Jump to content

Cuius moderator

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cuius moderator
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 22

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX COMMENDAT SODALITATEM AD ADULESCENTULAS TUTANDAS*

DILECTO FILIO

HENRICO ALOISIO ODELIN, VICARIO GENERALI PARISIENSI
AC PRAESIDI OPERIS AD ADOLESCENTULAS TUTANDAS - PARISIOS


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Cuius moderator es operis, ad adulescentulas nempe tutandas, praesertim populares, grate admodum iucundeque enarrasti Nobis miros ab ortu processus. Quae enim sodalitas medio saeculo superiore modicis initiis est excitata, eo nunc nobilitate atque emolumento rei est adducta, ut universum fere per orbem innumerabili adolescentium multitudini opituletur. Tam ubere fructuum copia, quibus non modo externa puellis comparatur utilitas, verum etiam animorum bono integritatique prospicitur, magnopere gaudemus, tibique ac singulis praestantissimi operis sociis enixe gratulamur. Quod si deerrantes ad virtutis normam revocare laudi vertimus, probandum commendandumque multo magis arbitramur caritate et cautione animorum discrimini occurrere. Haec vos persequi commoda diligentia summa studetis, plurimasque licet inde adolescentes spectare, in quibus vitae innocentia curis vestris effulgeat, tunc temporis profutura maxime quum gravissima ipsis demandari vitae munia contingat. Placet idcirco vota Nostra ad maiora sodalitatis incrementa convertere, Deumque dum obsecramus ut vestris conaris benignus adspiret, fideles omnes, quotquot caritatem animis aiunt, hortamur uti coetui velint opem afferre, hominumque societati adiumento sint, datis virtuti tuendae subsidiis. Auspicem divinorum munerum Apostolicam Benedictionem tibi ac ceteris, qui laudatam tecum operam navant, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Aprilis MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 22-23.