Jump to content

Cronica Rotensis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Cronica Rotensis
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus
  • INCIPIT CRONICA UISEGOTORUM A TEMPORE BAMBANI REGIS USQUE NUNC IN TEMPORE GLORIOSI ORDONI REGIS DIVE MEMORIE ADEFONSI REGIS FILIO COLLECTA
  • 1. Recesuindus Gotorum rex ab urbe Toleto egrediens in uillam propriam uenit, cui nomen erat Gerticos, quod nunc a bulco appellatur Bamba, qui in monte Caure esse dignoscitur, ibique proprio morbo discesit. Quumque rex uitam finisset et in eodem loco sepultus fuisset, ab omnibus i conmune electus est Bamba in regno era DCCX. Sed ille renuens et adipiscere nolens, tamen accepit inuitus quod poposcebat exercitus. Statimque Toleto aduectus in eclesia sancte Marie est in regno perhunctus. Ea hora presentibus cunctis uisa est apis ex caput eius exilire et ad celis uolitare; et hoc signum factum est a Domino ut futuras uictorias nuntiaret, quod postea prouauit ebentus. Astores et Uascones crebro reuelantes plures uices edomuit et suo imperio subiugauit. Paulum quendam ducem prouincie Gallie directum + statimque reuellauit et omnem patriam illam conturuauit. Acminibus Francorum adiubatus contra Bambanem regem ad prelium est preparatus. Quo predicto regi Uasconie per nuntium est delatum. Statim illis in partibus premouit exercitum. Paulum uero de ciuitate in ciuitatem fugientem persequitur rex, quousque Nimascum ciuitatem ingreditur, ibique eum obsidione uallauit. Tertio quoque die eos omnes cepit, cum eo iudicialiter intendit et ei occulos euellere precepit. Multa quoque acmina Francorum ibi interemit, prouinciam quoque illam ordine suo correxit at ad urbem Toletanam cum triumfo reuertit .
  • 2. Illius quoque tempore CCLXX nabes Sarracenorum Spanie litus sunt adgresse, ibique omnes pariter sunt delete et ignibus concremate. Hic rex Toleto sinoda sepius agere ordinauit, sicut et in canonica sententia plenissime declarauit . Tempore namque Cindasuindi regis ex Grecia uir aduenit nomine Ardauasti, qui prefatus uir ab imperatore a patria sua est expulsus mareque transiectu[s] Spania est aduectus. Quem iam supra factus Cindasuindus rex magnifice suscepit et ei in coniungio consubrinam suam dedit, ex qua coniunctionem natus est filius nomine Eruigius. Quumque prefatus Eruigius palatio esset nutritus et honore comitis sublimatus, superuia elatus callide aduersus regem est excogitatus. Erbam cui nomen est spartus illi dedit potandam; statimque ei memoria est ablata. Quumque episcopus ciuitatis seu et obtimates palatii qui regis fideles erant, cui penitus causa potionis lateuat, uidissent regem iacentem et memoriam nullam abentem, causa pietatis comoti, ne rex sine ordine migraret, statimque ei confessionis ordinem seu et penitentie dederunt. Quumque rex a potione surrexit et factum persensit, ad monasterium perrexit ibique quamdiu uixit in religione permansit. Fuit in regno annis VIIII, m. I, et in monasterio uixit annis VII, m. III. Propria morte discescit era DCCXVIIII.
  • 3. Post Bambanem Eruigius regnum obtinuit que tyrannize sumsit. 'Insulta siiioda egit' legesque prodecessore suo suites ex parte corripit et alias ex nomme suo Andover precepit et, ut feront, pins et modestus erga subditis fuit. Filiam quoque sua nomine Ciscilonem magno uiro Egicani consubrino Bambani regi in coniungio dedit. Fine proprio defunctus est Toleto. Regnauit a. VI. m. IIII.
