Jump to content

Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De pace cum aliis et secum habenda Parabola VIII

Checked
E Wikisource
(Redirectum de DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII)
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX 

DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII

[recensere]

Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperiis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt. Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Itaque etiam illa, quae aduersa putantur , tibi proderunt.

 DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX