Jump to content

Cynthia

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Cynthia
saeculo XV

editio: Aeneae Silvii Piccolomini qui postea fuit Pius II Pont. Max. opera inedita descripsit ex codicibus chistianis, vulgavit notisque illustravit Josephus Cugnoni, ex Atti della Reale Accademia dei Lincei, Roma, 1883
fons: Bibliotheca Augustana

I. In Cinthiam

[recensere]

Cinthia, siqua meo debetur fama labori,
     abs te suscipiam quicquid honoris erit.
Tu mihi das ipsas scribendi in carmina vires,
     tu facis ingenium, tu facis eloquium.
 5Te duce concedunt dive in mea vota sorores,
     te duce Castalio somnia fonte bibo.
Summa tibi, fateor, debentur praemia: summo
     te quoque, si liceat, carmine ad astra feram,
et nostri prima venies in parte libelli;
      10tu mihi principium, tu mihi finis eris.

II. In Virgilium

[recensere]

Grecia praeclarum quantum laudavit Homerum,
     tam, Maro, te celebret turba Latina decet.
Tu generi Italico, magnum decus ille Pelasgo,
     ille suis clarus, clarus et ipse tuis.
 5O si millenos vixisset uterque per annos,
     carmine quot miro praelia clara forent!
Nunc etiam credam dictetis carmina divis,
     ingenium tenues si quod habent anime.
Ille Iovem mulcet, tua placat musa Quirinum
      10leniturque tua Caesar et ipse lyra.
Quin aliquos tandem celo demittite versus,
     qui Iovis aut magni Caesaris acta ferant?
Celicole quondam misere ancilia; cur non
     carmina de celo mittere vestra licet?

III. In Virgilium

[recensere]

Carmina divino referam modo pauca Maroni:
     quis neget egregio carmina Virgilio?
Thure pio relique lustrantur ab omnibus umbre;
     quique poeta fuit carmina sola petit.
 5Vos igitur, vates, quos secula nostra tulere,
     ipsius ad tumulum munera ferte, precor.
Munera sint versus, et mecum dicite: «vates
     qui iacet hic nostre gloria gentis erat».

IV. In Galatheam

[recensere]

Sunt, Galathea, novo tibi membra simillima lacti
     et Getica semper candidiora nive.
Vir tuus, ardenti carbone et forcipe duro
     assuetus, faciem non ferit ipse tuam?
 5Basia quando dedit mixta fuligine, coniunx
     ne mutet niveas miror abinde genas.
Cum tenet amplexus nigris tua membra lacertis,
     reddere te totam debuit ille nigram.
Sed neque te tractat neque pergit ad oscula Drusus:
      10protinus in Venerem viribus ille caret.
Arguit intactam tota nitor in cute nam te,
     o nimium cupido digna puella viro.

V. In Cinthiam

[recensere]

Quid nimis elata es prestanti, Cinthia, forma?
     Labitur occulto pulchra iuventa pede.
Non ita semper eris, variatur tempore vultus,
     nec semper roseo splendet in ore nitor.
 5Mane, vides, primo candescunt lilia sole,
     vespere succisa languidiora rosa.
Te quoque destituet fugientis forma iuvente,
     inque suos veniet curva senecta dies.
Te miseram dices, rugis cum tempus arabit
      10et faciet crispas in tua damna genas.
Nunc tibi tempus adest, respondet lusibus aetas,
     talia sublimis tempora querit Amor.
Te moneat facies, moneant te frontis honores;
     qui perit, o, miseri sit tibi cura proci.
 15Aspice, deficio; morienti consule amanti;
     si moriar magnum, Cinthia, crimen habes.
Tu me sola potes longos deducere in annos,
     sola potes nostris addere, nimpha, dies.
Si mihi tu faveas, si me spectabis amantem,
      20confiteor vite spes eris una meae.
Sumne adeo informis? nullon' sum dignus amore?
     sumne ego pro gente degener ipse mea?
O utinam facilis quamtum formosa fuisses!
     sic mihi tu semper, Cinthia, grata fores.
 25Dum faciem specto, digna es quam Phebus amaret.
     Maius an ipsa suo, Cinthia, lumen habes?
Et cui non placeas, cum sis placitura Tonanti,
     cum dederis ventis post tua terga comas?
vel cum contextum crines nodantur in aurum
      30membraque purpurea cetera veste tegis.
Quicquid formosas decuisset habere puellas,
     unum si demo, Cinthia dives habes.
Hoc unum est pietas, quam si modo, Cinthia, sumis,
     usque adeo felix semper amator ero.
 35Ergo vale et nostro cura indulgere furori,
     et socies mores cum pietate tuos.