  • 4. Era DCCXXV huic in regno gener illius Egica successit. Iste quidem sapiens et patiens fuit. Sinoda generalia egit. Gentes multas infra regnum tumentes perdomuit. Cum Francis ter prelium gessit, sed triumfum nullum cepit. 'Quumque regnum conscendit, abungulus eius Bamba rex ei precepit ut coniungem dimitteret, eo quod pater eius Eruigius callide eum a regno expullisset. Quod ille iussa conpleuit et quadam occasionem earn dimisit. Sed ante uxoris dimissionem abebat ex ea filium adulescentem nomine Uitizanem, quern rex in uita sua in regno participem fecit et eum in Tudensem ciuitatem auitare precepit, ut pater teneret regnum Gotorum et filius Sueuorum. Qui ante filii electionem regnauit annis X et cum filio a. V. Finem proprio Toleto discescit.
  • 5. Era DCCXXXVIIII post Egicanis discessum Uitiza ad regni solium reuertitur Toleto. Iste quidem probrosus et moribus flagitiosus fuit. Concilia dissoluit, canones siggillauit, huxores et concubinas plurimas accepit et, ne aduersus eum concilium fieret, episcopis, presbiteris seu diaconibus huxores abere precepit. Istut namque Spanie causa pereundi fuit, sicut dicit scriptura: Quia habundauit iniquitas, refrigessit karitas, et alia scriptura dicit: Si peccat populus, orat sacerdos; si peccat sacerdos, plaga in populo. Et quia reccesserunt a Domino ut non ambularent in uiis preceptorum eius et non obseruanter custodirent qualiter Dominus proibet sacerdotibus inique agere, dum dicat ad Moysen in Exodo: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus, et iterum: Quum accedunt ministrare ad altare sanctum, non adducant in se delictum, ne forte moriantur, et quia reges et sacerdotes Domino de<re>linquerunt, ita cuncta agmina Spanie perierunt. Interea Uitiza post regni annis X morte propria Toleto migrauit era DCCXLVIIII.
  • 6. Quo Uitizane defuncto Rudericus a Gotis eligitur in regno. Nos uero antea prosapiem generis eius nunciauimus quam regni eius exordia disponamus. Qui iam factus Rudericus ex patre Teodefredo est genitus. Teodefredus uero filius Cindasuindi regis fuit, quem pater in etate parbuli reliquid. Quumque tempus transisset et ad etatem perfectam uenisset, uidens eum Egica rex eligantem, recogitans in corde ne cum Gotis coniurationem faceret et eum a paterno regno expuleret, Teodefredo oculos euellere precepit. Qui a regia urbe expulsus Corduba adiit habitandus, ibique sortitus est ex magno genere huxorem nomine Ricilonc, et ex eis natus est filius iam ditus Rudericus. Qui Rudericus iam supra fatus creuit et ad etatem perfectam uenit. Uir uellator fuit. Antequam regnum adipisceret, Corduba in ciuitate palatium est fabricatus, qui nunc a Caldeis Uallat Ruderici est uocitatus. lam nunc reuertamur ad ordinem regni .
  • 7. Postquam Uitiza fuit defunctus, Rudericus in regno est perhunctus. Cuius tempore adhuc in peiori nequitia creuit Spania. Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Uitizani Sarrazeni ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum eorum cognouisset, statim cum exercitu egressus est eis ad uellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et fihorum Uitizani fraude detecti in fuga sunt uersi. Quo exercitus fugatus usque ad internicionem +eo+ pene est deletus. Et quia derelinquerunt Dominum ne seruirent ei in iustitia et ueritatem, derelicti sunt a Domino ne auitarent terram desiderauilem . De Ruderico uero rege, cuius iam mentionem fecimus , non certum cognouimus interitum eius. Rudis namque nostris temporibus quum ciuitas U iseo et suburbis eius iussum nostrum esset populatus, in quadam ibi baselica monumentus inuentus est, ubi desuper epitafion huiusmodi est conscriptus: Hic requiescit Rudericus ultimus rex Gotorum. Sed redeamus ad illum tempus quo Sarrazeni Spaniam sunt adgressi.
