Jump to content

Cronica ad Sebastianum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Cronica ad Sebastianum
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus
  • IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU XPI INCIPIT CRONICA UISEGOTORUM A TEMPORE UUAMBANI REGIS USQUE NUNC IN TEMPORE GLORIOSI GARSEANI REGIS DIVE MEMORIE ADEFONSI FILIO COLLECTA
  • 1a. Adefonsus rex Sabastiano nostro salutem. Notum tibi sit de istoria Gotorum, pro qua nobis per Dulcidium presbiterem notuisti, + pigritiaeque ueterorum scribere noluerunt, sed silentio occultauerunt. Et quia Gotorum cronica usque ad tempore gloriosi Uuambani regis Ysidorus Spalensis sedis episcopus plenissime edocuit, et nos quidem ex eo tempore, sicut ab antiquis et a predecessoribus nostris audiuimus et uera esse cognouimus, tibi breuiter intimabimus.
  • 1. Igitur Recesuindus Gotoram rex ab arbe Toleto egrediens in uillam propriam uenit, cui nomen erat Gerticos, que nunc *** in monte Caure dignoscitur esse, ibique proprio morbo discessit. Quumque rex uitam fïnisset et in eodem loco sepultus faisset, Uuamba ab omnibus preelectus est in regno era DCCXª. Sed ille renuens et adipiscere nolens, tamen accepit inuitus quod postulabat exercitus. Statimque Toleto aduectus in ecclesia metropolis sancte Marie est in regno perunctus. Ea hora presentibus cunctis uisa est apis de eius capite exilire et ad celum uolitare; et hoc signum factum est a Domino ut futuras uictorias nuntiaret, quod postea probauit euentus. Astores et Uascones crebro rebellantes edomuit et suo imperio subiugauit. Galliarum prouincie ciues coniuratione facta a regno Gotorum se absciderunt regnoque Francorum se subdiderunt. Pro quibus restaurandis domandisque prouinciis Paulus dux Uuambane directus cum exercitu non solum iniunctum sibi negotium non peregit, sed contra patriam agens tyrannorum scelestium factus est princeps. Sed si plenius cognoscere uis quantas cedes, quantas urbium incensiones, quantas strages, quanta agmina Francorum uel Gallorum Uuambane sint interempta quantasque famosissimas uictorias idem exercuerit, que de Pauli tyrannide excidia euenerint, beatum Iulianum metropolitanum legito, qui istoriam huius temporis liquidissime contexuit.
  • 2. Illius namque tempore ducente septuaginta naues Sarracenorum Yspanie litus sunt adgresse, ibique omnia eorum agmina ferro sunt deletea et classes eorum ignibus concremate. Et ut tibi causam introitus Sarracenorum in Yspaniam plene notesceremus, originem Eruigii regis exponimus. Tempore namque Ciudasuinti regis ab imperatore expulsus quidam Ardabastus ex Grecia Yspaniam peregrinaturus aduenit. Quem Cindasuintus honorifice suscipiens ei consubrinam suam in coniungio copulauit, ex qua natus est Eruigius. Qui Eruigius quum esset palatio a pueritia enutritus et honore comitis sublimatus, elate et callide aduersus regem excogitans herbam cui nomen est spartus illi in potum miscuit, et statim regi memories est ablata. Quumque episcopus ciuitatis seu obtimates palatii, qui regi fideles erant, quibus penitus causa potionis latebat, uidissent regem absque memories iaceutem, causa pietatis commoti, ne rex inordinate migraret, statim ei confessionis et penitentie ordinem dederunt. Quumque rex a potione conualuisset et hordinem sibi inpositum cognouisset, monasterium petiit ibique quamdiu uixit in religione permansit. Reg. an. VIIII, m. I, et in monasterio uixit au. VII, m. III. Morte propria discessit in pace.
