Migne Patrologia Latina Tomus 14
AmbMed.DeAbr 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
281 CAPUT I.
Libri titulus ac tractandi ratio exponitur: tum quae utilitas ex Abrahami exemplis petenda sit, auctoritate divina, et philosophorum collatione demonstratur. 1. Abraham libri hujus titulus est, quoniam per ordinem hujus quoque Patriarchae gesta considerare animum subiit. De quo nobis moralis primo erit tractatus et simplex. Nam etsi altiori disputatione processus quidam et forma virtutis, et species quaedam exprimatur; tamen forensia quoque actuum ejus vestigia spectare, virtutis profectus est. Etenim si ea quae natura ad victum generavit hominum non unius, sed geminae aut etiam uberioris gratiae sunt, quanto magis ea quibus epulantur animi, non angusti, sed abundantioris usus, et multiplicis cibi esse aestimari convenit.
2. Non mediocre autem aut otiosum negotium. Etenim cum Dominus Deus noster hunc locupleti benedictionis suae dote donaverit; ut ejus gratia provocaret caeteros, institutio corrigeret: Moyses quoque imitandum nobis descripserit; ut corda hominum in vitium labentia, hujus viri contuitu, velut e quodam terreno busto resuscitaret, non perfunctorium debet videri, si nos quoque scrupulosius ejusdem viri versemus vestigia. Nam si sapientes hujus mundi, ut Plato ipse princeps philosophorum, non veram aliquam, sed fictam et adumbratam sibi eam quam legimus πολιτείαν proposuit persequendam (Plato, l. IV de Republ.), ut doceret qualem rempublicam esse oporteret: atque ita quam nec audierat, nec viderat 282 in aliqua urbe describendam putavit, ut ii quibus hoc munus est, quemadmodum rempublicam regerent, institui possent: et si condiscipulus Platonis Xenophon ille Socraticus fictis et ipse rebus personam voluit informare sapientis in eo libro, quem Κύρου Παιδείαν inscribit; ut ex intimo Philosophiae sinu justi regis et sapientis disciplina procederet: quanto magis nos non compositam figuram sapientis viri, sed expressam virtutem, et divino institutam magisterio recensere intentius, et vias ejus debemus persequi, quem Moyses ita descripsit, ut retro quodammodo se ipse respiceret?
CAPUT II.
Devotio Abrahae quomodo divini praecepti verbis probata? Quid sit exire de cognatione, quove pacto ejusdem patriarchae obedientiam Dei promissio secuta sit? Idem invocato Domino, sibi ob uxoris pulchritudinem timet, cavetque. At Pharao propter illius raptum castigatus, quantum sit adulterii crimen indicio est: unde Abrahae exemplo ad studium devotionis provocamur.
3. Magnus plane vir, et multarum virtutum clarus insignibus, quem votis suis Philosophia non potuerit aequare. Denique minus est quod illa finxit, quam quod iste gessit, majorque ambitioso eloquentiae mendacio simplex veritatis fides. Itaque cujusmodi fuerit in eo viro devotio, consideremus. Ea enim virtus ordine prima est, quae est fundamentum caeterarum: meritoque hanc ab eo primam exegit Deus dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1). Satis fuerat dixisse de terra tua. Ibi enim erat exire de cognatione, exire de paterna domo: sed ideo addidit singula, ut ejus affectum 283 probaret ne forte aut imprudentem cepisse videretur, aut fraus aliqua mandatis pararetur coelestibus. Sed sicut coacervanda fuerunt praecepta, ne quid lateret: ita etiam proponenda praemia, ne forte desperaret. Tentatur ut fortis, incitatur ut fidelis, provocatur ut justus, meritoque exivit quemadmodum locutus est illi Dominus. 4. Et exivit cum eo Loth (Ibid., 4). Hoc autem quod pro magno inter septem Sapientum dicta celebratur ἔπου Θεῷ, id est, sequere Deum, perfecit Abraham, factoque Sapientum dicta praevenit, et secutus Deum exivit de terra sua. Sed quia ante terra ei fuerat alia, hoc est, regio Chaldaeorum de qua exivit Thare Pater Abrahae, et in Charram demigravit; et quia secum eduxit nepotem suum, cui dictum fuerat: Exi de cognatione tua; consideremus ne forte hoc sit exire de terra sua de hujus terrae, hoc est, de corporis nostri quadam commoratione egredi, de qua exivit Paulus qui dixit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 10); et de illecebris et delectationibus corporalibus quas velut cognatas animae nostrae dixit, quam compati necesse est corpori, donec ejus colligata vinculo adhaeret. Ergo exire de conversatione terrena, et saecularibus oblectamentis et superioris vitae moribus atque actibus debemus; ut non solum loca, sed etiam nosmetipsos mutemus. Si cupimus adhaerere Christo, deseramus corruptibilia. Sunt autem corruptibilia in nobis caro, delectatio, vox obnoxia passionibus corporalibus. Per vocem autem passiones intelligimus. Unde quoniam anima nostra διμερής est, hoc est, bipertita, et rationabile habens et irrationabile, quod dividitur per carnem et delectationis corporalis illecebras, caeterasque passiones corporis: qui justus est vir, rationabile animae suae ab irrationabili disjungere debet ac segregare. Hoc est enim exire de Charra, tamquam de cavernis quibusdam, et cuniculis, latibulisque egredi. Latere enim criminosae conscientiae est. Et nos igitur sequentes Abraham exeamus de latibulis. Si enim filii Abrahae sumus, opera Abrahae faciamus; ut luceant opera nostra coram Deo, et coram hominibus. Justus dicit opera sua regi: peccator seipsum occultat, sicut Adam se occultare cupiebat, sed latere non poterat. Paruit itaque Abraham mandato, nec ulla legitur mora intervenisse. 5. Egressus perambulavit terram usque ad Sichem (Gen. XII, 6), quod interpretatione latina dicitur humerus vel cervix, per quae exsecutionem praescripti operis intelligimus. Siquidem et infra habemus scriptum: Supposuit humerum suum ad laborandum (Gen. XLIX, 15). Unde per figuram locorum id expressum advertimus, quod devotionem suam sanctus Abraham non solum studio, sed etiam efficacia probaverit fructuosa, qua ad quercum usque pervenerit. 284 Quo loco apparuit illi Dominus, et dixit: Semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 7). Vide quomodo promisso frequenti tamquam invalidum adhuc informet atque instituat; et ipse memor sui totum Deo deputet, nihil sibi vindicet. Ideo et aram aedificavit Deo, qui apparuit ei; et recessit inde in montem contra Orientem Bethel (Ibid.), surgentem adhuc sibi solem cupiens justitiae videre. Ideoque non in vallibus, sed in monte tabernaculum sibi locavit, quia Deus montium est, et non vallium. 6. Et invocavit nomen Domini (Ibid., 8). Ubi Bethel, id est, domus Dei, ibi et ara: ubi ara, ibi et invocatio Dei nostri. Non immeritoque processus tantos habuit, quia Deum sperabat sibi auxilio fore. Exercetur athleta Dei, et probatur adversis: in desertum abiit, fames incidit, in Aegyptum descendit. Compererat in Aegypto lascivam esse juvenum luxuriam, petulantem cupiditatem, voluptatum intemperantiam. Advertebat inter hujusmodi viros intutam uxoris pudicitiam fore, sibique conjugis pulchritudinem periculo futuram: monuit uxorem, ut sororem se diceret. Quo docetur non magnopere decorem conjugis quaerendum, qui viro necem plerumque gignere solet. Non enim tam pulchritudo mulieris, quam virtus ejus et gravitas delectat virum. Qui suavitatem quaerit conjugii, non superiorem censu ambiat, quam necessitates non teneant maritales: si non monilibus ornatam, sed moribus. Offendit plerumque virum, si se uxor nobiliorem noverit. Haec proxima superbiae sunt. Sara non facultatibus ditior, non genere splendidior erat; ideo virum imparem non putabat, ideo quasi parem gratia diligebat, ideo non censu est retenta, non parentibus, non propinquis, sed virum proprium quocumque pergeret, sequebatur: externa adiit, sororem se ejus adseruit, contenta si ita esset necesse, se periclitari pudore, quam virum salute. Ut tueretur maritum mentita est germanitatem; ne insidiatores pudoris ejus tamquam aemulum et vindicem uxoris necarent. Denique simul ut viderunt illam Aegyptii, admirati quod speciosa esset valde, induxerunt illam ad regem suum, et cum Abraham bene egerunt, tamquam fratrem ejus quae placuisset regi, honorantes. 7. Afflixit autem Dominus Pharao afflictationibus magnis et saevissimis, et domum ejus propter Saram uxorem Abrae (Gen. XII, 17). Magnum testimonium documentumque castitatis tuendae. Locus ita hortatorius, ut unusquisque se castum praebeat, alienum non affectet thorum, nec latendi spe, aut faciendi impunitate alienam uxorem incessat, non incuria aut stultitia provocetur mariti, aut absentia longiore. Adest praesul conjugii Deus quem nihil lateat, nullus evadat, nemo irrideat: vicem absentis mariti tuctur, servat excubias, imo sine excubiis deprehendit reum antequam 285 faciat quod paraverit; in animis singulorum, in mentibus universorum crimen agnoscit. Et si maritum adulter fefelleris, non fallis Deum: et si maritum evaseris, et si judicem fori luseris, non evadis judicem totius mundi. Ille gravius ulciscitur injuriam inopis, contumeliam imprudentis mariti. Major est enim injuria auctorem, quam custodem thalami spretum et non consideratum. 8. Ipse quoque Pharao, licet rex Aegyptiorum quem et insolentia regalis potentiae supinaret, et Aegypti lascivia atque luxuries a studio castitatis abduceret, vocavit Abraham, et arguit eum dicens: Quid hoc fecisti mihi? Quare non dixisti mihi quia uxor tua est: sed dixisti mihi quia soror tua est: et sumpseram eam mihi uxorem? Et nunc ecce mulier tua ante te (Ibid., 18, et 19). Etsi natura ferus ac barbarus, tamen significat etiam exteris ac barbaris moribus esse curam pudoris, et adulterii etiam sibi crimen cavendum. Qui praetendit ignorantiam, condemnat intemperantiam. Nec mirum si barbarus jus novit naturae: muta animalia quae nullis tenentur legibus, sunt tamen aliqua quae non solum paribus suis copulae servent fidem; verum etiam coitus unius castitatem custodiant. Ita major lex naturae, quam legum praescriptio est. Non mirum ergo si et iste Aegyptius rex Deum timuit qui hominem non timebat, et poenam solvit adulterii, qui nullis reus tenebatur legibus: statimque ubi alienam esse cognovit uxorem, non solum marito reddidit, verum etiam prosecutores dedit qui deducerent eum; ne quis de populo barbaro irrogaret violentiam vel peculio viri, vel uxoris pudori. 9. Pulcherrimus est hic locus ad incitandum studium devotionis, quod is qui Deum sequitur tutus semper est. Et ideo Deum praeferre debemus omnibus, nec patriae contuitus, nec parentum filiorumque gratia, nec uxoris contemplatio nos revocare debet ab exsecutione praeceptorum coelestium; quia Deus nobis omnia illa largitur, et potens est servare quae donat. Itaque magnum exemplum devotionis Abrahae, quod cum uxore speciosa descendit in Aegyptum. Erat quidem justo viro cura conjugalis pudicitiae: sed majus erat studium maturandae devotionis, ne praetulisse custodiam thori mandatis videretur coelestibus. Itaque quoniam propter Deum contempsit omnia, recepit a Deo multiplicata omnia: sed primam Deus pudicitiae tribuit remunerationem, quam gratam sciebat conjugi. Nam quia studio obeundi coelestis oraculi uxorem quoque in periculum deduxit pudoris, etiam castimoniam conjugii defendit.
286 CAPUT III.
De caeteris Abrahae virtutibus, nimirum de prudentia ejus in rescindendis rixarum causis, justitia in dividendo, ubi et de imprudentia Loth amoenis utilia postponentis, ejusque poena: tum de patrui in ipsum caritate, pietate in Deum, continentia in victoria, et mercedis a Deo propositae electione; ac tandem de accepto futurae posteritatis et Christi nascituri promisso.
10. Primas igitur partes sibi justo ordine vindicavit devotio. Videamus et caeterarum virtutum gratiam. Mulcebatur sanctus Abraham nepotis praesentia cui patrium affectum exhibebat. Incidit rixa inter servulos nepotis et patrui. Advertit prudentior servulorum dissensionibus dominorum concordiam solvi solere, amputavit fibram discordiae, ne contagium serperet. Tolerabilius enim putavit ut copula sequestraretur, quam gratia dirimeretur. Quod te facere oportet, si forte hujusmodi aliquid incideris, ut seminarium dissensionis auferas. Neque enim tu fortior quam Abraham. Ille declinanda censuit, non despicienda servulorum jurgia. Et si tu fortior, cave ne alter infirmior qui aurem praebeat servulorum susurris. Frequenter indivisa servitia inter parentes discordiam serunt. Divide potius, ut maneat amicitia. Indivisa domus duos non sustinet. Nonne melius est emigrare cum gratia, quam cohabitare cum discordia? 11. Ipsa quoque cujusmodi esse debeat divisio, Patriarcha edocet. Firmior dividat, infirmior eligat, ne habeat quod queratur. Electionis enim suae partem non poterit calumniari. Non residet occasio resiliendi cui datur optio eligendi, nec divisor gravatur. Nam quo prudentior, eo cautior; ut nec in divisione circumscribatur, nec in electione fraudetur. 12. Divisit Abraham, quia non capiebat, inquit, illos terra habitare simul (Gen. XIII, 6), quia nimium divites erant. Saeculare vitium ut divites terra non capiat. Nihil enim satis est divitum cupiditati. Quanto ditior quis fuerit, tanto avidior ad possidendum est. Extendere agri terminos cupit, et vicinum excludere. Numquid hujusmodi Abraham? Minime, quamvis in principio et ipse imperfectior. Unde enim perfectio ante adventum Christi? Nondum venerat qui diceret: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Tamen ut minime avarus electionem offert, ut justus dissensionem amputat. Non sit, inquit, rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines nos fratres sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me: si tu in sinistram, ego in dexteram: vel si tu in dexteram, ego in sinistram (Gen. XIII, 8 et seq.). 13. Et levavit oculos Lot, et elegit irriguam regionem, 287 inquit, Jordanis; quia tota rigabatur, et erat sicut paradisus Dei. Plerumque possessiones obveniunt haereditariae, aliae utiliores, aliae amoeniores. Non utique in portione secundae sunt. Nam incipit minui singularum meritum. Sed si non queunt partes de utilioribus convenire, conferantur amoenae utilioribus. Diversa hominum ingenia sunt: alios utilia, alios amoena delectant. Infirmior amoeniora eligit, utiliora fastidit. Villicus nonnumquam utilis est, vel actor agri confertur urbano. Si insipiens sit elector aut cocum eligit, aut vocalem quem venustioris gratiae putat, refutat utiliorem. Plerumque etiam ubi fructus non impares sunt, prudentior amoeniora declinat. Cito invidiam movent, cito in se excitant mentem avari. Hic tamen nihil dixit Scriptura de eo quod alia pars utilior, alia amoenior fuerit; ne studio Abraham cepisse oculos adolescentis videretur. Amoenam partem unam descripsit, non addidit alteram utiliorem. Necesse erat ut de tota regione duas partes faceret: deinde praesentia, non absentia dividebat. Una regio capere utrumque non poterat. Quod potuit summae esse justitiae, electionem obtulit. 14. Lot amoenam elegit, quae cito praedonum oculos incurrit. Hinc bellum inter reges, adversariorum victoria, incolarum captivitas. Itaque etiam Lot infirmioris consilii pretium luit, non terrarum infecunditate, sed amoenitatis invidia deceptus, ut etiam ipse captivus abduceretur; quoniam vitio servilis nequitiae a potiore deflexerat, et partem flagitiosissimorum elegerat; Sodoma enim luxuria atque lascivia est. Ideoque declinatio latina interpretatione dicitur Lot, quod is vitia eligit qui a virtute declinat, et ab aequitate deflectit. 15. Quo comperto Abram numeravit servulos suos vernaculos (Gen. XIV, 14); et cum trecentis decem et octo viris adeptus victoriam, liberavit nepotem. Probatur divisionis affectus, quando sic amabat nepotem, ut pro eo nec belli declinaret periculum. Quid est, numeravit? Hoc est, elegit. Unde illud non solum ad scientiam Dei refertur, sed etiam ad gratiam justorum, quod in Evangelio dixit Dominus Jesus: Et capilli vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7). Cognovit autem Dominus qui sunt ipsius: eos autem qui non sunt ipsius, non dignatur cognoscere. Numeravit autem trecentos decem et octo, ut scias non quantitatem numeri, sed meritum electionis expressum. Eos enim adscivit, quos dignos numero judicavit fidelium, qui in Domini nostri Jesu Christi passionem crederent. Trecentos enim τ Graeca littera significat, decem et octo autem summam ιή exprimit. Fidei ergo merito Abraham vicit, non populoso exercitu. Denique eos quibus quinque regum arma cesserunt, cum paucis egressus vernaculis triumphavit. 16. Sed qui vincit non debet sibi arrogare victoriam, sed deferre Deo. Hoc Abraham docet, qui triumpho factus humilior est, non superbior. 288 Sacrificium denique obtulit, decimas dedit; ideoque ei Melchisedech qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis, benedixit: Erat enim sacerdos summi Dei (Gen. I, 18). Quis est rex justitiae sacerdos Dei, nisi cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4), hoc est, Dei Filius, sacerdos Patris, qui sui corporis sacrificio Patrem nostris repropitiavit delictis. 17. Quantum autem illud quod de praeda victoriae nihil voluit contingere, nec oblatum sumere? Minuit enim fructum triumphi mercedis susceptio, et beneficii arrodit gratiam. Plurimum enim refert utrum pecuniae, an gloriae dimicaveris: alter mercenarii loco ducitur: alter dignus habetur conservatoris gloria. Jure sanctus de praeda usurpare aliquid vel oblatum recusat, ne dicat qui dedit: quia ego divitem feci eum; hoc solum sibi satis esse testatur, quod pastui praeliantium juvenum profecisset. Dicet aliquis (23, q. 5, c. Dicat aliquis): Cum ipse vicerit, quomodo dicit ad regem Sodomorum, Nihil sumam abs te; cum praeda utique in potestate vicotris fuerit ? Docet militarem disciplinam, ut regi serventur omnia. Sane iis qui secum fuissent in adjumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris. 18. Ideoque quoniam sibi mercedem ab homine non quaesivit, a Deo accepit, sicut legimus scriptum; quia post haec verba factum est verbum Domini ad Abram in visu dicens : Noli timere Abram, ego protegam te, merces tua multa erit valde (Gen. XV, 1). Non est serus ad remunerandum Dominus, et cito promittit, et multa largitur; ne infirmos animos per dilationem aliquam subeat poenitentia contempsisse praesentia: et velut quadam usuraria largitate compensat, ut uberiora restituat ei qui captus non fuerit oblatione praesentium. 19. Ab ipso quoque Domino mercedem quam postulet, consideremus. Non divitias ut avarus exposcit, non longaevitatem vitae istius, ut meticulosus mortis, non potentiam; sed dignum quaerit sui haeredem laboris: Quid mihi, inquit, dabis? Ego autem dimittor sine filiis (Ibid., 2). Et infra: quia mihi semen non dedisti, vernaculus meus mihi haeres erit (Ibid., 3). Discant ergo homines conjugia non spernere, nec sibi sociare impares; ne hujusmodi suscipiant liberos, quos haeredes habere non possint; ut vel transfundendae haereditatis contemplatione, si nullo contuitu pudoris moventur, digno studeant matrimonio. 20. Sed si Abrahae sententia ad corrigendum minus proficit, accipe oraculum Dei hujusmodi condemnantis haereditatem: Non erit, inquit, haeres tuus hic: sed alter qui exierit de te, ille haeres tuus erit (Ibid., 4). Quem dicit alterum? Peperit enim et Agar filium Ismael, sed non ipsum dicit, sed dicit sanctum Isaac. Et ideo addidit: Qui exierit de te. Ille enim vere exivit ex Abraham, qui legitimo conjugio procreatus est. Sed per Isaac legitimum filium, illum verum legitimum possumus intelligere 289 Dominum Jesum Christum, quem in principio Evangelii secundum Matthaeum Abrahae filium legimus (Matth. I, 1), qui verum se Abrahae gessit haeredem, auctoris illuminans successionem, per quem Abraham respexit in coelum, et splendorem posteritatis suae agnovit non minus illustrem, quam stellarum coelestium fulget claritas. Sicut enim stella differt a stella in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Apostolus dicit. Eo quod resurrectionis suae donans consortia, homines quos mors solebat terris abscondere, regni coelestis fecit esse participes. 21. Quomodo autem Abrahae propago diffusa est, nisi per haereditatem fidei, per quam coelo comparamur, conferimur angelis, aequamur stellis? Ideo ait: Sic erit semen tuum. Et credidit, inquit, Abraham Deo (Gen. XV, 6). Quid credidit? Christum sibi per susceptionem corporis haeredem futurum. Ut scias quia hoc credidit, Dominus ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VII, 56). Ideo reputatum est illi ad justitiam, quia rationem non quaesivit, sed promptissima fide credidit. Bonum est ut rationem praeveniat fides; ne tamquam ab homine, ita a Domino Deo nostro rationem videamur exigere. Etenim quam indignum ut humanis testimoniis de alio credamus, Dei oraculis de se non credamus! Imitemur ergo Abraham, ut haeredes simus terrae per justitiam fidei, per quam ille mundi haeres factus est.
CAPUT IV.
Abraham ab adulterii crimine ob susceptum ex ancilla filium defenditur: nempe quod ab humana fragilitate non esset immunis, et tunc Chaldaeorum superstitiones vix reliquisset: deinde quod in legem ut pote necdum latam non peccaverit: postea quod non libidine, sed amore prolis inductus sit; ubi multa contra adulterium disputantur: defenditur ultimo quod illud ipsum mysterium non peccatum fuerit. Ad extremum quaeritur an decuerit circumcisionem institui postea revocandam, et minimum in se perfectionis continentem.