  • 8. [III Idus Nouembris era DCCLII] Araues tamen regionem simul et regno opresso plures gladio interfecerunt, relicos uero pacis federe blandiendo situ subiugauerunt. Urbs quoque Toletana, cunctarum gentium uictris, Ismaeliticis triumfis uicta subcubuit et eis subiugata deseruit . Per omnes prouincias Spanie prefectos posuerunt et pluribus annis Bauilonico regi tributa persolberunt <quousque sibi regem elegerunt>, et Cordoba urbem patriciam regnum sibi firmaberunt. Per idem ferre tempus in hac regione Asturiensium prefectus erat in ciuitate leione nomine Munnuza conpar Tarec. Ipso quoque prefecturam agente, Pelagius quidam, spatarius Uitizani et Ruderici regum, dicione Ismaelitarum oppressus cum propria sorore Asturias est ingressus. Qui supra nominates Munnuza prefatum Pelagium ob occassionem sororis eius legationis causa Cordoua misit; sed antequam rediret, per quodam ingenium sororem illius sibi in coniungio sociauit. Quo ille dum reuertit, nulatenus consentit, set quod iam cogitauerat de salbationem eclesie cum omni animositate agere festinauit. Tune nefandus Tarec ad prefatum Munnuza milites direxit, qui Pelagium conprehenderent et Cordoua usque ferrum uinctum perducerent. Qui dum Asturias peruenissent uolentes eum fraudulenter conprendere, in uico cui nomen erat Brece per quendam amicum Pelagium manifestum est consilio Caldeorum. Sed quia Sarrazeni plures erant, uidens se non posse eis resistere de inter illis paulatim exiens cursum arripuit et ad ripam flubii Pianonie peruenit. Que foris litus plenum inuenit, sed natandi adminiculum super equum quod sedebat ad aliam ripam se trantulit et montem ascendit. Quem Sarrazeni persequere cessaberunt. Ille quidem montana petens, quantoscumque ad concilium properantes inuenit, secum adiuncxit adque ad montem magnum, cui nomen est Aseuua, ascendit et in latere montis antrum quod sciebat tutissimum se contulit; ex qua spelunca magna flubius egreditur nomine Enna. Qui per omnes Astores mandatum dirigens, in unum colecti sunt et sibi Pelagium principem elegerunt. Quo audito, milites qui eum conprehendere uenerant Cordoua reuersi regi suo omnia retulerunt, Pelagium, de quo Munnuza suggessionem fecerat, manifestum esse reuellem . Quo ut rex audiuit, uessanie ira commotus hoste innumerauilem ex omni Spania exire precepit et Alcamanem sibi socium super exercitum posuit; Oppanem quendam, Toletane sedis episcopum, filium Uitizani regis ob cuius fraudem Goti perierunt, eum cum Alkamanem in exercitum Asturias adire precepit. Qui Alkama sic a consorte suo consilio aceperat ut, si episcopo Pelagius consentire noluisset, fortitudine prelii captus Corduua usque fuisset adductus. Uenientesque cum omni exercitu CLXXXVII ferre milia armatorum Asturias sunt ingressi.
  • 9. Pelagius uero in montem erat Asseuua cum sociis suis. Exercitus uero ad eum perrexit et ante ostium cobe innumera fixerunt temptoria. Predictus uero Oppa episcopus in tumulo asc endens ante coba dominica Pelagium sic adloquitur dicens: Pelagi, Pelai, ubi es? Qui ex fenestra respondens ait: Adsum. Cui episcopus : Puto te non latere, confrater et fili, qualiter omnis Spania dudum in uno ordine sub regimine Gotorum esset ordinata et pre ceteris terris doctrina atque scientia rutilaret. Et quum, ut supra dixi , omnis exercitus Gotorum esset congregatus, Ismaelitarum non ualuit sustinere impetum: quamto magis tu in isto montis cacumine defendere te poteris, quod mici difficile uidetur! Immo audi consilium meum et ab hac uolumtate animum reuoca, ut multis uonis utaris et consortia Caldeorum fruaris. Ad hec Pelagius respondit: Non legisti in scripturis diuinis quia eclesia Domini ad granum sinapis deuenitur et inde rursus per Domini misericordia in magis erigitur? Episcopus respondit: Uere scriptum sic est . Pelagius dixit: Sees nostra Xps est quod per istum modicum monticulum quem conspicis sit Spanie salus et Gotorum gentis exercitus reparatus. Confido enim quod promissio Domini impleatur in nobis quod dictum est per Dauid: «Uisitauo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum: misericordia autem meam non abertam ab cis». Et nunc ex oc fïdens in misericordia Ihesu Xpi hanc multitudinem despicio et minime pertimesco. Prelium ergo quam tu minas nobis, habemus aduocatum aput Patrem Dominum Ihesum Xpm, qui ab istis + paucis potens est liuerare nos . Et conuersus episcopus ad exercitum dixit: Properate et pugnate. Uos enim audistis qualiter mici respondit. Ut uolumtatem eius preuideo , nisi per gladii uindicta non habebitis cum eo pacis federe.