  • 3. Post Uuambanem Eruigius regnum obtinuit quem callide inuasit, legesque Uuambane conditas corripit et alias ex nomine suo edidit et, utfertur, erga subditos modestus fuit. Filiam suam Cixilonem egregio uiro Egicani consubrino Uuambanis in coniungio dedit. Ipse iam dictus Eruigius fine proprio defunctus est Toleto. Regnauit annos VI, m. IIII.
  • 4. Era DCCXXV Eruigio autem defuncto supra dictus Egica electus est in regno, multumque sapiens et patiens fuit. Synoda sepissime congregabit, sicut canonica instituta euidentius declarant. Gentes infra regnum tumentes perdomuit. Aduersum Francos inrumpentes Gallias ter prelium gessit, sed triumphum nullum cepit. Filium suum Uuittizanem in regno sibi socium fecit eumque in ciuitatem Tudensem prouincia Gallecie habitare precepit, ut pater teneret regnum Gotorum et filius Sueuorum. Ante filii electionem regn. an. X, cum filio an. V. Fine proprio Toleto discessit.
  • 5. Era DCCXXXVIIII post Egicani discessum Uuitiza ad solium patris reuertitur Toleto. Iste quidem probrosus et moribus flagitiosus fuit, et sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, cum uxoribus et concubinis plurimis se coinquinauit. Et ne aduersus eum censura eclesiastica consurgeret, concilia dissoluit, canones obserauit omnemque religionis ordinem deprauabit. Episcopis, presbiteris et diaconibus uxores habere precepit. Istud quidem scelus Yspanie causa pereundi fait. Et quia reges et sacerdotes legem Domini derelinquerunt, omnia agmina Gotorum Sarracenorum gladio perierunt. Interea Uuittiza post regni an. X morte propria Toleto discessit era DCCXLVIIII.
  • 6. Uuittizane defuncto Rudericus a Gotis eligitur in regno. Iste nempe in peccatis Uuittizani ambulabit et non solum zelo iustitie armatus huic sceleri finem inposuit, sed magis ampliauit. Filii uero Uuittizani inuidia ducti eo quod Rudericus regnum patris eorum acceperat, callide cogitantes missos ad Africam mittunt, Sarracenos in auxilium petunt eosque nauibus aduectos Yspaniam intromittunt. Sed ipsi, qui patrie excidium intulerunt, simul cum gente Sarracenorum gladio perierunt.
  • 7. Itaque quum Rudericus ingressum eorum cognouisset, cum omni agmine Gotorum eis preliaturus occurrit. Sed dicente scriptura: In uanum currit quem iniquitas precedit, sacerdotum uel suorum peccatorum mole oppressi uel filiorum Uuittizani fraude detecti, omne agmen Gotorum in fugam sunt uersi et gladio deleti. De Ruderico uero rege nulli cognita manet causa interitus eius. Rudis namque nostris temporibus quum Uiseo ciuitas et suburbana eius a nobis populata esset, in quadam baselica monumentum est inuentum,ubi desuper epitaphion sculptum sic dicit: Hic requiescit Rudericus ultimus rex Gotorum.
  • 8. Arabes tamen patria simul cum regno oppresso pluribus annis per presides Babilonico regi tributa persoluerunt, quousque sibi regem elegerunt et Cordobam urbem patriciam regnum sibi firmauerunt. Goti uero partim gladio, partim fame perierunt. Sed qui ex semine regio remanserunt, quidam ex illis Franciam petierunt, maxima uero pars in patria Asturiensium intrauerunt sibique Pelagium filium quondam Faffilani ducis ex semine regio principem elegerunt. Dum uero Sarraceni factum cognouerunt, statim ei + per + Alcamanem ducem, qui et ipse cum Tarech in Yspania inruptionem fecerat, et Oppanem Spalensis sedis metropolitanum episcopum filium Uuittizani regis, ob cuius fraudem Goti perierunt, Asturias cum innumerabili exercitu miserunt.