22. Sed fortasse dicat aliquis: Quomodo Abraham nobis imitandum proponis, 290 cum de ancilla susceperit filium? Aut quid sibi vult hoc esse, ut tantus vir huic errori fuerit obnoxius, cujus tanta opera miramur? Et ideo ne quodam more navigantium locum hunc quem plerique vadosum putant, declinasse videamur, rationem ejus explanare cordi est. Non abnuo quod Abraham de ancilla susceperit filium; ut cognoscas quoniam non superioris cujusdam naturae ac substantiae fuit Abraham, sed unus e numero et fragilitate universorum hominum. Denique et de regione Chaldaeorum vocatus est, quos superstitioni vanae intentos esse magis quam caeteros accepimus; et ideo majorem invenit gratiam apud Deum, quia superioribus renuntiavit, ad priora se extendit, ut sequeretur Deum. Propositus est enim ad imitandum tibi, ut et tu advertas, quod si peccatis renunties, possis emereri Domini misericordiam. 23. Movere tamen aliquos potest, quod jam cum Deo loquebatur, et ad ancillam introivit, sicut scriptum est: Quia dixit Sara ad Abram: Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: intra ergo ad ancillam meam, ut filios facias ex illa (Gen. XVI, 2; 32, q. 4, c. Dixit Sara). Et ita factum est. Sed consideremus, primum quia Abraham ante legem Moysis, et ante Evangelium fuit: nondum interdictum adulterium videbatur. Poena criminis ex tempore legis est, quae crimen inhibuit: nec ante legem ulla rei damnatio est; sed ex lege. Non ergo in legem commisit Abraham, sed legem praevenit. Deus in paradiso licet conjugium laudaverit (Gen. I, 28) non adulterium damnaverat. Non vult enim mortem peccatoris, et ideo quod praemii est pollicetur: quod poenae, non exigit. Mavult enim mitibus provocare, quam terrere saevioribus. Et tu peccasti cum gentilis esses, habes excusationem: venisti ad Ecclesiam, audisti legem: Non adulterabis (Exod. XX, 14), jam excusationem delicti non habes. Tamen quoniam cum his mihi sermo est, qui ad gratiam baptismatis nomen dederunt, si quis tantum crimen fecit, sciat sibi tribuendam veniam; sed quasi ei qui crimen commiserit, in reliquum tamen abstinendum noverit. Denique illi adulterae quam in Evangelio obtulerunt scribae Pharisaeorum, 291 ignovit quidem Dominus superiora, sed ait: Vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 11). Quod cum illi dicit, tibi dicit. Fecisti gentilis adulterium, fecisti catechumenus? Ignoscitur tibi, remittitur tibi per baptismum. Vade, et post haec vide ne pecces. Habes unam Abrahae defensionem. 24. Secunda illa est, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio conjugalem posthabuit thorum, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat generis humani: erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum videretur naturae. Denique et Lot sancti filiae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexuit. Nec otiosum est quod uxor auctor facti inducitur; ut excusetur maritus, ne vago raptus errore credatur: simul ut discant mulieres diligere viros, nec agitari vana suspicione pellicatus, aut invidere privignis, si ipsae liberos non susceperint. Uxori bonae cordi erat excusare apud virum sterilitatem suam; et ne causa esset viro quod is liberos non haberet, suadet ut intraret ad ancillam. Hoc fecit Lia, hoc Rachel postea. Disce mulier zelum deponere, qui saepe mulieres in furorem incitat. 25. Sed et vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Domini tenditis, non commisceri adulterino corpori (qui enim se jungit meretrici unum corpus est) nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum (33, q. 4, cap. Nemo). Omne stuprum adulterium est, nec viro licet quod mulieri non licet. Eadem a viro, quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in eam quae non sit legitima uxor, commissum fuerit adulterii damnatur crimine. Ergo advertistis quid debeatis cavere, ne quis sacramentis se indignum praebeat. 26. Accipite etiam aliud, quia hujusmodi intemperantia solvit charitatem conjugii, superbas ancillas facit, iracundas matronas, discordes conjuges, concubinas procaces, inverecundos maritos. Simul ut de domino conceperit ancilla, spernit dominam suam tamquam ditior partu: domina se despici dolet, maritum auctorem injuriarum suarum arguit. Denique Sara ipsa marito ancillae suae potestatem dederat, et postea dicit ad eum: Injuriam accipio ego ex te: ego dedi ancillam meam in sinum tuum; ubi autem videt conceptum esse, spreta sum, inquit, coram ab ea: judicet Deus inter me et te (Gen. XVI, 5). Quantus dolor, quam gravis querela sit feminarum lectione exponitur. Da improvidum et levem maritum qui morigerari nesciat, et divortii causas exhibet. Sed Abraham, vir moderatus et prudens: Ecce, inquit, ancilla tua in manibus tuis, utere ea quomodo tibi placuerit (Ibid., 6). Maluit enim uxorem tenere, quam famulam. Nec hoc tamen plenum remedium. Accepit potestatem irata uxor, et immoderatius ultione permissa utitur. Quod si Sara moderationem non tenuit, quae tenebit? Ideoque scriptum est: Et afflixit eam Sara, et fugit a facie ejus. (Ibid.) Duo sunt quae comprehendit 292 Scriptura; ut et dominae gravem indignationem exprimeret, et ancillae tumorem ac superbiam. Quod afflixit eam Sara, ad iracundiam affligentis refertur: quod Agar fugit, contumeliam servili patientia non ferebat, quae sibi herilis contubernii vindicabat fastigium: indignata est injuriam, quae induerat insolentiam. Denique interroganti angelo quo iret, respondit: A facie Sarae dominae meae ego fugio (Ibid., 8). Et hoc tumoris immodici, ut prius nomen Sarae diceret, postea dominam significaret. Illud ad injuriam praemissum, hoc ad expressionem personae additum. Non placuit angelo ancillae insolentia; et ideo dixit illi: Revertere ad dominam tuam (Ibid., 9). Utique non latuisset angelum, si vi suppliciorum victa fugisset, et magis reprehendisset verberantis saevitiam, quam fugientis discessionem: sed ut ostenderet quia tamquam superba fugiebat, ne superba esset dominae, addidit: Et humilia te sub manibus ejus (Ibid.). Opto igitur ut hoc vitium nullus incidat: sed si quis inciderit, discat ancillam suam humiliare uxori suae; ne dum vult ancillam vindicare, excludat uxorem. 27. Ergo Abraham et unus de populo erat gentili, et causa posteritatis introierat ad ancillam; quia uxor ejus sterilitatem suam obumbrare cupiens, auctor ejus facti fuerat viro: et tamen non otiosum est quod post hoc Deus statim, quia alia ejus opera probaret, vel hujus facti poenitentiam, dixit illi: Ego sum Deus tuus, emerere in conspectu meo, et esto sine querela (Gen. XVII, 1), quasi adhuc plene non emeruisset, qui desperaret sterilis partum uxoris, et de ancilla posteritatem quaereret. Esto, inquit, sine querela, hoc est, irreprehensibilis; ut de te non queratur uxor, nec quisquam tua facta reprehendat. Mutat enim nomen, littera addita, ut de Abram vocaretur Abraham, hoc est, de patre vano, sicut habet Latina interpretatio, vocaretur pater sublimis, pater electus; vel de patre fieret et pater filii. Vanus erat cum Deum nesciret: electus factus est postquam cognovit Deum. Pater erat cum de ancilla prolem haberet: sed pater filii non erat; quia non erat ei filius, qui non erat legitimo susceptus conjugio. Peperit Sara, et factus est pater filii. Circumcidi jubetur accepturus veri seminis haereditatem. Nonne evidenter circumcisio carnis praeceptum est castimoniae, ut aliquis resecet libidinem carnis, et indomitas luxu ac lascivia refrenet cupiditates? Etenim circumcisionis vocabulo id praescribitur, ut omnis impuritatis foetor abstergatur, et incentivum libidinis auferatur. Duabus usi sumus defensionibus. 28. Tertia quoque est quam nobis Apostoli Pauli tribuit auctoritas, qui ait: Illa quae gessit Abraham ut de ancilla susciperet sobolem, in figuram facta sunt, et secundum allegoriam dicta. Allegoria est cum aliud geritur et aliud figuratur; sicut etiam ipse Apostolus docet dicens: Sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, Quoniam Abraham duos filios habuerit, unum de ancilla, et unum de libera; sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera 293 per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta. Nam haec sunt duo testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans quod est Agar (Galat. IV, 21 et seq.), duos populos ostendens de Abrahae generatione manare: unum Judaeorum, qui legis syllabis serviat; eo quod de ancilla in servitutem videatur esse generatus: alterum Christianum, qui ad remissionem peccatorum coelestis gratiae libertatem acceperit. Quod ergo putas esse peccatum, advertis esse mysterium, quo ea quae posterioribus erant futura temporibus, revelabantur. Denique addidit: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis fili iestis (Galat., IV, 28). Ideo, inquit, nolite quaerere opera legis; quoniam non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi (Galat. II, 16). Et ut scias quia Christianis dixit: Et nos, inquit, in Christum Jesum credimus; ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis (Ibid.). Agnoscamus ergo quoniam haec quae in figuram contingebant, illis crimini non erant: nobis autem erunt, si ad correptionem nostram scripta cavere nolimus: sed magis id agamus, ut cum simus liberae filii, quae est Sara, ne legis laqueis serviamus, cum Abraham liberam tenuerit, ancillam ejecerit. 29. Quo loco (Gen. XVII, 10) plerosque moveri scio: si enim bona est circumcisio, hodieque teneri debuit: si inutilis, mandari non debuit, divino praesertim oraculo. Sed cum Apostolus dixerit Paulus (Rom. IV, 11): Quia Abraham signum accepit circumcisionis: utique signum non ipsa res, sed alterius rei est, hoc est, non veritas, sed indicium veritatis. Denique ipse exposuit et expressit dicens (Ibid.): Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae et fidei. Unde non incongrue intelligimus quia circumcisio corporalis signum circumcisionis est spiritalis. Ergo signum mansit donec veniret veritas. Advenit Dominus Jesus, qui ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Quia non partem exiguam corporis in signo, sed totum circumcidit hominem in veritate, signum detraxit, veritatem induxit; quia postea quam venit quod perfectum est, quod ex parte erat, evacuatum est; et ideo cessavit circumcisio partis, ubi refulsit circumcisio universitatis. Jam enim non ex parte, sed totus homo salvatur in corpore, salvatur in anima. Scriptum est enim: Qui vult post me venire, abneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Haec est perfectio circumcisionis; quia per corporis oblationem redimitur anima, de qua ipse Dominus ait: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Luc. IX, 24). 30. Superest illa nunc quaestionis portio, utrum debuerit pars praemitti, cum esset ventura perfectio. Qui locus facilis est ad diluendum, si consideremus quibus pars mandata sit, quibus servata perfectio. Pars enim mandata est secundum legem populo Judaeorum, illi dura cervice, illi infirmo, illi qui Deum suum non cognovit. Cum ergo partem non potuerit sustinere, quomodo perfectionem servare potuisset? Ut si puerulum litteris imbuas, a singulis litterarum elementis 294 inchoandum est tibi, ut a singulis apicibus ad syllabas, a syllabis eum per ordinem ad nomina, orationemque deducas. Nec potest mare quisquam navigare intrepidus, nisi qui ante in fluminibus navigaverit. Denique si quid aut conficiendi itineris, aut levandi oneris puero velis provectiorique mandare, numquid aequanda onera sunt, aut aequandus labor? Ita igitur noveris his perfectionem circumcisionis esse servatam, qui a Christo instituti, validioribus idonei viderentur; ut fideles probarentur, quorum multitudo innumera crucem tolleret; suamque pro Christo animam devoveret, et increduli non possent resistere, qui in totius corporis immolatione quaeri salutem putarent, qui exignum circumcisionis suae sanguinem salutarem arbitrarentur. 31. Considerandum autem quod in praeputio positum vocavit Deus, in praeputio adhuc manenti legitimi filii promissa est haereditas; ut non Judaeorum tantummodo patrem, ut ipsi asserunt, sed omnium credentium auctorem per fidem credas. Sara quoque ante circumcisionem viri in unius litterae adjectione non mediocri remuneratione benedicitur, ut principatum virtutis et gratiae haberet; de qua nationes et reges gentium spondet futuros, ut in ipsa typus non Synagogae, sed Ecclesiae constitueretur. Quod autem promisso ex ea filio, risit Abraham, non incredulitatis, sed exsultationis indicium fuit. Denique procidit in faciem, qui adoravit, et credidit, et adjecit: Si mihi centum annorum nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum pariet. Et dixit: Ismael hic vivat in conspectu tuo (Gen. XVII, 17 et 18). Non est incredulus in promissis, nec avarus in votis. Hoc est, non dubito quod facias, ut et centum annorum seni dones filium, et naturae auctor naturae metas relaxes. Beatus cui ista donantur: sed tamen etiam hic Ismael quem habeo de vernacula, si vivat in conspectu tuo, abundat mihi gratia. Denique Dominus et probavit ejus affectum, et petitionem non abnuit, et sua promissa firmavit.
CAPUT V.
De hospitalitate Abraham hospitum explorantis adventum, eisque obviam properantis. Commendatur eadem virtus, et vana quorumdam excusatio diluitur. Quam diligentem in ea se praebuerit idem sanctus, et quomodo uxorem in meriti partem adsciverit? Quid oblata ab utroque mystice significent? Postremo facta ministranti Abrahamo filii promissio, sicut et Sarae risus exponitur.
32. Diximus de Abrahae devotione, ac fide, de prudentia, justitia, charitate, parcimonia: nunc etiam de hospitalitate dicamus. Est enim non mediocris ea virtus. Unde et Apostolus principaliter eam in episcopo esse oportere geminae scriptionis docuit auctoritate; ut praesto sit advenientibus, et occurrat obviam, et itinera exploret, et adsit non quaerentibus, et rapiat 295 praetergredientes. Ante ostium sedebat Abraham, sedebat meridie. Quando alii requiescebant, iste hospitum explorabat adventus. Merito illi Deus apparuit ad quercum Mambre, quia fructum hospitalitatis studiosissime requirebat.
33. Et respiciens, inquit, oculis vidit, et ecce tres viri stabant secus illum. Et cum vidisset illos, cucurrit obviam illis (Gen. XVIII, 2). Vide primo fidei mysterium. Deus illi apparuit, et tres aspexit. Cui Deus refulget, Trinitatem videt, non sine Filio Patrem suscipit, nec sine Spiritu sancto Filium confitetur. Haec alibi plenius (In lib. de Resurrectione carnis). Nunc moralis persequendi propositum est loci. Non otiosus sedet, qui longe aspicit: nec aspexisse contentus, cucurrit obviam. Festinavit occurrere, quia non satis est recte facere, nisi etiam maturare quod facias. Festinanter enim manducare pascha lex jubet (Exod. XII, 11). Uberiores enim fructus habet celerata devotio. Disce ergo quam impiger esse debeas, ut possis praevenire hospitem; ne quis praeveniat, et te boni muneris defraudet copia. 34. Bona est hospitalitas, habet mercedem suam, primum humanae gratiae, deinde quod majus est, remunerationis divinae. Omnes in hoc incolatu hospites sumus; ad tempus enim habitandi habemus hospitium: emigramus propere. Caveamus ne si nos duri aut negligentes fuerimus in recipiendis hospitibus, etiam nobis post vitae istius cursum sanctorum hospitia denegentur. Unde in Evangelio Salvator dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Deinde etiam in hoc corpore sitis plerumque oboritur peregrinandi necessitas. Quod ergo aliis negaveris, id in te ipse decernis: et quod aliis detuleris, eo te facies dignum videri. Si omnes eam sententiam non suscipiendi hospites sequantur, ubi erit requies peregrinantibus? Relictis igitur humanis habitaculis, captabimus secessus ferarum, bestiarum cubilia. 35. Sed pauperiem praetendis. Non opes a te hospes requirit, sed gratiam; non ornatum convivium, sed cibum obvium. Melior est, inquit, hospitalitas cum oleribus ad amicitiam et gratiam, quam si vitulos occidas ad praesepia cum inimicitiis (Prov. XV, 17). Haec grata hominibus, et accepta Deo. Unde Dominus Jesus in Evangelio (Matth. X, 42). eum quicumque dederit hospiti potum aquae frigidae, coelestium asserit praemiorum non exsortem futurum. Denique Jacob oves adaquavit Rachel, et gratiam reperit, et uxorem acquisivit. Deinde qui scis an Deum suscipias, cum hospitem putas? Abraham dum peregrinantibus defert hospitium, Deum atque angelos ejus hospitio suscepit: quamvis et cum hospitem suscipis, suscipias Deum, sicut scriptum in Evangelio legis, dicente Domino Jesu: Hospes eram, et collegistis me . . . . Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35 et 40). Unius horae hospitio vidua illa quae suscepit 296 Eliam, et exiguo cibo pavit, perpetuum toto tempore famis invenit alimentum, et mercedem accepit mirabilem, ut numquam de hydria farina deficeret. Elisaeus quoque defuncti pignoris resuscitatione donata, solvit hospitii pensionem. 36. Non sola tamen facilitas susceptionis, sed etiam sedulitas suscipientis et affectus quaeritur. Utrumque te Abraham docet. Cucurrit obviam, rogavit prior dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris servum tuum: sumatur aqua, et laventur pedes vestri, et refrigerate sub arbore: et sumam panem, et manducate, et post haec transietis: propter quod declinastis ad servum vestrum (Gen. XVIII, 3 et seq.). Tres vidit, et unum Dominum appellavit, ipsius solius se servum fatetur. Deinde conversus ad duos quos ministros arbitrabatur, etiam ipsis deferre gestit obsequium, jam non jure debito servitutis obstrictus, sed blando sedulitatis nomine, usuque famulatus. 37. Et festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, et dixit ei: Festina et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcinericia (Ibid., 6). Bonus maritus exsortem religiosi muneris esse non patitur uxorem, nec avare sibi totum munus usurpat. Recte igitur et pietatis, et verecundiae causa servatur. Quod pietatis est, vult esse commune: quod pudoris est, integrum manet Sarae. Ante tabernaculum vir hospitum explorat adventus: intra tabernaculum Sara tuetur feminae verecundiam, et opera muliebria tuto exercet pudore. Foris maritus invitat, intus Sara convivium adornat. Nec solum ipse festinat Abraham, sed etiam festinandum dixit uxori, sociam devotionis ostendens, nec fide disparem. 38. Consperge, inquit, tres mensuras similaginis, et fac subcinericia. Graece. ἐγκρύφια dicuntur, hoc est, abscondita; eo quod latere debeat omne mysterium, et quasi operiri fido silentio, ne profanis temere divulgetur auribus. Hoc pascitur divina majestas, hunc epulatur affectum, qui parcus loquendi sit, nec sacra in medium ferat. Breviter autem fidei mysterium docet Sara, unius similaginis tres mensuras faciens, quae typum Ecclesiae habet cui dicitur: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis (Esai. LIV, 1). Haec est enim quae intimo fidem spiritu fovet, ejusdem divinitatis asserens Trinitatem, pari quadam mensura atque reverentia Patrem, Filiumque, et sanctum adorans Spiritum, et majestatis unitate concelebrans, personarumque proprietate distinguens, hac devotionem tuam fidei assertione consperge. 39. Mulier similaginem offerat, hoc est, interiora spiritalis frumenti vel grani illius de quo dictum est, quod nisi in terram ceciderit, nullum fructum afferat. Unde et prima vidit Maria Dominicae resurrectionis mysterium, et festinavit non passim omnibus, sed solis Petro et Johanni intimare sacrae salutis nuntium. Vir currat 297 ad boves, sumat vitulum, et sacramentum Dominicae passionis festinato impiger studio, non lento otio remissus accipiat, tradat illud puero qui innocentiam tenerae servet aetatis, dolum nesciat, referire non noverit, incorrupti corporis castimoniam custodiat. De quo ait Dominus Jesus: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Huic puero et similibus ejus etiam sanctus David divinae laudationis dispensat officium dicens: Laudate, pueri, Dominum (Ps. CXII, 1). 40. Nec illud otiosum, quod cucurrit ad boves, tenerum vitulum et bonum sumpsit, et cum lacte apposuit. Denique et in Exodo cum pascha Domini declararet, ait Moyses: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis ab ovibus et hoedis. Sumetis et occidetis, inquit, illum tota multitudo synagogae ad vesperum (Exod. XII, 5). Unde et hic meridies esse describitur, quando Abraham Domino offert hospitium. Sed ad coenam vitulus immolatur, et cum lacte manducatur, hoc est, non in sanguine, sed cum fidei puritate. Bonus vitulus, ut pote qui peccata dilueret. Tener, quia non dura cervice, sed molli jugum legis agnovit, crucis patibulum non recusavit. Et merito tener, de cujus capite et pedibus et internis nihil relictum est, et os non est contritum ab eo, sed totus epulantium cibo cessit. Talem nobis Legis figuravit umbra, talem veritas Evangelii demonstravit (Joan. XIX, 36). 41. Manducaverunt, inquit, illi: Abraham autem stabat sub arbore (Gen. XVIII, 8). Advertimus humilitatis officium commendare humilitatem. Abraham stabat, et tu primam accubitionis partem occupas? Denique ea humilitas invenit gratiam, ut promitteretur ei filius. 42. Dixit autem ad illum: Ubi est Sara uxor tua? Qui respondit, et dixit: Ecce in tabernaculo (Ibid., 9). Numquid ignorabat Dominus qui in posterioribus Sodomorum futura excidia denuntiat, ubi Sara esset? Non ignorabat: sed docere nos voluit, quantus pudor esse debeat feminarum; ne procaci occursu hospitum in se oculos inflectant; salva verecundia ministerium suum exerceant. Abraham quoque auribus tuis ingerit in tabernaculo Saram degere; ut discas quid ab uxore exigas. Provectiore aetate jam Sara juvenilem custodit verecundiam, ideo Dominus spopondit ei filium. Defecerant, inquit, Sarae fieri muliebria (Ibid., 11). Non otiose additum, ne putares femineae adhuc possibilitatis fuisse, ut pareret. 43. Risit autem Sara (Ibid., 10). Quod indicium futuri magis, quam incredulitatis arbitror. Risit enim, licet adhuc nesciens quid rideret, quod publicam esset in Isaac paritura laetitiam. Ideo negavit se risisse, quia ignoravit: ideo risit, quia prophetavit.
298 CAPUT VI.
Sodomorum excidium Abrahae praedicitur, praedicatur que divina in tolerandis peccatoribus, ac peccatis examinandis et condonandis indulgentia. Angeli vespere adventantes apud Lot hospitantur. Immani scelere Sodomitarum cumulantur flagitia. Oblatis filiabus conatur Lot eorum furorem mitigare, quos angeli coecitate percutiunt. Idem Lot generis sequi recusantibus, prohibitus ne retro respiciat, educitur; et qua ratione ad nos quoque illud pertineat? Excusato demum filiarum cum parente incestu, ebrietatis mala describuntur.
44. Exsurgentes autem viri conspexerunt in faciem Sodomae et Gomorrhae (Ibid., 16). Sicut visitatio Domini timentibus exhibetur, ita etiam impiis poena peccati reponitur. Abraham deducebat hospites, ad humanitatis gratiam addebat obsequia. Nam Sodomitae pro pietatis officiis impuritatis augebant flagitia.
45. Non celabo, inquit, Abraham puerum meum quae ego faciam (Gen. XVII, 1). Senilis utique aetatis Abraham in superioribus Scriptura signavit, quia nonaginta et novem processisset annos: quomodo hunc puerum dicit? Sed cum immemorem senectutis, exploratorem indefessum, cursu impigrum, standi patientissimum, deducendi studiosissimum expresserit, nonne convenire nomen pueri videtur officiis? Merito puer dicitur, qui senile nesciebat fastidium, pueritiae innocentiam et obsequium deferebat. Datur itaque justo benedictionis gratia, et posteritatis haereditas. 46. Offensa autem peccatorum exponitur. Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhae impletus est (Ibid., 20). Magna Domini patientia, ut non statim peccatorem puniat, sed diu differat exspectans correctionem; nec commoveatur ad ulciscendum, nisi peccator mensuram excedat. Unde et Dominus Jesus in Evangelio ad Judaeos ait: Implete mensuram patrum vestrorum (Matt. XXIII, 32). 47. Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21). Non ignorabat Dominus peccata Sodomorum: sed propter te instruendum verba hujusmodi loquebatur; ut tu propius scruteris eorum commissa, in quos vindicandum arbitraris. Descendam, inquit, ut videam, hoc est, etiam tu descendere cura, descende indaginis studio; ne quid sit quod fallat, aut lateat absentem; ut oculis facinus deprehendas. Eminus positi multa nescire possunt. Quem clamorem autem ait, nisi forte quia ei quem nihil latet, clamant omnia, clamare videntur singulorum crimina? Denique ad Cain dicitur: Sanguis fratris tui ad me clamat (Gen. IV, 10), hoc est, non latet, sed clamat parricidium tuum. Itaque velut excitatur Deus flagitiorum nostrorum clamoribus; ut aliquando vindicet, qui libenter ignoscit. 48. Denique Abrahae petenti ne simul perderet justos, tamquam iniquos, et interroganti, Si fuerint quinquaginta justi in civitate, perdes illos (Gen. XVIII, 24 et 26)? 299 respondit: Non perdam civitatem, si fuerint in ea quinquaginta justi, et totum locum servabo. Et sic per ordinem interrogationum, et responsionum vicem, etiam si decem justos invenerit in civitate, tamen propter paucorum justitiam impunitatem toti populo promittit. Unde discimus quantus murus sit patriae vir justus, quemadmodum non debeamus invidere viris sanctis, nec temere derogare. Illorum etenim nos fides servat, illorum justitia ab excidio defendit. Sodoma quoque si habuisset viros decem justos, potuit non perire. 49. Quid sibi autem vult quod illi qui ad Abraham simul cum Domino venerant, Sodomam petierunt viri, nisi ut acerbaretur crimen eorum, si quos justus honoraverat, his majore sacrilegio impii vim conarentur inferre? Nam quod viros dixit, evidens est ratio; quia speciem praeferebant virorum. 50. Sodomam venerunt vespere, meridie ad Abraham; quia justo refulget angelorum praesentia, impiis tenebras affert. Tamen potest referri etiam ad tempus Dominicae passionis, quod vesperi venerunt ad eum, qui a Sodomitanis contagionibus, et totius urbis excidio erat liberandus. Vesper erat antequam Christus veniret; quia totus erat mundus in tenebris. Vesper erat omnibus quos immanium delictorum squalor tenebrosus urgebat. Venit Dominus Jesus, redemit sanguine suo mundum, lucem attulit. Venerunt autem angeli duo in Sodomam ad vesperam (Gen. XIX, 1). Ubi gratia largienda est, Christus adest: ubi exercenda severitas, soli adsunt ministri, deest Jesus. 51. Sedebat Lot ad portam (Ibid.). Emendaverant Lot sanctum adversa captivitatis, et sollicitiorem fecerant. Itaque processu aetatis didicerat imitari parentem. Ad portam itaque sedebat, ut exciperet advenientes. Denique exsurrexit obviam illis. Perfectior cucurrit obviam: iste, exsurrexit, et adoravit in faciem super terram, et dixit: Ecce domini declinate in domum pueri vestri (Ibid., 1 et 2). Et coegit illos divertere, qui dicebant: In platea manebimus. Commendatur hic justi sanctitas, et angelorum gratia. Illi nolebant adventum suum hospiti graviorem videri: ille quidem inter quos habitaret, sciebat; tamen domum suam offerebat periculis, quibus auferret hospites. Certe quo tardius acquiescebant, diutius tentando, plenius comprobabant. 52. Viri autem civitatis Sodomorum circumdederunt domum ab infante usque ad senem, totus populus pariter (Ibid., 5). Praestruitur judicii divini aequitas, ne forte quis diceret: Quid peccaverunt pueri, ut omnes excidio involverentur? Ita nullus illic justus, nullus innocens fuit. Audi Scripturam testificantem quia circumdederunt domum ab infante usque ad senem, totus populus pariter. Nulla aetas erat culpae immunis, ideo nullus 300 immunis exitii fuit. Et qui possibilitatem perpetrandi criminis non habuit, habuit affectum. Effetae vires senum, sed mens plena libidinis. Offerebat (32, q. 7, cap. Offerebat) sanctus Lot filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat; tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversum naturam delinquere. Praeferebat domus suae verecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem. Denique illic quoque inoffensa hospitalitas est, ubi nec germanitas satis tuta est. 53. Percusserunt autem illos angeli caecitate, ut et ostium domus quod aperire cupiebant, non reperirent. Hic mirabilis quidem angelorum declaratur potestas; ut offusa impuris caecitate, non reperirentur domus ostia. Sed etiam illud ostenditur, quia caeca est omnis libido, et ante se non videt. Quod vero hospitum manibus revocatus est sanctus Lot in domum demonstratur immemor periculi, memor fidei non eripuisse se periculo, sed obtulisse. 54. Ponitur pietatis locus, quod manifestata sibi per angelos totius regionis eversione, et generos habere Lot sanctus inducitur, et monere eos ut fugerent; simul ne deserendo eos, nec admonendo, minus pius videretur circa filiarum maritos: vel erroris earum causa ipsi assignaretur, quae destitutae virili consortio concubitum inebriati expetissent patris. Non ergo indefensum Scriptura virum sanctum relinquit; cum et tradidisse maritis filias, et monuisse generos inducitur. Sed visum est illis quod derideret eos, et tamen adhuc morabatur Lot, ut persuaderet generis suis; et pene non esset profectus, ut evaderet, nisi urgentibus angelis et tenentibus manus ejus, egredi coactus esset. 55. Non ergo profectus, sed eductus est: et mandatum accepit ne respiceret retro, nec resisteret in tota regione illa, sed in montem ascenderet. Hoc cum illi dicitur, omnibus dicitur. Si vis ergo et tu evadere, ne respicias retro, sed ante. Aspice ubi Christus est, qui dicat tibi: Vade retro me, sicut Petro dicit: Vade retro me (Matth. XVI, 23), ut Christum sequeretur, Christum videret. Retro Sodoma est plena flagitii, retro Gomorrha vitiis scatens, criminum regio. Ne tetigeritis, inquit Apostolus, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Coloss. II, 21). Fuge ergo Sodomam, relinque ocius Gomorrham, desere elementa hujus mundi, ne te imminentia involvant pericula: non resistas fugiens, nec in tota vitiorum regione remoreris. Qui non respexit, evasit: quae respexit, non potuit evadere. 56. Excusantur autem filiae sancti Lot, quia putaverunt non vicinae regionis, sed totius orbis fuisse illud excidium, et se solas cum patre superstites ex omnibus populis remansisse. Et ideo ne genus deficeret humanum, paternum petiisse 301 concubitum; ut semen generationis humanae de patre suo resuscitarent. Non ergo libidinis vitium fuit, sed generationis remedium, quod non puto criminis duci loco. Nam et Eva de viro assumpta, supra cujus costam aedificata est mulier, os de ossibus ejus, et caro de carne ejus; tamen propter seriem successionis humanae viro mixta est. Subducitur tamen huic admisso conscientia viri justi; inebriatus enim vino quid gereret nesciebat. Unde non mirum si puellas decepit opinio, quae putarent totius populos orbis periisse. Non eadem esset Lot sancti excusatio, qui audierat ab Angelis locum illum, non totum mundum esse periturum. 57. Sane discimus vitandam ebrietatem (15, q. 1, c. Sane discimus), per quam crimina cavere non possumus. Nam quae sobrii cavemus, per ebrietatem ignorantes committimus. Parum est quod ea inflammat libidinem, accendit cupiditates corporis: ipsam quoque mentem subruit, et animum capit, sensum extorquet. Nesciunt quid loquantur qui nimio vino indulgent, jacent sepulti. Ideoque si qua per vinum deliquerint, apud sapientes judices venia quidem facta donantur: sed levitatis notantur auctores. Quanta ipsa deformitas, ut solvantur vires, incessus vacillet? 58. Multi se fortes putant, num fortiores quam Lot? Num continentiores quam Noe? Non utique vitia Patriarcharum Scriptura exposuit, quos victos vino legimus: sed ut tu disceres quid caveres. Ille nudus jacuit, iste filiarum errori patuit. Et Noe justus deceptus est, quia vini vis adhuc ignorabatur: sed in illo instructus es, ne tu ignorares. Lot filiabus se credidit, et per senectutem madidam vino solutus, commisit incestum ignorans: tu sic bibe, ne capiaris. Instruant te Patriarchae non solum docentes, sed etiam errantes. Ideo iteratum est exemplum ebrietatis, ut confirmetur magisterium cautionis.