  • 10. Iam nunc uero prefatus Alkama iubet comitti prelium. Arma adsumunt, eriguntur fundiuali, abtantur funde, migantur enses, crispantur aste hac incessanter emittuntur sagitte. Sed in hoc non defuisse Domini magnalia: nam quum lapides egresse essent a fundiualis et ad domum sancte uirginis Marie peruenissent, qui intus est in coba , super mittentes reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus non dinumerat astas, set cui uult porrigit palmas, egressique de coba ad pugnam, Caldei conuersi sunt in fugam et in duabus diuisi sunt turmas. Ibique statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkama interfectus. In eodem namque loco CXXIIIIr milia ex Caldeis sunt interfecti, sexaginta uero et tria milia qui remanserunt in uertize montis Aseuua ascenderunt atque per locum Amossa ad Liuanam descenderunt. Set nec ipsi Domini euaserunt uindictam. Quumque per uerticem montis pergerent, qui est super ripam fluminis cui nomen est Deua, iuxta uillam qui dicitur Causegaudia, sic iudicio Domini hactum est, ut mons ipse afundamentis se rebolbens LXª tria milia uirorum in flumine proiecit et ibi eos omnes mons ipse opressit, ubi nunc ipse flumen, dum limite suo requirit, ex eis multa signa euidentia ostendit. Non istut inannem aut fabulosum putetis, sed recordamini quia, qui Rubri Maris fluenta ad transitum filiorum Israhel aperuit, ipse hos Arabes persequentes eclesiam Domini immenso montis mole oppressit.
  • 11. Prefatus uero Munnuza dum factum conperiit, ex ciuitate idem legionem maritimam exiliuit et fugam arripuit. In uico quoddam Clacliensem conprehensus cum suis homnibus est interfectus. Tune populatur patria, restauratur eclesia et omnes in comune gratias referunt Deo dicentes: Sit nomen Domini benedictum, qui confortat in se credentes et dextruit inprouas gentes. Infra pauci uero lemporis spatium' Adefonsus filius Petri Cantabrorum ducis ex regni prosapiem Asturias aduenit. Filiam Pelagii nomen Ermesinda in coniungio accepit. Qui cum socero et postea uictorias multas peregit. lam denique tune reddita est pax terris. Et quantum cresceuat Xpi nominis dignitas, tantum tabesceuat Caldeorum ludibriosa calamitas' . Uixit quoque in regno a. XVIIII. Morte propria Canicas uitam finiuit era DCCLXXV.
  • 12. Post quem Fafila filius eius in uicem patris successit. Basilicam in honore sancte Crucis miro opere construxit. Paruo tempore uixit. Quadam occassionem leuitatis ab urso interfectus esse dignoscitur regni anno secundo era DCCLXXVII.
  • 13. Quo mortuo ab uniuerso populo Adefonsus eligitur in regno, qui cum gratia diuina regni suscepit sceptra. Inimicorum ab eo semper fuit audatia conprensa. Qui cum fratre Froilane sepius exercitu mobens multas ciuitates bellando cepit, id est, Lucum, Tudem, Portugalem, Anegiam , Bracaram metropolitanam, Uiseo, Flauias, Letesma, Salamantica, Numantia qui nunc uocitatur Zamora, Abela, Astorica, Legionem, Septemmanca, Saldania, Amaia, Secobia, Oxoma, Septempuplica, Arganza, Clunia, Mabe, Auca, Miranda, Reuendeca, Carbonarica, Abeica, Cinasaria et Alesanzo seu castris cum uillis et uiculis suis, omnes quoque Arabes gladio interficiens, Xpianos autem secum ad patriam ducens.