VI. In Aragnem

[recensere]

Phebus in Hesperias quamquam nondum iverit undas,
     vidi ego iam medios luce carere dies.
Tum mediam cum se niveo Latonia fratri
     obiicit, et radios non sinit ire suos.
 5Sic mea non unquam miserum me fallit Aragne,
     ante illam cum se perfida sistit anus.
O te longeve remorentur fila senecte,
     nec vivas cupiens nec moriare volens.
Ut mihi siderei rapis, invida, lumen ocelli,
      10sic tibi iocundum subtrahat illa merum.

VII. In Cinthiam

[recensere]

Cinthia, pro meritis que reddam premia tantis
     quot mihi iam clauso suggeris, alma, die?
Nunc ego per tenebras et per stabula alta ferarum
     cogebar longas nescius ire vias.
 5Forsitan abruptas cecidissem pronus in Alpes,
     aut ego iam rapidi praeda leonis eram.
At tu, que nostros miserata es, Cinthia, casus,
     obvia noctivage lampadis igne venis.
Qua sit iter, qua sint manifesta pericula monstras:
      10o ego quas possum reddere, Luna, vices?
Efficiam semper tibi sit, dum forte laboras,
     qui superet sonitu carmina dira suo.
Inde tua expediam prestanti numina versu,
     qualia nocte iuvent, qualia luce patent.

VIII. In Pictorem

[recensere]

Dos sua, qua claram possit perquirere laudem,
     celitus, ut dignum est credere, cuique datur.
Atque ideo varias vitam exercere per artes
     cogimur, et magno fama labore venit.
 5Bella duces fecere deos, celoque locarunt;
     hinc honor, hinc magni Caesaris astra micant.
Carmina Virgilio, nomenque dedere sorores
     Pierie, quod nec morte perire queat.
Tullius eloquio, quem mirabatur et ipsa
      10Grecia, dum stabunt sidera clarus erit.
Est in honore suo cythara laudatus Iopas,
     et vivum qui de marmore duxit opus.
Quid referam cunctas artes? mea fama per omnem
     it clara Ausoniam, laus et ubique mea est.
 15Quave Policletus, quave est celebratus Apeles
     arte feram toto nomen in orbe meum.

IX. In Calvinum

[recensere]

Sic tibi formose placeant, Calvine, puelle,
     ut mihi presenti grata Papia die est.
Sic Caciena suis miserum te oblectet ocellis,
     ut modo me aspectu sola Papia suo.
 5Sic tibi displiceat ciliorum frictus ut ipsa
     nunc visa est oculis pulchra Papia meis.
Sic tibi flava Ceres et Bacchi munera prosint,
     ut me nunc ylarem docta Papia tenet.
Sic letus venias adoperte gaudia noctis,
      10ut mihi dulce fuit nunc Papiense solum.
Ecce, Papia, malo compulsus ab omine veni,
     quin misero lucem, dira Papia, rapis?

X. Fabella

[recensere]