  • 9. Quumque Pelagius ingressum eorum cognouit, in monte Aseaua se contalit in antro qui uocatur coua sancte Marie. Statimque eum exercitus circumdedit, et adpropinquans ad eum Oppa episcopus sic adloquitur dicens: Scio te non latere, frater, qualiter omnis Yspania dudum, <dum> sub uno regimine Gotorum esset constituta et omnis Yspanie exercitus in uno fuisset congregatus, Smaelitarum non ualuit sustinere impetum; quanto magis tu in isto montis foramine te defendere poteris! Immo audi consilium meum et ab hac uolumtate animum reuoca, ut maltis bonis fruaris et in pace Arabum omnia que tua fuerunt utaris. Ad hec Pelagius: Nec Arabum amicitiis sociabor nec me eorum imperio subdebor. Sed to non nosti quia ecclesia Domini lune conparatur, que et defectum patitur et rursus per tempus ad pristinam plenitudinem reuertitur? Confidimus enim in Domini misericordia quod ab isto modico monticulo quem conspicis sit Yspanie salus et Gotorum gentis exercitus reparatus, ut in nobis conpleatur ille profeticus sermo qui dicit: Uisitabo in uirga iniquitates eorum et in fagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis. Igitur etsi sententiam seueritatis per meritum excepimus, eius misericordiam in recuperatione ecclesie seu gentis et regni uenturam expectamus. Unde hanc multitudinem paganorum spernimus et minime pertimescimus. Tunc conuersus infandus episcopus ad exercitum sic dixit: Properate et pugnate, quia nisi per gladii uindictam non habebitis cum eo pacis federa.
  • 10. Statimque arma adsummunt et prelium conmittunt. Eriguntur fundiuala, abtantur funde, micantur enses, crispantur haste ac incessanter emittuntur sagitte. Sed in hoc non defuere Domini magnalia. Nam quum a fundiualariis lapides fuissent emisse et ad domum sancte semper uirginis Marie peruenissent, super mittentes reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus non dinumerat astas, sed cui uult porrigit palmam, egressique fideles de coua ad pugnam, Caldei statim uersi sunt in fugam et in duabus diuisi sunt turmis. Ibique statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkaman interfectus. In eodem namque loco centum uiginti quattuor milia Caldeorum sunt interfecti; sexaginta uero et tria milia qui remanserunt in uertice montis Aseuu e ascenderunt atque per preruptum montis, qui a uulgo appellatur Ammossa, ad territorium Libanensium precipites descenderunt. Sed nec ipsi Domini euaserunt uindictam; nam quum per uerticem montis <pergerent>, qui situs est super ripam fluminis Deue, iuxta predium quod dicitur Causegadia, sic euidenter iudicio Domini actum est, ut ipsius montis pars se afundamentis euoluens LX tria milia Caldeorum stupenter in flumine proiecit atque eos omnes oppressit; ubi usque nunc ipse fluuius, dum tempore hyemali alueum suum implet ripasque dissoluit, signa armorum et ossa eorum euidentisssime ostendit. Non istud miraculum inane aut fabulosum putetis, sed recordamini quia, qui in Rubro Mari Egyptios Israhelem persequentes dimersit, ipsehos Arabes ecclesiam Domini persequentes immenso montis mole oppressit.
  • 11. Per idem tempus in hac regione Asturiensium in ciuitate Gegione prepositus Caldeorum erat nomine Munnuza. Qui Munnuza unus ex quattuor ducibus fuit qui prius Yspanias oppresserunt. Itaque dum internicionem exercitus gentis sue conperisset, relicta urbe fugam arripuit. Quumque Astores persequentes eum in locum Olaliense repperissent, simul cum exercitu suo cum gladio deleuerunt, ita ut ne unus quidem Caldeorum intra Pirinei portus remaneret. Tunc demum fidelium adgregantur agmina, populatur patria, restaurantur ecclesiae et omnes in commune gratias referant Deo dicentes: Sit nomen Domini benedictum, qui confortat in se credentes et ad nihilum deducit inprobas gentes. Pelagius post nonum decimum regni sui annum conpletum propria morte discessit era DCCLXXV.