  • 14. Eo tempore populatur Asturias , Primorias, Liueria, Transmera, Subporta, Carrantia, Bardulies qui nunc uocitatur Castella et pars maritimam [et] Gallecie; Alaba namque, Bizcai, Aizone et Urdunia a suis reperitur semper esse possessas, sicut Pampilonia [Degius est] atque Berroza. Hie uir magnus fuit. Deo et ominibus amauilis extitit. Baselicas multas fecit. Uixit in regno a. XVIII. Morte propria discessit.
  • 15. Nec hoc miraculum silebo, quod uerius factum esse cognosco. Quumque spiritum emisisset intempeste noctis silentia *** cum officiis palatinis corpus custodissent, subito in aera auditur a cunctis uox angelorum psallentium: Ecce quomodo tollitur iustus et nemo considerat; et uiri iusti tolluntur et nemo percipit corde. A facie iniquitatis sublatus est iustus; erit in pace sepultura eius. Hoc uerum esse cognoscite et nec fabulosum putetis: alioquin tacere magis quam falsa promere maluissem.
  • 16. Era DCCLXLV post Adefonsi discessum Froila filius eius successit in regnum. Hic uir mente acerrimus fuit. Uictorias multas fecit. Cum hostem Cordubensem in locum Pontubio prouintia Gallecie prelium gessit, ibique LIIIIor milia Caldeorum interfecit; ducem quoque equitum nomine Aumar uibum adprehendit et in eodem loco capite troncauit. Uascones reuelantes superauit huxoremque sibi Muninam nomine exinde adduxit, unde et filium Adefonsum genuit. Gallecie populos contra se reuelantes superauit omnemque prouintiam fortiter depredauit. Iste scelus, quam de tempore Uitizani sacerdotes huxores habere consueberant, finem inposuit. Etiam multis in scelera permanentibus flagella inferens monasteriis perligauit. Sicque ex tunc uetitum est sacerdotibus coniungia sortire, unde canonicam obserbantes sententiam magna iam creuit eclesiam. Istius namque tempore usque flumine Mineo populata est Gallecia. Hic uir asper moribus fuit. Fratrem suum nomme Uimaranem propriis manibus interfecit. Qui non post multo tempore, uicem fraterna ei Dominus reddens, a suis interfectus est. Regnauit a. XI, m. III, era DCCCVI.
  • 17. Post cuius interitum confrater eius Aurelius successit in regnum. Cuius tempore seruilis orico contra proprios dominos tirannide surrexerunt, set regis industria superati in seruitute pristinam omnes sunt redacti. Prelia nulla gessit. Cum Caldeis pacem abuit. Sex annis regnauit. Septimo namque proprio moruo uitam finiuit era DCCCXI.
  • 17a. In era DCCCXV uenit Carulus rex ad Cesaragusta. In his diebus habuit duodecim neptis. Unusquisque habebat tria milia equitum cum loricis suis. Nomina ex his: Rodlane, Bertlane, Oggero spata curta, Ghigelmo al corbi[ta]nas, Olibero et episcopo domini Torpini. Et unusquisque singulos menses serbiebat ad regem cum scolicis suis. Contigit ut regem cum suis ostis pausabitin Cesaragusta; post aliquantulum temporis sui[sl dederunt consilium ut munera acciperet multa, ne a ffami[s] periret exercitum, sed ad propriam rediret. Quod factum est. Deinde placuit ad regem pro salutem hominum exercituum ut Rodlane belligerator fortis cum suis posterum ueniret. At ubi exercitum portum de Sicera transiret, in Rozaballes a gentibus Sarrazenorum fuit Rodlane occiso.
  • 18. Post cuius obitum Silo Adefonsi filiam nomine Adosindam in coniungio accepit, pro qua re etiam adeptus est regnum. Cum Ismaelites pacem habuit. Galleciam sibi reuellantem inito certamine in monte Cuperio superauit et suo imperio subiugauit. Qui dum iste regnaret, Adefonsus Froilani filius, nepus Adefonsi maioris, palatium guuernauit, quia Silo ex coniunge Adosinda filium non genuit . Hic post regni annis VIIII propria morte migrauit e seculo era DCCCXXI.
