Jump to content

Cum in Vallem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cum in Vallem
1923

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 344-345

PIUS PP. XI

EPISTULA

CUM IN VALLEM*

AD RR. PP. DD. CAROLUM GREGORIUM MARIAM GRASSO, ARCHIEPISCOPUM SALERNITANUM, CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ATQUE EPISCOPOS REGIONUM PICENTINAE ET LUCANAE: OFFICIOSIS RESPONDENS LITTERIS EX COMMUNI CONVENTU DATIS.


Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Cum in Vallem Pompeiorum, quasi sub umbram patrocinii Deiparae a Rosario, ad disceptandum de necessitatibus dioecesium vestrarum superiore mense convenissetis, renovatis ante animis per solitudinem rerumque aeternarum commentationem, episcopales coetus inchoastis officiosissimas dando ad Nos communiter litteras. Periueunde quidem eas, atque item quae postea accesserunt eorundem coetuum acta, perlegimus; placuitque in alteris pietate denuo frui erga Nos vestra, in alteris vim iudicii comperire consiliique prudentiam, quam in deliberando de satis multis rerum capitibus adhibuistis, quae ad statum dioecesium istarum pertinerent. Iam igitur, venerabiles fratres, contendite, ut, secundum ea quae constituistis, omnia digeratis atque ordinetis in populo quisque vestro; neque enim eiusmodi conventus quidquam prodessent, si consilia, quantumvis sapienter inita, in tabulis, sine ullo demum effectu, iacerent. At vero vos tam sedulos tamque industrios in pastoralis perfunctione muneris novimus, ut nihil dubitemus, quin, quae recte decreveritis agenda, ea pro actis haberi liceat. Quod autem scribitis, vosmet, et Litteris Nostris Encyclicis priore alteroque loco datis in gregis gubernatione velle dirigi, et Nobis cum diuturnam incolumitatem, tum laetum optatorum inceptorumque precari exitum, id grato accipimus animo non tam Nostra quam religionis causa, cuius profecto intersit quam maxime, Episcopos idem velle, idem nolle ac Iesu Christi Vicarium, eiusque praecepta atque hortationes in fidelium suorum procuratione peramanter exsequi. Cuius quidem gratae voluntatis Nostrae testimonio sit, eademque vobis caelestium donorum copiam conciliet, apostolica benedictio, quam, venerabiles fratres, unicuique vestrum et clero populoque dioecesium vestrarum ex animo impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

  • A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 344-345