Cothvrnvlvs/Veturia/Scaena III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Veturia, Scaena III
1912
Fairytale left blue.png Scaena II Scaena IV Fairytale right blue.png
SCAENA III
Cives.

Civis I. Exeunt, ecce! senatores. miror quid sit hodie novi.

Civis II. At ego valde scio, quid sit hodie et cottidie novi, ventri meo inopia.

Civis I. Audio Volscos rursus nobis bellum inferre velle, et senatum de dilectu deliberare.

Civis II. Illa quidem fingunt patres, quoties plebi aliquid adimere volunt. ego vero audio —

Civis I. Quid tu audis?

Civis II. Vim magnam frumenti regem Syracusarum populo Romano dono misisse.

Civis I. Dis ergo gratias agamus, et ferias celebremus.

Civis II. Vellem equidem: sed hic (ventrem indicans) ait nimium longas se iam ferias egisse, nunc operam poscere. sed tribuni, ecce! exeunt.

Sicinius. Brutus. Cives.

Sic. Audite, cives!

Cives. Audite tribunum plebis!

Sic. Nisi me audietis, cives, non iam tribunos habebitis. Marcius …

Cives. Quid Marcius?

Sic. Marcius, quem nos consulem fieri volebamus, nunc contra vos pugnat, et senatui suadet …

Cives. Quid suadet?

Sic. Vt ea conditione frumcntum vobis gratiis distribuatur, ne quis posthac Romae fribunus plebis fiat, quid vos respondetis?

[Mtissant inter se cives. interea prodit Coriolanus
cum aliquot senatoribus: fit silentium.


Coriolanus. Sicinius. Brutus. Cives.

Cor. Audite, cives, quid de summa rerum senatus iudicet!

Civis I. Audite Coriolanum! audite senatus sententiam !

Cor. Duo vobis minantur pericula; intra urbem fames vos premit, extra Volsci bellum inferre parant. frumentum vobis gratiis senatus dabit; a vobis petit, ut forti animo mecum arma contra Volscos sumatis.

Cives. I secundo omine, bone dux! nunquam te duce, Roma cedet hostibus.

Cor. Denique rogat senatus, ut concordia ordinum restituta patrum auctoritati concedatis; tribuni plebis posthac ne fiant.
[Clamores recusantium audiuntur.

Sic. Quid respondetis, cives? num libertatem vestram frumenti causa vultis vendere? quem vos in Sacrum Montem secuti estis? quis vos contra creditores, quis contra imperatores defendit? videte, quaeso, quid nunc fiat. fame, sicut hostes, petimini. nisi tribunos victos vinctosque C. Marcio dedetis, esse vobis non licebit. en qui vos aut mori aut servire iubet!

[Crescit ira populo : Coriolaiio minantur

Cor. Quis hic senatus auctoritati resistit? abi, Sicini; stultis vocibus populum excitas. [ad senatores versus] num hunc feretis, patres?

[Senatores in Sicinium impetum faciunt.
Cives. Tribunos defendite, cives! vir viro succurrat! sacrosancta tribunorum corpora ne quis attigerit! euge, hoc habet!
Senatores repelluntur; Coriolanus comprehenditur.

Brut. Iterum vicit libertas, vicit plebis Romanae ius! nunc proditorem ilium rapite! de rupe Tarpeia deiciatur, qui cives Romanos vi et verberibus necare voluit!

Sic. Immo iure omnia et ordine agantur. nefas est eum, qui urbem quondam servavit, morte ulcisci. ego vero tibi, Gai Marci, diem dico, ne posthac urbem malis consiliis conturbes.

Cor. Quid mihi cum hac urbe? viro forti orbis terrarum patet. nisi quis me retinet, protinus Roma exibo.
[exit.

Sic. Exula ergo, Gai Marci, et populo gratias age, quod vitam adhuc obtines. Romae vivant, qui Romano iure uti sciunt, qui cives inter cives vivere volunt.

[exeunt.
Fairytale left blue.png Scaena II Scaena IV Fairytale right blue.png