  • 19. Silone defuncto omnes magnati palatii cum regina Adosinda in solio paterno Adefonsum constituerunt in regno. Sed tius eius Mauricatus ex principe Adefonso maiore de serua tamen natus, superuia elatus intumuit et regem Adefonsum de regno expulit. Quo fugiens Adefonsus Alabam petiit propinquisque matris sue se contulit. Mauricatus regnum quod tirannide inuasit VI a. uindicauit. Morte propria discessit era DCCCXXVI.
  • 20. Mauricato mortuo Ueremudus Froilane filius, cuius prius in cronica Adefonsi maioris mentionem fecimus quia frater eius fuit, in regno eligitur. Hic Ueremudus uir magnus nimis fuit. Tres annos regnauit. Exponte regnum dimisit ob causam quod diaconus fuit. Subrinum suum Adefonsum, quem Maurecatus a regno expulerat, sibi in regnum successorem instituit et cum eo plurimis annis karissime uixit. Morte propria a seculo migrauit era DCCCXXVIIII.
  • 21. Hunctus est in regno predictus rex magnus Adefonsus XVIII Kalendas Octobris era quo supra. Anno regni eius tertio Arabum exercitus ingressus est Asturias cum duce quendam nomine Mugait. Qui in loco Lutos ab Astores prebenti cum idem duce suo LXX milia sunt interfecti. Iste solium suum Oueto firmauit. Baselicam quoque in honore Domini et Saluatoris nostri Ihesu Xpi + cum bis seno numero apostolorum altaris adiungens, sibe eclesiam hob honorem sancte Marie semper uirginis cum singulis hinc atque inde titulis miro opere atque forti instructione fabricauit; etiam aliam eclesiam beatissimi Tirsi martiris prope domum sancti Saluatoris fundauit, necnon satis procul a palatium edificauit eclesiam in honorem sancti Iuliani et Baselisse cum uinis altaribus magno opere et mirauili conpositione locauit; nam et regia palatia, balnea. promtuaria atque uniuersa stipendia formauit et instruere precepit.
  • 22. Anno regni eius tricesimo duo exerciti Caldeorum Gallecie sunt ingressi; et super eos duo fratres Alcurexis nominibus Alhabaz, Melik erant prefecti. Set unus in locum qui dicitur Naron, alius in flumine Nazeo unum tempore usque ad internicionem sunt deleti. In illius namque tempore era DCCCXXXVII uir quidam nomine Mahamuth ciues Emeritensis natione mollitis regi Abderrahman reuellauit eique prelia multa intufit et exercitos fugauit. Quumque iam patriam illam auitare non ualuit, ad idem Adefonsum regem adtendit et rex eum honorifice suscepit. Ille uero per septem annis cum omni collegio suo in prouincia Gallecie hauitator extitit, ibique fasto superuie elatus contra regem uel patriam est inanniter meditatus. Socios adclomerauit, hostem adunauit, patriam depredauit. Quo rex ut factum conperit, exercitum congregauit et Galleciam properauit. Quo predictus Mahamuth dum aduentum regis audiuit, in quodam castello fortissimo cum sociis suis se contulit. Quem rex persequitur et in castro ab exercitu circumdatur. Quid multa? Eodem die prelium comittunt et prefatum Mahamuth occidunt; kapud eius abscisum regis presentiam adferunt. Qui statim acies disrumpunt, castrum ingrediunt, plus quam quinquaginta milia Sarracenorum, qui ad eum ex prouinciis Spanie aduenerant, interficiunt. Rex uero cum magno triumfo reuersus est Oueto. Qui prefatus Adefonsus rex per multis spatiis temporum gloriosam, castam, pudicam. sobriam atque imrnaculatam uitam duxit, atque in senectute bona post LII annis regm sui sanctissimum spiritum permisit ad celum. Et qui in hoc ss eculo sanetissimam uitam egit. Oueto ipse in tumulo quieuit.