CAPUT VII.
Mors Abimelech ob tentatam Sarae pudicitiam a Deo intentata, quantum sit adulterii crimen monstrat. Quare ejusdem rei causa Pharao, gravius quam Abimelech castigatus? Quo etiam pacto ab hujus domo sublata Abrahami precibus sterilitas datam Ecclesiae fecunditatem signaverit? Nascitur Isaac, et a matre lactatur. Ismael autem Sarae impulsu et divino responso ejicitur: et quae in his includantur morum praecepta.
59. Denique iterum tentatur Sarae pudicitia, ut exigatur omnium. Nam et Abimelech in uxorem sibi eam sumpserat, et dixit ei in nocte Deus: Ecce tu morieris propter mulierem (Gen. XX, 3). Advertimus adulterium divino judicio morte puniri. Ideoque addidit: Haec autem commoratur cum viro. Habet quidem omnis viri mulierisque concubitus nulla legitimi matrimonii sorte celebratus, suam culpam. Discite enim qui ad gratiam baptismatis tenditis, velut quidam fidei candidati, continentiae disciplinam sobriam. Nulli licet scire mulierem, praeter uxorem. Ideoque conjugii tibi datum est jus, ne in laqueum incidas, 302 et cum aliena muliere delinquas. Vinctus es uxori, noli quaerere solutionem: quia non licet tibi, uxore vivente, uxorem ducere. Nam et aliam quaerere, cum habeas tuam, crimen est adulterii, hoc gravius, quod putas peccato tuo auctoritatem lege quaerendam. Tolerabilior est si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare conjuge, sed omne quod non habet potestatem conjugii: tamen locus iste docet gravius crimen esse, ubi celebrati conjugii jura temerantur, et uxorius pudor solvitur. Ideoque cum praetenderet Abimelech quod uxorem alienam esse ignoraverit, quam sororem esse vir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: Et ego cognovi quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me: propter hoc non sum passus te tangere illam (Ibid., 6). Cognoscimus velut praesulem custodemque conjugii esse Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui: et si qui fecerit, peccare eum in Deum, cujus legem violet, gratiam solvat. Et ideo quia in Deum peccat, sacramenti coelestis amittit consortium. 60. Fortasse te moveat qua ratione Pharao quaestionibus ab omnipotente Deo graviter afflictus sit, ut supra legimus, cum et ipse ignoraverit uxorem esse Abrahae Saram, quam sororem audierat (Genes. XII, 17): Abimelech autem nullam poenam exceperit. Verum Aegypti regem noveris ducem fuisse vitiorum, qui quo plus habuerit licentiae, eo plus flagitii commiserit: Abimelech autem adeo fidelis aestimatus sit Deo, ut meruerit audire: Et ego cognovi quoniam puro corde fecisti hoc, rex non afflictionis, ut Aegyptius, sed munitionis, quod Gerarum quibus praeerat, docet interpretatio. Non ergo est dubium caeteris operibus ejus indignationem Domini esse revocatam, qui vere interioris arbiter est conscientiae, et animi ac mentis interpres. Denique non ut Pharao ille conventus a Moyse, recusavit et sprevit mandatum Dei, nec obsequium distulit: sed statim vocavit Abraham, uxorem suam ei reddidit, pretio se ipse mulctavit quod vidisset alienam, dotem pudoris exsolvit. 61. Hinc quoque colligi potest Abimelech regem clementiora meruisse, quod Abraham pro eo rogavit et impetravit. Peperit enim et uxor ejus, et ancilla ejus, quas ante concluserat Deus propter Saram uxorem Abrahae: quod aeque ad oeconomiam pertinet, ut Sarae partus Dei donatus promissione, etiam hoc fulciretur testimonio; cum advertas Dei offensione et fecundas sterilescere, et rursum Domini voluntate steriles fecundari, juxta quod scriptum est, Nonne sterilem et parientem ego feci, dicit Dominus (Esai. LXVI, 9)? Quamvis ad Synagogae illud et Ecclesiae mysterium dictum accipiatur; quia et Synagoga partus habere desivit, quae successionis fraudata est posteritate, et congregatio nationum quae sterilis erat cum Deum ignoraret, partus habere coeperit aeternos. Unde lectum est, Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1). 303 62. Genitus est autem Abrahae filius Isaac, cum esset annorum centum (Gen. XXI, 5). Et tu si perfectus fueris, habebis posteritatem laetitiae, et exsultationis haereditatem. Dixit et Sara: Risum mihi fecit Dominus: Quicumque enim audierit, congratulabitur mihi (Ibid., 6). Non utique hoc de generatione hac intelligitur quae casibus plerisque obnoxia est, ut interdum non generasse melius fuerit: sed de generatione qua unusquisque peccator agens poenitentiam, cum redimitur a morte, angelis solet exhibere laetitiam. 63. Et dixit Sara: Quis annuntiabit Abrahae quoniam lactet infantem Sara (Ibid., 7)? Moralis locus. Provocantur feminae meminisse dignitatis suae, et lactare filios suos. Haec enim matrum gratia, hic honos, quo filios propriis commendent viris. Denique eos plus amare filios solent, quos ipsae matres lactaveverint uberibus suis. 64. Fecit autem Abraham coenam magnam, qua die ablactatus est Isaac filius ejus (Ibid., 8). Non mediocre istud nec usitatum. Non enim quia a nutricis lacte subductus est puer, magnum convivium exhibuit Abraham: sed quia idoneus habitus est Isaac fortioris gratiae cibo, et virtutis alimento, non adhuc, ut Corinthius, lacte potandus: sed epulis solidioribus mandatorum coelestium mentis suae lacertos firmans. 65. Prosperitatem cito sequitur invidia. Pepererat Sara, ablactaverat filium: Vidit ancillae filium ludentem cum filio suo Isaac, et dixit ad Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Ibid., 9 et 10). Durum hoc visum Abrahae erat, ut ejiceret filium suum, licet eum quem susceperat ex vernacula. Et tu noli te miscere ancillae, ne suscipias ex illa filium, et uxor tua non patiatur cohaeredem illum filio suo fieri. Vides enim hinc solvi gratiam matrimonii. Certe si incidisti, et habes filium, ejice ancillam, et filium ejus. Melius est enim ut ancilla quam uxor recedat, et filius ancillae quam legitimus ejiciatur. Quod si dubitaveris, si contempseris uxoris tuae sententiam et durum tibi visum fuerit, dicit tibi Deus quod dixit et Abrahae; quod illi enim dixit, tibi dicit, et omnibus dicit: Non sit durum ante te de puero, et de ancilla. Omnia quaecumque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid., 12). Nusquam alibi dixit: Audi vocem uxoris tuae, nisi hic, id est, fecisti injuriam uxori tuae, et non mitigasti affectum ejus, suscepisti ex ancilla filium, et non honorasti uxoris filium. Numquid potest in ancillae filio semen tuum vocari? Non utique; in legitimo enim filio vera successio est. Sed vereris, quia filius tuus est, ne forte ejectus intereat atque occidat. Non ei deerit mea gratia. Omnes alit Deus noster, suffulcit universos, et justos et injustos. Denique et pluit super justos et injustos. Sicut fecit Abraham, facito et tu. Ejice ancillam, ut secura uxor et inoffensa maneat domi. Ejice et ancillae filium, ut non habeat haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium.
304 CAPUT VIII.
Abrahamum Deus varie tentat, sed maxime dato immolandi filii praecepto. Ejusdem praecepti singula verba expenduntur, et perfecta Patriarchae obedientia in ejus profectione, ac reliquo sacrificii apparatu declaratur. Postremo post expositum mysterium in ariete Isaaci vice oblato figuratum, tertia proponitur ejusdem Abrahami benedictio.
66. Et factum est post haec verba, Deus tentavit Abraham (Gen. XXII, 1). Aliter Deus tentat, aliter diabolus. Diabolus tentat ut subruat: Deus tentat, ut coronet. Denique probatos sibi tentat. Unde et David dicit: Proba me Deus, et tenta me (Psal. CXXXVIII, 23). Et sanctum Abraham probavit ante, et sic tentavit; ne si ante tentaret quam probasset, gravaret: probavit eum cum exire de Charra jussit, et obedientem reperit (Gen. XII, XIV, XVII). Probavit cum fidei titulo fretus liberavit nepotem, cum de praeda nihil attigit, cum promisit seni filium, et cum esset centum annorum, quamvis Sarae genitalia consideraret emortua; tamen credidit, nec fide haesitavit, qui posset haesitare ratione sterilitatis aut senectutis: probavit eum hospitii sedulitate (Gen. XVIII, 1 et seq.). Probatum igitur, quasi fortiorem tentandum putavit majoribus, et quibusdam imperiis durioribus. Et hoc quidem exemplo docemur, quia veris probatur quis: tentatur autem compositis et fictis. Non enim (22, q. 2, cap. Si quaelibet, § Non enim) volebat Deus immolari a patre filium, nec impleri hoc munus volebat, qui ovem pro filio immolandam obtulit: sed tentabat affectum patris, si Dei praecepta praeferret filio, nec paternae pietatis contemplatione vim devotionis inflecteret. 67. Et dixit ad eum: Abraham, Abraham (Gen. XXII, 1)! Repetitione nominis mentem excitat, ut esset paratior. Denique respondit ille: Ecce ego. Et dixit: Accipe filium tuum amantissimum, quem dilexisti Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres mihi illum holocaustum in uno montium, quem tibi dixero (Ibid., 2). Non sinit otiosum esse affectum patris. A principio eum stimulat, et pungit pietatis aculeis, et filii nomen addidit ad nomen necessitudinis, et vim amoris. Non satis putavit dixisse filium, adjungit, amantissimum quem dilexisti Isaac. Quid est quod ait: Quem dilexisti: et non dixit, quem diligis? Possumus quidem uti ad defensionem Scripturae consuetudine divinae, quia praeteritum plerumque ponit pro venturis vel praesentibus, ut in Evangelio habes: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui (Matt. III, 17), cum utique semper in Filio placeat Pater. Et in Psalmo habes: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Ps. CIX, 1), cum semper sedeat. Possumus tamen et amantissimum ad praesens accipere, et quem dilexisti ad id, ut non recenti quodam impulsu amoris, sed inolito diu et probato amore significaret dilectum. Quod enim ad tempus augetur, ad tempus resolvitur: quod autem diu aut semper placuit, cito aboleri non potest. Potest et illud non absurdum videri, quia morituros plus diligimus. Hoc est, quem ante dilexisti; quasi jam diligat immolandum. Nec otiose addidit 305 nomen sancti Isaac, hoc est, eum quem suscepisti de uxore unicum, suscepisti in senectute, suscepisti tamquam fidei tuae praemium, remunerationem operum tuorum, suscepisti ex promissione Dei, non conjugis fecunditate, ex qua alium sperare possis. Offeres mihi holocaustum: sed prius vade in terram excelsam. Interponitur spatium, ne praecipitari subito videatur affectus, ut illa dilatione obrepat pietatis gratia, desiderium patris. Adjecit: In uno montium quem tibi dixero. Et hic similiter, ut dum ascenderet senex, infringeretur impetus, lassaret dextera, deficeret intentio: dum quaereret montem discere, dedisceret apparatum. 68. Exsurgens autem non solum sequenti die, sed etiam diluculo, ut attulisse nox moras studio festinantis patris videretur: Stravit asinam suam, et sumpsit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et concidit ligna ad holocaustum (Gen. XXII, 3). Docemur parata omnia ad sacrificium deferre: discimus etiam apparatum sacrificii, et ministerii munus ipsi nobis vindicare, non delegare aliis. Senex Abraham, et dives pecoribus, atque abundans servitiorum, non quaesivit comitatus sui agmina: ipse quoque ligna concidit, et obsequia majora viribus suis non intermisit. 69. Venit autem ad locum quem dixit illi Deus, die tertio (Ibid., 4). Et cum duobus ipse tertius proficiscitur, hostiam suam secum ducens, et die tertio ad locum sacrificii venit. Salutaris hic numerus, et conveniens sacrificaturis. Denique et in posterioribus Moyses dicit ad Pharaonem regem Aegypti: Viam trium dierum ibimus, et immolabimus Domino Deo nostro, sicut dixit nobis (Exod. VIII, 27). Et recte tertio die celebratur Trinitatis sacrificium. 70. Et respiciens Abraham oculis vidit locum a longe (Gen. XXII, 4). Sollicite explorat qui properat implere. Quamvis senilem studio celeraret gradum, tamen hoc serum putans praecedebat oculis: vigebant singulorum officia membrorum, licet senilia membra non possent vigere. Solet hebetari visus senum, ut etiam propinqua non facile conspiciant. Hic non solum vidit locum, sed etiam longe positus aspexit. 71. Nec dubitavit vidisse, sed ait pueris suis: Sedete hic cum asina: ego autem et puer pertransibimus usque illuc; et cum adoraverimus, revertemur ad vos (Ibid., 5). Merito typus in asina, quia et veritas in pullo asinae. In hoc enim animante figuratur populus gentilium, ante oneri subjectus, nunc Christo subditus. Isaac ergo Christi passuri est typus. Venit in asina, ut crediturus populus nationum significaretur. Ideoque et Dominus cum ad subeundam pro nobis passionem veniret, pullum asinae solvit, quem ipse consedit etiam mitem atque mansuetum, jam Christo sua terga 306 credentem. Quod autem ait: Ego et puer pertransibimus viam, demonstrat quod non deficeret in tanto apparatu pater, non cederet filius: aut quia pertransirent pietatis remedio tanti facinoris austeritatem. Addidit: Ad vos revertemur. Prophetavit quod ignorabat (22, q. 2, cap. Si quaelibet, § Prophetavit). Ipse solus disponebat redire, immolato filio: sed Dominus per os ejus locutus est quod praeparabat. Captiose autem loquebatur cum servulis, ne cognito negotio, impediret aliquis, aut gemitu obstreperet, aut fletu. 72. Accepit autem ligna holocausti, et imposuit Isaac filio suo: accepit et ignem ipse in manu et machaeram (Gen. XXII, 6). Consecratur sacris hostia ministeriis, et commendatur futura. Quae pietatis hostia pii ante ministerii vectura est. Ligna Isaac sibi vexit, Christus sibi patibulum crucis portavit. Abraham comitabatur filium, Pater Christum. Nec Isaac solus, nec Jesus solus. Denique ait: Solum me relinquetis, et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32). 73. Dixit autem Isaac ad Abraham patrem suum, Pater. Qui dixit: Quid vis, fili (Gen. XXII, 7)? Pulsatur pietatis vocabulis patrius affectus, et fluctibus quibusdam hinc atque inde tunditur. Filius vocat patrem: pater dicit, Fili; ut ipso verborum sono se recognoscat pater: quam impossibile est ut ferire possit, cujus se vulneri subjicere optaret. Haec nomina vitae solent operari gratiam, non ministerium necis: haec vocabula incitare ad pietatem, non ad mortem solent. 74. Addidit Isaac dicens: Ecce ligna, ubi est ovis in holocaustum (Ibid.)? Et hic prophetat sermone, non scientia. Ovis enim a Domino ad sacrificium parabatur. Respondit denique similiter et Abraham: Deus providebit sibi ovem ad holocaustum, fili (Ibid.). Inflexibilis a studio devotionis minister vocare filium frequenter non timet; ita eat intentionis soliditate fundatus: et hoc se meliorem patrem putabat, hoc sibi in perenne mansurum judicabat filium, si eum immolaret Deo. Non solum autem hoc prophetavit, quod statim accidit, quia Deus providit sibi pro Isaac hostiam, et reddidit patri filium: verum illud magis, quod non haec hostia divinae esset dispositionis: sed alia esset hostia quam Deus sibi pararet, ut mundaret orbem terrarum: illa esset omnibus acceptior, propter quam multi patres offerrent filios suos, et separari in hoc saeculo a filiis non timerent. Quotidie offerunt patres filios suos, ut moriantur in Christo, et consepeliantur in Domino. Quanti patres, occisis martyrio filiis, laetiores ab eorum tumulo reverterunt! 75. Venit Abraham ad locum sacrificio praedestinatum; Et aedificavit ibi aram, et imposuit ligna (Ibid., 9). Quanta molimina immolaturi, ne raptus 307 subito ad immolandum aestimaretur? Et colligatis manibus ac pedibus Isaac filii sui, imposuit eum in aram super ligna (Ibid.). Nectit filio manibus suis vincula pater; ne refugiendo filius, et vi ignis excitus peccatum incurreret. 76. Et dixit Angelus, Abraham, Abraham (Ibid., 11). Tenuit quodammodo manum ejus divina vox, et ictum vibrantis occupavit dexterae. Nec semel vocavit; ne aut plene non audiret, aut fortuitam vocem putaret. Sic revocavit, quemadmodum imperavit. Repetivit vocem, tamquam veritus ne praeveniretur studio devotionis, et una vox impetum ferientis revocare non posset. Non injicias, inquit, manum in puerum, neque feceris ei quidquam; nunc enim cognovi quia timeas Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me (Ibid., 12; 2-2, q. 2. cap. Si quaelibet, § Non enim): hoc est dicere: Affectum tuum inquisivi, non factum exegi. Tentavi mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me. Non aufero quod donavi ipse, nec haeredem invideo, quem largitus sum non habenti. Nec otiose hic quoque ei dilectissimum filium dixit, ut illud quod supra dixit, Quem dilexisti, ita dictum ostenderet, ne aestimares quod jam diligere desiisset. 77. Et respiciens Abraham vidit, et ecce aries unus haerens in virgulto (Ibid., 13). Qua ratione arietem? Quasi praestantem utique caetero gregi. Qua ratione suspensum? Ut adverteres hostiam illam non esse terrenam. Qua causa cornibus suspensum, nisi quod carnem suam virtute superiore a terris levaret? Juxta quod scriptum est: Cujus principatus super humeros ejus (Esai. IX, 6). Quis utique significatur, nisi ille de quo scriptum est: Exaltavit cornu populi sui (Psal. CXLVIII, 14)? Cornu nostrum Christus est, qui praestitit omnibus, sicut legimus, Speciosus forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3). Solus elevatus et exaltatus a terris, quemadmodum ipse nos docet, cum loquitur: Ego non sum de hoc mundo, ego de supernis sum (Joan. VIII, 23). Hunc vidit Abraham in isto sacrificio, hujus passionem aspexit. Et ideo ipse Dominus ait de eo: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Ibid., 56). 78. Unde Scriptura: Vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit (Gen. XXII, 14), hoc est, quod apparuerit Abrahae, revelans futuram sui passionem corporis, qua mundum redemit: demonstrans etiam genus passionis, cum suspensum ostendit. Virgultum illud patibulum crucis est. Et in hoc ligno praestantissimus ductor gregis exaltatus omnia traxit ad se; ut ab omnibus cognosceretur. Unde et ipse ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Hinc quoque promeruit Deum Abraham. 79. Denique haec est tertia benedictio. Tres enim plenarias accepit benedictiones: unam post victoriam, qua liberavit nepotem, quando occurrit illi Melchisedech, quando dixit ei Dominus: Respice in coelum, et numera stellas, si poteris: sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 5 et 6): aliam quando jussus est Abraham nominari (Gen. XVII, 5), et signaculum 308 accepit circumcisionis: tertiam hic, quando dilectissimum filium suum holocaustum Deo non dubitavit offerre. Haec iterum benedictio praestitit superioribus. In illis enim propagationem seminis Abrahae promisit futuram: in hac autem ait: Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae; quoniam audisti vocem meam (Gen. XXII, 18). Et nos ergo audiamus vocem Dei nostri, et obediamus praeceptis ejus, si volumus apud eum invenire gratiam.
CAPUT IX.
Moritur Sara ac sepelitur. Abraham filio suo uxorem providet, eamque ad rem delectum servum juramento sibi obligat: et quid istic lateat mysterii? In eligenda conjuge imprimis ejus religionem ex qua pendent mores, spectandam. Quomodo quaerenda proxima, non alienigena, nec invita? Quo item modo in Rebecca designata sit Ecclesia et baptismus. Quas inaures exemplo Rebeccae ambire debeant Christianae virgines; quidve alia munera eidem puellae oblata significent? Quam imitandum pudoris exemplum ipsa praebuerit; et quam bene in ejus conjugio vocatio Ecclesiae atque apostolicum ministerium exprimatur!
