Jump to content

Cum diuturnum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum diuturnum
1898

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXXI (1898-1899), pp. 321-322.
LITTERAE S. D. N. LEONIS XIII
AD ORDINARIOS AMERICAE LATINAE
QUI ROMAM DELIGUNT PRO CONSILIIS
INTER EOSDEM HABENDIS*


Cum diuturnum recolimus Pontificatus Nostri cursum, nihil unquam praetermisisse videmur, quod ad constabiliendum in istis gentibus promovendumque Christi regnum pertineret. Rerum quidem, quas Deo opitulante adhuc vestra causa gessimus, manet apud vos memoria et gratia, Venerabiles Fratres; quorum navitati diligentiaeque illa providentiae Nostrae officia haud frustra commendavimus. — Nunc vero Nostri erga vos animi novum extare documentum volumus; id quod iamdiu Nobis in optatis fuit. Etenim ex quo tempore saecularia sollemnia agebantur quartum ob memoriam detectae Americae, sedulo cogitare coepimus, qua potissimum via communibus rationibus latini nominis, novum orbem plus dimidia parte obtinentis, prospicere possemus. Optimum autem ad eam rem fore perspeximus, si quotquot essetis ex istis civitatibus Episcopi consultum inter vos, invitati et auctoritate Nostra, convenistis. Siquidem conferendis consiliis sociandisque prudentiae fructibus, quos cuique vestrum usus rerum peperisset, apte per vos provisum iri intelligebamus, ut apud eas gentes, quas idem aut certe cognatum genus coniunctas teneret, unitas ecclesiasticae disciplinae salva consisteret, vigescerent digni catholica professione mores, atque concordibus bonorum studiis Ecclesia publice floreret. Illud etiam magnopere suadebat initum exequi consilium, quod vos sententiam rogati, huiusmodi propositum ingenti cum assensu excepissetis. — Ut autem venit perficiendae rei maturitas, optionem vobis fecimus, Venerabiles Fratres, ut eligeretis locum, ubi id habendum esse concilium videretur. Porro autem vos maximam partem significastis coituros libentius Romam, ob eam quoque causam, quod pluribus vestrum expeditior huc pateret aditus, quam propter difficillima istic itinera ad longinquam aliquam americanam urbem. Huic declarationi sententiae vestrae, quae non leve habebat indicium amoris in Apostolicam sedem, fieri non potuit, quin magna a Nobis comprobatio accederet. Quamquam moleste ferimus, qua nunc conditione sumus, ademptam Nobis facultatem unde vos, Romae dum eritis, tam liberaliter honesteque tractemus, quam velimus. Igitur sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis habet iam a Nobis in mandatis, ut concilium Episcoporum omnium e rebuspublicis Americae, latinae Romam convocet in annum proximum, atque opportune praescribat, quas illud ad leges dirigi oporteat.

Interea caelestium munerum auspicem, testemque benevolentiae Nostrae vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque singulis concredito Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum ipsa die natali D. N. Iesu MDCCCXCVIII, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXXI (1898-1899), pp. 321-322.