  • 12. Filius eius Faffila in regno successit. Qui propter paucitatem temporis nihil istorie dignum egit. Quadam occasione leuitatis ab urso interfectus est an. regni sui secundo era DCCLXXVII.
  • 13. Post Faffilani interitum Adefonsus successit in regnum, uir magne uirtutis filius Petri ducis, ex semine Leuuegildi et Reccaredi regum progenitus; tempore Egicani et Uittizani princeps militie fuit. Qui cum gratia diuina regni suscepit sceptra. Arabum sep e ab eo fait audacia conpressa. Iste quante gratie uel uirtutis atque auctoritatis fuerit, subsequentia acta declarant: simul cum fratre suo Froilane multa aduersus Sarracenos prelia gessit atque plurimas ciuitates ab eis olim oppressas cepit, id est, Lucum, Tudem, Portucalem, Bracaram metropolitanam, Uiseo, Flauias, Agata, Letesma, Salamantica, Zamora, Abela, Secobia, Astorica, Legione, Saldania, Mabe, Amaia, Septemanca, Auca, Uelegia Alabense, Miranda, Reuendeca, Carbonaria, Abeica, Brunes, Cinisaria, Alesanco, Oxoma, Clunia, Argantia, Septempublica et cunctis castris cum uillis et uiculis suis; omnes quoque Arabes occupatores supra dictarum ciuitatum interficiens Xpianos secum ad patriam duxit.
  • 14. Eo tempore populantur Primorias, Libana, Transmera, Supporter, Carranza, Bardulies que nunc appellatur Castella et pars maritima Gallecie; Alaba namque, Bizkai, Alaone et Urdunia a suis incolis reperiuntur semper esse possesse, sicut Pampilona [Degius est] atque Berroza. Itaque supra dictus Adefonsus admodum magnanimis fuit. Sine offensione erga Deum et eclesiam uitam merito imitabilem duxit. Baselicas plures construxit uel instaurabit. Regnauit annos XVIII. Uitam feliciter in pace finiuit.
  • 15. Nec hoc stupendum miraculum pretermittendum est, quod hora discessionis eius certissime actum est. Nam quum spiritum emisisset intempeste noctis silentia et excubie palatine diligentissime corpus illius obseruassent, subito in aera auditur a cunctis excubantibus uox angelorum psallentium: Ecce quomodo tollitur iustus et nemo considerat; et uiri iusti; tolluntur et nemo precipit corde. A facie iniquitatis sublatus est iustus; erit in pace sepultura eius. Hoc uerum esse prorsus cognoscite nec fabulosum dictum putetis: alioquin tacere magis eligerem quam falsa promere maluissem.
  • 16. Era DCCLXLV post Adefonsi discessum Froila filius eius successit in regnum. Hic uir mente et armis acerrimus fuit. Uictorias multas egit. Aduersus hostem Cordubensium in locum qui uocatur Pontuuio prouincia Gallecie preliabit, eosque expugnatos quinquaginta quattuor milia Caldeoruin interfecit; quorum ducem adulescentem nomine Haumar filium de Abderrahaman Iben Hiscam captum in eodem loco gladio interemit. Uascones rebellantes superabit atque edomuit. Munniam quandam adulescentulam ex Uasconum preda sibi seruari precipiens postea eam in regali coniugio copulabit, ex qua filium Adefonsum suscepit. Gallecie populos contra se rebellantes simul cum patria deuastauit. Denique fratrem suum nomine Uimaranem propriis manibus interfecit. Qui non post multum temporis talionem excipiens a suis interfectus est. Reg. an. XI et mensibus tribus, era DCCCVI.
  • 17. Post Froilani interitum consubrinus eius Aurelius filius Froilani fratris Adefonsi successit in regnum. Cuius tempore libertini contra proprios dominos arma sumentes tyrannice surrexerunt, sed principis industria superati in seruitute pristina sunt omnes redacti. Prelia nulla exercuit, quia cum Arabes pacem habuit. Sex annos regnabit. Septimo namque anno in pace quieuit era DCCCXII.
