversa tendentes, quanta in infernum passuri erunt.
17 Haec omnia Aethicus in chosmografia et Alchimus pulchre dixerunt, quae ego in meis codicibus stilo firma tenacitate peraravi et omnia, quae in eorum libris inveni, utilitatis causa retenere in meo labore posui cunctis legentibus proficiendam auctoritatis indaginem.
18 De antiquo hoste vel rude informeque materia haec omnia invenimus nimia altitudine investigata.
19 Et nos Christi fabrica verbumque patris atque principium cum eo cuncta conponens omnia simul creasse in eiusque laudem creaturarum omnium conditam vel factam credamus praeter eam conditionem, quae nunc diximus superius.
20 Unde omnia mala aspera atque perversa sursum in imo corruerunt quae et ruunt, angelorum nempe conditionem et insignem et simplicem ac beatam, ignem, aquam spiritumque sanctum, fortissimam atque rutilantem conditionem ac creaturam esse conclusam sine divisione et mensura gratia quam dividi nec minuere ac retrocedere non potest.
21 Eo igne in eorum fabricam eminentissimam fuisse vel esse idem narrat sofista, unde in nostris libris scriptum est: Deus noster ignis consumens est eo quod dicatur: Virtutibus corruscans, sapientia rutilans, exemplo perfectae oboedientiae refulgens, pulcherrimam ac pubiscentem sine commutabilitate aetatis praeferendo fortitudine inenarrabile victoriae ac robore in pernitiem ultionis robore potentiae in hostem antiquum saeviendae diversis ictibus ac iaculis ad arcendas vias aerum nubiumque, tonitruorum et fulminum crepitantium volutiones in persecutionem angelicam et ultionem divinam in excidium demonum, donec in ictu sagittarum et fulgorum hiatu terrae et cavernam laci ad voraginem abyssi conpulsi retrocidantur et retrudantur.
22 Tantam enim vim et vigorem angelorum manus ignitas habent, ut petrae minutatim scindantur, arborum evulsio desecetur, si hominum ira peccaminum vel hostium rebellium furor ingruerit, ut unius angeli ictu innumerabilium milium populorum divino irae mucrone caesi corruant.
23 Nam quod volatum eorum multi autument pennigerum, iste scribit in similitudine alarum extensionem quasi palleum mirae magnitudinis lumine mirico fore, nimia velocitate ubi voluerint vel a deo missi fuerint sagace praepropere volatum discurrere et fieri ab eis, quod iussum est in momento aut temporis quolibet spatio.
24 Nam alia multa idem sofista narrat de mensa solis contra Hiarcam et alius philosophus disputat a meridiana plaga tendente ad orientem.
25 Adserit solis notitiam cognuscere et viam post occasum Hispanicum ultra oceanum non per terram, ut alii philosophi adserunt, sed quasi densissimam nebulam vicinam caeli vel aquis plagam meridianam circuire et ad ortum remeare.
26 Dick enim contra Hiarcam de mensa solis densissima aethera spissum intuitum, quod cernimus habere caelum quasi bicipitem formam. 27 Et dicit eam valde spissam. 28 Primum quidem solis ponet interpretationem axemque illius recto innere poli partem mediam gradientem faciemque eius semper meridiem respicientem, donec ad occasum tendat et finem diei faciat et reditum tantum palpato oceano propter nimiam ardorem vel calorem per eum itum ac reditum quo supra. 29 Obumbrationem noctis quietem obmittere et refrigerato aere alia signa patiscant. 30 Subterius lunam ait in ipsa densissima siderum parte sub sole in ea spissitudine posita et per noctem viam solis gradientem et tantum lumen tendere, quantum dudum per diem radiantia solis via tendetur et quicquid in luna minuere cernimus paulatim et paulisper volventem cursu lunae in ipso densissimo ac creberrimo itinere usque trecensimo terminus diei luminis, quae vulsa de solis centro latet vel obscuratur. 31 Et tantum altior est mensa solis, ut deorsum respiciat lunae aeclipsin et sursum a sole parumper reditu itineris quasi rediviva patiscat, quia sol et ut nebula densissima crepusculum inducat sursum a caeli parte vel umbra aeris et statim aeclipsin patiatur. 32 Stillae itaque in ipsa siderum parte, unde et lunam intuemur, non fixas, sed mobiles dicit, et earum magnitudinem, motum et situm plene cerni non posse, eo quod in ipsa crepuscula condensa et spissa caeli parte positae sint. 33 Apud septentrionem et reliqua signa maiora ad ostendendam temporum signa praesentia et futura draconculusque cernuntur stillarum, quae in occasum earum suspicantur, ab eo cursu per densissimum situm ad altiorem occasum tendentes priorem locum, unde oriuntur, revertentur. 34 Unde congrue philosophi alii Hiarca et ceteri eas aereas vocitaverunt et ob hoc mensa solis dicta, eo quod alia signa illius notitiam subministrent et appendices sint vel oriente sole alii obvelentur et abscondite solis radiis vigorem luminis amittant. 35 Iam inter reliquos philosophos Aethicus chosmografus et plane et pulchre scripsit. 36 Nos itaque in aliquas epistolas mentionem philosophorum et eorum laborum studiorumque fecimus, Hiarcam sablo cathedram sedentem auream ad meridiem maris oceani, disputantem cum discipulis de mensa solis, astrorum siderumque deferentia. 37 Inter hos omnes Aethicum chosmografum miror tam instimabile arte curiosum. 38 Et eorum aliorumque ille reprehendit multa dixisse et multiplicasse et ad scientiam eruditionum minima vel pauca explicasse. 39 Reprehendit Cluontem et Argypphum philosophos, Scitharum astrolocus et Mantuanum in vanum multa edidisse reprehendit, eo quod caelum pro aere et interdum aere pro caelo posuerunt, cum tenue sit aer et caelum valde spissum. 40 Idemque et ianuas caeli binas dicit orientis atque occidentis.
41 Quae utique unam ianuam orientis Titanicam dicitur. 42 Dum a densitate caeli rogum globitantem quasi ab arduo montis cacumine magno impetu egressum fecerit sol super faciem terrae, haec ianua prima, quae orientem videtur patiscere, quae calorem nimiam retenit et prae ipsa chasma plurimas regiones inhabitabiles facit, quam Hiarca ianua solis vel portam Titan scribit. 43 Aethicus iste ianuas commixtim merocleas nominat, merum enim purum, quae puram caeli ianuam claramque egressionem et regressum solis purius ad meridiem aethera rutilantem. 44 Alia ianua occasum solis, dum idem illuc regreditur et dies claudetur, aliam ianuam vel portam, quo tendit idem sol, ubi arcem coeperit, sine statione gressum revertentis carpit. 45 Cardines mundi has ut alii philosophi scribit, sed firmius adfirmat dicens: Duas plagas mundi maiorem vim habere tam in ventorum flatu quam et in alia divisione aeris sive in diversis elimentorum varietatibus septentrionem et meridiem. 46 In unam nimiam rigorem et maiorem motionem oceanum habere et elevationem quam reliquas plagas orbis insolamque ultimam septentrionalem in oceanum ipsum. 47 Hanc insolam Rifargicam et aliam Zhrisolidam nominat ignotas tantamque vim ventorum ibi esse, ut nullo umquam tempore in eas nihil virede aut floredum quandoquidem nullatenusque prae rigore valeant. 48 Solis calor illinc numquam nisi quasi parvolam scintillam in mense Iunio aut in Iulio et si nix aut glacies parumper resolutae fuerint, statim in nimiam duriciam coaculentur et nullo modo posthaec dissolvantur. 49 Unde christallinos lapides pilas praegrandes illinc invenire idem sofista dicitur. 50 Et a gignaris nauticis oblatis vel differtis in nonnullis regionibus lapide adamantino aut hismeram tantomodo incidatur manu artificis aut vascula vel pocula mirae pulchritudinis fiantur, in Arabia invenitur et in Cipro insola, sed hic pretiosior et clarissimus reperitur. 51 Et alias scribit idem philosophus insolas septentrionalis, ubi Meoparos nauticos esse adfirmat et alia quam plura in sequente narrat volumine. 52 Nam hanc cardinem ultra oceanum convexum praemagnum terga solis dicit ab imo separatum ab abysso et viciniorem densitatem a caelo et paene abyssum quam cardinem, magnum trahere flatum a vento vel thesauris eius. 53 Sursum ac deorsum stationem magnam innarrabilem investicabilemque tamque velocem, ut cardinem mundi et caeli firmum et inmobile, perspicuum atque stabile convexum faciat lineamque praemagnam tendentem ad meridiem secundum cardinem praepollentem.
54 Quae re vera sicut illa nimio frigore inculta, maceda, sterelis adeo in diversa torreda ac pruinosa a septentrione, sic et a meridie nimis opulentam plagam, quam umbelicum solis idem chosmografus refert, temperatam et ditissimam, ventis salubrem, imbres pinguissimis infectam.
55 Insolas quoque aurum gignentes et gemmis atque margaritis, elefantes et ymineones, chylixas, bistiolas venenatas nimium, leones, pardus, aephipharos, quae primus praeter istum Lucanus mentionem fecit in codicibus suis dicens: Et meridies opima aurea concordeque fulgit metalla temna infusa, ymeneones et chylixas, aephipharos venena fundentes, quae quamvis parvolae ut vulpes statim leones pardusque et dracones uno ictu interemunt. 56 Et limpha aequoris magni contiqui e Gangen opopodamis. 57 Equiter ergo pinnigeris hostium confligunt catervis quaeque mater fertilis filiis gignit vipereis. 58 Lucanus quidem ista sentiens tantundem exorsus est dicere; Aethicus vero multas bestias scribit, quae nullo modo aliubi audivimus vel legimus. 59 Dicit enim insolam meridianam Sirtinicen ad umbilicum solis in magnum oceanum parvola statura, silvas et nullus accessus hominum nisi raro, si naves a vento turbatas contrario. 60 Ubi ille se dicit fuisse, dum nimia temeritate ambages faceret, et divinisse periculum magnum et spem omnem quasi amens perdidissit et ait vota se vovisse in mare et multas fluctuationes atque tempestates maris incurrisse et nisi tantum in astrologiam gignarus fuissit, nequaquam ultra aredam remeassit, donec insolam Sirtinicen incurrit. 61 Et illic invenit bestiolas pessimas, ignotas, cidrosistas plenas aculeis velut istrix et serenarum multitudinem. 62 De quibus valde pavore terretus nihil in eum spes futura praestolabat erantque in praedicta insola mirices multae arboris tanta amaritudine praeditae, ut aloe cortix et fructus eius saporem reddat. 63 Nam et illae bestiae, quae venenum retinent, eius cortice detrahunt, ut plus venenum acuantur. 64 Montemque habet Austronothium in ea insola. 65 Narrat eum non minorem eminentiam habere quam Caucasum et Astrixim. 66 Tantam scribit eius altitudinem, ut si deorsum aspicias a superius nubes tamquam scabillum pedum credas. 67 Ibi ascensum quasi per grados habere et criptas tanta voragine ad meridiem fore et crepidines et calles eminentes terribiles nimium, ipsumque montem diverses stridoris strepituque reddentem tubarum similitudinem reboantem. 68 Illuc enim ascendisse se fertur et splendorem solis vim tantae claritatis, ut cerni vix quis possit a facie solis et ignis. 69 Idem refert sofista de vertice ipsius montis arduae ultra oceanum vidisse autumans flatum ventus australis in modum columnarum quasi palmarum anelitus nimiam extensionem oceanum magnum impetum flare et aquas validissimas tractum maris in aere ferre haurireque et imbribus ingruentibus ab uno latere, quae respicit occidentem. 70 Ab alio latere, quae porregit faciem orientis, ardorem solis dicit et radia solis ingente similitudine quasi cedrorum et abietum magnitudinem et prae torreda calore densitatem nubium et imbrium minuere, unde constat aereas regiones nuncupatas citra mare oceanum, sicut est Aegyptus et prima India, Zeusis, Natabres, Celthi, Gageni et Aethiopes et ceterae, quae vicinae sunt dextra plaga meridie. 71 Sicut enim ad levam meridie imbrium copiam austroafricum inminet, ita dextram partem ab euroaustro nimium calorem inducit et in aliquibus partibus temperiem et fecunditatem terrarum. 72 Haec omnia de ianuis caeli et cardinibus mundi tergaque solis, septentrione et umbelicum eius. 73 Meridiem lineam a parte ad partem mediam mundi protelantem ab aquilone in meridiem. 74 Insolas quae supra praedixit et montem incognitum et accessibilem et has bestias et flatum austri mira indagatione adgressus est. 75 Nos vero nec reprehendimus, sed miramur, quia philosophorum argumenta nonnulla legimus, sed nec tanta dixisse nec tantum mundi circuitum et mare oceanum arte navale insolas inaccessibiles, cum ille Histriam se exortum fuisse scribat et de aquilone parte vicina insolas Meoparotas et Bizas, Orcadas et alias quam plurimas et nauticos earum gignarus in sequente volumine narrat.
LIBER II
1 Inter reliqua quam plurima de ubera aquilonis et earum munitione et obturatione scribit et ipsas pilas maris gyrantis et obvallantes mirabiliter idem Ethicus philosophus explanat praeter terram Eden ad orientem praeter ardorem validam solis in mare orientalem accedere non potuit. 2 Alias mundi partes mare oceani cum discipulis suis scrupolisissimo labore navigasse oportuna tempora in insolas tam in magnas quam et in modicas a meridie ad occidentem, a Tabrobane ad Sirtinicen et Calaopa usque ad Riakeon, abhinc usque ultra Gades et Hercoleas columnas. 3 Ilinc enim per annum stationem fecisse et disputasse cum Aurilio philosopho et Arbocraten et non valuerunt aliqua enigmata ipsius deserere. 4 Exinde navigavit Galaciam et Cantabriam, Hispaniam et Vacetas insolas inhabitabiles et incultas. 5 Hispaniam appellavit, agriculturam et confersa falerna, brutis animalibus et pingues vitulos, in diliciis uberes, sapientia tenues. 6 Hiberniam properavit et in eam aliquandiu conmoratus est eorum volumina volvens appellavitque eos ideomochus vel ideothistas, id est inperitos laboratores vel incultus doctores, pro nihilo ducens ait: Mundi finibus terminare et Hiberniam pervenire onerosus est labor, sed nulla facultas; horrorem nimium incutit, sed utilitatem′ ad non profecit. 7 Inperitos habet cultores, sed instructores habet distitutus habitatores. 8 Dein insolas Brittanicas et Tylen navigavit, quas ille Brutanicas appellavit, inperitissimam gentem, horrorem nimium, sectantes artes multas et ingenio maximo terrarum. 9 Metalla invenire auri et argenti, oricalco et stagni magnitudine ac ferri, multasque alias adinventiones, quae investigabiles ab aliis gentibus. 10 Erudiens discipulis suis et usque nunc artifices multi in eas insolas usi sunt eo modo, si in litoribus maris aut fluminum glarea candorem cretae cum sabulo reddiderit et venarum parte pauxilli rivi processerint ebullientes ac ferventes non nimis calidae rufaeque conmixtim afrodica terra et safargica, aut aurum aut oricalcum metallum reperies vel aes tam in litoribus, quae sarfaycam et acervicam habuerint arvam, sed in raris locis sic invenitur argenti et stagni metalla vel mina. 11 Aquitania valde et Hispania, Valeria et multas terrarum regiones habere et levius invenire non difficile ab habitatoribus vel questionariis suis. 12 Nam auro fodina et oricalco a gignaris artifices ea arte quae supra invenire praedixit. 13 Orcadas insolas et Beto rititas oricalco plurimum invenit et Optimum atque pulcherrimum. 14 Illinc ab oceano maris parte praetendere et ad Germaniam meridiana parte vergere. 15 In ipsas Orcadas magna et conplura metalla primus illinc invenit, quae antea nullus in memoria vel arte invenerat, et libellum quae arte sua invenerat, quem titulatione sua Rure artium appellavit, ipsumque mentionem poetarum adseruit. 16 Multa quidem et alia difficilia in enigmatibus suis scripsit de his insolis, quae a nobis incertum vel dubium retenetur. 17 Munitiam insolam septentrionalem scribit. 18 Homines Cenocefalus nimis famosa indagatione scrutans capite canino habere similitudinem, reliqua membra humana specie, manus et pedes sicut reliqui hominum genus, procere statura, truculenta specie, monstra quoque inaudita inter eos. 19 Quos vicinae gentes circa eos Cananeos appellant, nam feminae eorum non praeferunt tantum horum similitudinem. 20 Gens scelerata, quam nulla historia narrat nisi hic philosophus. 21 Et gentes Germaniae, maxime qui vectigalia exercent, et negotiatores eorum hoc adfirmant, quod in ea insola crebrius navale conmercio provehunt et gentem illam Cananeos vocitant. 22 Idem gentiles nudatis cruribus incedunt, crines nutriunt oleo inlitas aut adipe fetore nimium reddentes, spurcissimam vitam ducentes, inmundarum quatrupediarum inlicita comedent, mus et talpas et reliqua. 23 Aedificia nulla condigna travis cum tentoriis filteratis utentes, silvestria loca et devia, paludes et harundinosa, pecora nimium et avium copia oviumque plurimarum, ignorantes deum, demonia et auguria colentes, regem non habent, stagno magis utuntur quam argento, molliorem et clariorem argentum dicunt stagnum, nam illarum partium non invenitur, nisi illinc fuerit delatum aliunde.