Urbem qua ducit Comum via forte petebam;
     rure diu fueram, ruris et hostis eram.
Est locus urbis, ubi rerum quecumque vehuntur,
     solvitur ex lege vectigal usque sua.
 5Huc feror, ecce (hominem quantum fortuna secundat,
     atque eadem adversa est!) me poscit anus:
«vir, pete cur ploret que nostro est advena tecto».
     Dixerat et iuxta forte puella sedet.
Hanc digito signat; forma fuit illa decenti,
      10que visa est Dapne, seu Philomena mihi.
Ter quinos neque enim plures impleverat annos,
     vix fuit amplexu digna puella viri.
Illa in terram oculos lacrimis humecta tenebat, sic
     et mentem misere durus habebat amor.
 15Vultus erat qualem facit ipsum affata parentem
     aut Venus, aut patrio vertice nata dea.
Caetera non vidi, sed que manifesta patebant
     indicium pulchri corporis ora dabant.
Tum «mea nympha, precor» (Germana voce locutus
      20barbariem docuit me Basilea prius),
«quis te casus habet? que te fortuna remotas,
     ignaram lingue, cogit adire domos?»
Illa proci lacrimis motam se et fraude relictam
     et que pretereo plurima damna refert.
 25«Heu forme miserere mee, miserere iuvente:
     hei mihi ne noceat, si pia forte fui.
Te sequar, in casus veniam quoscumque vocabis,
     siqua mihi tecum gracia», dixit, «erit».
Non sum marmoreus nec tigride natus, ut ipsis
      30non movear precibus, non movear lacrimis.
Ergo iter obverto, hic obliqua est semita, quam nec
     plaustra petunt, quam nec sepe viator adit.
Hac iter ad portam que iuncta est principis arci, hoc?
     et vetus externa nomen ab urbe trahit.
 35Huc agor et pone sequitur mea nympha, meum cor,
     vixque meum crebris passibus equat iter.
Ventum erat ad medium, silua cum prodit opaca,
     et tacitus post me faunus ab inde venit.
Hanc rapit et lucis amplexam condidit atris:
      40me miserum, nec post visa puella fuit.
Ut flevi, utque oculis largus defluxerit ymber.
     Quid referam? volui dilacerare genas.
Haud aliter raptum dilectae coniugis Orpheus
     sensit et irato pectore fata tulit.
 45Sed quid flere iuvat? fatorum immobilis ordo est,
     nec superum nostras audiet ira preces.

XI. In Lisiam

[recensere]

Lisia, quid redolet? sapit hec tibi, Lisia, mella?
     et reris soli grata sit illa tibi?
atque tuam reputas? Tamen hec in fornice vivit
     et tua non vultus diligit illa tuos.
 5Ac, si quem illa colit, non te puto diligat illa;
     alter inest oculis gratior usque suis,
quem nosti et tecum ducit noctesque diesque
     et simulat quod se nulla puella velit.
Ut tibi vera loquar, meretrix est; ergo mariti
      10iura negat, multos nunc habitura procos.
Lisia, si placeat, placet hec tua, Lisia, multis,
     sed magis illa colit, qui magis inde dabit.

XII. In Bartholomeum

[recensere]

Bartholomee, sacros nequeo tibi mittere versus,
     nomine versiculos impediente tuo.
Nil habeo reliquum, quo possim querere amicos,
     si desit nostris scripta tabella modis.
 5Ni te scribendo, ni te mihi carmine iungam;
     dic mihi, quo possim iure placere tibi.
Ast ego si scribam perturbor Bartholomeo,
     nomine non suavi conveniente lyre.
Te precor ergo aliud levius tibi nomen adoptes,
      10quod valeam numeris inseruisse meis.

XIII. Epitaphium

[recensere]

Hic tegor haud ulli scelere et feritate secundus;
     corrupta est vicio multa puella meo;
quotque habui digitos, totidem sub Tartara misi
     nocte una illustres proditione animas.
 5Sed tandem occubui, penaque affligor acerba:
     sera licet superum est, non fugit ira malos.

XIV. In Corinum

[recensere]

Minxerat hic Helene mediamque ambiverat urnam,
     que tota est capiti fusa, Corine, tuo;
hic dedit Andromache calidum et Philomela liquorem,
     hoc tulit epotum Lesbia vase merum;
 5hic Dapne atque alie tenere minxere puelle;
     urina hec lenam tinxerat uda tuam.
Proh scelus infandum! viole hec et lilia naso
     pelvis odoranti debuit esse tuo:
quod quereris, magno ere procus quesisset et ipsa
      10vessica missam forte bibisset aquam.

XV. In Axeretum

[recensere]