  • 23. Era DCCCLXXXI post Adefonsi discessum Ranemirus filius Ueremudi principis eligitur in regnum. Eo tempore abscens erat a propria sede et in Uarduliensem prouintiam fuerat aduectus ad accipiendam huxorem. Dum idem prefatus princeps Adefonsus migrauit a seculo, Nepotianus palati comes regnum tiranziide est adeptus. Ranimirus princeps ut factum audiuit, Gallecie in partibus se contulit et in ciuitatem Lucensem exercitum quoadunauit. Post paucutn uero temporis spatium in Astores inruptionem fecit. Quo Nepotianus tit eius aduentum audiuit, ad pontem flubiii cui nomen est Nartie cum exercitu obius fuit. Inito uero certamine a suis omnibus est destitutus et sine mora fugatus: in prouincia uero Premoriensem a duobus comitibus Scipionem et Sonnanem est conprehensus et oculis excecatus. Quem Ranimirus rex eum in monasterio religare precepit, et in monastico auitu uitam finiuit. Per idem tempus Nordomanorum gens antea nobis incognita, gens pagana et nimis crudelissima, nabali exercitu nostris peruenerunt in partibus. Renimirus iam factus rex ad eorum aduentum magnum congregauit exercitum et in locum cui nomen est Farum Brecantium eis intulit uellum; ibique multa agmina eorum interfecit et nabibus igni consumsit. Alia uero pars qui ex eis remanserunt mare se receperunt et prouintia Beticam peruenerunt. Ciuitatem Ispalim sunt ingressi ibique magna agmina Caldeorum partim gladio, partim igni stint deleti. Post anni uero circulum et ciuitatis Ispalensis inruptionem reuersi stint in propriam regionem. Sed redeamus ad causam.
  • 24. Ranimirus princebs iam sepe nominatus uellis ciuilibus sepissime est inpulsatus. Duo magnati unus procer, alius comes palatii aduersus regem in superuia sunt elati. Set rex quum eorum consilia cognouit, uni ex eis cui nomen erat Aldroitus oculos euellere precepit, alium nomine Piniolum cum septem filiis eos gladio interfecit. Postquam a uella ciuilia quieuit, multa edificia ex murice et marmore sine lignis opere forniceo in latere montis Naurantii duo tantum miliariis procul ab Oueto edificauit. Cum Sarrazenis uis prelium gessit, sed obitulante Deo uictor semper extitit. Post septimo regni anno proprio morbo discessit et Oueto in tumulo quiescit.
  • 25. Era DCCCLXXXVIII Ranimiro defuncto Hordonius filius eius successit in regnum. Hic uir modestus et patiens fuit. Ciuitates ab antiquitus desertas, id est, Legionem, Astoricam, Tudem et Amagiam Patriciam muris circumdedit, portas in altitudinem posuit , populo partim ex suis, partim ex Spania aduenientibus impleuit. Cum Caldeis sepissime prelia habuit et semper triumfator extitit. In exordio regni sui prouincia Uasconie ei reuellauit. Ubi ille cum exercito inruptionem fecit, statim ex alia parte hostes Sarrazenorum aduersus eum superuenit, sed Deo fabente Caldeos in fugam uertit et Uascones proprio iure recepit. Sed nec illud sileuo quod uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione Gotus sed ritu Mamentiano cum omni
  • 24. Ranimirus princebs iam sepe nominatus uellis ciuilibus sepissime est inpulsatus. Duo magnati unus procer, alius comes palatii aduersus regem in superuia sunt elati. Set rex quum eorum consilia cognouit, uni ex eis cui nomen erat Aldroitus oculos euellere precepit, alium nomine Piniolum cum septem filiis eos gladio interfecit. Postquam a uella ciuilia quieuit, multa edificia ex murice et marmore sine lignis opere forniceo in latere montis Naurantii duo tantum miliariis procul ab Oueto edificauit. Cum Sarrazenis uis prelium gessit, sed obitulante Deo uictor semper extitit. Post septimo regni anno proprio morbo discessit et Oueto in tumulo quiescit.
