Cur deus homo (Laemmer)/Praefatio Editoris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Praefatio Editoris
Scriptus Siglum 11


Praefatio S. Anselmi Fairytale right blue.png
PRAEFATIO EDITORIS.




S. Anselmus, scholasticorum doctorum princeps,[1] a. 1033 in Augusta Praetoria civitate Pedemontana natus est parentibus et divitiis et nobili genero insignibus. Pater quidem Gundulfus rerum familiarium incuriosus nec tam largus quam prodigus, prae negotiis saecularibus instituendum neglexit filium, mater autem Ermenberga officiis domesticis probe functa inde a prima pueritia illius pectus pietate studuit imbuere. In disciplinam traditus literasque edoctus, quum nondum attigisset aetatis annum quintum decimum, A. de vitae monachicae, quam Deo maxime acceptabilem existimavit, genere deligendo multum ac cum ardore quodam cogitavit; verum spe frustratus, fore ut contra voluntatem paternam in coenobium reciperetur, paullatim fervorem religiosum prorsus abiicere incepit animumque antea studiis deditum distinere mundanis deliciis, ita tamen, ut quamdiu mater dilecta esset superstes, claustra pudoris non perfringeret. At enim defuncta Ermenberga, „illico navis cordis eius, quasi anchora perdita, in fluctus saeculi paene tota dilapsa est.“ Accessit, quod Dei inscritabilis sapientia permisit et in Anselmi salutem vertit, Gundulfi patris contra filium in dies crescens odium acerbaque indignatio, quae humilitate non modo leniri nequiit, set etiam exaggerata est. Hinc patria relicta, iuvenis posteaquam Alpes haud sine magnis laboribus superavit, in Burgundia et Francia triennium transegit; deinde Abrincae, quae ubs in Normannia sita est, aliquamdiu demoratus monasterium celeberrimum Beccense petiit, cui Herluinus praefuit Abbas, Prior autem Lanfrancus. Huius ipsius scholastici pietate pariter ac sapientia et eruditione multimoda conspicui fama, quae clericos ex omnibus ferme occidentalibus terris praestantissimos undique allexit, non potuit non efficere, ut Anselmus se eius subderet magisterio studiosus. Cum amore vanitatis et insolentiae diu conflictatus et ex huiusmodi vexationibus victor egressus, Becci XXVII annos natus monachalem habitum assumsit hunc in finem, ud Deus solus sua requies et intentio, solus amor eius contemplatio sua, beata et assidua memoria eius felix solamen et satietas sua fieret. Tribus ennis peractis, Lanfranco Cadomensis coenobii regimen adepto successit in gradu Prioris, ac defuncto Herluino a. 1078 unanimi Fratrum consesnu Abbas Beccensis promotus est. Orationibus vigilis meditationibus insistens, coelestibus studiis imbutus, monachis erudendis admoendis corrigendis intentus, firmis et infirmis, sanis et insanis se praestitit patrem omnibusque exhibuit exemplum sanctarum virtutum exercitiis imitabile. Magna eius gloria circumquaque percrebuit atque multis consilium et solamen requisituris ansam dedit eum adeundi privatis colloquiis. — Quadriennio post obitum Lanfranci, qui ab a. 1070 ad a. 1089 usque cathedram Cantuariensem obtinuerat, Anselmus a Guilelmo huius nominis secundo Angliae rege, suadentibus principibus et acclamantibus clero laicisque, archiepiscopus designatus ac pridie Non. Decembr. a. 1093 Cantuariae ab episcopis regni consecratus est. Graves autem eum inde ex hoc munere suscepto manserunt aerumnae et miseriae. Neque enim fieri potuit, quin ecclesiasticae libertatis propugnator, quum libidinibus Guilelmi devastandis ecclesiarum bonis oppimendisque monasteriis et pecuniis per vim exigendis assueti resisteret, in furorem concitaret regiam mentem. Quare nihil mirum, si saepe protestatus est se maluisse in congregatione monachorum pueri loco inter pueros sub virga magistri pavere, quam per pastoralem curam toti Britanniae praelatus in conventu populorum cathedrae pontificali praesidere. Maxima inter regem et archiepiscopum de Urbano II. Pap agnoscendo exorta nec soluta dissensio coegit Anselmum, variis tribulationibus satis defessum, sub finem a. 1097 Angliam relinquere et ad sedem apostolicam confugere. Nec Romae exul quod summopere expetiit, ut onere archiepiscopali liberaretur, a summo pontifice impetravit. Etsi autem Urbanus per biennium cum rege de Anselmo restituendo et pace ecclesiae Britannicae redintegranda strenue egit, tamen omnes preces minae ac labores in cassum reciderunt. Henricus demum primus, Guilelmi frater et successor, desiderio Anglorum vehementi satisfaciens exulem in Italia et Francia demoratum a. 1100 honorifice revocavit. At haud diu haec pax stetit. Decreta enim concilii Romae a. 1100 celebrati, quod excommunicationis sententiam tam in laicos qui investituras ecclesiarum darent, quam in clericos qui de manibus laicorum istas susciperent, intoserat, — materiam novarum contentionum praebuerunt et rixarum. Anselmus, quippe qui eorum vindex adversus tyrannidem Henrici exsurgere non dubitaret, a. 1103 iterum Anglia excedere coactus est. Conditionibus autem restaurandae concordiae excussis et lite de presbyteris per annulum et baculum investiendis prorsus diremta, a. 1106 cathedram Cantuariensem magno totius populi gandio recuperavit. Spiritu fortis, carne fragilis illucescente aurora quartae feriae solemnia paschalia A. D. I. 1109 praecedentis in pace obiit.

