Cum non solum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


...regi et populo Tartarorum viam agnoscere veritatis.

Cum non solum homines verum etiam animalia irrationalia nec non ipsa mundialis elementa machine quadam nativi federis sint unione coniuncta, exemplo supernorum spirituum, quorum agmina universorum conditor Deus perpetua pacifici ordinis stabilitate distinxit, mirari non inmerito cogimur vehementer, quod vos, sicut audivimus, multas tam Christianorum quam aliorum regiones ingressi, horribili eas desolatione vastatis, et adhuc continuato furore depopulatrices manus ad ulteriores extendere non cessantes, soluto cognationis vinculo naturalis, nec sexui nec etati parcendo, in omnes indifferenter animadversionis gladio desevitis.

Nos igitur, pacifici regis exemplo cunctos in unitate pacis sub Dei timore vivere cupientes, universitatem vestram monemus, rogamus et hortamur attente, quatinus ab impugnationibus huiusmodi et maxime Christianorum persecutionibus de cetero penitus desistentes, super tot et tantis offensis divine maiestatis iram, quam ipsarum exacerbatione vos non est dubium graviter provocasse, per condigne satisfactionem penitentie complacetis; nec ex eo sumere debetis audatiam amplius seviendi, quod in alios potentie vestre furente mucrone omnipotens dominus diversas ante faciem vestram substerni permisit hactenus nationes, qui nonnunquam superbos in hoc seculo corripere ad tempus ideo pretermittit, ut si humiliari neglexerint per se ipsos, eorum nequitiam et punire temporaliter non postponat et nichilominus in futuro gravius ulciscatur.

Et ecce dilectum filium fratrem I. et socios eius latores presentium, viros religione conspicuos, honestate decoros et sacre scripture scientia preditos, ad vos propter hoc duximus destinandos, quos pro divina reverentia, immo potius nos in ipsis, benigne recipiatis et honorifice pertractetis, fidem eis super hiis, que vobis ex parte nostra dixerint, adhibendo, et cum ipsis super predictis et specialiter de hiis que ad pacem pertinent tractatum fructuosum habentes, nobis, quid vos ad gentium exterminium moverit aliarum et quid ulterius intendatis, per eosdem fratres plenarie intimetis, providendo ipsis in eundo et redeundo de securo conductu et aliis necessariis, ut ad presentiam nostram tute valeant remeare.

Memoratos autem fratres, quos etc. ut in proxima usque: alios misissemus.

Dat. Lugduni, III Idus Martii, anno secundo.