80. Locus qui sequitur, habet mortem uxoris, fletum mariti, sepulturae officium; quibus maritalis affectus probatur. Et surrexit, inquit, Abraham a mortuo (Gen. XXIII, 3). Docemur ut non diutius inhaereamus mortuis, sed quantum satis est officii deferamus. Festinavit autem pro loco sepulcri pretium solvere, cum gratis daretur; ut non in alienis locis, sed nostris potius aedificemus tumulos parentum vel proximorum. Saepe enim cum alienationibus possessionum venales fiunt, quae in iisdem locis sepulturae sunt. Hoc autem ideo Abraham fecit; quia nondum erant hujusmodi Dei templa, in quibus fidelium Domino reliquiae condantur. 81. Senuerat Abraham: itaque quod boni est patris, debuit uxorem providere filio: sed propter oraculum Dei non poterat redire eo, unde jussus erat exire. Habitabat autem in terris Chananaeorum, ex quo genere legitimam successionem sibi quaerere fugiebat. 82. Et vocavit puerum seniorem domus suae (Gen. XXIV, 2), et dixit ei ut iret in Charram, et de proximis suis uxorem peteret juniori domino suo. Disce hinc quod etiam senioris aetatis servuli pueri dicantur a dominis, vel a quibusque potioribus. Unde et quidam poeta hoc sequendum putavit: sive in eorum usu qui sibi docti et sapientes videntur, ipse hoc reperit: sive de nostris ipse transtulit: sive translatum invenit: Pascite ut ante boves, pueri, submittite tauros. (Virg. Ecl. I.) Inde et pueros dicimus, quando servulos significamus, non aetatem exprimentes, sed conditionem. 83. Adverte nunc virtutes boni patrisfamilias, et considera primum, quod munus, et cui mandet; ut et tu ita instituas servulos, ut liberis tuis paternum affectum deferant, et officia exsequantur. 309 Inventus est de servulis senior, tamen qui ad uxorem providendam domino juniori eligeretur, et constrictus ut juraret, mitteret manum sub femur domini sui. Per femur generationem intelligimus: generatio autem Abrahae Christus est. Unde Apostolus ait: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis: sed sicut in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16); ostendens per ipsum nobis sanctum sacramentum, per ipsum tutum auxilium fore. 84. Constrinxit autem eum ne de semine Chananaeorum uxorem arcessiret domino suo, quorum generis auctor patrem non honoraverat, et ideo maledictionis haereditatem transmisit in suos; ut cognoscamus fidem, et quamdam haereditatem de auctoris prosapia in iis requirendam, quos nobis volumus adjungere. Cum sancto enim sanctus eris, et cum perverso perverteris. Si hoc in aliis, quanto magis in conjugio, ubi una caro, et unus spiritus est. Quomodo autem potest congruere charitas, si discrepet fides? Et ideo cave, Christiane, gentili aut Judaeo filiam tuam tradere (28, q. 1, cap. Cave). Cave, inquam, gentilem aut Judaeam atque alienigenam, hoc est, haereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem arcessas tibi. Prima conjugii fides castitatis gratia est. Si idola colat quorum praedicantur adulteria, si Christum neget qui praeceptor et remunerator est pudicitiae, quomodo potest diligere pudicitiam? Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento baptismatis. Simul ad orationem nocte vobis surgendum est, et conjunctis precibus obsecrandus Deus. Accedit aliud insigne castimoniae, si credas a Deo tuo tibi quod sortitus es, conjugium datum. Unde et Salomon ait: A Deo, inquit, praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14). Non possunt hoc dispares fide credere, ut ab eo quem non colit, putet sibi connubii impartitam gratiam. Ratio docet, sed amplius exempla commonent. Saepe illecebra muliebris decepit etiam fortiores maritos, et a religione fecit discedere (III Reg. XI, 4). Et ideo tu vel amori consule, vel errorem cave. Primum ergo in conjugio religio quaeritur. Ideo Abraham proximam quaesivit dare filio suo. 85. Et tu proximam quaere. Quis est proximus? Qui fecit, inquit, misericordiam. In Evangelio hoc dixit Dominus Jesus. Et tu proximam seminis Abrahae require, et propinquam proximi tui (Luc. X, 37). Semen Abrahae Christus est, ipse est proximus omnium, qui super omnes fecit misericordiam, tollens peccatum mundi. Disce deinde quid in uxore quaeratur: non aurum, non argentum quaesivit Abraham, non possessiones, sed gratiam bonae indolis. 86. Deinde interrogatus si nollet venire mulier, utrumnam eo filium domini sui duceret: Attende tibi, inquit, ne revoces filium meum illo. Dominus Deus coeli, et Deus terrae accepit me de domo patris mei, et de terra in qua natus sum, qui locutus est mihi, et juravit dicens: Tibi dabo terram hanc, et semini tuo; ipse mittet Angelum suum ante te, et accipies 310 filio meo uxorem inde. Quod si noluerit tecum venire mulier in terram hanc, purus eris a juramento hoc (Gen. XXIV, 6 et seq.). Quo proficiat hoc considera diligentius. Non licet tibi accipere alienigenam. Sane si Christianam se faciat, laudem habebis ex ea. Ne te quoque si recusaverit Christiana fieri, studium nuptiarum a fide deflectat, instruit lectio. Abraham sequentem deduci admonuit, residentem non expeti, nec eo filium suum pergere. Sane domini sui qui se ab incolatu terrae in qua habitabat, abduxerat, non defuturam misericordiam, ut praeiret studio petitoris, et puellae inclinaret animum. Quasi propheta hoc dixit in causa filii, et quasi moralis doctor docuit sperare de Domino, quod juvare dignetur incrementa fidei quaerentem. 87. Et surgens puer profectus est in Mesopotamiam (Ibid., 10): et juxta voti seriem quod proficiscens servulus voverat, occurrit ei Rebecca, habens hydriam super humerum, virgo speciosa valde, quam vir non cognoverat. Descendit autem ad fontem, et implevit hydriam, dedit puero bibere, adaquavit omnes camelos ejus (Ibid., 15 et seq.). Unde puer Abrahae accepit inaures aureas singularum drachmarum, et duas virias dedit in manus ejus, decem aureorum pondus earum, et quaesivit ab ea si locus esset hospitio, et cujus esset filia. Simplicitas quidem moralis exprimitur, quod nullus fuerit vel in conjugii petitione ambitioni locus, sed Dominus praesul conjugii petitionem impleverit. Tamen spectare licet Ecclesiae mysteria. Ubi invenitur Ecclesia, nisi in Mesopotamia? Ibi quaeritur, inde arcessitur, ibi duobus stipatur fluminibus, lavacro gratiae, et fletu poenitentiae. Etenim nisi peccata propria defleveris, nisi gratiam baptismatis acceperis, non tibi acquiritur Ecclesiae fides, et quaedam conjugalis copula. Muniunt eam Tygris, hoc est, prudentia, et Euphrates, hoc est, justitia, et illuminatio fructuosa, a barbaris separans gentibus. 88. Virgo autem speciosa valde, cujus decorem nulla corrupit aetas. Speciosa valde, quia speciosus et ille prae filiis hominum, qui eam acquisivit sibi. Quam vir non cognoverat; nulli enim viro erat copula ejus, sed soli Christo debita. Hydriam habens super humerum, qua lavat actus hominum. Et quia ex congregatione gentilium constat, qua suos lavit, ideo legis quia descendit ad fontem, et implevit hydriam et ascendit (Ibid., 16). Samaritana illa venit ad fontem, sicut in Evangelio scriptum est (Joan. IV, 7), sed non descendit: puteus ei videbatur, nec implevit hydriam. Denique ait: Hydriam non habeo. Non habebat unde actus suos lavaret. Haec sola descendit, haec sola cognovit fontem verum, hoc est, non aquae fontem, sed vitae aeternae, sicut dixit David: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10). Ideoque habuit quod daret sitientibus, quia credidit. Nam quae non credebat, ait fonti huic volenti sibi potum dare: Unde mihi habes dare aquam vivam (Joan. IV, 11)? Haec autem habuit unde non solum puerum, sed etiam camelos adaquaret, 311 quae non solum justos rigare consuevit, sed etiam injustos implere. Ideo accepit inaures aureas, et virias quas misit Abraham, tamquam meritorum suorum praemia. 89. Fortasse audientes haec filiae, quae ad gratiam Domini tenditis, et vos provocemini ut habeatis inaures et virias, et dicatis: Quomodo prohibes hoc, Episcope, ut habeamus quod Rebecca accepit pro munere, et hortaris ut similes simus Rebeccae? Sed non has inaures Rebecca habebat et virias, quae lites in Ecclesia serere solent, quae labuntur frequenter: alias inaures habebat, quas utinam vos habeatis, alias virias. Inaures Rebeccae pii auditus insignia, et viriae Rebeccae ornamenta factorum sunt. Has inaures habebat, quae non gravarent aurem, sed demulcerent: has virias, quae manum non materiali auro onerarent, sed spiritali actu levarent. Ideo et fratri et parentibus in hoc placuit ornatu. Et tu sume inaures quas tibi Abraham reliquit: sume quas transmisit virias. Audi verba Domini Dei tui, sicut ipse audiebat: exsequere jussa, sicut ipse properavit implere. 90. Pulcherrimus autem locus ad instruendos eos quibus aliquid injungitur, quod non prius manducavit puer Abrahae appositum sibi panem, quam mandatum Domini exsequeretur. Quo impetrato, vasa aurea et argentea et vestem dedit Rebeccae. Ubi sponsata est Ecclesia, accepit vasa aurea et argentea, in quibus esset thesaurus fidei; sunt etenim vasa in honorem, sunt et in contumeliam. Quae sint ea vasa audi: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Vasa fictilia corpora nostra sunt: fides nostra thesaurus est. Et fortasse jam etiam ipsa corpora nostra quae thesaurum istum habent, aurea sunt, quia sunt plena prudentiae: et argentea vasa sunt, quae videntur mandati coelestis alloquiis refulgere. Honorantur autem et parentes muneribus (32, q. 2, c. Honorantur). 91. Consulitur puella non de sponsalibus, nam illa judicium exspectat parentum, non est enim virginalis pudoris eligere maritum: sed jam desponsata viro de profectionis consulitur die. Nec immerito dilationem non attulit; jure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, quae tamen maritum volebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: Νυμφευμάτων μὲν τῶν ἐμῶν πατὴρ ἐμὸς Μέριμναν ἕξει, κ' οὐκ ἐμὸν κρίνειν τάδε. ( Euripides in Andromacha. ) 312 Hoc est, Sponsalium quidem meorum pater meus curam subibit; hoc enim non est meum. Ergo quod et ipsi philosophi mirati sunt servate, virgines. Sed etiam, mulieres, si qua, amisso cito marito, adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, ut si vult nubere, nubat tantum in Domino, ut electionem mariti parentibus deferat; ne appetentiae procacioris aestimetur, si ipsa de nuptiis suis electionem sibi vindicet. Expetita magis debet videri a viro, quam ipsa virum expetisse. Verecundiam praemittat, antequam nubat, quod ipsum conjugium plus commendet verecundia. Sed illi verba imitantur, opera imitari nequeunt. 92. Inesse quoque in eo praeclarum Ecclesiae mysterium liquet, eo quod nemo ausus sit eam ante Christum vocare; soli enim Christo haec erat vocandarum nationum reposita praerogativa. Vocata autem non fecit moram, et ideo acceptior Domino; quia populus Judaeorum qui erat ad coenam vocatus, dignus non fuit venire: congregatio autem gentium simul ut arcessiri se vidit, occurrit. 93. Denique ut scias non sine mysterio esse, cum veheretur camelo, veniebat ad sponsum; eo quod populus nationum belluina quadam horridus meritorum deformitate, qui formae suae nullum haberet decorem, fidem esset atque consensum Ecclesiae recepturus. Nec illud otiosum (30, q. 5, cap. Nec illud), quod cum veniret Rebecca, vidit Isaac deambulantem; et cum interrogasset, quis esset, cognito quod ipse esset cui duceretur uxor, descendit, et caput suum obnubere coepit, docens verecundiam nuptiis praeire debere: inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia puellae se obnuberent. Discite ergo virgines, quemadmodum servetis verecundiam, nec intecto capite prodeatis ante extraneos, cum Rebecca jam desponsata, designatum maritum aperto capite non putaverit videndum. 94. Quis ille est servulus qui providit has nuptias? Unus utique de Apostolis, et ille maxime qui ait: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii (Act. XV, 7). Vel ille qui doctor appellatus est gentium (I Tim. II, 7). Ipsi enim cum leguntur, aut Joannes evangelista, acquirunt Christo animam; ut credat quae ante non credidit: et cupientibus Christum videre, sermonibus demonstrant suis. Itaque Abraham celebratis filii nuptiis (Gen. XXV, 8), longaeva aetate, et bona senectute complevit dies.
313 LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM.
Post expositum moralem sensum, ad profundiorem seu allegoricum transit: et quemadmodum animae praecipiatur ut exeat de terra sua, et de cognatione sua; nec non a quibus ad perfectam purgationem recedendum sit, explicat. Denique promissam Abrahae posteritatem refert. 1. Moralem quidem locum prosecuti sumus, qua potuimus intellectus simplicitate; ut qui legunt, morum possint sibi haurire magisteria: sed quia ex utraque parte acuta est acies gladii, ex utraque parte praeliaris; similiter verbum Dei, quod est acutius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, quocumque converteris, paratum invenies et opportunum, ut animam legentis pertranseat ad revelandum propheticarum Scripturarum aenigmata. Unde non absurdum reor referre ad altiora sensum, et per historiam diversarum personarum, virtutis formae quemdam processum explicare; maxime cum jam in Adam intellectus profundioris exordia degustaverimus (De Paradiso, cap. 2.). Adam etenim mentem diximus, Evam sensum esse significavimus, serpentis specie delectationem expressimus; sed ibi de summa beatitudine, et quadam naturali virtutum amoenitate per circumscriptionem sensus, et delectationis illecebram refluxus ad culpam est: hic autem profectum mentis speculari datur. Hoc enim Legislator provide egit, ut quemadmodum lapsum mentis demonstravit, ut illas erroris caveremus semitas: ita etiam processum mentis, et quemdam superiorem reditum significaret, ut quemadmodum infracta mens reformare se possit, cognosceremus. Purgaverat enim terram Dominus diluvii infusione, laverat humanae colluvionem fragilitatis: sed non satis erat ad virtutis profectum, nisi ut instrueretur homo quemadmodum se regeret et gubernaret, Abraham mentis loco inducitur. Denique Abraham transitus dicitur. Ergo ut mens quae in Adam totam se delectationi et illecebris corporalibus dederat, in formam virtutis speciemque transiret, vir sapiens nobis ad imitandum propositus est. Denique Abraham secundum Hebraeos, secundum Latinos pater dictus est, eo quod mens paterna quadam auctoritate, censione, et sollicitudine totum gubernet hominem.
2. Haec ergo mens erat in Charra, id est, in cavernis, obnoxia variis passionibus. Ideoque 314 dicitur ei: Exi de terra tua (Gen. XII, 1), id est, de corpore tuo. Exivit de hac terra ille, cujus conversatio in coelis est. Et de cognatione, inquit, tua. Cognati sunt animae nostrae corporis sensus. Dividitur enim in duo anima nostra: in id quod est rationabile, et in id quod est irrationabile. In eo autem quod est irrationabile, sensus sunt: ergo cognati sunt partis rationabilis, hoc est, mentis. Et de domo tua, inquit, exi. Domus mentis prolativum est verbum. Sicut enim paterfamilias habitat in domo sua, et in potestate habet quemadmodum regat domum suam: ita etiam mens in sermonibus nostris habitat, et gubernat verba nostra, et vis ejus ac disciplina in sermone elucet. Ut bonus paterfamilias a primo vestibulo domus aestimatur: ita etiam de sermonibus nostris mens nostra perpenditur. Denique etiam modulis vocis pulsat et revocat. 3. Ergo qui vult perfectam purgationem consequi, disjungat se ab his tribus, a corpore, a sensibus corporalibus, a voce, in quibus sunt omnes corporis passiones, et circumscriptiones sensuum, quibus decipimur et illudimur. In nullo enim horum trium bonum. Non in carne, quamvis Epicuri schola, plerique etiam voluptuarii disrumpantur laudantes corporis delectationem; neque in sensibus, qui saepe luduntur; neque in sono vocis, quae falsis plerumque animam demulcet cantibus, est perfectum bonum; haec enim corruptibilia: quod autem vere bonum, hoc incorruptibile. Manifesta autem fides. Mortuo etenim homine, caro corrumpitur, sensus pereunt, vox amittitur, remanet mens immortalis, incorpoream vitam recipiens. Unde in alteram terram vocatur plenam beatitudine, ubi non falsa pro veris, sicut in hac vita: sed vivam rerum cernat substantiam; eo quod excussa corporis, et sensuum, et vocis nebulosa quadam imagine, corruptibilem caliginem deponat, et revelata facie beatae vitae gratiam lustret obtutu. 4. Benedicam, inquit, te, et faciam te in gentem magnam (Gen. XII, 2). Immortalitem spondet, cum genus promittit. Genus enim immortale videtur esse, personae mortales sunt singulorum, ut hominum, ut equorum, ut apum. De quibus ait quidam: At genus immortale manet. (Virg. l. IV Georg.) Tamen multo illud melius quod gentem magnam dixit Ecclesiae perpetuam posteritatem, et generationem illam supernam, quae vere magna est, ut peccato moriamur Deo renascimur. 315 CAPUT II. Post Abrahami exitum, Deus illi tamquam amico loquitur. Idem nobis proponitur ad imitandum; ut mens nostra ejus exemplo reformetur. Quare Lot cum illo egressus; quidve sexagesimo anno significetur. Quo tandem pacto sapiens animam suam possideat.
5. Exiit Abraham quemadmodum locutus est ei Dominus (Gen. XII, 4). Hinc ferunt gentiles septem Sapientum sententiam: Sequere Deum, quasi inventum suum; cum longe anterior, non dico, Abraham, sed Moyses fuerit per quem lex data est, dicens: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4). Exivit ergo Abraham in quo non tam perfectio ejus, quam animae ejus devotio, et mentis libertas exivit de corporis vinculis, de illecebris delectationis. Denique sic habes: Exivit Abraham quemadmodum locutus est illi Deus. Supra habes, Exi, dixisse Deum, in quo apertum imperium jubentis expressum: hic habes quemadmodum locutus est illi Deus. Quasi quidam confabulationis affectus comprehenditur; omnia enim fecit quae statuta sunt. Ante factum igitur Deus dicit quasi obnoxio, post factum loquitur quasi amico. Amicus est enim Deo, qui facit quae imperata sunt. Unde et in Evangelio suo dicit Dominus Jesus: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos (Joan. XV, 14 et 15). Sed, ut dixi, processus viri sapientis propositus est nobis ad imitandum, scriptus ad experimentum, non perfectio. Adhuc enim reformat se mens in Abraham, quae in homine primo lapsa est. Et ideo per gradus et incrementa se colligit. 6. Unde et addidit: Et exivit cum eo Lot (Gen. XII, 4), hoc est, declinatio. Id enim nominis significat interpretatio; eo quod ut viantes incognitam carpentes viam, semitis aliquibus saepe falluntur, ut a directo deflectant tramite; et tamen si prudentes sunt, non deviant, sed cunctabundi licet, regionis ipsius contuitu viam colligunt: ita et Abraham nutabundus quidem, tamen tramitem veri sequebatur. Ducebatur plerumque falsa specie bonorum, sed non penitus inclinabatur. Perfecti est enim non deflectere, prudentis non penitus declinare. Solus autem ille numquam deflectit, de quo scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel: butyrum et mel manducabit, priusquam sciat aut proferat mala, eligat bonum; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae, ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 14). Hoc Abraham facere non poterat, ut prius bona eligeret, quam mala sciret. Sed praeceptis inhaerebat coelestibus, ne declinaret a vero (Gen. XII, 4). Ideo etiam septuaginta et quinque annorum describitur exisse de Charra, quod septuagesimo perfecto remissionis numero sensus is sit qui possit inflecti. 316 Delectationes enim horum sensuum faciunt, ut non semper erecta sit mens nostra, sed aliquando se inflectat; ut non intra cavernas corporis, sed se intra latibula voluptatis abscondat. 7. Tamen etiam in his cuniculis positus ita evasit, ut sumeret uxorem suam, et nepotem, et omnem animam quascumque possederat in Charram. Prudentes enim et continentes virtutis atque animae possessores sunt, decorem morum mansuetorum eligentes. Qui autem amatores corporis sunt, delectationibus ejus irretiuntur; quia irrationabilium in corporis habitudine omnis virtus est, rationabilium autem in virtutibus animae ac disciplinis. Propterea scriptum est (Ibid., 5), quia possidebat animam suam, tamquam liberam regens, et nulli servituti obnoxiam. Hoc ergo habet intentio doctoris; eo quod etiam in illis diverticulis et anfractibus constitutus, vel adhuc aevi recentioris, vel nondum perfectioris disciplinae, vel loci patentis ad vitia habitavit non ita inflexus ad culpam, ut demigrare non posset. Denique mentem suam ab illa lubrica possessione defendit et transtulit.
CAPUT III.
Perambulat Abraham usque ad Sychem, quae vox exercitationem denotat. Ibi Deum quem dum esset Chaldaeus videre non potuerat, cernit: cui aram quidem exstruit, sed non sacrificat; et qua de causa? Iterum tamen excitata ara nomen Domini invocat.
8. Et perambulavit, inquit, Abraham usque ad locum Sychem, ad quercum altam (Gen. XII, 6). Nonne videntur superflua esse, nisi rationem requiras, cum et altitudinem quercus non praetermiserit? Sed ubi ratio est, nihil superfluum. Sychem enim vel humerus, vel cervix significatur, quod est laboris et exercitationis indicium. Unde et Jacob vir exercitatus filio suo Joseph eam praecipuam dedit. Ergo quia neque sine dote naturae exercitatio ipsa per se perfectionem conferre potest, et naturae gratia destituitur, si desit exercitatio (est enim ingeniosi adminiculum diligentia) inducitur is vir ad cujus imitationem formaris, ad naturae gratiam adjuncta exercitatione, ita fundatior et excelsior factus, ut usque ad quercum altam pertransiret. Quae arbor ut alta, ita etiam robusta indicio est non facile animam sancti Abrahae saeculi hujus procellis esse curvatam, sed mansisse sublimem; ut se a terrenis inquisitionibus ad altitudinem divinae cognitionis elevaret. 9. Denique continuo apparuit illi Deus (Gen. XII, 7). Nusquam superius habes quod visus esset illi Deus. Unde liquet eo referendum, quia quamdiu Chaldaeus fuit, hoc est, non solum in regione, sed etiam in opinione Chaldaeorum, non poterat Deum videre quem intra mundum quaerebat. Chaldaei enim mundum superiorem Deum dicunt, 317 et etiam sticarum domo, et stellarum cursu ferri asserunt ea quae terrena sunt, et quodam vinculo coerceri. Unde et Deos stellas appellaverunt, eo quod eas dominatum quemdam habere supernum credant, quia quaedam stellis ad terrena compassio est. Oportuit autem eos aestimare, quia quod compatitur, non imperatorium jus nec dominatum, quasi Deus, possit habere in eis quorum aegrescit compassione; cum sit et ipse mortalis et corruptibilis. Mundus quoque cum sit factus, utique ipse Deus non est, sed operator et conditor ejus. Ergo mens quamdiu Chaldaicis erroribus inflectitur, non videt Deum, quem in his quaerit quae videntur, non in his quae non videntur: quae autem videntur, temporalia sunt; nam quae non videntur aeterna. Sed non temporalis Deus: non igitur videtur. Non ergo mens ea videt Deum, quae disciplinam Chaldaerorum sequitur. Unde nec Abraham primum videbat. Quomodo autem poterat videre eum, supra quem alterum esse arbitrabatur? Ubi vero ad aliam demigravit non regionem, sed veram religionem paratam humilitati, hoc enim significat Chanaan, tunc Deum videre coepit, et eum cognoscere esse Deum cujus invisibili virtute advertit omnia regi et gubernari. Hoc ergo Scriptura docet, quia Abraham a stellarum observatione demigrans Deum vidit. 10. Confirmatio testimonii adjungitur (Gen. XII, 7); quia in loco aram Domino aedificavit ei qui sibi apparuit. Impressus est enim typus iste validus in anima ejus, et manifesta fides veritatis: suppetit enim grato viro memoria, ingrato irrepit oblivio. Illi haerent a quibus adjuvatur, isti labuntur omnia quae conferuntur. Statuit autem aram, sed non sacrificavit. Posset movere, nisi meminisses processus mentis hujus, Scripturae serie servari. Et ideo spectabat a Deo genus discere sacrificandi. Advertebat enim irrationabilis animantis et mutae pecudis sacrificium dignum divino cultu hostiam non videri. Nondum in Isaac typum cognoverat passionis futurae, nondum Melchisedech dederat ei benedictionis gratiam, ut ista cognosceret. 11. Recessit, inquit, inde in montem, contra Orientem Bethel (Ibid., 8). Incrementum devotionis montis significat eminentia, cujus ascensio indicium est uberioris processus. Contra Orientem ideo, quia prophetabat venturum justitiae solem; quod illic Sapientia pararet sibi domum, et inde per virginem suum praedestinaret exortum. Volebat ergo cognoscendorum jam mysteriorum lumen accipere. Sicut enim sole mundus ita splendore sapientiae tota mens illuminabitur. Meritoque posuit contra Orientem Bethlehem. Domus 318 enim Dei dicitur Bethlehem, in qua natus est Christus. Unde ait per prophetam Deus: Et tu, Bethlehem, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet princeps, qui regat populum meum (Mich. V, 2). Non dixit contra Bethlehem, sed tabernaculum ipsum Bethlehem appellavit. Ecclesia enim justorum est tabernaculum. Jam illa quis non miretur mysteria, quod Bethlehem juxta mare Galilaeae est ab Oriente. Etenim vel anima quae meretur templum Dei appellari, vel Ecclesia tunditur saecularium curarum fluctibus, sed non subruitur: caeditur, sed non labefactatur, commotiones fluctuum et insurrectiones passionum corporalium facilis premere ac mitigare. Spectat aliorum naufragia, ipsa immunis et exsors periculi, parata semper ut illucescat sibi Christus, atque ejus illuminatione jucunditatem acquirat sibi. Sicut enim oculi pascuntur primo diei lumine: ita etiam mens nostra alitur inventis sapientiae, et quibusdam ejus radiis videtur splendescere. Visibilis enim solis radiis terrae vaporantur: invisibiles autem radii cordis nostri penetrant interiores recessus. 12. Iterum aedificavit aram, et invocavit in nomine Domini (Gen. XII, 8). Processus fidei in Domini invocatione significavit. Hoc adjecit superioribus. CAPUT IV. Abraham ubi commoratus esset in deserto quo mentis tranquillitas adumbratur, in Aegyptum quae tentatio est, descendit fame compulsus. Cur ibi Saram sororem appellaverit, non uxorem? Hanc dum Pharao cum objurgatione marito reddit, mentem continentiae renuntiantem signat.