  • 18. Post Aurelii finem Silo successit in regnum, eo quod Adosindam Adefonsi principis filiam sortitus esset coniungem. Iste cum Ismahelites pacem habuit. Populos Gallecie contra se rebellantes in monte Cuperio bello superabit et suo imperio subiugabit. Reg. an. VIIII et decimo uitam finibit era DCCCXXI.
  • 19. Silone defuncto regina Adosinda cum omni officio palatino Adefonsum filium fratris sui Froilani regis in solio constituerunt paterno. Sed preuentus fraude Maurecati ti i sui, filii Adefonsi maioris de serua tamen natus, a regno deiectus apud propinquos matris sue in Alabam conmoratus est. Maurecatus autem regnum quod callide inuasit per sex annos uindicabit. Morte propria discessit era DCCCXXVI.
  • 20. Maurecato defuncto Ueremundus subrinus Adefonsi maioris, filius uidelicet Froilani, in regnum eligitur. Qui Ueremundus uir magnanimis fuit. III an, regnauit. Sponte regnum dimisit reminiscens ordinem sibi olim inpositum diaconii. Subrinurn suum Adefonsum, quem Maurecatus a regno expulerat, sibi in regno successorem fecit in era DCCCXXVIIII et cum eo plurimis an. carissime uixit. Uitam in pace finibit.
  • 21. *** Huius regni an. Tertio Arabum exercitus ingressus est Asturias cum quodam duce nomine Mokehit. Qui in loco qui uocatur Lutos a rege Adefonso preoccupati simul cum supra dicto duce septuaginta fere milia ferro atque ceno sunt interfecti. Iste prius solium regni Oueto firmabit. Basilicam quoque in nomine Redemptoris nostri Saluatoris Ihesu Xfii miro construxit opere, unde et specialiter ecclesia sancti Saluatoris nuncupatur, adiciens principali altari ex utroque latere bis senum numerum titulorum reconditis reliquiis omnium apostolorum; edifïcabit etiam ecclesiam in honorem sancte Marie semper uirginis a septemtrionali parte aderentem ecclesie supra dicte; in qua extra principale altare a dextro latere titulum in memoriam sancti Stephani, a sinistro titulum in memoriam sancti Iuliani erexit; etiam in occidentali parte huius uenerande domus edem ad recondenda regum adstruxit corpora, necnon et tertiam baselicam in memoriam saneti Tyrsi condidit, cuius operis pulcritudo plus presens potest mirare quam eruditus scriba laudare. Edificabit etiam a circio distantem a palatio quasi stadium unum ecclesiam in memoriam sancti Iuliani martyris circumpositis hinc inde geminis altaribus mirifica instructione decoris; nam et regalia palatia, balnea, triclinia uel domata atque pretoria construxit decora et omnia regni utensilia fabrefecit pulcherrima.
  • 22. Huius regni anno XXX geminum Caldeorum exercitum Galleciam petiit, quorum unus ducum eorum uocabatur Alahabbaz et alius Melih, utrique Alkorescis. Igitur audacter ingressi sunt, audacius et deleti sunt. Uno namque tempore unus in loco qui uocatur Naron, alter in fluuio Anceo perierunt. Subsequente itaque huius regni tempore adueniens quidam uir nomine Mahmut, fugitiuus a facie regis Cordubensis Abderrahman, cui rebellionem diuturnam ingecerat ciues quondam Emeritensis, susceptus est clementia regia in Gallicia ibique per septem annos moratus est. Octauo uero anno adgregata manu Sarracenorum conuicinos predauit seque tutandum in quoddam castellum, qui uocatur sancta Cristina, contulit. Quod factum ut regalibus auribus nuntiatum est, premouens exercitum castellum in quo Mahmud erat obsedit, acies ordinat, castellum bellatoribus uallat. Moxque in prima congressione certaminis famosissimus ille bellatorum Mahmud occiditur, cuius caput regiis aspectibus presentatur. Ipsutque castrum inuaditur, in quo fere quinquaginta milia Sarracenorum, qui ad auxilium eius ab Spania confluxerant, detruncantur, atque feliciter Adefonsus uictor reuersus est in pace Oueto. Sicque per quinquaginta et duos annos kaste, sobrie, inmaculate, pie hac gloriose regni gubernacula gerens amabilis Deo et hominibus gloriosum spiritum emisit ad celum. Corpus uero eius cum omni ueneratione exequiarum reconditum in supra dicta ab eo fundata ecclesia sancte Marie saxeo tumulo quiescit in pace.