  • 25. Era DCCCLXXXVIII Ranimiro defuncto Hordonius filius eius successit in regnum. Hic uir modestus et patiens fuit. Ciuitates ab antiquitus desertas, id est, Legionem, Astoricam, Tudem et Amagiam Patriciam muris circumdedit, portas in altitudinem posuit , populo partim ex suis, partim ex Spania aduenientibus impleuit. Cum Caldeis sepissime prelia habuit et semper triumfator extitit. In exordio regni sui prouincia Uasconie ei reuellauit. Ubi ille cum exercito inruptionem fecit, statim ex alia parte hostes Sarrazenorum aduersus eutn superuenit, sed Deo fabente Caldeos in fugam uertit et Uascones proprio iure recepit. Sed nec illud sileuo quod uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione Gotus sed ritu Mamentiano cum omni gentis sue + deceptus, quos Caldei uocitant Benikazi, contra Cordobensem regem reuellauit eique multas ciuitates partim gladio, partim fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tutelam et Oscam, postremo uero Toleto, ubi filium suum Lupum posuit prefectum. Postea in Francos et in Gallos arma conuertit. Multas ibi strages et predas fecit. Duos uero Francorum magnos duces, unum nomine Sanctionem, alium Epulonem partim prelio, partim fraude cepit et eos uinctos in carcere misit. Ex Caldeis quidem duos magnos tirannos, unum genere Alcoreisci nomine Iben Hanza, alium mollite nomine Alporz cum filio suo Azet partim pater Muzza, partim filius eius Lupus preliando ceperunt. Unde op tante uictorie causam tantum in superuia intumuit, ut se a suis tertium regem in Spania apellare precepit.
  • 26. Aduersus quem Hordonius rex exercitum mobit et ad ciuitatem, quem ille nobiter miro opere instruxit et Albailda nomine inposuit, rex cum exercitu ad eam uenit et munitionem circumdedit. Ipse uero Muza cum innumera multitudine aduenit et in montem cui nomen est Laturzo temptoria fixit. Rex uero Ordonius exercitum in duo capita diuisit, unum qui ciuitatem obsideret, ahum qui contra Muzza dimicaret. Statimque prelium comittitur et Muzza cum exercitu suo fugatur. Tanta in eis cede uagati sunt, ut plus quam decem milia magnatorum pariter quum genero suo nomine Garseanem exceptis plebibus interemta sunt. Ipse uero ter gladio confosus semiuibus euasit multumque ibi uellice adparatus siue et munera, qua ei Carolus rex Francorum direxit, perdidit et numquam postea effectum uictorie habuit. Rex uero Hordonius omnem exercitum ad ciuitatem applicauit. In eam quoque septimo die pugnando inrumptionem fecit. Omnes uiros bellatores gladio interfecit, ipsam uero ciuitatem usque ad fundamenta dextruxit et cum magna uictoria ad propria reppedauit. Lupus uero filius de idem Muzza, qui Toleto consul preerat, dum de patre quod superatus erat audiuit, Hordonio regi cum omnibus suis se subiecit et, dum vita hac uixit, ei subditus fuit. Postea uero cum eo aduersus Caldeos prelia multa gessit.
  • 27. Multas et alias ciuitates iam sepe dictus Hordonius rex preliando cepit, id est, ciuitatem Cauriensem cum regem suum nomine Zeiti, aliam uero consimilem eius ciuitatem Talamancam cum rege suo nomine Muzeor cum uxore sua ***. Bellatores omnibus interfecit, relicum uero uulgus cum huxores et filiis sub corona uendidit. lterum Nordomani piratide per his temporibus nostris litoribus perbenerunt; deinde in Spaniam <perrexerunt> omnem<que> eius maritimam gladio igneque predando dissipaberunt. Exinde mari transiecto Naacor ciuitatem Mauritanie inuaserunt ibique multitudinem Caldeorum gladio interfecerunt; deinde Maioricam et Minoricam insulas adgressi gladio depopulauerunt. Postea Grecia aduecti post triennium in patriam sunt reuersi.
  • 28. Hordonius sepe fatus rex post XVI anno regni expleto morbo podagrico correptus Obeto est defunctus et in baselica sancte Marie cum prioribus regibus est tumulatus. Felicia tempora duxit in regno, felix extat in celo. Et qui hic nimium dilectus fuit a populis, nunc autem letatur cum sanctis angelis in celestibus regnis.
  • 29. Era DCCCCIIII Hordonio defuncto Adefonsus filius eius successit in regnum.


Notae

[recensere]
  • Nicolás Castor de Caunedo, “Un Cronicón del siglo IX”, enSemanario Pintoresco Español, 22 (28 de mayo de 1854), pp. 169-173.
  • Gil Fernandez, Juan, Cronicas asturianas, Oviedo, Universidad de Oviedo, 1985. pp. 151-188)