Inter omnes libros, quos S. Anselmus fidei christianae mysteria perscrutatus divinaeque sapientiae thesauris demersus mirabili ingenii acumine composuit, operi CUR DEUS HOMO inscripto — sive theologicam eius dignitatem perpendamus, sive quantum momenti ad ecclesiasticum de satisfactione dogma conformandum habuerit respiciamus — primas esse vindicandas partes constat.[2] De quo haec fere sunt quae praefanda esse videantur. Ac primum quidem investigemus, quibusnam causis internis externisve adductus A. scriptum illud confecerit. Iam Priorem Beccensem, per fidem ad intellectum proficiendi studiosum, vim rationemque mortis Christi vicariae — ex qua pendet humana salus — mente agitasse, patet ex Dialogo „de Veritate,“ cuius origo in annum circiter 1065 est referenda, cuiusque in capite octavo quatenus eadem res debeat esse et non esse edisserens, inter alia: „Dominus Iesus, inquit, quia solus innocens erat, non debuit mortem pati nec ullus eam illi debuit inferre, et tamen eam debuit pati, quia ipse sapienter et benigne et utiliter voluit eam sufferre.“ In lectione autem patrum ecclesiae veteris (Hilarii, Ambrosii, Augustini, Leonis M., Gregorii M. all.)[3] — quorum post s. apostolos nec voces flocci pependit et vestigia pie studuit premere — quum scholae monasteriali praepositus multum sudaret, de notionibus redemtionis et reconciliationis invenit exposita, in quibus sibi non acquiescendum esse existimavit. Quamvis enim omnes inde ab ecclesiae primordiis testes illi veritatis sanguini Salvatoris non potuerint vim quae ei debetur propitiatoriam ac satisfactoriam non attribuere, hos tamen prae aliis fidei articulis instituenda in causas incarnationis et passionis Christi per eundemque comparatae humano generi salutis modum inquisitione accurata et rei amplae profundaeque congrua mirum quantum supersedisse, necnon aequo plus crucem diabolo iuste hominem vexanti quasi musciplulam tensam ursisse, nescit nemo in historia dogmatum christianorum versatus. At vero S. Anselmus non sat habuit cum patribus convenientiam asserere salvationis, qualem Dei filius humanitate in personae unitatem assumta effecit, neque tantummodo contentiones inter Adamum et Christum illiusve inobedientiam peccatumque mortiferum et huius obedientiam iustitiamque vivificam absque dubio concinnas voluit fieri, sed necessitatem divinae humiliationis demonstrandam atque rationatilem soliditatem veritatis, cuius principia et germina apud spueriorum temporum doctores indagavit, esse explicandam habuit persuasum. Praeterea autem argumentationibus istorum, qui tam diabolum per lignum in paradiso victorem aliquam in possidendo homine iustitiam mortisque imperium habuisse defenderunt, quam eundem corpore Domini in mortem rapto hami divinitatis in eo inclusi imprudentem esse devictum illusumque censuerunt, — prorsus dubitavit albus adiicere calculum. Neque enim ullo iure Anselmo visus est peccatum peccatique poenam diabolus ab hominibus ante passionem dominicam exegisse; ac scholasticus noster quoniam recte Veritatem ullum fallere negavit, virtutem divinam humana humilitate hunc in finem opertam, ut falleretur falleretve se qui fallendo hominem de paradiso deiecisset diabolus, concedere nequiit. Huiusmodi igitur — quoad dogma satisfactionis — offendicula legenti patrum scripta Becci iam occurrerunt, quae in dies adaucta sibi evelli non posse vidit, nisi ipse rem exacta demonstratione egentem retractando et partes a maioribus relictas expleret et veritatem illorum de satanae fallacia disputationibus involutam mythica exueret forma. Accessit, quod tunc temporis haec eadem de ratione divinae incarnationis deque interna inter mortem Christi mundique vitam connexione quaestio multorum fidelium non solum literatorum et clericorum sed etiam illiteratorum et laicorum occupavit animos. Fuere potissimum qui dubitarent, an redemtio sola voluntate iussuve divino aut per aliam quam per Dei personam seu angelicam seu humanam fieri potuerit; quique obiectionibus infidelium simplicitatem christianam quasi fatuam deridere ac contraditiones in christiana fide obvias arroganter ementiri solitorum redarguendis et refellendis se agnoscerent impares. Inde factum est, ut saepe S. Anselmi in similibus cogitationibus defixi exquirerent consilium ab eoque eximi in quibus haeserunt de perdifficili illa quaestione scrupulos studiose peterent; nec defuerunt qui ut harum disputationum summam consignaret literis, enixe rogernt fidei intellectu delectati. Haec itaque omnia dederunt nostro ansas conficiendi tractatum „Cur Deus Homo“ inscriptum, quem ne differret evulgare, inter alios maxime Boso Monachus[4] flagitavit et impetravit. Iam vero de tempore compsiti ed editi huiusce operis erit agendum. Monasterio Beccensi relicto S. Anselmus posteaquam a. 1093 in Angliam transmigravit, quantum scribendi otium ipsi superfuit ante omnia eo esse conferendum arbitratus est, ut litem per Roscelinum canonicum Compendiensem nominalistam eundemque tritheistam in ecclesia Gallicana concitatam atque in synodo Suessionensi non sedatam nisi per speciem prorsus dirimeret doctrinae armis adiutus. Hinc libro egregio „de fide trinitatis“ Becci inchoato in Britannia novitius extremam manum imposuit eoque adversarii istius sophismata confutavit sagacissimus dogmatis ecclesiastici propugnator. Quo facto tractatum „Cur Deus Homo“ aggressus, iam per aestatem anni 1094 eius librum primum a Fratre Ermero[5] transscriptum ad ecclesiam Beccensem direxit. Nec mirum, si haec particula operis diu exspectati ac vehementer desiderati, auctore inscio et invito, multis exemplis brevi tempore longe lateque circumferebatur. Secuta dein sunt proelia in favorem libertatis ecclesiasticae a. S. Anselmo contra Guilelmum regem suscepta; quae dum gerebantur, nostro denegata est opportunitas saepe in remotiorem camerae locum secedendi coelestibusque studiis inhaerendi; ac variae tribulationes eum coegerunt, in longinquum tempus differre voluminis illius coepti consummationem. Tandem flumini se obvium ferre solum impotens ad sedem apostolicam confugit; id quod supra pag. V. enarravimus. Per hoc autem exilium Italicum Iohannes Abbas coenobii S. Salvatoris apud Telesim in Capuana provincia siti, olim Monachus Beccensis et S. Anselmi discipulus, magistrum carissimum ut in ipsius villa Scalvia menses a. 1098 aestivos transigeret hospitaliter invitavit. Huc itaque devertit exul et hac in habitatione montuosa turbarumque tumultu vacua vacavit die noctuque cum divinae contemplationi tum secundo nostri tractatus libro conficiendo, quamquam spatium quaestionibus quae restiterant enodandis satis congruum nactus non est. In Angliam reversus, scripti totius apographum per monachos Cantuarienses curatum anno ferme 1104 Paschali huius nominis secundo Papae transmisit.[6]