Ipse pios quoniam colis, Axerete, poetas,
     carmina et ipsa tuo semper in ore sonant,
mirabar, quod te summa cum laude ferebant
     scire sub infesto belligerare mari,
 5et quia te magnos traxisse ex hoste triumphos
     fama refert, musa te comitante tua.
Mira quidem res est nostroque remotior euo,
     carmina pugnaci collibuisse viro.
Vidi ego magnanimos, quos fama ad sidera tollit,
      10et qui sunt vulgi semper in ore duces,
omnibus invisos se se prebere poetis, sese
     atque ipsos patria cogere abire sua.
«Ite procul», sevus dicebat Clodius olim,
     «ite alio, vates, carmina ferte alio.
 15Frigoris expertes tecto gaudetis et umbra:
     qui faciet versus? quis nisi potus erit?
Nos patriam et sanctos tutamur ab hoste penates,
     nostraque communes dextera servat opes.
Vos odi, imbelles, alieno parta labore
      20sumentes, et quos carmina sola iuvant.
Quod si vos adeo oblectant versusque lyreque,
     ite et carminibus pascite corpus iners».
Haud ignota cano, nostraque etate probatum est,
     ingenium armato displicuisse duci.
 25Cur igitur mediis colit Axeretus in armis
     Aonidas, Vegium (nam tuus ille) peto.
Tum Vegius (de te sermo nam forte vicissim
     constiterat) laudes incipit ipse tuas.
«Axeretus», ait, «prisce virtutis utranque
      30(quod modo quis credat?) maluit ire viam.
Scilicet et Musas complexus et arma, comanti
     ornatus galea versat in ore modos.
Et modo Virgilii, nonnumquam gaudet Homeri
     versibus, historiam nec minus inde legit.
 35Ni mirum sanctos si diligit ille poetas:
     est hominis caros semper habere pares.
Sic placuere bonis quondam ductoribus ipsi
     vates, quod docti sepe fuere duces.
Doctus erat Caesar, de se qui scripsit, et heres,
      40narravit vite qui benefacta sue.
Ducebant veteres scitos in prelia vates,
     qui canerent sacris bella gerenda modis.
Noverunt quantum divina poemata possent,
     quotque duces faciat vivere Virgilius.
 45Mutavit priscos hominum vecordia mores,
     iam dudum in castris nulla Minerva fuit.
Ille autem nostro similem non invenit evo,
     atque ideo laudis dignior ipse mee est.
Quem si carminibus, si laudo aliquando libellis,
      50ni mirum, raros vult mea musa viros».
Sic Vegius: tum me virtutem accendit in ipsam,
     accendit mire laudis amore tue.
Inde velim (si quid facies mea carmina) nomen
     sepe tuum scriptis inseruisse meis.

XVI. In Cinthiam

[recensere]

Qui miserum totiens expertus iam sit amorem,
     cur iterum laqueos incidit ille novos?
In foveam quotiens lapso pede fluxit asellus,
     haud iterum tales nititur ire vias.
 5Ast ego quid sit amor, quid dura incendia novi,
     et quot mortifero sint in amore doli.
Et tamen infelix iterum compellor eodem,
     cogor et antiquo subdere colla iugo.
Tantum sola potes in me, que sidere quo vis,
      10Cinthia, me ducis, Cinthia, meque trahis.
Stare tua haud contra possum vel tela, vel artes,
     et si me ludis, ludier usque iuvat.

XVII. In Mentinum

[recensere]

Cur iterum atque iterum vacuo, Mentine, cerebro
     ambitur passu Laurea diva tuo?
Quid tibi vis hominum? quid habes quod diligat in te,
     Laurea, qua forma es? qua probitate vales?
 5Nigrior es corvo, stigia pallentior umbra?
     quale tibi ingenium, quale tibi eloquium est?
Tu sibi te Paridem, placidumve putas Ganimedem,
     et versas totum pectore Aristotelem.
Falleris, ipsa tuo non stat sapientia sensu,
      10non est iudicio pulchra Diana suo?
Quin tu aliquid peragis, quod te, dum creverit aetas,
     nutriat et senium claudat honore tuum?
Desine fallaces temptare Cupidinis artes:
     Laurea celestis digna furore proci est.

XVII. Epitaphium

[recensere]

Discite nunc ex me, vite quem penitet acte,
     qui male deduxi tempora longa, senes.
Si magis, aut ipsum vixissem Nestora totum,
     nil tamen in melius reddita vita foret.
 5Nec me mortali credebam sanguine cretum,
     nec nostrum rebar posse perire genus.
Fallebar, quoniam, vita defunctus iniqua,
     hic tegor: ast anime que mala sint taceo.
Vos igitur moneo, quamvis breve tempus habetis,
      10id quoque (nam sat erit) reddite sponte Deo.

