Jump to content

Cothvrnvlvs/Idus Martiae/Scaena III

Checked
E Wikisource

Idus Martiae, Scaena III
1912
 Scaena II Cremutius 
SCAENA III
Caesar. Antonius. Senatores.

Caes. Vos, di deaeque omnes, quibus haec urbs curae est, cives vestros tuemini! Caesari iam nimium favistis: satis ego habeo, si incolumem Romam videbo. vobis, patres conscripti, deorum immortalium voluntate haec urbs commissa est: consulite ergo, quid de summa rerum agendum sit. litterae hodie ad me perlatae sunt, Parthos in fines nostros irrumpere. loquere, Cicero: quid hodie censes?

Cic. Nuper, mi Caesar, in Cilicia in provincia fui. cottidie veniebant nuntii, Parthos in oppidum aliquod irrupisse. ego quod potui, vi et armis iis restiti. nunc vero censeo delectum habendum esse, maiestatem Romanam armis defendi debere.

Caes. Consilium bonum pro re dedisti. quid vero tu, Cassi?

Cass. Scio Caesarem nullum unquam periculum timuisse. si quid illi foris, si domi acciderit (absit omen!), nunquam sustinebit patria banc iacturam. spero equidem Caesarem non iterum urbe discessurum.

Caes. Si patria Caesarem in arma vocabit, nunquam hic in otio manebit. die, Casca.

Casc. Ego hostem protinus petendum, si foris est, si domi …
Ceteri tacere iubent.

Caes. Deorum opera nullum iam domi hostem habemus: concordiam inter cives firmatam videmus. qui pro Pompeio pugnabant, patriam non minus quam milites meos amavisse fateor: illos pariter amo : illos pariter cum meis rempublicam gerere gaudeo. die, Brute.

Brut. Ego tibi, Caesar, honores, tibi dignitatem debeo: amavisti me ut filium: quod patri concedi solet, tibi libenter concedo. ego civium voluntati resistere nolo: faciat Caesar, quod optimum iudicet: spero me nunquam officio meo defuturum.

Vates. Audi, audi, Caesar: cave Idus Martias! cave Idus Martias! tum maxime cavendum est, cum te tutissimum putabis!

Senatores (turbati). Quid ille canit? quare infausta voce concordiam nostram turbat?

Caes. Mittite hominem, patres. nolo faustum hunc diem omine malo turbari. quid ad nos vatum carmina pertinent? ipsa me Calpurnia hodie precata est, ne in curiam procederem: ego vero nullo modo vos fallere volui: neque me usquam tutiorem credo, quam cum undique amicis circumdor. agite ergo, prius quam urbe exeo, rationem vitae meae dabo. si quem vestrum forte offendi, veniam coram omnibus petam.

Cass. Nihil habeo quod respondeam, Caesar. nolo te mea causa vocem ullam edere.

Cas. Nunquam me Caesar offendit. audio tamen

vi abripitur.

Caes. Pro se quisque dicat. nolo rumores audire.

Brut. Non habeo quod tibi ignoscam, Caesar, tu mihi potius ignosce, si quid consilio malo perductus perfecero.

Caes. Caesar Bruto tantum credit, quantum sibi. sed quis hue advenit?

Intrat Metellus Cimber; litterras adfert.]

Met. Ad te appello, Caesar; litteras has perlege.

Caes. Domi illud videbo, non hic amplius sedendum est.

Senatores. Audi Metellum, Caesar: litteras lege.

Caes. Nimium molesti estis; concedite. lictores, viam facite.

Cass. Nunc vero, Brute, fortiter age: nunc summum est tempus: en, ego exemplum dabo!

[Caesarem gladio confoduint: ultimus Brutus quoque ferit.]
Caes. Et tu, mi fili!
[moritur.
Ant. Me quoque, patres, occidite: nunquam ego Caesari meo superero. en quod Galli toties voluerunt, nunquam potuerunt! en aeternum urbis huius dedecus! en qui amici, qui patris, qui patris patriae sanguine gladios suos imbuere!
[anima deficit.

Brut. (pugionem cruentum attollens). Salve, Cicero! salve, pater iterum patriae! salve, consili huius boni auctor!

Cic. (pectus percutiens), Occidistis me, amici! occidistis optimum Romanorum, optimum amicorum! deos deasque omnes testor, me huius consili expertem esse.

[Clamores ad fores curiae audiuntur. Irrumpunt cives, corpus Caesaris efferunt, senatoribus mortem miniatur. fit tumultus].

IDUUM MARTIARUM FINIS.