Cothvrnvlvs/Veturia/Scaena I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Veturia Scaena II Fairytale right blue.png

VETVRIA
SCAENA I
Veturia. Volumnia.
[Mulieres lanam faciunt. lacrimat Volumia.]

Vet. Quid agis hodie, nurus mea? valesne? quid est ? num lacrimas in vultu tuo conspicio?

Vol. Quam timeo, ne quid mali mox audiamus! ne quid exercitui Romano accidat! ne vir meus …

Vet. Quid dicis igitur? ne vir tuus …

Vol. A, timeo dicere, ne malo sit omini. utinam Mars iste pereat! utinam bella tota Italia quiescant!

Vet. Hem, impium illud quidem votum est, et muliere Romana indignum. cur igitur viros parimus, si quiescent bella?

Vol. Illud mihi potius responde: cur viris nubimus, si illi semper foris aberunt?

Vet. Quam ridicula dicis! illi in bellis famam quaerunt, amorem populi sibi parant viam in summos honores muniunt. o album ilium diem, cum filium meum consulem aspiciam!

Vol. O atrum ilium diem, cum corpus viri mei exanimum videro!

[in lacrimas solvitur.

Vet. Huius me mulieris et miseret et pudet.

Veturia. Volumnia. Valeria.

Val. Salve, Veturia : salve tu quoque, Volumnia. num lanam, ut semper, facitis?

Vet. Ita mulieres Romanas, cum viri foris absunt, decet.

Val. Sic me quoque mater docuit: sed ipsa sermoni libentius vaco. numquid de bello audivistis?

Vet. Immo nihil omnino novi.

Vol. Et ego quo minus audio, eo magis timeo, ne quid viro …

[lacrimat.

Val. Ohe ! hodie quoque hie pluit. quid ergo vis, Volumnia? fortasse te consolari possum.

Vol. Quid dicis? num pax facta est? num vir meus …

[lacrimat.

Val. Dicunt virum tuum fortissimum se praestitisse, et quercea illa corona a dictatore ornatum esse.

Vol. Quam coronam dicis?

Val. Qua illi ornantur, qui civi vitam servaverunt; itaque ‘quercum civilem’ appellant.

Vol. At ego auream certe coronam, si habeam, ei deferam, qui viro meo vitam servaverit. sed quis huc accedit?

Eaedem. Lictor.

Lict. Salvete, mulieres. me ad vos senatus Romanus mittit. nuper litterae a dictatore Coriolis sunt adlatae; constat Volscos pulsos esse, urbem nobis cessisse. fortunam Romanorum unus Gaius Marcius restituit, ducem Volscorum sua manu interfecit, pacem honestam secum affert. gratulatur vobis senatus populusque Romanus; Marcio consulatum in proximum annum pollicetur.

Vet. Non igitur nequidquam mater sum facta, utinam banc victoriam maiores sequantur! Vol. Non igitur nequiddquam nupsi. utinam ultimum hoc sit bellum, cui vir meus intererit!

Val. Gaudeo inter tot viros unum fuisse niuliebri animo praeditum. sed tu nohis narra quemadmodum omnia processerint.

Lict. Sic factum esse audimus. exercitus Romanus Coriolos ohsidebat ; oppidanos intus clausos servabat. tum subito Volscorum legiones, ab Antio profectae, Romanos invaserunt; simul ex oppido eruperunt hostes. forte in statione Marcius fuit; is cum delecta militum manu non modo erumpentes reppulit, sed per patentem portam ferox irrupit; nec minus voce et vultu, quam armis, hostes terruit. tum caedes oppidanorum facta; et aedibus plurimis igne correptis, clamor usque ad muros pervenit. quo audito, Romanis, qui extra erant, aucti animi; turbantur Volsci, qui ab Antio auxilio suis venerant. ita fusi hostes, Corioli oppidum captum.

Vol. Quid igitur vir meus? num salvus evasit?

Lict. Immo aiunt eum, viginti quinque vulneribus acceptis, tamen ducem Volscorum in certamen provocavisse.

Vol. Quid narras? num saucius cum integro pugnam conseruit?

Lict. Ita dicunt. [CIamores audiuntur]. sed iam ipsum adesse credo. sinite me concedere.

[exit
Eadem. Gaius Marcius.

Gal. Salve tandem, mater mea; salve, coniunx tamdiu exoptata. valetisne? valetne Marcius meus? tu quoque salve, Valeria.

Vet. Mi fili, salve: dignum te patre, dignum gente tua. dignum me matre praestitisti. te imperatorem Romanum, te consulem proximi anni salutamus.

Gal. Quid tu, Volumnia mea ? nonne coniugem coniunx salutas? nonne gaudes, salvum me rediisse?

Vol. Equidem ita gaudeo, si me, ut debes, amas.

Gal. Quis ergo negat, cor meum?

Vol. Illam igitur, quam plus quam me amas, a te depelle.

Gal. Egone ullam? quae te insania agitat?

Vol. Nomen illi est — Gloriae. una vivere non possumus: aut me aut illa posthac carebis.

Val. Haec vero mulier virilem animum habet. equidem tria a dis cottidie peto; primum, ut virum habeam; tum, ut ille gloriam sibi consequatur : denique ut quam primum moriatur et rem suam mihi relinquat. tu vero, cum felicissima mulierum sis, nescis ubi sis.

Vet. Tu vero noli, mi fili, Volumniam respicere: ob gaudium insanit. nonne gloria viro quam vita carior esse debet?

Gal. Ita a te semper didici, mea mater; nunc vero in Volumniae verba iuro. caecus et insanus est gloriae ille amor; neque ego gloriae causa, sed patriae, pugnavi.

Vol. Mecum ergo veni, et Marcium nostrum saluta. mirum est quam ille patris similis sit.

[lacrimas ob gaudium fundit.
Iidem. C. Marcius puer.

Vol. Eho, Marci, hue ades; patrem saluta.

Puer. Tu vero abi, vir pessime. cur lacrimas fundis, mater? quid hic tibi dixit? ego te gladio defendam

Vet. Puer patris valde similis: nunc vero discede, parvule

[exit Marcius puer.

Vet. Tu vero, Gai Marci, aninum attende. populus te consulem facere vult et, quo maximo potest beneficio, ornare.

Gai. Quid dicis? populusne? immo fugitivi illi, quos ego mea unius manu servitute exemi. nolo talibus viris beneficium debere.

Vet. At si senatus oret, si patria …

Gai. Ergo exoret me senatus, exoret patria. mihi satis est iterum matrem, iterum uxorem salvam videre. populum vero istum flocci non facio.

[exeunt omnes praeter Valeriam.

Val. Amo hunc hominem et laudo. hic solus intellegere videtur, quam nihil viri valeant. deos deasque omnes oro, ut Volumnia lacrimando vita excedat: tum hic mihi nubet.

[exit.
Fairytale left blue.png Veturia Scaena II Fairytale right blue.png