  • 23. Era DCCCLXXXI post Adefonsi discessum Ranimirus filius Ueremundi principis electus est in regnum, sed tune temporis absens erat in Barduliensem prouinciam ad accipiendam uxorem. Propter huius absentiam accidit ut Nepotianus palatii comes regnum sibi tyrannice usurpasset. Itaque Ranimirus ut didicit consubrinum suum Adefonsum a seculo migrasse et Nepotianum regnum inuasisse, Lucensem ciuitatem Gallecie ingressus est sibique exercitum totius prouincie adgregabit. Post paucum uero temporis <spatium> in Asturias inruptionem fecit. Cui Nepotianus occurrit ad pontem fluuii Narcie adgregata manu Asturiensium et Uasconum. Nec mora a suis destitutus in fugam est uersus captusque a duobus comitibus, Scipione uidelicet et Sonnane, in territorio Premoriense. Sic digna factis recipiens euulsis oculis monasterio deputatus est. Itaque subsequenti tempore Nordomannorum classes per septenltrionalem oceanum ad litus Gegionis ciuitatis adueniunt et inde ad locum qui dicitur Farum Brecantium perrexerunt. Quod ut conperit Ranimirus iam factus rex, misit aduersus eos exercitum cum ducibus et comitibus, et multitudinem eorum interfecit hac naues igni conbusit. Qui uero ex eis remanserunt cinitatem Spanie Yspalim inruperunt et predam ex eis capientes plurimos Caldeorum gladio atque igni interfecerunt.
  • 24. Interim Ranimirus princeps bellis ciuilibus sepe inpulsus est, nam comes palatii Aldoroitus aduersus regem meditans regio precepto excecatus est. Piniolus etiam, qui post eum comes palatii fuit, patula tyrannide aduersus regem surrexit. Hab eo una cum septem filiis suis interemptus est. Interea supra dictus rex ecclesiam condidit in memoriam sancte Marie in latere montis Naurantii, distantem ab Oueto duorum milia passuum mire pulcritudinis perfecteque decoris et, ut alia decoris eius taceam, cum pluribus centris forniceis sit concamerata, sola calce et lapide constructa; cui si aliquis edificium consimilare uoluerit, in Spania non inueniet. Multa etiam non longe a supra dicta ecclesia condidit palatia et balnea pulchra atque decora. Nam et aduersus Sarracenos bis preliabit et uictor extitit. Conpleto autem annoregni sui septimo Oueto in pace quieuit.
  • 25. Era DCCCLXXXVIII Ranimiro defuncto Hordonius filius eius successit in regnum. Qui magne patientie atque modestie fuit. Ciuitates desertas ex quibus Adefonsus maior Caldeos eiecerat iste repopulauit, id est, Tudem, Astoricam, Legionem et Amagiam Patriciam. Aduersus Caldeos sepissime preliatus est et triumphabit. In primordio regni sui quum aduersus Uascones rebellantes exercitum moueret atque illorum patriam suo iuri subiugasset, illo ad propria remeante nuntius aduenit dicens: Ecce ex aduerso hostis Arabum adest. Illico rex ferrum et acies ad illos inuertit. Nec mora eorum turbam fugabit et uibranti mucro truncabit. Sed nec illud silebo quod uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione Gotus sed ritum Mamentiano cum omni gentis sue + deceptus, quos Caldei uocitant Benikazzi, contra Cordobensem regem rebellauit eique multas ciuitates partim gladio, partim fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tutelam et Oscam, postremo uero Toletum, ubi filium suum nomine Lupum posuit prefectum. Postea in Francos et Gallos arma conuertit. Multas ibi strages et predas fecit. Duos uero Francorum magnos duces, unum nomine Sanctionem, alium Epulonem ***, per fraude cepit et eos uinctos in carcerem misit. Ex Caldeis duos quidem magnos tyrannos, unum genere Alkoresci nomine Iben Hamza, alium mollitem nomine Alporz cum filio suo Azet partim pater Muzza, partim filius eius Lupus preliando ceperunt. Unde ob tanti uictorie causam tantum in superbia intumuit, ut se a suis tertium regem in Spania appellare precepit.
