Scaena IV | Idus Martiae |
Tull. Romam tandem in conspectu habemus. exercitum Romanum ter vicimus: consules ambos captives habemus: cras urbem ipsam flammis consumemus. num te paenitet, Gai Marci, banc tantam gloriam tibi paravisse?
Cor. Quod feci, feci, noluit Roma me civem habere; excepere Corioli. ibi mihi est patria, ubi dignitas: facti me nec paenitet nee paenitebit. tu modo sis mihi testis, gratias me, quas debui, Volscis rettulisse.
Tull. Fideli te amico semper utor, teque ut fratrem colo atque carum habeo. sed legatos audio Romanes accedere: nonne praestat te decedere, ne civium tuorum vel maledictis vel precibus nimium commoveare? an nescis vitam tuam ex fide pendere?
Cor. Immo accedant hue me praesente. videbis ipse, mihi ex animo omnino excidisse, qui quondam fuerim.
Lict. Adsunt legati Romani, rogantque vos, ut mandata urbis Romanae pro benevolentia vestra audiatis.
Tull. Tantum ius gentium iis concedit. accedant ergo.
Sic. Salve, Tulle Atti. Salve, Coriolane.
Tull. Vos quoque salvete. parati sumus, quae adfertis, audire.
Cor. Nolite vero posthac me illo appellare nomine, dum Roma stat incolumis, sine nomine vivo: cum ceciderit illa, nomen mihi novum ex ignibus cripiam.
Sic. At victores saltem vos salutare fas erit. hoc vobis nomen et deorum voluntas paravit et virtus vestra. ut nos viribus superavistis, ita humanitate et misericordia erga victos vos decebit excellere.
Cor. Sunt ut pacis, ita belli iura. cui ex vicinis gentibus non bellum Romani intulerunt? quam non cupiunt servitio premere? delenda est gens genti humanae inimica, igni consumenda sunt moenia, quae viris tam infestis praesidium et refugium praebent.
Tull. Tu vero irae moderare, Gai Marci. fortasse senatus noster pacem facere volet, si modo firma erit.
Cor. Non me ea condicione civem fecistis, ut stante urbe Roma pacem cum inimicis meis faciatis. nihil praeter ius meum posco.
Brut. Nonne te nomen Romanum, Gai Marci, adhuc movet? si quid in te peccavimus, fatemur et veniam rogamus: deos respice, qui iura et victricis gentis et victae pariter tuentur.
Cor. Immo di ipsi in hac causa iudicium tulerunt. tum cum urbem incensam videro, responsum a me
habebitis.{{center|Iidem. Pontifex Maxiimus. Sacerdotes. Lict. Adsunt sacerdotes Romani, sacra urbis portantes. Pont. Max. Dis urbis Romae iubentibus, genibus submissis veniam poscimus. deos, quibus fortuna belli vos aequavit, imitamini: eis, qui non iam vobis resistere possunt, parcite.
Tull. Nullum nobis cum dis bellum: vos quoque, deum ministri, omni honore colere parati sumus.
Cor. Romani ipsi deos reiecerunt, cum sanctam senatus auctoritatem spreverunt. nunc di ipsi Romam delendam esse confirmant.C. Marcius puer.
Lict. Accedit mulierum agmen: prohibere aditu non possum.
Vol. (genibus submissa). Audi, mi Marci, quae dico. ego te Romanum Romana, virum coniunx, supplex oro atque obsecro, ut urbi parcas.
Cor. Surge, Volumnia. ut te absentem desideravi! quanto te nunc gaudio rursus aspicio! valesne? valuistine?
Vol. Egone valere possum, dum Roma in hoc tanto discrimine pendet? o Marci, Marci, noli coniugi negare, quod nunc primum te orat!
Cor. Coniugi ego omnia concedo, urbi nihil, tu tibi quidvis pete, concedetur: sed non te decet inimicis meis favere et succurrere.
Marc. puer. Hodie iterum iste vir malus lacrimas matri meae movet; tolerare non possum; cur gladium in manu habeo?
Val. A Volumnia discant omnes matronae Romanae, quid sit virum orare!
Cor. {vult matrem amplecti). Salve, mater mihi semper veneranda!
Vet. {amplexum recusat). Primum hoc mihi, Marci, responde; uitrum ad filium, an ad hostem veni? utrum captiva hic sum, an mater?
Cor. Quid me reprehendis, mater? tu me semper amavisti, et ego te; Romani me eiecerunt, illos ego eiciam.
Vet. Taceas potius, homo dis inimice, et me audi. num decet filium cum parente ius agere?
Cor. Neque decet, neque ego unquam id feci.
Vet. Patria communis civium parens est: haec te genuit, te aluit. si te honore ornat, grato animo accipere debes; si poena afficit, irasci te et ulcisci velle nefas est.
Val. Euge, Veturia! hoc habet; iterum adi.
Tull. Quam graviter dicit mulier! hac eloquentia ipse commoveor. considera bene, Gai Marci, quid Volscis, quid Romanis debeas!
Cor. Ego quondam matrem habui, uxorem, patriam, dignitatem, unus mihi dies omnia abstulit. quid mihi nunc cum matre, cum patria? illa quidem omnia periere; manet consilium.
Vet. Mi puer, mi puer, non te ista decent verba: nunquam haec in sinu meo parvulus didicisti. pugnant in pectore tuo hac ira, hac pietas. cui te dabis? responde … matri! illud saltem scito; si Roma perierit, Veturia ei non supererit.
Val. Euge, euge, Veturia, iterum! quantum muliebre genus viris fortitudine praestat!
Cor. Respondere non possum, ego qui vir fui, nunc videor mihi rursus puer fieri.
Vet. Optimus ille virorum est, in quo puer nunquam
desiit vivere. [subridens] erubescis; vincit pietas; salva res est.Cor. Vicisti, mater, et me perdidisti. Tulle Atti, me tibi dedo: non iam Romanis hostis esse possum. Tull. Ergo in corpore tuo poenas sumo, quas Roma Volscis debet! [occidit eum gladio] sic pereat, qui neque suis neque alienis fidem praestare intellegit!
Vet. Dis gratias agite, cives! gloriam ille vita maximam, morte maiorem sibi paravit: bis patriam, semel virtute, iterum pietate, servavit. quid mater Romana melius sibi optare poterat? ego in summam felicitatem perveni: itaque laeta morior: Romana Romanum
comitor.Tull. Satis iam funerum, satis irarum. feci, quod senatui Volscorum me facturum, hoc ipso poscente, pollicitus sum. nunc vero, lictores, corpora aufertote et sepelitote: pax dehinc aeterna Romanos cum Volscis consociet!
Pont. Max. Di urbi suae salutem mulierum consilio et fortitudine paraverunt. cum Romam redierimus, templum Fortunae Muliebri statuemus.
Sic. Brut. Mortuum hunc civitate Romana redonamus.Scaena IV | Idus Martiae |