13. Et abiit Abraham, et demoratus est in deserto (Ibid., 9). Tunc probatur mens, quando in quodam deserto est, ubi nulla cupiditatum lascivia, nulla abundantia pecuniae, nullus sumptus luxuriae. Utinam in hoc deserto esse possim, destitutus ab omni incentivo cupiditatum, derelictus ab omni delinquendi studio, exspoliatus jactantia et tumore. Sed quia vel Deus nos tentari patitur, vel tentator incursat, cum sibi videtur in deserto mens esse quieta ab omni terrenarum voluptatum appetentia, in Aegyptum impellitur, ubi compungi possit. Stimulus enim mentis caro nostra est, et passiones ejus compunctiones sunt nostrae. Ipsa est Aegyptus nostra, hoc est, caro nostra, ipsa est afflictio. In hanc descendit mens nostra, quando cogitat quae carnalia sunt. Tunc autem ascendit, quando invisibilia desiderat. Ideo et Abraham dicitur descendisse in Aegyptum, ut affligeretur. Patitur hoc mens nostra, interdum separat se a copore, secernit ut singulariter agat, incorporalibus intendere atque 319 adhaerere cupiens. Interdum propter colligationem animae et corporis inclinatur ad carnales voluptates quibus infirma subjicitur, fortior non tenetur. Afflictationes igitur forti viro coronae sunt, invalido infirmitates sunt. Unde et ille non timebat afflictationes quibus probaretur merito, qui dicit: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullamque requiem habuit caro nostra: sed in omnibus sumus afflictati: foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). 14. Sed ut descenderet in Aegyptum fames coegit (Gen. XII, 10). Exoritur enim saeva mentis fames, quando appetentia carnis hujus exundat, et exspectatae aquae saluti adversae sunt. Redigunt nos in angustias corporis, cum habendi cupiditas irrepit, luxuria suavitati est, cordi jactantia. Tentamur omnes. Inflectitur etiam sobrius animus, descendit in Aegyptum, hoc est in afflictionem corporis. Sic tamen descendit, ut quasi advena ad tempus incolere, non quasi civis possidere videatur. Justus enim dixit: Advena sum in terra hac (Ps. CXVIII, 19). Et alibi: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 5). 15. Descendens autem Abraham in Aegyptum (Gen. XII, 11), hoc est, ad feros et barbaros mores, qui virtuti deferre nescirent; ne nocerent per invidiam, dixit Sarae, ne se uxorem ejus diceret, sed sororem appellaret. Et hinc grande virtutis mysterium, cui cito invidetur. Et ideo ut invidiam reprimat, humiliorem se praestare debet. Non sibi principatum super omnes vindicet: non sibi soli sapientiam quasi praecipuam arroget. Haec est quam sibi Salomon uxorem acquisivit. Uxor enim praecipue est uni debita. Itaque omnes cupiunt tali se copula dignos videri, ut doleant aliquem sibi praeferri. Quis tanta solus potiatur pulchritudine? Soror autem quodam vel jure germanitatis, vel nomine plerisque sociatur. Et ideo verum amatorem suum integrum ab injuria reservat. 16. Unde videntes eam Aegyptii (Gen. XII, 15), qui non possent discernere, nec virtutis formam cognoscere, vulgari aestimantes judicio, induxerunt ad tyrannum, hoc est, ad mentem superbam quae pondus sapientiae non sustinuit, et ideo afflictata est. Etenim cum animam improbam virtutis intraverit sermo, redarguit eam culpae, errorisque pudore afficit, et prolapsionis torquet dolore. Namque dum in quadam sumus delinquendi libidine, nebulis quibusdam insipientiae mens obducitur, et fumo quodam iniquitatis oculi ejus caligantur; ne videat eorum, quae concupiscit, deformitatem. Sed cum omnis nebula transierit, et sapientiae fulgore fulserit, gravia tormenta exercentur in quodam male conscii secretario. Itaque gravior nostra mens judex est conscientiae reatu, et judicio poenitentiae. Quod si vel aegra per culpam, vel invalida per infirmitatem, non potuerit ferre ac perpeti virtutis praesentiam, dimittit eam, atque a se relegat, nec patitur eam volvi in se, et adhaerere cogitationibus suis. Et ut infirmiores oculi lucem refugiunt, ita mens invalida sapientiae fulgorem non sustinet. Tales erant Geraseni 320 qui rogabant ut transiret de finibus eorum Dominus Jesus (Matth. VIII, 34). 17. Denique et iste rex Aegypti ait ad Abraham: Quid hoc fecisti mihi? Quare non dixisti mihi, quia uxor tua est? sed dixisti quia soror tua est, et sumpseram mihi uxorem. Et nunc ecce mulier tua ante te, accipe, et recurre hinc (Gen. XII, 18 et 19). Intueamur animo intemperantem aliquem qui intuitus castitatis gratiam quodam captus ejus decore sequendam putet. Deinde pedissequas ejus nesciens quibus comitata incedit, et stipata advenit, sobrietatem scilicet, modestiam ac verecundiam, parcimoniam cibi, fugam lasciviae, procacitatis, petulantiae, cautionem seriam, sollicitam custodiam, subito aut ebrietatis succensus calore, aut ipsius carnis aestu, aut occursu formae decentioris nequaquam se teneat, nec legi carnis repugnet; nonne dicit: Putavi rem faciliorem, castimoniam sequi: supra humeros meos, supra vires meas est. Rarus cui ista jungantur. Vale, castitas, recede, recede de finibus sensuum meorum. Recurre cito eo unde huc venisti: non sustineo praesentiam tuam, affligor gravibus quaestionibus, dum tenendam te arbitror, quam tenere non possum. 18. Conversus deinde ad aliquem monitorem sui, qui studuerit in ejus mentem inducere assuetudinem castimoniae, allegans non arduam fore, nec impossibilem, sed pluribus sociam, finitimam studiosis, convenientem voluntariis, Quid hoc, inquit, fecisti mihi? Quare non dixisti mihi quia uxor tua est? Hoc est, quae non perfunctorie, sed legitimo teneatur conjugio, secum maximam vehat dotem, quae invehat gravia onera matrimonii, et durae fenus conjunctionis: sed dixisti sororem, nullis astrictam legibus, et naturae sociam, non jure aliquo dotalis census superbam ac potentem. Itaque imprudens onerum ejus copulandam eam mihi et tenendam putaveram, sed intellexi quod pondus sit in ea et sarcina. Ecce mulierem tuam, id est, ecce persuasio tua ante te, accipe, et recurre. Nolo ante me sit, nolo in meis cogitationibus. Tolle te hinc cum tuis consiliis, cum tua admonitione, cito tolle, cito recurre, moras tuas non fero, afflictiones sunt mihi: satis est, quod ante deceptus sum. Et misit alumnos suos quibus vagatur plerumque mens intemperantior, volvens animo cogitationes luxuriae, ambitionis, avaritiae, et diversas illecebras offendens; ut eliminarent, ac longe propellerent castimoniam, ne recursum faceret in eos fines quibus fuerat expulsa; quo secura jam et arbitrii serioris libera, in peccatis suis redargui non formidaret.
321 CAPUT V.
Discedit Abraham ex Aegypto cum Sara uxore, ac suis omnibus, hoc est, veris animae divitiis. Ejus reditus in Bethel quid significet? Quidve Lot auro et argento dives non dicatur?
19. Discessit itaque Abraham inde habens secum uxorem suam Saram (Gen. XIII, 1), hoc est, principalem, non servientem. Ideo et dicitur illi: Audi Saram uxorem tuam (Gen. XXI, 12). Quae enim servitio delictorum se exuit, principatum habet, non servitutem. Mens ergo validior principalem virtutem secum habet, hoc est, imperitantem corporis sensibus, non obedientem. Quae de Aegypto secum omnia retulit, nihil ibi disciplinarum suarum amisit. Non colorata est intemperantia, insolentia, flagitiorum immodestia, non exspoliata est amictum sedulae sobrietatis, non exuta vestimento pudoris. 20. Erat dives valde (Gen. XIII, 2), ut pote cui nihil bonorum deerat, quae non alieni erat appetens, quae nullius indigebat, quod suum dici vellet. Hoc est enim esse divitem, habere quod satis voluntati sit. Mensuram enim frugalitas habet, census non habet, cujus modus in arbitrio quaerentis est. Erat autem dives pecoribus, argento, et auro. Quid sibi hoc vult? Non mihi videntur in homine justo saeculares divitiae laudari. Unde in pecoribus corporales sensus intelligo, quia et ipsi irrationabiles sunt; in argento sermonem, in auro mentem. Merito dives erat Abraham, quia regebat sensus irrationabiles. Denique et domuit, et mansuetos fecit, ut fierent rationabiles. Habebat sermonem fidei colore splendidum, purgatum spiritalis gratia disciplinae: habebat mentem plenam prudentiae. Et ideo auro comparatur mens bona; quia sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus. In tribus igitur census sapientis, in sensu, sermone, mente: gradus quidam per ordinem factus, sicut etiam in Apostolo legimus: Manet autem spes, fides, claritas, tria haec, major autem his est charitas (I Cor. XIII, 13). Et mens igitur major est; quia ipsa est quae molit spiritale frumentum, ut purgationem sensuum, sermonumque proferat. Servatur ubique persona sapientis viri. 21. Denique eo inducitur rediisse Abraham (Gen. XIII, 3), hoc est, in Bethel, unde in Aegyptum descenderat, ut agnoscamus quod etiam justi in domo Dei positi, et verbo Dei intenti tentantur quidem saecularibus afflictationibus; sed non alienantur a domo Dei, et a custodia praeceptorum coelestium. Suis contentos esse finibus, non extolli divitiarum copiis, et rebus secundum gratiam voluptatum fluentibus, hoc esse mentis optimae: meditari semper principium et finem, eo procedere, et inde ingredi, hoc esse bonum. Bonum 322 autem sapientia est. Nemo enim bonus, nisi unus Deus. Ab eo procedimus, creati per ipsum: ad eum revertimur, quia cum Christo esse multo melius. Et ut scias quia bonum est congruere principium et finem, ipse ait bonus Jesus: Ego sum Α et Ω, principium et finis (Apoc. I, 8). 22. Mens igitur nostra cum ipso semper sit: ab ejus templo, ab ejus verbo numquam recedat. Semper in lectione Scripturarum sit, meditationibus, orationibus; ut sermo ejus qui est, semper operetur in nobis, et ut quotidie procedentes in Ecclesiam, vel domesticis incubantes orationibus, ab ipso incipiamus, et in ipso desinamus. Ita totius hic vitae nostrae dies, et cursus diei ab se sumat principium, et ipsi desinat. Sicut enim a principio vitae credere, et initiari Deo, salus est: ita perseverantia usque in finem necessaria est. Est autem mentis optimae diligentia; ut verbo Dei intenta nihil faciat irrationabile, unde tristitia subeat: ut jugiter actuum suorum bene conscia, laetitiam bonae servet conscientiae. Quod enim bonum hoc sine timore et sine tristitia est, id est, securitatis plenum et gratiae. Possessio enim justi gratum esse Deo: insipientium autem nullus gradus. Ideo Esaias, appropinquante bono, ait: Fugiet dolor, et tristitia, et gemitus (Esai. XXXV, 10). Joannes quoque in Apocalypsi: Et ipse, inquit, Deus cum illis erit, et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ulterius (Apoc. XXI, 3 et 4). In resurrectione enim justorum laetitia jugis erit et gratia, cum illud bonum coeperit esse cum sanctis suis, quando requiescent in sinu Abrahae, positi in ejus tabernaculo, quod inter domum vel sermonem Dei et gratiam fixum est: significans innocentiam fidelium agere gratias auctori suo, qui non habent unde eos poeniteat in hoc mundo fuisse. 23. Factis itaque simplicibus Abrahae magnarum institutionum documenta explicantur. Merito dives, qui etiam disputationes philosophorum divites facit, qui de ejus actu praecepta formarent sua. 24. Ejus ergo divitias Scriptura expresserat: supererat cognoscere utrumnam Lot quoque nepos ejus, et ipse ut pote ejusdem successionis, dives fuerit: sed Scriptura eum pecoris tantum abundantem asserit. Denique sic habet: Et Lot qui simul ambulabat cum Abram, erant oves et boves, etc., tabernacula (Gen. XIII, 5). Non habebat argentum, quia nondum justus. Etenim argentum ignitum lingua justi. Non habebat aurum, quod habebat ille qui vidit Christi posteriora, de quo scriptum est: Et posteriora ejus in specie auri (Ps. LXVII, 14). Vidit illum Abraham, sicut testatus est Dominus dicens: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Et ideo auri speciem habere meruit et possidere.
323 CAPUT VI.
Quo sensu scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram, itemque: non capiebat eos terra. De pastoribus, et rixa inter eos orta, quam sedare conatur Abraham. Idem cum frustra Lot retinere tentasset, illum cum bona gratia dimittit. De imperitia ac insolentia Lot in eligendo; deque Sodomitarum peccatis.
25. Nunc illud nequaquam praetereundum arbitror, quod videtur etiam doctiores movisse; qua ratione sic scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram (Gen. XIII, 5); quasi alter esset Lot qui non ambulabat cum eo, secundum quod accepimus. Et putant plerique non solvi quaestionem. Ergo ut illis satisfaciamus, et a regula Scripturae non recedamus, unam personam dicimus, duo negotia, quod in uno eodemque viro duae res significantur: numero unus est, officio duplex. Declinatio enim dicitur Lot, sicut habet Latina interpretatio. Declinat autem quisque aut bonum aut malum. Cum ergo Lot declinaret malum, hoc est, errorem, flagitium, crimen, jungebatur patruo: cum declinaret bonum, hoc est, justum, innocentem, sanctum, religiosum, sociabatur flagitio. Bene ergo dixit: Et Lot qui ambulabat cum Abram; quia adhuc non elegerat Sodomam, non habitabat cum flagitiorum auctoribus. Postea enim coepit habitare in Sodomis. Ideoque quasi a seipso mutatus, velut alter accipitur; non solum a justo viro, sed a seipso desciscens.
26. Denique quia studio jam deflecti coeperat a patruo, Non capiebat eos terra (Gen. XIII, 6). Nulla enim spatia possunt satis esse discordibus: quietis et pacificis etiam angusta abundant: dissonis moribus etiam spatiosa arctantur. Et quia a principio dixi (supra, c. I hujus libri) mentem hic formari hominis, quae a principio imperfecta fuerat, sed per incrementa et gradus quosdam proficit, ideo ait: Non capiebat eos terra: hoc est, una anima motus diversos non recipiebat naturaliter sibi repugnantes. Potest tamen fieri ut interdum non omnia in uno eodemque perfecta sint; possit tamen aliqua vitia sua operire, vel motus suos temperare: si aut plura bona sint quibus pauciora vitia operiat: aut repentinam commotionem consilio maturiore reflectat. Verum si ex utraque parte plura concurrant dissona ac repugnantia, habitatio discrepantium virtutum ac passionum in una anima solvatur necesse est. Figurate ergo animam secundum physiologos terram appellavit. Nam et Salomon ait: Tamquam agricultura homo imprudens (Prov. XXIV); quae si fecunda sit opimis segetum fructibus, abscondere potest spinas: sin vero spinae concurrant aristis, secandi nulla est copia. 27. Qui igitur pastores sint (Gen. XIII, 7), et quorum animantium, et quae rixa inter pastores Abrahae et inter pastores Lot consideremus. Pastores sunt magistri gregum, vel diligentes et sobrii, non sinentes agrorum culta obteri pedis vestigio, atque aduri sentibus: vel negligentes et remissi, qui non revocent pecus suum, quo herbosa et 324 non fructuosa pascatur, sed libere vagari per varios agri fructus sinant. Istorum ergo pastorum solers custodia necessaria est; ne forte ascribatur diligentibus, quod evertit negligentium incuria. Sed quia non sermo de visibilibus, ideo cujus pecoris pastores sint prius consideremus. Pastores hos definire possumus. Pastores, inquit, jumentorum (Gen. XIII, 7). Jumenta autem sensus corporis irrationabiles significari accepimus. Qui sunt ergo pastores sensuum, nisi praeceptores, et quasi quidam rectores gregum, duces eorum, vel monitores alicujus sermonis, vel mentis nostrae cogitationes? Qui si pastoralis disciplinae gnari et tenaces sunt, non permittunt longius sensuum gregem vagari, et inutilibus aut noxiis inhaerere pabulis: sed provido ductore revocant, et frenos rationis admovent, atque obsistunt renitentibus. Mali autem praeceptores, vel inutilis disceptationis, permittunt eos impetu suo ferri, et in praeruptum ac periculum ruere, et culta obterere, fructuosa depasci; ut si qui sunt in eadem anima virtutum hujuscemodi fructus, eos quoque dissipent. Hinc ergo cogitationum nostrarum discordia. Cum caro repugnat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, non mediocris pugna est, quando ipse Apostolus vas electionis dominicae dicit: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quod est in membris meis (Rom. VII, 23). Sedare hanc pugnam ipse nequiverat, et ideo ad Christum confugit dicens: Infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 24)? Hoc est, ne delectationibus carnis adhaeream. Quis igitur est qui his me solvat vinculis, et liberum societ Deo, sensusque ad sobrietatem animae magis detorqueat, quam ad corporis temulentiam? Sed quia inter homines tantum non potuit rectorem invenire, conversus ad Deum: Gratia, inquit, Dei per Jesum Christum Dominum (Ibid., 25). Si fortior suis non commisit viribus, quod corpus mortis evaderet, sed auxilium quaesivit a Christo; quid nos facere oportet infirmiores? Hanc pugnam gravem esse cognovit Abraham, et ideo in principio cavendum putavit. Sapienti enim pacis est studium, imprudenti amica jurgia. 28. Non sit, inquit, rixa inter me et inter te, et pastores meos et pastores tuos; quia homines nos fratres sumus (Gen. XIII, 8). Patruum legimus Abraham, et Lot ejus nepotem; quomodo eum fratrem appellat? Sed adverte quia causas concordiae sapiens adhibet. Unde praemisit, Homines nos sumus. Omnes autem homines unius naturae partus sunt, intra ejus concepti viscera, et uno foti atque effusi utero. Unde nobis jure quedam germanitatis velut fratres connectimur ab uno patre conditi, et una matre tamquam fratres uterini editi. Et ideo cum simus rationabilis naturae soboles, tamquam uterini nos diligere debemus amore mutuo, non impugnare ac persequi. Multo autem verius ad unam animam refertur; cujus rationabile cognatos habet, ut supra diximus (Cap. I hujus libri), sensus irrationabiles: quod autem rationabile, virtutum habet copulam. Unde fraterna 325 quadam sibi copulantur necessitudine vitia virtutesque hominis; quia illa carnalis istae rationabilis animae sunt. Caro autem atque anima veluti quadam lege sociantur conjugii, ex quibus homo constat. Homo igitur velut portiones suas foederare debet, atque ad pacem cogere. Sed quia nemo erat tantus qui carnem vinceret; ideo, Venit pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum edictis evacuans, ut duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, ut conciliaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso (Ephes. II, 14 et seq.). Recte igitur se ut hominem infelicem dixit Apostolus (Rom. VII, 24), qui tantum bellum intra se pateretur, quod non possit restinguere. Denique cum de una portiuncula passionum, hoc est iracundia, diceret Salomon: Melior est, inquit, sapiens forti: qui autem iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit (Prov. XVI, 32). Beatus igitur qui hoc bellum evaserit etiam non advena et peregrinus, sed civis sanctorum et domesticus Dei, quem in terris positum terrena non quatiant. 29. Hunc affectum servare cupiebat Abraham. Itaque ut vir pacificus ait primo: Non sit rixa inter me et inter te. Inde ait: Et inter pastores meos, et pastores tuos. Tertium posuit: Ecce, inquit, tota terra ante te, hoc est, si non potest convenire, cedo omnibus, totum cape, si de loco aut possessione dissensio est. Quod si moribus non convenit, discede a me. Quanta ante praemisit, ne cogeretur discedere? Sed etiam hoc virtutis ac disciplinae est. Dixit enim ante nos vir ex Philosophiae profectus disciplina, quatuor haec bono viro inesse: Ut elaboret primum ut omnes sibi amicos faciat: secundum, ut si non potest amicos facere, certe nec inimicos: tertium, ut si nec istud suppetit, ex sententia discedat: quartum, si quis cedentem persequatur, vindicet se, ut potest. Sed illa tria superiora in Abrahae non sermonibus nudis, sed vires operibus agnoscimus. 30. Quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem servavit affectum parentis; ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum erueret ac liberaret. Denique Apostolus cum tria illa doceat, quartum praeceptis suis solvit, quod addiderat Philosophia. Ait enim cum pacificum populum Dei informare vellet: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18): deinde si hoc non potest, certe, nec discordias, nec inimicitias. Ideoque addidit: Non vos vindicantes, charissimi (Ibid., 19), in quo et tertium illud excluditur, ut vindicare nos nequaquam velimus: Sed date locum irae. Habes et quartum, ut discedas magis, et vindictam Deo committas, quam tibi exigas; quamquam et hoc secundum legem magis dictum voluit videri. Nam secundum Evangelium supra habes: Benedicite eos qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Habemus haec praecepta ad Timotheum in secunda epistola: Propter quam causam, inquit, admoneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum 326 mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis (II Tim. I, 6 et 7). Et iterum: Tu autem, fili charissime, fortitudinem cape in gratia (II Tim. II, 1). Habes ergo primae praeceptum sententiae ut erga omnes gratiam locet: deinde si non potest praeceptis suis omnes acquirere, caveat ne verbis aliquos exasperet, hoc est, ne inimicos faciat. Unde ait infra: Haec commoneo, testificans coram Deo, noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium (Ibid., 14). Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Pulchre post pauca subjecit, et causam praestitit, quam Philosophia non vidit: Cum modestia, inquit, corrigentem eos qui resistunt, ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem (Ibid., 25). Ad tertium quoque illud, ut discedamus ab eis cum quibus nobis convenire non potest, habes additum, cum praecepit ut loquatur quae decent sanam doctrinam, deinde pugnas legis declinet, hoc est, primum gratiam seminet, deinde nullo litigando avertat: tertium est ut haereticum hominem post unam correptionem devitet; quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III, 10 et 11). Quam argute suo judicio damnatum nostrae ultioni subtrahit, quasi indignum in quem vindicetur! David autem evidenter studium vindictae amovet dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). 31. Ergo mens viri sapientis ejusdem animae vel lapsus, vel irrationabiles motus studet corrigere, sibique conjungere. Potest enim fieri ut quae interdum displicent, emendentur cum gratia. Effusio patrimonii si recidatur, habet liberalitatem sine dispendio. Verecundia interdum remissior est; si confirmetur, habet et pudoris gratiam, et propositi constantiam. Commotio si temperetur, indignationis horrorem deponit, assumit laudem vigoris. Quod si emendare non potest, non exasperet intemperantia. Deprehendit ardorem libidinis quam conjugio coerceat, nedum quaeritur continentia, obrepat impudicitia. Ideoque bonorum magister: Dico, inquit, non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri (I Cor. VII, 8). Sunt aliquae mulieres immaturo destitutae maritorum obitu, et se continere nequeunt. Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario (I Tim. V, 14). Quod si aliquae deliciae delectant, et luxuriari in Christo volunt, viduitatis affectantes gloriam, germanitatem autem non custodientes, eas devitandas judicat, ut habes scriptum: Adolescentiores viduas devita (Ibid., 11). 32. Recte igitur Abraham cum bona venia voluit nepotem dimittere, quem deflectentem a se tenere non poterat. Sic et mens bona a praecipiti et dimerso irrationabilium lapsu secernat se ac separet. Si tu, inquit, in sinistram, ego in dexteram: vel si tu in dexteram, ego in sinistram (Gen. XIII, 9), hoc est, quae tibi in dextera sunt, mihi in sinistra sunt: et quae tibi in sinistra, mihi in dextera sunt. Viro enim imprudenti in dextera sunt, quae sunt 327 corporis: ea praefert, ea constituit in meliorem partem, divitias quoque et honores praeponit: at vero immortalitatis adipiscendae gratiam ad sinistram habet, quae sapienti ad dexteram est. Longitudo enim vitae in dextera ejus. Omnesque animae virtutes insipiens vir in sinistram ejicit: prudens autem vir has sibi ad dexteram locat; quae autem corporis, in sinistram. 33. Et levavit, inquit, Lot oculos, et aspexit omnem regionem Jordanis (Gen. XIII, 10). Deflectentibus a vero amica jactantia est. Denique ut Abraham humilius, qui electionem obtulit: ita Lot insolentius, qui electionem usurpavit. Virtus se humiliat, extollit autem se iniquitas: qui se debuit committere maturiori, ut esset tutior. Denique eligere nescivit. Nam primo levavit oculos, et aspexit regionem, hoc est, illam rem quae non esset prima ordine, sed tertia, hoc est novissima. Prima sunt enim quae sunt animae bona: secunda, quae corporis, id est, salus, virtus, pulchritudo, formae gratia: tertia sunt, quae accidunt, hoc est, divitiae, potestates, patria, amici, gloria. Regio igitur tertio loco ponitur; est enim res habitationis. 34. Vidit igitur regionem quae irrigabatur, priusquam everteret Deus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Dei, et terra Aegypti, usque dum venias Zothopa (Ibid.). In quo nisi diligenter intendis, numquid in ea errasse eum dicere potes, quod elegit vicina Jordanis, et ea quae irrigabantur sicut paradisus Dei? Non utique secundum litteram. Sed cum Jordanis descensio dicatur, descendit qui deseruit virtutis consortium, et speciem elegit, non veritatem. Paradisus perfectae beatitudinis amoenitas est, vel animae fructuosae fundamenta, in qua sapientiae sint, justitiae caeterarumque virtutum plantaria. Terra autem Aegypti corporalem substantiam significat, cujus plantaria sunt sensus, et passiones corporis. Sicut enim vireta virtutum fontem habent Christum, et spiritalis ubertatem gratiae, quo exuberent: ita intemperantia fons quidam est passionum corporalium, quo aluntur superflua. 35. Pulchre autem ait Scriptura (Gen. XIII, 11): elegit sibi Lot, hoc est, declinatio; quia posuit Deus ante nos bonum et malum, ut unusquisque eligat quod velit. Non eligamus ergo quod specie videatur jucundius, sed quod veritate praestet; ne cum sit nobis tributa optio ut sequamur potiora, levemus oculos inflexi falso amoenitatis decore: veritatem autem naturae velut deflexis obtutibus obumbremus. 36. Quod autem homines in Sodomis saevi erant, (Ibid., 13), et peccatores in conspectu Domini valde, non mediocris hic est oeconomia, ut advertas mitem Deum gravi peccatorum moveri acerbitate ad ulciscendum, nec immerito non potuisse exorare Abraham Sodomitanis veniam, quia supra modum flagitiosi erant. Plerique sunt quo nequiores, eo tectiores, qui hominum subterfugiunt indaginem, ubi res sine arbitro geruntur, aut falso testimonio justus circumvenitur. Manet tamen ante Deum justus, etiamsi condemnetur 328 ab hominibus; quia Deus non judiciorum exitus, nec cum intextis nequitiae commentis negotia, sed nudam spectat negotiorum naturam. In examine autem hominum falsae opinionis error plerumque obducit vim veritatis. Manebat apud Deum Susanna pudica valde, etiam cum damnaretur adulterii; quia Deus non assertionibus falsorum testium facti examinabat fidem: sed intimae conscientiam mentis interrogabat.