24 Aurum invenitur in litoribus eorum, fruges non gignit nec holera, lactis copia multum, mel parum. 25 Haec omnia idem philosophus profana mentione scribit. 26 Sic et Vafros, Fricontas, Murrinos, Alapes, Turchus, Alanus, Meotas, Chugnos, Frigis, Danus, Vinnosus, Rifeos, Olches, quos vulgus Orcus in illis regionibus appellant, gentes spurcissimas hac vita inmundissima, degentes ultra omnia regna terrarum, sine deo, sine lege vel caerimonias. 27 Nam et illarum regionum pagi omnes Germania est appellata, eo quod sint inmania Corpora inmanesque nationes, sevissimis moribus duratae, adeo indomiti, frigore et rigore ferentes ultra omnes gentes. 28 Centum pagos dicit esse inter habitabiles et inhabitabiles a Reno fluvio usque oceanum, insolas plurimas et Meotidas paludes. 29 Multa scribit
III. DE GENTIBUS, QUAE VETUS TESTAMENTUM NON HABENT
1 Aliarum gentium originem obmissam, quae agiografia veteris testamenti concelebrat, idem philosophus non scribit, quia omnes scripturas et legum et liberalium fontem vivum et matrem historiarum appellat. 2 Legem Moysi plurimum conlaudat, Iosephum affatim ac celebre eius historiam retenit et ea, quae in eorum codicibus invenit, denuo scribere et retexere noluit. 3 Dicit enim ob hoc vagas et stultas gentes non scripsisse, quia indigna et vana eorum facta et gesta fuerunt in diis gentium et abominationibus, idolis simulacrorum et alia multa magicis artibus in venta et non scientia dei ore prophetico elimata, pulchre enim huic loco scripturae suae historia sancta inlustrat. 4 Ait etenim: Si ea facta vel adinventiones, quae apud gentes, quae ad aquilonem sunt, et artium plurimarum in aere et ferro, arma et navale instructione et captura bistiarum et volucrum, murorum scientia et alia nonnulla unum volumen vel multorum philosophorum et scriptorum indagatio ultra omnes vires lasisceret, quae ab occiduo usque orientem septentrionale plaga in insolis et tenturiis tribus Iafeth dilatatur.
IV. DE ARTIUM PLURIMARUM INSTRUMENTA
1 Gentes et insolas septentrionales hic philosophus adgreditur. 2 Griphas gentes proximam oceani partem, unde ait vetusta fama processisse Saxonum subolem et ad Germaniam proeliorum feritate peraccessisse, gentes stultissimas, velut ferarum et strutionum vel curcodrillium et scurpionum genera sunt. 3 Inter alias gentes ad aquilonem iuxta Iperboriis montibus, ubi Tanais amnes exoritur, nimio frigore undique circumvallata inter oceanum et Tanaim gens inquieta, praedones aliarum gentium; si captivorum caterva in eorum manibus incucurrerit, aut numquam aut vix revertere quis valet. 4 De ea generatione nullus fidelis aliquando quis narret fuisse. 5 Ea regio nulla fruge utile gignit, bestiarum multitudinem et pecorum, equorum multitudinem eminentiores et utiliores, quam in alias gentes, simios et pantheras. 6 Gignit plurimum cristallum et sucinum lucidissimum et obdurantem velut lapides et pulcherrimum. 7 Gignaros gentiles artifices diverses in tubarum strepitu et bestiarum captura. 8 Habet et aurum Optimum in aliquibus locis, fabricam industriorum hominum in arma bellica luricarum galearumque et ocreas et dives valde est ferro. 9 Habet aves Hircanias et fibras, quarum pinnae nocte mirae magnitudinis lucent. 10 Inhabitant enim oceanum borreum, quorum finitima barbarica inaudita et abdita, in qua Turchi inhabitant. 11 Turchos enim alia scriptura obmittit. 12 Nam poetae et philosophi eorum mentionem faciunt non umquam, etiam alia gesta gentium Ethicus plurimum. 13 Dicit eos usque Euxinum maris sinus insolis vel litoribus inclusus Birricheos montes et Taracontas insolas contra ubera aquilonis. 14 Gens ignominiosa et incognita, monstruosa, idolatria, fornicaria in cunctis stupris et lupanariis truculenta, a qua et nomen accepit, de stirpe Gog et Magog. 15 Comedent enim universa abominabilia et abortiva hominum, iuvenum carnes iumentorumque et ursorum, vultorum et choradrium ac milvorum, bubonum atque visontium, canum et simiarum. 16 Statura deforme, numquam lotus aqua, vinum paenitus Ignorant, sal nullatenus utuntur, frumenta numquam usi. 17 Diem festum nequaquam nisi mense Agusto mediante. 18 Colere Saturnum ob hoc, quod temporibus Octaviani Agusti censum dederunt in auro litorico nullorum regum aut imperatorum nec antea nec postmodum, et tunc quidem sponte; videntes quoque vicinas regiones censum dare, arbitrati sunt, quod deus dierum novus ortus fuisset et in ipso mense Agusto congregaverunt ad unam catervam generationem cunctam seminis eorum in insola maiore maris oceani Taraconta, fecerunt acervum magnum lapide ac bitumine congluttinatum, aedificantes pilas praegrandes mirae magnitudinis et cloacas subtus marmore constructas phyrram fontem gluttinantem et appellaverunt Morcholom lingua sua, id est stellam deorum, quae dirivato nomine Saturnum appellant. 19 Et urbem maximam ac munitissimam erexerunt illic nuncupatam Taraconta. 20 Quae gens antechristi temporibus multa facient vastatione et eum deum dierum appellabunt. 21 Cum semine pessimo eorum prosapia reclusa portas Caspias. 22 Habent enim statura fuligine teterrima, crines corvini similitudinis, dentes stertissimos, camelorum multitudinem, quales et Bactria gignit, mulorum copiam velocissimorum magis quam Nabathei et Ismahelitae vel Hircani, canes fortissimos ultra omnes generationes ingentesque ita, ut leones, pardus et ursus peremant. 23 Alexander enim Magnus Macedo hanc generationem capere nec subicere potuit, multis nimpe vicibus exercitum vel aciem contra eos direxit et non potuit superare. 24 Qua in re considerans eorum ferocitatem et aviditatem, loca munitissima atque tutissima, montuosa ac silvestria obstupefactus ad satrapas suos, ut hic sofista ait, dixisse fertur: Terrarum regna et regiones a mundi climatibus ambivimus, gentes sapientes et rationabiles vastantes adtrivimus, populum inclitum, sublimen ac sincerem, ab India Magna usque meridiem et ab Aethiopia usque occiduum maris cuncta lustravimus, quod utilitatis causa aut necessitatis extitit tot sanguinem hominum fundere et ultionem capere domesticarum gentium. 25 Idcirco omnes inferorum demones et adversariorum falanga huc reliquimus in humanam speciem latentes, heu ne quando audiant vel percipiant mellifluam et uberrimam mundi gloriam et abundantiam et regna inclita, cuncta bona et optima omnemque decorem et pulchritudinem hominum, ne forte inruant in universam superfaciem terrae et quasi panem cuncta decerpiant ac degluttiant. 26 O et tu aquilon, mater draconum et nutrix scurpionum, fovea serpentium lacusque demonum, facilius fuerat in te obturationem inaccessibilem fore velut infernum quam tales gentes parturire. 27 Cogitabat enim, qualem ingenium aut artem eos obstrueret et non praevaluit propter magnitudinem maris vel montium. 28 Tamen omnibus diebus vitae suae inmensa molestia idemque passus fuit, quid ob hoc agere deberet. 29 Dehinc ad Caspios transiit et ibidem grande luctamen atque certamen habuit, sicuti inantea pagena praecedens ostendit. 30 Nunc igitur ad coeptum opus a capite Germaniae insolas oceani vertamus philosophi indagationem cursim peragratam. 31 Exorsus est ita, quod et habitatoribus Germaniae fixum tenetur Viarcem et Bridinno insolas oceani. 32 Tam pusilla statura, ut ad minorem cubitum mensuram vix perveniant. 33 Populus exiguus ad nullam utilitatem aptus vel prumptus, nisi tantomodo reliquus populus fortior; striones, plumarius ac polemitarius; fabros enim aureficis ex eis plurimi fiunt, hos vulgus nanos appellant. 34 Philosophus ergo hos notus vel nugaces nuncupat. 35 In has insolas fera nulla, angues nulla, bestia raro nisi vulpes et cuniculi multi hac lepus, quae tamen vulpe metuunt et saramandras. 36 Utique has insolas mare circumdat saltus parvulas. 37 In Viarce quippe maiorem staturam habere dich quam in Bridinno. 38 Avium copiam tam inmensam quam alia insola nulla reperit nisi in Meotido lacu, et talem tumultuationem vel garretum faciant omne tempore quasi tonitruum magnum aut elevatio maris, quia flante vento borrea rugitum non modicum plumis et pinnis velut densissimam elevationem nebulae elevat. 39 In arenam itaque maris panicium et milium seminant et multum in semen profecit. 40 Haec illorum labor et vita et opus est et utilitas. 41 Unde mirabiliter actus et opera illorum in ridiculum et fabulas philosophus narrat, quae nulla utilitate legenti praebet affectu. 42 Gadarontas scribit insolas ultraque illas nullas autumat et ibidem frigoris et stridoris valde, ubi barbaras gentes inhabitant, arte musica cum tibiis aereis vel oricalco ornatis viribus prolatis incognita carmina ultra alias gentes ita, ut serenarum multitudinem suorum carminum inmensitate promoveant. 43 Et illae maxime de negutiis degent, hordeum et far tantomodo Labores eorum sunt satis exiguae, ferri metalla fertiles et maxime nautica arte inbuti; byrrones eorum lingua vocitant parvolas naves in altum veluti piramides porrectas et in angusto finitas quasi dromones cursu velocissimo in maris unda, ferentes ventorum vehementia, resistentes magno vigore tempestatis maris, adeo tantam vim sine periculo transegere, ut saluber fiat portus navigantium. 44 Dein ad insolas Meoparonitas Aethicus pervehitur, quas duarum geminatas ianuarum ambitum inquiens in oceanum magnum borricum in longitudine non modica circumvallata ipsum pellagum; nam inundatione fluminum inrigua populo barbarico fecunda in ingenio efficace tamque veloce in artium navalium et strinuos in fabrorum fornace eorum peritia in diversis operibus occupata. 45 Nonumquam etiam tam veloce navigatione, ut latenter trieribus aut scaphas seu carinas dolose foramine pertunsum earum ruinam et necem navigantium vel ruinam maximam faciant et omnia, quae inibi sunt, violenter auferant et ad extremum iterum periclitatis nauticis naufragium perpetratum iterum navium instructione pristina reparant. 46 Habent itaque industriam operandi nauticam, quam in nullis partibus mundi vel insolis maris conperire se dich ad inventionem arcium, quarum ab hominibus incertum ducetur. 47 Faciunt nimpe naves, quas colimphas nuncupant, adnectas catinulas ferro ductile insertas cortice in gyro usque ad summum miro ingenio, adstrictam tantomodo fundus lignis levigatis et ab intus stagno et crudo admodum et extento corio cum bitumine viriliter adstricta, videlicet asincito. 48 Meopari quoque citimam confectionem inquiunt a parte solis speculo electrino et vitrio valde lucidissimo spissoque connectentes acerrimo culice ponunt. 49 Tam sub aquarum densitate quam et mediam inundationem si incumbuerint, lumen numquam indigent in tenuem ingluviem aquarum sursum respicientes. 50 Tantam vim ingeniorum sunt edocti, ut resupinatis viribus iuxta illa specula parvo voragine cum bitumine supradicto lita aquae interius introire non queant. 51 Uncinis ferreis adeo in manuum vel digitorum similitudinem curvatis cum catinolis ferreis miro ingenio productas, ut in quibuscumque gurgitibus impetu velocissimo emissae fuerint, mox ut quamvis modico lapillo contigerint, colimphas ubicumque voluerint anchoram fieri, statim quandoque voluerint stationen faciunt et aliarum navium ruinam incurrunt. 52 Ventorum vehementia tollerant absque ullo periculo, tempestatis maris, quas aequor ille saepius patitur, non metuunt nec periculum illarum incurrunt, sed in tanta velocitate elevatione aquarum sufferunt, ut absque aliqua molestia portum quo tendunt pertingant. 53 Maxime ab initio mensis Iunii, quando situm stillarum vel signa praecipua cognoverint, usque Kalendarum Novembrium quasi ad praedam sine ulla intermissionem erumpunt. 54 Unde idem philosophus ait: O tu mare brumericum, catago multorum hominum, aquilarum pinnas ad summum naufragium gentium ad extremum ultra magnitudinem piscium et biluarum ac homicum hamum triumphatorium hostium cachinfatorum naufragium aulonium navium. 55 Privata vehicula nauclerium subsecuta iam morte periculum limphaque arma adsumitur et carina magna trituratur, trieris singultum rigatur, schafa dolose obpraemitur. 56 Ululant naves maris mure vorante decipula colimphas in modum testitudinis cocleis adamantinis a terga navium umbelicis aculeum. 57 Meoparorum insidiae ruina multorum figeri. 58 Gement naves maris praedonum crudelium sub latice fore dromones, barbarica enim lingua dromu vagines pyrnas nuncupant, id est aquarum praedones sub aqua degentes. 59 Idem ait philosophus ultra illas gentes vel insolas alias non esse et in laboribus suis, quibus a meridie ambivit per oceanum, nullarum partium in tam inaestimabiles artium multitudinis similia opera vel similitudine non invenisse. 60 Adserit Alexandrum Magnum ibidem per obsidum foedera peraccessisse ob hoc tantum, ut hac causa navalium industrium consideraret astutiam. 61 Et ultra quam credi potest de eo famosissimas fabolas inquiunt. 62 Aiunt enim in ipsas colimphas ipsum Alexandrum introisse et profundum maris discendisse usque ad imum, ut sciret oceani profundum et deferentia maris et abyssi sciret; nobis vero incredibile videtur, philosophus namque per eorum adsertionem tantomodo hoc adfirmat. 63 In amicitia secum Alexander ipsos adplicuit et munera multa dedit eis ibique aras magnas fixit, quae usque nunc arae Alexandri Magni dicuntur. 64 Idemque ab ipsis Meoparis inventum dicit bitumen, unde Caspias portas munivit, in insola Tripicia parvola maris oceani, quod in nullas alias insolas vel orbe terrarum invenire incognitum est. 65 Deinde ad insolam Riffarricam stilo ponit idem sofista ibique gentem audacem atque velocem et valido ingenio gignarum in subversione urbium ac civitatum munitarum prumptissimum et caledum ingenium fabrorum arte. 66 Praecogniti arietibus diversa arte instrumentoque bellico efficaces, trucurros et bastarmas faciunt eo modo ad murorum ac moenium munitarum artium subvertendum cedentes et dirimentes fortia quaeque ferro acerrimo. 67 Ter coctione laterum et copia carbonum adpositarum rerum per manus arteficum travibus ex lignis levigatis cavatis super obumbrationem et contignatia coria camillorum aut bovum a sole praedurata et linita bitumine repacula subtus ferrea rotis viginti quattuor ferro circumdatas atque clavos ingentes adfixas duodecim vectes in modum colomnarum praecedentes cum malleis ferreis duodecim; quadraginta et octo iuga bovum subtus ad vehendum ipsam bastarmam, et a qualecumque parte a quattuor plagis mundi vim ventorum anelitus ingruerit habentes torvus ex vilis factos sicut in fabrorum inmanissima fornace. 68 Et ex quacumque parte evenerit, ut muros subfodeant, statim aperiunt ora folliculorum exsurgente magno flato ventorum ingruente anhelitu turgiscentibus velis boato ingentissimo organorum atque draconum sonitum reddit, et impetu magno elevatur bastarma cum iuga qui subtus sunt bovum et artificum pugnatorumque caterva, percussorum ictu, quamvis munitissimum fuerit murum, impetu tam valedissimo et velocissimo ferre non potest, sed dissipatur statim et ruinam facit in illa bastarma, quae inferius munita tenetur duodecim milia hominum ad pugnam procedentium tegetur et capetur. 69 Tantam vim ad sustentandum habet ferrum, aquam vel lapides, si desuper iacula evenerint, ut quasi parvolus lapillus aut scentilla ignis super dorsa glaciarum contenere non valet, ita in ipsum tegumentum statim prolabitur et conledi in nulla parte non potest. 70 Utuntur etenim curros falcatos et rumpheas ingentias cultrosque ferro et acervo acumine duratus lancearum et sagittarum armamentarii multo ingenio experti et saevissimis moribus durati, trucurrorum arteficium eorum lingua sic nuncupati, quasi tricurros duodecim vehiculis in modum curruum iungant. 71 Velocissimi et expediti ad praedam capiendam seu et castrorum aciem iaculandum desuper coopertum culleos magnos ex corio animalium et pecodum clipeo a fronte tantomodo munitus, reliqua parte ferro et aere circumdatos mulorum iunctione velociter deportatus praesidium ex cortice et funium fortissimorum super cacumine′ rotundarum rotarum extenti atque muniti ita, ut iacula atque sagittae eis nocere nec livorare non valeant. 72 Et Hircanas vel Scithas et Albanas gentes ab his utilia arma negotiantes deportant et utuntur. 73 Celebre apud gentes illas istorum industria divulgata est. 74 In hac insola silvarum magnitudo et lacedemones bistiolas venenatas ita, ut tacto suorum dentium vel anelitus alias bestias maiores et homines peremant. 75 Sed habitatores illius cavernas faciunt, quia montuosa sunt silvestria loca illa et per angustos calles foveolas in cavernas petrarum faciunt; illinc enim falces ferreos quadroangulatos ponunt sursum curvatos deorsum erectos. 76 Illae itaque bestiolae, ut invenerint offendicula, statim venena diffundunt et caliscente ferro illisque in ira saevientes et magis ac magis venena erumpente et lances dissolvuntur et bistiolae illae ab ustione ferri consumuntur. 77 Multa et alia philosophus de hac insola scribit, quae maiores nostri aut ignoraverunt aut noluerunt patefacere. 78 Habet et flumina modica Minervio et Conubio, quae arena auro pretioso praefert et lapide calchirio pretioso in modum crisolido. 79 Omnia quippe hic philosophus laudabile ingenio mirabiliter operum ipsorum humana arte conlaudat astutia, sed divinae gratiae nihil in bonis operibus; quae dei sunt ignorant. 80 Regem non habent, sed duces, nam inter se pacis foedera faciunt et sibimet non adversantur. 81 Tamen diis adorant et illis vota reddunt, inmanitatem errorum ducentes. 82 Vicinae sunt itaque insolae Bizas et Crisolida, et in eas similiter barbaras gentes inhabitant de semine lafeth. 83 Terra inter oceanum et montes Byrrenos, populus stultus, nihil bonitatis et utilitatis in eis ferarum inmanitatem habentes. 84 Quando ad bella hostium aut ad′ proelia, si ad locum conventus, in quo solent hostium cunei ad pugnam procedere, si ante denuntiatus fuerit, quadratus agmen statim ultra quam credi potest terram subfodiunt plus quam centum cubitus tam in longitudine quam in latitudine effodiunt cispitum multitudinem maxillam congeriem cooperiunt ita, ut planicies camporum reddatur aspectus, et ab alia parte quasi subfossae munitae in reliquam ambitionem subdole lances fortissimus sursum ambulantibus perforant. 85 Sunt itaque ad terram fodiendum praecogniti plus quam alias gentes terrarum. 86 Nam ad subvertendas urbes munitas tale arte et ingenium habent: Subfodiunt ab imo humum nimia voragine, alii subfodiunt murum et alii tecta dolatis operiunt materiis ingentissimos super operariorum congeries, ut si iacula obsedentium evenerint aut si terra aut muri corruerint, praesidium sit eis munimen et congeries tectorum. 87 In gyrum enim si planicies urbium fuerit, alii clipeo tecti, lorica et arma, alii inmanissimos malleorum ictibus fundamenta murorum quatiunt et urbes corruent. 88 Unde philosophus ait: Monimenta urbium nimio terrore ululate brutorum mucrone eradicata, catasta pulchra redigetur Roobitarum moenia urbium dissoluta arteficum lacerta, locusta, brucus et tinea, formica Arabica ungulis ferreis rabie frivolosa contorta subdole eradicaverunt intemerata saxa, mugitum dedere meniana aurea vitula. 89 Ait enim in illa regione omni tempore frigus, monstra ibidem vidisse, quae incredibile videtur, ne prava videatur tot labo res industria, quia terror magnus potest esse lectori et audientibus intollerabilis pavor. 90 Nihil bonitatis aut decoris in illis, crudelissimi atque spurcissimi, truculento et horribile aspectu. 91 Carnes cruentas comedent, sal in illis locis raro invenitur et quasi peregrinum videtur, ob hoc vulgo dicitur .... 92 Ventum, qui ab ipsis montibus flat, nimis acerrimum et frigidum bizam vocitant. 93 Cristallum lucidissimum in illis montibus invenitur et gemmas variatas pulcherrimas, quas illi cantaridas vocant, alia vocabula leenitas apud nos appellantur. 94 Metalla multa acumen et ferri in ipsis montibus ad radicem ipsorum collegunt. 95 Ipsas gentes Alexander Magnus recludere voluit, sicut et alia viginti duo regna Gog et Magog fecit ad ubera aquilonis, quia et istae ex ea prosapia rapida et pessima sunt ultra universas gentes, quae sub caelo sunt, et ita et hanc gentem in obsidionem posuit, ut munitos montes obstrueret; sed mare oceanum parvolas insolas hac minima intervalla sirtesque sablonem et mollia quaeque litora pelaygum undique obductum ob hoc obstruere non potuit, sed maximam multitudinem gladio crudeliter interfecit. 96 Nonnulla et inaudita gentium illarum inmanitate scribit et adinventionum incredibilium argumentorum. 97 Tamen ad mare Caspium et ubera aquilonis pilasque eminentissimo cacumine, in multa spatia terrarum vastissima ambitione gyrata mare oceanum plaga septentrionale et mare Caspium ab occasu fluente ad meridianam plagam vergentem quasi stadia duorum milium ab utrisque partibus montium densitate vallatus tam in litoribus utroque mare ambages quam et reliquorum finium illarum regionum ultra quam credi potest montes inmensae magnitudine ambiunt ita, ut in cacumine vel vertice eorum ascensus valde incredibilis et difficilis esse videatur iugaque asperrima sectilis ab intus in longitudine arbitratus est philosophus mille milia passum, quos nos dextros vocamus, mille millearia in latitudine et alias partes aestimare non potuit magnitudinem propter nimiam munitionem et habitationem gentium pessimarum ultra omnem terram, quae nisi illinc inclausae fuissent, nulla gens aut populus obpraessionem illorum sufferre potuissent. 98 Alexander enim vir magnus et in omnium adinventionum vel utilitatem famosissimus vel operibus insignis egregius tam pravas gentes et perfidas, ut supra diximus, ad aquilonem cum conperisset Gogetas et Magogetas et Honargias forma et omnia lineamenta transformata et truculentissima tam in vita quam et in membris omnibus, quod dici legentibus et audientibus inmensum incutit pavorem atque terrorem, omnia spurcitia comedentes, animosus et odio habentes bona et dulcia atque delectabilia, amantes mala pravaque et horribilia philosarchis et cruorum putatores, odientes bonum, diligentes malum. 99 Haec videns egregius princeps nimio merore adfectus et stupore vehementissimo terretus ultra quam credi potest consternatusque ait: Vae terra fructifera ac melliflua, si ingruerint in ea tot serpentes et bestiae, vae habitatores orbis, cum istae coeperint′ triumphare. 100 Ingemuitque aedificavitque aras in monte Chelion immolatisque hostiis deo deprecatusque est tota die ac nocte dei consilium et misericordiam quaerens invenitque artem magnam. 101 Praecurrente potentiam dei adfuit terrae motus magnus in montana illa, qualis antea numquam fuerat visus neque auditus, et convenerunt montes adversus montes vaticinium prophetae auditum: Surge, contende iudicium adversus montes et audiant colles vocem tuam, audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae. 102 Hinc enim montes commovebuntur et colles clamabunt, quia magno impetu proximaverunt se montes iste usque Stadium unum. 103 Faciens itaque consilium salubre princeps magnus et congregans cunctum exercitum regni sui a finibus orbis terrarum medium eorum stabilivit iuxta utroque mare, reliquo vero exercitu in ipsa latibula montium inter colles collocavit et fecit cum eis placitum quasi ad pacem foedera sociare ferentesque porcum in diis eorum. 104 Quod pro nihilo ducens Alexander Magnus quasi subdolum congregavit aes plurimum et fudit colomnas mirae magnitudinis et portas et limina et seras et minans minavit eos et omnem subolem eorum et inclusit eos ad ubera aquilonis in anno uno et mensibus quattuor erexitque portas et limina et serracula mirae magnitudinis et induxit ac linivit eas assincitum bitumen incognitum in orbe terrarum nisi in insolam, unde superius scripsimus. 105 Tanta enim vehementia habere adscribetur, ut neque acumen aut ferro incidatur neque ignem aut aquam dissolvatur. 106 Tamen dei providentiam huic magno principe credimus fuisse ostensum et non inmerito magnus dici potest, qui tam utilia argumenta agrestium hominum vesaniam retrudendam adinvenit, quorum solutionem temporibus antechristi in persecutionem gentium vel ultionem peccatorum credimus adfuturam. 107 Terra itaque, in qua inhabitant in obsidione montium, sarfaica esse adfirmat idem soficus et hispida, tantomodo semina promiscua gignit humus, herbarum copia, silvis fecunda, pecorum et iumentorum opulenta, lac et mel plurimum gignit. 108 Vitis illic incognita, vinum tamen non incognitum et oleum. 109 Aromata nec pimentum ad nullum opus visum nec usui acceptum. 110 Arma bellica gignari et fabrorum fornacem industrii, mina enim ferri plurimum gignit. 111 Flumina inrigua arenaque in alequibus locis aurum differt. 112 Haec omnia chosmografus de ignotis gentibus vel insolas septentrionales, quae necdum in aliis libris scripta reperimus vel legimus. 113 Hic multa scribit, quae incredibile ducetur, tamen haec, quae scripsimus, ex eius codicibus sine ambiguetate recipimus. 114 Reliqua vero legere vel scribere ambiguum est, a nobis vel reliquis scriptoribus historiografis cura legentium magno studio indaganda, ne scisma indagationum inducat cicatricem errorum inter philosophorum astutia. 115 Quicumque aut quilibet sapiens Aethicum aut Mantuanum legerit, ad plenum spiritalem adlidat petram et sapientiam huius mundi animarum stultitiam autumet.
V. DE NAVIBUS INDAGATIONEM PHILOSOPHUS
1 Grande enim scrupolo idem philosophus adplicuit, in pauca nimpe navale gubernaculo velox stilus innectens manu calabat, ad nibe ocianum sinum inreductam filarchosmus cura laborum secutarum gentium maris vel stagna investigans. 2 Credimus et aliorum philosophorum codices in hac parte recipisse, an ipse suo studio peraccedens elicuit. 3 Solomodo in hoc volumine priorum decessorum sofisma secutus similia parum discivit, tamen plura et valde ingenio peritissimo honestissime intimare orsus est et post incognitarum gentium et insolarum occidentalium et septentrionalium navium gubernacula et earum ergata illarumque ingeniositatum et per semetipsum plura adserit et cum aliis non defitetur. 4 Meridianam itaque plagam ob hoc nonnulla obmisit nisi tantum astrorum sagacitatem lineam ducens et super alios philosophos et eorum doctores hic eminentius et subtilius disputavit. 5 Solocismus illorum respuens ludichus achademicus eos vocitavit. 6 Et quia oriens et meridies, sic infit, tot scriptores habet rei publicus et philosophus quot et somniatores, non solum facta rusticola aut puerorum tracoedia scribunt vel cimbalistria bella, sed et divinationes et somnia membranis suis inserunt, multa inutilia, quae iste cachinfata deridit, sicut de Helis et germano Helispontum dictum scribant, cum Heliadae sint insolae maris Magni et montes Helides, et ab una insola in alias cernere possint in pontium similitudinem, et ob hoc mare adstrictum Helispontum vocant. 7 Tantum ignotas gentes vel artium illarum, quae alii ignoraverunt, in multis argumentis hic explanare non dubitat. 8 Navium inventores primum Lidia protulit. 9 Pyrronius magus antiquissimo tempore ratem in Lidia fabricavit, donec sciret purpora et omnia pulcherrima, quae in insolas maris Magni habentur. 10 Unde et omnis Lidia purporarias magnas et inclitas sicut Ciprus et Ciclades usque nunc praeclaras. 11 Habetur et ratiaras aliae gentes et in circuitum nationes ex tignis asserebusque connexum. 12 Collones deinceps naves mirae magnitudinis velocissimae sursum erectae, in altum ductiles, pellibus ursorum et hircorum in altum quasi colla circumdata parvolis fenestellis quattuor in ipsis pellibus consutae in modum fabrorum torvum ventis respirantibus vellera turgiscentia tanta velocitate undas maris et tempestates inmensas valet absque ullo periculo tollerare. 13 Iam in hoc tempore perpauci sunt, qui eas utantur, Scithae enim eas solomodo utuntur. 14 Trieris navis magna ex tribus navibus fabricata ferroque plurimum adfixa atque copulata orientalem oceanum maxime in usum habita et in Rubro mare similiter rareque in mare Magnum. 15 Nulla enim naves maiorem pondus aut opus ferre potest neque opus tam magnum vel populorum cunei ad navale bellum procedentium. 16 Liburnae negotiatorum naves aptae, veloces enim veluti dromones, inter undas maris vel procellas admodum necessariae. 17 Nonnullae enim in Libia inveniuntur, ubi repertae fuerunt. 18 Rostratas naves in oceanum septentrionalem magno opere fabricatas a Griphone quondam gentilem artificem magum veteranis temporibus fabrorum aeris magistrum; hic Scithica natione exortus, in multarum artium ingenio peritus, maxime in navale et fabrorum fornace. 19 Nam ipsas rostratas in altum erectae quasi cacumen sirteum eminentiorem a puppe, in fronte rostra aerea habent propter scopulus, ne forte, cum tanta vim discurrentium vel properantium habeat, aut feriantur vel conledantur. 20 Pagani namque ipsum magum eorum magistrum in similitudinem deorum suorum connumerati sunt, eo quod in similitudinem griphorum animalium vel altilium pinnatorum eis ex aere et auro fusile simulacrum fabricavit. 21 Ob hoc in illis regionibus griphem ipsum volantem semper manentem arbitrati sunt falsa et vana opinione. 22 Et mare Magnum has naves rostratas temporibus Alexandri Magni habere coeperunt. 23 Itaque eminentiores ac maiores in oceanum septentrionalem inveniuntur. 24 Lamia naves prolixa in directum in ipsum mare birremicum quattuor capita in uno cacumine, quattuor in alio narratur habere in similitudinem Cimerae, ex aere calamorum repacula in utrisque partibus conlocata. 25 Acumen et ferri calliditate lances duratos, turriculas sagmentatas cum extensionem velorum utraque latera vergentium ventorum vehementiam recipere et in similitudinem globorum anhelitus respirare et tam veloce cursu pervenire ad portum, vel in navale proelio si incurrerint statim inruunt lances ingentes ex lamia et impetu valedo perimunt quos repperirent. 26 Inde Aethicus ait: Nauta maris ignotam subinfert praedam e caeca catasta trusa pellicia furentium vibratur lamia, quatrifida toreuma favet subire limpha, aequor camum multorum detulit hamum, decriscente nauta gemet vicina agricola. 27 Classem lignis levigatis factam velocem onera maris vel fluviorum sagaciter adferentem navale conmercio, nam a velocitate nomen traxit. 28 Scithae enim primum has naves in usu habuerunt. 29 Barcas similis non esse trieribus navibus magnis ferroque vallatis in oceanum borrecum, tam magnas ultra omnes partes orbis, ita ut una structa conpages unam legionem hostium capiat et tueatur sine ullo naufragio gurgitum. 30 Scithae et Griphes, Taracontas et Saxonum genus inopinatissimum a Meoparotis ingenio valde peritis mioparo ad similitudinem navium illarum, unde supra invenimus scripta, scaffas ex vimine litas bitumine. 31 Ex corio animalium erasa, unde peltas connectunt, contextas lora cruda ad solem et prunas valde duratas. 32 Ob nimiam agilitatem nomen traxerunt, per paludatus lacus vel maris aut fluminum maiorum agilitatem quam reliquae vicinae naves, sed non conveniunt ad opus artium illarum, quod philosophus supra retulit. 33 Carina ob agilitatem vocata undarum magnitudine velut volatu avium superferendo properans concavis lateribus producto cacumine sursumque soliditate firmata, prora tabulata conpage erecta flatuque ventorum recepta cursu velocissimo nauticos gignaris provehitur, unde carina quasi currina credimus nuncupata. 34 Camereca navis opinatissima ob hoc nuncupata camelorum more in medio curvo colcherio quasi gibbum cameli fenestras obliquas modicas ad ventorum receptacula fore. 35 Camara sursum consuta coriis magnis coniunctis umbonem in similitudinem lebetum factum in ipsum gibbum, quia ut anhelitum ventorum reciperit, mox in similitudinem tonitrui magni reboat terribilem sonitum. 36 Tempestates maris sine periculo tollerat. 37 Ad navalem bellum robustissimo vigore obfirmata atque munita narratur. 38 Hanc navem Cycrobs in oceanas insolas Frisargicas in suae artis peritiam idem historicus invenisse narratur. 39 Hiberiota naves, quam Hircani utuntur, longitudine pro lixae, latitudine coartatae, in altum vimine circumdatae, textae pellibus hircinis et ursorum, ita ut ipsam altitudinem aquarum ac vehementia ventorum magnopere repugnent. 40 Ad expilandas vicinas insolas vel regiones agiles et velocissimas. 41 Itidem in aliorum codices philosophorum aut narratione historiarum nullatenus nautae artem nec legendo didicimus nec artifices instructores praeter unum, qui Hiberiotam fieri potuissit in Hircania, et gentilem maritimum, qui mioparo Germanico a vulgi ingenio facto non esse tale nec in artis peritia nec inmersionem undarum aut aquarum gurgitibus vel aliarum navium praedam capiendo, quemadmodum in Meoparorum insolas a nobis inaccessibiles et incognitas. 42 Vagiones naviculas in mare miro ingenio fabricatas, ut philosophus adserit, ex tenuis tabulis levigatis ac dolatis aereas laminas circumdatas, turriculas sursum caelatas conclusas gipsis bituminatis, sicut in arcam fuisse legimus factum. 43 Et ob hoc vagiones nuncupati huc illucque veloci cursu vacantes et cito properantes qualisque in Troianica obsidione in Simoem fuerunt. 44 Nam Albani, Meoti, Mazeti, Gangines, Tulchi has naves utuntur et eas pirones in barbarica lingua appellant. 45 Utiliores enim quam dromones eas attamen in Mediterraneo mare nusquam reperiuntur. 46 Hucusque navale argumentum philosophi adfirmationem vel adsertionem scripsimus. 47 Finit.
VI. DE INSOLIS GENTIUM PLURIMARUMQUE ARTIUM
1 Aliarum gentium praetermisit philosophus, quibus codicibus historiograforum multorum plenitudinem auctoritatis et veritatis cognovit esse diffusa, magnitudine indagata tamen et ea metrico et prosodico stilo Grecis caracteribus distinxit in enigmate rethorico, quae nobis scribere vel legere non est amplius necesse, quam nos in nostris codicibus comentavimus in breviarium contra hereticorum detractatoribus male latrantibus. 2 Haec vero quae de Iafeth hic scribit hoc proemium, quod ille se dich iterando peragrasse tam navale labore quam terreno itinere, ipse solus sibimet testis suae scripturae esse videtur. 3 Iuga montium, devia vallium, stagnarum et lacorum brumerecum ac paludum inaudita quaeque et incredibilia multa scribit. 4 Habitatoribus earum insignia figmenta, in alequibus regionibus monstra scribit. 5 Unde in superiore pagina, ubi de insolis gentium mentionem fecit, multa nec aliquando cognita, raro utique audita scripsit. 6 Quia nos si tanta aut narramus audientibus aut scribimus legentibus, quanta hic invenimus inserta, aut novam errorem aliorum librorum aliarumque scripturarum, quod absit, inducemus aut novum mundum in athomo momentaneo ponimus, quia philosophorum doctrina, dum tanta indagatione percurretur, veritas sanctae scripturae neglegitur, unde in futuro damnatur. 7 Testis est ignavia meae cogitationi fuisse conscientiae, unde corruptibilibus ictibus propria cutis capessit, quia multa dixerunt et tamen nonnulla inbuente diabolo adgressi sunt et appetitus iactantiae alta et difficilia coeperunt. 8 Nosque ob hoc praecipue in eorum codicibus laborasse, ut ad totum pars accipiatur in veritate et non pro toto lassiscat fidelis cum infidele. 9 Non laboravi tot diebus ad haec, ut eorum astutia tantum caperem, sed ut veritatem ob nimiam difficilitatem paucis favorum criptolis prodere valerem, ut nimia altitudo litterarum spiritalem intellectum non subfocet. 10 Quia mundi sapientiam ob hoc stultam sermo divinus dicit, quod semper mundum utitur et contra creatorem creatura sapere contenditur, quia nisi tanta inquisitio philosophorum in diverso dogmate non pullulassit, nequaquam heresis mundi crevissit, ut ait Agustinus: Anathema fui in enigmatibus hereticorum et mundi fissorcha exteti, nisi claves David dissolutis vinculis mortis aperuissit mihi, ut stulta mundi calcata dispicerem et amplecterer sempiterna. 11 Unde quaeso sapientibus qui legerint, me quoque non reprehensurus nec illis totum observare, sed consideranter quae utilia sunt legere, inutilia refutare, ne qui veritatis discipuli esse potuerant ad docendum, magistri erroris existant ad seducendum, ut, dum valde alta mundi quaesierint, de summo ad ima corruant ut Eonomius et Priscillianus. 12 Cursimque vicina finitima huius regionis Histria multa induxit scismata hereticorum magistrantium, hinnula multa quaeque mater philosophorum, nutrix errorum. 13 Unde apparet errasse Scithia, triturasse Ionia Marculium et Amfianum Hircanumque et Macedonium huius regionis ab Histria ortus nuper usque magnam Romam novam petiginem imperitamque cloacam pullulasse, qui scripserunt nonnulla inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. 14 Unde ad memetipsum refero, quia nisi Dominus adiuvassit me, paulominus habitassit in Inferno anima mea. 15 Utique enim semper paratae sunt foveae vel decipulae ad capiendos pisces, sed altiora limfa quam plura in diversa retrudit. 16 Numquid enim maiora comulum altioraque casturcia aequor in gurgitum densitate aperitura adsciscit profundum? Quinimmo mensuram scripturarum maris et abyssi minora naufragia periuntia quam inlaesum abyssum absorbeuntia pericola. 17 Illic enim prudentia capiat, qualiter sensum ad intellectum vertat, et temperantiae suae scientiae parvulos suos ad petram allidat, ne violentiae stimulis cedat et fortitudinem vigoris intellegentiae catenulam eruginosam dissolvat, ut iustitiae viriditatem floreat, dum ad fructum maturitatis tritici mensuram horreis domini sui recondit nec, quod in terram bonam seminatur, a volucribus devoretur. 18 Philosophus hic plus quam alii alta disputare et maxima ultra humanum modum praefatus est, quae ad legendum utile est. 19 Nunc vero de ignotis gentibus huic loco multa praedixit, quod credere dubium est, de Iafeth et quae in plaga septentrionale conmorare vel cohabitare scribens praesens pagina ex parte narratur et ea, quae a nobis dubium retenendum fuit, praetermisimus. 20 Murinus itaque primum mentionem fecit inhabitatores a Tauro monte respicientes borream ad mare Caspium, donec veniant montes Umerosos, ubi ait baratrum esse, ultra quod nullius hominum habitatio vel accessio esse potest. 21 Et Acheron fluvium ultra ipsos montes Umerosus adserit fumantem et nebulosum et tam inmenso fetore reddentem ita, ut mane et declinante die ad vesperam in ipsis montibus nullus hominum accessus audeat propinquare nisi tantum meridie, quando raro radii solis percipetur. 22 Tunc enim, inquid, strepidum undarum ferventium quasi in olla vel cacabum cernentes contemplantur. 23 Nam qui oderatum illius fumi postquam radius solis recesserit naribus vel ore senserit vel parum aliquid hauserit, deinceps a nullis medicis curare poterit, sed magis ac magis crudeli morbo turgiscit. 24 Inquiens enim a parte inferorum prope gehennam fonte manantem, ob vaporem terribilem illius ardoris ipsum fontem fervescentem et favillas inferorum illuc decedentes crepitare, non ut Ethna et Vulganus aut Cimera, quae ex sulphoria terra, aquis, parumper flatu inhiantibus baratris, africo flante ignem vel sulphorem emittunt. 25 Dicit enim inferos ultra memoratum amnem esse et limfam fuliginosam esse et teterrimam et nullius hominum tactu audet palpare. 26 Bestiae et volucres fugiunt ab impetu illius fervoris undarum, circumseptus est enim eminentissimis montibus. 27 In ipsos enim montes, inquid, nullius arboris virgultum aut saltus virentia folia aut surculis emitti possunt. 28 Quando enim aquilo flatum magnum dederit, a fetore horribile corporum elementa mutantur, quin enim et ager, mundi annalia redeuntia fatiscunt, statum maturia faunis trituris reddunt. 29 Aer consumptis redolentibus floribus rore madido marcescit. 30 Ea fructa omne regnum illud parturit, qualia Sodomis post plagam excidii meruerunt. 31 Stupendum idem sofista admirans rumorem intollerabilem infit: Tenent rura mugitum undique ruitura montium, titubantur aucupes et collium hirmo lucubria parturit amnes ruinam et ur emanant fontes. 32 Resiliit aquilo calabris bella gerendo, termofiles specus voraginem appetit et meditullia secerpit. 33 Ait enim idem oceanum ab Acheron, ubi recipitur, mugitum aquarum intestina ferventium ita, ut itum navium et redeuntium fervor idemque ab amne mare turbatum obstupiscant, merebantque navigantes piscatorum mercatores, quoniam non est negutium in mare nec venundatio in nabliis Mioparotis. 34 Ab Acheron egressa est pyron et consumpsit aquis aquilonis. 35 Ululate, naves maris, eo quod aequor ab amne turbatum est. 36 Quid faciunt Mureni et Teglemi, quando a borrea consurrexerit Acheron. 37 Refert enim in enigmatibus suis idem sapiens mare in tam magno fervore turbulente fore, ita ut nullus accessus fieri possit, quia quemadmodum sartago fervens in calore et vapore ignis, ita mare in modum sartaginis ingressu ipsius amnis fervescit. 38 Piscis illuc nequaquam vivus invenire potest, serpens nulla, angues nulla, holera vel pascua raro inveniuntur, messium nisi oppraessio imbrium evenerit exiguae et sterelis elaborare queunt. 39 Vineta multum incognita, oleo et mala granata non gignit humus illius regionis. 40 Gentes deforme aspectu, vultu horribile, homines imperitissimi. 41 Tuguria virgulis circumsepta harundinea contignatia. 42 Pecudes quamvis multa ex aliis locis mercemoniis conducant, non durantur, sed cito decedunt. 43 Vestium rusticarum eorum usui habetur, carnes inconditas sal comedent. 44 Haec generatio incognita a nobis vel a reliquis auctoribus, qui rerum gestarum narrationum ordinem scripserunt. 45 Miror autem inquisitionem aut prudentiam aut temeritatem istius nonnulla disputantem. 46 Nos vero Morinos Aethiopia et Africa de stirpe Cham vidimus, de Chus et seriem eius de Iafeth quoque ex Magog primum et Gomer, Mosoc et Tiras, Medos et Caspius primum ad aquilonem contra subsolanum a narrantibus conperimus. 47 Hic vero non Morinos, qui de Cham subolem iuxta Aethiopiam sistunt, sed Murrinus intra Tauros, Chormacinata iuga et Umerosus borreus ad Acheron contra mare ferventem et Caspias pilas narrat, gentem brutissimam et populum valde inertem. 48 Ait itaque: Atroque devulsa aquilonis fora plaga horrenda, Umerosi Chormarces capessunt Olchis Murrenos clemaxo umbri contenta Acheronis catasta letale conicere amnem, lucubria hasta, vesania, mundi ruinam, dirum nefas, ruentem nebulosam strofam, tandem tollerare Avernum inpediantur pedes, inretientur et capiantur sudes, ne defecto itinere specus patiscat Umerica, vim ingruente ore coturno Acherosia limfa. 49 Usque haeccine idem exorta sui sermonis paradigma posuit. 50 Deinceps urbium et moenia, pilas Caspias scribens, quas et supra mentionem intulit. 51 Nos itaque obmisimus nonnulla, quia inutilia erant. 52 Murrinorum terram, quam ille tetraginam nuncupavit, et multa quaeque horribilia inquiens, undeque vix secerpsimus recipere, conplura temere dicimus christianis fidelibus, arrepturos urbem Choolismam in Olchis iuga constructam, ad ubera aquilonis vergentem, a Magog, filio Iafeth, in illis regionibus famosissimam, gyratam amnem Beomaron usque duorum iuga montium, conlocatam intra mare Caspium et oceanum borricum. 53 Ad quam magnus Macedo peraccessit et diu obsidionem in gyro posuit et nonnullam stragem exercitus sui cede crudelissima negati sunt. 54 Etenim clade tot annis humano cruore decidua, urbium habitatoribus nimia macie adflictis et adtenuatis, sua omnia dicione Alexandri ponentes humile cervice se subdunt. 55 Unde et memoratam urbem usque nunc inlaesa moenia perdurare adfirmat. 56 Et anno uno idem philosophus rerum venalium cum suis vectigaliis aurum pretiosum et gemmas Rifaricas conduxit adserens, quod monstra quaedam ibidem repperissit, minotauris in specie monauclis, unam partem extremam animalis, rursum humanam speciem praeferentem, quae vix domare potest. 57 Tamen ad bellum expediti valde et dentibus strident et quam plures interimunt. 58 Aliam nempe urbem Trinachiam munitissimam inter Murrinus Caspiusque et Benangines adserit trimuris vallatam esse, moenia fortissima, montem eminentissimum Chocira ad radicem collium eius ipsam urbem Trinachiam conlocatam. 59 Ab hostibus numquam fuisse direptam vel captam. 60 Quam urbem a Mosoc filio Iafeth aedificatam adfirmat; habitatores ipsius procere statura, gigantum prosapia obortus. 61 In cacumine ipsius montis metalla auri pulcherrima inveniuntur, sicut in Ophir marmora multa et pretiosa et musac plurimum. 62 Terra exesis frugibus germinantem, aquis amarissimis producentem, arma politissima, populum ad bellandum crudilem atque prumptissimum. 63 Luricarum usu habens, acumine elimatas, aequos praegrandes atque velocissimus, camelos robustissimos et mulos nisargivos. 64 Aquarum copia, sed piscis rarissimi ob amaritudine fluctuum. 65 Haec omnia scribens idem soficus, quae ab aliis scripturis nullatenus invenitur a nostris vel reliquorum editionem. 66 Malanchinus et Dafros et Alces generationes ex Iafeth dicit, homines pestiferos dentes crudum et cruentum usum victuum decerpentes. 67 Vicinis parvolis humanis, si vim coeperint, comedent. 68 Omnium facinorum spurcissimi, virorum succubae et iterum petitores, mulieres fuligines ignominiosas ac lupanarias. 69 Terra inculta et invia atque palustria. 70 Unde parabolam enigmatibus suis adsumptam ait: Terrorem terribilem, tot terrarum trivialis torghinavi arcem, turma tergiversantium titilat, turgentium titubata tela tandem trutinata, tritura toracem tacto mucronis. 71 Trimarcia, Thafros, Alces tumultuantes tantilla tenus turma tyronis temporum. 72 Tura tantopere Tulchus triararum tonantium tenit, Malancinorum titanistria tellora Murginum. 73 Dilubra amaram gentium stulta et invia saltus. 74 Aquilo Titan expedita alarum tela vehementia triumpha carpere, famosa trophea in rumphea, ulcisci borrea catafracta cum Eulo fore diurno bello, subigere mucrone Africo connexa uligine vesania Malancini cacinfata sumpsere praedonum spolia in lances suos, sugent cruore et in enses devorant finitimorum carnes, medullam caesorum lambiunt et vipereas lemurcas consumunt nonumquam. 75 Generationum istarum idem soficus terrorem et multa vel maxima horribilia exorsus est, quae alias gentes ignota et ignominiosa vel nefanda ducuntur. 76 Extenditur eorum habitatio usque mare borrecum vel pilas Caspias. 77 Albani itaque non parvo intervallo ab his dividuntur. 78 Tamen Frosbodinam famosissimam silvam bestiarum atque ferarum nutricem, intersecantem silices vel pilas Chosdronicas secernunt ab oriente sub mare Caspium surgentes, a meridie vero gentibus ferocissimis, unde supra mentio fatur, per ora oceani septentrionalis usque ad Meotidas paludes, per deserta et incola silvis vel saltibus praeferta, ad Tulchus usque extenta. 79 Quae Albania nomen suarum gentium vocabulum traxit ob candorem populi, nuncupata quia albo crine nascuntur. 80 Procere statura, ad proeliandum crudelis, habentes arma bellica pollita fabrorum industrii, luricas vel ocreas, gladius atque ornechas crabronistas et multarum artium peritissimus. 81 Flumina magna inrigua habet et fluvium Caucera rivis butanicis herbarum multarum fertilissimis: reuponticum, lucustram, nitrum, galbonen, crocum et alia quaedam multa. 82 Arenam auro fecundam, quae in illis regionibus caelebre ac famosissimum habetur. 83 Gignit etenim gemmas pretiosas, ematitem, cristallum et magnitem lapidem, aequorum multitudinem et staturam non modicam. 84 Armenta plurima pecodumque uberrima lactis copia, vinum et oleum atque frumentum infecunda, sicera in usum apta, haustu nempe sumunt in potum melle admixtum sucumque cetoniorum atque pomorum. 85 Huic terrae canes ingentissimi ac rapacissimi sunt, tanta vero feritate, ita ut tauros interficiant, leones perimant. 86 Pardorum et onagrorum multitudinem valida atque atrocissima terra illa gignit. 87 Nauticis quidem maritimis valde gignaris, trieribus magnis, scaphis atque barchis, dromonis et classes, quae mare oceanum magnis vectigalibus oneratis gemmis et aurum deferunt. 88 Ideoque a Meoparis iniuriarum casu naufragio saepe pereunt. 89 Habet ipsa Albania sub tributum duas insolas in mare septentrionalem Ocream et Samnitem in longitudine dilatatas, in latitudine coartatas, quae auro in aliquibus sirtes gignunt et margaritis velut Tabrobana, sed raris et grossio ribus, quas ille phyretrus vocant, et Armofista montana tiriacas fontes, ubi antiqua dilubra ingenti opere constructa gigantum tempore, quando Phyros gigans temporibus Anech filii Gomer septentrionalem plagam invasit, ubi postea Alexander cum Arbogen principem Albanorum bellum induxit, et tribus diebus cruentissimo bello, caedes ac clades maxima, dirissimo vulnere et damnabile et atrocissimo proelio, diutissima caede decies milies centena milia occubuerunt. 90 Sed magnus Macedo magis ingenio quam virtute devicit. 91 Haec Albania Tulchus a septentrione ex parte maxima intercludit. 92 Gargania itaque regio inter Albaniam et Caspias obturationes subiacet in longitudine prolixa, in latitudine inter montium conclusione angustissima, hiemale rigore semper obpressa, silvis ac lucis paludesque circumfusa. 93 Bistias ingentissimas, monstra quaeque ibidem plurima hic narrat, solitaria lamias ac pilosis, multis fanaticis inlusionibus incredibilia. 94 Adserit invias heremus saltusque, ubi numquam accessus hominum fuit aut futurus esse potest, vocesque cantantium audire et histrionum morem debaccare, quod apud nos nimis ambiguum est. 95 Habitatores quoque crudelissimus nec opinatus, omne opere vel vita spurcissimus, nudatis viribus incedentes, caprinis pellibus pro tegmentis humanis adstricti homines horribiles ac truculentissimi, proceres statura; aethiopissa forma vel specie ex omni parte mulieres latrantium et ignotarum hermasque et omnem ignominiam, ultra quam credi aut autumandum esse potest, quae nec tales mundus evomuisse ac increvisse a domesticis fidei narretur. 96 Cristallum multum et electrum purum in illis locis convallibus et in collibus vel in parvis rivolis, quae ex montanis fluunt, repperiuntur. 97 Messium illius regionis exiguorum graminum amarissimi panes et horrore profani ad sumendumque insatiabilis prae nimia austeritate. 98 Carnes animalium et bestiarum et cuncta abortiva et morticina cruenta in usum vescentur. 99 Auguria vel avium voces in diis colentes adorant solem ac lunam, qui in illa regione vix in anno calefiunt et ob hoc, quod refocillatas titubantium vires resumunt, pro nimio rigore deum viventem bifarie colunt. 100 Haec dementia gentium illarum inaudita et incognita a nobis esse debetur vel ab scriptoribus sacrorum librorum et in codicibus nostris ideo a maioribus omissa sunt, ne in errorem illarum gentium ambiguetas rei veritatis in ruina pravitatis decedat. 101 Philosophus itaque ordinem illarum gentium diligente indagatione et nonnulla quaedam peregrina et incredibilia in multis assertionibus titulavit, quae nobis nimis laboriosa curiositate cursim ad duo puncta posuimus, caraxaturas et virgulas, necdum plene suorum librorum scidolas praenotatas a nobis redarguendo stilo, ne vim lectoribus pateatur sua sibi idem philosopho auctoritate prolata, quia si omnes adsertiones eius in cunctis codicibus quis audeat aut retenere aut credere, ista, quae a nobis in momento vel passim eius litteris in breviarium divulgavimus, ille ex parte gentilium litteras explanare nimio enigmate contentus, ex parte Grecas syllabas elicuit, magis immo ac magis Latina prosodia posuit, nullusque tam obscura illius valde audeat non a toto, sed a parte retenere, quae in unam degessimus titulationem, quamquam velut multis rivolis contique unam positam summatim explanationem tandem aliquando nimium taedium passus. 