Quoad indolem operis internamque oeconomiam, id quare inscripserit „Cur Deus Homo,“ quidve fuerit cur in libros distinxerit duos, ac quale eorum sit discrimen materiale, — S. Anselmus ipse in Praefatione sua exposuit. Dialogi autem formam L. I. c. 1 s. f. ideo se fatetur adhibuisse, „quoniam ea quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent;“ quod quidem auctoris studium se ad gradus lectorum eruditionis varios accomodandi laude omni dignum et ex ansis illis ei ad scribendum datis derivandum ne minimum quidem contraxit damnum admirabili sane subtilitati argumentationum. Egregie et exquisite S. Ven. Hasse[7] tractatus structuram ita descripsit, ut praeter Prologum (I, 1-10) et Epilogum (II, 16a-22) tres statueret partes, quarum prima (I, 11-19) satisfactionem evincit conditionem, sine qua remissio peccatorum fieri non possit; secunda (I, 20-24) hominem peccatorem demonstrat quam debeat Deo satisfactionem pro peccato eam reddere nequire et nisi reddiderit salvari non valere; tertia denique (II, 1-15) neminem concludit nisi Deum hominem eumque crucifixum satisfactionem illam debitam Deo praestare ac mundi peccata delere posse. Quaestionis summam Boso collocutor L. II c. 17 s. f. acute comprehendit; misericordiam vero Dei iustitiae concordem hoc tractatu se non evertisse sed qua par est ratione astruxisse auctor (II, 20) evidenter et dilucide ostendit.[8]