CAPUT VII.
Ex verbis Domini ad Abraham philosophos hoc suum dogma: Omnia esse sapientis, hausisse, atque inibi quae possessio Abrahae divinitus sit promissa? Quinque reges, nempe corporis sensus, a quatuor, hoc est, corporalibus illecebris devincuntur: at Sodomorum equitatum idem patriarcha in Christi nomine pugnans revocat, vitia scilicet refraenat ac errores.
37. Sequitur locus quo evidenter docemur quantum mens superfluis portionis irrationabilis exhaustis proficiat, et quantum vitia vitiis adjuncta mali afferant. Non enim otiose Scriptura posuit: Et dixit Deus ad Abraham, postquam recessit Lot ab illo: Respice oculis tuis et vide a loco in quo nunc tu es, ad Africam, et Aquilonem, et Orientem, et mare; quia omnem terram quantum vides, tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum (Gen. XIII, 14 et 15). Hinc tamquam a fonte hauserunt Stoici philosophi dogmatis sui sententiam: omnia sapientis esse (Diogen. Laer., lib. VII, in Vita Zenonis). Oriens enim et Occidens, Septentrio, et Meridies portiones sunt universitatis. His enim totus mundus includitur. Haec cum promisit Deus daturum se Abrahae, quid aliud declarat, nisi sapienti et fideli praesto omnia, deesse nihil? Unde et Salomon in Proverbiis ait: ejus qui fidelis sit, totus mundus divitiarum (Prov. XVII, 6). Quanto prior Salomon quam Zenon Stoicorum magister, atque auctor sectae ipsius! Quanto prior quam ipse pater philosophiae Plato, vel ejus inventor nominis Pythagoras! quis autem fidelis, nisi sapiens? Stultus enim sicut luna immutatur: sapiens autem immobilis fide permanet. 38. Sed forte dicas: Quomodo sapientis totus mundus est? Quoniam ipsa natura dat illi sortem omnium, etiamsi ipse nihil possideat. Domina est enim et possessor omnium sapientia, quae sua putat naturae munera; quoniam in usum hominum data sunt, nec ullis indiget, etiam si desint ei ad victum necessaria. Namque ut musicus organa, aut medicus medicamenta, aut nauclerus quae ad navis instrumentum necessaria sunt, etiamsi quando non habeat; habet tamen eo ipso quo possit his uti, etiamsi ad tempus usus eorum non suppetat: quanto magis sapiens suum judicat quidquid naturae est, qui vivit secundum naturam! Non enim amittit jus suum, qui meminit se ad imaginem Dei factum, et ad homines a Domino Deo dictum: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini in eam, et imperate piscibus maris, et volatilibus coeli, et omnibus 329 pecoribus et omnibus serpentibus qui super terram (Gen. I, 28). Et novit quia sapientia omnium mater est, et ipsa orbem terrarum possidet. Denique Salomon qui sapientiam poposcit et accepit a Domino Deo nostro: Ipse mihi, inquit, dedit eorum quae sunt scientiam veram; ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, et divisiones temporum, et anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias herbarum, et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa (Sap. VII. 17 et seq). Sed haec nulli nisi perfecto suppetunt. 39. Denique Abraham quamdiu adhaerebat ei Lot, hoc est, deflexio morum, sortem horum non acceperat. Ubi vero deflexionis ambiguo quodam atque anfractu absolutus, rectas virtutum semitas continuis animae suae gressibus coepit carpere, in omnem terram possessor mittitur, atque dicitur ei: Surge, et perambula terram in longitudinem et in latitudinem; quia tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum (Gen. XIII, 17). Ergo qui sapientiam meruerit, et non fuerit ancillae filius, non peccati servus, non successioni carnis obnoxius; sed liberae, id est, Sarae illius non servientis, sed principantis, bonae stirpis, bonae indolis, perfectae titulo virtutis haereditatem acquiret universitatis. Dicitur ergo Abrahae: Surge. Non corporalem assurectionem significat, sed spiritalem, hoc est, Surge qui dormis (Ephes. V, 14), surge a terrenis, surge a corporalibus, relinque terrena, coelum aspice; et exsurge a mortuis, hoc est opinionibus vanis, et disputationibus Chaldaeorum. Intuere mundum, intuere etiam illum qui potest totum donare mundum. In possessionem, inquit, tibi dabo mundum, quem Deum ante credebas. 40. Perambula terram in longitudinem ejus et latitudinem. Utique intra momentum terram istam Persarum interclusam imperiis, ab Indiae quoque littoribus ad Herculis, ut aiunt, columnas, vel Britanniae extrema confinia, non potuit perambulare. Et potuit quasi indevotus videri, qui coelesti oraculo non obedisset, si obeundae hujus terrae mandatum accepisset: sed cum sit ejus devotio probata; quia ad quercum tantummodo Mambre transtulerat tabernaculum (Ibidem, 18), utique terram, hoc est, virtutem possumus perfectam intelligere, quae bonos fructus daret, et fecundas inventiones, cogitationumque primitias, meritorum vindemiam, frumento, vino et oleo repleret interiorem domum, terram resurrectionis quam promisit patribus nostris fluentem lac et mel (Exod. III, 17), suavitatem vitae, jucunditatis gratiam, splendorem gloriae, cujus haeres primus factus est primogenitus a mortuis Dei Filius Jesus Christus. Et ideo non seminibus dixit, sed semini (Galat. III, 16); ut declararet illum, qui hanc haereditatem humano generi primus acquireret. 41. Cognovimus bonae mentis profectum, quae a vitio lubricae deflexionis exsurgens quaesivit 330 statim praemium sapientiae, haereditatem justitiae. Quantum autem noceant levitati vitia adjuncta, docet sequentium series lectionum. Nam illi quatuor reges qui de quinque regibus triumphaverunt, et adduxerunt equitatum Sodomorum totum, coeperunt etiam Lot filium fratris Abrahae, et discesserunt. Quinque reges (Gen. XIV, 1 et seq.) quinque sensus corporis nostri sunt, visus, odoratus, gustus, tactus, auditus: quatuor reges, illecebrae corporales atque mundanae sunt; quoniam et caro hominis, et mundus quatuor constat elementis. Merito reges dicuntur, quia habet suum culpa dominatum, habet regnum grande. Unde Apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Sensus igitur nostri facile corporalibus delectationibus et saecularibus cedunt, et quadam eorum potestate capiuntur. Corporales enim delectationes et illecebras hujus saeculi non vincit, nisi mens quae fuerit spiritalis, adhaerens Deo, et se totam a terrenis separans. Deflexio omnis his capitur. Unde Joannes ait: Vae habitantibus in terra (Apoc. VIII, 13). Non utique omnes homines comprehendit, qui tunc vitae hujus cursum conficerent (sunt enim et in terris positi quorum conversatio in coelis est), sed eos quos terrenae conversationis affectus, ac hujus saeculi vicerit gratia. Ergo non habitatores, sed accolae sumus terrae hujus. Accola enim temporalis diversorii spem gerit: habitator autem spem omnem atque usum suae illic substantiae locare videtur, ubi habitandum putaverit. Itaque qui est terrae accola, habitator coeli est: qui autem habitator terrae, possessor est mortis. 42. Numeravit Abram trecentos decem et octo vernaculos suos, et percussit eos, et persecutus est usque Choba, quae est ad dextram Damasci (Gen. XIV, 14 et 15). Et numerus vitalis est. In ipso enim vita, si credamus in passione in nomine Domini Jesu. Nam haec est nominis interpretatio hujus; quod diximus Choba (Lib. I de Abraham, c. 2), id est vita. Ipsa ad dexteram Damasci pulchre esse dicitur. Agni enim ad dexteram, haedi ad sinistram. Scit exercitata mens quos ad praelium consummandum sibi adhiberet, quibus armis instrueret, quibus ducat vexillis. Non aquilarum praefert imagines, nec dracones: sed in cruce Christi, et in Jesu nomine progreditur ad praelium, hoc signo fortis, hoc vexillo fidelis. Merito ergo mens exercitata, quae recepit veram sapientiam justi viri. Justitia autem solers correptionis est, ac arguendo revocat peccatores, et stringit passionum impetus. 43. Ideo dicit Scriptura, quia revocavit omnem equitatum Sodomorum, hoc est, habenas tenuit, frena rationis imposuit, revocavit culpam, stravit errorem. Equus enim stare nescit, velox ad impetum, cervicem exaltans suam, hinniens ad libidinem. Quid tam simile peccati? Fervet enim primo culpa impetu et omnem recti cogitationem praevenit, motuque immaturo exsilit, ut eam difficile ratio revocare possit. Fertur in praeceps, et ascensorem suum projicit in mare istud hujus saeculi, cervice tumida recusans jugum correptionis. 331 Est specialis quaedam forma libidinis, quae vocem mutet hominis, verba amantis corrumpat, suisque se prodat sermonibus. Denique ad Judam per Jeremiam dicit Dominus Deus: Nunc videbitur ignominia tua, et adulterium tuum, et hinnitus, et alienatio fornicationis tuae supra colles (Jerem. XIII, 25 et 26). Hunc justus revocavit equitatum: mores quoque declinantis convertit, et ad se vocavit, ut imitatores sui fierent, qui deflexerant; quia sensus nostri ad disciplinam mentis recurrunt. 44. Substantiam quoque recepit. Non patrimonium utique significat, sed vitalem animae substantiam, in qua sit pretiosus census, non stipula, non fenum; in qua fidelis sit alloquii splendor, in qua nostrae census subsistat spei. Haec est enim vera nostra substantia, quae est sapientiae dives copiis, haec immortalis substantia: corporis autem, vel accidentium diurnus magis quam diuturnus usus. Unde quidam recte non putant patrimonii dici substantiam. Non enim subsistimus in eo, cum et illis quibus desit pecunia, vitae tamen non desit substantia.
CAPUT VIII.
Discit mens nostra in Melchisedech devotionem erga Dei cultum, in rege Sodomorum tentationem etiam postquam victa sit, adhuc metuendam, in Abrahamo contagium intemperantiae declinandum. Quare huic merces tantum post victoriam promittatur; isque posteritatis curam praeferat? Ad extremum eodem Abrahamo ab aruspicinae superstitionibus defenso, sacrificii ab ipso oblati multiplex interpretatio subjungitur.
45. De Melchisedech in tractatu morali plene diximus (Lib. I de Abraham, c. 3), in quo et mysterium nequaquam praeteritum ac praetermissum est. Hoc loco autem satis est illud admonere solum, quod mens plena prudentiae justitiaeque devotior sit erga Dei cultum, et decimas terrae gignentia in fructibus, juxta altiorem prudentiam in eo solvat; ut perfectionem omnium sensuum atque operum suorum Deo deferat, nihil sibi arroget, quae se regere non potest, divino nisi favore fulta sit. Denique ubi se vicisse putat, tentatur atque incessitur. Hoc exprimit et docet lectio, quia semper adversum passiones corporis mens nostra tamquam in excubiis debet praetendere. Quid enim est quod ait: Rex, inquit, Sodomorum exivit obviam Abrae, et dixit: Da mihi homines, equos autem sume tibi (Gen. XIV, 21); nisi quod post has luxuriae victorias vis quaedam libidinis potest rationabili mentis subrepere, ut infundat ei irrationabiles passiones? 46. Sed perfectae mentis est, nihil de terrenis, nihil de corporalibus illecebris assumere, abstinere a terrenis. Ideo Abraham dicit: Nihil sumam ab omnibus tuis (Ib., 23). Quasi contagium declinat 332 intemperantiae, quasi labem refugit corporalium sensuum, delectationes mundi rejicit, quaerens quae supra mundum sunt, hoc est, extendere manus ad Dominum. Manus operaria virtus est animae. Hanc non ad terrenae arboris pomum, sed ad Dominum extendit: Qui fecit, inquit, coelum et terram (Ibid.), hoc est, intelligibilem et visibilem substantiam. Intelligibilis enim οὐσία coelum est: visibilis vel sensibilis substantia terra est. Ergo significat quod virtutem animae suae ad superiora extendat; ut ex illa intelligibili substantia theoreticae vitae induat altitudinem, spectans non illa quae videntur, sed quae non videntur, hoc est, non terrena, non corporalia, non praesentia, sed incorporalia, aeterna, coelestia: de ista autem visibili substantia operatoriae atque civilis disciplinae capessat gratiam. 47. Subtexuit his oraculum Domini dicentis: Noli timere, Abram, ego protegam te, merces tua multa erit valde (Gen. XV, 1). Quaero cur post belli eventum? Spondendae mercedis locus nunc erat. Minus enim mirabile faceret, si secutus promissum Dei esset hostem adorsus. Victoriae securus processerat ad triumphum magis invitatus, quam promptus ad gloriam, vel ad ulciscendum pietatis dolorem paratus. Propositum piae mentis mercedem non expetit, sed pro mercede habet boni facti conscientiam, et justi operis affectum. Angustae mentes invitentur promissis, erigantur speratis mercedibus: bona mens quae sine responsi coelestis syngrapha certamen arripuit, geminae laudis fructum acquirit sibi; ut et confidentissimae fortitudinis, et plenissimae devotionis gratiam locet. Quod de sancto Abraham aestimari convenit; quia et divinum favorem non despici se justis duxit doloribus, et hostem perculit despectu periculi, quod gloriose sibi pro ultione pietatis subeundum putavit. Dei quoque in eo praedicatur justitia, qui remunerationem piis mentibus non ex necessitate promissi, sed ex aequitatis suae contemplatione largitur, judicans dignum fore quod hi qui militant sine aliqua mercedis humanae remuneratione repositum habeant praemium in ejus bonitate, cui devovendas animas suas aestimaverint. Simul quia adoreis bellicis ex usu ipsius victoriae, aut hominum gratia paratum est praemium; pietatis autem, et parcimoniae, puritatis, caeterarumque velut privatarum virtutum a Deo solvitur. Quae manifesta sunt hominibus, ipsi remunerantur. Non omnia autem manifesta, sed alia manifesta, alia incerta, et maxime occulta cordis. Unde et ille ait: Incerta et occulta cordis manifestasti mihi (Ps. L, 8), quorum spectator et scrutator Deus est. Non ergo magnam mercedem promisisset Abrahae, nisi puram animam ab omni contagione delictorum judicasset. 48. Sanctae tamen et propheticae mentis cura major posteritatis perpetuae est. Partus enim sapientiae 333 et fidei haereditatem desiderat. Ideo ait: Quid mihi dabis? Ego autem dimittor sine filiis (Gen. XV, 2). Ecclesiae sobolem desiderabat, eam successionem petebat quae non esset servilis, sed libera: non secundum carnem, sed secundum gratiam. Ideoque hujusmodi responsum divinum resultavit, quo edoctus audivit: Respice in coelum, et numera stellas, si potes numerare. Et dixit, sic erit semen tuum. Et credidit Abram Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Quid credidit? Hoc est, non solum multitudinem populorum in Christum credentium, sed etiam coelestis gratiae splendorem, et resurrectionem vitae immortalis soboli Ecclesiae deferendam. Quid est autem quod ait: Eduxit eum foras (Ibid.)? Tamquam foras educitur propheta, ut exeat fores corporis, et angustias carnis operientis, ac Spiritus sancti infusionem, et velut quamdam descensionem videat. Oportet nos quoque exire ex his diversorii nostri angustiis, mundare animae nostrae locum ab omni inquinamento, projicere sordes malevolentiae, si volumus spiritum recipere sapientiae; quia in malevolam animam non introibit sapientia. Credidit autem Abraham, non auri, non argenti illectus testimonio: sed quia corde credidit ad justitiam. In quo probatum est ejus meritum, in eo persolutum est praemium. 49. Denique statim fidei ejus testimonium Dominus dedit dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Chaldaeorum, ut darem tibi terram hanc, ut haeres esses ejus (Gen. XV, 7). Et quia deposuerat Abraham studium Chaldaeorum, quaerit nunc: Quomodo, inquit, intelligam quia haeres ejus sum (Ibidem, 8)? Hoc est, jam divinationes magorum repudiavi, doce me quomodo sciam me futurum terrae ejus haeredem. Qui quaerit quomodo sciat, non dubitat, manifestante Deo, cognoscere se posse: sed formam vult acquirendae cognitionis advertere. Nam et in Evangelio Maria cum audisset ab angelo quia virgo paritura esset filium, respondit: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi (Luc. I, 34)? Et jure respondit, hoc est: Cum id quod naturae est, non suppetat, quia non solet parere quae viro non fuerat copulata, quaero quomodo praeter instituta naturae possim virgo generare? 50. Dixit autem illi Dominus Deus: Sume mihi vitulum trimum, et capram trimam, et arietem trimum, et turturem, et columbam (Gen. XV, 9). Praeterirem hujusmodi interpretationem sacrificii, nisi quibusdam scrupulum hinc nasci adverterem, eo quod aruspicinae quaedam scribi videatur solemnitas; quod post immolationem divisa sunt animalia, et contra faciem alterutrum posita, et consedit illis Abraham. Sed si vim interrogationis praemissae et futurae responsionis consideremus, advertere poterimus spei nostrae et fidei 334 convenire hujus sacrificii disciplinam. Vitulus enim aratorium animal est, deditum terreno labori. Capra ad aquarum similitudinem per aenigmata figuratur, eo quod αἴξ graece παρὰ τὸ αἴσσειν nomen acceperit, ab eo quod est impetu ferri. Sic enim currit sicut et aqua. Possumus vel de fluviorum sono, cursu, vel maris violentis aestimare fluctibus. Aeri autem comparatur aries, quia omnibus animantibus utilius hoc animal generi esse humano reperitur; quandoquidem et vestis nobis usum exhibet, sicut aer hujus spiritus vitalem nobis ministrat substantiam. Unde et hunc ordinem factum puto, ut prius diceret: Sume mihi vitulum et capram, et tertio loco diceret arietem; eo quod prima illa, hoc est, vitulus et capra terris et mari materialibus comparentur elementis, et quia feminea dicantur: at vero aries masculum quoddam animal est, vehemens natura, et violentum cornibus. Similiter autem aeris hujus spiritus vitalis est, ut masculus auctor et causa gignentium, movens terrarum genitalia, et velut quadam se miscens copula. Aliud ergo ad terram, aliud ad mare, aliud ad aerem vitalem mystice figuratur horum trium animantium genus. 51. Haec traditio naturalis est: sed moralis etiam concurrit et suppetit. In omnibus enim hominibus caro, sensus, et verbum est. Caro nostra vitula est: laborat, ut serat; laborat, ut colligat; laborat, ut pariat; innumeris fatigatur laboribus. Unde et Graeci δάμαν dixerunt vitulam ἀπὸ τοῦ δαμᾶσθαι μὲν αὐτήν; eo quod dometur injuriis. Masculorum boum labore, aratro, et jugo fungitur, femineos partus repraesentat cum multo ubere. Caro quoque nostra vitae istius subjugatur necessitatibus, crebris quatitur doloribus, et multarum aerumnarum quodam curvata partu senescit. Jam illud quis ignorat, quod vehementior sit virtus animae, cui velut nupta adhaeret in istius vitae cursu corporalis substantia? Sensus autem nostri caprarum modo velut saltu quodam exsiliunt, et pascuntur praeruptioribus, impetu suo ipsi commotiones excitantes animae, et concutientes eam. Ad omnem occasionem praesto sunt, vel occursu femineae pulchritudinis, vel odore suavitatis alicujus. Auditu pariter et factu moventur velociter, quibus etiam animae inflectunt constantiam, et velut a natura sui alienant eam. Unde et plerique ἀφορμήν dictam putant, quia ὁρμή impetus dicitur; eo quod ex quodam impetu sensuum, inflexionis atque alienationis nostrae causa, nascatur. Feminei autem sexus speciem habet, ut etiam sensus nostri αἰσθήσεις graece dicuntur femineo vocabulo. Effetarum modo animantum cito vacuantur, ubi partus suae generationis, delectationisque effuderint, et iterum 335 excitatis cupiditatibus novos referunt impetus. 52. In ariete vero verbi ac sermonis nostri habetur similitudo, quod sit vehemens, sicut et sermo noster efficax operationis, et quadam ornatus nostri et tegminis causa sit. Aries per usum vestium ordine quodam gregem ducens, sicut ordo quidam vitae ususque nostri verbo explicatur. Arbitror autem quod illud verbum magis intelligere debeamus, quod est Verbum Dei, cum quo aries iste habere videatur non mediocrem cognationem. Quod Verbum nos vere tegmine velleris sui vestivit, et in domum introduxit aeternae salutis. Qui se pro nobis immolandum obtulit, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut aries coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Esai. LIII, 7). Ex quo ordinem quemdam substantiae habemus et sacrae redemptionis, quod per ipsum conditi ac redempti sumus. Duplex igitur causa per Verbum naturalis et moralis: naturalis qua condidit, moralis qua redemit. Philosophia quoque geminam speciem sui constituit in verbo, naturalem et moralem. Rationabilis enim utriusque portio est. Naturalem secundum mundi creationem, quam verbo assignat: moralem secundum justitiam, et aequalitatem vivendi, cujus vita et ratio de verbo. 53. Qua causa cum dies quadraginta complerentur ex Mariae virginis partu, tulerunt Dominum nostrum Jesum in Jerusalem, ut offerrent Domino secundum legem, et ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 22 et seq.); eo quod in columba spiritalis gratia sit, in turture incorruptae generationis natura, vel immaculati corporis castimonia. Merito ergo ad sacrificium jubentur post arietem turtur et columba sumi ut verbo adhaerere intelligas incorruptam castimoniam, et spiritalem gratiam. Et hoc ipso quidem quod aves posuit, intelligere possumus coelestium meritorum volatus. Sunt enim volucres coeli quae veniunt et habitant in ramis ejus arboris quae de grano sinapis surrexerit, cui coelorum regnum comparatur (Matth. XIII, 32). Et Ezechiel apertos sibi coelos dicit, et vidisse inter alia etiam rotam unam super terram conjunctam animalibus quatuor (Ezech. I, 15). Et infra: Audiebam, inquit, vocem alarum eorum, sicut vocem aquarum multarum, et vocem sublimis Dei; et cum irent, ut vox verbi, sicut vocem castrorum (Ibid., 24). 54. Unde quidam ad libros philosophiae derivarunt, eo quod ipsum coelum volucri simile sit. Denique Plato currum volucrem dixit esse coelum, ex eo quod propheta dixerat: Cum irent animalia, ibant et rotae conjunctae illis; et cum elevarent se animalia a terra, elevabantur rotae (Ibid., 21). Sed propheta non coelum ipsum avem dixit, sed aves esse in coelo. Denique et David ait: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1), hoc est, potestates coelestes; velut cum spectatur pulchrum elementum, praedicatur operator. Animam autem describit propheta, cujus motus sunt quatuor velut equi, λογιστικὸν, θυμητικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν. Haec 336 animalia quatuor, id est, homo λογιστικὸν, leo θυμητικὸν, vitulus ἐπιθυμητικὸν, aquila διορατικὸν. Ideo ratio praemissa est, ut reliqua rationem sequantur. Ideo cum homine a dextris est leo, id est, cum ratione commotio a dextris est. Ista animalia quando elevantur, elevantur etiam rotae. Rota autem vita est super terram, qua vivimus. Si animae nostrae motus quatuor elevantur, elevatur et vita nostra. Ideoque addidit: Quoniam spiritus vitae, inquit, erat in rotis (Ezech. I, 20). Anima ergo magis currus est, quae ait in Canticis canticorum: Posuisti me currus Aminadab (Cant. VI, 11), id est, Domini nostri. Non ergo philosophiae traditioni descriptio concurrit prophetica. Denique vocem alarum audisse se dicit propheta. Istae alae virtutes sunt quae maximo et duplici plausu prudentiae, fortitudinis, temperantiae, justitiae suavem decorem, vitae cantilenam resultant. Plato autem dulces quosdam sonitus siderum mutuavit spherae coelestis generari conversione, famam magis et pompam, quam veritatem secutus. Nam licet Origenes quoque noster, hoc est, ecclesiastico vir officio deditus, planetarum stellarum quamdam inenarrabilem motu harmoniam esse suavissimi illius soni coelestis asserat, tamen etiam ipsum plurimum indulgere philosophorum traditioni pleraque ejus scripta testantur; quod eo scripsi, ut et ab aruspicinae et a philosophiae traditione sacrificii istius interpretationem secernerem. Velint alii doctrinam probare suam, ego juxta Apostolum timidus malo, quam doctus videri, qui ait: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementum hujus mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). 55. Quod autem ait: Divisit Abraham corpora, et consedit illis (Genes. XV, 11), ne quis extispicium putet, aruspicina verba esse non nego; sic enim audio: sed divisionem corporum quadrupedum, cum lectio factam astruat, non factam avium, utique si inspectio fuisset istorum, etiam avium facta esset divisio, ut fieret inspectio. Quid si fidei nostrae hoc convenit? Et ideo quod supra aruspicinam verbi nobis dat traditio requiramus. Diximus supra quia in vitula terram accipimus, in capra aquam, in ariete aerem, quod ipso nomine colligitur, quod trima ad sacrificium sumi jubentur; quia terra ipsa inter tres dividitur species sui; aut enim continens, aut insula, aut peninsula est: aqua ipsa in tria, quia aut mare est, aut fluvii, aut lacus; nam fontes, aut putei privata negotia nequaquam digna divisione generali et publica; putei latent, fontes aliis originem praestant. Aer quoque habet divisiones temporum veris, aestatis, autumni, hiberni; et haec mundana divisio est. Quo hoc proficiat? Ut cognoscamus Deum esse horum auctorem moderatoremque omnium, qui omnibus ordinem rebus dederit, et ea divisione distinxerit, ut his colligas posse tibi Deum conferre quae pie postulas, et quae spondet implere. 337 56. Itaque Abraham quia promittenti Domino terrae haereditatem responderat: Unde cognoscam quia haeres ero terrae hujus (Gen. XV, 8), per illas species hostiarum informatur, ut credat Deum esse supra mundum, qui universa quae mundi sunt provida distinctione diviserit: sed ea quae sunt divisa resolvi postea, ea autem quae non sunt divisa (aves enim, hoc est, turturem et columbam non divisit) numquam resolvi; fides enim manet integra, quae columbae more in sublime subrigitur, lustrans superna, et spiritalibus alarum remigiis coelum circumvolans. Turturi quoque mens illa confertur, quae avis usu istius secretis alitur, intelligibilem illam et indivisam quaerens Trinitatis substantiam, refugiens plebem quamdam creaturarum et corporeae se non miscens congregationi, atque ab omni passionum labe secernens. Hoc sacrificium de te poscitur. Qui tales offert hostias, fidem et castimoniam mentis, simplicitatis gratiam, charitatis et pacis affectum, ipse se beatae illius terrae agnoscit haeredem: sicut etiam Dominus apertius in Evangelio declaravit dicens: Beati pacifici, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). 57. Accipe aliam divisionem. Caro quoque nostra ipsa Dei ordinatione divisa habet membra omnia. Duo oculi sunt, binae aures, duae genae, nares divisae, dentium geminatus ordo, ubera, scapulae, manus, latera, femora, genua, crura, pedes; nonne bina omnia, ut subnixa geminatis subsidiis omnia nostra obire videantur officia? Anima etiam divisionem suarum patitur portionum. Nam διορατικὸν, hoc est, superiora, quasi oculi quidam contrarii, rationabile est et irrationabile. Rationabile ipsum dividitur circa mentem et sermonem. Sensibile ejus in auditum et visum, quibus vitae hujus cumulatur gratia. Nam odor et gustus vitalis usus videntur necessarium praebere ministerium. Nares jugi flatu aspirationem recipiendo vitalem, continuato quodam substantiam hominis cibo pascunt. Gustus autem potu epulisque generatur. Quintus vero sensus, hoc est, tactus, velut admixtus est illis quatuor. Odor et gustus quaedam magis alimenta sunt corporis, quibus hujus carnis militia subsistit. Visus vero et auditus mentem adjuvant. Hae sunt divisiones quae secundum carnem nostram animamque a summo operatore divisae sunt.
58. Unde oportet nos colligere quia etiam iste mundus velut per membra quaedam gemina, et tamquam ἀντιπρόσωπα distributus est: terra in montes et in campos; ut sunt partes nostri corporis elatiores aliae, aliae planiores. Eminent scapulae, et pedum superiora, vel manuum: latera vero et inferiora cervicis, velut valles trita et concava. Quod et de vola manus intelligere licet. Nam in ipso calcaneo pedis eminere alia, media autem sinuata esse quis dubitat? Aqua in mari salsa, in flumine dulcis, vel in fontibus. Est aer hiberno frigidus, veris mensibus temperatus, calidus aestate. Ergo ista divisit operator. Mentem autem nostram, quae modo avium, virtutum 338 diversarum et vigoris sui vecta remigiis, super coelum evolat, non divisit; quia Trinitati adhaeret dividenti omnia, soli indivisae. Unde philosophi superiorem mundi hujus substantiam quam aethera vocant, non ex caeterorum elementorum volunt admixtione constare: sed splendidam, et multo refulgentem lumine, quae non terrae sordidum, nec aquarum humidum, nec aeris nebulosum, nec ignis ipsius rutilum quidquam recipiat, ex quinta quadam οὐσίᾳ esse asserunt, et velut volucrem mundi hujus mentem velociorem purioremque esse caeteris partibus. Nam aliae mixtae sibi et concretae sunt. Nos autem nihil materialis compositionis immune atque alienum putamus, praeter illam solam venerandae Trinitatis substantiam, quae vere pura ac simplex sincerae impermixtaeque naturae est: quamvis aliqui putent de illa quinta οὐσίᾳ lucem esse clariorem, de qua dixerit David quod Deus sit circumdatus lucem sicut vestimentum (Ps. CIII, 2). Et Apostolus scripserit de ipso omnipotente Deo, quod solus habeat immortalitatem, et lucem habitet inaccessibilem (I Tim. VI, 16). 59. Qua autem ratione dixerit quod aves descenderint supra divisa corpora vitulae, caprae, atque arietis (Gen. XV, 11), non facile reperio, nisi quod omnia terrena, maritima, atque ipsa aeria plena sunt insidiarum ac perturbationum. Videntur enim aves istae cibi causa descendisse supra corpora. Naturaliter autem violentiores potioresque viribus super infirmiores irruunt, et quasi mortuis corporibus incumbunt, ex improviso frequentius irruentes: vel, quod verius puto, quia princeps mundi hujus, et volucres coeli, spiritualium nequitiae quae sunt in coelestibus, eos qui mundana sollicitudine curaque divisi sunt, gravi motu incessant, et velut cadavera mortuorum dilacerent dente aspero. De his enim dictum est: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60); quia sunt de regno diaboli qui in seipsum divisus est. Qui autem sunt de regno Dei, quibus dicit Jesus: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21), hi non sunt divisi, quia adhaerent Deo; quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est: Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 16 et 17). Isti ergo non sunt mortua corpora; ut volucres coeli comedant eos, sed sunt spiritus; facit enim Deus angelos suos spiritus. Denique supra columbam et turturem non descenderunt, quia divisae istae aves non erant. Non sunt enim divisi justi quibus dicitur, ut sint simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Ideoque dicit David, quia et passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4). Haec spectabat Abraham, haec profundo et spiritali considerabat intuitu. 60. Ideoque scriptum est: Consedit illis Abram (Gen. XV, 12), non quasi aruspicinae, sed quasi coelestis revelationis interpres, signa divinae operationis explorans. Mens enim directa ad Christi gratiam videbat hunc mundum plenum esse iniquitatis, quae velut a summo coeli volaret, et opprimeret infirmos terrae: pudicitiam autem, fidem, sinceritatem nullis esse obnoxias passionibus: 339 avaritiam vero, et sollicitudines saeculi quibus suffocantur qui habent voluptates divitiarum, dilacerari ac dividi. Unde et divitiae dictae sunt curae et cogitationes mundi hujus (Matth. XIII, 22); quod mentem dividant, atque in diversum scindant, et in partes trabant, nec sinant incorruptam esse et integram. Vir ergo pacificae mentis considebat, et considerabat quatenus prohibere cominus posset ea mala, quae hominibus invehuntur; mens enim sapientis viri ac justi mederi studet humanis casibus, et prohibere ac resecare animarum nostrarum labores.
CAPUT IX.
Quare ceciderit excessus ac timor super Abraham; quidve redditum eidem oraculum de suae posteritatis peregrinatione et servitute in Aegypto, de morte propria, deque liberatione posteritatis ejusdem significet? Quo denique visio flammae atque fornacis pertineat?
61. Denique quam hoc Abraham spiritali et prophetico affectu fecerit sequentia docent. Nam solis occasu excessus cecidit super eum: et ecce timor magnus et tenebrosus incubuit super eum (Gen. XV, 12). Excessus prophetis fieri solet, sicut habes Prophetam dixisse: Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax (Ps. CXV, 2). Excedit enim meus prophetae velut fines quosdam humanae prudentiae, quando repletur Deo. Et ante evacuat se cogitationibus et disceptationibus saeculi hujus; ut advenienti gratiae spiritali puram se et exinanitam praebeat, superveniat in eam Spiritus sanctus magna se vi infundens, ita ut mens hominis subito turbetur. Denique Angelus venit ad Mariam, et cum sedulitate et gratia venit; et tamen Maria mota est in introitu ejus. Unde Angelus ait ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce concipies in utero, et paries filium (Luc. I, 30 et 31). Cognoscimus ergo quia quando venit gratia Dei super propheticam mentem, subito irruit, et inde incubuisse et cecidisse super prophetas Spiritum sanctum legimus; quia excessum patitur, et turbatur, et timet, et quibusdam ignorantiae et imprudentiae tenebris offunditur: sicut et in Actibus Apostolorum legimus (Act. IX, 4) quia circumfulsit super Saulum de coelo, et cecidit, et horrore animi turbatus est, et audivit vocem de coelo dicentem: Saule, Saule, quid me persequeris (Ibid.)? Desinit enim videre saecularia, qui incipit audire divina. Unde et timorem Abrahae et tenebras mirari non debes, quasi praeter virtutem aut meritum ejus acciderint, cum prophetarum consuetudini congruere advertas, quando adjuncta, ut cognoscant futura. 62. Continuo autem dictum habes ad eum: Sciendo scies quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servitio opprimentur, et nocebunt eis, et humiliabunt eos annis quadringentis (Gen. XV, 13). Merito tenebrosus 340 horror et magnus factus est; quia magna oracula deferebantur, cum de populo saeculorum dabatur praeceptum. Quomodo tam facile capere istud mens humana poterat, maxime quae admonebatur, ut in hac peregrinaretur terra? Non enim tam quae futura erant declarabantur, quam praescribebantur quae facienda nobis forent: Peregrinum, inquit, erit semen tuum; sive quia omnes homines peregrini esse debeamus in hac terra, omnium etenim pater est Abraham: sive quia verum semen Abrahae peregrinetur in hoc mundo. Illud enim verum semen est, de quo dictum est: In Isaac erit semen tuum (Gen. XXI, 12). Denique qui se Abrahae haeredem agnoscebat ait: Advena ego sum in hac terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13). Qui enim peregrinus hic fuerit, civis in coelo est; qui autem in hac terra omnem animae suae substantiam constituendam putaverit, haereditatemque hujus terrae acquirendam exsultaverit, a Dei regno excludetur. Unde Apostolus ad fideles viros, et cives Hierusalem illius quae in coelo est, et Ecclesiae filios dicit: Ergo jam non estis advenae atque peregrini: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19). Non ergo haec terra nostra est, de qua potest princeps mundi hujus dicere ostendens omnia regna orbis terrae: Tibi dabo potestatem hanc, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 8): erunt omnia tua quae sibi alieni vindicant, et servitio opprimunt populum Dei; ut servis ejus nocere, et humiliare conentur sanctos Dei. Denique ipse Filius Dei nihil sibi ex hoc mundo vindicandum putavit, unde ait: Venit mundi hujus princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Diversi ergo Domini in servitute nos volunt tenere, incessat diabolus, infestant angeli ejus, passiones motusque corporis velut domestici atque intestini hostes inquietant. Foris pugnae, intus timores: foris pugnae, intus cupiditates. Aliena est enim interni corporis substantia puritati cordis; et ideo impugnat, vel certe repugnat. Bellum ergo quotidianum est, et intra castra eadem grave praelium, donec Deus misericors diabolum atque ministros ejus judicet, passiones restinguat, ac subjiciat menti sedulae, exquirat animas nostras de omnibus offensionis, et periculi nostri auctoribus, qui ait: Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum (Gen. IX, 5). Et Joannes vidit et dixit: Quia mors et infernus missi sunt in stagnum ignis (Apoc. XX, 15). 63. Itaque exibunt justi, ut nihil de suo dimittant in hac terra; ne spolia eorum resideant apud incolas et possessores istius terrae. Qui etiam sic abibunt de terra Aegypti ista, ut vasa quae sumpserunt ab Aegyptiis mutuo (Exod. XII, 35 et 36), vel aurea, inquit, vel argentea quibus ad tempus uterentur, secum auferant, et depraedentur Aegyptios. Haec vasa acceperunt voluntate Domini, et secum ea auferunt, quia resurrectionis filii sunt, quibus dicitur: 341 Non peribit capillus de capite vestro (Luc. XXI, 18). Vasa haec Aegyptii dederunt, quae de terra afflictionis sunt assumpta. Et sunt alia aurea, alia argentea, quia omnis creatura Dei bona, et maxime hominis in terris praestantissima, quam honoravit Deus, ut inspiraret in faciem ejus spiritum vitae, et omnibus praeficeret animantibus. Haec illa sunt vasa de quibus dicit Apostolus: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (I Cor. IV, 7). Haec est vestis Aegyptiorum qua vestitur anima nostra; ut locupletior hinc recedat, et quo hic vehementer laborabat, liberetur. Non solum enim omnis creatura ingemiscit, et parturit, sed etiam nos; donec veniat redemptio corporis nostri. Habet Dominus curam operis sui, habet naturae promptae in plerisque ad rationem ac benevolentiam. Neque enim excidi et perire patimur arbores, quarum circa primos fructus nobis fetura prorumpit, si posteriore aetate eas aut ventus decutiat, aut sol adurat, aut sufficienda et subministranda virtute siccitatibus deficiat substantia: sed melioribus auris differimus examinandas. Et ideo Dominus Deus noster bonae voluntatis remunerator, etiam primae feturae atque indolis contemplationem habens omne colligi patitur animae nostrae patrimonium et reservari, futuri adventus illud probaturus temperie. 64. Memor itaque sui muneris quod immortale voluit esse aequis, sed si culpa non obrepsisset et gravis, quae fecit ut non expediret homines diu vivere, ait ad Abraham: Tu autem ibis ad parentes tuos cum pace, nutritus in senectute bona (Gen. XV, 15). Patitur nos discedere ex hoc saeculo, ut secessione animae hoc corpus resolvatur in terram suam, et fiat finis peccati: deinde per resurrectionem reformetur divinae liberalitatis gratia. Ideoque dicit ad Abraham: Tu ibis ad patres tuos. Nonnulli putaverunt patres esse elementa, ex quibus constat caro nostra dum vivimus, et in quae resolvimur. Sed nos qui meminimus matrem nobis esse Hierusalem, quae sursum est, quae libera est, quae est mater omnium nostrum, sicut dicit Apostolus (Galat. IV, 26), illos asserimus patres qui vitae merito et ordine praecesserunt. Erat illic Abel pia victima, erat pius et sanctus Enoch, erat Noe, ad eos promittitur Abraham transitus. Transit enim qui de hac vita recedens ad vitam demigrat alteram, qua vivit mens sapientis et justi viri qui nutritus est in pace. Nam insipiens in bello nutritur et in discordiis: justus in senectute bona vivit. Non dixit longa, sed bona (Gen. XV, 15), quia justus bene senescit: injustorum autem nemo, quamvis cervis vivacibus diuturniore vita vixerit. Nam diu vivere commune sapientibus atque insipientibus est: bene autem vivere speciale sapientis est, cujus senectus venerabilis, et aetas senectutis vita immaculata: non diuturna, inquit (Sap. IV, 8 et seq.), neque numero annorum computata, nec capillis canis 342 in capite, sed sensibus. Ille ergo bene senescit, qui bene senserit. 65. Quarta autem generatione revertentur (Gen. XV, 16). Historia quidem de Judaeis videtur convenire, qui in Aegyptum transierunt, et de Aegypto exierunt. Quadringenti enim et triginta anni eorum illic exacti sunt: sed non omnes centenos, et quot excurrunt, annos vixerunt, sicut Moyses, aut Jesus Nave; ut quartae generationis tempus conveniat. Unde mysticum aliquid magis requiramus, eo quod tetras omnibus numeris apta sit, et radix quaedam decimae ac fundamentum, hebdomadis quoque media. Denique nonagesimus tertius psalmus scribitur quarta Sabbati; eo quod hic numerus medius sit priorum et sequentium. Tres enim praecedunt eum, primus, secundus, tertius; et tres sequuntur, quintus, sextus, septimus. Qui hunc psalmum canit, velut aptis numeris vitam istius mundi transigit, quasi tetragonus, et stabilis, atque perfectus. In quatuor libris plenum Evangelium atque perfectum est. Quatuor animalia mystica sunt. Mundi quoque istius partes quatuor sunt, ex quibus congregati filii Ecclesiae regnum Christi sacratissimum propagarunt, venientes ab Oriente atque Occidente, Septentrione et Meridie. Quadripartito igitur latere sancta surrexit Ecclesia. Decas quoque ex isto numero assurgit. Si enim connectas ab uno usque ad quatuor, hoc modo decimam facies. Computa unum, adde illi duo, fiunt tres: adde tribus tres, fiunt sex: et ad sex adde quatuor, fiunt decem. Tetras igitur decem implet, decas numerum omnem complectitur. Quatuor quoque aetates sunt hominis, pueritia, adolescentia, juventus, maturitas. Paulatim assurgit et fundatur. Sapientia itaque summa prudentiae quarto aetatum ordine venit. Meritoque ut si quis ante sub rege Aegypti fuit, maturioris tamen consilii exit de potestate ejus, et legem sibi agnoscit sequendam. Tunc fit ei istius vitae mare pervium. Similis ratio his quae gignuntur solo. Ubi semen sparsum fuerit, solvitur humo; et primo prorumpit in radicem, deinde germinat, formatur fructus, et postea maturescit. Arbores quoque ipsae primum fructum ferunt, deinde ipse adolescit fructus, accessu temporis mutat colorem, quarto ordine consummatur, hoc est, novissimo. Ita ergo et nos in terra hac afflictionis fugiamus lateres formare: sed lacrymis et gemitu provocemus Domini misericordiam; ut mittat nobis Moysen et Aaron, hoc est, legem et sacerdotem: sed illum verum Sacerdotem et sacerdotum principem, qui licet inter homines versaretur, dicebatur: Ecce spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20); et liberet nos de terra Aegypti, ut pascha Domini celebremus. Feramus etiam fructum fidei ab ipsa pueritia, augeamus in adolescentia, coloremus 343 in juventute, compleamus in senectute. Jam enim securis ad radicem arboris posita est; ut qui facit, fructum ferat. Adultam etiam maturamque segetem nostram messor inveniat; ut maturos fructus in apothecis recondat, ne immaturos hyems deprehendat, ventus decutiat, pluvia corrumpat. 66. Ego tamen arbitror significari magis inter adventum Domini priorem, et secundum qui futurus est judicii dies, tempus medium. Ideo enim et ad solis occasum viro hujusmodi factus est pavor magnus, quia occidente jam mundo, futurum sacrificium declarabatur, quo mundus redimeretur, fides esset hostia, quae non divideretur a filiis Abrahae. Nam qui eam dividunt, non sunt Abrahae filii. Fides comparatur regno coelorum: Simile est enim regnum coelorum grano sinapis . . . . (Matth. XIII, 31). Et: Simile est regnum coelorum negotianti (Ibid., 45 et 46) qui emit agrum, et invenit in eo margaritam pretiosam. Regnum coelorum indivisum est; quia regnum Trinitatis unum est. Ideo perpetuum atque aeternum, quia indivisum; omne enim regnum divisum facile destruetur. Hostia etiam foret pudicitia Trinitati dicata, post illud sacrificium, vitulae quoque pro laboribus, quia sacerdotalis est victima: caprae autem, quia pro peccatis hostia: arietis, quia pro omni mundo, et pro ipsis arietibus vel coelestibus, non solum pro hominibus, nec solum pro agnis, sed etiam pro haedis quos peccatricis generationis fetore exuit. Testificatur oraculum futuros adhuc in terra afflictionis Abrahae filios; ut in agone multorum et gravium certaminum se probent: et ita cum multa supellectili aureorum et argenteorum vasorum spoliis opimis exeant et revertantur animae, atque exeant pretiosa possidentes corpora diversarum virtutum, et praecipue castimoniae possessionum thesauro repleta, sumpturae etiam Christi judicio de diabolo, et ejus ministris, caeterisque qui sibi voluerunt nocere, vindictam. Tunc erit pavor magnus etiam justorum. Nemo enim sine peccato. Omnes habebunt quod timeant; quia impleta peccata erunt. Et cum superabundaverit peccatum, superabundabit et gratia. 67. Iterum cum jam sol esset ad occasum, flamma facta est: et ecce fornax fumigabunda, et lampades ignis quae pertransierunt per media divisa illa (Gen. XV, 17). Etiamsi dubitaretur de superioribus, confirmarent sequentia; quando flammam factam ad occasum legimus, quae illuminaret vespertina mundi tempora, et fulgeret in tenebris, ac revelaret latentia. Denique continuo visa est fornax fumigabunda. Cujus similitudine exprimi videtur vita humana implicata iniquitatibus saeculi istius atque involuta, non habens veri fulgoris claritudinem, et splendorem sinceri luminis. Intus quasi fornax aestuat diversis cupiditatibus, et quibusdam desideriorum anhelat ignibus: foris velut quodam fumo attexitur, ne videat veritatis 344 faciem. Obumbrantur itaque et obducuntur quadam caligine oculi animae; ut confundatur globo quodam fumigantis nubiculae mentis adspectus; ne pura possit spectare negotia, donec coelestes lampades dirigat Dominus Jesus, hoc est, fulgorem gloriae suae. Quando, inquit, non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quoniam ipse Dominus erit lux omnibus (Apoc. XXII, 5), et ipse illuminabit omnia mundi istius, quorum supra cognita est divisio, nunc manifestata in lumine, non per speculum in aenigmate, nec in parte, sed facie ad faciem veritatis soliditas, atque illud quod perfectum est, possit videri.