XIX. In Cinthiam

[recensere]

Cinthia, quid ploras? nitidos quid turbat ocellos?
     quis modo te fletus? quis modo languor habet?
Si tibi deformis facies invisa mariti,
     si dolor inculto est concubuisse viro,
 5desine flere, precor, ne sit tibi causa dolendi
     abs te quod magni debuit aeris emi.
Nam potes acceptas a corruptore tabellas
     et legere et pulchro reddere verba proco.
Ipse, licet norit quod te formosus adulter
      10tractet adhuc, molli pectore cuncta feret.
Femina deformi vidua est que nupsit amanti
     proque suo poterit se gerere arbitrio.
Saepe licet videas turgescere coniugis ora,
     uicta supercilio mox cadet ira tuo:
 15ipse petet veniam tanquam peccaverit et te
     leserit, et quicquid poscitur inde dabit
atque tuo tantum contentus vivet amore,
     nec petet assiduis tecta aliena dolis.
Formosum contra si sis sortita maritum,
      20te miseram quantis falleret ille modis!
Non tibi, sed multis natum se crederet et quod
     das modo sola, daret plurima turba sibi.
Forma viri nuptis nimium est damnosa puellis.
     Quam dolet Oenone substinuisse Parim!
 25Iupiter ut nulli placeat Saturnia vellet,
     egregium Aeneam plorat Elissa suum.
Ergo tuo inculto vivas contenta marito
     et tibi quod desit mox aliunde pete.

XX. In Calciopem

[recensere]

Calciope, o fer opem, tacito ne vulnere Petrus
     occidat; egregio parce puella proco.
Da sibi quod postquam dederis, mira arte iuvabit,
     et dices: «tacui quid male sana diu?»
 5Experiere pio quanta est in amore voluptas;
     gaudia mile dabis, gaudia mile feres.
Dulce rogatur opus, rerum nec dulcior ulla est,
     quam semel ut dederis sepe dedisse voles.
Et quis erit primos dignus decerpere flores?
      10Si Petrum expendis undique, Petrus erit.
Ac mihi si carum serves {a morte} sodalem,
     in coelum calamo diva ferere meo.
Sin pereat, totum contra te Acheronta movebo,
     et faciam versus in tua damna sacros.

XXI. In Cinthiam

[recensere]

Uror, et accenso nulla est medicina furori,
     nulla meo medica est herba reperta malo.
Egrotus si forte fuit, valet esa leoni
     simia virosas restituisse vices.
 5Pardus edit capreas, si quis sibi langor, agrestes;
     inventa est morbis hec medicina suis.
Dictamnus, tergo si quando hesere sagitte,
     silvestrem mira liberat arte capram.
Querit item ramos frondentis cervus olive,
      10languidus ut magno forte dolore fuit.
Ursus adit foveam, qua se formica recludit,
     et quanta est illic lingua per ora patet.
Illa putat carnes, et amatam currit ad escam;
     fallitur, et vasto pectore clausa perit,
 15et magnum veteri morbo sic liberat ursum,
     morte sua infelix damna aliena levat.
Denique cunctarum canis est medicina ferarum
     sanguis, et his ceso redditur hoste salus.
Norunt queque suis animalia querere morbis
      20auxilia, et nullum fallitur inde pecus.
Ast ego si norim quod sola est Cinthia nostri
     causa mali, que me sola beare potest:
illa tamen nostros nulla iuvat arte labores,
     et cruda auxilium sepe rogata negat.
 25Non ego magna peto, neque mortem, Cinthia, posco,
     diva, tuam; facile est quod, mea nympha, rogo:
scilicet ut nostro liceat dare tempus amori,
     sic dabis ut fiam, Cinthia, salvus opem.

XXII. In Cottam

[recensere]

Gallorum magno que mittam carmina regi,
     erroris, Cotta, respice si quid habent.
Doctus es, et cythara te etiam donavit Apollo,
     et tua cum sanctis vatibus aucta domus.
 5Ne referam multos: quid avunculus? ille deorum
     colloquio suavi carmine vinctus erat,
quem decus Etruscis atque indelebile nomen
     aeternum faciens, traxit in astra Deus.
Huic similis fies, paribusque imitabere vatem
      10versibus, et nomen non tibi dispar erit,
nam tua iam virtus clara est, omnesque fatentur
     quid valeas prosa, carmine quid valeas.
Inde meas poteris musas trutinare: lege ergo
     carmina iudicio discutienda tuo.

