Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute
oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque
liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut
singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem
accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes
liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in
libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et
ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni,
ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes
contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere,
omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae
erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis
sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo
expectationis errore resipisci uoluerunt. Haec
parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum
culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem
Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius
itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis cerimoniisque
significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo
in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt,
persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum
mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi
regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum
tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint
quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non
Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt.