DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV
[recensere]
Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem
indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis insciae oues consortium
ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum
sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura
erat, cum pecudum numerum indies deficere miraretur solli
citusque inquireret, deprehendit lupi dolos. Iacebat ille humi
prouolutus Et pelle tectus aliena, sed caudam sub ea condere non
ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa
pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas
lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat,
quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire
simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis elus finis, cum
semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet,
ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione
contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab
eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis
confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda
fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi
luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem
columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a
periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente
Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in
uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus
eorum cognoscetis eos.