102 Aegrotationes multas et non modicas philosophorum ambages mihi fecerunt. 103 Itaque non tantum meae causa fuit eorum palpare et enucleare paginas, ut in aliquod rei veritatis proderer, quam a praecedentibus lectoribus errorem enigmatum illorum in palam obmissam vel parvam repaculam retenendam scidolas quaerellarum illorum futurorumque lectorum scriptorumque panderem. 104 Equidem in Sammonem et Mantuanum Leuciumque multa incredibilia et valde obscura inveni, quod nequaquam cuique veritatem receptam a prudentibus indagatoribus non retenendam decerno. 105 Tullium et Ciceronem, Platonem et Hebionem duris et acrioribus disputationibus, contumiliis conpositionum, gentilium argumentis, fidelium obstaculis dico ruinam fore multorum, sicut et nobis patent documenta praecognita, quia dum illi alta mundi et difficilia unusquisque sua temeritate adgressi sunt valde obscura, ita ut nullus sociorum suorum agnitionem deserere possit et quicquid alia pro aliis mentionem cuiquam arepere potuissit, in fabulis horum gesta pro vanitate, non pro utilitate suis codicibus nectebantur de diis gentium et diis suos, de astra et deicola ad suam stultam mundi disputare idolatriam, eo quod militiam caelorum, quod deus in suam gloriam praeparavit, ille in fanaticis et adversis ac diabolicis nominibus in nonnullis disputationibus posuerunt iuxta illud priscam vesaniam malignum eologium: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, id est quasi daemonia scientes. 106 Creaturam dei bonam, operam quoque mala hominum, ut ait propheta: Omnis dii gentium daemonia deus autem caelos fecit et reliqua, et iterum: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant, id est gentium doctores idolatriae et malefici vel magi, qui creaturam dei, caelum et ornatum ipsius, terram et disputationem ac dispositionem eius, in deorum dearumque philosophando inbuentem auram inanem et tenuem, in strofosis enigmatibus et tortuosis vanam superstitionem invenientes scribunt. 107 A semetipsis variis non tam disputationibus quam etiam ex ipsos apicum caracteres mutaverunt, et ob metricam lineam tortuosam reciprocatamque ducentes iactantiam, nullus alterius scripta vel comenta nec conlaudat nec celebrat scidola, nisi suorum sensuum temeritate in litteraturam convulsam. 108 Sibimet unusquis, ut arduo sensu, prae mutis gentilibus caracteribus vanae ac superstitiosae doctrinae in ingeniosissimis musitationibus inanae gloriae auctoritatem vel historiam scolastico sermone nec animarum salute nec divinitatis ac salutis viam retexentes, magis alia pro aliis creaturis a deo conditis in vanis sculptilibus commutantes tantam suorum librorum subtilem textionem magis monstra invisibilium rerum, volucrum, serenarum et bestiarum, tracoedias proeliorum et multa alia, quae narrare longum est, tot scriptis atque picto colore transformatis. 109 Quae quicumque arripuerit vel legerit, caveat, ne lacu ruinae decedat, quod mihi molestum est, pestiferum nimpe obstaculum. 110 Nonnullis noctibus ac diebus aegrotavi usque ad mortem et permolestum erat mihi divinae et sacrae scripturae locum, usquequaque obmissa sacra eloquia, qua a me fures rapiebant et me captivum duxissent, si virtus divina non adfuissit. 111 Donatus mihi inter maximus primus praeerat et magnus in eofonicis versibus, quibus me diu laborasse profiteor. 112 Non alta deserere coepit litteraturam tantum plene notus magister ortografus. 113 Non in vanum laboravit, quia non fuit quaestionarius in titulis explorare aliquid, nisi inter omnes philosophus vel disputatores pedagogus noster neofitus non in merito fidei, sed in norma litterarum claruit. 114 Nam inter omnes philosophus hic etiam Aethicus ultra omnes mundi sofistas scriptorem in suis codicibus tam in laboribus investigabilis quam in disputationibus diversus. 115 In semetipsum miror fuisse praenotatum, quia per singulas paginas voluminum suorum nos parva in unum codicem excarpsum fecimus lenissimis sermonibus et explanatione aperta, solertia et peritia quae ad utilitatem artium adinvenit et ea, quae se vidisse scribit monstra vel horribilia multa. 116 Praetermisimus, quae nobis inaudita et incognita vel formidanda valde videbantur. 117 Nunc vero et de his, quae de ignotis gentibus transtulimus in alequod aut vix a vicinis in alequibus partibus, nonnulla ab auditoribus vel narratoribus haesitanter recipimus. 118 Nunc itaque, quae ex parte nobis conperta sunt aut mundo vicina, in breviario replecamus. 119 Eius abcturio insequenter caracteres notavimus, quae a nostris caracteribus nullatenus convenit Hebraicis, Grecis, Latinis, Chaldaicis, Siriis atque Aegyptiis, quae nobis ex parte vicinae sunt. 120 Hic vero suam litterationem et interpretationem inter reliquos philosophus per semetipsum nisus est, quae aliqui et quam plures gentilium scriptores in usos varios scribuntur linea in diversa ponentes. 121 Porro Scitharum gentes in multam munitionem tam montanam quam et saltum refertissimam. 122 Campestria frugum uberrima et usque ad oceanum Sericum porrectam atque mare Caspium, quod respicit occasum, exinde a meridie usque lacum Humericum bituminatum, a parte aquilonis magnum enim in gyrum dilatatum quasi stadiis centum a radicibus montibus Humerosis, ita ferventem velut candentem fornacem. 123 De qua aqua si volucres attigerint vel palpaverint, ultra nequaquam vivere possunt. 124 Idem narrat, sicut et superius multa praefatus est, quod de calore et vapore Humericum montium, qui a parte inferorum vidisse se adserit fumantum, prae nimia ariditate vel ustione mortis fetorem inducit. 125 Exin porregitur tenus Tauro montem, usque Caucasi iugum deducta est. 126 Quarum multae sunt gentes sparsimque diffusae; quibusque nonnullae portentuosae ac trucissimae carnibus humanis et eorum sanguine vivunt, plurimae etenim agrorum cultores existunt. 127 Pecodum et armentorum, aequorum, bubulorum multitudine uberrima atque salubres. 128 Sunt etiam et plures partes terrae inaccessibilis et inhabitabiles. 129 In plerisque namque locis auro probatissimo et gemmas pulcherrimas affluunt. 130 Griforum inmanitate obpressae staturae proceres; quadrupes etenim atque pinnatum genus rapidissimum ferarum, in vertice vel in lateribus Yberboriis montibus nascuntur. 131 Totam nimpe partem figuram illorum corporum leonis imaginem seu formam ostendunt, alis itaque et facie velut aquilae, equis vehementer infesti, nam hominum visus discerpunt, iuga bovum velut duos hircos unguibus interementes devidunt. 132 Sunt autem quam plurimi arte venaturia homines gnari, qui laqueos parant vel obstacula ad eos capiendos in hunc modum. 133 Lances ferreos mirae magnitudinis in modum tridentium vel fuscinolarum desuper kanna harundinea tecta contignatia subtusque ingentes faculas cum viris industriis latentes, carnes recentissimas et saginatas vitulorum ac pecudum super contignatia positae per itinera fuliginosa, per quos ipsae ferae ad praedam festinant maturius. 134 Revertentesque ad vesperam ad speluncam natorum, cum carnibus illis inviserint recentes atque saginatas, praedam suorum catulorum opinantur, super decipulam resedentes exultantes et alas plaudentes socios ad praedam vocant comedendam. 135 Moxque insidiatores subterlatentes ignem subponunt faculas velociter succendentes mirum in modum molem harundineam impetu subponentes. 136 Crepitantes concremantur griphes, quae corruentes in ipsos lances ferventes inruunt et illuc decedentes interiunt. 137 Praedones itaque fovea cispitibus magnis ac glebis luto recente inlitis retrofugentes salvantur, dum ardor incendii quieverit. 138 Haec omnia se vidisse idem soficus narratur. 139 Invenitur in aliquibus locis in eadem regione zismaragdus et chianeus lapis, cristallus autem illic purissimus praegrandisque illinc reperitur. 140 Flumina etenim plurima et magna ipsa Scithica regio habet, Oscorum, Fasidon atque Araxen ac Murgencen, quae ceterarum regionum a partibus orientis consurgens dividit paludesque magnas quemadmodum Meotidas quas Murginacum lacum a parte Humericas pilas usque Trinarchias aras a veteribus constitutas, ubi finem orbis terrarum propter densitatem montium sunt arbitrati, ubi Murginachius amnes multo circuito a septentrione contra meridianam plagam vergit et in mare terrenum gyratam Scithiam influit cum Termodonte fluvio gyrantes in spatio Temiscerios campos, ubi Tamaris regina aciem contra Medos et Persas cum proelio magno statuit. 141 Ibi et Tamisiam urbem famosissimam construxit et de utre sanguinem regis Darei illic sitiens consparsit. 142 Habetque et haec terra gentes bellicosissimas, populo durissimis ac sevissimis moribus durato, arma bellica pollitissima, peltas valde robustus bituminatos utraque parte inter duos parietes. 143 Tale bitumen a laco Humerico haustum et cum humano sanguine mixto, quae nullo gladio aut acumene umquam incidere potest. 144 Temporibus autem Nini regis, qui humano cruore Scithas suggere praecepit vel omnia crudelissima et spurcissima inibi instituit, ab eo tempore usque nunc haec arma utuntur. 145 Dinuo ab Amazonis sumpta, renovata atque reparata sunt. 146 Viri ideoque in urbibus ac diversa aedificia peritissimi, arietum et frontonum fabri industrii. 147 Aequos et mulos dromos velocissimos. 148 Feminas fortissimas tam in opere quam in acie doctas atque intemeratas. 149 Terra ab aevo semper indomita. 150 Haec etenim et alia multa philosophus de Schitis narravit. 151 Nullum regnum nullamque regionem longe lateque diffusam a plaga septentrionale in diversa tendens inriguamque ac munitissimam. 152 Temiscerius Campus opinionem proelii cruentissimus. 153 Amazonas et agilitate earum inquiens in finis Schitiae et memoratum amnem Termodontem. 154 Duos regios iuvenes egregius ac sagacissimus Plyino et Solapesio sodalium nobilium atque industrium ingentem iuventutem ab Scithia secum traxerunt et iuxta memoratum amnem et praedictus campus in confinio Scithico atque Ponticae provinciae Cappadocianaeque diu finitima quaeque et proxima vastantes proximorumque habitatores crudeli gladio trucidantur. 155 Horum uxores exilio ac viduetate tetra impietate a finibus illius regionis condemnantes exterminant, a Vafris fontibus vel lacu Murginacum, ubi supradictus amnes Murgincen in diversis rivolis dividitur, et finem Scithiae faciunt et vasta solitudine faciunt. 156 A parte nempe australe saluberrimis frugibus gentes vero invalidas. 157 Quae post gyratam Scithiam a meridie Amazonae profugae atque proselitae in eadem palustriam diu exules resederunt. 158 Post non multum etenim tempus consilio infiduo accepto vicissim tela multa vel arma nova arte conposita fabros mercede in ignominia conductos gignarusque artifices ipsosque postmodum, quam eorum arte conpertae sunt, dolose trucidantes, praeparantur ad aciem. 159 Ea parma nova arte excogitata cum bitumine et sanguine humano natorum propriorum. 160 Masculisque in stupro prole decepta tenellos trucidantes, arma sumentes, sicut superius idem scribit, viros qui superfuerant interficiunt atque in hostem accensae sanguine suo finitimorum ultionem excidio consecuntur. 161 Tunc invicem pace patrata incertus concubitus ineunt, masculos enimvero necantes feminas reservant ac studiose nutrientes atque inbuentes dexteras papillas exurunt, ne iacola sagittarum confosae lederentur. 162 Harum duas reginas pulchras atque gignaras eligentes instituunt, quarum una Marpoesia, alia Lampoeto vocabatur, quae ex utraque parte curam belli gerebant et multitudinem non modicam concionantes ad proelium vicinas regiones vastantes ad tutiora loca priora exubiis magnis detractis remeabant, donec tandem aliquando cum ingenti exercitu ab ipsis locis munitissimis egressae cum multis opibus, armis, aequitibus, curribus ac tentoriis, cum bellicosissimo apparatu Asiam maxima parte vastantes, urbes multas capientes, alias suo moderamine aedificantes construunt, semper humano sanguine sitientes fundunt, usque quo Asia ex parte populantes cum maximo hostium vallatu luricis exercitu, ut erant edoctae, Eurupam properantes peraccedunt. 163 Aliquandiu Ilium vel Troianorum regionem super amnem Semoen resedentes cunctaque debellantes tentis tentoriis conmoratae sunt, praedam exubiarum Asiam suis urbibus ditatis cuncta recondentes reserantur. 164 Scitharum gentes vel terram plurimum terrorem incutiunt et cum ipsis saepius ac magis altercantes dimicant. 165 Decedente etenim Marpoesia et Lampoeto duae sorores successerunt post priores in regno Anthiopia et Oricia ex simileque genere et Menalyppa priorem audaciam ac virtutem gerentes, sed consilio dissimile sperantes. 166 Cuncta vindicata et subacta, donec ab Hercule vel sodalibus suis delinitae atque matrimonio distractae, arma bellica furtim ablata, vigorem et potentiam eius dolo vel arte ac pristigio amiserunt. 167 Praevaluit itaque vesaniae robor ad potentiam earum per annos ferme centum, quae nec adtunsae nec fugatae nec praedatae nec subactae fuerunt neque arma earum quisquam derepere vel imitare potuit. 168 Tale arte tam pulchra vel utile eo tempore in usum habere, unde posthaec Scithae, Iones, Cappadoces et Germani atque Troiani in usu similia arma, tela ac iacula vel gladius caelebre sumpserunt. 169 Parmas igitur tale arte saevissime duratas atque infractas multi artifices excogitare vel facere talia conare temptati fuerunt, sed non valuerunt nec earum magisterio nullo modo aliquis capere potuit, quia arte sua alios docere noluerunt. 170 Ipse se inquiens philosophus vidisse receptacula ac casulas, antra et speluncas earum in ipsas insolas vel paludes vidisse, et ob hoc illuc usque peraccessisse, ut earum et originem et exilium atque reparationem certatim veracius sciret. 171 Sed multum admirans nonnulla alia scribens illarum peritia, quae nobis incredibile videtur. 172 In solitudinibus catolis minotauris invenisse ac enutrisse mansueteque domasse et primum cum ipsis in aciem cuneos hostium superasse. 173 Primum et plus virtus fuisse minotauris quam armatorum legio bellantes in proelio. 174 Similiter centauris lac mulierum enutrisse et humanitatis causa pietatis ante nutrices frendendo atque saeviendo adversus perimentes, amicas ac nutrices defendentes sese in mortem ponunt. 175 De elefantis nec non talia protulit, et ob hanc causam primum illarum virtus et robor in victoriam vel certamina divulgata est. 176 Nos itaque nec refutavimus nec alicui causam conmisimus retenendam. 177 Quamvis itaque, ut superius intimavimus, philosophi prae ubertate litterarum aut rerum scientia a senso, si narrationes alicuius aliquid senserunt, in laudibus suae scientiae dederunt operam inanis gloriae. 178 Itaque nonnulla de Schitia ultra omnes scriptores hic plurima scripsit. 179 Nam Hircania sequente titulo intromisit ab Hircana silva, quae inter Scithiam et Asiam subiacet et maximam partem Hircaniae occupatur. 180 Est enim in multis locis inaccessibilis, ut antea testatur. 181 Ait enim huic loco usque Caspias pilas pertingere et montana, quae omni tempore contremescunt et ibi perpetuus terrae motus esse memoratur cum tremore et pavore populi magis ac magis usque in diem, qua ipsae portae solutae erunt. 182 Ipsum quoque desertum malas et ferocissimas bestias gignit, pardos, tigris et panteris. 183 In Arminiam ideoque annum et mensibus quinque se mansurum adserit propter aedificium arcae Noe, sed nullatenus cacumen montium illorum ascendere ausus fuit. 184 Aurum multum et optimum ultra omnem terram, gemmas multas, falerna inprovisa et nulla similia. 185 Refert enim, quia, quando sonus multae pluviae evenerit, de ipso monte, ubi ipsa arca resedit, tam magnum sonitum et boatum dare, ita ut usque ad fines regionis illius audiatur. 186 Ipsam Arminiam usque ad eodem mare Caspium pervenire et inibi terminum facere testatur Hiberiam Parvam. 187 Texit historiam, anfracta regna maiora et gentes barbaras obsessam. 188 Unam urbem tantum ad salutem vel copiam ipsius dilatavit laudabilem, Isauriam nimpe, aequorum copiam segitibus refertam, Haalum fluvium inrigantem, ubi et auricalcum splendorem vel roborem auri gestantem in ora ipsius fluminis invenire memoratur. 189 Asiam Minorem tantum ut alii scriptores ita et iste similiter testatur, nisi tantomodo pellibus arietum auro inlitis et historias pictas velut Mantuanum et Hebionem arte mirabile conlaudat, feminas purporarias, terra fructifera domesticisque habitatoribus. 190 Propinquas illius provincias Bithiniam, Frigiam, Galaciam, Lidiam, Teucusiam, Cariam ac Pamphiliam, Liciam, Hebenam atque Ciliciam et Galaciam aptam et fertilem provinciam. 191 Omnem regnum Illiricum disputando circuisse se scribit usque Athenas urbem metropolim et famosissimam philosophorum nutricem properasse et cum aliquibus ibidem, qui eodem tempore doctores rethorici, dialectici, geumetrici, fisici et astronomii philosophi nitebantur, disputavit. 192 Annos quinque ambiens omnem Greciam laudationem intulit, paterna viscera et materna ubera eam nuncupavit. 193 Moenia munita mare floredo cincta, melliflua rivola seminibus pinguissima, fluminibus consitis, stipatis virentia coma, arbusta et nemora ornata mala punica, aequora culta odoratis aromatibus vernantia, colles eminentes nicolais atque olivis, coaltis vinitis nectaria gignentes falerna, cluviores quadrigis iunctis nitentes, equitibus cariosa remanent ruda, saepe redundant salubres imbribus rura affatim fecunda, concordia aluntur poenuaria bona prisca, mel et vinum, oleum ac zazetum. 