Gabriel Gerberon, Presbyter ac Monachus Benedictinus ex Congregatione S. Mauri, qui sua S. Anselmi Operum editione[9] optime pro re critica meruit, ad textum librorum „Cur Deus Homo“ inscriptorum nativae integritati ac puritati restituendum undequaque corrogavit consuluitque novem codices manuscriptos hos: scil. tres victorinos (A a b c),[10] unum Iolianum (B) et quinque alios bibliothecarum Cisterciensis (C), monasterii S. Michaelis in dioecesi Verodunensi siti (D), Gemmeticensis (E) ac Beccensis (F a b).[11]

At enim vero vir ille doctus, cuius industriae accurata et scrupulosa collectio variarum lectionum in codicibus obviarum debetur,[12] non proinde atque hi ipsi postulabant, locos depravatos emendare et comformare ausus est; nec semel scripturam quam libri tuebantur omnes, in textum recipere apertave librariorum menda tollere dubitavit. Hinc non defuerunt in quibus haec nostra editio elaboraret. Qua in adornanda penum criticum sedulitate Gerberoniana nobis subministratum religiose excussimus; codicum in verbis singulis et capitum partitione[13] consensum numquam non retinuimus; ubi genuinam auctoris orationem restaurare studiosi a textu vulgato discessimus, testium auctoritate apposita lectiones varias conferendi et diiudicandi facultatem dedimus lecturis, quibus ipsis supellectilem brevium annotationum haud ingratam fore speramus.

Sed haec hactenus. Quod reliquum est, Deum Trinum qui operatur velle et perficere pro bona voluntate, ut opellam hanc meam in tractatu S. Anselmi aureo edendo consumtam Ipse agnoscat approbet et ad studium libri singularis salubre promovendum facere iubeat, pie precor.

Ser. Berolini mense Iulio a. 1857.