CAPUT X.
Cum dicitur Abraham, semini tuo dabo terram hanc; ei vera beatitudo promittitur: magis tamen praefiguratur Ecclesia, cujus typus in Sara sterili, ut Synagogae atque haeresum in Agar ancilla exprimitur. Quae debeat esse sapientis vigilantia; et quid sit, quod Abrahae Deus pollicetur illis verbis, augebo te valde, etc.
68. Post haec secutum est oraculum Dei dicentis: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten (Gen. XV, 18). Qui futuram gloriam demonstraverat, debuit etiam conferenda virtutum merita polliceri. Ipse enim et adjutor laborantium, et remunerator innocentium est. Aegyptus hic nomen non regionis, sed fluminis est. Sic enim veteres Nilum vocabant, sive quod ipse regioni nomen dedisset, sive quod regionis accepisset vocabulum. Denique et poeta graecus testificatur ita esse, dicens: Στῆσα δ' ἐν Αἰγύπτῳ ποταμῷ νέας ἁμφιελίσσας. (Homer., Odyss., Ξ) Angustum autem et vile est, ut putemus quod coelestibus signis terrena spoponderit. Itaque consideremus ne forte perfectam beatitudinem et consummationem bonorum meritorum promiserit. Perfecta enim beatitudo ex tribus istis videtur subsistere, corporis, atque animae, et accidentibus bonis, quae Graeci ἐνόντα dixerunt; ut sit corporis castimonia, patientia, vel temperantia, sit animae prudentia, atque justitia. Aegyptus igitur flumen corporalia videtur significare. Unde et Geon (Gen. II, 13) dictus est ipse fluvius; quia de terra figuratus est homo. Euphrates autem quae sunt animae; eo quod fons sit justitia caeterarum virtutum, quae virtutes alias illuminet. Prudentia enim sine justitia nocet: fortitudo quoque nisi eam justitia temperet, intolerabilis insolentia est, furori quam rationi proprior, dominationi quam libertati. Sobrietas et temperantia privata bona sunt, nec ulli usui, nisi justa erga Deum reverentia, et fidei mente pietatem colas. Justitia sola est quae virtutes omnes complectitur, et commendat omnes. Accidentia quoque sunt negotiationes, mercaturae, et agriculturae, competentia quaestus laborum operumque ruralium. Sunt etiam corporis accidentia salubritas, et 345 commoditas valetudinis, decus, fortitudo, quae ex tempore accidunt, et cum aetate mutantur. 69. Non mediocrem hanc triplicem gratiam putes. Habes enim perfectionem perfectam in Evangelio. Nam cum dicit Dominus Jesus legisperito illi: Diliges Dominum Deum tuum (Matth. XXII, 37), animae justitiam mandat tenendam. Etiamsi honorari parentes justum est, quanto magis parenti omnium deferr debet honorificentia? Rursus cum dicit: Non occides, non adulterium, non furtum facies, non falsum testimonium dices (Matth. XIX, 18), virtutes corporis servandas admonet. In posterioribus vero dicens: Nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum nunc in hoc tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Luc. XVIII, 29 et 30); nonne incrementa bonorum accidentium cum animae corporisque remuneratione promittit? 70. Haec quae simplicibus verbis sacra Scriptura exprimit, magno quodam cothurno Aristoteles (Lib. I Ethic. c. 8) et Peripatetici personant, atque extollunt. Pythagoricum quoque dogma esse testificantur sui. Sed quis illorum aequavit Abraham tempore? Quis auctoritate et sapientia Dominum, cujus oraculo Abraham triplicis hujus gratiae munus agnoscit? 71. Dantur autem ei tamquam in disciplinam alienigenae nationes; ut mens aequi observantissima recidat vitia, emendet errata. Magis tamen evidens Ecclesiae declaratur mysterium, quia per apostolos ejus qui sunt Israelitae, quorum patres, et ex quibus patribus Christus secundum carnem sub lege factus est, congreganda Ecclesia foret credituris populis nationum. Quos non otiose decem numero significavit, sed ut ostenderet quod illi ante perfidi, ubi mensuram pietatis implessent, profecto essent fidei adepturi coronam. 72. Denique sequitur quia Sara uxor Abrahae sterilis fuerat (Gen. XXVI, 1): erat autem ei ancilla Aegyptia cui nomen Agar quod ad Ecclesiam pertinere in ea expositione quam de moralibus scripsimus, apostolicis docuimus exemplis (Lib. I de Abraham. c. 4). Ecclesia enim sterilis videtur in hoc saeculo; quia non saecularia parturit, nec praesentia, sed futura, hoc est, non ea quae videntur. Hujus ancilla est Synagoga, vel omnes haereses, quae servos, non liberos creat. Ideoque Agar dicitur habitatio. Etenim temporalis spem fovet, non perpetuae possessionis gratiam tenet. Itaque ut non insolens partu corporeo fiat ancilla ejus, et jus Ecclesiae sibi vindicet, dicitur ibi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). 73. Sed etiam in singulis Sara est, et in singulis Agar. Sara virtus vera est, vera sapientia: Agar autem est versutia, tamquam ancilla perfectioris virtutis. Alia enim sapientia spiritalis, alia sapientia hujus mundi. Ideo etiam Aegyptia scribitur; quia philosophica eruditio abundavit in Aegypto. Denique et Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, sed abjecit eam praeferens Aegypti thesauris opprobrium pro 346 Christi nomine. Nam si illam judicasset alicujus momenti esse sapientiam, non utique dixisset: Precor, Domine, non sum dignus ante hesternam et nudiustertianam diem, neque ex quo coepisti loqui servo tuo; gracili enim collocutione, et tardiore lingua ego sum (Exod. IV, 10). Denique quasi inerudito respondetur ei quod erudiretur a Domino: Ego aperiam os tuum, et instruam te quod debeas loqui (Ibid., 12). 74. Praeclarum autem mysterium, quod lex non satis plena erat; ut persuaderet populis, et gentes vocaret, vel quia clausa foret usque ad Christi adventum, qui exponens nobis prophetica oracula, et proferens Lectionis veteris testimonia, veluti quoddam os legis aperuit; ut fidei clamor in totum perveniret orbem. Unde et mystice ait Sara: Conclusit me Dominus ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, et filium facies ex illa (Gen. XVI, 2). Quo agnoscas in praedestinatione fuisse semper Ecclesiam Dei, et paratam fidei fecunditatem, quando juberet Dominus prorumpere, sed voluntate Domini certo reservatam tempori. Denique sic scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8). Advertimus itaque quod festinabat fides Ecclesiae, sed conclusa erat ejus fecunditas. Quo verbo demonstratur quoniam exspectabat partus sui tempora; quia quod conclusum est aperiri solet. Qua ratione conclusa fuerit, docet te Apostolus dicens: Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur . . . . (Rom. XI, 32) Ut non volentis neque currentis, sed miserantis Dei (Rom. IX, 16) esset gratia; ne te ipsum justificares, sed omnia tribueres Deo qui te vocavit. Nemo ergo pigrescat, et excusationem praetendat desidiae suae, quo serius credat, quia scriptum est non volentis, neque currentis esse. Consideret enim quid additum sit, Sed miserantis, inquit, Dei. Talem te ergo praebe bonis studiis et prompta fide; ut Deus tui misereatur, et vocet te sicut Ecclesiam vocavit dicens: Palam factus sum non quaerentibus me, apparui iis qui de me non interrogabant (Esai. LXV, 1). 75. Et recte praemissa sunt inferiora, ut meliora sequerentur. Peperit ancilla servos, ut eos Ecclesia liberos faceret, et de servitute populos ad libertatem vocaret, de culpa ad innocentiam, de offensa ad gratiam. Singulorum quoque hominum si spectes ordinem, non omnes a perfectis inchoaverunt, nec apud omnes tempore prima est, sed merito antiquior perfecta virtus. Prudentis igitur mentis est considerare quamdiu imperfecta est anima, quae sunt secum deliberet, ut vel in posterioribus se exerceat virtutum disciplinis, donec exercitii usu valescat. Dum vero se erroris involucris exuerit, et ab omni enodaverit offensione, consummatam sui purgationem exhibens, tunc suo nitatur ordine magnos partus edere. 76. Praeterea dicitur Abrahae: Esto sine reprehensione (Gen. XVII, 1); cui dabatur spiritus sapientiae sanctus, integer, bene mobilis, immaculatus. Oportet igitur viri sapientis animam die noctuque in exercitio jugi specula praetendere, numquam somno 347 indulgentem, perpetuis vigiliis intentam Deo ad comprehensionem rerum earum quae sunt, et singularum causarum cognitionem. Sed etiam futurorum interpres sapientia est, scit praeterita, et de futuris aestimat. Scit versutias sermonum, et solutiones argumentorum. Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Non potest igitur bonus atque perfectus non esse qui hanc acquisierit; quia et omnem habet virtutem, et imago bonitatis est. Unde et saeculi istius sophistae traxerunt definitionem hujusmodi, quod sapiens vir bonus dicendi peritus sit. 77. Redeamus nunc ad donum Dei quo nihil plenius. Quid enim melius sapientia? Quid pejus vanitate? Quid deterius superstitione? Ideoque tamquam ei cui promiserat plenitudinem perfectionis, ait: Augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges de te erunt (Gen. XVII, 6): quia ejus qui fidelis est, totus mundus divitiarum est, et augetur, non minuitur ut stultus. Ponitur in gentes Abraham, hoc est, fides ejus ad gentes transfertur, et reges saeculi qui crediderunt, et se subjiciunt Domino Jesu cui dicitur: Tibi offerent reges munera (Ps. LXVII, 30). Nec illud absurdum, quia ex genere Abrahae non solum reges erunt dignitate, verum etiam illi reges qui peccato non serviant, nec vincat eos malitia, supra quos regnum mors non habeat. Mentis quoque bonae cognovimus reges esse et principes inventiones, quae sicut Abraham mediocris quidem generationis proventus non habet, sed abundat regalibus. Cui data est terra in possessionem: ut dominetur corpori, nec sit captiva carnalium voluptatum, sed quasi famulatu debito obnoxia caro menti serviat. Secundum personam autem Abrahae evidens mysterium Ecclesiae, quae totum orbem fidei haereditate possedit, bene pater electionis dicitur, pater fidei, pater piae confessionis.
CAPUT XI.
Praeceptum circumcisionis Abrahae datum quid significet; quidve etiam infantibus octavo die non circumcisis intentatum sit exitium? Sarae nomini una littera additur. Abraham in faciem cadit et ridet. Num idem dubitaverit? Ipsi pro Ismaele oranti annuit Dominus, ac filium ex Sarra promittit.
78. Et quia ad perfectum vocatur, oraculum perfectionis accipit. Circumcidatis, inquit, omne masculinum vestrum, et circumcidatis carnem vestram (Gen. XVII, 10 et 11): perfecta autem circumcisio spiritalis est. Denique et lectio hoc docet cum dicit: Circumcidite duritiam cordis vestri (Deut. X, 16). Et hic plerique ita accipiunt, ut sit: Circumcidatis omne masculinum vestrum, hoc est, mentem vestram; nihil est enim mente validius. Deinde quia masculinum etiam sanctum dicitur: Omnis masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 12). Quid autem mente sanctius, quae dat bonarum semina cogitationum, quibus aperit vulvam animae conclusam pariendi sterilitate; ut possit illas invisibiles 348 generationes edere utero illo videlicet spiritali, de quo dicit Esaias: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis (Esai. XVI, 18)? Circumcisio ergo cordis intelligibilis, circumcisio etiam carnis mandatur sensibilis. Illa in veritate, ista in signaculo. Gemina itaque circumcisio; quia et animi et corporis quaeritur abstinentia. Denique Aegyptii quartodecimo anno circumcidunt mares, et feminae apud eos eodem anno circumcidi feruntur; quod ab eo videlicet anno incipiat flagrare passio virilis, et feminarum menstrua sumant exordia. Legis autem lator aeternae signaculum circumcisionis carnalis in solis maribus exigit, eo quod ad mixtionis usum vir muliere vehementior sit; et ideo ipsius impetum infringere voluit circumcisionis signaculo. Vel quia viri licito se errare credunt, si solo se abstineant adulterio: meretricios autem usus tamquam legi naturae suppetere putant; cum praeter conjugium nec viro liceat, nec feminae misceri alteri. Altiore autem interpretatione illud panditur, quod si mens purgata et circumcisa sit, exuta superfluis voluptatibus et cogitationibus restringit animam ad sui castimoniam, purisque sensibus infusam bonorum facit partuum generatricem. 79. Octavo autem die circumcidi puerum lex jubet, mystico utique praecepto, quia ipse est resurrectionis dies; dominica enim die resurrexit Dominus Jesus. Ergo si dies resurrectionis circumcisos nos et exutos inveniat delictorum superfluis, ab omni ablutos sorde, mundos a vitiis corporalibus, si hinc mundus exieris, mundus resurges. Circumcide igitur te non carne, sed vitio carnali. Et circumcide tuum non solum vernaculum, sed etiam pretio emptum. Si ad singula referas, vernaculi sunt motus naturales: pretio empti, ratione et doctrina acquisiti. Egent autem et illi et hi, tamquam virgulta, purgatione et incisione luxuriae; ne evagentur ut sterilia sarmenta, et obumbrent inutilia fructuosis. Velut quaedam omni vitio distenta multis incassum laborat: [ ita cavendum ne etiam nostra mens pluribus occupata, non solum bonos ingeneret partus, sed etiam inutilibus plerisque degeneret; simul ut vitis putata non facile silvescat, dissolvatur cito, sed posteritati reservetur. Nam et ingeniosi multa pariunt, quae utile est circumcidere, et qui doctrinam diligentia assecuti sunt, videre in se debent inscientiam.] Mysterii autem ratio dilucida. Vernaculi enim Judaei pretio empti sunt gentes quae crediderunt; quia pretio sanguinis Christi redempta est Ecclesia. Ergo et Judaeus, et Graecus, et quicumque crediderit, debet scire se circumcidere a peccatis, ut possit salvus fieri: et domesticus, et alienigena, et justus, et peccator circumcidatur remissione peccatorum, ut peccatum non operetur amplius; quia nemo ascendit in regnum coelorum, nisi per sacramentum baptismatis. Nec proderit superioris justitia temporis, si in fine vitae justitiam dereliquerit. Ideo Paulus ait: Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Sunt enim contraria; 349 quia servitus peccato contrahitur, et pretio peccatum remittitur. 80. Haec igitur simplici expositione abundare ad intellectum opinamur. Ideoque nec cubos Geometricae, nec tetragonum numerum Philosophiae, confessionem, ut aiunt, Pythagoricam, nec semper virgines, ut appellant, hebdomadis numeros cura discutimus inani, nec mundum radio formamus, nec coelum in pulvere quaerimus, nec intra angustos abacos orbem concludimus: sed vera aperimus mysteria, unam salutem esse Christi resurrectionem. Complantemur ergo similitudini mortis ejus, ut mereamur resurrectionis consortium. Et vetus homo noster simul sit confixus cruci, ut corpus destruatur peccati. 81. Egregie autem infantiae in primis vagitibus circumcidi mares lex jubet, etiam vernaculos; quia sicut ab infantia peccatum, ita ab infantia circumcisio. Nullum tempus vacuum debet esse tutelae, quia nullum est culpae vacuum. Et infans revocandus a peccato est; ne idololatriae polluatur contagio, et ne adorare assuescat idolum, et exosculari simulacrum, parentis violare nidum, pietatem laedere. Simul ne quisquam infletur, quod sibi justus videatur, aetatis maturioris processu Abraham circumcidi jubetur. Nec senex ergo proselytus, nec infans vernaculus excipitur; quia omnis aetas peccato obnoxia, et ideo omnis aetas sacramento idonea. 82. Et erit, inquit, testamentum meum in carne vestra (Gen. XVII, 13). Forsitan referatur hoc loco, quomodo spiritalem dicis circumcisionem, cum oraculum dicat: Erit testamentum circumcisionis in carne vestra. Quasi vero animae solius, et non passionum corporis exigatur temperantia. Nam et visus, et auditus, et odoris, et gustus, et tactus, et vocis ipsius quaeritur quaedam castimonia; quia et visus procacior habet crimen, et ideo scriptum est: Noli intendere fallaci mulieri, neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris (Prov. V, 2). Et in ipso auditu crimen est si seducat te meretrix, et multo blandimento sermonis et laqueis labiorum suorum te alliget. Et in ipso tactu crimen est, ideo tibi dicitur: Ne multus fueris ad alienam, neque continueris amplexibus non tuam (Ibid., 20). Et in voce culpa est. Laqueus enim fortissimus est homini sua labia, et abducitur a labiis sui oris. Et mel ipsum noli multum edere, ne evomas. Oportet ergo ut omnium sensuum acuta sit moderatio; ne aut impetus in vitium trahat, aut nimietas laedat, aut mora offensioni sit. 83. Non otiose autem, nec superflue plerique 350 hoc qui sequitur loco moveri videntur. Ecquid ita dixerit Dominus: Quoniam qui non fuerit circumcisus masculus, et qui non circumciderit carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere suo; quia testamentum meum interrupit (Gen. XVII, 14). Grave enim putatur quod infanti octo dierum negligentia parentum fraudi esset futura, ita ut interiret anima ejus; cum ipsa lex etiam homicidae (qui tamen non voluntarium facinus necandi hominis impleverit) civitates praescripserit (Josue. XX, 2 et 3), ad quas confugiendo mereatur sanguinis impunitatem. Quomodo ergo aut illic ratio habetur fortuitae necis: aut hic ratio infantiae non habetur, in qua crimen non potuit esse aut dissimulationis, aut voluntatis; nisi forte putent aliqui, quia in morte filii gravius puniuntur parentes? Sed injustum putatur ut culpa nocentum inferatur poena innocenti, vel propter poenam nocentis innocens puniatur, aut fiat consors supplicii, qui dispar est merito. Unde aliqui putant quod de parente dicat exterminando, quod ejus intereat anima, non parvuli. Sed valde ambiguum est; licet suffragetur huic assertioni quod ait, quia testamentum meum interrupit. Itaque hoc ad intelligentem magis, quam ad infantem referendum videtur. Alii graviora parentibus vel silentio minitantem putant Dominum Deum, quo plus timeant majores, quando nec infanti parcitur. 84. Mihi autem satis liquido patet dictum de uniuscujusque mente. Diximus enim masculi nomine mentem significari, quod sit validus mentis vigor, et animam in sui copulam trahat, sitque vehementior tamquam sexu potior, et virili validitate. Ergo haec ratio est, quod omnis mens quae non fuerit circumcisa a superfluis corporalibus, et purgata solemni munere, ut exuat se passionibus et vitiis, interibit. Non caro, inquit, interibit, non homo: sed anima illa interibit, quia potuit salva fieri, si habuisset purgationem. Nuda autem praesidii et incircumcisi cordis colluvione infirmior salutem generis sui non potuit servare. Omne autem genus videtur immortale, ut homo genus est, ut ullus species est. Homo semper dicitur, ullus non semper, immo non deficit ullus. Deficit qui fidem non habet, persona deficit unius, conditio vel nomen hominum non deficit. Ex diuturno igitur et innoxio in id quod temporale est et noxium peccator deducitur, qui mentis suae ascribere debet infantiae, quod incautus fuit et intemperans, vel remissionem peccatorum non acquisivit: Nisi enim quis renatus 351 fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate. Habeant tamen illam opertam poenarum immunitatem, nescio an habeant regni honorem. 85. Sarae quoque una additur littera, hoc est, R, ut vocaretur Sarra (Gen. XVII, 15). Quod utique par est, ut in superioribus, non unius adjectione pensari litterae. Non enim munus Deo est una littera, sed virtus litterae quae exprimit muneris divini gratiam. Sarra enim dicitur ἀρχὴ ἐμὴ, hoc est, potestas mea, vel principatus mei initium, vel regis. Sara Graece dicitur ἄρχουσα, latine quae regat. Illa mortalis, ista immortalis: illa specialis, ista generalis. Est namque in me prudentia, in me castimonia, in me virtus, in me justitia, me solum regunt, et mihi dominantur, et sunt mortales. Moriente enim me, solvuntur et moriuntur etiam illa. Quae autem prudentia generaliter dicitur, quae castimonia, quae fortitudo, caeteraeque virtutes principales, sed generaliter principales, et reginae quaedam immortales, in his potestas est, immortale illud principale, sicut est regina Ecclesia quae non me unum, sed universos regat. Ergo speciem in genus, partem in universitatem, corruptibilitatem in incorruptibilitatem conversam videmus: quae omnia Ecclesiae convenire certum est. Non enim specialis haec, sed generalis ratio est, nec partis, sed universitatis salus. Ideoque his praecedentibus cum unumquemque prudentia sua ad hanc principalem et diffusam per omnes salutem deduxerit, in qua fons sapientiae justitiaeque est, requiritur generatio, et ille perfectae partus jucunditatis, cujus nomen est Isaac. Nulla enim melior est voluptas, quam emendatae gratia conscientiae. Hinc Epicurei traxerunt summum bonum voluptatem esse, sed eam corporis magis inquinamento, quam sobrietate mentis aestimaverunt. 86. Quid est autem quod ait: Et cecidit in faciem Abraham, et risit (Gen. XVII, 17)? Et hic reverentia significatur, quod timuit Deum velut libero risu laedere, quamvis risus laetitiam declararet viri justi qui tantis gratulabatur promissis. Non enim dubitantis hic risus, sed credentis fuit. Simul quia cadunt ante Deum omnia, et mutantur et transeunt, sola illa immutabilis stat semper substantia. Aut fortasse et in hoc mysterio prophetavit Abraham Dominum Jesum; quod per susceptionem dominici corporis et resurrectionem tanti complenda oraculi gratia foret. Adorat igitur non elementum terrae de quo dictum est: Et adorate scabellum ejus, quoniam sanctum est (Ps. XCVIII, 5). Ubi enim corpus, ibi et aquilae quae adoraverunt versantem in corpore. 87. Et dixit, inquit, in corde suo: Si centum annorum nascetur filius, et si Sarra nonaginta annorum pariet (Gen. XVII, 17)? Graecus ἐν τῇ διανοίᾳ posuit, ut possimus 352 aestimare quia cordi suo quasi alternanti secum dixerit: Si centenario nascetur filius, et nonagenaria pariet? Hoc est aetas generandi praeteriit, sed Deo omnia sunt possibilia; et ideo facile etiam istud, ut senibus revocet juventutis annos, vires refundat, sterilibus det foecunditatem. 88. Nec illud praetereundum, quod promissa sibi generatione legitima respondit Abraham Deo: Ismael vivat hic in conspectu tuo (Gen. XVII, 18). Justi est etiam pro peccatoribus intervenire; et ideo vel hoc credant Judaei, quia et pro ipsis intervenit, si tamen credant. Hoc est enim vivere in conspectu Dei, digna Dei Verbo negotia gerere; oculi enim Domini super justos. 89. Unde et Dominus ait: Etiam. Ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium . . . . De Ismael autem exaudivi te (Ibid. 19 et 20). Etiam cum dicit, confirmat promissa; confirmativum etenim verbum est. Et ideo prius generationem Ecclesiae confirmat futuram; ut verum cognosceret Propheta quod de Ismael se audisse dixit Deus, providens quia caecitas Israel ex parte haberet contingere, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Itaque sicut testamenta hominum prius haeredem ferunt, postea legatum exprimunt, melioribus haereditatem, inferioribus legata: ita in Domini testamento, unde et nos hunc morem accepimus, haeres scribitur natura bonus, nobilis, legitimo creatus conjugio; legato donatur inferior. 90. Promittitur autem generatio sequenti anno (Ibid., 21), ut advertas quam generationem polliceatur Dominus, hoc est, non illam uteri corporalis Sarrae, sed istum partum Ecclesiae, qui esset futurus. Denique et infra ait: Revertar ad te in futurum, et erit Sarrae filius (Gen. XVIII, 10). In quo utrumque possumus accipere, et hunc conventum Ecclesiae, et fidelium resurrectionem. 91. Tertiodecimo quoque anno quod circumciditur Ismael, ratio evidens; quia is qui incipere habet uti cognitione feminae, ante debet recidere in se ardorem libidinis: ut a superfluis abstineat commixtionibus, conjunctioni tantum se legitimae reservet. 92. Mentem quoque sapientis hospitalem esse decet; ut etiam aliis impertiat sui gratiam, et prudentiae suae fructum aliis quoque dividat, atque ita bonis epulentur doctrinae cibis, epulumque ejus exhibeat desiderantibus. 93. Tum praeterea nesciat nisi secundum naturam vivere, in cujus instituto et ordine Dei lex est. Nulli se transversariae cupiditati miscere noverit, solius sapientiae praeoptet copulam. Mandatis Dei saeculi istius gloriam, et quamdam praesentis laudis haereditatem praeferre nesciat; atque ut altaribus Domini suas immolet utilitates, ita judicii ignem non excipiat, neque reformidet; sed magis etiam ut alios eripiat, elaboret.