194 Clarecauo pignorum non tardat inopum nec minuentur opes quoque divitum. 195 Conicere non reor multitudine piscium dapsilitate, copia quippe fluminum, constantia comodia rerum. 196 Pascua provida pecudum armentorum conmeantia pastorum adferre duplicia. 197 Contenta auro fulvo argoineo metallo argentique fodina non alta clandestina. 198 Cautes procul electro rutilant, saxa licinio, clivi quinquin corruscant ligirio, insigne colorio croceo flavoque pyritro et radiante iacincto, ametisto et sardino nec non et carbunculo, cimbia onix et varia nitet caregalla ceruleisque lampadibus arenosa pergola, citimum nitrum, lomentum quippe commodum. 199 Constantia pernix, decus et cultus hominum, conducta mutuo culmina libet arduo heremo tam invia quam comitiale silva, comantia innectunt aves pulcherrimae surcula abietibus et platanis, rubula enim duma, concentus altilium consita conventicula escam facile invenientes gramina. 200 Compus votivo suo tempore mucro calantes opes suavesque et dulces, crispantia vectigalia aequor defert, unda mater fecunda. 201 Ultra quid indiges, Grecia? Congratulare rore caeleste infecta, serenis solis radiis a rigore soluta, coronata fitalis, purpora et bysso togata, cocco atque sirico ciclade variata. 202 Haec itaque pulchre idem sapiens praefatus est. 203 Populum obmisit et ideo non detulit mentionem, quia omnia scelera et ignominia repletus erat, homicidia, fornicationes, luxoria et omnia spurcitia. 204 Necdum curationum medicamenta receperat, quia nomen Domini non fuerat inibi praedicatum et Samaritanus nondum discenderat, ut plagis vel ulceribus vino et oleo inposito a dialecticis vel maledictis stultissimorum et insipientium hominum curaretur. 205 Quamvis praedicta Grecia prima proceres et inlustres medicus claruisset, nondum stabularius ille, vas electionis, a Samaritano missus fuerat egregiusque doctor atque magister, qui eorum vulneribus medicamenta lacrimarum flendo curaretur, quia, ubi tunc superabundavit delictum, ibi nunc Samaritano miserante et stabulario praedicante abundat gratia. 206 Sequente vero pagina de insolis maris Magni et aliquibus montibus, in breviario metricus versus et alibi de gestis narravit, quia, quod plures scriptores proxima confinia in eorum codicibus cognita et conperta praefati sunt atque agnitio ceterorum philosophorum, iste solomodo mentionem fecit, ne divisae lineae ab aliis segregarentur voluminibus tamquam in membranis notitiam vel memoriam. 207 Mare Magno plantationem et germen ac virgultum et piscinam regalem ac medullam intersecantem trifarie geminatam orbis planiciem esse. 208 Oceano relicto in signis et portentis et ultra quam credi potest autumat mare Magnum sorbiciunculam vel cloacam abyssi magni. 209 Modolato inchoatoque carmine gemellis versibus unam caelebre conlaudavit numquam deserendo artem, quam suo ingenio fieri in ipso mare nostrum pontem a Ionia Africam transeuntem et in aevum iugiter permanentem, ipsoque carmine talis caracteribus distinxit, ut nullius hominum legere vel deserere nodos possit Ebreos caracteres resupinatos, Grecos incurvatus Latinos duplicatos in similitudinem circi suosque apices in medium positos, metrico more conpositus, sua laude sibimet solus sciebat. 210 Qua in re in omne Grecia ad diversos interpretes, qui tunc caelebre variis problemis dissolvebantur, artem ipsius et adinventionem necnon et propositionem enucleare non valuerunt. 211 Grecia igitur a leva Asiae, ab occiduo Dalmatiae, Histriae ac Norico ab Scithia simul levaque secernens a monte Cimera mare, quo idem primum provincias, postmodum montes et insolas maritimas in supradicta Ionia terminavit. 212 Dalmatiam et Galatiam ex parte aliqua barbaricam, partem maximam Illiricum, linguas et litteras, Grecam aethimologiam, legem et editionem praecogniti. 213 Quae flumina, Istrum videlicet et Tanai, secernuntur, a leva barbaros modos vel fines terminantur, dextera itaque optimam partem Greciam iunguntur. 214 Segitibus refertas atque uberrimas frugum copia, auro fecundas, omnium animantium armenta et cunctarum avium′ reptiliumque ac iumentorum opulentissimas, holera pingua et usui apta, populum industrium et multa arte peritum. 215 Quae Dalmatia primum media pars Greciae, Mesia vero quondam rege Moesio et Troiano subiacebant. 216 Nunc itaque tota regno Greciae subiecta est. 217 Galatia igitur primum Bithiniae coniuncta, modo enim Illirico subiecta. 218 Ab Alexandro autem Magno dilatata est omnis Grecia et regiones nobiliores et proximiores et efficaces Grecorum regno copulavit, nam Galatia a perspicuetate populi, nitore ac proceritate. 219 Munimenta saepium Ionia circumdedit et fines atque terminus barbarico mare et monte Cimera terminavit. 220 Unde parabolam adsumptam idem lator orsus est inquiens: Palida limfa lepista facile misit pyrrones Cymericus trusa crepuscula diros, crepitante catasta orpheorum pyrata bustuaria torrida verrunt, tabida Tema mons nocua nebula sub sole eminus conspicua alit, calagina umbrifera subdolo sulphoria aestuante Cimera fumanteque Sicilia Ethna de alto vergit. 221 Ut Cimera flatum evomet, lugent maris vehientes, insignes mugitus dantes, ignea phoebea piscipium amittere copia. 222 Extabuit baratrum vibrata parte coaltum, a meridie catapsat Cimera Siciliae monstrum. 223 Extrema mundi oppositaque reliqua non norunt regna sine arma et tela invicta Ethna et Cimera, mare Magnum et Caspium pirgus hispidum trochum. 224 Suas sibimet isti degentes igneas flammas congluttinatum fomitem iugiterque permanentem subumbraneum palpare diem fumum, conticinium igneum dare flatum. 225 Hoc miraculum hic intulit, quod in tot gurgitum maris inaestimabiles et inaccessibiles quo modo inmensa ardentia et incessabiles flamma eructuat. 226 Philosophus ait: Sicut maiorem roborem et amaritudinem fluctus maris et gurgis inmensos retenit, ita vallata atque iugis montium bitumine et sulphorea terra funditus receptacula conmixta, sicut in azetum cerussa aut in densissimos imbres fulgora, ita et hii montes maris tumore et amaritudine et vigore sulphoris repugnantis ac recalcitrantis. 227 Fortissima limfa mox quasi ex durissimo lapide et ferro ignis exsiliens eructuat, furva flamma cum strepitu crepitante cum ingente globo prorumpit et flante ventu boatu et mugitu magno emittit. 228 Credimus in hac parte verum arbitrasse et deseruisse philosopho. 229 Post Dalmatiam nimirum Traciam posuit in ordine scripturae suae, interclusam ab uno latere Istrum amnem, ab alia parte Orientale urbs Constantinopolis, ampla atque fecunda populis frugibusque atque seminibus, fontibus magnis et rivolis saluberrimis inrigua. 230 Inrigatur nimpe Ebrum fluvium magnum, ubi argippus pretiosus lapis invenitur multa varietate et pretioso colore, quem adamans incedere non valet. 231 Igitur post Traciam Thesalia conlaudat, oppida plurima dapibusque fundata fluminibusque multis, aequos velocissimos et velociores quam in alias quae circa sunt provincias. 232 Coniuncta est enim Machedonia magna. 233 Attica vero, quae et Elledas nuncupatur, quae inter Machedoniam et Achaiam media iacet, terra frondibus aptissimis fecunda, poma et mala granata, olevita et vinearum uberrima silvis, avibus plurimis gignendis aliaque abundantia fertilis. 234 Archadia nobilis et opulentissima et in eius rumore atque potentia vel virtute, populo gnaro et ad proeliandum ultra omnes gentes illas detonantior in tantum, ut in eius nomine omnis Grecia conspiret. 235 Ubi et urbs inclitissima eorum Athenas, quam philosophus umbelicum Greciae praedixit, pingua illicibus et ornata munilibus, erudita litteris, legem et scientiam, decorata ludis, foro et vectigalibus, moenia aureis guttis et muri fulvis gemmis. 236 Tuaque ultra omnia Athenas, nobilissima Ionia, magistra legum tuarum et aletrix iuvenum tuorum. 237 Mane doctrix liberalium forma apicum, meridie arma et tela ludentium, vespere divitias congregat, conticinia quiescent in purpora. 238 O urbs opinatissima, tot lues obpressa, vallata humano cruore et rursus aeque recepta. 239 Maratonius sua pascua confectus cruenta cadavera, plus acervis pulverum, corporibus mortuorum, quo rore tinctus aut guttis conticuis madidus, a vento agitatus humano pulvere refusus. 240 Tuaque historia non valet retexere cuncta, quanta vel quod periodos corruerunt cadavera, quia sicut nihil clarius, ita nihil lugubrius. 241 In eadem enim vicinus est praefatus Maratonius campus, in longitudine et latitudine mira planicie dispositus, multis bellorum saevientium mortibus cruentissimus. 242 Cum taedio recolentes magno, quanta ab aevo mala ibidem perpessa sunt. 243 Vix se philosophus gesta audita a narrantibus publicis scriptoribus in uno volumine contenere posse cuncta mala, quae illuc perpessa sunt, narrante Fabio philosopho, qui eo tempore in cuncta Grecia praeclarus inter ceteros nitebatur. 244 Propter quod praedictus philosophus Aethicus illuc, audita eius fama, advenisse se et per annos quinque inibi stationem fecisse adserens et in multis enigmatibus saepius ac subinde simul temptando disputaverunt, sed in cunctis coniecturis et problematibus Ethicus superior, et in multis redarguebatur universis decertando scrupolosissimis ironiis. 245 Quam plurimas difficillimas quaestiones et nonnulla interpretare nequiverunt aut nescientes aut nolentes. 246 Sed ille reprehendit ignorantes, nisi tantomodo in fisica directa discernentes, in astrologia falsa adsertione referentes et autumantes sprevitque interpretationem illorum inquiens adsumpta sententia: Vehiens comedia unionem amissa, serena sequentia, Damia Sammola virium, carmina eminus calleficola praepropere reducta itinera facessere criptola non tudere licinia. 247 Vicina coaluit ignorante Ionia Histria, antra e contrario tamdiu polita Hister resumit, limfa matercola praestans ubera, depositis a clientibus umeris hidria prona memor rudera Metippa prisca. 248 Fiscella Ethici tenella inter sofistas lenticola. 249 O amnis dilibuta fit Histria, norunt finitimae quid sit cominus incola. 250 Antroham primam partem provinciae Boeciae planam et segitum multitudinem copiosissimam. 251 Finitimam robolum monstrum multis ostentis vulgatum in iacolis et crepitantium ictibus sine intermissione ulla, noctis videlicet tempore magis quam die confinia certatim terrae motum dare. 252 Non longe etenim Tebas urbs magna sita confinis et speculatrix exploratoribus obsidibusque altercatrix nuncupata est, quam ob rem multa proelia et bella civilia vel gerania ludicra in ea suburbana perpetrata sunt. 253 Ibidem Hercolisk conthorrus maiorque phorensis cruentator proximorum venatorum turmachus, Amfibroniae nummator ortus est, Apollo identidem Eoniusque ceu Thebanus phorrosarchus invothor Naim iuxta Eoniam Cho tharchiten fontem maiorem inermis Choatris ducis diremptum olim ab Hercole in comiciale concilio subdolo vires amisit et vita decessit, subactis clam incognitis sociis vel hostium falanga bravium atque laurea concivolis dedere, post inauditam victoriam examuisin Choatra amittere vim et tela, stragem tantorum funerum, qui vocati fuere convivium. 254 Unde ait soficus: Nefarie luere cognatis fore fortuito propinquis suos uliginosos clepere ignaros sodales. 255 Hercules pascua parat, dapibus annuet Choatram sonitum tubae ac fistulae, ut accedant ad epulas monet vox flatui magni, mellodia non silent plurima organumque cantilena dolose generant, sibila ad oscolum rostra nectent, ad aures secreta musitant, in amplexu osculi repentina falerna porrecta hausit continuo Choatra, saevissimi amici mixtura. 256 Cum mero dulcia amisit tempus exinanito coliria, resuppinata discivit tenuis anhelitus anima, dapsile convivium cruentum amisit spiritum, fraudolenta versucia sine acie capere victoria carissimae amicae discernicula diripere, munuscula bidentalia, truculenta fitilia. 257 Ob ius iurandum et foedera decidua mors et calamitas. 258 His nunc finitis philosophus de Thebas urbe nonnulla, quae a multis conperta sunt, bella ac diversas quaestiones Hercules, pristigia et ingeniositates Appollineque plurima docimenta superstitiosa multa incredibilia ac exsecrabilia praefatus est, a nobis vero nec investiganda nec quaerenda nec reperienda esse licitum est. 259 Thesalia nimpe idem vicina provincia adfinitate copulata, coniuncta Macedoniae nobilissimae atque famosissimae, quae provincia multa prodit opida inrigua, conplura flumina ac praecipua. 260 Terra fructifera alendorum aequorum reliquorumque animantium, ubi ait idem soficus eminentiores esse et velociores quam in alias earum provinciarum terras equos, quorum usum domandorum ibi ceptum ab initio adfirmantibus incolis vel cunctis maioribus antiquissimis narratoribus variisque coniectoribus prolixa opinione ac moribus peritissimis. 261 Et arte medicus gnaros, quorum ab initio illius generationis multorum eruditionem sagacissimo argumento claruit et nunc praecellens ceteris studiosis medicis rutilantior nitit. 262 Parnasus etenim mons magnus Thesaliae aromaticis radicibus in lateribus saluber, aras antiquissimas Appolloni consegratas miro opere constructas marmore in similitudine moeniarum turrium gradum quingentorum ascensus diversas zetas instauratas, ubi modo nullus accessus hominum esse suspicatur. 263 Cum ingruerit auster aut aquilo vim anhelitum suorum, tinnitus aeris et ceterorum metallorum cum terrore ingenti a parte maxima a longe auditur. 264 Multa huic monte indagatione percunctatus est hic investigatur, quae nos obmisimus, quia valde ambigua ab ipsis vicinis habitatoribus tenebantur. 265 Nam aras illas insignes et illud tinnitum a quam plurimis crebrius cognitum est, reliqua quoque prohibita sunt a nobis. 266 Ibidem et aurea metalla inventa sunt et aurefices optimi. 267 Soledorum aureorum illinc prius materiam testantur, et revera, quia Thesalia et Piaeria primum nummos aureos toracem celatos misit. 268 Huiuscemodi philosophus infit: Caere tuta in portum affatim, nauta, limfa sectata fastuosa gramina olim prae nomen suprestis invisa atria in manibus ergatoriis, pudica tua tellora profusa lanista, quid aestuaris argina? Magna Thesalia aurea nitit concordia, proflua muneribus, prisca iconisma, toreumata suprema, perspicua aurea praefert dona, sigillatim ovans sola, prima ferialis. 269 Aureos solidos demum cudere fulvos discant ferentes summa vectigalia gentes, opificis praecipua suos dilatat Piaeria. 270 Hucusque de Thesalia. 271 Modo vero Macedonia praefertissima tam terrarum situs uberrima, frugibus et rerum omnium pinguissima, quam et populum strinuum, pudidum, procere statura, viribus expeditissimis ad proelia. 272 Audacissimus Grecorum, summus vicinorum tyrannos veterana fama divulgatos, nova sagacitate caeleberrimus aurigarum ventilatores et quadrigarum veraces pro muro septos, loricas pro moenia durata, calauria pro Saturnia galea et pro ischolmia ocreas, in hamo capientes ludos et in decipula, ut frusta desecantes arietes, saevissime obdurantes ut elefantes et intrepido corde trepudiantes, ad praedam procedentes audacter quasi leones rugientes. 273 Has Grecorum gentes caput atque arcem. 274 Philosophus multa scribens laudabilem et praestantissimam Macedoniam, quae vertice vergit ad orientem Aegeum mare, a meridie Achaia, a septentrione Moesia, ab occasu Dalmatia, longe lateque diffusa, ampla et spatiosa. 275 Quae philosophus medullam cercensem Greciae appellavit in favore et rumore maxime Alexandri tyranni magni, primi et nullius sequentis secundi. 276 Filius aetate tenellus, annorum venustus, prosapia novellus, innocuus mantica robustus. 277 Praemia saffica, quae didola annet materia, non patitur scillania ubera passa Camilla, non prodet aucupata lamina inter cunabula nec oblegata gemellis papillis augusta nec opinata nobilior pignerata nitellia. 278 Num inpubes sint trimodarchi tyrones lacerta, aetatola rudis, a latice clima secreta allegatus infantia prius adoria, quin peripsima Argivi exultant se fore tantia adoliscentia. 279 Chaonii patiuntur prole vicina atrocia Anthiae non tunsae nec allisae frontones acenace assecola clivio transverberat latera. 280 Aspidiscus priscus effodiens a podixe cilia aborrit sequipedes non ferre secum, bacilla atrox inertes sodales adquin solertes intuens primus Philippus aestuat ultra viribus, secum nocte silente percunctatur rei notitiae, si duodedecem annorum adesse virtute funda nullus aequiperabilis framea aut lancea similis nec hasta veteranis venustus nec anceps Saturnus. 281 Sciscitantur poetae, interrogantur philosophi, quod vel quale signum nato daret praesagium. 282 Sortita sua Sibilla puero dant responsa: Signum arietis prole dearum fecunda in uteri nobicillo subintrat nippho nocturnus, corrusco, immo vibrante virago edidit lactante, non conpar coitu virorum ac mulierum partum accubavit. 283 Ut leo a nullo tergiversante et quasi leaena nemo quoque formidante in amo capiet mare, in iaculo suffodet climma, arcu et funda urbium frendore concussa ventilans orbem, ut unicornius lamiam, proximorum tyrannus suos caesurus, cruentus more elefantum lanians saevit, dentuum aestimavit orbem velut unum acervum, de regibus et ducibus triumphavit, tyranni eius ridiculum erunt, ipsius ensibus maris vada erunt, altior in robore Olimpho, eminentior in rumore cedro, in astutia cordis conputabitur abysso. 284 Primus rude mundo quis nec sequere compus, quod fuit et nunc est et praestulatur eventus, inprovisus secatur, inopinatus bellator. 285 Tale se praesagio fore vaticinio credit futura pater et ventura prolis. 286 Deorum suorum prosapia infula dedicatura vovit diis, vovit et tura. 287 Inlustris pignus ultraque magna Ionia amisso protomaterno, unde claruerat primum caelebre, famosissima a magno et non modico, primo non secundo, maximo nimpe Alexandro. 