DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI
[recensere]
Erat cuidam
regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum suum
diligebat, Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem
suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter
amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos
diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire
cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut
domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro
illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur
tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens,
primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a
quo plus quam a caeteris diligi se intellexit. Talis
est omnis, qui mandatum illud implet: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et
proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum
diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum
non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere
necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem
charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in
eo.