DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII
[recensere]
Mirum in modum quidam rosarum odore
delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis
carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus
auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te,
inquit, rosas diligere, quae te tam foede iaeserunt. Ad quem ille: Si ob
hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate
perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis
quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta
Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit
Dominus, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et
orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris
uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni
in hoc existat, ut simus filii Del, quam mali in quauis hominum
iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt,
dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum
iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae
remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos
dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non
tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne
cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo
amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus,
saltem ne deterius peccet.