288 Itidem prosarcha Sibilla inquit dictitante atque futura noscente de ortu vel nativitate Alexandri. 289 Regione igitur Macedoniae in nonnullis locis aureis venis, argenti fodina opima. 290 Lachon lapidem magnum diversis varietatibus ornatissimum, unde et eam provinciam Lachoniam ait nuncupatam, quae adiacet a noto Macedoniam, a fabonio Achaiam. 291 Quem lapidem aliubi non se invenisse adserit nisi inibi et in oceano inter Trabundium et Taprobanam insolam, ubi et ustium vel egressionem Trabundiae Rubro mare adfirmat. 292 Et ab ea insola rubicundissimam humum ab ipso lapide longe lateque diffusam, a longe vero ut incaluerit sol tam disparile varietate conspicere, ut autumes solis diversa radiantia Variante aut sidera caeli serena, ibi enim magnus valde invenitur, istinc parvos. 293 Unde se dicit Xersen regem mirum modum atque ingenium cavasse sepulchrum. 294 In finibus ipsius Trabundiae esse lapidem alium sexangulatum similitudinem saphyri habentem, qui percussus radiis solis numquam potest extinguere neque imbribus neque aquarum venis. 295 Unde antiqui vel maiores termas ex lapidibus sub terra constructas in ore venarum fontium ex lapide sexangulato ponentes, ubi palpatae fuerint, ultra nequaquam frigiscent, ut fuerunt. 296 Nam ista, quae Macedonia subiacet Lachonia, non sexangulatum, sed lachon gignit, peaniten lapidem et olefacturio. 297 Monsque Olimphus arduus valde, qui tam procere altitudine videtur, ut in cacumine eius nec nubes sentiantur nec venti nisi tantomodo aeris frigidus anhelitus. 298 De quo philosophus initiatus parabolam ait: Fausta perspecilla mater, inclita, vicina, calista, diva Macedonia, si indolem trutinas, requiras Olimphum, invenies cacumen, quo ducit pro nihilo obsidem, si prolem audis repperere, tenellum quem invisum munitum, Alexandrum. 299 Magnus et eminentissimus mons Macedoniae Olimphus, sed magnificentior Alexander solertissimus. 300 Olimphus umbo praecellens, regionis medulla, Alexander clepius praecelsior protegens totam Chaoniam. 301 Olimphus adtollens caput mediam orbem intuitur, Alexander dirigens gressum cunctum mundum subicitur. 302 Olimphus procere vertice ad instar aere nectetur, Alexander procerior ambitione maris capitur. 303 Olimphus duratus silice, Alexander durior corde, quem non terret gladius nec aqua nec ignis nec rugitus bestiae. 304 O celeberrima natorum faventia fetosa, ope et viribus inclita Macedonia, habes Olimphum. 305 Nequaquam ultra requiras dearum virum, tura et hostias ac neominia dierum, tuta in Olimpho, sed tutissima in Alexandro. 306 Ob hoc famosissima nomen tibi Magna Macedonia. 307 Horum virtutum plaudis, horum laurea rutilas, hoste inlustrata ultra diis satages. 308 Chosmos in multa ac varia diffusus talem non misit omen. 309 Quotquot prodiit tibi chere nomen, gloriam Libani ne quaeras nec vallem Sorech, etenim gloriosissima tu magna Macedonia palmolas quidem pictas chonistra celata cane, satage tuaque laude conpone, explana piritris tua articula membranis, tua mellodia narranda vicinis, ornata accubitalia aurea gemmataque teristra de fimbreis variis purporiis ac iacinctinis, afferantur aulea Cipria diutina tapitia, iungantur quadrigae, cursitentur aurigae, ascende inclita speculatrix vehicola, capessere praedam Arminiae et Choa, in vallem Butrionis siritia fige tenturia, Ophir et India deferant tibi munera, Aegyptus, Saba et Euboea primum aurum et aromata, Assyria, Chaldea et Persida et rinoceria plaustra, quin et toreumata Libia ac Aethiopia. 310 Tuos agitatur magnus Alexander dividat magna spolia, super montem Olivarum induere murinas et mitras, baltea regalia praecinge ex Hierusolima adlata, sint tibi fercola ex Babyllonia, Iudaea inclita sit tibi colimba, Cebron et Urbs Palmarum torus et stefadium, Eufrata et Salaria tibimet convivia pingua, fons Edi et Syria optima mixtura et balsama, Alophili et Sarmaite zazeta praeferant pocula. 311 Revertere, immo revertere a monte Sion Ciprum et maritimam necnon et Ahilon, semita pedestrium tuorum dorsa maris penetrant, aequestrium violenta praedatio oceana litora occupant, transire et transmeare a parte usque ad partem, a ianuis et cardinibus cunctisque mundi finibus, Persi, Moedi, Birronis et Varri, Foenicis, Meonis, Mesopotamii et Tyrii secum ferentes dromodas opibus subactis honeratis. 312 Si plura desideras, chosmos non habet quod adferat; si ampliora requiris, iungere pinnigeris aequis, curribus pirriis, ascende ab Olimpo, aere discurre, patefiant tibi portae caeli et alta sicreta, si vales ingredere regna inpenetrabilia. 313 Tuos auriga Alexander, si praesto suprestis fuissit, forsitan ista argumenta fiere non dubitassit. 314 O mors repentina, calamitas furibunda, antequam petaris, subvenis, dum non suspicaris, praevales. 315 O dira vicina ubi non sunt opus vehicola, dum non opinaris, praesto es decipula. 316 Si non praeoccupasses maiorem et praecelsum Macedonium, quievissent semitae a quatrifido mundi climate. 317 Amisisti, mater nobilissima, ex filiis unum, numquam fore tale futurum. 318 Istinc floredo stilo et laudem et magnifico honorem idem scriptor posuit ubertatem regionis huius et gentem et potentiam in ingenio magnatorum ac magna industria et nonnulla operae pretium Alexandri peritia atque solertia et astutia. 319 Nonnulla quod de eius artibus et inventionibus intacta et dubia, quae a nobis refutata sunt, obmisimus, saltim ad ea, quae retenenda videntur suosque codices finiendos atque consumandos uno volumine, quae noscenda sunt ex multis, aliqua idcirco quae vera sunt stilo flectamus sequente. 320 Macedonia et Piericia, quam ille Lachoniam ob hoc quod conperti sumus nuncupavit omnemque Greciam, quam ille gratificam ac gratiosam appellavit, non a Greco, ut ille aiunt, rege, sed ut iste vult, ob gratiam ac fecunditatem et copiam regionis. 321 Dehinc Achaiam a Macedonia coniunctam et in urbem et provinciam vocabulum traxit metropolim, ut et alia scriptura testatur. 322 Haec quoque mare gyrata atque vallata, praeterquam ad septentrionalem plagam, ubi Macedoniam tangit, ab oriente mare Mirteum habet, a meridie Ionium, ab occasu insulas Casiopas et Attica provincia respicit. 323 Inrigatur etenim Inachum fluvium in duobus magnis rivolis diremptum, trahens ab arena aureis granis. 324 Terra fungifera atque fructifera, in longitudine diffusa, in latitudine non modica, mediocris etenim cuius e vicina et sinus est. 325 Archadia inclita et pretiosa, quae inter Ionium et mare Aegeum est disposita, quae et alio vocabulo Sicionia est appellata a rege quondam Sicione. 326 Regio et aethimologia et nomine ob magnitudinem dapium et regis altitudinem nomen sumpsit et vocabulum. 327 Inrigatur fluvium Aerimantium, ubi invenitur lapis abeston, qui semel accensus numquam extinguetur et morsum serpentis, ea qua percusserit hora si flammola carnem aut sanguinem quamvis parumper palpaverit, statim omnem vim grassantis veneni evomet et laesum statim inlaesum reddit. 328 In ea sirtes laudat sapiens Chollice maiorem atque aliam minorem, una quae Creta respicit, alia quae Archadia adiecit. 329 Quisquis horae diurna sablum fodiens percunctaverit, si puniceum invenerit colorem, corallium inveniet probatissimum, si casmatium ullicem, ferri metalla repperies, mixtim metalla alia. 330 Et alia ab inperitis sunt peregrina, dum ignorant modum vim terrarum incognitam. 331 Chlochochomia et Chamillam inter Archadiam et Bizantium parvolas insolas, propter maris oppraessionem ab aliquibus ignotas, quas philosophus Dimomorchas praedixit. 332 Et inquiens ab imperitis cultoribus aes pro auro ponuntur, ab pachachomis pro didalis idiota laudatur. 333 Mare si beluam protulerit, spatiosum vocatur, si locustam, inter cloacas conputatur, si insulsum paulatim sal cognoverit, ut salsum recondita celebrant stillicidia salsuginis, amarum amurchum ducit, si dulcia paulominus offa inlaesa penetraverint artiria. 334 Non ergastorem, sed opificem mirantur, arteficia in mare Magnum magnam vim ventorum non elevatur. 335 Insolas itaque maris Magni, quae nobis et notae et vicinae sunt, per ordinem tam eas, quae Africae finis tangunt, quam et illas, quae ad Europam, Greciam et Tatianam Italiamque et Hisperiam devolutae atque finitimae sunt, philosophus propalavit et aliquas inter sirtes modicas, quae nobis ignotae sunt, mentionem fecit omnesque in breviario laudabile stilo deseruit. 336 Primam enim maximam ac summam tamquam principalem, os et olfacturiam maris Magni ubera dulcia Ciprum in capite constitutam ita laudavit: Medullam sugentem genetricis ubera carpentem dulcia, amoena materna viscera, papula mea o suavia, arvina conicere praetende salsugine umbum si vales, adtrecta archania intima maris Magni, fecunda me hercola amici foedera iura pone. 337 Ciprus amica, multimoda dape vicina butrionum ophinum calaria fercola, falernum in visione amplecti tua currile sella, confersis dapibus inquilina familia, ne spernas fessis longinco navigatis sintque tibi incolae proselitae alienigenae. 338 Gloriam hanc copiosam non amittere unquam nec me laudare arceat matronam Ciprum electam. 339 Hucusque de laude Cipri inquit, eam longe lateque ita disposuit. 340 Cyprus omnis a mare gyrata atque vallata laco Gaditano, quod et Carphathium, habens in longitudinem milia passuum CLXXV gressus XV, in latitudinem milia passuum CXXV et gressus X, magnis admodum divitiis infinitisque dapibus. 341 Falernum plurimum ac zazetum, aeris copia, ultra omnes insolas vel terras pretiosum ac fulvum, multis atque diversis operibus et instructuris inibi ex eadem sculptis vasaque arte pulcherrima caelata aenea, domus multas colomnas ac bases fultas, aurum et oricalcum multum, gemmis alequibus pretiosis insola magna rutilante. 342 Habet et sirtem Gilo arenam auro nitentem. 343 Cretam insolam caput et decus Greciae, omne nimirum ornamentum, magnam et spatiosam ex utrisque partibus ac mare vallatam a septentrione Ionium et aestibus Greciae, a meridie mare austrinum Aegiptiisque undis. 344 Habens in longitudine milia passuum CLXXII gressus XVIII, in latitudine milia passuum L gressus XIII, urbibus magnis munitissima nonaginta tribus, oriente, austro, septentrione et occasu dispositis, ex utrisque partibus sitae, totidem litoribus vocabula singula. 345 In medium autem Anthiopolim urbem munitissimam atque metropolim celeberrimam et famosissimam, ubi sagittarum usus ac iacula plurima et utilia, fabros et artefices gnaros esse adfirmat. 346 Usui armatorum necessaria, litteris et studia artium Grecorum praeclara, musicorum arte peritissima. 347 Carpatas naves et dromones magistra erga Tyrios, plurimos gemmis et argento inclita. 348 Populum industrium et artificem, capris copiosa velleraque cotafia atque mollissima ultra omnes insolas vel vicinia provinciarum. 349 Angues rara in ea, feras pessimas et cruentalias respuit, lupus et ursus, vulpes aliarumque ferarum noxia nullatenus gignit neque dracones neque leones nec emineius neque noctuas; et si aliquando inventa fuerit, statim emoritur. 350 Herbas gignit incognitas aliarum terrarum, quae usui aptas ad famem repellendam probantur. 351 Sfalangus itaque venenatus gignit et lapidem itheum dactalum. 352 Habet et sirtem Yron, ubi et gemmam Oriciam ut cristallum clarissimam nitit. 353 Vicinaque illius est Abidos insola in Europa super Helispontum sitam in angusto et periculoso mare Gaditano separata et ob hoc Abidos Grece dicta, quod sit introitus Helisponti maris; fretum enim mare atque coartatum montibus diversaque iuga et eminentissima cacumina, ubi etiam Xersis pontem ex navibus fecit et in Greciam transiit. 354 Inibi etenim idem sofista pontem suae artis iugiter permanentem sine concussione ulla se fieri posse in suis litteribus adfirmavit, sed nulli umquam amicorum aut discipulorum palam facere voluit. 355 Chos insola habens quadratim mare oppositum, quae ad Greciam adiacet. 356 In longo pedetimptim milia passuum XLV gressus octo, in latum passuum XXX milibus et gressus XXV. Ubi adserit omnia genera herbarum aromaticum et medicinalium plus quam in aliis insolis vel partibus Greciae, vicina est enim provinciae Atticae. 357 Artis medicinae et industriae Yppocratis suorumque adinventionum cura et ingenium ac indagationem sagacissimam valde concelebrat, ortum et generositatem illius. 358 Ornamenta coccinia artem pretiosissima, laneficii ac byssi usum et materiam in ea insola pulcherrima, nimirum sicut ex parte conperimus, adeo adfirmat. 359 Ciclades insolae mare circumseptae undique, sunt enim separatim conclusae numero LIII, habentes in longo passuum milia CCCC gressus XIIII, in lato milia passuum CCL gressus VII, quae ex parte Grecia adiacent, habentes urbes plurimas munitas, inter quas vero Rhodus metropolis earum est scopolisque magnis atque rupibus vallatae. 360 Purpora probatissima in eas invenitur, coccus quoque et byssus pulchrae, crocum et timum machamitum, unde pelles rubricatas variantur atque tinguntur, opera polemitariae, siricia et metafiata ultra omnes vicinas insolas. 361 Sunt itaque in eas aliquae sirtes, loca quidem arenosa mirtia, qui aurum valde fulvum et pretiosum trahunt. 362 Vinum et oleum, mala punica et mala cusizia, nicalaus et alia quaeque valde bona et optima, conmixtim ac coacervatim. 363 In unum Cicladibus insolis scribens unam gloriam habere ubertatem atque decorem. 364 Quarum haec sunt nomina: Delos et urbs videlicet et insola, Rhodus insola et civitas, Thenedus insola, in qua Atheniensis, Carpatos, in qua naves magnas Carpasias opere mirifico factas ad hostium cuneos equestrium et pedestrium ferendum velocissimas et robustissimas. 365 Unde idem ait: Pontum magnum adeo onerosum samsamsagis voraginibus undis caulonum gurgitibus Carpasiae hostes et amicae vicinae et adferunt manubias et capta praeda reddunt invitatae propinquis exoles, vehunt parentes lucubre militare frivola natorum exilia. 366 Tuaque arte lautomiae intertrudes ergatae talionum carpiae inter externa nauclerum. 367 Tibi quippe tyronis amarum deferunt praedonum tyrannidis, quin laudaris opifex magis tua Carpasia; unde aemoluminium, inde singultum probrum. 368 De his enim instrumentis navium multa scribens, quot et qualibus argumentis ipse sapiens in nautas maris edocuit vel propria arte conposuit, apud dogmatos vel historicus Grecorum inter reliquos philosophus caelebre usquequaque retenetur. 369 Ipse aulonas altas et breves naves cum ingeniosissimis obliquis fenestellis, cum funibus et magnis restibus, triplicatis velis submissa coria multa, arte multa extenta et clavibus magnis curvata, sursum in modum curricula turrium elevata, deorsum virgolis et lignis levigatis adstricta, biclinia et triclinia in modum templi pinna per grados ascendentes ad omnes anhelitus ventorum impetu obiciendos parata, de ipsis fenestellis iacula sagittis et fundas ignem ac diversa tela, hostium cuneos cum Carpasiis et fugant et negant et saepe capiunt. 370 Istas naviculas vehementes ac velocissimas in hoc mare et Grecia ad navales hostes repellendos idem philosophus sua arte instruxit et excogitavit et ob hoc aulonas nuncupavit velut maris aut navium palatia. 371 Citerea insola et ipsa ex Cicladibus a parte occidua, similiter et Icharia nullisque sinibus maris a nullis partibus propter scopolorum ambitionem et obpressionem vel eminentiam portuosa vel navalia conmercia oportuna, ubi Didola magistra laneficiorum polemitaria et purporaria orta fuisse, sororem Hippodamiae ex subole Minervae adfirmat. 372 Naxon et Melos et ipsae insolae Cicladum insolaque Melon rotundissima adeo et fertiles, ubi Iason et Plutonem vel Paronem et Pharium editos. 373 Ibi invenitur sarda lapis marmoribus praestantior et varietate pulchrior, tamen inter gemmas non reputatur. 374 Cion insola Cicladum optima, nimpe ubi pretiosus mastix et valde probatissimus invenitur. 375 Samo insola ex ipsis in mare Aegeo, ubi Iuno nata scribitur. 376 Ex qua orta fuit Sibilla Samia et Pithagoras Samius, a quo philosophia primum inventa vel dilatata est, eiusque adsertiones idem Ethicus rethorico more stiloque prosodico valde obscure digessit et ipsum solum tantociens ex maxima parte recepit et ex aliqua parte reppulit. 377 Hac insola in laude carminis Sibilla et Phithagora edidit inquiens adsumpta sibimet sententia versuum suorum prolata: Querillae movere me cogent amici ne sinas achoniti, perpende aure taxata, sensum et mente, adverte ore fecundo, obde claustra serena, pande nomen, culata viscera clinachia passa. 378 Diva mitrella gemmis crispantia Samia ornata Sibilla, lacertis armillis gestatis, colla bullas Pitagoras. 379 Kalendae atque neominiae sunt Samo solemnis feriae, insignia vaticinia, praeconia tota; concursus fit inter convivia; haeccine organa aulea climmata, convenite, date oscula sacra gradiva agea, gratissima lacinia summa margine. 380 Semitae gratae, ferte gratis oneratis fercolis cunctis bonis in sinibus maris, electa fulcite monilia ulnas, Sibilla Samia facesset munera, dilibuta aromata tibi haec manilia, sospis eximia, o tua unguenta certatim pandent dorsa quaeque sua summa limfa. 381 Haec tibi via benigna quoque dorsa deferentes agea silices magni removent semita achademici amice, a quo venisti. 382 Samo electa insola protus ortus fuisti, gloria, laus, decus, in sinibus huius maris cunctatus repperi. 383 Samo mea, quam quaesivi. 384 In ea quidem insola vasa fictilia primum reperta fuerunt, quae meliora et duriora plus quam in aliis locis ibidem esse dicit. 385 Finem summatim insolis Cicladibus terminans Siciliam nobis viciniam in breviario titulavit, ut fruiti sumus. 