XXIII. In Amorem

[recensere]

Quid me ludis, Amor? quid me, sevissime, cogis
     in mea letifera currere fata manu?
Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es;
     non dii, sed rabide te genuere fere.
 5Aut ego te rigido natum de marmore credam,
     durius en ipso marmore pectus habes.
Aut hyrcana tibi concesserit ubera tygris,
     vel, que te genuit, seva leena fuit.
O miserum, qui te superum dignatur honore,
      10et tua fumifero numina thure rogat.
Surdus es, et geminas rogitantibus obstruis aures;
     coecus es, et nullum, qui roget, usque vides.
Si deus ipse fores, si certum numen haberes,
     qui modo sepe nocet, sepe iuvaret amor.
 15Iupiter ipse deus quoniam iuvat equus Olimpo est,
     nullaque celesti numina ab axe nocent.
Dii faciles homini sunt, et pietate moventur,
     exaudire preces votaque digna solent.
Supplicibus grata respondet corniger Hamon
      20voce, nec orantes spernit Apollo suos.
Atque ideo veteres statuere altaria divis,
     et posita est ipsis hostia cesa deis.
Sed tu sponte noces, precibus nec flecteris ullis,
     quas ego nocte fero, quas ego luce fero.
 25Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es;
     non dii, sed rabide te genuere fere.
Fletibus heu quantis oneravique ethera votis,
     qui potui lacrimis saxa movere meis.
Solus Amor tacuit, mecum flevere leones,
      30et visa est gemitus silva dedisse pios.
Haud aliter sevo cum gallus amore periret
     Menalus, et lacrimas saxa licea dabant.
Quid cupis? ipse semel dixisses, improbe, saltem
     qui perit, ex multis pauca rogasset amans.
 35Scilicet ut posset vite quod denique restat
     ducere ubi est fletus Cinthia causa sui.
At procul exagitor, procul hac me pellis ab urbe,
     me procul ab domina cogis abire mea.
Nec te noster amor dureve inflectere flamme
      40ulla potest pietas, insidiose puer.
Insidiose, tuos audes vexare poetas:
     nimirum divos ledis, inique puer.
Te pater ipse timet Mavors, qui prelia miscet,
     et te dii pelagi, dii baratrique timent.
 45Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es;
     non dii, sed rabide te genuere fere.
Debueras saltem nostri meminisse libelli,
     quo cecini laudes, perfide, mille tuas.
Parce, puer, non te dum scripsi carmina noram;
      50quas dederam laudes non tibi conveniunt.
Haud iterum nostro, puer, hoc laudabere versu,
     crude puer, fueram quem ratus esse pium.
Ah! sinis insontes leto succumbere amantes,
     me sinis indigna morte perire, puer!
 55Mille fero en mortes, vivo moriorque vicissim:
     vita mihi mors est, mors mihi vita foret.
Quam video nusquam videorque videre puellam,
     sepe sua ante oculos currit ymago meos.
Et visa est niveis mecum pugnare lacertis;
      60fallor, et amplexus effugit umbra datos.
Continuo excrucior, lacrime volvuntur inanes;
     o nunquam misero visa sit illa mihi.
Hei mihi, quid volui? que tanta insania menti est?
     Nescio quid fugiam, nescio quidve petam.
 65In partes animum varias mentemque voluto,
     haud scio que demum vita futura mea est.
Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es;
     non dii sed rabide te genuere fere.
Me quoque dum pereo, superi, defletis, amantem
      70flet genus omne hominum, flet genus omne avium.
Solus, Amor, rides, tibi sum comedia soli;
     mene etiam laetus fraude perire tua es?
«Hunc meus arcus», ais, «transfixit arundine, cuius
     vulnera cum Phebo Iupiter ipse timet».
 75Nec tuus arcus erat, posset qui ledere nunc me;
     scis mea quot laqueos fregerit ira tuos.
Una fuit nostras posset que incendere flammas,
     huius et auxilio fretus in arma ruis.
Illa tuos arcus, celeres capit illa sagittas,
      80transadigit costas Cinthia sola meas.
Cinthia sidereis miserum me infixit ocellis,
      (hoc fateor) precibus mota puella tuis.
Hec mihi pro meritis referuntur premia tantis.
     Vis ut amem; quod amem posse videre negas.
 85Quin peream potius? vitamque extinguere dextra
     prestat; abi, iam te, quo velit ira, sequar.
Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es;
     non dii, sed rabide te genuere fere.
Discite nunc ex me, iuvenes, ne credite Amori:
      90lurida sub dulci melle venena latent.
Dum novus est ignis, crescenti obstate furori:
     qui novus est, modica vincitur ignis aqua.