  • 26. Aduersus quern Ordonius rex exercitum mobit et ad ciuitatem, quem ille nouiter miro opere instruxerat et Albeilda nomine inposuit, rex cum exercitum ad eam uenit et munitione circumdedit. Ipse uero Muzza cum innumera multitudine aduenit et in montem cui nomen est Laturzo temtoria fixit. Rex uero Hordonius exercitum in duo diuisit capita, unum qui ciuitatem obsideret, alium qui contra Muzza dimicaret. Statimque prelium conmittitur et Muzza cum exercitu suo fugatur. Tanta in eis cede bacati sunt, ut plus quam decem milia magnatorum pariter cum genero suo nomine Garseanem exceptis plebibus interemta sunt. Ipse uero ter gladio confossus semiuibus euasit multumque ibi bellice adparatus sine et munera, quam ei Carolus rex Francorum direxerat, perdidit et numquam postea effectum uictorie habuit. Rex uero Hordonius omnem exercitum ad ciuitatem applicauit. In eam quoque septimo die inruptionem fecit. Omnes uiros bellatores gladio interfecit, ipsam uero ciuitatem usque ad fundamenta dextruxit et cum magna uictoria ad propria reppedabit. Lupus uero filius de idem Muzza, qui Toleto consul preerat, dum de patre quod superatus fuerat audiuit, Hordonio regi cum omnibus suis se subiecit et, dum uitam hanc uixit, subditus ei fuit. Postea uero cum eo aduersus Caldeos prelia multa gessit.
  • 27. Multas et alias ciuitates iam sepe dictus Hordonius rex preliando cepit, id est, ciuitatem Cauriensem cum regem suum nomine Zeiti, alum uero consimilem eius ciuitatem Talamancam cum rege suo nomine Mozror et uxore sua ***. Bellatores eorum omnes interfecit, reliquum uero uulgus cum uxores et filiis sub corona uendidit. Iterum Nordomani piratide per his temporibus ad nostris litoribus peruenerunt; deinde in Spaniam perrexerunt omnemque eius maritimam gladio ignique predando dissipauerunt. Exinde mari transiecto Nacchor ciuitatem Mauritanie inuaserunt ibique multitudinem Caldeorum gladio interfecerunt; deinde Maioricam et Minoricam insulas adgressi gladio eas depopulauerunt. Postea Greciam aduecti post triennium in patriam suam sunt reuersi.
  • 28. Hordonius supra fatus rex post XVI anno regni expleto morbo podagrico correptus Oueto est defunctus et in baselica sancte Marie cum prioribus regibus est tumulatus. Felicia tempora duxit in regno, felix extat in celo. Et qui hic nimium dilectus fuit a populis, nunc autem letatur cum sanctis angelis in celestibus regnis, prestante Domino nostro Ihesu Xpo, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto in unitate deitatis uiuit et gloriatur per numquam iinienda semper secula seculorum. Amen.

Notae

[recensere]
  • Nicolás Castor de Caunedo, “Un Cronicón del siglo IX”, enSemanario Pintoresco Español, 22 (28 de mayo de 1854), pp. 169-173.
  • Gil Fernandez, Juan, Cronicas asturianas, Oviedo, Universidad de Oviedo, 1985. pp. 114-149)