386 Habet itaque in longo milia passuum CLXXVII, in lato passuum CLVIIII. Terra vero, quae ab utrisque partibus sicut et reliquae mare circumdata, valde quoque bona, multum frugifera; aurum plurimum abundans optimum, etenim multis in ea cavernis et fistolis; ventis validis semper agitata; sulphore quippe plena, ubi est et Ethna mons magnus et famosissimus, qui ab stultis ab inferis autumatur urendo radice procedere et cum fumo et fetore flammae sursum eructuare. 387 Sed falsa opinio est, nam cum fervente mare et violentia ventorum terra sulphoria nimia areditate incaluerit, statim fumum ac flammam exalat, quemadmodum Cimera super mare Caspium. 388 Ibi enim magna incendia pernoctantia perseverant. 389 In cuius vicinio freto Scilla et Karibdis sunt, quibus navigia valde magno naufragio absorbuntur et conleduntur. 390 Insola namque tyrannorum nutrix, habet urbem metropolim Serecusam aliasque multas subiectas. 391 Inrigatur fluvium magnum Alfeum et Achate fluvio, ubi lapis acaten invenitur, et mare eiusdem corallium pretiosum mittit. 392 Pars eius vicina Italiae est, alia pars Mauretania respicit. 393 Tapsum insola et ipsa Siciliae est vicina. 394 Eulae insolae, quae et Vulganiae vocantur, eo quod et ipsae sicut Ethna et Cimera ardere visae sunt, sunt omnes novem eandem ustionem dantes. 395 De his enim philosophus ait: Profano merore aestuare cogor animadvertens, quid agam conicior, mundi conpagines totque cardinibus angens laboravi cunctatus viatorque exteti, dorsa maris oceani et sinus maris Magni accola fui, dum vehitare coepi vehicolae meae rudentes unde fuerunt, in tedium fui, si noctem requiem dedi, Cimeram terrui, Ethnam formidavi, dolores parturientes Vulcaniae et Eule praeerant. 396 Stulta mundi inveni, sapientes ipsius deprehendi scriptoresque ipsius mihi ridiculum fuerunt. 397 Hoc sciscitavi, unde et percunctavi. 398 Profundo chalao sursum nimirum subire flatum sulphorium boatumque eructuare. 399 Profecto repperi inveni quem quisivi inter abyssum et mare, sulphoria baratra cedere umbonum instar a fervore abyssi magni, ubi sorbiciunculas in modum visicarum chalao magnus prae ubertate et inundatione aquarum tam illis respirantibus quam istis inundantibus, instante umbelico, ventis discurrentibus aura et altano pyras in molliciem redactas et ut cerussa recoctas, velut silices quatientes statim in sulphore et igne valedissime conleduntur et flatum magnum impetum vaporis iugiter fumantem et crepitantem emittunt. 400 Stoae – insolae – cades Marsiliensium, sexaginta milium spatio, in fronte Narbonensis provinciae, qua Rodanus fluvius in mare influit. 401 Sardinia insola, disterminans mensuram eius, tenit in longo milia passuum CCXXX, in latum quadratim milia CCLXXX, fontes habet caledos morbida limfa. 402 Ibi nec venenum nec serpens nec mala bestia, terra enim uber est et fecunda. 403 Corsica insola habet in longitudinem milia passuum CLX, gressus XX, in latitudinem XXVI, multis enim promunturiis angulosa, pabula fecunda et lapidem catociten. 404 Ebosus insola serpentes contraria Hispania subiacens. 405 Balearis insolae anfractae duae gemellae, quas vulgo Maioricam et Minoricam vocant. 406 In his insolis primum funda ad lapides iaciendos inventa testatur, balistas quidem et tragenas. 407 Gades insola superius in alia pagina cum Athlante et Hercoliis colomnis praefatus est. 408 Abhinc recessus maris post spatium urbis inclitae usque Rifeis montibus vel montem Laceden, unde Lacedemones vocabulum et nomen traxerunt. 409 Stilo posuit Cefalanias insolas, Casiopas et Liburnicas vicinarum suarum repetendum explendi operis sui ordinem, ubi non magna feruntur artificia et aliis varie distincta amisit. 410 Lacedemonia, Pannonia et Histria post celeberrimam Greciam, suarum generationum repetens, ait: Me circuitum virium mearum et opus et rumor subrepsit, ut decedentium si falsa fuerunt retroacta obmitterem, aut si vera reciperim, si ambigua frustra ducerer pondus laboris mei. 411 Meae causa extetit, ut itineris vacatio veritas laborem sequatur. 412 Quantae clades in Lacedemonia, Norico et Pannonia, Histria et Albania, vicinae meae septentrionalium regiones, primum a Romanis et Numitore tyranno, dein sub Romolo Remoque fratribus postque Tarquinio Prisco, Superbo, cum taedio cordis mei stragem subolis mei cogor propalare, et postmodum orientalium ac loca meridiana, quae obmisi, retexam. 413 Numitorem igitur regnum male usurpatum hostem et vastationem Tusciae saevissimam intulit. 414 Pirreos montes, Cisalpina itaque iuga peraccessit, Noricos obtenuit, Histriam crudeliter obpraessit, Histrum transiens cum Albanos altercavit, sed superare non potuit, cum magna spolia remeavit. 415 Nec multo post obiurgantes mutuo nepotes cum avo consurrexitque Romolus super avum, Numitorem interfecit, regnum sagaciter et adroganter usurpavit. 416 Euandriae urbis muros et moenia ampliavit, ipsam nimpe urbem a suo vocabulo Romam nuncupavit. 417 Ipse vero post avum fratrecida extetit, Remum negavit spurcitia omni deditus et luxoria freniticus pellexatur nefarius. 418 Commoto exercitu Romanorum avi crudilitatem arreptus Lacedemones crudeliter debellavit, Pannoniam vastavit, Semoen transiit, post primam eversionem Troiae secundus cruentator peraccessit, cum Franco et Vasso, qui ex regia prosapia remanserant, certando demicavit ipsosque superatos Illium dinuo captam remeavit ad urbem. 419 Francus enim et Vassus foedus apud Albanos patraverant mutuo moventes exercitum contra Romolum, montana Histriae transeuntes fixerunt tentoria, contra quos Romolus castra obponit. 420 Cum Franco et Vasso dinuo bellaturus properavit in montem sacrum arasque ovis Ifamosissimas. 421 Praeparantur ad aciem perduellis hostes invicem demicantes. 422 Romulus post cruentissimam stragem, sicut maximum moverat exercitum, victor extetit debellaturosque superavit. 423 Francus et Vassus caesum cernentes exercitum cum paucis qui remanserant per fugam lapsi evaserunt. 424 Albani prostrati atque devicti, qui evadere potuerant a caede maxima, reversique sunt propria. 425 Francus, ut diximus, et Vassus videntes se superatos, terra autem adflicta et vastata in solitudineque redacta, relinquentes propria cum paucis sodalibus, sed viris expeditis pulsi a sede statim Retia penetrantes ad invia et deserta Germaniae pervenerunt, levaque Meotidas paludes demittentes more praedonum pyrraticum et strofosum atque latronum degentes urbem construunt, Sichambriam barbarica sua lingua nuncupant, id est gladio et arcum, more praedonum externorumque posita. 426 Romolus dein humanum sitiens sanguinem hostium plurimorum congestum, Histriam ingressus cruore tanto fuso, ita ut undas Histri humanus cruor praeoccupassit; victoria parata mox Albaniam peraccessit. 427 Quanta certamina et strages universaque mala perpetrata fuerunt, longum est inseri, Romolus amisso inter caedes maximam partem exercitus sui tamen cum multa spolia vel captivis reversus est. 428 Posthaec Valeriam debellavit, urbes maritimas usque Italiae fines coepit ac tenus Mantuam urbem accedens; quae a Manto Tirhesiae filia post interitum Thebanorum in Italiam comitatam in Veneciam, quae Gallia Cisalpina dicitur, hanc urbem in collectionem incolatus sui aedificavit, quam praefatus Romolus vim roboris sui certando capessit et ventilando diruit. 429 Iterumque Gallias edomuit in suaque ditione tributarias fecit omneque malitia consumata regna ac terras sanguine humano infectas in tantum, ut posthaec captivitas plurimorum parvulorum ac mulierum multarum quique regionum ignorarent et terras et lingua, et nusquam remeantes propria vel propinquos amiserunt. 430 Ipse quoque Romolus post tot facinora et vim et animam iniquissime et indigne fudit. 431 Vae obmissa mundi plurima bella vel clade pestifera. 432 Quid subolis ignaviae meae meruerit non praetermittam, cum eo tempore captivati ab Histria Casiopas insolas pervenerunt, post multa annorum curricula vix ad vastam et inviam, caenum ac pulverum ustionem cum magno merore et taedio repedaverunt, et usque in diem nativitatis meae culta quae dudum fuerunt, in solitudinem redacta sunt. 433 Post ambitum maris et percunctatam orbem quae prima fuerunt postposui, quae alii ignoraverunt et per memetipsum cum ingente labore et fessa indagatione angor praetermissorum fecit, reperta digessi. 434 Quae vero illi scripserunt, opus dempsi. 435 Oriente et meridie illi sagace indagatione plana et optima elimati sunt, nos quoque aspera regidaque et aquosa et brumerica percunctavimus. 436 Nunc summatim ad orientem certatim gressum posuimus a cacumine Caucasi montis calles artissimus usque magnum Gangen propter aedificium arcae parentes coavi et camaras ac artificia illius, si ultra inundatio aquarum chosmo vim intulissit, qua arte reliquiae fratrum remansissent. 437 Sed Arminiae pilas iuga subiimus et nullatenus repperimus. 438 Elangui ego igitur et aegrotavi, nox pro cibo et crapula mihi fuit. 439 Non repperi quem quaesivi, paenitus me huius operis ignorantia, cur non inveni et ea ignoro, diffesso labore tabisco. 440 Submotus ab his eminentissimis montibus aureus iuges noctem cum facibus adfui propter metum draconum et strutionum, grifas et serpentes inibi iugiter invigilant, furmicas more canum rapacissimas centauriasque lacertas venenatas valde reliqui cum sociis meis viris achademicis et inquiens retuli: O inaccessibiles thesauros maximos, tam avaros et crudeles habentes custodes. 441 Ante morsum dentibus adtrectant quam pulchra et opima custodia ostendant. 442 Non fuissit internicio bellatorum, si tellus proditor non fuissit horum metallorum. 443 Discat impiorum vesaniam aurum quale sit custodia, qui dentibus frendeant, non qui indigentibus bona tribuant. 444 Recessuros ab his iugibus viator noster naupicus adfuit. 445 Gangen ingressi terram inhabitabilem adire disposuimus, sed non potuimus praeter ardorem solis. 446 Nemora pulcherrima ultra montana vidimus, sed palpare solis ortum nullus valere audebat, plus enim incendia oculorum et corporum erat quam huius mundi clibani aut termas. 447 A narrantibus nobis revertentibus temerariis et inpudicis vicinis illius habitatoribus Indiae regionibus valde felicibus repperimus, quod in illis partibus Eden nemus dei caeli et ortus inaccessibilis carnale creaturae situs esset. 448 Vale fecimus deos deasque Indiae et aula regis Ferezis, qui bona fecit nobis, palatia et cenacula sua nobis ostendit ex auro et gemmis, vinias in similitudine maceriarum ex gemmis variatoque opere ad instar butrionum. 449 Nusquam ultra talia repperimus Indiam fertilem. 450 Opopodiani contrarii aequi proni obstacula nostrae esse voluerunt, sed propter aulonas laborum nostrorum fabrefactas dromunculas, ob obpraessionem lapidum et iacularum relictis naviculis fugierunt. 451 Ab India magna et Gangen regressi inclinatis regionibus atque saluberrimis, in anno omnes fruges dinuo metentes ac collegentes. 452 Aves magnas mittit, psiptacum more hominum loquentem, habet elefantes et monoceros, bistias magnas; gignit enim cinamum et piper, calamum quoque aromaticum et ebor, chariston, berillo, crisoprasso atque crisolido, adamantem probatissimum ac carbunculo, leaenitis itaque et margaritis, uniones et miriaces; vicinae montes aureos. 453 Dein Parthia ab India usque Mesopotamiam fertilem, populum robustum. 454 Vicinae earum sunt Aracusia, Parthia minor, Assyria, Media et magna Persida, quae et origine populorum et initium ab Indo amne magno sumuntur. 455 Regiones fertilissimas, populo quidem barbarico et gentes robustissimas; flumina magna inrigantur Idaspem et Arbem et alia quam plurima. 456 Assyria etenim nobilissima, purpora quidem procerior, ornata opibus omnium bonorum, umbelicum ac medullam Niniven, quam philosophus inter alias urbis moenianam archochyram vocitavit, primam tyrannidem bellicosissimam, sua enim arte eruditissimus. 457 Post primam Indiam ultra omnes ista caeleberior vicina crescens et adfluens atque multiplicans. 458 Inde Arabia et ipsa nobilis ac pinguissima ea bona, quae supra diximus, maxima affluens atque succrescens. 459 Post hanc Chaldeam invenimus, diversam gentem in multis divisam, ubi famosissimam urbem repperimus Babylloniam extollente virtute cunctarum urbium caeleberior, quam omnium primam ac novissimam arbitrati sumus omnem roborem et decorem et pulchritudinem, ubi concionantes operam dederunt filii hominum, quos noster Eufraten intersecat. 460 Deinde Syria inter magno amne Eufraten et montem Guzan idolorum magnum, usque mare vicinum, terra gignenda multorum populorum, Aegypto coniuncta parte maxima aliasque partes Armoenia et Cappadocia vergentes climma nostrarum regionum, ubi Conmagina, Fenicia atque Palastina vicinae et subiectae sunt. 461 Deinde ad meridiem Chanaan sortem affluentem omnibus bonis, inriguam Tiberiade et Genasar, alveum Iordanis a vineis Engaddi et lacum bituminum et harundinetum Parioticum et Salariam superiorem ac tenus ad Libanum tendentes, ubi in medullam et umbelicum urbs magna, ortus et aletrix regum, vaticinia et ostenta atque prodigia festiva Hierusalem fabricata et sita est, ubi eorum vates futuram restaurationem mundi iudiciariam impetu sui spiritus fore adfirmantur. 462 Illic Galilea regio Iordanis, Samariae urbis vicina, confinium et ianua regionis opima et spatiosa, ambitiosam incolarum speculatricem inclitam. 463 Vicinarum terra inhabitabilis Sodomorum, ubi trea iudicia magna idem dicit regis maioris caelestis iram et vindictam decedisse, ignis fulminis et bituminis; eorum audacia et temeritate aborruit achademicus. 464 Pentapolim ob nimiam affluentiam ignominiosam, sine lege absque eruditione, sine rege indisciplinata ruina maxima prae ubertate corruisse. 465 Sicharia regio, quae postea Nabathea nuncupatur, silvestria valde, ubi Ismahelitae emenus. 466 Sur inter mare Rubrum et Arabiam sita, Aegipti finibus deducta, populo vafro et valde nugace, terra nimirum invia. 467 Aegiptus magna, uberrima ac fertelissima, medulla terrarum aliarum, imbribus et pruinis incognita, hieme carens, Nilo omnibus bonis confersa atque inrigua, ampla valde in latum, gemino mare coniuncta atque vallata, Rubro quippe et Gaditanum, quod est Magnum. 468 In longitudine igitur usque Aethiopiam et Libiam, omnium frugum et arborum ac frondium opolentissimam, ubi sunt arbores magni, qui picini dicuntur, unde in anno bis vellera carpiunt et optimas vestes ex ipsa fiuntur, quae alia regna vel terras in usum mercantur et non gignit talia. 469 Canophea insola oceani, quae ex parte Aegipto, ex parte Libia subiacet, omnibus bonis iocunda, aurum optimum et uniones lapides gignit. 470 Bactria et ipsa valde fecunda dromodas et camilus numquam atterentes pedes mittit, aequos et mulos velocissimos inter omnes terras. 471 Libia magna, ponto magno vel aequore oceano vallata utrisque partibus decora et adeo fertiles et pingua. 472 Aethiopia montuosa et arenosa, longe lateque in magnitudine porrecta atque diffusa, in alequibus partibus deserta et inaccessibilis. 473 Plures itaque gentes vultu horribile et nonnullo monstruosa, serpentium et ferarum multitudinem, rinocerotas, camilopardus, basiliscus et dracones inmensus, quorum ex cerebro gemmae pulcherrimae extrahuntur. 474 Iacinctus et crisoprassus ibi repperiuntur, cinamum et calaicum plurimum mittit Aethiopia. 475 Post ipsam alia est inhabitabilis propter ardorem solis, alias quidem in Africa Libiam, Cerenensem Pentapolim, Tripolim, Bizantium, Cartaginem et urbem et regionem, Numidiam, Mauritaniam Istifinsem, item Mauritania Tingitania, Trogoditae et barbaras gentes Natabres et Garamantas ac Getuliam. 476 Haec omnia nationum et gentium atque terrarum proprio labore desudavit, ut adserit idem sofista, non per ordinem propter navalem maris oceani ambitum, quia, ubi et navigare licitum, et difficile fuit. 477 Inde a septentrione terrarum et populorum ordinem duxit et ob hoc de gentibus et regionibus plura non dixit. 478 Ea quae in aliorum codicibus scita vel scripta deprehendit, sibi explicato catholoco conpescuit.
VII. DE TERRA ET FLATU VENTORUM VENISQUE AQUARUM PARVAM MENTIONEM FECIT
1 Flatum ventorum se vidisse ad meridiem superius et nunc inquiens in modum columnarum in tribus cathigis ramorum eructuare quasi densissimam nebulam, mare tale motionem fieri et elevare ultra arduam montium cacumina calao super abyssum ac terram superius nimia vehementia, tremefacere a mare usque ad mare terram sicut off am et similam, crescere et meatus ac fissuras in modum fungiam facere et a facie ventorum in directum venas dare et aquas discurrere vel flumina consurgere et amaritudinem salis ac maris non retenere ob hanc causam, quia postquam aquae maris ipsud calao roborem petrae et humorem terrae palpaverint, statim in rigorem versae omnem amaritudinem amittunt et si in sulphoria terrarum vehementiam non incocurrerint, semper dulcia et recentiora consistunt. 2 Et in duritiam salis coaculare non valent et revera quia, quotiens flatus et sonitus ventorum evenerit, statim inruptio pluviarum subsequitur et sic adfirmat terram super aquas quasi sfungia. 3 Quemadmodum sfungia per fissuras et meatus consumit aquam, ita per terram duobus modis currit aqua quandoquidem interundatam. 4 Aliquando autem illam aquam subterraneam in directum per terram levatam, ut vidimus latices hoc est fontes, qui currere videntur iugiter, per venas diversas, per terram in modum sfungiam, hinc ventis et aquas discurrere et a facie, ventorum prius atque magis, flumina et aquas inundare et motum magnum facere aquam. 5 Reliqua elimenta mundi et in hanc parte philosophus ultra omnes sapientes pulchrius adinveniens deseruit quam reliqui, quos nos indaganter investigavimus. 6 Suos caracteres litterarum, quos adinvenit, ita distinxit. 7 Explicit liber Aethici philosophi chosmografi natione Scitica nobile prosapia parentum, ab eo enim ethica philosophia a reliquis sapientibus originem traxit.