  1. Cfr. Eadmeri Cantuar. Monachi Ord. S. Bened. [qui S. Ans. auditor et discipulus exiliorumque et laborum individuus comes fuit], testis fide satis digni „Libri Duo de Vita S. Anselmi“ nec non „Historia Novorum.“ ed. Maur. — „Dr. I. A. Möhler's Gesammelte Schriften und Aufsätze. Herausg. v. Döllinger.“ Ratisb. 1839 sq. I, 3, 32 sq. — „Anselm von Canterbury. Dargestellt von F. R. Hasse.“ 2 Tomi Lips. aa. 1843 et 1852 ed., quorum unus vitam, alter doctrinam S. Ans. complectitur.
  2. Cfr. C. Schwarz, De satisfactione Christi ab Anselmo Cantuariensi exposita. Gryphiae 1841. — Hasse I. c. II, 3, 12. p. 483 sq. 607 sq.: „Ans. ist die Erste, welcher eine eigentliche Theorie der Versöhnung aufgestellt hat. Und schon hieraus begreift sich der ausserordentliche Einfluss, welchen unsere Schrift auf die ganze Folgezeit ausgeübt hat. Denn es war doch nun eine feste Grundlage gegeben, an die alle weitern Theologumena über den Gegenstand anknüpfen konnten. — So weit sich von einem Dogma in dieser Beziehung reden lässt, muss man unsern Scholastiker als den ersten Begründer desselben betrachten. — Von keiner seiner Schriften lässt sich so sehr behaupten, wie von den BB. Cur Deus Homo, dass sie für die gesammte Kirche Frucht getragen und ihrem innersten Leben zu Gute gekommen ist.“
  3. Vide S. Ans. Epistolarum Lib. IV, 106.
  4. Cum quo S. Anselmus fuit coniunctus arctissimo paternitatis spiritualis vinculo. Cfr. Eadmerus De Vita S. A. 1, 12: „— quidam Clericus aetate iuvenis, Boso nomine, Beccum venit Abbatis colloquium expetens. Erat enim idem acer ingenio et quibusdam perplexis quaestionibus involverat animum, nec reperire quemquam poterat qui eas sibi ad votum evolveret. Loquens igitur cum Anselmo ac nodos ei sui cordis depromens, omnia quae desiderabat ab eo sine scrupulo disceptationis accepit. Miratus ergo hominem est et nimio illius amore devinctus. Dehinc ergo quum eius allocutione familiariter potiretur, illectus ad contemtum saeculi emenso brevi spatio, Becci Monachus factus est. Cuius conversioni simul et conversationi diabolus graviter invidens, in tantam illum tentationis procellam demersit, ut succedentibus sibi variis cogitationum tumultibus vix mentis suae compos existeret. Transierunt in hoc quidam dies et seipsa semper fiebat immanior tentatio eadem Turbatus ergo et mente confusus Anselmum adiit animique sui fluctus illi exposuit. At ipse quum singula intellexisset, hoc solum pio affectu, scil. „consulat tibi Deus,“ ei respondit illicoque Fratrem a se dimisit. Evestigio autem tanta tranquilitas mentis illum secuta est, ut sicut ipsemet mihi referebat, ultra quam dictu credibile sit, subito alius fieret ab eo qui fuit. Itaque omnis illa tentatio penitus evanuit nec quicquam huiusmodi in se ulterius sensit.“
  5. Quem auctor Epp. 3, 25 (cfr. 1, 17) carissimum filium suum et baculum senectutis suae appellat.
  6. Cfr. S. Ans. Epistolarum Lib. IV, 55.
  7. „Anselm v. Canterbury.“ II, 572 sq.
  8. Cfr. „Geschichtliches aus der Versöhnungs- und Genugthuungslehre. Anselmus.“ in „Evangelische Kirchen-Zeitung.“ 1834. n. 1-3. max. pag. 12 sq.
  9. „Sancti Anselmi Ex Beccensi Abbate Cantuariensis Archiepiscopi Opera Nec Non Eadmeri Monachi Cantuariensis Historia Novorum, Et alia opuscula: Labore ac studio D. Gabrielis Gerberon Mon. Congr. S. Mauri ad Mss. fidem expurgata at aucta. Secunda editio correcta et aucta. Lutetiae Parisiorum — MDCCXXI.“
  10. Quae lunulis inclusimus sigla, iis in apparatu nostra editionis critico sumus usi.
  11. Cfr. Bern. de Montfaucon, Bibliotheca Bibliothecarum Manuscr. Nova. Paris. MDCCXXXIX. Tom. II, 1369. 1347. 1178. 1208. 1252.
  12. S. Ans. Opp. ed. Gerb. P. 611—621 s. h. t.: „Castigationes Et Variae Lectiones Librorum Cur Deus Homo.“
  13. Cuius quidem origo in omnibus scriptis ad S. Anselmum ipsum referenda esse videtur. Cfr. Epist. 4, 42.
Praefatio S. Anselmi Fairytale right blue.png