Cum sepe contingat

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Cum sepe contingat
IV kalendas julii, 1219

editio: ex Mauro Sarto – Mauro Fattorini (ed.), De claris archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo XI usque ad saeculum XIV, tomus II, Bolonia 1888, p. 15
fons: incognitus

[15] IV 1219, 28 iunii Ex eodem tomo, num. XVII.

[Neminem, inconsulto Archidiacono, in Gymnasio bononiensi docere posse jubet].

Honorius, servus servorum Dei[1], dilecto filio Archidiacono bononiensi salutem et apostolicam benedictionem.
Cum sepe contingat ut minus docti ad docendi regimen assumantur, propter quod et doctorum honor minuatur et profectus impediatur scholarium volentium erudiri, Nos, eorundem utilitati et honori prospicere cupientes, auctoritate presentium duximus statuendum, ut nullus ulterius in civitate predicta ad docendi regimen assumantur, nisi a te obtenta licentia, examinatione prehabita diligenti; tu denique contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescas.
Datum Rome IV. kalendas julij, Pontificatus nostri anno tertio.


  1. Ex eodem Registro, eodem anno XXVIII, junii.