Cremutius | Scaena II |
Crem. Salvete, amici. gratias vobis ago, gratias agit Marcia mea, quod nobiscum paucas horas una vivere dignamini.
Marc. Salve, Lepide; et tu quoque salve, Seneca, festum hodie agimus diem : nam hodie pater mens Annales suos ad finem perduxit.
Lep. Gratulamur tibi, Cremuti: ergo pulchrum illud opus confecisti, quo veteres Romanos iterum vivere audio.
Sen. Mihi quoque liceat tibi gratulari, Cremuti: tibi quoque, Marcia, quae profecto patrem et consilio et opera adiuvisti.
Crem. Immo dis gratias ago, qui mihi concesserunt ut susceptum opus ad finem perducerem. satis enim mihi vixisse videor, si ex me discent posteri, quid sit vir Romanus.
Lep. Cum igitur una simus, quid si inter nos disputamus, quid istud sit? die igitur, Cremuti: quos tu viros Romanos appellas?
Crem. Quos ego appellem? nonne Brutum primum illum, qui Tarquinios eiecit? nonne Decios istos, patrem et filium, qui pro patria mortem ultro obierunt? nonne Regulum, qui libertatem sibi ea condicione mereri noluit, ut senatui pacem suaderet?
Lep. Bene fecisti, mi amice; te laudo. nam his exemplis iuvenes nostros (qualis hic Seneca est) ad virtutem incendis, nee tamen potentium iras commoves.
Crem. Tu vero noli credere me his rebus moveri: ad libertatem me natum sentio, non ad servitutem.
Lep. Non minus liber eris, si prudentem te ostenderis. quot ego ex amicis meis vidi, qui ob verba praepropera vitam perdidere!
Crem. Vix te novi hodie, mi Lepide. qui vitam vero impendit, is mihi solus vivere videtur. illud omnibus notum velim, me in Annalibus meis M. Brutum magnopere laudavisse; Gaium vero Cassium Vltimum Romanorum appellavisse.
Lep. Mihi quidem ista non placent. his exemplis imprudentes homines in scelus incitari possunt.
Crem. Ego vero nescio quid tu scelus dicas: hoc tantum scio, viros illos pro re publica non tantum sentire, sed et agere esse ausos. utinam hodie pares essemus!
Marc. Noli tantum commoveri, mi pater: ira philosophum non decet. nobis potius responde, utrum in Annalibus tuis mulieres quoque Romanae locum invenerint, annon.
Crem. Tu quidem bene novisti, mea filia, quid responsurus sim. profecto neque Lucretiae oblitus sum, quae (quamquam innocens) noluit tamen pudori superesse; neque Cloeliae, quae contempto hoste Tiberim transnavit; neque Corneliae, quae duodecim liberis amissis tamen felicem se iactavit, quae Gracchorum fuisse mater.
Sen. Quid vero censes, Cremuti? utrum feminae viris pares nascuntur, an iure crcduntur virtute eis cedere?
Crem. Possunt certe, ut Stoici nostri dicunt, viris pares esse, si modo volunt. itaque Porcia, Catonis filia, cum Bruto nupsisset, sociam se laborum, sociam consiliorum venisse dicebat. eadem coram marito femur sibi confodit, ut doceret, quam bene dolorem ferre posset, nonne tu, filia mea, idem, si opus erit, facies?
Marc. Equidem nescio, mi pater, an possim, nescio an velim. utinam Brutum Porcia consilio suo et opera servavisset! sed eamus ad cenam: parata est.
Sen. Qualis cena nos exspectat, Marcia? scis me carnem esse nolle.
Marc. Scimus te Pythagoreum fuisse; diceris quoque litterarum amore perductus corporis neglegens fuisse. sed cum in hac re emendatum te hodie videamus, experiemur num in ilia quoque profeceris.
Crem. Eamus ergo una: non derit nobis aut disputandi aut corpori satisfaciendi, quatenus natura iubet, materia.